Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[44] ANONYMUS

TRACTATUS DE CONTRAPUNTO

Preambula

V 30

Inprimis dicetur qualiter contrapuntus de iure debet diffiniri. Secundo de speciebus ipsius contrapuntus magis principalibus et minus principalibus. Et quare vocantur magis et minus principales. Et quae earum sunt perfectae et imperfectae. Et quare vocentur perfectae et imperfectae. Tertio a qua specie inchoari debet contrapunctus et finiri. Quarto quae species requirit alteram. Quinto de tredecim speciebus musicae. Sexto qualiter una species est magis perfecta quam alia et minus perfecta. Septimo qualiter ordinari debeat ut facilius intelligatur divinae magestati finaliter gratias referendo.

Diffinitio contrapuntus

Capitulum 1

V 30

Circa primum est notandum quod secundum magistrum Johannem choro, contrapuntus simplex est concordantia in qua puntus ponitur contra puntum, id est nota contra notam. Et si dicatur, ergo unisonus non est species contrapuntus, nam in unisono non ponitur nota contra notam, sed una est eadem cum alia, ergo et cetera. Respondetur quod non est inconveniens quod una et eadem nota ponatur contra aliam, ex quo unam profert superius canens et aliam inferius canens, ergo et cetera.

[45] De speciebus contrapuntus

Capitulum 2

V 30

Circa secundum est notandum quod quinque sunt species contrapuntus magis principales, scilicet unisonus, tertia, quinte, sexta, octava. Et dicuntur principales quia non habent reductionem ad alias species, sed aliae species reducuntur ad ipsas. Quarum quinque specierum tres sunt perfectae et aliae duae sunt imperfectae. Perfectae sunt unisonus, quinta et octava. Et dicuntur perfectae quia perfectum sensum generant in animis audientium. Imperfectae vero sunt haec: tertia et sexta. Et dicuntur imperfectae quia non generant perfectum sensum, sed imperfectum in animis audientium.

Unisonus habet fieri quando plures voces in una linea vel spatio proferuntur, velut in medio harum patet rigarum.

[CSM39:45,1] [ANOTDC 01GF]

Octava est perfecta consonantia octo vocum, velut in medio harum patet rigarum.

[CSM39:45,2] [ANOTDC 01GF]

Quinta est perfecta consonantia quinque vocum, velut in medio harum patet rigarum.

[CSM39:45,3] [ANOTDC 01GF]

Tertia est imperfecta consonantia trium vocum, velut in medio harum patet rigarum.

[46] [CSM39:46,1] [ANOTDC 01GF]

Sexta est imperfecta consonantia sex vocum, velut in medio harum patet rigarum.

[CSM39:46,2] [ANOTDC 01GF]

Postquam dictum est de speciebus magis principalibus, consequenter dicendum est de speciebus minus principalibus secundum ordinem prius datum. Notandum igitur quod quatuor sunt species minus principales, scilicet decima, duodecima, tertia decima et quinta decima. Et dicuntur minus principales quia reductionem habent ad principales in suis consonantiis. Nam decima reducitur ad tertiam, quia sonum facit sicut tertia. Et duodecima reducitur ad quintam propter eandem causam. Et tertia decima ad sextam eadem ratione. Quinta decima vero ad octavam eadem de causa.

Harum specierum minus principalium duae sunt perfectae, duae vero imperfectae. Perfectae sunt duodecima et quinta decima. Et dicuntur perfectae quia reducuntur ad duas species principales et perfectas. Nam duodecima ad quintam reducitur quia in auditu similem repraesentat consonantiam ut et quinta. Et quinta decima reducitur ad octavam propter eandem rationem, nam quinta decima a multis duplex octava vocatur. Sicut ergo quinta et octava sunt perfectae species, ita duodecima et quinta decima quae ad ipsas reducuntur. Imperfectae vero sunt tertia decima et decima. Et dicuntur imperfectae quia reducuntur ad duas species imperfectas magis principales. Nam decima ad tertiam reducitur quia in auditu similem repraesentat consonantiam ut et tertia. Et tertia decima reducitur ad sextam eadem de causa. Sicut ergo tertia et sexta sunt imperfectae species, ita decima et tertia decima quae ad ipsas reducuntur.

[47] Quomodo inchoari et finiri debet contrapuntus

Capitulum 3

V 31

Circa tertium est notandum quod semper contrapuntus debet inchoari a specie perfecta, et similiter finiri hoc probatur sic. Nam semper a digniori inchoandum est, sed species perfecta est dignior specie imperfecta, ergo a specie perfecta est inchoandum. Et quod finiri debeat in specie perfecta manifestum est, eo quod omnis perfectio de iure in fine attenditur, sed penultima tamen semper debet esse imperfecta.

Quae species requirit alteram

Capitulum 4

V 31

Circa quartum est notandum quod, si tenor gradatim ascendit et descendit et non per saltus, in descendendo unisonus requirit tertiam, tertia vero requirit quintam, quintaque sextam, sexta vero requirit octavam, octava vero decimam, decima vero duodecimam, duodecima vero tertiam decimam, tertia decima vero quintam decimam. Sed si cantus planus sive tenor ascenderit gradatim, quinta decima requirit tertiam decimam, tertia decima vero duodecimam, duodecima vero decimam, decima vero octavam, octava vero sextam, sextamque quintam, et quinta tertiam, tertia vero unisonum; sed tot diversimode ut postea patebit.

De tredecim speciebus musicae

Capitulum 5

V 31v

Circa quintum est notandum quod tredecim sunt species musicae, scilicet unisonus, tonus, semitonium, dittonus, semiditonus, dyatesaron, dyapente, tritonus, tonus cum dyapente, semitonium cum dyapente, [48] dytonus cum dyapente, semiditonus cum dyapente, et dyapason. Et si fortasse plures inveniantur, superfluae sunt, nam ut habetur Physicorum, libro primo, frustra per plura quod fieri potest per pauciora. Sed totum fundamentum musicae hiis tredecim habetur speciebus; igitur tredecim sufficiunt et plures non requiruntur. Quamvis Philosophus ponat tonum cum dyapason et semitonium cum diapason, hoc facit causa additamenti et non causa necessitatis.

Unisonus est una et eadem vox pluries prolata, ut in medio harum patet rigarum.

[CSM39:48,1] [ANOTDC 01GF]

Tonus est spatium duarum vocum perfectarum, ut in medio harum patet rigarum.

[CSM39:48,2] [ANOTDC 01GF]

Semitonium est dimidius tonus, ut in medio harum patet rigarum.

[CSM39:48,3] [ANOTDC 01GF]

Et ratio quare semitonium dimidius tonus nuncupatur est ista. Nam constituitur ex duabus vocibus imperfectis, modo de duabus vocibus imperfectis non potest esse integritas. Ideo semitonium solum dimidium tonum constituit et non integrum.

[49] Et per hoc dicitur a semi quod est dimidium et tonus, quia semitonium solum est certa pars toni. Semiditonus est species musicae continens tonum cum semitonio, ut in medio harum patet rigarum.

[CSM39:49,1] [ANOTDC 01GF]

Ditonus est species musicae continens duos tonos, ut in medio harum patet rigarum.

[CSM39:49,2] [ANOTDC 01GF]

Dyatesaron est species musicae continens duos tonos cum semitonio; et dicitur a dya quod est "de" et thesa "quatuor" et seron quod est vox. Quia dyatesaron est species musicae continens quatuor voces, quae in se comprehendunt duos tonos cum semitonio uno, ut in medio harum patet rigarum.

[CSM39:49,3] [ANOTDC 01GF]

Dyapente est species musicae in se continens tres tonos cum semitonio uno; et dicitur a dya quod est "de" et penta "quinque". Quia dyapente est species musicae continens quinque voces, quae in se comprehendunt tres tonos cum semitonio uno, ut in medio harum patet rigarum.

[CSM39:49,4] [ANOTDC 01GF]

[50] Tritonus est species musicae in se continens tres tonos, ut in medio harum patet rigarum.

[CSM39:50,1] [ANOTDC 02GF]

Et est tritonus ab F gravi ad [sqb]. Et est sciendum quod causa tritoni inventum fuit b molle, quia tritonus faciebat malum sonum, et propter eius malam sonoritatem inventum fuit b molle. Et dicitur tritonus a tris quod est "tres" et tonos "tonus", quia tritonus continet in se tres tonos, ut superius patet apertius.

Tonus cum dyapente est spatium quatuor tonorum cum dimidio, ut in medio harum patet rigarum.

[CSM39:50,2] [ANOTDC 02GF]

Semitonium cum dyapente est spatium trium tonorum cum duobus semitoniis, ut in medio harum patet rigarum.

[CSM39:50,3] [ANOTDC 02GF]

Ditonus cum dyapente est spatium quinque tonorum cum semitonio uno, ut in medio harum patet rigarum.

[CSM39:50,4] [ANOTDC 02GF]

Semiditonus cum dyapente est spatium quatuor tonorum cum duobus semitoniis, ut in medio harum patet rigarum.

[CSM39:50,5] [ANOTDC 02GF]

[51] Dyapason est species musicae continens in se quinque tonos cum duobus semitoniis, ut in medio harum patet rigarum.

[CSM39:51] [ANOTDC 02GF]

Et dicitur a dya quod est "de" et pason quod est "totum" et odos "cantus", quia dyapason in se continet totum cantum, id est sub se comprehendit omnes quinque species principales melodiae consonantes. Quaeritur quare hic consideratur de hiis tredecim speciebus et ad quem finem. Respondetur quia hic consideratur de hiis speciebus ad habendum notitiam pleniorem contrapuntus, et hoc dupliciter. Uno modo ad cognoscendum qualiter una species potest esse magis et minus perfecta secundum quod hiis magis et minus abundant speciebus. Alio modo quia deserviunt multum in ordinatione contrapuntus, de qua dicendum est inferius.

Qualiter una species est magis vel minus perfecta quam alia

Capitulum 6

V 33

Circa sextum est notandum quod una species potest esse magis et minus perfecta secundum quod magis et minus praedictis tredecim abundat speciebus. Et ista perfectio et imperfectio non est in unisono, quia unisonus est solum eiusdem vocis pluries prolatio, ut supradictum est. Sed ubicumque attenditur ista perfectio et imperfectio, opportet quod ibi sit distantia vocum ut in reliquis speciebus contrapuntus. Et quia in unisono non est huiusmodi distantia, igitur in ipso non attenditur praesens perfectio et imperfectio. Sed quaeritur qualiter haec perfectio et imperfectio attendatur in aliis speciebus contrapuntus. Respondetur quod habetur in magis et minus ut superius dictum est, et hoc inferius particularius continetur.

[52] Tertiarum ergo una est magis perfecta quam alia. Nam perfecta continet duos tonos integros, ut in medio harum patet rigarum.

[CSM39:52,1] [ANOTDC 02GF]

Tertia vero imperfecta solum continet tonum cum semitonio, ut in medio harum patet rigarum.

[CSM39:52,2] [ANOTDC 02GF]

Item quinta perfecta solum continet tres tonos cum semitonio, ut in medio harum patet rigarum.

[CSM39:52,3] [ANOTDC 02GF]

Item quinta imperfecta solum continet duos tonos cum duobus semitoniis, ut in medio harum patet rigarum.

[CSM39:52,4] [ANOTDC 02GF]

Et ita in reliquis speciebus est perfectio et imperfectio secundum quod magis et minus ipsae species hiis tredecim abundant speciebus. Nam sexta dicitur perfecta quia magis hiis abundat quam sexta imperfecta. Ita etiam octavarum si aliqua est imperfecta, hoc ideo est quia minus abundat quam perfecta. Et sic de singulis potest intelligi.

[53] Quomodo debet ordinari contrapuntus quando tenor gradatim vel saliendo procedit

Capitulum 7

V 34

Circa septimum et ultimum est notandum quod aliter debet ordinari contrapuntus quando tenor gradatim ascendit et descendit vel per exiguos saltus, et quando saliendo discurrit. Nam quando cantus sive tenor quod idem est discurrit gradatim vel per exiguos saltus, scilicet per tertias, possunt bene fieri duae aut tres aut quatuor species imperfectae ascendendo vel descendendo cum cantu plano, et plures si libuerit componenti; dummodo post earum penultimam sequatur species perfecta, ipsi penultimae requisita aliis nota, ut hic designatum extitit.

[CSM39:53; text: Tenor, Biscantus] [ANOTDC 02GF]

Quod non est licitum per perfectas concordantias cum tenore ascendere et descendere

Capitulum 8

V 34v

Item regula est quod quando cantus planus gradatim ascendit et descendit, nunquam possunt fieri plures species perfectae eaedem nec diversae, et hoc intelligitur ascendendo vel descendendo. Unde ex hac regula manifestum est quod duae quintae, duaeque octavae et duae duodecimae vel quaecumque aliae plures pariter species perfectae [54] non possunt fieri invicem ascendendo vel descendendo cantu plano. Et porro per istam regulam manifestum est quod unisonus ascendendo vel descendendo cum cantu inferiore non potest fieri post quintam, nec quinta post octavam, nec octava post duodecimam, nec e converso. Et sic de aliis speciebus perfectis intelligendum est, quamvis aliqui compositores cantuum quandoque faciunt duas octavas vel tres alias species perfectas in eadem linea vel spatio. Hoc fieri non minus prohibitum est, sed prohibitum est plures perfectae species pariter fieri debere ascendendo vel descendendo cum tenore, quia alias non esset distinctio biscantus et tenoris.

Item notandum quod si tenor ascenderit et biscantus descenderit, vel si tenor descenderit et biscantus ascenderit, bene possunt fieri plures species perfectae dummodo sint diversae ad invicem, ut designatum extitit.

[CSM39:54,1; text: Tenor, Biscantus] [ANOTDC 03GF]

Item permittitur etiam quod, quando biscantus se ponit in dyapente supra tenorem, et tenore firmiter stante, biscantus potest facere dyapason, ut hic designatum extitit.

[CSM39:54,2; text: Tenor, Biscantus] [ANOTDC 03GF]

Item permittitur etiam quod, quando biscantus ponit se in dyapason supra tenorem, et tenor ascendit postea in dyapente, quod biscantus se ponat in dyapente. Sed hoc non potest fieri secundum regulas, quamvis permittatur fieri ex quo talis ordinatio placet animis multorum audientium, ut hic designatum extitit.

[55] [CSM39:55,1; text: Tenor, Biscantus] [ANOTDC 03GF]

Item permittitur quandoque quod, si biscantus ponat se in dyapason supra tenore, et tenor postea ascenderit dyapason, quod biscantus valeat ascendere cum cantu plano, ponendo se in dyapente, ut hic designatum extitit.

[CSM39:55,2; text: Tenor, Biscantus] [ANOTDC 03GF]

Quod superius canens debet procedere cum speciebus propinquioribus si potuerit

Capitulum 9

V 36

Item de ordinatione contrapuntus tales dantur regulae. Semper superius canens debet procedere cum speciebus propinquioribus quantum plus valuerit. Ut si post dyapason formare poteris tonum cum dyapente, decentius est quam si post dyapason formares dyapente aut ditonum; id est, quod si post octavam formare poteris sextam, convenientius est quam si post octavam formares quintam aut tertiam, quia sexta est propinquior species quam habeat octava. Et dicitur notanter quantum plus valuerit propter varios discursus qui multotiens reperiuntur in cantu plano, propter quos id fieri non potest. Ista regula patet in hoc discursu apertius.

[56] [CSM39:56,1; text: Tenor, Biscantus] [ANOTDC 03GF]

Alia regula propter varios discursus et saltus tenoris

Capitulum 10

V 36

Item si contigerit quod hoc fieri non poterit propter varios discursus et diversos saltus tenoris, alia regula talis est. Semper superius canens debet procedere cum vocibus propinquioribus consonans species constituentibus. Ut verbi gratia, si superius canens ponat se in dyapente supra tenorem et tenor descendat dyatesaron, tunc superius canens non potest procedere cum specie ei magis propinqua, quae est ditonus aut tonus cum dyapente; sed opportet ut sequatur vocem propinquiorem consonam speciem constituentem. Ut verbi gratia, si dyapente ex parte biscantus sit fa et tenoris etiam fa, et tenor descendat in ut, tunc biscantus facit la, quae est vox magis propinqua a fa quae scilicet consonam speciem facit cum ut. Et si dicatur sol est magis propinqua vox a fa quam la, ergo falsum, respondetur quod verum est sed non faceret consonam speciem cum illo, sed potius faceret unam nonam, quae est inconsona species. Et ideo regula vult quod superius canens debeat procedere ut hic designatum extitit.

[CSM39:56,2; text: Tenor, Biscantus] [ANOTDC 03GF]

Item si superius canens ponat se in ditono vel in semiditono supra tenorem, tunc biscantus sequens vocem sibi magis propinquam semitonium ascendit, et etiam quandoque tonum, ut hic designatum extitit.

[57] [CSM39:57,1; text: Tenor, Biscantus] [ANOTDC 03GF]

Item si cantus ponat se in dyapente supra tenorem et tenor ascendat dyapason, tunc biscantus sequens vocem ei magis propinquam debet poni in dyapason, et est conveniens ordinatio contrapuntus, ut hic designatum extitit.

[CSM39:57,2; text: Tenor, Biscantus] [ANOTDC 03GF]

Et multae aliae concordantiae in variis discursibus cantuum fieri possunt per hanc regulam (quae causa brevitatis non scribuntur). Nam ipsam regulam intelligens omnes tales discursus agnoscit.

[58] De pratica contrapuntus

Capitulum 11

V 37

Quoniam igitur praesentes regulae sufficiunt ad habendum notitiam huius contrapuntus, ideo dimissis multis aliis videndum est quomodo facilius pratica contrapuntus per has regulas acquiratur. Audi ergo et dicam tibi. Tu habes modum primum cognoscendi species perfectas, deinde imperfectas. Tu etiam habes a quibus inchoari debet contrapuntus et in quibus finiri. Habes etiam quod multae pariter non possunt fieri species perfectae sed imperfectae. Habes etiam quod penultima contrapuntus semper debet esse imperfecta. Habes etiam quod plures imperfectas semper sequi debet species perfecta eis requisita. Habes etiam quod semper superius canens, si valuerit, debet procedere cum speciebus propinquioribus. Item si non potuerit, habes quod superius canens tunc procedere debet cum vocibus propinquioribus consonas voces constituentibus. Item etiam ante ista habes quae species requirat aliam.

Sic ergo quid facies. Fac tibi unum tenorem in scriptis, unam scilicet antiphonam vel Kyrie vel aliud quodcumque libuerit tibi. Postmodum compone ut volunt praedictae regulae, incipiendo a specie perfecta; dehinc illi speciei requisitum dando discursum per regulas continuando, penultimam imperfectam faciendo, et perfecta specie finiendo. Et hoc frequenter facias, nam gutta cavat lapidem non vi sed saepe cadendo; faber itaque efficitur non semel sed saepe fabricando. Tu etiam qui cupis habere huius notitiam, similiter facias, et ita cito praticam habebis componendi. Praticaque componendi tibi praticam dabit biscantandi, id quod in praesenti scire cupis.

Haec regulae compositae sint ad laudem et gloriam domini nostri Yhesu Christi et gloriosae virginis Mariae dei genitricis, qui vivit et regnat in unitate patris et spiritus sancti per omnia saecula saeculorum. Amen.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License