Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[284] Versus de musica anonymi Pragensis (VERS. Iam post)

Iam post has normas mensurati volo cantus
Tradere doctrinas, per quas cantare valebis
Immensuratum mensuratum quoque cantum.
Isti funguntur specialibus ambo figuris,
Cantus mensure fungitur sed pluribus illo.
Immensuratus cantus planus vocitatur,
Eo quod nulla fruitur penitus ratione
Nec a cantore mensurari bene possit.

Tempore mensuro cantum quemcumque videbo,
Quem concipere quis fueris forte figuris.
Ecce figura brevis [B], erit altera longa figura [L];
Ambe quadrantur, sed filo longa notata
A dextris velut hic [L,Bcsdx], filatur curta sinistris,
Ut patet hic [Bcdsn,Bcssn], vel fit brevis hec omni sine filo,
Ut patet hic [B]. Tempus duplex tantum reperitur.
Est imperfectum, perfectum sit quoque tempus.
Tempore perfecto curtas tres longa valebit [L,B,B,B].
Ast imperfecto retinet tantummodo binas [L,B,B].
Si duplicas, signum duplex apponitur ei,
Et recipit nomen, quod duplex longa vocatur [2L].
Omnis quadrata (brevis est prius illa vocata)
Tempore quocumque semper tempus valet unum.
[285] Tempore perfecto valet hec sed semibreves tres [B,S,S,S],
Et valet ipsa duas, imperfectum fuerit si [B,S,S].
Istam semibrevem [S] omnis vocitat geometer
Elimachim; sursum si tu filabis eandem,
Dicetur minima [M]; perfectam semibrevem sed
Tres minime faciunt [M,M,M,S], imperfectam nisi bine [M,M,S].
Si minimam cernes, fueritque superius uncus,
Fit semiminima, velut hic patet [A], et nisi bine
Persolvunt minimam [A,A,M]; Lambardi semibrevem sed
Sepius inferius filant [Scd], valet illaque tempus.
Ordo figurarum est simplicium manifestus.

Multotiens cantor, si tempus non bene pensat,
Decipitur, quia sicut hic duplex sibi tempus [S,S,S,S,S,]
Constat, sic fiet duplex prolatio harum.
Est maior prima, minor altera sed vocitata.
Tempus perfectum maioris semibreves tres [S,S,S]
Persolvit, sed semibrevis quevis minimas tres [M,M,M].
Perfectum tempus fuerit si forte minoris,
Non plus persolvet nisi tantum semibreves tres [S,S,S],
Semibrevis quevis solvit minimas nisi binas [M,M].
Temporis imperfecti, sed prolacio maior,
Semibreves binas valet [S,S,] et quevis minimas tres [M,M,M].
Dumtaxat minor imperfecti temporis solvit
Semibreves binas [S,S], quevis duas minimas vult [M,M].

[286] Virtus euphonica vagans imperficiatur.
Ornat enim modulos concordes temporis omnis
Mensure; cantum tu sic imperfice quemque.
Per quartam partem manet imperfecta figura;
Hanc imperficere poterit post quisque vel ante
Per minimam primam vel postremam. Brevis omnis
En imperficitur velut hic stat [B,M,M,B], semibrevisque
Per semiminimam, hoc exemplum tibi sume [S,A,A,S].
In gemino numero plures quo utuntur illo,
Non imperficiunt, ut ego fit id absque ratione.
Dicunt cuncta brevis imperficit tibi longam [L,B,pt,B,L],
Semibrevisque brevem [B,S], semibrevis ex minima [S,M], sed
Per semiminimam imperficiunt minimamque [M,A].
Astruit hoc nullus, recte si quis speculetur.

In cantu mensurato duplex modus esse videtur.
Scitur perfectus modus unus, fit modus alter
Ast imperfectus. Primus tria tempora poscit,
Imperfecta sive perfecta capit modus alter;
Imperfecta duo perfectave tempora tantum.

Sed quia dulce melos sine limatibus nequit esse,
Illa carent signis specialibus; ergo carentes
Ne simus, duo b semper supplere videntur
Limma; quod [sqb] quadram signat vel quod b rotundum,
Concipias mente, quibus utere, cum petis illa.
[287] Ut breviter liqueat, exemplum suscipe solum.
Multotiens petit semitonia vox rutilare,
Tantum scandenti tu signabis b rotundum.
Sed descendenti [sqb] quadrum signare memento.
Hoc quocumque tono cantus si limata poscit,
Exemplo posito signabis, non alieno.

Signorum ponam coniuncturas tibi quasdam,
Sed sunt discordes Lambardi Francigeneque,
Sic alie terre non consentire videntur.
Eliciam nucleum pro posse meo meliorem.
Dupliciter vocum cunctarum signa ligantur,
Aut ascendendo vel descendendo ligantur.
Taliter ascendunt [Lig3aa], descendunt taliter signa [Lig3dd].
Si fuerint prima filo scandente, valebunt
Unum tempus utreque, velut hic patet manifeste [Lig2cssnd,Lig2cssna,Lig2cssnoa,Lig2cssnod].
Filo si caret, quevis tempus vocitatur [Lig2a,Lig2oa].
Si quadrata caret filo, mox altera iuncta
Illi directe fit, et hec perpendicularis;
Tempus prima valet, duo sed perpendicularis [Lig2art].
Et descendentes fuerint si forte ligate,
Quadrate bine iuncte filisque carentes
[288] Tempore perfecto, quevis tria tempora solvit [Lig2d,Lig2od].
At imperfecto duo tempora queque habebit.
Hic valor in istis scitur tantummodo signis,
Plures si fuerint, numquam valor iste manebit.
Quadrate bine tantum filo redimite
Ac ascendente persolvunt tempus utreque.
Si tempus fuerit imperfectum, valet autem
Semibrevem prima, valet altera non nisi binas
Tempore perfecto, quod in exemplo patet isto [Lig2cssnd,Lig2cssnod,Lig2cssna,Lig2cssnoa].
Semibreves plures non iunguntur nisi bine [S,S,S,S,S,S].
Addita si tercia, perfectam tempus habebis [S,S,S,S,S,S,S,S,S,S,S,S].
Si plures iuncte fuerint, tempus valet unum
Quelibet, et filum descendens parte sinistra
Si tenet; excepta postrema: duo valebit,
Hoc si descendit [Lig3cdsndd]; sed si fors scanderit illa,
Solum vult tempus, velut exemplum probat istud [Lig4cdsndda].
Si descendendo sine tractu plura ligantur,
Quorum postremum scandit, duo tempora primum
Solvit, sed quodvis aliorum non nisi tempus.
[289] Hoc probat exemplum, bene si perspexeris illud [Lig4dda].
Si fuerit tractus scandens ex parte sinistra,
Unum vult tempus dumtaxat tota figura [Lig2cssnoa,Lig2cssnod].
Sed si descendens fuerit, quevis valet unum [Lig2cdsnod,Lig2cdsnoa].
Si caret hec filo, tria tempora prima valebit
Tempore perfecto, tempus tenet infima solum;
In non perfecto duo tempora prima valebit,
Infima dumtaxat solum tempus retinebit.
Huius in exemplum postscriptam tene figuram [Lig2od].

In cantu plano non accipitur valor iste,
Quamvis iuncture cernantur ut hic sine filo [Lig5aaaod].
Non tamen ista magis valet illa, sed decor illis,
Si sic filantur plures aut forte ligantur [Lig5cssnaaaod].

Cogit debilitas cantum non continuare
Nature, quare cantor pausare iubetur
Tantum mensura, quantum canit ille sonorus.
Pause cognicio per fila datur, quia filum
Omnia si spacia transcendit ac lineas, tunc
Hoc filum pausam mox significat generalem.
Bis binas tegens lineas tria tempora signat.
Et tres dumtaxat tegens duo tempora poscit.
At binas tegens solum tempus representat.
A linea bine spacium tangentesque deorsum,
Signant semibreves perfecti temporis pausas.
[290] A linea tantum spacium tangensque deorsum
Signat semibrevis imperfecti tibi pausam.
Oppositum prime pause minimarum tibi fiunt
Maioris prolacionis, quia secunda minoris
Aut suspiramen tibi idem representabit.
Si videas filum protensum sine lineis sic: |,
Pausa semibrevis fit, perfecte quoque figure.
Ut patent exempla tibi per sequentia fila,
Cerne bono studio, quia pausa valet quasi cantus.

[Anonymous, Versus, 290; text: tria tempora modi perfecti, modi imperfecti, due semibreves perfecti temporis, semibrevis imperfecti temporis, due minime maioris prolacionis, minima minoris prolacionis, semibrevis prefecta trium minimarum, pausa generalis, secundo tempora, unum tempus] [ANOVERP 01GF]

Est quoddam signum, per quod perfectio scitur,
[O] si perfectum videris, tunc creditor esse
Cantos perfectus; si semicirculus extat [Cd],
Temporis imperfecti cantus creditur esse.

Ad laudem Dei Margaretheque Marie,
Que tibi composui magnoque labore peregi,
Accipe dignanter, Servati, simul gratulanter.
[291] Vernanti studio propinans pande Pragensi,
Pande tuis sociis, quia non nimis est puerilis
Hic flos pervisi campi, pro quo rogitasti.
Emulus ex studio ne surgat corde honestus,
Ascribens sibi meque negans dicam facientem
Nomen fingentis: nosces primis elementis.
Post numerum mille c ter sexagintaque nono,
Fortis in adventu Domini, quando Gabrielis
Verbum cantatur, est inceptus liber iste.
Cum fuit affata predulcis virgo Maria
Precedente die completus erat; tibi Christe
Grates reddo, quia sum adiutus matre Maria.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License