Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[93] [f. 3r in marg.] Quoniam homine senescente senescunt et ea, que hominis sunt, et deteriorantur, vt habet Guido magister in sui prologo libri de musica, quia vltime hominis etati, qua decrepitus est, conuenit, ista quidem vox, que est ipsius, quoque tere assimilatur, eo quia grauem et ponderosum reddat suum sonum. Et esse credo hoc ob ipsius senescentis meatus debilitatem. Vnde sicut habet de cultura tere Vergilius: Celo sereno serendum est et non per imbres, sic eciam etate iuuenili et non senili armoniam addiscere debemus siue mentibus instruere nostris. Nam sicut quod seritur per imbres de facili perditur et quod sereno selo de dificili, sed ad sui tendit maturitatem, ita etiam quod inseritur etati senili de facili perit et obliuicitur et quod etati iuuenili [f. 3v in marg.] de difficili, sed memorie comendatur. Ideo [94] vti debemus etate, vnde Ouidus de arte amandi ait sic: Vtendum est etate: sito pede labitur etas | Nec bona tam sequitur, quam bona prima fuit. Ideo meis a dicipulis pluriesque rogatus, vt que a meis audiui magistris deque scriptis reperi multis, que vtilia, que breuiora, que ad artem pertinent discantus illis copularem, quasdam regulas, non multas sed paucas, non mei sed sapiencium ingenii maxime cum suis deduxi exemplis sub meorum correctione magistrorum <at>que aliorum, ponens primo duos quidem terminos, qui vnum et idem sonare dicuntur, scilicet contrapunctus et discantus. Quidam enim versificator accepit terminum vltimum istis versibus qui secuntur, in quibus ordo dinoscitur discantus: Qui velud oppositus [f. 4r in marg.] ordo estet aut sonitus. | Est concors ordo game, quod sexta petit octaue | Perfectas similes et eis fa mi fa simul arces. Ego vero terminum accipiam contrapunctum, qui magis a pluribus et vere vsitatus. Et primo quid est contrapunctus, secundo quot sunt eius species, tercio de earum diuisione, quarto ex quibus constant, quinto ponuntur quedam regule scilicet de earum ordinatione.

Sequitur de primo

Contrapunctus aut discantus est diuersorum cantuum in vnum redacta sonantia in vnum corpus armonicum, quod plures in se continet voces. Nam vbi cantus planus, ibi tantum vna vox et non plures, vt aures audientium non multum bene placat vt vox cuculi, qui tantum vnum consueuit dare sonum. [f. 4v in marg.] Dicitur autem contrapunctus quasi contra aliquem punctum ut cantus plani, ita ut cum eo conposite se habeat. Et hoc dicunt versus predicti Omnis discantus et cetera. Qui velud oppositus ordo stet aut sonitus et cetera. Discantus dicitur a dia, quod est de, et cantus quasi de cantu. Et quia dis in multis sonat discordiam, ut patet <in> concordare et discordare, non quod discordia sonet in ista dictione aliquod inconueniens, sed quandam differentiam erga cantum planum, quam consonanciam aut assonanciam dicimus uel perfectum et inperfectum, quod idem est.

[95] De secundo

Sequitur videre, quot sunt species contrapuncti, de quarum numero diuersi locuti sunt diuersa magistri, quoniam diuersorum artificum diuerse sunt considerationes. De ipsis speciebus tripliciter locuti fuere. [f. 5r in marg.] Quidam nouem species dixere tantum, videlicet vnisonum, terciam, quintam, sextam, <octauam>, decimam, duodecimam, terciam decimam, <et quindecimam>, non curando aut sint simplices aut conposite. Causa istorum potest esse, nam hoc fuit factum tempore, quo tantum quindecim in palma erant litere. Nunc vero species, que altior poterat esse, erat quindecima. Quod essent tantum quindecim litere, patet per Guidonem suo capitulo Musica cantandi versu Quidam bis binas adiciunt alias. | Vt conpleatur deductio septima rite, | Quinta prebetur eis. Iam ratio superest. Et quia nulla scientia debet esse superflua nec diminuta, hodie vero viginti litere sunt, ideo specierum numerum sumamus alium. Alii quoque species quinque dixere tantum ut vnisonus, tercia. quinta. sexta. et octaua, que <speciem> origenis precedit conposita, non negantes plures esse [f. 5v in marg.] especies conpositas, sed bene simplices, quoniam tantum sunt quinque simplices. Quia ait Boecius: Omnis species simplex infra diapason est contenta. Alii vero species dixere duodecim esse et simplices et conpositas loquendo vt vnisonus, tercia. quinta. sexta. octaua. decima. duodecima. tercia decima. quindecima. septima decima. undevicesima. vicesima, quas meis discipulis enucleo dilectis benedictisimo michi dictante.

Ne ergo ville aliquid putetis de duodecim specierum numero, <...> an plures possint esse istis, quod dubium isto reseramus modo. Nam secundum Boecium palmam Guidonisque, omnium quoque fidelium, qui ab arte [96] discere volunt, altior species, que possit fieri, est vicesima. Non ergo nobis opus est ponere plures, cum nulla hominis vox alciorem speciem secundum [f. 6r in marg.] palmam possit profferre, Ista<rum> tamen possent esse plures ex alia vnam vere conponendo. Nam sicut ex quindecima et tercia conponitur decima septima, sic ex vicesima et tercia posset conponi vicesima secunda. Et erunt in eadem litera cum quindecima, quia <septima est> calculus.

De tercio

De specierum diuisione ne quid dubii vobis obnubiletur, eas in duobus partimur membris ut perfectum et inperfectum aut consonans et assonans. Dicuntur enim perfecte, quia perfectum sonum reddunt, vel inperfecte, quia inperfectum sonum reddunt. Dicuntur consonantes quasi consonum sonum reddentes, et assonantes quasi ab a, quod est sine, et sonus quasi sine sono consono. Quidquid dicatur, non eratur.

[f. 6v in marg.] Sequitur de quinto

Antequam ad ipsarum situationem deueniam, alique presuponentur regule. Et primo, quod non debemus canere duas species perfectas simeles ut due quinte et due octaue et cetera.

Item omnis contrapunctus debet incipere per speciem perfectam et etiam finire, et mediare per inperfectas. Posset tamen incipere per inperfectam, si essent tot cantores, quod vnus alteri causaret fundamentum.

Item nos possumus facere duas, tres aut quatuor aut quinque species inperfectas, set non in eodem loco, dum tamen vltima habeat quam requirit ut tercia quintam aut vnisonum, sexta octauam, et sic de inperfectis.

Item est alia regula, que talis est et parum seruat, quod dum cantus assendit, contrapunctus debet decendere, et dum cantus descendit, contrapunctus debet asendere.

[f. 7r in marg.] Item omnis penultima debet esse inperfecta. Fallit tamen ista regula. Nam aliquando est perfecta, et hoc dum fit deorsum et cetera.

[97] Item debes scire, quod sexta non potest ordinari ante octauam nisi cantu plano desendente de vno gradu, exepto per speciem magistralem. Et sunt iste species magistrales: Quociencunque cantus planus siue tenor ascendit uel descendit de quatuor aut de quinque aut de pluribus, contrapunctus potest ascendere vel decendere de vno gradu per speciem perfectam; et e contrario, quando cantus planus ascendit uel desendit de vno gradu, contrapunctus potest ascendere aut desendere de quatuor aut de pluribus.

Item est regula sic dicens generalis: Ad assensum vnius duarum desensus. Expone sic, id est post octauam cantu plano asendente de vno contrapunctus debet desendere per duas. [f. 7v in marg.] Item ad asensum duarum dessensus vnius, intellige de octaua.

Item nota, quod tu potes sumere auantagium causa assendendi uel descendendi et contra regulam Species propinquiores sumende.

Item si post terciam sequatur quinta et inde vis facere sextam, tu debes sumere sextam et dimitere quintam, licet sit propinquior.

Item non debes ponere quintam ante octauam cantu plano descendente per vnum gradum, nisi sit necesse. Tamen organum ponit eam sepe.

Nota, quod post sextam non debes facere vnisonum aliquo modo. Ideo cane per illam regulam Species propinquiores.

Dictum est, quod especies propinquiores sumende sunt. Ita et voces.

[f. 8r in marg.] Nota, quod tu non debes facere redictam iterando voces vt sic: fa fa uel mi mi, cum tamen organum in multis partibus facit. Et hoc seuari male potest per vnum contrapunctum uel quando cantus planus reiterat.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - https://chmtl.indiana.edu/tml - 2024
Creative Commons Attribution License