Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[7] (f. 44r). A 1.

Volens facere clavicordium in hunc modum procedat. Dato corpore secundum longitudinem eligas tunc duo puncta in eo, unum a sinistro quo erit C fa ut primus naturalis, aliud a dextro in quo stabit scop (was der scop oder die scopha sei, ist unten, ganz am Ende erklärt). Ponatur primus punctus scilicet a sinistris in tanta distantia a principio clavicordii, ut possit sextum (vgl. Acta XIV 16?) aliud punctum procedere in quo stabit v my (B my!) post vel prius (oder primus?) b duralis; et secundum punctum scilicet a dextris factum ad scop non nimis prope ponas versus finem, sed ad distantiam unius manus et digitorum duorum vel trium. Item punctis sit signatis; primum erit C fa ut, ut dictum est. Et ad faciendum D sol re sic procedas. Divide spatium inter illa duo puncta scilicet C fat ut et scofa in novem partes, et primus punctus pone C fa ut, et signum prime partis de illis novem -- D sol re. Et ad habendum E la my sic procedas. Divide spatium inter D et scopha iterum in novem partes et finis prime partis divisionis erit E la my. Ad habendum F fa ut incipe e converso a C fa ut dividendo inter primum punctum et primum scoph in quatuor partes; tunc finis prime partis erit F fa ut. Ad habendum G sol re ut divide spatium inter D sol re et scoph in quatuor partes et finis prime partis erit G sol re ut. Ad habendum a la mi re divide spatium eodem modo inter E la my et scoph in quatuor partes et finis prime partis erit a la my re. Ad habendum b q. (in der Hs. steht ein Quadrat mit Cauda, doch muss es wohl heissen b fa) sive b molle divide spatium inter F fa ut et scoph eodem modo in quatuor partes et finis prime partis erit b fa sive b molle. Ad habendum b my sive b durum facias ut prius dividendo spatium inter E la my et scoph in tres partes; et finis prime partis erit b my (darüber steht irrtümlich mollis) secundus b durus. Et manente pede circiny immobili in E la my, vertendo alium pedem mobilem versus sinistram sive versus principium, ubi pes circinni quo erunt, erit B my primus B duralis, prima clavis, prima clavis omnium stans in loco prius reservato versus sinistram sive principium. Et ad faciendum c sol fa ut divide spatium inter G sol re ut et scoph in quatuor partes; et primus finis divisionis erit c sol fa ut. Et si volueris ultra (f. 44') procedere in clavibus, fac secundum modum dictum incipiendo iterum ab initio. Et si volueris habere d la sol re, procedas dividendo spatium inter c sol fa ut et scoph in novem partes, sicut fecisti ad inveniendum d la sol re (richtiger D sol re). Divisum in novem partes dat e la my. Et c sol fa ut divisum in quatuor partes dat f fa ut. Et (zu ergaenzen: f fa ut divisum in quatuor partes dat) tertium (secundum!) b mollis. Et d la sol re divisum in quatuor partes dat g sol re ut. Et e la my dat a la mi re; a f fa ut b fa, et sic de aliis.

A 2.

Vel brevius. Stantibus illis duobus punctis scilicet scoph et C fa ut, et diviso spatio intercepto ut prius in novem partes, finis prime partis est D sol re ut (richtiger D sol re), secundi nihil dat, tertii G sol re ut, in primo b mollis (diese vier Wörter müssen wir als Einfügung auffassen), quarti nihil, finis quinti d la sol re, in tertio naturali (wieder Einfügung!), finiti (besser finis) sexti g sol re ut. Et diviso D sol re in novem partes finis primi spatii erit E la my, finis secundi vel (hier hat der Schreiber wohl ein abgekürztes nihil irrtümlich als vel aufgefasst) dat, finem (besser finis) tertii a la my re primum, quarti vel (wohl wieder nihil) dat, quinti [8] erit e la my ultimum, sexti erit ultimum a la mi re. Et iterum diviso spatio in quatuor partes, ut prius, a C fa ut in scoph finis primi spatii erit F fa ut, primus b mollis (Einfügung!), finis secundi c sol fa ut, secundus naturalis (Einfügung!), tertii c sol fa ut (richtiger c sol fa).

A 3.

Ad sciendum semitonia divide spatium inter B my primum, quod est prima clavis, et scoph in novem partes, et finis primi spatii dat primum semitonium (cis), secundi nihil, tertii dat secundum semitonium (fis), finis quarti nihil, quinti dat tertium (cis'), sexti dat quartum (fis'). Et sic habes quatuor semitonia. Deinde divide spatium inter primum semitonium quod invenisti a sinistris (cis) et scoph in novem partes, et finis prime partis dat iterum sextum semitonium (dis, wohl eher 5.), secundi nihil, tertii iterum semitonium (gis, wohl 6.), quarti nihil, quinti sextum (dis', wohl 7.), nihil (wohl zu tilgen), sexti sextum (gis', wohl 8.). Et sic de semitoniis. Et inter omnia videas quod non ponas ultimum nimis (nimis prope?) scoph, sed ad distantiam unius palme, si invenies, a toto corpore, ut et prius (oder primus?) secundum duo puncta. Divide spatium interceptum inter ista duo puncta in quatuor partes, et finis primi spatii erit F fa ut, et (zu ergänzen secundi) c sol fa ut, tertii c sol fa penultima clavis, et quartum spatium (f. 45) manebit vacuum, et sic de aliis. Enim (? Et si?) quoque clavicordium scire volueris, cape corpus aliquod pre manibus, dividendo longitudinem clavicordii in quinque partes, et prima pars erit latitudo ipsius; et latidudinem divide in novem partes et erit prima pars profunditas.

B.

Divide per quatuor a primo byduro usque ad stephanum (G: Divide a primo B duro usque ad scophum per quatuor partes; mit stephanus wird auch bei Arnaut der Steg am Saitenende bezeichnet); tunc habebis primum E la mi, et secundum et tertium bydurum. Tunc incipe a primo E la mi (B: incipe primo in E la mi) et divide per quatuor; tunc habebis a la mi re primum, et secundum et tertium e la mi (das dritte e ist eigentlich e la); et unum retrograde, et habebis primum C fa ut (also c als 4/5 von e). Secundo divide C fat ut in quatuor et habebis F fa ut primum, et c sol fa ut secundum et tertium (das dritte c ist eigentlich c sol fa). Tertio divide F fa ut in quatuor et habebis b fa b mi primum, et secundum et tertium f fa ut (das dritte f, das eigentlich über den Bereich der Solmisation hinausgeht, könnte höchstens noch f fa heissen); tunc incipe iterum in F fa ut (in G falsch: in primo C fa ut) et divide unum retrograde, et habebis primum semitonium (cis = 4/5 von f). Quarto divide iterum a primo C fat ut in tres, et habebis g sol re ut primum et secundum. Quinto incipe a primo G sol re ut et divide per tres, et habebis d la sol re secundum et tertium (das dritte d ist eigentlich d la sol), et unum retrograde et habebis primum D la sol re (richtiger D sol re) (dieser 5. Paragraph fehlt in G ganz). Sexto incipe a primo b fa b mi et divide per duo, et habebis secundum b fa b mi, et unum retrograde, et habebis secundum semitonium (dis oder es als Unterquint von b). Septimo incipe a primo a la mi re et divide per duo, et habebis secundum a la mi re. Octavo incipe iterum a primo byduro et divide per tres, et habebis duo semitonia inter F fa ut et G sol re ut superius et inferius (fis und fis'). Nono divide a tertio semitonio (fis) in tres et habebis duo semitonia (cis' und cis"). Decimo divide a secundo semitonio (dis) in quatuor, et habebis tria semitonia (gis, dis', dis"). Undecimo divide a semitonio sub a la mi re primo (gis) in duo (hier beginnt Lücke in G) et habebis unum semitonium (gis') in eodem loco superius et inferius. Duodecimo divide iterum a secundo c fa ut (besser c sol fa ut) in tres, et habebis g sol re ut primum et secundum (richtiger secundum et tertium, wobei das letztere höchstens noch g sol heissen kann). Tertio decimo incipe a secundo a la mi re et divide per duo, (bis hier geht die Lücke in G) et habebis tertium a la mi re (eher a la). Quarto decimo divide a secundo byduro (G falsch: a tertio b duro) in quatuor, et habebis e la mi primum (secundum!), et secundum et tertium (tertium et quartum!) bydurum. Quinto decimo divide a semitonio sub a la mi re secundo (gis') per duo, et habebis unum semitonium (gis'') in eodem loco superius et inferius.

[9] C.

Et tunc unum semitonium inter f fa ut et g sol re ut vel inter g sol re ut et a la my re. Si vis facere quartum chorum, tunc divide a tertio c fa ut in tres, tunc habebis primum e la my et secundum a la mi re. Tunc a primo e la my in tres, et habebis primum g sol re ut et secundum b durum, et unum retrograde (f. 45'), et habebis unum semitonium. Tunc a primo semitonio in duo, et habebis primum semitonium et secundum et f fa ut, et tertio vel (oder nihil?) quarto b fa b my. Tunc a secundo semitonio in tres, et habebis primum semitonium et non plus. Tunc a tertio c fa ut in duas et habebis ultimum c fa ut, et tunc pone unum semitonium inter ultimum g sol re ut et a la mi re.

D.

Hee sunt claves clavicordiorum, organorum et clavisimbalorum. Punctus (in der folgenden Tabelle) qui significant semitonia. Et nota quod scop est lignum super quod transeunt corde. C.D.EF.G.A [rob] B (quadrum) C.D.EF.G.A.BC.D.EF.G.a.h



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License