Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

This is a multipart text     Next part   

Actions

Back to top

[f.aijr] Nicolai Burtij parmensis: musices professoris: ac iuris pontificij studiosissimi: musices opusculum incipit: cum defensione Guidonis aretini: aduersus quendam hyspanum veritatis preuaricatorem.

Pauperibus clericis: ac religiosis: Nicolaus Burtius. Salutem plurimam dicit.

Cum multi velut vmbra declinauere anni quibus ab adolescentia: non sine tamen lugubratione nimia: circa musices disciplinam tempus conteverim et quamplures ex me haustum huiusmodi susceperint et incrementum. Compulsus tandem tum et vestra qua deuincor charitate amantissimi; tum et quorundam amicorum exhortationibus: statui has meas vigilias vobisipsis: qui maiori ex parte ingenio valetis. ac doctrina dicare. Quid enim equius. quam ingenij monumenta: ad eos destinare: qui ceteris omnibus ingenio: doctrinaque: ac dignitatis honore prestent? Non ignarus rem satis difficilem me subire? et multorum expositam obtrectationi: que licet sit viris optimis paruipendenda: tamen cum priscos illos summa auctoritate viros aliquando lacesciuerit quid de me ipso existimandum. quem non auctoritas: neque dignitas tuetur? Confixus tamen illius: qui per psalmographum cantat. Aperi os tuum: et ego adimplebo illud. Decreui itaque antequam animi nostri vota promam, cuiusdam moderni errores huiusmodi. ac insitiam expugnare et eam omnibus liquido erroneam, absolutissimeque [f.aijv] demostrare. Hic enim quibusdam cauillationibus ac falsis omnino ineptijs: pium guidonem aretinum: qui sanctitate ac doctrina philosophuis merito preferendus: nititur oppugnare. O insignem calumniam. o impudentiam: ante hunc diem inauditam. Exclamat sepenumero demens: et multis contumelijs vociferatur. Quid clamas? quid angeris? Ante hinc discedam tui nefandissimi erroris te pudeat necessum est. Composuit etenim opusculum: circa musices disciplinam: in quo cum vellit quod boetius quinque libris comprehenderit: enarare. confundit apertissime ac peruertit omnem virtutis: ac doctrine ordinem. Preterea nedum insectatur Guidonem? sed etiam quoscunque nouerit illius sequaces obiurgat: lacerat et quoddam canino latratu stimulat. Laudat nonnunquam ioannem cartusie monachum: qui maximis preconiis opere suo extollit guidonem. Ecce contrarietas. Legisti aliquando priuate guidonis opusculum: Dum esses bononie: a me prestitum: et a te non intellectum. O hominis insitiam. o hominis iactantiam. Nam in calce sui operis dum monocordi diuisionem: que omnino confusio est: examinat: ait se multis vigiliis: ac labore non modico antiquorum precepta lectitasse. ideo velle in hoc errorem neothericorum euitare. Videtis ne queso: quam inanis: quam arrogans: quam temeraria huius hominis reprehensio? Ubi musicorum monarcha Boetius: qui huiusmodi diuisionem luculentissimis rationibus probat? Ubi aretini ioannisque [f.aiijr] cartusiensis diuisio peruulgatissima? quam nemo tam puerilis etatis. tam imbecillis sensus: cui huiusmodi demonstratio sit seclusa. Non omittam preterea huius viri crassam circa principia musice doctrinam: in qua lugubrando diu laborasse inquit. vt dictiones singulis cordis imponeret nouas: que ab ipso hoc modo describuntur. Psal: li: tur: per: vo: ces: is: stas. Que huiusmodi descriptionis conclusio est. Psallitur per voces istas. O vecordiam: o ignorantiam non ferendam: Recognosce te ipsum. Describis enim apud antiquos vario stilo et pene inutili: vt et nos bononie: in bibliotecha diui Dominici lectitauimus post Boetij codicem intergo: fuisse decantatum. Si enim apud odonem: Enchiridionemque: vt scribis: inuenisti: et paruipendas: quem falso pro nomine proprio habes: cum libellus manualis sit: et apocriphus: cur non vis etiam vt et ceteri de te hoc sentiant? Erant enim apud illos: hec notularum nomina. Noe: noa: anne: cane: agis: quemadmodum apud nos syllabe Guidonis. Alij vero sic figurarunt Tri: po: de: nos: tri: te. que etiam sic significabant vt prime. De quibus omnibus: apud ioannem cartusiensem satis abunde dictum. Hec etenim ante beatum Gregorium inuenta. Postmodum si gregorius illis tantum septem voluerit vti latinis litteris: quotiens opus fuerit replicatis: et Ambrosius: atque augustinus vestigia hec maluerint immitari quam aliena: cur non erubescis hunc ordinem peruertere [f.aiijv] et tuo supercilio censorio deprauare? Tu sanctior forsan: elegantiorque his columnis ecclesie: aut peritior? Cur non potius hos patres: si non vis Guidonis doctrinam complecti: immitaris? Tu contumax: tu arrogans et preuaricator: vt facile ab omnibus potest comprehendi. Haud tua tantum ignorantia est insectanda quam prauitas indicanda. Nam pij monachi doctrina que per vniuersum sparsa: tum et ecclesie approdatione: tum et notularum inuentione mirabili in euum: tuo non obstante liuore: est duratura. Tanta est dulcedo illius tanta est facilitas: tanta et iocunditas: vt hominum mentibus a natura insita videatur. Quid ergo de te concludam; Possem siquidem et multa alia adducere et refellere: que loco et tempore ex tractatu nostro denudabuntur. Si me sana mente percipies: operam dabis: vt que ex tua deprauatione sunt edita: exempla omnia vel comburantur: vel si quis tantum laborem ferre possit emendentur. ne tantorum patrum huiusmodi vigilie: sua dignitate per tuum errorem defraudate: in posteros propagentur. Dabitis itaque veniam amantissimi si insolentiam huius boui patris me a vobis abduxerit. vt cum ad vos scripserim: in hunc tantum vnum: digressione quadam: omnem ferme contulerim orationem. In qua si nonnunquam ad stomachum fuerim prouocatus. testor virtutem ipsam: me id haud sponte: sed necessario egisse.

Descriptio libelli.

[f.aiiijr] Compendium igitur nostrum quod tribus tractatibus fulcitur: florum libellus nuncupatur: eo quod notatu digna ac fundamenta huiusmodi ad vnum quodque opusculum condiscendum contineat. Ubi etiam quod superfluum et eroneum est ab insensatu illo dictum: omni conatu: et euidentissimis rationibus confutabitur. Primo siquidem quid sit musica: ac eius laudes in hoc nostro tractatu ostendam. Secundo quotplex sit musica: quidue musius: et differentia inter musicum et cantorem. Tertio vero quid sit sonus et diffinitio soni generalis. quid vox et qualiter formetur. quid consonantia: quidue disonantia. Quarto vero quid sit armonia: quis hominum primo cecinerit. atque de tribus melorum generibus explicabo. deinde ad musicam condiscendam quis ordo: et a quo sit incipiendum aperiam. Quinto et vltimo quae sint constitutiones vel coniunctiones musicales: et que plus necessarie: qui sint preterea tropi sive modi: et a quo inuenti. nostra etiam comprehendit oratio. In secundo vero tractatu quid sit cantus commixtus qui vulgariter contrapunctus nuncupatur: quomodo componatur reiectis quorumdam cantorum opinionibus tractabimus ac facili via enodabimus. Tertius vero tractatus: qui et libelli nostri finem comprehendit: quid sit cantus figuratus. tempus. ac valor notularum. quid numerus: quid proportio cum dimensione monocordi: sub breuitate concludet. Hec etenim amantissimi immenso labore ex clarorum auctorum extracta codicibus ac nostra industria vobis cumulata introductorium erunt vnicuique ad maiora huiusmodi velle transcendere. [f.aiiijv] Nam ibi non cuncta que de hac describi possent: cupido mihi incessit: sed tantum que a nonnnllis explicata pluribus fucre voluminibus: in breuem summam contrahere: ne longius tracta: eademque inculcata: sepius emente effluant audientis precepto monitis horatiano. Quicquid precipies esto breuis: vt cito dicta percipiant animi dociles: teneantque fideles. Omne superuacuum pleno de pectore manat. Ne vos igitur pigeat: rogo: nostra legere: que si omnia a calce vsque ad finem lectitaueritis memorie quoque et commendaueritis: spero equidem trium mensium numero: nedum inter cantores quod minimum est: sed inter musicos quod est maximum posse connumerari. Si inter hec quaedam vobis obscuriora videbuntur: cogitare debetis nullam artem sine litteris sine interprete: et sine aliqua exercitatione percipi posse. Ualete: et pro me trinum illum: et vnicum exorate.

Capitulum primum quid sit musica: et vnde dicatur.

<Q>uoniam vt inquit Cicero: in libello qui de vniuersitate nuncupatur: circa finem. Illum autem qui intelligentie sapientieque: se auditorem profitetur: necesse est intelligentis sapientisque nature primas causas conquirere: deinde secundas causas rerum earum discutere: quo circa nobis sic cerno esse faciendum. Uidelicet quid sit musica: vt postmodum ad eius pertinentia deueniam. Musica igitur ars est deo placens: ac hominibus: omne quod canitur discernens et diiudicans: ac de cunctis que fiunt [f.avr] per arsim et tesim idest per vocularum intessionem et remissionem: veram inquirens rationem. Dicta a musis greco: quod est inquiro. Ratio est vt inquit Hysidorus: quia eo tempore vocis modulatio et vsus carminum querebatur. vel vt quibusdam placet a musis: quia per easdem que nouem fuere: antiqui eam inuenerunt. Unde et a poetis musas Iouis: et memorie filias confictum est: quo circa soni pereunt: nisi memorie eommendentur. cum non possint scribi. A nonnullis vero dicta a moys quod est aqua. quia: vt dicunt: primitus in hydris: ac cyetis aquaticis fuerit exquisita. quod falsum omnino et eroneum constat. Hoc enim a ioanne cartusiense in calce sui operis: et multis in locis huiusce apertissime danatur. Nunquam amantissimi apud illos philosophos: neque apud seuerinum. sed apud quosdam: vt reor: insensatos id compertum est. O mutescant igitur quia confusione digni. Qualiter autem reperta sit loco congruo: euidentissimis ratio nibus constabit. Elementa enim huiusmodi discipline sunt consonantie et proportiones: membraque proportionum. Ut tonus: semitonus: dytonus. et huiusmodi: que ad consonantiam rediguntur: vt luculentissime infra patebit. Quemadmodum igitur arithmetica de numeris est ratio. de magnitudinibus geometria. de syderum motibus magnitudinibusque: ac distantijs astrologia: ita de sonorum motibus est musica.

Capitulum secundum de laudibus musice.

[f.avv] Ars igitur musices: magno quondam apud grecos honore habita est: ita quod nemo reputabatur liberaliter eruditus: nisi cantu et fidibus operam dedisset. Unde apud Valerium Maximum titulo de studio et industria. Socratem accepimus etate prouectum: fidibus tractandis operam dedisse. satius iudicantem eius artis vsum sero: quam nunquam percipere. quamobrem vt ipse senex didicit. ita ingenuos adulescentes erudiri in his iussit non quidem ad lasciuie incitamentum: sed ad motus animae sub regula quadam atque ratione moderandos. Ut enim non omnis vox. sed tantum que bene consonat ad soni melodiam facit ita motus animae: non omnes: sed qui rationi conueniunt ad rectam vite armoniam pertinent. Nam ad remissionem animi sedandasque passiones plurimum valet modulationis vsus atque huius discipline cognitio digna est ingenio liberali. secundum quam rationem speculamur sonorum varias naturas ac potestates. et ex quibus inuicem proportionibus consonantias: dissonantiasque causari contingat. Aristotiles iccirco in problematibus vbi de hoc satisabunde: musicem naturalem habere delectationem omnibusque etatibus: ac singulis moribus amicam esse docuit. Nonne Dauid vt habetur originaliter regum primo: saulem a spiritu immundo: arte modulationis eripuit; Asclepiades medicus freneticorum mentes morbo turbatas: nonne sepe sanitati restituit; De quo apud Celsum libro tertio de medicina capitulo xviij. de tribus insanie generibus. Nullum legimus tam immitte: tamque asperum pectus: quin obletamentorum huiusce non moueatur affectu. vnde apud Ualerium [f.avir] Maximum libro secundo de institutis antiquis maiores natu apud romanos legitur: in conuiuijs egregijs ad tibias superiorum opera carmine. comprehensa decantasse: quo ad ea immitanda iuuentutem alacriorem redderent. quod Ciceronis sententia in principio quarte questionis tusculanarum roboratur Circunferebatur lira vel cithara in conuiuijs accubantibusque singulis ordinabatur conuiuale canticorum genus: quod etiam nostris temporibus seruari concernimus. Non immerito Nicomachus arythmeticen professus musicen tractauit. Architas quoque et Aristoxenus geometrici hanc summo studio venerati sunt. Plato theologus: vt inquit Cicero in sexto de repulica. dulcissimam mundi armoniam aure apertissime deprehendit. Denique in prouerbium vsque grecorum celebratum est indoctos musicen abhorrere. quid plura? Non est mirum si inter homines musices tanta sit iocunditas: cum et aues vt cardueles: lusinieque: atque alie quam plurime cantum veluti quadam disciplina artis exercent. Nonne delphinos ad suauem modulationis auditum excitat? De quo apud Solinum in collectaneis: et Plinius libro nono vitam eorum describendo asseuerat. Non immerito Orpheum: et Amphionem animalia ratione carentia: saxa: siluasque cantibus traxisse confictum est. Huiusmodi instrumenta aliqua sunt ad delectationem animi incitantia: aliqua vero ad furiam: vt infra cum de musica instrumentali tractamus. Solatur itaque musices armnia: singulorum fatigationem operum: atque animum [f.aviv] mitigat. delectat animos: excitatque affectus. mouet furiam. Placat siluestres: mansuescit lassatos: exercitioque laborioso detentos facile efficit tollerare. Sat igitur de eius laudibus dictum erit cum circa huiusmodi extolentiam: multum temporis potuissem conterere. Modo ad eius triplicem diuisionem deuenio.

Capitulum tertium quotplex sit musica.

<Q>uemadmodum enim Boetius primo sue musices capitulo ij. triplicem distinxit musicam sic et nos eius vestigiis adherentes: dicemus quod prima a nonnullis mundana. Secunda vero humana nuncupata. Tertia vero: quia in quibusdam constituta est instrumentis: instrumentalis. Prima siquidem mundana appellata est: quia mundum totum: vt ita loquar: contineat. Nam mundus armonia quadam compositus est: ipsumque celum armonie modulatione reuoluitur. Celestium tamen corporum interualla: sola considerantur ratione: non sensu. Igitur a terra ad lunam pythagoras putauit: teste Macrobio: esse stadiorum circiter centum viginti sex millium: idque esse toni internallum.

Quid sit stadium: in tertio tractatu clarum est: dum quantitatis continue radices enodamus.

Interuallum vero est acuti soni: grauisque distantia. [f.avijr] A luna vero ad mercurii stellam: maius semitonum quod ex duabus dyesibus constat: et vno comate: vt infra latius patebit. Hinc ad stellam veneris: que vario nuncupatur nomine vt apud Plinium libro secundo naturalis hystorie fere tantundem: scilicet semitonium minus: quod ex duabus tantum dyesibus constat. Nam dyesis est semitonij dimidium. Inde porro ad solem pauloplusquam ter tantum scilicet tonus et minus semitonium. Itaque solis astrum abeesse a terra tonis tribus: et vno semitonio minore: quod vocatur diapente. Nam diapente cum de coniunctionibus loquemur constat proprie ex tonis tribus: et vno minore semitonio. A luna autem ad solem cadit diatesseron: que ex duobus tonis constat: et vno minore semitonio. A sole vero ad stellam martis tantundem interualli esse: quantum a terra ad lunam. quod est tonus. Hinc ad iouis stellam quasi dimidium eius quod facit semitonium minus. A ioue vero vsque ad saturni sydus: paulisper plus idest semitonium maius. Inde ad sumum celum vbi zodiaci signa. semitonium minus. Itaque a summo celo ad solem qui in medio colocatus tanquam pater planetarum: et hominum: diatesseron. A terre autem sumitate ad eundem celum tonos esse quinque cum duobus minoribus se tonijs: ex quibus concluditur fieri diapason: quam vniuersitatem concentus nominant. De hoc apud Plinium libro secundo naturalis historie. dum desyderum musica scribit. Quamquam tamen tanto viro et [f.avijv] excellenti: qui vniuersam mundi machinam et quicquid in ea comprehensibile est descripserit: non sit imputanda ignorantia: vt diapason ex septem tonis confici velit. sed potius vitio deprauati loci existimandum. cum diapason ex quinque tantum tonis: et duobus minoribus constet semitonijs: que simul iuncta tonum: deficiente comate: non reddunt integrum.

Tamen posset dici eum Aristoxeni opinionem: quam quidem falsissimam concludit Macrobius in secundo somnij Scipionis: immitatum. Eodem etiam errore deceptus est dominus reconciliator super terciodecimo problemate Aristotelis concludens bis diapason ex duodecim tonis confici. ex quo sequeretur diapason sex tonos habere. Nam nihil aliud est bisdiapason: quam diapason duplicata. Bene igitur doriali dictum: qui mundum esse organum dei dixerit. Propter quid vero tam concors melodia non audiatur. cum mundus semper sit in motu; Ad hoc nonnulli dixere: quod talis sonus: vel concordia adeo complantata est a principio nostre natiuitatis: auribus nostris: quod vix possit percipi vt in maleatoribus apparet strepitum suum vix percipientibus consuetudine. Alij et melius inaudibilem dixere pre magnitudine vocis: quam aurium nostrarum angustie minime capere possunt.

Unde luculentum illud Ciceronis in libello de somnio Scipionis. Hoc sonitu inquit complecte aures hominum obsurduerunt. Nec est vllus hebetior sensus in vobis: sicut vbi nilus ad illa que cataculpa [f.aviijr] nominantur: precipitat ex altissimis montibus: ea gens: que illum locum accolit: propter magnitudinem sonitus: sensu audiendi caret. Hinc vero tantus est totius mundi sonitus incitatissima conuersione: vt eum aures hominum capere non possint: sicut intueri solem aduersum nequitis eius radijs acies nostra: sensusque vincitur. Item musica munda fieri ex quattuor elementis dicitur. De quo apud fontem eloquentie in libello: qui de vniuersitate nuncupatur. Nam ibi clare et absolutissime hec omnia comprobantur. Ita contingit inquit Cicero: vt inter ignem et terram: et aquam: et aerem deus poneret: eaque inter se compararet: proportione coniungeret. Ut quemadmodum ignis aeri: sic aer aque: quodque aer aque: ita aqua terre proportione redderet: qua ex coniunctione: celum ita actum est. vt sub aspectum et tactum cadat. Itaque et ob eam causam: et ab his rebus numero quattuor: mondi est corpus effectum: ea constructum proportione quam dixi. ex quo ipse se concordi quadam amicitia: et caritate complectitur: atque ita coapte coheret; vt nequeat dissolui vllo modo nisi ab eodem a quo est ligatus. O preclaram hominis sententiam. o prudentiam. o fidem ab omnibus extollendam quis de te dubitaret Cicero: qui omnem morum sanctimonieque disciplinam amplexus es: nisi autem baptismum christi mors tua tam truculenter aduenisset: forsan vt Hyeronimus congauderes. At igitur quattuor elementorum diuersitates potentiasque contrarias: nisi quaedam armonia coniungeret in vnum corpus ac machinam: minime conuenirent. [f.aviijv] Omnis vero hec diuersitas: ita temporum varietatem parit et fructuum: vt vnum tantum anni corpus efficiant. Nam quod constringit hyems: ver laxat. torret estas: maturat autumnus: iuxta illud poete de remedio amoris. Poma dat autumnus formosa est messibus estas. Ver prebet flores igne leuatur hyemes Tempora itaque vicisim: vel ipsa suos afferunt fructus vel alijs vt afferant subministrant.

Capitulum quartum de musica humana.

<C>orpus etenim animatum quod est homo: cum cum sit compositio ex quattuor elementis confecta. que sunt terra: aqua: aer et ignis: de quo lactantius libro secundo diuinarum institutionum. et Cicero prima tusculanarum questione: et in libro de vniuersitate: et in capitulo in quadam de celebratione missarum apud canonistas. legiste vero habent glosam in prohemio institutionum in verbo prima elementa. Similiter cum ad vegetationem huiusmodi compositionis quattuor etiam humores illis consimiles conueniant: videlicet sanguis colera fleuma: et melancolia. Iccirco pythagorici: atque platonici conuenientiam talem: vel connexionem: musica ratione esse factam tradidere. Quemadmodum enim consonantia iu sonis: est acuti soni: grauisque mixtura: suauiter uniformiterque auribus accidens vt infra patebit. ita debita partium coaptatio: seu conuenientia vniuscuiusque compositi dicitur consonantia. Pythagoras et Philolaus animam ipsam: [f.bir] armoniam conscripsere. de quo Cicero prima tusculanarum questione. Humanam hanc musicen in voce tantummodo posuit Socrates. Aristoxenus vero in voce et corporis motu. de quo Lactantius libro de opificio dei capitulo xvi. Theophrastus quippe in voce et corporis: animeque motu humanam musicen operari conscripsit. Ut itaque numeris anima corpori coniungitur: vt placet Macrobio in primo somnij Scipionis: ita quoque musicis armonijs: que ex numeris ipsis effici contractantur naturali dispositione: ac consentanea quadam coaptatione non animam corpori modo: verum et elementa: atque momenta commisceri non dubitamus. Unde illud Hierophili artis medicine clarissimi dictum. Cum quid loquimur vel intrinsecus venarum pulsibus commouemur. per musicos rythimos armonie virtutibus sociatum esse probatur. Concludendum itaque quod humana musica est: que diuersorum concordantiam elementorum: in vno composito scilicet corpore humano conectit.

Capitulum quintum de musica instrumentali.

<E>tenim cum musica instrumentalis: variis regatur instrumentis: scilicet naturalibus et artificialibus. Primo quae sint naturalia. Deinde quae sint artificialia enucleabo. Naturalia igitur instrumenta iuxta Albertum Magnum libro secundo de anima capitulo de voce. sant pulmo: guttur: palatum: lingua: labia: et dentes. et hec officia humane vocis administrant. Musica itaque armonica; que comprehendit: [f.biv] et regit sonos: humana voce productos: naturalibus cooperantibus instrumentis: ars est spectabilis ac scientia perfecta: modulationis constans ex tribus scilicet sonis: verbis et numeris. Poete preterea non necant hanc ipsam metricam esse: qua probabili ratione: diuersorum pedum mensuram cognoscunt. Ut dactili: iambi: et tribaci: et huiusmodi cum temporum attendant terminationem. De artifici alibus restat videre. Instrumenta vero artificialia aliqua sunt delectationem incitantia. Alia vero quae animositatem: iram: furiam quoque et huiusmodi inducunt. Delectationem incitantia sunt videlicet: organa: monocordia: psalterij: cythare: lyre: atque tibicinum concentus: quibus etiam romani vsi sunt in capitolio. Ut apud Ualerium de institutionibus antiquis capitulo tibicinum collegium. tum ad placandorum deorum iram: tum etiam ad summam eorum venerationem. Quod etiam religio nostra: trinum deum ac vnicum his cantibus: organisque: assiduis laudibus deprecando: placare non desinit. Tibicinum namque triumphus marti attributus est. Apollini cythara: musis tibie: ceteraque eiusdem generis attributa sunt. Instrumenta vero animositatem: iram: et furiam incitantia: sunt tube: cornua: timpana: et huiusmodi strepitum excitantia: atque sonantia: quorum clangor quantum fuerit vehementior: tantum bellatorum animus ad certamen fortior. Unde Lacedemoniorum exercitus: his musicis accensus est modis.

Hinc proculdubio romanam gloriam ceteris [f.bijr] prestitisse in bellis credendum puto. Nostris etiam temporibus apud liguriam duce Roberto sanseuerino: timpanorum atque tubarum: accensos clangore hostes: qui virorum innumerabilis copia: et terruisse: et in fugam diuertisse: atque exercitum ipsum in predam captum: notum est. Ex his igitur omnibus quem anhelitu operante pulsantur: musice organice sunt subiecta: que vero digito vel virga rythimice musice attribuuntur.

Capitulum sextum quid sit musicus: et differentia inter musicum et cantorem.

Uisum est supra: quid sit musica: laudes eius ac triplicem diuisionem modo quid sit musicus: et differentia inter musicum et cantorem: strictissime aperiam. Cum itaque musices disciplina amantissimi naturalis sit scientia: et speculatiuum seu theoricum nobiliorem sapientioremque reddit quam praticum: ideo speculatiuus musicus is erit: qui ratione ducente canendi scientiam non seruitio operis: sed imperio speculationis assumpsit. At si pratice operam dederit speculationi non adijciet variatam multitudinem: sed perfectionem. Et sic erit notandum quod tunc erit adequatus musicus: cui nil et speculationis: et operationis aberit. Speculatio enim duabus ex causis procedit scilicet auditu et ratione. Non tamen auditus solus: sed et ratio certum sibi assummit iudicium. Principium quoddammodo: et quasi admonitionis vicem tenet auditus. Postrema vero perfectio agnitionis: vsque in ratione: consistit. quae certis regulis sese tenens nunquam [f.bijv] vllo errore prolabitur. Ipsas enim consonantias aure percipimus: qnibus vero inter se interuallis distent: non auribus: quarum sunt obtusa iudicia. sed regulis et ratione metimur. Musicus igitur iuxta Boetium: is erit: cui aderit facultas speculationis: rationisque musices. non cui cantandi modus praticabilis tantum inest. Praticus vero huiusce discipline est cantor: qui cantat: et qualiter cantat nescit. Erunt etiam seiuncti ab huiusmodi speculatione citharedi: organiste. et caeteri qui instrumentis artificium probat: quoniam sunt omnino rationis expertes. Item poete qui naturali potius quodam instinctu: quam speculatione et ratione ducuntur ad carmen. Hos etenim Boetius noster a musices speculatione seiungit. Est itaque musicus ad cantorem. sicut iudex ad preconem. Preconamque decreta iudicis proclamat: et enuntiat cur: et quare fiant nesciens: iudex vero omnia nouit. Omnis ergo musicus cantor: sed non omnis cantor musicus. Alilioquin non solum auicule: seu bestie et bestiole aut ignari rudesque cantantes natura duce: sine doctrina: musici forent: Speculatiuus ergo praticum antecellit: nam multo maius atque dignius est scire: quod quisque faciat: quam illud ipsum efficere quod sciat: vnde Guido musicorum et cantorum grandis est distantia. Isti dicunt: illi sciunt quae componit musica. Nam qui facit quod non sapit diffinitur bestia: Capitulum .vii. quid sit sonus: et diffinitio soni generalis. sonus iuxta Albertum Magnum libro secundo de anima: nihil aliud est nisi perceptum per auditum ex aere commoto. Boetius vero sonus est [f.biijr] inquit percussio aeris indissoluta: vsque ad auditum. Et regulariter largo modo omne quod sonat: et aure auditur: sonus potest appellari. stricte vero non sic. Quia aliud est sonitus: aliud tremitus: vel tinnitus et echon. Sonitus autem est sonus confuse vocis: vt sonitus maris et fluctuum. Tinnitus vero: vel tremitus est proprie metallorum reflexus sonus: sicut in cibalis et campanis: Echon vero est sonus qui fit in cameratis locis: vel in conuallibus. Plinius de hoc libro .vi. et .xxx. naturalis historie. vnde illud persij: Euion ingeminat reparabilis assonat echo: et sic dictum est de differentijs sonorum. Pulsus et percussio faciunt sonum: et hec non possunt esse absque motu. hoc est nisi primus motus precedat. vt idem Albertus: et ideo sonus non est sine commotione: eo quod eius esse est in fieri. Motus dicitur transmutatio sucessiua: que fit in tempore: quinto phisicorum. Tempus est duratio successiua: vel tempus est numerus motus. Motuum vero alij sunt velociores: alii tardiores. alij vero spissiores. Nam si quis continuum respiciat motum ibi aut velocitatem: aut tarditatem comprehendat necesse est. Omnis itaque rarior et tardus motus: sonos efficit graues. Uelox vero: ac celer: et spissus motus: acutos reddit sonos. ipsa celeritate et velocitate pellendi. Unde si intensam cordam amplius intendamus: sonum producet acutum: que cum fuerit remissa: sonum ipsum constituet grauem. Grauis igitur ex tardioribus: et rarioribus: acutus vero ex celeribus et spissis. Semper ergo grauitati deputatur [f.biijv] inferior sonus: et acumini superior teste Marco Tullio in vi. de republica. Que sint que bene sonant: et que male: et que nihilladditiam. Omnia autem solida: plana: multum aerem habentia: fortiter sonant. Item eramenta pre omnibus corporibus sonora sunt. et precipue aurum: et argentum: et cuprum: hec enim commixta: sunt melius ceteris metallis: ex subtili aqueo: et subtili terreo et terreum eorum: est sulfur cui ablata est ventositas. Item ferrum ex eo quia multum habet de terrestri scabroso et in puro: obumbratum habet sonum tamen quia scitius est stanno: et plumbo: ideo acutius his sonat. Stannum vero et plumbum: eo qui magis aquam habeant ideo quasi suffocatum: et extinctum habent sonum. propter quod campanas et organa facientes acutum soni: quod est ex cupro temperant et grauant: admiscentes stannum proportionatum. Item mobilia continua: male sonant: eo qui non expellunt fortiter et hoc ideo quia ictui cedunt: citiusque expellant aerem. Non sonantia vero sunt videlicet spongia: que quasi in bibendo aerem retinet ipsum et non expellit. Item pilli: et lanna: quia rara sunt et discuntinua. et ideo insonabilia Et hec ad propositum cum de sono loqueremur.

Capitulum octauum quid sit vox: et de vocum distinctione.

Uox iuxta Albertum eo libro capitulo de voce. est percussio aeris expirati ad aratariam. Nam arataria: que vocalis cana est: organum est respirationis: et duris annnlis componitur: et pulmoni [f.biiijr] sicut continue continenti aerem: et quasi folli continuatur: et in ipso radicatur. Uel vox secundum Guidonem capitulo primo sue musices: est aeris ictus auditu sensibilis quantum in ipso est. seu vox vt quibusdam placet: est aeris spiritus verberatus: quod idem est: vnde verba sunt nuncupata. Si queratur a quo percutiatur: proculdubio a plectro lingue. Et dicta est vox vt Lactantio placet libro de opificio dei capitulo viij.a <...> idest ab audito. Unde per immutationem littere: aures quasi audes sunt nominate: seu a vocando: quod cordis vota promat. Officia humaue vocis sunt plurima ac diuersis modis exprimuntur. vt supra de musica instrumentali annotatum est. Nam ex plectro lingue: pulsuque quattuor dentium: repercussione duorum labiorum: et cauitate gutturis: adiutorioque pulmonis exprimitur. qui vt inquit Albertus: tamquam follis aerem recipit: et remittit. Uocum namque alia continua alia cum interuallo suspensa. Continua autem est qua prosas legere solemus: et historias. Suspensa vero est: qua musicos eleuare solent homines: aut deprimere sonos.

Capitulum nonum quid sit consonantia: et qualiter formetur: et quid dissonantia.

Consonantia est acuti soni: grauisque mixtura: suauiter vniformiterque auribus accidens. Unde Boetius: hoc modo luculentissime declarat. Quotiens enim inquit duo nerui vno grauiore intenduntur: simulque pulsi reddunt permixtum quoddammodo et suauem sonum: dueque voces in vnum quasi coniuncte concurrunt: tunc fit ea: que dicitur consonantia. [f.biiijv] et probrie consonantia est diapente: diapasson cum diapente: et bisdiapason. vt infra constabit cum de cantu commixto pertractabimus. Dicitur antem consonantia a consequendo vt Hysidoro placet. quia consequendo organizat voces suas. Euphonia etiam idem est quod consonantia: et dicitur ab .eu. quod est bonum et phonia sonoritas: quasi bona sonoritas: Idemque esse simphonia perpendimus. Dissonantia vero est duorum sonorum sibimet permixtorum ad aurem veniens aspera atque iniocunda percussio. quam idem Boetius eo capitulo sic declarat. Cum duo nerui simul pulsi: sibi quisque ire cupit: nec permiscent ad aurem suauem: atque vnum ex duobus sonum compositum: tunc est que dicitnr dissonantia. Dissonantiarum alia compassibilis: alia incompassibilis. Compassibilis est vt tertia: sexta decima et huiusmodi: vt cantorum vulgatis vtar vocabulis. Incompassibiles vero sunt que alio modo ex melles nuncupantur. videlicet vocum quattuor: siue septem vel vndecim. cum similibus connexio.

Capitulum decimum quid sit armonia?

Armoniam musici intentionem: concentumque vocum in integros modos sine vlla offensione consonantium vocant. Hoc Lactantius libro de opificio dei capitulo xvi. Cicero etiam in prima questione tusculanarum disputando de anima contra varias philosophorum opiniones et maxime contra Aristoxenem. Musices inquit armonia ex interuallis sonorum constituitur. quorum compositio varia: armonias etiam efficit plures idest consonantias. Est ergo armonia diuersarum vocum apta coadunatio. vel est [f.bvr] modulatio vocis et concordia plurium sonorum. quod in cantu figurato latissime patet: maxime dum cantus triplici concordia: vel quadruplici cantamus. Similiter in ceteris instrumentis artificialibus hoc ide iudicium. Nam cum hec duplici tantum neruo: vel corda tanguntur: atque pulsentur: ita qui vnus ad altiora tendens alius vero ad ima descendens: tunc proprie non est armonia: sed consonantia vel dissonantia compassibilis. cum vero multiplici cordarum tactu pulsantur: tunc fit ea que dicitur armonia. Unde Boetius Armonia putatur concordabilis inequalium vocum commixtio. Musica vero ipsius concordationis ratio.

Capitulum vndecimum. quis hominum primo cecinerit: et sonos musica proportione coniunxerit.

Ex libris veterum quamquam multos musica claruisse viros acceperim: vt Orpheum: Amphionem: zetum. Mercuriumque. atque Linum: Lyconem Architam quoque et Aristoxenem. Ptolomeum. atque Timotheum: qui cunctis musicis antecellens. quotiens enim libuisset: animos hominum et vehementi accendebat armonia: rursusque molli ac placida plagabat. duos tamen his anteponendos: ac maxima laude extollendos salua superiorum reuerentia comperio. vnum sacre scripture testimonio scilicet Iubalem. Alterum videlicet Pythagoram grecorem ac latinorum monumentis approbatum. Primus etenim vt habetur primo genensis septimus fuit ab Adam: ex stirpe chaim: quem et Moyses patrem canentium in organis scripsit. Repertorem tamen consonantiarum: neque proportionum annotauit. Salua ergo reuerentia Ioannis [f.bvv] cartusiensis: qui capitulo primo sue musices. et capitulo x. eiusdem scripsit teste Iosepho: quod cum ex adde vaticinio mundum: aut per ignem: aut per aquam intellexisset periturum. illico maxima prouidentia duas columnas fabricasse: quarum vna lateritia ne solueretur ab ignibus: altera vero marmorea fuerat ne flutibus putrefieret. et ibi omnium proportionum radices et consonantiarum: quas ad incudem fratris sui tubal chain reperat insculpsisse. Hoc etenim a Ioanne cartusiense: vt reor: confictum est: vt honor potius diuine scripture: quam humane tribueretur. cum nusquam apud Iosephum inuenies: nisi tantum de filijs seth. qui in predictis columnis: ornatum rerum celestium et disciplinam: hoc est pertinentia ad astrologiam descripsere.

Pythagoras igitur longo ex cogitatu: musicas has consonantias et speculatione: ac ratione deprehendit non nisi ex numerorum proportione produci. eas postmodum regulis ac ratione aperuit. que prius solo sensu percipiebantur corruptibili. vt antiquorum codices insinuant quod Boetius: etiam et Guido capitulo vltimo sue musices approbant. Qualiter autem sic rei ordinem pandam. Accidit dum ipse Pythagores fabrorum officinas pertransiret: maleorum sonitus: eius auribus insonarent. Quos cum mos ei erat vt omnium inuisibilium inuisibiliumque: et sensibilium rationem perscrutari: mutari iussisset: ob dissonantia vnius: nam quinque erant malei: et vt cognosceret: an in manuum varietate vis soni existeret. Quo facto suauis illico subsequuta est concordia. Ponderauit maleos [f.bvir] vno subthracto tamen: et singula singulis comparans pondera maleis: quosdam ab inuicem duplo distare deprehendit numero: quosdam vero epitrito siue sexquitertio: quosdam nec non sexquialtero: sed et quosdam simul sexquioctauam reddere vidit proportionem. Uerbi gratia: duodecim si quis libras ad nouem comparet: mox proportionem sexquitertiam habet. sed si nouem ad octo sexquioctauam: et rursum duodecim ad octo sexquialteram: et si octo ad sex sexquitertiam: quod si duodecim iterum ad sex consideret inueniet proportionem constare duplam vt hic.

[Burtius, f.bvir; text: XII, VIIII, VIII, VI, proportio dupla. proportio sexquialtera, sexquitertia, sexquioctaua, diatessaron, tonus. diapente: diapasson:] [BURMUS1 01GF]

[f.bviv] Qualiter autem diatesseron vt in his: cadat in proportione sexquitertia: tonus in sexquioctaua: diapente in sexqualtera: et diapason in proportione dupla: in tertio tractatu: dum de proportionibus loquimur diffusius ostendam. Pythagoras namque his veraciter cognitis equis neruis aptauit pondera proportionabiliter sumpta. Item varia instrumenta: et tintinabula erea: diuersis formata ponderibus: virga erea: ferea ve percutiens: ipsis proportionibus musicas huiusmodi consonantias captari perpendit. Omnia si quidem vt inquit sapiens: in mensura: et numero: ac pondere consistunt. Potes igitur ex his lector recte percipere iubalem non huiusmodi: vt quidam autumant proportiones: ac consonantias excogitasse: sed tantum in cythara et organo: vt multi etiam nostris temporibus: aliquali ratione duducti decantasse. Quippe aliter tunc orbe nouo: celoque recenti. Uiuebant homines. Nam crassa et adhuc insulsa hominum erant ingenia: et ad huiusmodi inuentiones inutilia. vis videre. Nam postmodum aliquo interiecto tempore: musica fuit adeo simplicissima: vt quatuor tantum neruis: tota esset constituta. quorum inuentorem. Mercurium greci: Seuerino teste nominant. Unde tetracordum: a quattuor neruis seu cordis nuncupatum est. Nam primus neruus et quartus diapason inuicem resonabant consonantiam. Medij vero simul tonum habentes: et ad extremos diatesseron ac diapente reddebant. Porro philosophi greci: quattuor illis neruis adhuc vndecim alias addidere cordas: per interualla tempoporum. [f.bvijr] quod qualiter si scire cupis: lege Boetium: primo sue musices libro: ibique nedum quod queris: sed et ipsorum quoque nomina philosophorum reperies:

Capitulum duodecimum de tribus melorum generibus

Tam et si apud philosophos tria fuerint genera melorum: que tetracordum essentiam distinguebant. Ueruntamen dyatonici laudes quod primum verum est et perfectum: aliquantulum tractare dispono. Primum namque genus dyatonicum appellatum est: in quo vnum quodque tetracordum: per semitonium minus procedit: et tonum: ac tonum. cum duobus interuallis. Dictum enim puto dyatonicum: quasi dytonum. naturaliter habens in duobus interuallis. Nam nedum philosophi: sed et mater ecclesia ex his tribus dyatonicum delegit: quoniam accomodatius et naturalius est ceteris generibus. Cum etenim in omnibus cantibus naturaliter is modus sit: quod in singulis quattuor vocibus: semper debeat proferri diatesseron. que ex duobus distinctis tonis constat vnoque minori semitonio: id commode congruit in hoc dyatonico genere. Minime quidem in cromatico genere: neque enarmonico. Nam in cromatico tetracordum procedebat per semitonium minus: et semitonium maius: et tria semitonia: quorum vnum maius scilicet apothome. et duo minora quae simul iuncta: semidytonum conficiunt. Itaque vn<um> quodque tetracordum in hoc genere: diatesseron consonantiam respondebat: sed non ea intensione: qua in dyatonico. Ideo veraciter cromaticum nuncupatum est: quia alio colore variatum. Croma enim grece [f.bvijv] latine dicitur color. inde cromaticum. quasi tetracordum alia intensione producens. In enarmonico vero genere vnum quodque tetracordum procedebat per dyesim et dyesim: et dytonum. Est enim dyesis semitonij dimidium minoris. vt latius infra dum de toni partibus tractamus. Enarmonicum vero dictum quasi magis coaptans. Tetracordum: quam cromaticum. Hec erit igitur descriptio per omnia tetracorda discurrens hoc modo.

[Burtius, f.bvijv; text: Dyatonicum. Cromaticum, Enarmonicum, Semitonium, Tonus, Dyesis] [BURMUS1 01GF]

In suprascriptis igitur generibus: vnum quodque tetracordum diatesseron essentiam seruabat: diuersis tamen intensionibus: vt declaratum est. Et ideo cromaticum: atque enarmonicum genus: ob quam in sui pronuntiatione difficultatem tenebant: a musicis sunt abiecta. dyatonicum vero a platonicis: et pythagoricis: ceteris quoque et musicis: ob sui dulcissimam: [f.bviijr] coaptamque conuenientiam: naturaliter dispositam summa veneratione retentum: atque seruatum est. Modo ad cantus angelici: siue plani facilem disciplinam condiscendam. quo circa omnis caterua tam cantorum: quam musicorum versatur. Excepto preuaricatore: qui non nouam: sed potius antiquam vt suis scriptis apparet: canendi formam reuocauit.

Capitulum tertium decimum: ad musices praticam condiscendam: quis ordo?

Quoniam superius de tribus melorum generibus: aliqua: et magis necessaria expediuimus. Nunc quis ordo: ad genus dyatonicum: quo mater ecclesia et totus mundus: si phas est fari: vtitur: strictissima oratione explicabo. Primo si quidem amantissimi ad musices disciplinam condiscendam: que genere dyatonico fundata: non quicquid antiquitatis est: aut fatui rudesque inuenere magistri adiscendum est: sed tantum ecclesia probatum quod pius ille Guido Aretinus: patriarche benedicti monachus diuino quoddam nutu adinuenit: condiscamus. Illi siquidem mirum in modum summus obnoxij: qui tante facilitatis modum patefactis anfractibus: in lucem produxit. Antiquitus enim varijs cifris: notularumque caracteribus vtebantur ecclesiastici: varie quoque et ad docendum erant inuentiones. prout in ea fatetur quam scribit ad Michaelem pomposie monachum epistola: et habetur libro idest sue musices vt decem fere annis vix poterant acquirere modulandi scientiam: diuina siquidem inspirante gratia: illico nedum litteras: [f.bviijv] quibus ex precepto beati Gregorij vtebantur ecclesiastici: manui sinistre in facile puerorum exemplum applicuit. sed et voces sex: que sunt .vt.re.mi.fa.sol.la. sub hymno sancti Ioannis adinuenit. Postmodum his lineis et debitis spatijs: totum quo in presentiarum vtitur romana ecclesia distinxit antiphonarium. Quod papa Ioannes qui tunc erat probare voluit: irritandoque quicquid alii cantores adinuenerant: id laudauit: tenuit: confirmauitque. Mouet me nunc amantissimi et ad billem prouocat illius hispani fatuitas: et insolentia: qui totis ingenii viribus: clarissimam huius preclarissimi viri doctrinam conatus est adumbrare. Sileat igitur et obmutescat. Nam helleboro dignus. Ad rem igitur: qualiter illas adinuenerit: et ad docendum vsus est: ad eundem pomposie monachum in eadem epistola sic insinuat. Sit hec simphonia in exemplum: qua ego in docenddis pueris in primis: atque vltimis vtor.

[Burtius, f.bviijv; text: Ut queant laxis resonare fibris mira gestorum famuli tuorum Solue poluti labij reatum sancte Ioannes.] [BURMUS1 02GF]

[f.cir] Ex hac enim vt videtis eliciuntur ille sex syllabe: succisis sex particularum prime partis capitibus vt tyrones et nouitij: velut quodam baculo sufulti: faciliter magis tonos et semitonia eleuare aut deponere valeant. vt hoc exemplo.

[Burtius, f.cir] [BURMUS1 02GF]

Uoces Guidonis sub hymno sancti Ioannis deducte: quae sic vsque in infinitum possent replicari: dummodo vox humana non deficeret. Et nota quod inter vocem et vocem semper cadit tonus; tam ascendendo quam descendendo. Fallit. tamen inter mi. et fa. quia ibi semitonium minus. similiter inter litteras Gregorij semper primus duos tonos vel ante vel infra minus cadit semitonium ad imitationem diatonici generis. semitoniorum loci minorum ex litteris Gregorij sunt .b.c.et e.f. et hec vocantur fixa. idest post duos tonos vel ante vel infra secundum naturalem litterarum ordiem permanentia. Item cadit semitonium minus inter a. et .b. rotundum: quando scilicet occurrerit tritonus destruendus. hoc enim semitonium mobile nuncupatur: quia ad tempus mouetur. Similiter et ea quae diuiso tono fieri solent ad tempus scilicet ad perficiendum diapente vel diapasson imperfectam: cum huiusmodi compositis: mobilia etiam appellantur. vt infra cum de cantu commixto [f.civ] loquimur. In cantu autem plano: nullum aliud preter quam in temperamento tritoni: fit mobile semitonium neque si ipsam tritoni asperitatem aliter fugere potuissent musici: clauiculam illam: inter mensen et parmesen fixissent.

Capitulum .xiiij. Quare Guido neque minus: neque plus: vltra illas sex syllabas elegerit.

Non admirandum quippe est: cur Guido tantum sex voluerit voces eligere ad cantandum: et non potius quindecim iuxta numerum philosophorum. aut tot quot communis vsus sui temporis haberet. seu quattuor dumtaxat aut plus aut minus. Nam cum musicus adequatus fuisset: non immemor omnem quod canitur: quattuor tantum concludi vocibus: ac duobus cum semitonio minori tonis quod totum diatesseron prima: ab antiquis philosophis appellatur. siue tetracordum idest quattuor cordarum compositio. quid vltra primam diatesseron agis. quod non sit vnum et idem? Nam cum a gamma greco in .c.graue sint quattuor voces: duoque toni: cum semitonio minori: quod est diatesseron vna de tribus. similiter si vltra paululum processeris a c. in .f.graue. hoc idem habebis. Idem etiam ab f.graue in .b.rotundum. et sic vsque in infinitum. Hoc igitur exacordum Guidonis nedum spetiem vnam diatesseron complectitur: sed etiam duas alias eiusdem prime constitutionis differentias: quamquam tertia in primo sit colocata termino. Nam ab .a. si inchoasset tres nunquam sub sex litteris sequentibus: diatesseron speties: nisi maxima confusione vocum interueniente: exprimere valuisset. Exemplum.

[f.cijr] [Burtius, f.cijr] [BURMUS1 03GF]

Uidistis apertissime: quam facilis et vera quam et iucunda huiusmodi instructio: quae omnem sex Guidonis melodiam vocum comprehendit. Frustra ergo f<i>t per pluta: quod potest fieri per pauciora. Hec etenim sex vocum acceruatio: nedum tres diatesseron species: vt dictum est complectitur. sed etiam diapente primam ac quartam speciem ex quibus diapason conficitur armonia. Hec preterea latinorum quinque continet vocales quibus reiectis quidquam recte: ac congrue haud exprimi potest. In prima enim sillaba est .u. vt quant laxis et caetera in secundam .e. in tertia .i. in quarta vero .a. in quinta autem .o. in sexta vero .a. quod est replicatio ad quartam. erunt ergo quinque videlicet .a.e.i.o.u. Ecce doctrine perfectio. non omittam similiter senarij numeri perfectionem: taliexacordo conprehensam. Is etenim primus est inter denarium numerum perfectus. cum omnes partes suas precise contineat aliquotas. Partes aliquote sunt: que quotiens sumpte: reddunt precise totum suum integrum. Inter centenarium enim est vigessimus octauus. Inter milenarium: quadringentessimus nonagessimus sextus perfectus est. Commendatur [f.cijv] senarius apud canonistas in prohemio sexti: in verbo senarius. et ibi per glosam singularem Ioannes Andreae. Item apud Augustinum de ciuitate dei libro .xi. capitulo hec autem. Hec igitur dicta sint propter insensati hominis arrogantiam: qui ausus in compendio confusionis sue prorumpere quod doctrina Gregorij: Ambrosij: et Augustini: atque Guidonis: et sequatium reputabitur tamquam lex scripture: que non omnibus data fuit: sua vero catholica: siue vniuersalis nuncupabitur: sicut lex gratie quae legem scripture in se continet. tamquam omnem cognitionis plenitudinem habuerit. Condoleo patres ac fratres venerandi de huius homuntionis insulsissimi ostentatione: et arrogantia omnino deridenda: qui veluti stercus in hispanie finibus: velit his sanctissimis patribus: doctrina: consilio prouidentiaque: nec non et sanctitate preponi. O insaniam: o verecundiam non ferendam. Cognosce teipsum iuxta apollinis dictum et non errabis. Nam proprium est stultitie aliorum vitia cernere: suorum vero obliuisci. Hec igitur sufficiant ad huiusmodi declarationem: quare Guido non plus aut minus ad cantandum elegerit: cum commendatione quod electum est.

Capitulum .xv. Cum tot inuentiones sit ad docendum vna dumtaxat et non plures ad cantandum sunt musice.

Tam et si omnium artium varia aliquando sit introductio: tamen omnes ad vnum et idem reducunt mentis indaginem: non secus quam si per varias semitas in eundem plures conuenirent locum. Tamen doctrina illius aptior: clariorque habebitur: quae omnibus communiter facilitate et breuitate approbatur. Ut illa luculeta fuit Guidonis: que tanquam specimen iamdiu celebrata: altos per vniuersum extensit Ramos. Scio [f.ciijr] et bene scio: nedum per antiquorum patrum signa seu notulas diuerso nomine celebratas posse decantari. dummodo post duos tonos vel ante vel infra: minus proferatur semitonium. sed etiam per litteras gregorij: quemadmodum per sillabas Guidonis. Quinimo per numeros etiam possem ad beneplacitum decantare. ita quod inter vnitatem et binarium: quemadmodum inter vt. et re. caderet tonus. Item inter binarium et ternarium tonus similiter. inter vero ternarium et quaternarium semitonium minus. et sic per ordinem vsque in infinitum procedere. verum enimuero quamquam varia sit hominum ad cantandum introductio: vna tamen dumtaxat: et non plures celebrantur musice. Hoc enim credere proculdubio insulsissimi hominis est. Quid enim preuaricator dicet? qui distincte ausus est in tractatu confusionis sue: musicam Odonis: musicam et Gregorij: ac musicam Ambrosij et ceterorum nuncupare? O barbarum et pingue hispanicum dictum: et penitus inscipidum: et puerile. vbi hoc inuenisti? Qua mente excogitasti? Melius enim dixisses doctrinam Gregorij: seu introductorium Ambrosij: et reliquorum: quam sic barbare: et inepte loqui. Quam obrem amantissimi: et si ritus modulandi varij sint vt dictum est: atque varius ad docendum vsus: non poterit tamen quisquam quoquomodo cantet: vocem sursum intendere: aut flectere deorsum: quin iuxta genus dyatonicum proferat tonum aut minus semitonium: dytonum: aut semidytonum cum similibus circa que tota etenim versari debet contemplatio musicorum. Oportet igitur primum a discentibus ostendere quam multifarie possit ad huius artis notitiam perueniri: deinde quis sit introducendi modus facilior: atque prestantior. His itaque [f.ciijv] peractis omne genus hominum per sex Guidonis syllabas laudare deum posse probabit.

Capitulum .xvi. De diuisione manus.

Licet antiquitus tantum essent quindecim philosophorum littere: ad omnem generis dyatonici melodiam exprimendam. videlicet a prima littera A. vsque ad tertium. Nam quicquid est ante primum: et vltra tertium euisdem rei replicatio est. Nihilominus iuxta manus Guidonis ordinem. diuisio est in tres partes fienda. Nam prima erit grauium. Secunda mediarum: siue acutarum. Tertia vero superacutarum. vt hoc constat exemplo.

Graues        A. B. C. D. E. F. G
Medie         a. b. c. d. e. f. g.
Superacute.   a. b. c. d. e.

Prime namque dicuntur graues: quia proferuntur in infimo pectoris: vel quia in primo ordine colocate. Secunde vero acute: quia acutiori accentu proferuntur. Tertie autem superacute: quia similiter acutissimo accentu proferuntur. Ut igitur clarior cognitionis aditus vobis innotescat: quindecim philosophorum cordas additiam. vt postmodum ad timologiam vniuscuiusque condescendam.

Corde philosophorum.

[f.ciiijr] Proslambanomenos.
Tonus.
Hypatheypaton.
Semitonium.
Parypatheipaton.
Tonus.
Lycanos hipaton.                 Diatesseron.
Tonus.
Hypathemeson.
Semitonium.
Parypathemeson.
Tonus.
Lycanosmeson.
Tonus.
Mese                     Diapente: Diapason.
Tonus.
Parmese                          Tritonus.
Semitonium.
Tritediezeugmenon.
Tonus
Parnetediezeugmenon.
Tonus.
Netediezeugmenon.                Diapente.
Semitonium
Tritehyperboleon.
Tonus
Parnethyperboleon.
Tonus.
Netehyperboleon                  Bisdiapason.

[f.ciiijv] Descriptis itaque prout supra vobis destinaueram quindecim philosophorum cordis: modo ad declarationem vniuscuiusque condescendo. Primam siquidem omnium grauissimam vocauere greci proslambanomenos. hoc est additam vel appositam: seu acquisitam eo quamquam vltima fuerit inuenta: ceteris tamen sit necessario prelata. Secunda vero hipateipaton idest grauissima grauissimarum quia sic ante quam esset proslambanomenos nuncupabatur cum esset prima. Tertia paripateypaton idest iuxtam grauissimam: quia ab illa solo semitonio minori est remota. Quarta lycanosipaton index nuncupatur: quia antiquitus cum esset in loco tertio distans secunda corda tono: mox indici monocordum occurrebat tangenti digito. Quinta hypatemeson: grauissima appellatur mediarum. Nam sicut voces finit grauissimas: ita quidem inchoare probatur et medias. Sexta paripatemeson interpretatur iuxta grauissimam mediarum. Septima licanosmeson latine sonat index mediarum Nam nomen alterius lycanos a loci similitudine fortitur ac vocabulum. Octaua vero mese dicitur quod est media: quia sedens in loco medio mater est omnium sequentium vocularum ac domina. Nona vero parmese vocitatur idest iuxta mese. Decima autem Trytediezeugmenon idest tertia disiunctarum. est enim a mese locum retinens tertium: quamquam a parmese minus semitonium. Undecima parnetediezeugmenon idest iuxta nete disiunctarum nuncupatur: et nouissimam omnium disiunctarum vocum emittit vocem: atque minorem. Tertia decima est tryteiperboleon: quae tertia superiorum nominatur: atque excellentium: altius namque solo minori semitouio quam nete vicina sua prodiens [f.cvr] et si forte grauiorem: tertium nihilominus a superiori nete locum occupat. Quartadecima parnetehyperboleon vocitatur idest iuxta nete superiorum: eadem ratione: qua parnetedyezeugmenon: pro eo quod ad illam per tonum pergit similiter. Quintadecima appellatur netehiperboleon idest inferior superiorum: eo argumento quo netediezeugmenon. et hec vobis ad huiusmodi declarationem sufficiant.

Capitulum .xviii. quid sit mutatio in cantu.

Et si a nunnullis et maxime sensatis: hec: quae mutationes nucupatur: friuola et parui momenti iudicentur: tamen vt varijs satisfaciam animis: meme super hoc breuitati constringam: ne longius procedens fatuitati preuaricatoris videar similis: qui scilicet se profitetur musicum: cum hercle a via veritatis seiunctus deliret. Hic enim immitatus marchetum: consumpsit quatuor et amplius carthas circa huiusmodi rationes insulsas: et omnino explodendas. Nam queso vbi inuenerit? An apud scholam philosophorum a quibus omnis ordo consonantiarum emanauit? An apud Boetium: qui et auriga musicorum: et monarcha? Inuenit ne apud illum pium monachum Guidonem et eius disertum immitatorem Ioannem cartusiensem? O inane atergo cui nulla ciconia pinsit. Uis scire hoc tepidum et audire decenter. Unde hec sartago loquendi venerit in linguas? vnde istud dedecus? Nam pulchrum est digito monstrari et dicier hic est: crassam et enim Marcheti immitatus est: vt dixi: ineptiam ac fatuitatem: atque vt scombris thurique capatiorem preberet tunicam. O vos igitur quibus ratio est [f.cvv] gubernatrix et domina: occipiti ceco postice occurrite sanne. Docendi namque sunt tyrones: et pauperes clerici: tonum proferre: aut minus semitonium: sub debitis suis litteris: aut voculis: vt iam reseratum est. Nam hoc modo testor virtutem ipsam: poterunt mense vno: quod tribus non valerent: modulandi scientiam acquirere. Mutatio igitur vt dicunt: est variatio nominis: siue note in odem spatio: linea: ac sono. Dicunt vlterius quod mutatio potest fieri in quolibet loco manus: vbi due vel tres voces nomine sunt diuerse: quae quidem sub vna sola littera includuntur. In gamma ut: a re. et [sqb] mi. nulla occurrit mutatio: quia ibi non est nisi vox vna. Item in b. fa [sqb] mi. nulla erit mutatio. Ratio quia licet sint due voces nomine diuerse: tamen non sunt sub sola littera. Preterea non sunt sub vno et eodem sono: ac etiam propter semitonium imperfectum sonum reddens. Hec enim cum similibus recitantur ab insensatis illis viris: que proculdubio nullius firmitatis existunt.

Capitulum .xix. quid sit proprietas in cantu.

Proprietas in cantu est quaedam deductio seu vocum deriuatio: ab vno et eodem principio: quae variatur cum variatur ipsum principium. Et notandum quod sunt tres scilicet proprietas nature .b.mollis et [sqb]. quadri Unde si habet originem in .c. dicitur cantari per naturam. si vero in .f. per b.molle: et si in g. per [sqb] quadri. vnde versus a vulgo protritus. C naturam dat .F b.molle g. quoque quadrum. Hec sunt totius cantus proprietates: que quamquam res anniles: et insipide videantur: tamen rationabiliorem habent intellectum ceteris supradictis Unde quidam ob tres istas proprietates: tria semitonia diuersa non quidem voce sed nomine dixere. vt in subsequenti [f.cvir] capitulo: non obstante preuaricatoris audacia: qua: vt est Ciceronis dictum: vtitur pro sapientia explicabo.

Capitulum .xx. De signo .b.mollis et [sqb] quadri.

Quamquam in secundo tractatu huiusmodi dum de cantu commixto loquimur: satisabunde circa hoc disseruimus: quia locus ibi satis congruus. Ueruntamen quia quaedam preuaricatoris insolentia ac falsa doctrina: restat refellenda: omninoque eradicanda. idcirco nunnulla scitu digna ad prppositum concludam. In summa itaque menti tenendum est quod signa b.mollis et [sqb] quadri: sunt pro pueris ignorantibusque tonum et semitonium. Item [sqb] durum siue quadrum: clauicula est semper semitonij minoris: secundum naturalem ordinem litterarum stabilis. Signum vero b.mollis est clauicula: vel demostratio semitonij etiam minoris sed mobilis: et maxime quando occurrit tritonus destruendus. Nam naturaliter cadit inter .f. faut. et b. fa [sqb] mi. qui mutatus in speciem tertiam diatesseron erit destructus: non virtute signi: sed virtute semitonij minoris. Euasso deinde periculo: et in concina eius asperitate reiecta: mox naturale resumendum est [sqb] quadrum idest per naturalem ordinem litterarum: vt dictum est cantandum. Nam semitonia stabilia: vt supra in capitulo xiii. semper inter [sqb] et c. et e f. cadunt. Mobilia vero inter .a. et .b. rotundum quando scilicet occurrit tritonus: vel ad perficiendum in contrapuncto: vel figurato cantu: diapente imperfectum cum similibus. Non ergo adequatus musicus et vir egregius Ioannes otbi carmelita a te o preuaricator vilpendendus est quem pro viro ignauo et virtutis expertem nominas. Suus enim [f.cviv] cuique: vt inquit catullus: attributus est error: sed non videmus mantice: quod intergo est. Ueraciter enim semitonium durale nominat: non quod differentiam faciat aliquam inter semitonia minora stabilia et mobilia: cum equali suauitate spiritus proferantur. Sed quia in b.fa [sqb] mi: duo sunt b. vnum quod semitonium mobile significat scilicet b rotundum. Alterum vero quod stabilem demonstrat scilicet [sqb] quadrum vel secundum quosdam durum nuncupatum ideo semitonium durale nominauit: ad differentiam semitonij mobilis quod b.rotundo demonstratur. Adereat igitur lingua faucibus tuis: dum quid venenati paras euomere ne tantorum patrum auctoritas: tuo liuore poluatur. Hoc extremum additiam: quod quamuis in omni cantu sepenumero occurrat tritonus: regulariter tamen in quinto: et sexto occurrit tono: et hoc ob tertiam: que constat ex tritono: minorique semitonio diapente speciem. Concludendum igitur quod quintus et sextus tonus: ob nimiam tritoni frequentationem. debet cantari per b molle.

Capitulum .xxi. de coniunctionibus musicalibus.

Quia tropi siue modi: qui numero octo sunt: ex coniunctionibus musicalibus constituuntur: idcirco ante illorum exemplam videndum est quid sit coniunctio et quot in musica plus necessarie. Coniunctio igitur est dispositio siue ordinatio sonorum siue vocum. et magis necessarie sunt octo: videlicet tonus: semitonium: ditonus: semiditonus: tritonus: diatesseron: diapente ac diapasson. Tonus igitur est duorum phtongorum vel sonorum: nam phtongi soni sunt: legitimis spatijs ab inuicem distantium: integra modulatio. vt inter a. et [sqb] ac inter c et d. et inter d. e. Similiter in vocibus Guidonis cadit inter [f.cvijr] vt et re. inter re. et mi. inter fa. et sol. et inter sol. et la. recto ordine litterarum cantando. Exemplo namque litterarum in processu vobis insinuabo: cum nobis noctularum caracteres impressorum vitio defficiant. Multa siquidem exemplis annotanda collegeram: et maxime circa contrapuncti: ac mensurati declarationem. quorum amissione vehementer condoleo: presertim obnunnullos: qui no ita faciliter sensu percipiunt nisi aliquo mediante signo: vel exemplo nodosos ambiguitatis anfractus. Quocirca si ad vos unquam originale huiusmoni peruenerit: quod mente ignoratis dubia: corporalibus tunc cernere oculis: ac mentalibus luculentissime poteritis. Nunc autem quibus partibus conficiatur tonus reserandum est. Tonus namque Boetio teste ex duobus semitonijs conficitur. videlicet semitonio minori: et semitonio maiori: quod est apothome. et nihil aliud est apothome ni semitonium minus: et coma. Quid sit coma: sic declarat. Si duo semitonia quis de tono aufferat: coma est reliquum. Refferam ad maiorem intelligentiam: vtque maior habeatur aditus ad vnum quodque opusculum tam antiquorum: quam modernorum condiscendam. Dyesis namque est semitonij dimedium. Coma vero dimidium dyesis: vt quibusdam placet. sed Boetius noster coma ipsum dyesis dimidium excedere rationabiliter monstrat in tertio sue musices. et quidem particulas diminutiores Philolaus: vt ipse reffert: est dimensus. Et nota quod dysis: et coma humana voce non possunt proferri: quanto minus inferiora. scilicet schisma: et dyaschisma. Nam schisma: est dimidium comatis. Dyaschisma vero di [f.cvijv] vero dimidium dyeseos idest medietatis semitonij minoris. Et quamquam clarum sit non equari minora maioribus: et sexquioctaua proportio diuidi equaliter nequeat: cum similibus super particularibus. veruntamen ad maiorem huiusmodi declarationem arguendo dicam: quod tonus posse diuidi equaliter videtur. Nam tonus ex duobus semitonijs minoribus: et comate vt dictum est conficitur. Ergo integrum toni dimidium constabit ex duobus diaschismatibus: quae minus conficiunt semitonium et schismate quod est dimidium comatis. Et sic recte dictum erit integre dimidium toni in diaschismata duo: atque vnum schisma posse partiri. Ex quo elicitur quod integrum semitonium idest equua diuisio toni: minore semitonio: vno schismate differre videatur. Apothome vero a minori semitonio duobus schismatibus idest comate differt. Nam duo schismata: vt supra dictum est: vnum perficiunt coma. Igitur semitonium minus duas habet dyeses in se: similiter semitonium maius duabus constituitur: et comate ex quo sequitur tonum ex quattuor diesibus et comate perfici. Ad quorum euidentiam sex litteras: quinque spatia producentes statuam hoc ordine.

 dyesis   dyesis   dyesis   dyesis   coma.
A       B        C        D        E      F 
Semitonium minus   Semitonium maius. 

Sat igitur ad toni declarationem dictum est. Et nota quod tonus teste Guidone a tonando dicitur: videlicet quod de voce in vocem perfecte tonet nec habere valet vltra solum interuallum. Interuallum vero dicitur acuti soni grauisque distantia: vel illud spatium: quod est inter vocem: et vocem: interuallum nuncupatur.

De minori semitonio.

[f.cviijr] Semitonium minus: est similiter duorum sonorum cum vno interuallo ab inuicem distantium: non integra modulatio. vt est. [sqb]. C. secundum litteras Gregorij: et e. f. atque a. b. quando scilicet occurrit tritonus. Inter syllabas vero aretini regulariter inter mi. et fa. tam ascendendo quam descendendo semper cadit semitonium minus. dictumque semitonium: non a semi quod est medium: vt quidam autumant: sed quasi non perfectus tonus propter illud coma. non enim medius tonus est: sed de duabus toni partibus minima.

De dytono.

Ditonus est trium vocum: ac duorum tonorum adunatio. vt inter [Gamma] et .a.graue. et inter c. et d graue cum simili. Secundum vero syllabas guidonis cadit inter vt. et mi. et fa.la. Habet namque tantum duas speties vt vides et dicitur a dya grece quod latine duo significat. quia tantum duos tonos occupat.

De semidytono.

Semidytonus est trium similiter vocum: sed toni tantum: ac semitonij minoris copulatio dictus vero a semi: sicut semitonium: et dytonus quasi non perfectus dytonus. et cadit inter d. et .f graue Item inter e. et .g.graue cum similibus. secundum vero voces Guidonis inter re. et fa. et inter mi. et sol. habetque duntaxat species duas vt vidisti.

De tritono.

Tritonus namque est quattuor vocum: ac trium tonorum longe discors aggregatio. dicta enim a tris: quod est tres: et tonus: quia ex tribus tonis contiguis est confecta. Regulariter enim cadit inter .f. et .[sqb].qudrum quod secundum voces Aretini: sonat fa. mi. intensiue et econtra mi. fa. cum tribus interuallis. Et nota quod quandocunque occurrerit: illico in tertiam diatesseron spetiem: que in vocibus sonat vt .fa. mutari debet.

[f.cviijv] De dyatesseron.

Diatesseron etenim quattuor est vocum: ac duorum tonorum: vniusque semitonij minoris acceruatio Dicta namque a dia quod est de vel per: et tessera quattuor. eo quod sit de quatuor sonis effecta. Habet enim tres speties. Prima enim cadit inter.A. graue et .d. Secunda vero inter .[sqb]. graue et .E. Tertia autem inter .C. graue et F. Uel prima cadit inter .D. graue et G. Secunda inter .E. graue et A. acutum. Tertio vero inter .G. graue et .C. acutum. Secundum namque voces Guidonis. Prima facit .re. sol. Secunda .mi. la. Tertia vt.fa.

De diapente perfecto.

Diapente namque perfectum: est quinque vocum: ac trium tonorum: cum vno minori semitonin connexio. Dicitur enim a dia grece: quod de: vel per: et pente quin eo quod de quinque vocibus sit constituta. Habet enim quattuor speties. Prima cadit inter .d. graue et .a. acutum. Secunda vero inter .E. graue et .[sqb]. acutum. Tertia autem inter .F. graue et .C. acutum. Quarta vero inter .g. graue et .d. acutum. In vocibus autem guidonis prima sonat re. la. secunda mi. mi. tertia fa. fa. quarta vero vt. sol. de diapente imperfecto satisabunde dictum in tractatu contrapuncti. Nam inter [sqb] mi. et F fa. vt. naturaliter cadit. qualiter debeat perfici hic late patet.

Capitulum vingesimumsecundum de diapasson: ac eius laudibus.

Diapasson igitur trium simplicium perfectissima: cuius laudes si mihi lingue: oraque centum [f.dir] atque ferrea vox nequaquam exprimere possem. sat enim de laudibus eius apud philosophum longe celebratum est: et maxime .xviii. problematum particula. Problemate .xxix. Quid Boetius? quid Aretinus? quid ceteri omnes musici cecinere? Nunne hanc maximis preconijs extulerunt? Hanc enim vt supradictum est: totum mundi corpus continere probat Plinius: libro secundo naturalis historie dum de syderum musica loquitur. Nam inquit a terra vsque ad signiferum: hoc est ad celum vbi stellarum signa comprehenduntur: computatis omnibus diapasson contineri. Est itaque dulcis: iucunda: concors: et hillaris. Nam in vnitate quidem: ac inequalitate constituta est. Hec enim siue simplex: siue duplex aut quotienslibet multiplex: non solum nusquam discordiam generat: sed vnum et idem sonum reddit dulcissimum. quid plura? Fit namque ipsa ex diatesseron diapente. Continet preterea omnes huiusmodi supradictas coniunctiones. et vt pia mater in sinu suo foueat: ac nutriat. Itaque et hanc ob eam causam diapason nuncupata. Nam pan totum significat. quia totam concentus vuiuersitatem continet. vnde Cicero in libello somnij scipiouis. Illi autem octo cursus: in quibus eadem est vis modorum septem efficiunt distinctos interuallis sonos: qui numerus: rerum omnium fere nodus est. quod docti homines neruis dediti: atque cantibus: aperuerunt sibi reditum in hunc locum. Fit namque ex octo sonis constituentibus quinque tonos. et duo minora semitonia. Tot enim habet et speties. quot et Gregorij littere. Si enim incipies a gamma greco: octo habebit. si [f.div.] vero ab a graui vsque ad g. graue: septem dumtaxat.

Similiter septem bisdiapasson posse fieri non est ambigendum: Quin etiam si illi diapente copules: Diapasson diapente vocabitur: et si eam duplices bisdiapasson nuncupabitur. In qua proportione consistat: vide ad plenum dum de proportionibus loquimur. Sequitur figura spetierum diapasson.

[Burtius, f.div; text: A, B, C, D, E, F, G, 1, 2, 3, 4, 5, 6, 7] [BURMUS1 03GF]

[f.dijr] Capitulum Uigesimumtertia. de quattuor tropis tonis: seu modis antiquis in quattuor autenticis: et quattuor plagalibus mutatis.

Quemadmodum etenim apud grecos septem fuere tropi. Primus hypodorius: secundus hypofrigius. tertius hypolidius. Quartus dorius. Quintus frigius. Sextus lidius. Septimus Myxolidius secundum varia nationum vocabula nuncupati. Postremo octauus hypermixolidius a Ptolomeo: qui inter ceteros excellens fuit musicus: fabricatus est. Simili modo post Christi aduentum: et in primitiua ecclesia quatuor tantum fuerunt modi: siue toni. Primus namque protus: qui latine primus dicitur. Deuterus alter: qui et secundus nuncupatur. Tertius vero tritus: qui et latine tertius sonat: a tris quod est tres. Demum tetrardus: qui et quartus appellatur: a tetra quod est quattuor. Hij etenim quattuor: proprias habebant sedes. Primus videlicet in .d. graui secundus in .e. graui. tertius in .f. graui. quartus in g. graui. Nam he litterae apud ecclesiasticos musicos finales nuncupantur. eo quod omnis cantus: gregoriana fabricatus regula: in eis finem collocat. Ibi etiam moderni autentici et plagales: vt in processu liquido apparebit: finiunt. Poterant igitur tropi prenominati. sub suo fine tetracordum idest quattuor voculas habere et desuper diapasson integrum: tuncque perfecti: [f.dijv] qui et si tali meusura deficientes: et mutilati. imperfecti. Si vero aliquantulum plus hos terminos transcenderent non superflui: vt est preuaricatoris sententia: sed plusquam perfecti auctoritate Ioannis cartusiensis et ceterorum vocitabantur. Uerum enimuero: aliquo interiecto tempore: considerantes quod iuxta Ciceronis sententiam: acuta exclamatio fauces et vocem vulneraret: quod virtutis est medium complexi sunt: hos duas in partes diuidentes. videlicet in autenticos: et plagales. Primi enim ab augendo autentici: vel ab auctoritate maiori quam habent nuncupantur. Hi etenim vsque ad diapasson ascendere tenentur: possunt tamen iuxta regulas Guidonis vnam sub suo fine de ponere vocem: et nota quod dixi possunt. Nam aliud est posse: et aliud est debere: quasi dicat si non deponerent vnam: tamen essent perfecti: et hoc iuxta Ioannis cartusiensis formulas.

Secundi vero plagales nominati: quasi subiugales: vel laterales: eo quod sub potestate autenticorum sunt tanquam famuli. et hi omnes vsque ad quintam a suo fine ascendere tenentur: vel quandoque ad sextam: ita quod sub fine suo: tetracordum deponant. vel secundum quosdam diapente. Moderamen tamen in istis simile tenendum quod superius annotaui. Primi namque impars sunt: videlicet primus: tertius: quintus: et septimus. Plagales vero sunt pares. scilicet secundus: quartus: sextus: et octauus. de quibus omnibus: et primo autenticorum formulas succinte annotabo.

[f.diijr] Primi autentici formula.

            t  t  s  t  t  t      s  t
descensus C. D. E. F. G. A. [sqb]. C. D. ascensus.
             Finis.

Hec est prima autentici formula: intra quartam diapasson: ex prima diapente ac prima diatesseron confecta. Usita eius principia sunt in .c. vt O beatum pontificem. Sepius autem in .d. quando principium cum fine concordat. vt Ecce nomen domini. In .e. quoque sed raro: vt gaudete in domino. In .f. vt ipsi soli. In .g. quoque vt canite tuba et caetera.

Secundi autentici formula.

             t  s  t  t  t      s  t  t
descensus. D. E. F. G. A. [sqb]. C. D. E. ascensus.
              Finis.

Hec est formula secundi autentici: infra quintam diapasson: ex secunda diapente ac diatesseron secunda constituta. Usitata eius principia sunt hec. In e. vt quando natus es. in .f. vt nunc scio vere. in g. vt multa quidem. in e. vt tertia dies est et caetera.

Tertij autentici formula.

         t  t  t      s  t  t  s 
Finis. F. G. A. [sqb]. C. D. E. F. ascensus.

[f.diijv] Hec est tertij antentici formula: intra sextam diapason: ex tertia diapente: tertiaque diatesseron formata. vsita eius principia sunt hec. in e. vt haurietis aquas in g. raro: vt non vos relinquam: in a. vt quinque prudentes. in c. vt ecce dominus veniet.

Quarti autentici formula.

             t  t  t      s  t  t  s  t 
descensus. F. G. A. [sqb]. C. D. E. F. G. ascensus.
              Finis 

Hec est quarti autentici formula in diapason septima: sed ex quarta diapente: primaque diatesseron constituta. Consueta eius principia sunt hec. in f vix exempla reperies. in g. vt assumpta est maria. in a raro inuenies: vt comiuno domus mea. in [sqb] dixit dominus in c benedicta. in d sit nomen domini. Sequitur prima plagalis formula.

Primi plagalis formula.

                   t  t      s  t  t  s  t  t  s
descensus. [Gamma]. A. [sqb]. C. D. E. F. G. A. B. ascensus
                                 Finis

Hec est primi subiugalis formula: intra primam diapasson: sed prima ex diapente: ac prima diatesseron confecta. Principia eius sunt quandoque in a. vt omnes patriarce: in c. vt nonne cor nostrum: in d. vt ecce in nubibus. in f vt quem vidistis. in ceteris vero rarissima reperies exempla.

[f.diiijr] Secundi plagalis formula.

             t      s  t  t  s  t  t  t      s
descensus. A. [sqb]. C. D. E. F. G. A. [sqb]. C. ascensus
                           Finis

Hec formula secundi plagalis: in secunda diapasson sed eidem diapente subdita diatesseron. Principia eius inueniunter in c. vt homo erat in hyerusalem idest d. vt prope esto domine. et benedicta tu. in e. vt gaude Maria virgo. in f. vt recessit igitur. in g. vt o mors ero. in a vt disernitur quartus a tertio.

Tertii plagalis formula.

             t  t  s  t  t  s  t  t
descensus. C. D. E. F. G. A. B. C. D. ascensus
                    Finis

Hec est tertij plagalis formula in tertia diapason:sed eidem diapente subdita diatesseron. per principia vix discernitur a quinto: hoc est a tertio autentico: nisi quod in suo fine incipit vt verbum caro: aut in voce quarta. vt si ego verus christi discipulus. Horum tamen maxima discretio erit hec: cum nec depositio sexti: qui in ordine sextus proprie nuncupatur: nec tota eleuatio fuerit quinti: sed in decima incipiat: et eam vndecimam iuxta quantitatem suam: sepe repercutiat tunc quintus erit modus. Si autem non nisi ascendat ad nonam dicitur de sexto. et hec ad eorum agnitionem sufficiant.

Quarti plagalis formula.

descensus. C. D. E. F. G. A. [sqb]. C. D. E. ascensus
                       Finis.

[f.diiijv] Hec quarti plagalis: et octaui in ordine formula: intra quartam diapasson supra finem diapente habens diatesseron. Principia eius sunt. in .C. Ecce ancilla domini: in .a. completi sunt. in g. in illa die. in f. vt hodie maria. in d. vt virgines domini. Differt autem octauus a septimo: quia octauus habet tertiam: quartam: et quintam: quas non habet septimus. Et septimus habet tertiamdecimam: et quartamdecimam quas non habet octauus.

Capitulum Uigesimumquartum. de ascensione paruularum antiphonarum: vel cantuum.

Demonstratis superius tam autenticorum: quam plagalium varietatibus: modo de ascensione paruulorum cantuum: seu antiphonarum succinte expediam. Primo siquidem sciendum quod quilibet autenticus in istis precipue minisculis raro diapente transcendit. Plagalis vero raro diatesseron De autentico vt in antiphona. dabit ei dominus. celum et terram transibunt: et clamor meus cum similibus. De plagali vero: vt est antiphona. da nobis domine et cetere omnes similes.

Capitulum Uigesimumquintum. de autenticis: ac plagalibus antiphonis a suo fine seculor: aut euouae discernendis.

Licet enim eo naturali modo: quo et ceteri cantus discernuntur: he paruule antiphone: quandoque minime discerni possint: prout narratum est. Pro [f.dvr] clariori tamen praticorum: non tamen musicorum intelligentia. Nam hi proculdubio omnem huiusmodi scientie plenitudinem habent. nunnullas sub breuitate describam regulas ad quoscunque huiusmodi tonos discernendos. vt hic. Omnis igitur antiphona finem in d. graui collocans: ac prima sui seculorum: aut: vt dicunt: euouae voculam in a. acuto ponens: dicendo in notulis .re. la. non dubium est: quin sit autentica: ac de primo tono. Ut in antiphona. Primum querite regnum dei cum similibus. Et nota quod autenticus primus duodecim habet differentias. vt apertissime patet antiphonario. Omnis similiter antiphona in d. graui finiens: cuius seculorum est in f. graui dicendo in notulis re. fa. absque dubio plagalis erit: et de secundo tono hoc est de primo plagali: qui est secundus in ordine: et vnicam habet differentiam. Omnis namque antiphona in e. graui finiens cuius euouae vel seculorum: est in e acuto: dicendo in notulis mi. fa. veraciter quin de tertio tono sit non est ambigendum. et quinque habet differentias. Omnis etiam antiphona similiter in e. graui terminans: cuius seculorum est in a. acuto dicendo in notulis mi. la. dubium non est: quin sit de quarto tono: et habet tres differentias. Omnis preterea antiphona. in f. graui collocata: cuius seculorum in .c. est acuto et in notulis est fa .fa. autentica est et de quinto tono. vna deinde sola differentia contenta est. Omnis similiter antiphona in f. graui terminans: cuius euouae in a. acuto terminat: dicendo in notulis fa .la. plagalis est: et de sexto tono: et vnicam habet differentiam. Omnis [f.dvv] vero antiphona: in g. graui finita: cuius seculorum est in d. acuto: autentica est ac de septimo tono. dicendo tamen in notulis. vt sol. et sex habet differentias. Omnis similiter antiphona terminans in g. graui? cuius euouae vel seculorum est in c acuto: dicendo in notulis vt.fa. plagalis est et de octauo tono: et quinque habet differentias: cum differentia in exitu Israel de Egipto. Nam proculdubio hec antiphona cum a fine suo non consurgat vsque a diatesseron: erit plagalis: et de octauo tono: maxime etiam cum habeat finem in g. graui. Non admirandum quippe est de eius inchoatione: ac fine quoniam nouiter a musicis similes innouari possent: et in publicum permittente tamen ecclesia promulgari. et hoc auctoritate Ioannis cartusiensis.

Capitulum .xxvi. de finitis in A nunnullis antiphonis secundum modernos irregularibus.

Tres etenim differentiae tantum in a. acuto finientes apud ecclesiasticos viros reperiuntur: quas moderni irregulares: ob sedem litterarum finalium nuncupant. Uerum quia nunnulli dubitarunt ex quo fuerit tono: an ex quarto: quam ex sexto et huiusmodi aliis. Respondendum arbitror. Nam cum iste antiphone videlicet dominus regit me: et antiphona Sicut mirha: et factus sum: cum antiphona. benedicta tu. cum similibus sint plagales: tum respectu diatesseron: quam habent de super teputantur de quarto potius: quam de alio tono. tum etiam propter similem: quam habere videntur. in intonando et finiendo conformitatem. Concludendum itaque qui quando omnis antiphona in a. acuto finita: [f.dvir] cuius euouae in d. acuto terminauit: non esse de alio quam de quarto tono. et hec communis opinio musicorum. Quamquam tamen nunnulli ausi eos appellare commixtos idest tam ex suis propriis diatesseron: et diapente spetiebus: quam ex alienis compactos. vnde dant exemplum de antiphona. Setit angelus. cum antiphona serui domini. que in sonis et consonantiarum spetiebus: videntur esse similes. Super hoc tamen: o lector fac vt ratio veluti domina imperet: et intellectus obediat. Sic de finientibus in [sqb]. vel in c. acutis: coniunctionum prius consideratis spetiebus: iudicandum est.

Capitulum .xxvii. Qualiter per singulos tonos psalmi sint inchoandi.

Primus itaque tonus: per .F. G. A. que in voculis sonant fa. sol. la. inchoatur et sextus similiter. secundus vero: et tertius: et octauus: per vt. re. fa. incipiuntur. Quartus vero per la. sol. la. Quintus namque per vt mi. sol. Septimus quoque per sol. fa. sol. Finientes vero in a. per .d. c. d. acutas considerantur.

Capitulum Uigesimum octauum. Quis tropis: siue modis tale temperamentum primus adhibuerit: ac illos in lucem ediderit.

Libet amentissimi: post varias troporum: considerationes differentiasque omnium examinatas: quis nam talem modulationis modum his adhibuerit: aut illos in lucem ediderit luculentissime enarrare.

[f.dviv] Uerum cum ante beatum Gregorium inuenimus varios plani cantus codices: varijs caracteribus seu chifris: vt ita loquar: designatos: prout in calce huius libelli reseratum est. ita quot essent episcopatus: tot etiam essent ad cantandum prout vnicuique placeret inuentiones. Hoc enim Aretini testimonio qui in italia post Boetium ceterosque antiquos musicos floruit: sepisse comprobatum est. Cui quantum summus obnoxij: nulla sufficienti laude excogitare possem.

Haud huic tandem quamquam dignus honore et laude perpetua. Non primo in organis cytharisque canenti. Non denique priscisillis philosophis: aut Boetio aut cuiquam ex musicorum caterua: iam diu celebrata attribuetur honos: vt talem melifluam: et suauem concentus concordiam: his tropis miscuerit adinueneritque. Non admireris sanne lector si prius octo apud grecos fuisse tonos descripserim. Hoc verum testificor: sed nunquam tali modulatione: depositione ascensioneque esse distinctos reperies. Nam si recte perpendis: valde mirabile est: quod nocturnis responsoriis sonnolentorum grauiter: et dissolute: ad vigilandum tutbam exhortari videtur. In antiphonis vero plane et suauiter sonat. In introitis autem quasi voce preconia nos ad diuinum excitamur offitium.

In alleluia suauiter gaudet. In tractu vero et gradualibus: plane et protense: humiliataque voce nos accendere videtur. In offerrendis vero: et earum versibus: maxime in communionibus: quantum in hac arte valuerit moderator idem patefecit. Est in eis omnimoda [f.dvijr] huius artis eleuatio: et vepositio: duplicatio: dulcedo cognoscentibus: labor discentibus: et valdeque ab alijs cantibus discrepans mira depositio. quis oro fuerit effare aperte ne lectorum animis: fastidium ob diffusam orationem generetur. Fuit ne forsan ex gallia: nam gallia cantorum mater: similiter et anglia: atque tota britania. Fuit ne germanus: hyberus: vel sabeus aut ex his omnibus quisquam perspicuus? Procul absit horum barbara turba. Fuit ne ex hispania cretus? Nam hispania solino teste: nedum omnium materia affluit: quecunque precio cara est: aut vsu necessaria: sed etiam hominum ingenio fuit illustrata mirabili. Hoc Plinius id et Pomponius mella testantur. Ubi duo Senece: vbi facundissimi Lucani doctrina? Unde Martialis ad licianum: duosque senecas: vnicumque Lucani facunda loquitur corduba. Gaudeat iocosae. Cannio suo gades. Emerita deciano meo. Te liciane gloriabitur nostra. Nec mea tacebit bilbilis. Tam et si apud barbaras nationes clarissima et elleuata ingenia fulsere. Barbaras apello: quia que sunt extra romanum imperium barbare nationes nuncupantur vt apud leges: et glosa: si bene memini: in prohemio instit. Uerumtamen hi omnes: vt efficacissimo potest testimonio probari in italia: que omnium terrarum mater est: et alumna: illibatum doctrine susceperunt haustum: et incrementum. Nam italia teste Plinio libro tertio naturalis historie: terra est omnium terrarum et Alumna: eadem et parens: numine dei electa: que celum ipsum clarius faceret: sparsa congaret [f.dvijv] imperia: ritusque moliret: et tot populorum discordes: ferrasque linguas: sermonis commertio ad colloquia contraheret et humanitatem homini daret: breuiterque vna cunctarum gentium in toto orbe patria fieret. Et post paululum. Iam vero tota vitalis: ac perennis salubritatis celi termperies est. Tam fertiles campi: Aprici colles: tam opaca nemora: tam munifica siluarum genera: tot montium olearumque fertilitas. Tam nobilia pecori vellera: tot opima tauris colla. tot lacus tot amnium: fontiumque vbertas totam eam perfundens tot maria: tot portus: gremiumque terrarum commertio patens vndique: et tanquam ad adiuuandos mortales: ipsa auida in mare procurres. Neque ingenia: ritusque ac viros: et lingua manuque superatas commemoro gentes.

Ipsi idcirco de ea vindicauere greci. genus in gloriam suam effusissimum: quotam partem ex ea: appellando magnam greciam. Quin etiam pulcherrima viris ac feminis. vt idem Plinius libro vltimo commemorat. Item ducibus militibusque artium prestantia et ingeniorum claritatibus. quid plura? Nam veritas sese occultare nescit. vbi Cicero eloquentia disertissimus? qui nedum philosophia floruit: sed omnium liberalium artium doctrina perspicuus. quod musica hisque omnibus claruerit: estant illius monumenta: et maxime in libro de somnio scipionis: et de vniuersitate. vnde ipsemet in principio tusculanarum: cum grecos floruisse mathematicibus omnibus scilicet musica: geometria et arismetrica et huiusmodi velit enarrare: ait. at nos metiendi ratiocinandique vtilitate inspecta. huius artis terminauimus modum. vbi sanctitas: maiestasque catonis atque seueritas? vbi camilli: scipiones Fabricij [f.dviijr] et Marcelli? Ubi etiam optima celi pars: vt inquit Valerius: diuui cesares? Non omittam tersissimam Salustij facundiam. Nam hic erat vt perhibent doctorum corda virorum: primus romana Crispus in hystoria. vbi Liuius ingens? vt Martialis vtar verbo qui tot romanorum facta: tam immenso volumine digesta comprehenderit? nunne et Valerius Maximus: vitam moresque hominum: nedum domesticorum. sed etiam externorum: suis librorum capitulis: maxima cum cura exarauit. Accedat et illud Plinij ingens volumen: in quo vniuersam mundi machinam: et quicquid in ea comprehensibile est: varias et hominum et rerum: brutorumque naturas: varia ex cogitatione descripsit. Quot summi pontifices? quot legislatores? nunne ex italia creti? vbi Maro qui veluti sydus in firmamento: et vnicum specimen exstit? vbi Ouidij Propertijque clarissima poemata? vbi Tibulli Catullique: ac stelle facundia dignissimi? vbi Statij et Silij italici volumina? vbi demum Horatij: Iuuenalis: ac Persij satirarum libri tersissimi? Omittam preterea breuitatis gratia: quoscunque etiam nostris temporibus in italia claruerint viros: et sensim emergunt. Hi sunt gemme: hi vniones: saphiri: lapidesque preciosi: quos Italia pululat: et producit. Sileat igitur barbarorum rabies: et infrenatam penitus petulantiam amittant: speculentur videant quicquid non sine maxima omnium laude: elleuata italie ingenia nobis profuere.

Non immerito itaque Italia debet diuo Gregorio: qui hanc ipsam pariter et sanctitate: exemplis quoque [f.dviijv] ac doctrina illustrauit. Hic namque cum fuerit natione romanus: ac vrbis presul: nedum euangeliorum homelias quadraginta: In Iob triginta quinque. In Ezechielem viginti descripsit. Pastoralem quoque: et diologorum libros quattuor edidit: sed etiam quos nominaui tropos: tali temperamento conspersos: ecclesie catholice: prout impresentiarum vtitur: tradidit. Non mea sententia hoc dictum putes: sed Aretini cuius verba sunt hec. Sanctissimus namque Gregorius: cuius precepta in omnibus studiosissime obseruat ecclesia: hoc genere compositum mirabiliter antiphonarium ecclesie tradidit: suisque discipulis: proprio labore insinuauit: cum nunquam legatur eum secundum carnalem scientiam: huius artis studium percepisse: quem constat certissime omnem plenitudinem sapientie diuinitus habuisse. Unde constat quod hoc genus musice: dum sancto Gregorio diuintus datur: non solum humana: sed et diuina auctoritate fulcitur. Hec enim ex mente Guidonis libro tertio sue musices. Quo circa si bene perpendis: quod in questione versabatur: iam luculentissime reseratum patet. Absit igitur inficiatoris malignitas: vt tanto viro attribuatur fides nolit. Nisi enim vir egregius: ac sanctitate plenus extitisset: haud de eo: Eusebius in crouicis: et ceteri descripsissent omnes. Hoc verisimiliter credendum: id tenendumque arbitror. Ex his enim que descripta sunt: nedum quod querebatur habes lector. sed etiam multa egregia ad propositum circa laudes italie acceruata sunt.

Capitulum .xxix. Quid necessum sit volentibus cantum [f.eir] anglicum siue planum sacris litteris apponere.

Quicquid circa cantum angelicum: sen vt dicunt planum: potest comprehendi: breui vt fueram pollicitus tractatu cumulaui. Ut cupienti de facili per planum cantum antiphonas: responsoria: hymnos: ac similia agnoscere: atque nouos: deuotissimosque suo e sensu cudere: via absque scrupulo pateat clarissima. Uerum enimuero sicut rectoribus necessum est post artem: et ante non paucos antiquorum: quos immitari valeant: ac eruditorum perlegisse libros. Sic et volentibus planum cantum verbis sacris apponere: necessum est: libros diuinos canendo diu per ecclesias frequentasse. Neque tamen ea: que de generibus melorum: ac de speciebus consonantiarum: de constitutionibus: modis: tropis siue tonis iam suprascriptis: luce clarioribus ignorare. Hoc itaque consequi poteritis: si introductorium nostrum floribus adornatum lectitaueritis. et vnicuique tropo: siue modo suas vt ante docui species dederitis. Est autem tropus teste Guidone: species cantionis: qui et modus dictus est. Hoc extremum tamen additiam: vt stillum gregorianum totis animi amplectemur viribus: imitemurque. Nam vt inquit Guido: ille maxime auctoritati ecclesiastice contradicit: qui propter aliorum cantus: diuinum beati Gregorij domum penitus pretermittit.

Capitulum .xxx. de vocis conseruatione: et qualiter quis ad cantandum se custodire debeat.

Quamquam superius capitulum .viii. satisabunde de voce dictum fuerit. libet tamen hac vltima primi tractatus parte: de eius conseruatione: ac dilligentia: quaquis [f.eiv] ad cantandum debeat vti reserare. Sciendum igitur quod ad conseruationem humane vocis tria maxime necessaria et conuenientia existstunt. Primum videlicet ne quis in primordio cantus cum velit cantare effusissimo spiritu et nimis alte prorumpat: sed sedata et depressa voce cantuum capita pronunciet. Nam teste Cicerone libro tercio rethoricorum. Leduntur artarie et canna pulmonis impeditur: que iuxta Albertum Magnum: tanquam follis in recipiendo et remittendo aerem voci succurrit. et accumulat. Unde medium quod est virtutis tenendum ne videlicet nimis profunde et non nimis alte incipiamus. Nam acuta exclamatio fauces et vocem vulnerat eadem ledit auditorem. vt ibidem Cicero testatur. Si enim aliquantulum depresse incipiemus paulatim fauces calefient et artarie complebuntur: et vox que tracta est varie reducetur in quendam sonum equabilem atque constantem Alterum est vt congruo vtamur exercicio. Nam mirum in modum ad purgandam seruandamque vocem confert exercitium. Finis exercitij est sudor inquit Celsus: et exercitatio ante cibum fienda. Nam remota sanitate corporis que maxime exercitio stabilitur: vox haud clara: non pura: sed tota vulnerata et debilitata necessum est permaneat. Igitur sanus homo et qui bene valet et sue spontis est vt inquit Celsus: hunc oportet habere varium vite genus: modo ruri esse: modo in vrbe: sepiusque in agro: nauigare: venari: quiescere interdum: sed frequentius se exercere. Si quidem ignauia corpus hebetat: labor firmat. illa maturam senectutem: hic longam adolescentiam reddit. Quo circa veraciter potest comprehendi exercitium non mediocre sanitati remedium. Legiter [f.eijr] potest comprehendi exercitium non mediocre sanitati remedium. Legimus enim apud Ualerium libro quarto: titulo de studio et industria Demosthenem: propter nimiam exilitatem acerbam auditu: vocem suam exercitatione continua ad maturum: et gratum auribus sonum perduxisse: lateris etiam firmitate defectus: quas corporis negauerat: a labore mutatus fuisse. ita quod multosversus vno impetu spiritus complebatur: eosque aduersus loca celeri gradu scandens pronunciabat: ac vadosis littoribus insistens declamationes fluctuum fragoribus obluctantibus edebat. vt ad fremitus concitarum concionum patientia duratis auribus in actionibus vteretur: Quid enim de calculis dicam: quos vt linguam limaret ore inserebat: ac diu loqui solitus quo vacuum promptius esset ac solutius. Unde inquit Ualerius. Preliatus est cum rerum natura. Qui quidem victor abijt: malignitatem eius pertinacissimo animi robore superando. Hoc idem et Cicero in libro quinto de finibus bonorum et malorum asseuerat. Itaque et vos qui imbecilli natura valetis exemplo illius vocem atque naturam firmare: ac fortissimo virium robore sustentare poteritis. Tercio et vltimo ad vocis conseruationem: cibique et potus facietas vitanda. Nam inquit Philosophus secundo ethicorum. Sicut excessus ac defectus laborum vires corrumpunt: eodem modo cibi et potus nimis magni: aut nimis parui sanitatem corrumpunt: Moderati vero faciunt augent et conseruant. Concordat in hoc quod habetur de conservatione dis .v. Nihil enim sic iocundum est sicut cibus bene digestus aut decoctus: nihil salutem: nihil sensuum acumen operatur: nihil sic egritudinem sicut moderata refectio. [f.eijv] Sufficientia quippe cum nutrimento et sospitatem simul procreat et voluptatem. Abundantia vero morbum facit: et molestias ingerit et egritudines generat et caetera. Et sic in omnibus medium tenendum est iuxta illud Martialis: Illud quod medium est atque interutrumque probamus. Elegantur igitur cibi subtiles: facilis digestionis: et bonorum humorum generatiui. caueaturque a cibis grossis difficilis digestionis: qui econtra malos humores generant. De quibus omnibus vide apud Cornelium Celsum libro secundo de medicina capitulo xvij. Qui cibi potionesue aut valentis: aut medie: aut imbecille materie sint. Circa potus vero quamquam tria genera vini: vt apud Plinium libro .xiiij: Austerum videlicet dulce et tenue: et austerum sit magis preualens: dulce minus odoratum: et tenue odoratius: distinguendum tamen inter cantorum etates. Nam iuxta Celsum libro primo. de medicina vinum pueris diliucius dandum est. hoc est valde temperatum. Senibus vero meratius idest absque aqua. neutri etati autem: quae inflammationes moueatur. A que tamen potum vino interponere vtilissimum: de quo Plinius libro .iij. et .xx. naturalis hystorie. et maxime estatis tempore. hyeme vero meratius est bibendum. dum tamen illud canonis a crapula de vita et honestate cleri menti inhereat obserueturque. Unum tamen subiungam quod quamquam clerici ab omni libidinis vitio totis precordijs abstinere debeant: veruntamen quia vincit sanctos quandoque dira libido: iuxta illud Martialis. Nemo est tam teneris sollicitique pudoris qui non pedicet cantere vel futuat: summopere cauendum est estate et in autumno: quia vtilis non est. iuxta Celsum. Tollerabilior tamen per autumnum in estate tamen in totum si fieri potest abstinendum est. Que quamuis [f.eiijr] hyeme conferat utentibus: non tamen religiosis sed coniugatis intelligendum. Nimis frequens coitus debilitat et eneruat corpus atque uocem penitus frangit. Unde Iuuenalis. Sunt que grisogonum cantare vetant. Hec ad proposiitum conseruande uocis cumulata: sine quibus quid consonum nequaquam exprimi potest. Modo succincte ad secundum tractatum deuenio. unde mellifluam consonantiarum armoniam ad unguem degustabitis: si iugis sollicitudo atque studij delectatio interueniet.


Next part   



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License