Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

This is a multipart text     Previous part    Next part   

Actions

Back to top

[f.eiijr] Tractatus secudus Nicolai Burtii Parmensis sub quo regule cantus commixti seu contrapuncti continentur.

Cogitanti mihi viri disertissimi quod nullus est suauior animi cibus teste Lactantio. quam veritatis cognitio. Libet post multorum circa huiusmodi disciplinam scripta cantorum: que nonnunquam superflua: quandoque et inutilia fuere: nonnulla etiam luculenta scituque digna in medium afferre. Igitur resecatis superfluis veritate que rei inspecta hec tandem sub breuitate in aceruum ducam. Primo siquidem et ante omnia: quia contrapunctus clauis est ad cantum mensuratum: siue vt dicunt figuratum condiscendum. quid sit et vnde dicatur docebimus. Nam qui talem absque contrapuncto sic didicerit semper in opacis vt dicunt tenebris commorabitur. Secundo quot sint consonantie perfecte: quotue imperfecte. Postremo qualiter in cantu disponantur: nonnullas antiquorum regulas interserendo facili via aperiemus. Ad rem igitur condescendo. Contrapunctus autem nil aliud est quam cantus simplex certa ratione duplicatus aut triplicatus: et sic usque in infinitum. Uel est consonantiarum dissonautiarumque moderator. Et dicitur contrapunctus secundum [f.eiijv] vulgatissimum loquendi modum. a con quod est simul et pongo. gis. videlicet quod ad inuicem vel insimul voces se pongant. Et proprie vocatur cantus commixtus idest tam cum perfectis quam imperfectis compositus. Similiter cantus figuratus est quedam vocum fractio: vel leuitas ex contrapuncti grauitate edita.

Capitulum .i. de consonantijs perfectis et imperfectis.

<T>am etsi ad inchoandum et finiendum contrapunctum due dumtaxat consonantie perfecte sint videlicet: diapente et diapason: et due imperfecte: vt dytonus et diapente cum tono: quibus exacordum conficitur: quod vulgariter sexta a cantoribus nuncupatur. nam cetere eiusdem replicationis existunt: sicut diapason cum diapente: et bisdiapasson cum similibus. Uerumtamen vt clericorum animi clariores reddantur me me in hoc communiori interpretationi absque ambagibus multorum conformabo. Concordantie igitur in musica sunt nouem: videlicet vnisonus: tercia: quinta: sexta: octaua: decima: tertiadecima: et quintadecima. Ex his enim omnibus quinque sunt perfecte: et quatuor imperfectem. Perfectem enim sunt vnisonus: quinta: octaua: dnodecima: et quintadecima. Imperfectem vero sunt tercia: sexta: decima: et terciadecima. Et nota quod quamquam vnisonum dixerim consonantiam: non est consonantia proprie: vt vulgo cantorum placuit: sed origo consonantiarum. Nam consonantia est grauis soni acuti que commixtio varia: concors tamen et amica. Cum ergo vnisonus has partes minime contineat ergo et caetera. Preterea quemadmodum in arithmetica monas non est numerus: sed origo numerorum: ita vnisonus in musica non reputatur consonantia. Nam quotiens sumus in vnisono non dissonamus: [f.eiiijr] neque discantamus sed vnisonum reddimus: vt presens figura liquido demonstrat.

[Burtius, f.eiiijr; text: unisonus, 3, 5, 6, 8, 10, 12, 13, 15] [BURMUS2 01GF]

Primo namque vnisonus in principio collocatus est tanquam origo ac fundamentum omnium predictarum: et sic ordinate vsque ad bisdiapasson proceditur. Ex his enim quas videtis omnibus quedam sunt vnisone: quaedam equisone: alie quidem consone alie vero emelles. vnisone enim sunt: que vnum atque eundem simul pulse reddunt sonum. vel quarum sonus est vel in graui vel in acuto. vt in prima corda huius figure constat. Non vnisone vero quarum vna grauior altera acutior. Equisone autem sunt: que simul pulse vnum ex duobus: atque simplicem quodammodo efficiunt sonum vt diapasson et bisdiapasson. Consone vero sunt que compositum ac permixtum sonum efficiunt et suauem vt diapente et diapason cum diapente. [f.eiiijv] Emelles autem sunt que cum non sint consone tamen aptantur ad contrapunctum. vt est dytonus: semidytonus diapente cum tono: et diapasson cum dytono et huiusmodi. He nanque a quibusdam dissonantie compassibiles nuncupantur. Cetere vero que non aptantur ad musicam incompassibiles: vt est quatuor vocum coniunctio: et septem sonorum connexio. vel nouem et vndecim et huiusmodi. Alio vero nomine exmelles nuncupantur idest extra omnem modulationis dulcedinem constitute. Hec est enim consonantiarum perfectarum et imperfectarum descriptio. Modo qualiter in practica disponantur reserandum est.

Capitulum .ij. qualiter consonantie perfecte ac dissonantie compassibiles in practica disponantur.

Vnisonus igitur qui omnium predictarum consonantiarum est origo ac fundamentum extitit regulariter dytonum post se appetit. Dytonus vero siue tertia maior vt nostris placet cantoribus requirit quintam. Semidytonus autem qui est tertia minor propter semitonium minus quod in se continet appetit vnisonum. sic et econtra intelligendum: quanquam aliquando diapente habere possit maxime cum signo dyesus assignetur: vel coniuncta interponatur: et tunc maioris nomen acquirit. He etenim compassibiles dissonantie tanquam puer in vtero matris intra diapente gignuntur: et ad eam contendunt reuerti continuo. Similiter tonus cum diapente idest sexta requirit octauam: decima vero duodecimam. tertiadecima quintam decimam: prout superius in formula ostensum est. Clarum est igitur has dissonantias compassibiles propriam habere matrem ac dominam cui et quando opus est subministrant.

Capitulum .iij. de quinque preceptis circa contrapunctum obseruandis.

[f.evr] Primo siquidem nunquam a dissonantijs quamquam compassibilibus inchoandum: nunquam et in illis finiendum. Ratio est: quia suspensam quamdam habent concordiam: in qua licet delectetur sensus: nunquam ibi teste natura perfecte quiescit animus. Inchoandum igitur est a consonantijs perfectis: et in illis omnino finire: et quod eenultima sit dissonantia compassibilis. Puta si tenor in grauibus sic sonaret .d. f. g. a. f. e. d. hoc est .re fa sol la fa mi re. Tunc enim incipiendum est discantando. vel in .a. acuto quod est la. et quinta vel in .d. acuto quod est sol et diapason perfectissima. vel a ceteris perfectis consonantijs dando in subsequentibus vnicuique suam contrariam in acutum videlicet .d. c. [sqb]. a. d. c. d. quod resonat. sol fa mi re sol fa sol. Et sic de singulis intelligendum. Dabis veniam lector si exempla prout nostro originali excogita ueram non ita luculenta habueris et aperta. Ubi quicquid est vnicuique inuotum tam in contrapuncto quam in cantu mensurato exemplorum notitia demonstratur. Hoc enim impressorum defectu qui caracteres ad huiusmodi instructionem accommodatos non haberent relictum est:

Secundum preceptum.

Secundo cauendum est ne vnquam duas consequenter feceris perfectas consonantias videlicet in diuersis lineis vel spaciis hoc est duas quintas vel octauas: vel duos vnisonos. ac simul de ceteris huiusmodi compositis intelligendum. quod absque dubio omni sollertia obseruandum est. Puta si tenor in grauibus direret .f. g. a. c. et velles organisare vel discantare hoc modo in superacutis. f. g. que subsequenter sunt due ortaue. deinde .f. g. in fine. finis enim bene stat: sed principium imperfectissime propter duas [f.evv] octauas. Post octauam namque quintam bene fabricare possumus et sic econuerso. similiter post duodecimam quintamdecimam et econuerso. Et ideo intelligendum de perfectis eiusdem speciei.

Tertium preceptum.

Tertio notandum est quod nunquam cum plano cantu est ascendendum cum perfectis vel descendendum. Possumus tamen cum plano cantu descendere vel ascendere per dissonantias compassibiles ad libitum: necnon duas vel tres ponere successiuas: ita quod post plures dytonos siue tertias statim quinta fiat: post plures sextas mox diapasson fiat. et successiue de aliis intelligendum.

Quartum preceptum.

Quarto namque cum fueris in qualicunque perfecta consonantia noli concitus ad dissonantias compassibiles te declinare quamquam hoc aliquando sit impossibile: nisi possis statim illas suas perfectas subiungere.

Quintam preceptum.

Quinto est candidissimo calculo notandum quod ascendente plano cantu cum perfectis descendere debes. vel et econtra si descenderit ascendendum. puta si tenor in primis sic ascenderet de .f. graui in .a. et .c. acutis. tunc existens in f. acuta quod est octaua debet descendere in .e. et .c. acutis. Quando vero sic descenderet hoc modo videlicet .f. e. d. tunc super primam organizans pronunciabit .a. c. d. vel .d. c. d. et sic de singulis si quis fuerit parum sciolus inuestigabit. Et nota quod contrapunctus ad speciem propinquiorem debet tendere: vt a sexta in octauam: vel in quintam. a tertia in vnisonum vel quintam: et sic deceteris compositis intelligendum. Optime enim organizatur siue discantatur: quod organum siue supranus vt vulgi utar vocabulo imitatur tenorem in [f.evir] ascensu aut descensu non eodem momento: sed post vnam aut duas notulas vel plures incipiet in eadem voce eandem melodiam organizando: quod maxime cantu mensurato obseruandum est: et a nonnullis praticis fuga nuncupatur.

Capitulum .iiij. quando diapente imperfectum debeat perfici: et vbi naturaliter cadat.

Superioribus declaratis: hoc extremum quod necessarium est subnectam. Quotienscumque enim in contrapuncto vel cantu mensurato cadit diapente imperfectum: quod naturaliter inter [sqb] mi. et .f. fa ut inest: debet perfici. Nam mi cum fa. in quinta: vel in octaua: nunquam concordem habet societatem. et hoc non solum in quinta et octaua: sed etiam in duodecima ac quintadecima intelligendum. Tunc oportet mutare illud mi in fa: ponendo ibi signum semitonij mobilis quod est .b. rotundum. et sepissime cadit in istis contra infimis vel bassis cantus figurati. Occurrit etiam in acuto .[sqb]. cum .f. puta si esses in .f. acuto: et velles fabricare quintam sub ipso .f. necesse est in predicto .[sqb]. dicas fa et non mi ponendo ibi signum .b. mollis. Item si tenor esset in .b. rotundo: cum dicatur ibi fa: volenti tunc quintam sub hoc fa facere non mi dicat sed fa. illico necessum est: et sic de alijs intelligendum. Dicet forsan aliquis quomodo verificabitur cum in e la mi non sit fa? Respondendum puto ut supra: hoc inductum esse propter diapente imperfectum vt valeat perfici. et hoc apud veteres ficta musica nuncupabatur quod secundum eorum vulgatam rationem est fingere quod non est: quia ut asserunt figimus quod fa sit ibi cum non sit. Alij autem coniunctam appellant: quod est facere de semitonio tonum et de tono semitonium. Nonnulli etiam dicunt quod est positio .b. mollis aut .[sqb]. quadri in loco irregulari. [f.eviv] Nam si signum .b. mollis ponatur in .b. mi: vel in e lami dicitur irregularis: quia ibi naturaliter secundum litteras Gregorij: ac Guidonis sillabas est mi et non fa. ergo regulariter .b. rotundum vbicunque ponetur fa dicendum erit. Similiter vbi positum fuerit .[sqb]. quadrum ibi mi dicendum est. et hec satis congrua ratio. Concludendum itaque reiectis de medio superfluis quod talia signa ad perficiendum diapente imperfectum inuenta sunt simul et diapason cum similibus totiens quotiens opus fuerit. Et proprie vocantur semitonia mobilia: quia ad tempus fiunt: vt satishabunde in primo tractatu ostensum est dum de signo .b. mollis et .[sqb]. quadri locuti sumus.

Capitulum quintum. Qualiter debeant componi cantilene. an primo incipiendum sit a suprano vel tenore: an contrabasso.

Sciendum est quemadmodum in manu Guidonis tres habentur ordines litterarum scilicet grauium acutarum et superacutarum. ita triplex erit contrapunctus f. grauis acutus et superacutus. Igitur volens cantilenam componere primo necessum est quod viderit multa. hoc est cantiones vel cantus infinitos lectitasse. Secundo quod neumas siue reductiones cantuum delectabiles sciat vsurpare. Nam proculdubio bona est vsurpatio in componendo: cum arte tamen: quoad paulatim praticam vsuceperit. Tercio summopere agnoscat tropos siue tonos vt praticorum vtar vocabulo. Nam ex his aliqui inducunt letitiam: aliqui vero tristiciam. Alij vero medium tenentes. Primus namque tonus inducit letitiam vt musicorum repertum est documentis: et mobilis ac [f.evijr] habilis est ad omnes affectus producendos. Secundus vero est grauis: et flebilis in lamentationibusque habilis. Deuterus qui modo est tertius in ordine et secundus autenticus: habilis est ad iracundiam prouocandam. Unde teste aretino antiquitus igneo colore depingebatur. Reffert quoque Boetius quendam tauronomitanum hoc vehementer incitatum: ita quod scorti fores frangere cepisset: ni cytharedus illico tonum mutasset. Eius vero plagalis: qui nunc est quartus: voluptatem elligit idest aptus est ad voluptatem incitandam et temperandam iracundiam. Tritus vero qui nunc est quintus nominatus: et tertius autenticus: teste Guidone: dicitur delectabilis: modestus: et hyllaris: tristes et anxietate detentos letificans. Plaga vero eius: qui in ordine est sextus. est pius: lachrymabilis: et illis conueniens: qui de facili prouocantur ad lachrymas. Tetrardus namque qui est septimus in ordine: et quartus autenticus: partem habet lasciuie et iocunditatis partemque incitationis: atque varios habens saltus. hoc est medium inter vtrunque tenens. Eius vero plagalis magis letificat qui in ordine est octauus. et iocunditatem excitat. His igitur intellectis: primo cantum: siue vt debent supranum inuestigatione premissa componas: deinde tenorem omni castigatione tersum: et examinatum. Postremo contra bassum: nullam dissonantiam ceteris procreantem. Nam supranus ad tenorem remissus: contrapunctus erit superacutus. Tenore vero ad contra bassum: erit contrapunctus acutus. Contra autem bassum grauis erit contrapunctus respectum omnium quia in infima parte colocatus: vt hic in cantu subsequenti patet quem beniuolentia cuiusdam intrinseci nostri nuper edidimus.

[f.evijv] [Burtius, f.evijv; text: tenor, contra] [BURMUS2 02GF]

Demonstrata mensurati cantus fabricatione: modo dicendum qualiter [f.eviijr] super cantu plano ordinandum est. Igitur quando quis vellet super cantu plano mensuratum componere non vt primo dictum est sic incipiendum. Nam necessum est quod planus cantus primo fabricatus sit. secundo vero vt supranus magna solertia habendo respectum ad tenorem qui est planus cantus edatur siue componatur. Exinde ad contra bassum deueniendum et mente et oculis ac ratione quicquid contra aromonie dulcedinem obstiterit eradicando absoluendum. Et hec vobis quantum ad nouos cantus fabricandos sufficiant.

Capitulum .vj. de contrapuncto praticorum: qui vltramontanis et maxime gallicis est in vsu:

Quem enim a teneris vnguiculis ut aiunt greci contrapunctum didicerim vobis decreui succincte describere. non tamen ut musicis sit in exemplum: sed tantum practicis cantoribus: qui pro maiori parte non alta petentes sed ad infima potius spretis musicorum regulis condescendunt propinare. Igitur intellectus prout superius annotaui regulis vel preceptis talem regulam ad componendum minime: sed ad cantandum dumtaxat habeant menti necesse est: que in hunc modum notata describitur. Unisonus prestat octauam. tercia uero desuper decimam: et octaua similiter desuper quintamdecimam. Pone quod tenor incipiat in .f. e. d. e. d. grauibus: quod secundum uoces Guidonis significant .fa. mi. re. mi. re. tunc oportet organisantem similiter illud .f. assumere: in octaua tamen uoce constitutum. quod videtur quantum ad uisum unisonus sed in sono diapasson omnino ut dixi. Deinde super .e. faciet terciam: quod similiter quantum ad uisum uidetur tercia: in sono uero siue uoce decima erit. Similiter si quintam fabricare uolueris super .d. erit quiuta [f.eviijv] ad oculum: duodecima vero quantum ad vocem. Item si super e sextam volueris facere: tunc erit sexta in numeris: sed in cantu tertiadecima. Similiter si super d. octauam fabrices erit octaua ad visum: quae in sonis: erit bisdiapasson. Et hic est prime regule modus: videlicet quando tenor descendit qui tantum quattuor illas lineas a cantoribus designitas vsque ad quintamdecimam occupat. Et hac regula multifarie quando opus fuerit poteris vti. Secunda regula est videlicet quando tenor ascendit. Unisonus dat octauam. Tertia vero sub tenore dat sextam. Quarta dat quintam: sexta sub tenore terciam. Similiter octaua sub tenore vnisonum reddit: vt hoc exemplo. Pone quod tenor fit in .a. b. c. d. e. acutis: hoc est .re. mi fa sol la. secundum Guidonis syllabas. Tunc organizans capiet primam litteram: seu vocem in vnisono quantum ad visum: que erit octaua quantum ad sonum dicens .a. g. g. f. e. hoc est .la. sol. sol. fa. mi. Nam .g. sub secunda littera tenoris erit tercia ad visum: sexta vero quantum ad sonum. Nam si quis de octonario binarium susceperit necessum est vt sex tantummodo remaneant. et sic de alijs examinandum est. Preterea quarta illa que fit sub .c. dicendo .g. in sono resonat diapente. Similiter sexta que fit sub littera .d. dicendo f. vel fa: in sono erit tercia. quia si quis de octonario quiuque diminuerit necesse est vt tres remaneant. Ultimo si ocatauam feceris sub .e. acuto similiter .e. dicendo non est octaua proprie vt apparet sed vnisonus. Hec enim que maxime vltramontanis cantoribus sunt in practica dum in capellis principum quottidie cantant cumulaui: vt cupientibus super cantu plano organizare [f.fir] inter quatuor tantum lineas vsitatas: diuersis semitis ac modis aditum habeant patentissimum. Modo ad tertium subtiliori examinatione distinctum deuenio.


Previous part    Next part   



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License