Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[1] Tractatus de duplici ritu cantus ecclesiastici in divinis officiis et primo de simplici.

Quaesivit quidam devotus, quid est quod in multis ecclesiis tam cathedralibus quam collegiatis canonicorum secularium cantus gregorianus, id est, cantus simplex, neggligitur et dulcis iubilatio armonicaque vocum concordia in divino resonat officio, quam ritum religiones bene institutae non observant, sed voce flebile et submissa convenienter serviunt Deo, et si uterque bonus est.

Ad quam requisiti pro responsione, supponimus quod laus vocalis in divino officio necessaria est, ut affectus hominis provocetur in Deum. Unde cum secundum diversos cantus animi hominis disponiuntur diversimode, secundum Philosophum octavo Politicorum et Boetium in prologo Musicae, salubriter institutum fuit ut in divinas laudes cantus assueretur, quatenus animi infirmorum ad devotionem promoverentur. Hac ratione motus, Beatus Ambrosius, ut in Speculo historiali habetur, ritum canendi antiphonas in ecclesia transtulit in ecclesia latina a graecis, apud quos iam inoleverat ex institutione Ignatii Anthioceni, Christi et apostolorum discipuli, qui per visione in caelum raptus audiverat angelos canentes beatae Trinitati. Idem, etiam Beatus Ambrosius post Hilarium Pictavensem primos in ecclesia canendo instituit. Beatus etiam Augustinus ait, Christo confessis adducat "...cantandi consuetudinem approbare in ecclesia, ut per oblectamenta aurium [infirmior] animus in affectum [2] pietatis assurgat." Et in nono Confessionum: "Flevi," ait, "in hymnis et canticis tuis, suave sonantis ecclesiae [tuae] vocibus eius commotus acriter."

Uterque autem cantus simplex, scilicet, et musicalis iubilatio trahit animam ad divinam contemplationem, secundum diversitatem statuum, personarum, temporum et locorum. Monachi autem officium non est docere sed lugere, ut dicit Beatus Ieronimus, non hierarchisare sed humiliter superioribus subiti. Quaedam etiam quorum corda tangit Deus non monachi sed vitam monasticam imitantur. Tam clerici quam seculares quibus luctus convenit, et in divinis cantus simplex non iocundus cum iubilatione, nam "Musica in luctu importuna narratio:" Ecclesiastici, 22o.

Sunt et praelati et egregii doctores, quibus vita et doctrina populum regere convenit, quorum gravitati non convenit levitatis signum ostendere simplicibus qui licet nequiter estimant musicos levitate quadam ad laudem homini non Dei iubilare; illius utique cantus simplex convenit et voce satis submissa hunc habet miserator Dominus valde gratum, et gemitum taliter canentium, ut testatur divina in passibus multis scriptura, si fiat pro dilatione caelestis gloriae quam suspirant, sed vinculis corporis arctati super flumina Babilonis sedentes et flentes cantare nequiunt in terra aliena hymnum de canticis Sion, si pro prolongatione habitationis vitae temporalis tantis repletae miseriis. De qua Propheta: "Heu [mihi], quia incolatus meus prolongatus est! havitavi cum habitantibus Cedar." Si ex compassione fratrum, aut adversus prostitutorum aut terminibus, de qua Job, 30: "Flebam quondam super eo, qui afflictus erat et compatiebatur anima mea pauperi." Hos fines sperantur habere religiosi, qui in fine collocarum suarum in principalibus horis addunt, et ab ecclesia tua cunctam repelle nequitiam et nos famulos tuos ab omni iniquitate custodi. Ut tamen mens humana sub tantorum [3] pondere gemituum resurgat, interno replet gaudio misericors Deus, quod intelligens sapiens, Proverbiorum, 15to, unum sine altero non meminit, dicens: "Cor gaudens, exhilarat faciem in maerore animi deiciietur spiritus." Est etiam consideranda regio, si terra canit musicalis habet locum si iniuste obpressa cantus simplex gemebundus. Est etiam considerandum tempus, quia est tempus flendi et tempus gaudendi. "Omnia tempus habent et suis spaciis transeunt universa:" Ecclesiastici tertio. Quod si ordinem rerum pervertere temptaveritis delocata se invicem confundent neque luctus neque gaudium purum fidumque. Consistet propter quod scriptum est Proverbium, XIIII: "Est via quae videtur homini iusta, novissima autem eius deducunt ad mortem. Risus dolore miscebatur, [et] extrema gaudii luctus occupat."

Cum igitur Deus neminem perire velit voluntate antecedente, nec dare in aeternum fluctuationem iusto, post luctum ex causis narratis Deo amabilem confert gaudia, neque cogitatione comprehensibilis neque lingua hominum vel angelorum effabilis quae preparat diligentibus se.

Haec omnia diligenter divinam scripturam intuenti sunt manifesta in lege naturae, in lege scripta, in lege evangelica. Ab Abraham exordium sumamus, nonne tristitia cor suum sanciavit in praecepto dicitur de praemolando filio, licet, obedire voluit, sed mox maius gaudium quando ei sanum redonavit? Agar tristis fugit dominam suam Saram, sed gaudens rediens se suae servituti subiecit. Iacob tristis timuit fratrem suum Esau, sed gavisus est quia repperit eum propitium. Item, tristis cum putavit filium suum Joseph mortuum, sed gavisus advidit eum dominatorem terrae. Item, etiam Joseph tristis in carcere sine causa reclusus fuit, sed gaudens dum fuit constitutus salvator Egypti.

[4] In lege scripta, quotiens a Pharaone corde lapideo Moyses repulsus abiit tristis, sed prodigiis divinis gavisus quam timidus quam tristis, cum Egyptios videt prosequentes se et populum fugientem et arctatum ad mare Rubrum, sed supra existimationem humanam gaudentem, quando mare Rubrum praebuit eis ducatum divisis aquis, quasi pro muro existentibus a dextris et sinistris. Quotiens Moyses tristis a populo fatigatus, totiens gaudeo per obedientiam illius repletus. Inter caetera formidabilis unidicta Dei, in Chore, Dathan et Abyion, cum ducentis et quinquaginta proceribus est in exemplum, quos propter rebeliionem contra Apysen terra vivos absorbuit caeteros ignis de caelo consumpsit: Numeri, XVIo, Cumque suum transitum propinquentem agnovisset, et populum de dura cervice tristis arguisset, et ducatum ipsius Josue commendasset, docuit illum dulci carmine laudare Dominum et gaudens, ait: "Audite caeli quae [loquor], audiat terra verba oris mei." Post pauca sequitur, "Date magnificentiam Deo nostro, Dei perfecta sunt opera," et caetera, ut habetur Deuteronomii, trigesimo [secundo]. Delbora et Barach iudices filiorum Israelis super afflictione eorum per regem Iabin et Sysaram tristes nimia clamaverunt ad Dominum habueruntque victoriam Sysaram interfecto. Tunc Delbora et Barach gaudia pleni carmen optulerunt, "Qui sponte optulistis animas vestras ad periculum, benedicite Domino," et reliqua: Iudicum, quinto. Similiter Anna, futura mater Samuelis, animo amaro propter obprobrium sterilitatis objectum suffusa et a pontifice de ebrietate intrepata, anno revoluto gaudio magno Samuelem prolem Deo caram devota optulit, cum carmine sancto, de quo primo Regum, secundo. Similia exempla satis in ea continentur.

In lege evangelica non est numerum eorum qui post luctum divina gratia gaudio profusi sunt, tam in capite Christo, Deo nostro, quam in [5] mentibus eius apostolis, martyribus, confessoribus, virginibus continentibus et caeteris timentibus Deum. Nemo enim in eum confidit et derelictus est. Cur ita quia tempus plenitud[in]is est ideo ubi habundavit delictum, superhabundavit et gratia? Haec exempla sunt in luce praemissa in legibus naturae et Moysi in tenebris. Ista in veritate, illa in figura, ista de luctu et gaudio aeternorum bonorum, illa de luctu temporalium, illa manu ductiva indirecte, ista directe, probantia gemitum et cantum ecclesiae flebilem, si fiat ex causis suprapositis placuisse spirito altissimo.

Iam ad armonicam musicalem, qualiter Deo sit acceptissima, stilum vertamus, et quantae laudis et utilitatis in ecclesia sit, aperiamus sicque tristitiam gaudia sequantur.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License