Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[375] I.--Incipit praephatio nove musice.

*     *     *     *     *     *     *     *     *     *     *

[376] Liber primus.--De Consonantiis.--Caput J, De harmonia celeste. IJ, De duabus musicis. IIJ, De Musica quid sit. IV, De Musis. V, De nominibus musarum. VJ, Item de Musis et quod utile per earum significationes possit inveniri. VIJ, De Musa et Musica. VIIJ, De Musica unde constat. IX, De voce quid sit. X, De voce quare dicta sit. XJ, De speciebus vocum. XIJ, De officiis humanae vocis. XIIJ, De sonitu. XIV, De sono. XV, De generibus sonorum. XVJ, De litteris monochordi. XVIJ, De conjunctionibus litterarum. XVIIJ, De monochordo. XIX, De divisionibus monochordi. XX, De tribus generibus monochordorum. XXJ, De phtongis. XXIJ, De prima conjunctione phtongorum quae tonus dicitur. XXIIJ, De secunda conjunctione phtongorum quae semitonius dicitur. XXIV, De tertia conjunctione phtongorum quae ditonus dicitur. XXV, De quarta conjunctione phtongorum quae semiditonus dicitur. XXVJ, De quinta conjunctione phtongorum quae diatessaron dicitur. XXVIJ, De nominibus diatessaron. XXVIIJ, De interruptionibus diatessaron. XXIX, De generibus diatessaron. XXX, De divisione quaternaria in diatessaron. XXXJ, De plenitudinibus diatessaron. XXXIJ, De sexta conjunctione phtongorum quae dicitur diapente. XXXIIJ, De nominibus diapente. XXXIV, De interruptionibus diapente. XXXV, De generibus diapente. XXXVJ, De divisione et natura diapente. XXXVIJ, De plenitudinibus diapente. XXXVIIJ, De septima conjunctione phtongorum quae dicitur diapason. XXXIX, De nominibus diapason. XL, De figura diapason. XLJ, De figuris trium symphoniarum. XLIJ, De interruptionibus diapason. XLIIJ, De generibus diapason. XLIV, De diminutionibus diapason. XLV, De plenitudinibus diapason. XLVJ, De concordia trium symphoniarum. XLVIJ, De musica septem planetarum. XLVIIJ, De ordine musarum in planetas. XLIX, De nervis quibus sideribus comparentur. L, De diapason-diatessaron consonantia. LJ, Demonstratio secundum Pythagoricorum diapason-diatessaron consonantiam non esse. LIJ, Demonstratio secundum Ptolomaeum diapason-diatessaron consonantiam esse. LIIJ, Quae sit proprietas diapason consonantiae. LIV, Item de diapason-diatessaron. LV, De diapason-diapente consonantia. LVJ, Demonstratio de diapason-diapente in tripla proprietate esse, in quadrupla bis-diapason. LVIJ, De bis-diapason consonantia. LVIIJ, De simplicibus consonantiis et de compositis. LIX, Demonstratio de tono, semitonio, ditono, semiditono consonantias non esse. LX, De quindecim modis sonorum et de conjunctionibus eorum. LXJ, De consonantia et ratione. LXIJ, Item de consonantia. LXIIJ, De dissonantia. LXIV, Quid sit intervallum. LXV, De euphonia. LXVJ, De harmonia. LXVIJ, De symphonia. LXVIIJ, De diaphonia. LXIX, De septem discriminibus vocum. LXX, De cordis. LXXJ, Demonstratio de consonantiis quae sint consonae et dissonae vel quae sint dissonae et consonae. LXXIJ, De notitia consonantiarum et de inventione earum. LXXIIJ, De more organizandi. LXXIV, De occursu organi.

Liber secundus.--De Speciebus.--Caput J, De specie et genere, IJ, De speciebus diatessaron et diapente. IIJ, Demonstratio de eisdem speciebus. IV, De additamento trium specierum in diatessaron et diapente et diapason. V, De concordia [377] duarum specierum in diatessaron. VJ, De concordia duarum specierum in diapente. VIJ, De speciebus diapason. VIIJ, De speciebus diatessaron quae videntur tum inferiores, tum superiores, tum communes, tum excellentes. IX, De interruptionibus specierum. X, De diversis nominibus specierum. XJ, De modis, tropis, tonis. XIJ, De addimento quatuor tonorum ad octo. XIIJ, De modis unde originem sumpserunt. XIV, De modis quot sint. XV, Item de modis. XVJ, De finalibus vocibus. XVIJ, Demonstratio quod si haec ars penuriam patitur, ars non est. XVIIJ, De tonis modorum. XIX, De ordinibus modorum per species. XX, De authentis et plagalibus, ex quibus speciebus constent. XXJ, De tono subjugali et auctorali quomodo differunt. XXIJ, De authentica et plagali elevatione et depositione. XXIIJ, De minoribus cantibus. XXIV, De communibus cantibus. XXV, De authenticis cantibus. XXVJ, De plagalibus cantibus. XXVIJ, De compositione cantuum. XXVIIJ, De ordinibus cantuum. XXIX, De generibus cantuum. XXX, De cantu quot sit. XXXJ, De addiscendo cantu. XXXIJ, De cantoribus. XXXIIJ, De cantu authenti proti. XXXIV, De cantu plagis proti. XXXV, De cantu authenti deuteri. XXXVJ, De cantu plagis deuteri. XXXVIJ, De cantu authenti triti. XXXVIIJ, De cantu plagis triti. XXXIX, De cantu authenti tetrardi. XL, De cantu plagis tetrardi. XLJ, De proprietate cantuum. XLIJ, De inhaerentiis vocum. XLIIJ, De distinctionibus cantuum. XLIV, De inventoribus cordarum et de cordis. XLV, De interpretationibus cordarum secundum Boetium. XLVJ, De tetrachordis secundum Boetium. XLVIJ De interpretatione eorum. XLVIIJ, Quid sit synapsis. XLIX, Quid sit diezeuxis. L, Item de interpretatione chordarum secundum Remigium. LJ, Item de tetrachordis secundum Remigium. LIJ, De voce synechese. LIIJ, De voce diastematiche. LIV, De diastemate et systemate. LV, De perfecto systemate et periodo. LVJ, De sonis statariis. LVIJ, De pulchritudine musicae. LVIIJ, De musica humanae vocis. LIX, De musica.

Liber tertius--De Proportionibus.--Caput J, De sapientia et philosophia. IJ, De speculatione philosophicae. IIJ, De continua et discreta quantitate. IV, De numeris finitis vel infinitis. V, De numeris qui consonantias dant. VJ, De numeris proportionum. VIJ, De dictis auctorum in proportionibus. VIIJ, Quae proportiones quibus consonantiis musice aptentur. IX, De consonantiis simplicibus vel compositis quae cadunt in proportionibus. X, De proportione quid sit. XJ, De numeris et proportionibus semitoniorum. XIJ, De sesquioctava proportione. XIIJ, De sesquitertia. XIV, De sesquialtera. XV, De dupla XVJ, De dupla superbipartiente. XVIJ, De tripla. XVIIJ, De quadrupla. XIX, De speciebus inaequalitatis. XX, De duobus inaequalitatum generibus. XXJ, De multiplici et particulari.

Liber quartus.--De Accidentibus.--Caput J, De primo accidente in nominibus cantuum. IJ, De secundo in conjunctionibus. IIJ, De tertio in generibus. IV, De quarto in ordinibus. V, De quinto in qualitatibus. VJ, De sexto in quantitatibus. VIJ, De septimo in speciebus. VIIJ, De octavo in figuris. IX, De nono in phtongis. X, De decimo in formis. XJ, De undecimo in modis. XIJ, De duodecimo in proportionibus. XIIJ, De declinationibus cantuum. XIV, De plenitudinibus artis musicae.

Liber quintus.--De tribus generibus melorum.--Caput J, De tribus generibus melorum. IJ, De ordine et chordarum nominibus in tribus generibus. IIJ, Quae sint [378] inter voces in singulis generibus partes. IV, De stantibus vocibus. V, De divisione monochordi diatonique generis secundum Boetium. VJ, De chromatico genere. VIJ, De enharmonico genere. VIIJ, De symnemenon in tria genera.

*     *     *     *     *     *     *     *     *     *     *

[379] Dulcis celebs, Urania, annue auspicio;

Nam, primatum consororum tenens in subsellio,

Donas purum intellectum humano ingenio.

Adsis Polymnia capax, profundae memoriae,

Et harmonico tinnitu succine sororculae,

Prioratum inter claras obtinebis comites.

Euterpe bene delectans his camaenis jungere,

Atque tecum sit majestas, sint pedes in ordine

Quo late congruo gressu symphoniam facias.

Erato, hinc modulare inveniens similem

Et quas te collatione sociare splendide;

Nulla re plus delectatur voluntas Uraniae.

[380] Age jam pro Therpsicora, huic faveto consona;

Artium dulcedo quaedam diceris ab opera,

Octo constitutiones continens in pondere.

Heus tu, Calliopaea, pulchra voce et habilis,

Inter septem fac discrimen et esto laudibilis;

Una es naiadum fortis constans et inlecebris.

Jamjam, Clio, bona fama nascere perlucida;

Et compone studiose phtongorum discrimina;

Ad te voce differente concurrit absonia.

Athalia, totonlia psalle, lude dulciter;

Tu es plenitudo pacis et divae concordiae.

Amen.

*     *     *     *     *     *     *     *     *     *     *

[381] V. Tractatus de Musica. Tonus est ut re | re mi | fa sol | sol la ascendentium et descendentium semitonus est mi fa | fa mi, et cetera.

*     *     *     *     *     *     *     *     *     *     *

Consonantiae sunt quinque: scilicet unisonus, diapente, diapason et duodecimam et bisdiapason. Dissonantiae sunt quatuor: scilicet tertia, sexta, decima et tertiadecima.

*     *     *     *     *     *     *     *     *     *     *

De speciebus discantus.

Sex sunt species discantus: scilicet unissonus, semiditonus, ditonus, diapente, diapente cum tono et diapason. Ex his sex speciebus, tres sunt perfectae et tres imperfectae. Perfectae sunt unissonus, diapente et diapason. Imperfectae [382] sunt ditonus, semiditonus et diapente cum tono. Ex illis tribus speciebus imperfectis una dicitur perfectior, altera diapente vocatur perfecta et requirit post se vel ante se ditonum vel semiditonum, et hoc est propter naturam; vel aliquam sextam vel octavam, et hoc est secundum cantum, id est causa necessitatis. Diapason vocatur perfectior et potest habere post se quamlibet consonantiam. Vocatur autem unisonus perfectissima, sed requirit post se vel ante se ditonum vel semiditonum; et alias diapente aut sextam vel aliam speciem; et hoc, causa consonantiarum vel variationis cantus. Ex aliis speciebus imperfectis, quae sunt ditonus, semiditonus et diapente cum tono, et de alia specie perfecta vel imperfecta, semiditonus requirit post se unissonum et aliter diapente vel aliam speciem; sed tunc opportet eam sustinere. Diapente cum tono requirit post se octavam; sed potest habere post se quatuor imperfectas, quae possunt fieri una post aliam, tanquam habeat suam perfectam, ut dictum est; si aliter fuerit, hoc est propter necessitates cantus, debent fieri duae quintae vel duae voces in medio. Et hoc de regulis compositionis dicta sufficiant.

......... Contrapunctus idem est quam contra notas. Quod si cantus planus ascendat, praecantor descendat et e contrario..... Et nota quod simplices contrapuncti sunt sex quarum tres sunt consonantiae, sive perfectae, et tres disonantiae sive imperfectae..... Et sciendum est primo de consonantiis. Unde consonantia est diversorum sonorum acutorum apta coadunatio, faciens sonum dulcem, suavem atque jucundum auditui humano. Et dissonantia est diversorum sonorum pronuntiatio dans vel reddens sonum asperum et injucundum auditui humano, quo ad suavem et admirabilem sonum vox gliscit. Unde primum sciendum est de conjunctione duarum vocum; secundo de conjunctione trium vocum; tertio de specie diatessaron in intervallis et cum intervallis; taliter Christo adjuvante quod cantum planum poterimus sumere. Etiam primo videamus, id est de conjunctione duarum vocum, diapente ascendentem et descendentem, quod a perfecto in imperfectum debet fieri descensum unius vocis et e contrario. Exemplum a infra.

Nota de perfecto ad imperfectum per eamdem conjunctionem ad diapente et per unissonum ad duodecimam, in diapason debet fieri descensum quatuor vocum; sed a diapason ad diapente debet fieri descensum trium vocum. Et nota quod cum tali ordine cantatur per unisonum qualiter per diapason et bisdiapason, et quali ordine cantatur per diapente, tali per duodecimam.

Et est sciendum de conjunctione sive intervallo quod ab imperfecto ad perfectum saepe debet manere fixum in eadem voce. Exemplum b.

[383] A perfecto ad perfectum, a diapente in unisonum debet fieri descensio per tertias; scilicet et ita a duodecima in diapason. Exemplum c.

Item a diapason in diapente per eamdem tertiam debet fieri descensum per unam vocem; saepe etiam a quinta decima in duodecimam ut hic. Exemplum d.

Conjunctio quatuor vocum dicitur diatessaron et primo sciendum quod a perfecto in perfectum debet fieri ascensum unius vocis. Exemplum e.

Item a perfecto ad perfectum per eamdem quartam, a diapente in unissono debet fieri descensum unius vocis et ita in duodecimam ut hic. Exemplum f:

[De La Fage, 383; text: a, b, c, d, e, f] [CICNM 01GF]

Item a diapason in diapente et a quinta decima in duodecimam per eamdem quartam speciem faciendum in eadem voce; et est sciendum quod diapente requirit ante se et post se tertiam et sextam et octavam. Unisonus requirit ante se et post se tertiam et sextam et diapente vel aliam speciem. Diapason potest habere quamlibet consonantiam cum aliis tribus speciebus quae sunt ditonus, semiditonus et diapente et ita semitonus. Sexta vero requirit ante se et post se octavam et poterit habere decimam post se si cantus ascenderet quartam.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License