Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[245] Opusculum de monochordo

[A in marg.] Incipit Opusculum valde singulare et rarum noviter cum magna diligentia collectum tractans de octo nota dignis usibus sive utilitatibus instrumenti musici dicti monochordum, quod per quemdam communis utilitatis ecclesiasticae zelatorem fideliter est renovatum et ad pristinum usum iam aliqualiter perductum et in dies adhuc amplius perducendum.

[B in marg.] Cum, ut quidam sapiens ait, non minus dedecus sit in Dei ecclesia cantum ignorare quam litteras, magni damni hoc mihi visum est, quod primitium illud et perutile instrumentum musicum dictum monochordum adeo ab usu recessit, ut in multis annis ante eam renovationem, de qua mox infra sequitur, vix umquam ab aliquo in nostris terris visum fuerit, cum tamen ipsum prae cunctis aliis musicis instrumentis plurimum valeat ad cantum choralem tam docendum quam discendum et ad quam plura alia eundem cantum concernentia, de quibus infra dicetur. Nec dubitare volo, quin si mansisset in communi usu, sicut olim erat, plura milia sacerdotum aliquid reputatione dignum de arte musica scirent, qui aliunde mere usuales tales quales effecti sunt nihil vel parumper de arte sentientes.

[C in marg.] Dolens igitur ego de tanto damno laborem impendi pro renovatione eiusdem monochordi ad communem profectum ecclesiasticum. Ut autem huiusmodi labor meus pluribus cedat ad commodum et utilitatem, dignum duxi omnes occurrentes utilitates seu utiles usus eiusdem monochordi simul annotare et conscribere, ut omnes, ad quorum manus pervenerint, amplius moveantur ad comparandum sibi vel suis ipsum monochordum, quod tamen parvi pretii est, immo minoris quam unum commune minus pretiosum clavichordium, ut sic, quod prius in damnum multorum diu latuit tamquam incognitum, per eius nunc renovati multiplicationem et subsequentem haud dubium communem agnitionem plurimis cedat in profectum, et eo amplius, quo hos sequentes utiles eius usus per hoc praesens scriptum plenius cognoverint.

[246] [D in marg.] Quoniam et ego nimirum permotus fui ad eius renovationem, dum in famosis libris tam utiles eius usus omnium acceptione dignos invenirem, immo inquietum fuit cor meum quousque ipsum renovarem, ut huiusmodi eius usibus citius gaudere possem in me nedum, sed et in aliis, quos eius usus de variis peritorum musicorum libris non sine gravi labore conquisivi et in hanc collecturam comportavi, hos hic narraturus planioribus et clarioribus quibus potero verbis propter simpliciores quosque, quibus tamquam magis indigentibus in hoc sive per hoc prodesse curavi.

[E in marg.] Ut autem praedictus communis profectus ecclesiasticus verisimilius ex praesenti proveniat et sequatur collectura, ipsam ad communem multorum notitiam etiam in brevi tempore, quantum in me est, fideliter disponam pervenire medio valde apto et convenienti favente altissimo, qui nimirum uniuscuiusque laborem tanto gratantius approbat tantoque in mercede copiosius reconpensat, quanto hunc non tantum in proprii actoris commodum, verum etiam in multorum aliorum utilitatem communem prospexerit esse factum. Ipso ergo annuente ut facilius et citius plurimis haec collectura communicari possit, procurabo modis omnibus eam per artem impressoriam librorum ad magnam numerositatem multiplicari, ut et pro multis possit sufficere et ego quoque celerius ad plurima loca valeam transmittere eis praesertim personis, de quibus specialem gero fiduciam, quod ipsam non negligant longe lateque communicare.

[F in marg.] Quomodo autem vel quare ipsum monochordum ob chordae suae unitatem, a qua etiam nomen est sortitum, ad omnes dicendos utiles usus longe plus valeat praesertim incipientibus quam quodcumque aliorum instrumentorum musicalium plures chordas habentium, facile patet omnibus, qui talium instrumentorum multas chordas habentium considerare norunt instabilitatem. Nullum enim eorum est, quin, si iam optime concordatum de loco frigido ad calidum vel econtra portetur, mox concordare cessabit, ut opus sit iterum de novo concordare, prout manifeste cernitur tempore hiemali. Sic ergo non potest alicuius talium sonus incipientes in omnibus dicendis usibus tam infallibiliter dirigere sicut ipsum monochordum, quod ob chordae suae unitatem nulla concordatione [247] indiget et propter divisionis sive mensurae omnimodam certitudinem semper aeque perfecte sonans fallere omnino non potest, qualitercumque et de loco frigido in calidum vel econtra transportetur.

[G in marg.] Insuper ipsum quoad sonum suum voci cuiuscumque eius directione proficere cupientis, sive iuvenis sive senis, sive gracilem sive grossam vocem habentis, prae cunctis aliis musicis instrumentis facilius et citius, immo sub morula unius Ave Maria poterit adaptari, ut proficienti facilius sit et commodius sonum eius imitari. Solo enim modico motu illius clavi ferrei, cui chorda in fine est affixa et circumligata, statim voci proficere volentis totum adaptatur, dum scilicet pro gracili voce aliquantulum plus tenditur vel pro grossa modicum remittitur sive laxatur ipsa chorda, quare nimirum ad mox dicendos utiles usus citius plus et efficacius poterit prodesse.

[H in marg.] Non ergo sine rationabili causa a peritissimis musicis est hoc laboriosissime adinventum, ut una tantum chorda omnium clavium vel vocum musicalium sonum regularissime distinctum infallibiliter reddere deberet in monochordo. Licet enim monstrarent ipsas musicas voces dictis, scriptis, et picturis, nondum tamen suffecit eis, donec facerent monochordum, per quod eis norma fieret certissima vocum. Hinc ait Guido in suo Micrologo: Quia ipsas voces, quae huius artis prima sunt fundamenta, in monochordo melius intuemur, quomodo eas ibidem ars naturam imitata discreverit, videamus. Cuius quidem monochordi nunc enumerare volo utilitates seu utiles usus nota dignos meliori quo potuero ordine.

[I in marg.] Primo valet ad hoc, ut per ipsum qui in cantu informari cupiunt prius probentur, si cito vel tarde, faciliter aut difficulter vel forte vix aut omnino non sint informabiles, praesertim illi, qui sic volunt instrui, ut non solum ea, quae dicuntur, intelligant et inde loqui sciant, sed etiam post breve tempus in effectu melius quam prius cantare valeant. Qui ita prius veniunt probandi, ut se a monochordo avertentes et dorsa ei praebentes, minime quoque aspicientes iubeantur diligenter advertere vocemque suam plene concordare cum sono illo, quem singulae tangendae claves reddiderint. Tactis itaque a directore, praeceptore, sive informatore hinc inde clavibus successive, iam superius, iam inferius, iam in medio sine ullo ordine, quicumque talium probandorum totiens quotiens cum sono tactae clavis perfecte concordaverit, indubie informabilis est, etiamsi aliunde tardioris esset ingenii. Verum qui ad illud [248] faciendum habilior et celerior repertus fuerit, citius informari posse non dubitatur, et maxime si etiam chordam imitari poterit in personando ipsas proportiones in cantu simplici reperibiles, id est omnes ascensiones et descensiones inter .ut. et suum la factibiles tam magnas quam parvas.

[K in marg.] Qui vero talium probandorum a sono tactarum clavium saepe discordaverit et se etiam ammonitus a praeceptore emendare non noverit quasi non intelligens se discordare, hunc quasi naturalem inmusicum vel paene talem nemo docere praesumat, quia stulto labore se et alium gravaret. Nec tali inepto monochordum prodesset, quia, cum ipsius sonum imitari non posset, ad eius directionem omnino inutilis et inidoneus existeret. Tales ego bene reperi, inter eos etiam, quibus imminet onus cotidie in choro cantandi.

[L in marg.] Secundo ad hoc plurimum valet ipsum monochordum, ut cantus choralis per ipsum celerius, melius, ac facilius et doceatur ab informatoribus et discatur a scolaribus sive auditoribus. Informatores enim multa, quae sine ipso difficulter possent ad aerem loquendo explanare, per ipsum longe facilius poterunt ad sensum declarare, ut infra mox plenius dicetur. Et per consequens informandi, qui aliquantae capacitatis fuerint, haud dubium melius et facilius ea, quae sic ad sensum declarantur, capere possunt et intelligere. Nam in ipso monochordo omnes musicalium clavium habitudines, diversitates, distinctiones, et ad invicem variae proportiones oculis clare videntur, et nihilominus ipsae musicae voces sive soni easdem repraesentantes omnesque earum varietates infallibiliter etiam auditu percipiuntur, ut infra plenius habebitur in sequenti utilitate circa finem, cum itaque hi duo sensus exteriores, visus scilicet et auditus, maxime ad doctrinam conferant, quomodo auditores instruendi cuncta dicenda hoc modo et medio, scilicet per monochordum docendo, non melius et facilius caperent quam aliunde sine eo. Ex ostensione enim facti quaedam melius percipiuntur quam elocutione, ut habetur Extra De donationibus, capitulo Apostolicae, versu finali.

Ad propositum ergo rem referam, quae mihi accidit infra paucos annos: Venit ad me quidam doctor in musica prae multis aliis peritus, qui in illa aliquando docendo non parvam pecuniam acquisivit. Hic mihi fatebatur, quod certa quaedam puncta in libris musicorum legisset saepissime, quae tamen numquam potuerit intelligere. Rogavitque parvitatem meam, quatenus, quia [249] monochordum haberem, eadem in illo instrumento sibi vellem, in quantum possem, ad oculum ostendendo declarare. Quod cum ad vota eius statim sine ulla facerem difficultate, ipse subridens propter facilitatem ait: Quis iuvenis duodecim annorum haec non caperet sic ostendendo ad oculum in instrumento! Sed revera prius haec utique non intellexeram, nimirum quia monochordum, per quod haec tam facile clarescunt ad sensum, antea numquam videbam.

[M in marg.] Tertia monochordi utilitas, quae quasi correlarie sequitur ex illa secunda iam dicta, est haec, quod valet ad omnimodam informandorum certificationem, quae utique eis multum grata erit et utilis. Nam licet oporteat addiscentes credere, possent tamen saepe nonnulli haesitare, si ea, quae eis ab informatoribus ad aerem dicuntur, per omnia ita se haberent, maxime ex eo, cum his temporibus plerique praesumant docere, quae ipsi necdum plene didicerant, et praesertim in hoc communi negotio cantus choralis, in quo nedum rectores scolarium, sed etiam eorum scolarii succentores vel sublectores paene omnes aliquid praesumunt, saepe tamen sicut caeci de coloribus loquentes nimirum propter carentiam monochordi. Ad reddendum ergo ipsos instruendos omnino certos de habitudine nedum sex vocum musicalium, sed et de omni diversitate proportionum inter eas reperibilium et de quibuscumque in hac re discendis et docendis, adhibendum est monochordum, per quod ob suae mensurae infallibilitatem efficaciter quae bene dicta fuerint probari possunt per ostensionem ad oculum, quae satis valida est probatio; nam, ut habetur Institutionibus, De gradibus, versu Agnationis, et XXVII., quaestione I., Nec aliqua, probatio ad oculum alias vincit subaudi probationes.

[N in marg.] Haec itaque probatio in praesenti negotio non parvae utilitatis est ad praedictam instruendorum certificationem. Quis enim sine ea facile crederet alicui dicenti de illa tamen notabili diversitate semitonii et toni, semiditoni et ditoni, diatesseron et tritoni, ac de duplici distantia toni ad semitonium, ditoni quoque ad tonum signanter in sono, et sic de aliis multis? Posset enim ob causam praetactam nonnumquam ab instruendis putari, quod is, qui eos informare praesumeret, pro libito suo, sicut vellet, cantaret vel forte, ut minus eruditus non satis certus esset vel in voce defectuosus aut dissonus. Nec facile voce transeunte posset quis vinci ad credendum sicut per monochordum, ubi idem [250] saepius repeti potest in eisdem clavibus et sufficientissime examinari pro habenda certitudine et evidentia, ad quam semper plurimum cooperatur illa ad oculum ostensibilis varia lignearum clavium distantia intra scilicet ipsum monochordum iuxta ipsarum musicalium proportionum varietatem, ita quod unum alteri alludit pertinentissime. Et res ipsa in se omnino est certa propter illius instrumenti perfectionem.

[O in marg.] Quare dominus Odo in hac arte peritissimus in suo Dialogo dicit, quod melius et certius a chorda ipsius monochordi discitur quam ab homine, subdens ibidem, qua ratione fieri possit, ut melius doceat chorda quam homo: Nam homo cantat, prout voluerit vel potuerit, ut nimirum fallere possit, sed chorda in ipso monochordo est distincta tali arte per litteras sive claves a sapientissimis magistris, ut non possit mentiri vel fallere, cum diligenter fuerit observata. Hinc ait quidam notabilis in tractatu suo De musica, quod omnes priores et antiqui musici monochordum posuerunt resonantes in eo ipsas musicas voces. Licet ergo monstrarent eas variis modis, dictis scilicet, scriptis, et picturis, ut etiam supra dictum est, nondum tamen suffecit eis, donec facerent monochordum, per quod eis norma fieret certissima vocum. Ecce certitudinem et certificationem, de qua est haec tertia utilitas.

[P in marg.] Quarta utilitas respicit informandorum celerem exercitationem. Valet enim plurimum scolaribus ad musicam aspirantibus hoc modo, ut cum eis adhibetur monochordum, post paucas auditas lectiones sive informationes et praesertim de usu eius factas quidquid pro sui exercitatione de cantionibus quibuscumque voluerint addiscere, ipso eius sono duce ad id citius et facilius pertingant. Hinc ait dominus Odo in suo Dialogo in persona magistri ad discipulum: Pone ante oculos tuos litteras monochordi, sicut discurrunt per eas cantilenae, et si non plene cognoscis vim ipsarum litterarum vocumque suarum, percutiens chordam secundum easdem litteras mirifice audies et cognosces ab ignorante magistro. Subdit: Ecce mirabilem magistrum, qui a te factus te doceat et te docens ipse nil sapiat. Haec ille.

[Q in marg.] Quin immo haec exercitatio incipientium per monochordum tam utilis est et efficax, quod dominus Guido abbas in suo Micrologo dicit de pueris, quos ipse per monochordum informavit et exercitavit, quod quidam eorum imitatione chordae et notarum eius usu exercitati ante unius mensis spatium sic perficiebantur, ut invisos et inauditos prius cantus ita primo intuitu indubitanter cantarent, ut maximum plurimis per hoc spectaculum praeberetur.

[251] [R in marg.] Qui autem iam dicto modo per monochordum se exercitare voluerit, ipsum cum aliquo cantuali libro frequenter penes se ad manum habeat per spatium unius mensis aut breviori tempore, si multum capax fuerit, cotidie pluribus vicibus eo utendo diligenter sine taedio eo modo, ut sequitur hic infra post pauca. Primum tamen, si alicui opus fuerit, ascensus et descensus illos, qui in sex notis sine mutatione decurrentes communiter ipsis incipientibus primo proponi solent, per monochordum bene et sufficienter addiscat. Similiter et proportiones illas, quae in uno simplici cantu sunt reperibiles, imitatione chordae saepe frequentando perfecte per omnia apprehendat se in eis sufficientissime habituando, ita ut sine monochordo eas iam infallibiliter cantare sciat. Et inter haec ad maiorem securitatem etiam de vocis rectitudine se probet vel a praeceptore suo probari faciat modo illo, de quo infra in septima utilitate dicetur, ut sciatur, si a vitio dissonantiae omnino sit alienus vel non. Quod si non, temptandum est remedium adhibere proposse, ut ibidem dicetur.

[S in marg.] Cognita autem iam vocis rectitudine secure se hoc modo exercitet, quod quidquid pro sui habilitatione cantare voluerit, primum in monochordo incipiat tangendo scilicet clavem hanc, in qua cantus ille in libro initium sumit, concordando vocem suam cum sono illo, quem haec clavis chordam tangendo causaverit. Sicque incipiens dimisso nunc monochordo cantet per unam pausam vel rigam iamque mox huiusmodi clavem in monochordo tangat, in qua in libro dimiserat, probans si iam iterum vox sua cum sono clavis concordet. Quod si, sic iterum usque ad aliam pausam vel alterius rigae finem cantet similiter in fine probando concordiam, et sic de aliis consequenter usque ad finem continuando, nisi forte intra aliquam pausam vel rigam propter alicuius proportionis raritatem aut difficultatem per tactum clavium correspondentium se certificare voluerit, quod facere poterit, quotiens et ubicumque sibi opus esse videtur. Si autem aliquando invenerit in fine pausae vel rigae se discordare a sono clavis correspondentis, signum est, quod intra hanc rigam, pausam, vel particulam cantici errorem aliquem commisit plus vel minus debito alicubi ascendendo vel descendendo. A principio ergo huius dumtaxat rigae, pausae, vel particulae reincipiens illam totam cantet de nota ad notam continue tangens correspondenter claves monochordi, sic tamen, quod vox sua sonum clavium paulisper praecedat, et sic statim sentiet, ubi erraverit. Ibi ergo moram faciens [252] id, in quo erratum fuit, iterum atque iterum cantet considerans inter haec erroris causam, ut sic per hoc in posterum cautiorem se reddat, ne consimilis error amplius sibi contingat. Ex hoc haud dubium in brevi sentiet fructum.

[T in marg.] Quinto valet ad hoc ipsum monochordum, ut cantus, de quo dubitatur verusne sit an falsus, id est correctus vel incorrectus, in eo probetur. Ad quod hoc instrumentum utique perutile dinoscitur, sicut ego ipse probavi in quodam iuvene, qui a me modico tempore, immo vix per octo horas in musica instructus, et signanter de usu monochordi, cantum quemdam non minimae difficultatis in septem ad minus locis defectuosum, quem prius numquam viderat, in parva temporis morula directione monochordi ita bene et plene correxit, ut hoc pluribus sacerdotibus aspicientibus, qui propter videre monochordum convenerant, spectaculum praeberet non minimum. Et non dubito, quin quisque iuvenis ingeniosus modicum sciens de cantu post instructionem de usu monochordi, quae infra unum diem sufficienter fieri posset, talem vel consimilem correctionem facile etiam facere possit. Non enim patitur illud instrumentum ipsum, qui eo uti novit, in hoc errare, nec poterit incorrectio cantus latere, quin eam prodat. Et loquor notanter de notabili et non toleranda incorrectione, verbi gratia ut exemplariter loquar. Si etenim nonnumquam ex vitio scriptorum cantus minus bene positus esset vel quoad eius lineas et spatia, in quibus merito cursum suum habere debet, vel quoad claves illas, quae communiter in libris cantualibus poni consueverunt, vel quoad earundem clavium transpositionem, quam aliquando ex necessitate fieri oportet propter linearum paucitatem, vel quoad clavium impedimentalium, id est b-mollium et [sqb]-durorum superfluam nonnumquam positionem vel reprehensibilem eorundem omissionem, et sic de aliis: quidquid in his erroris esset commissum, statim deprehenditur per monochordum et ex consequenti per ipsum facile emendari poterit, sicut in effectu ostendere et probare vellem cum ingeniosis iuvenibus, quos post instructionem de usu monochordi id facere posse numquam dubitabo. Et ego ipse, quando de alicuius cantus correctione ullum habeo dubium, mox ad monochordum recurro pro eius, si opus fuerit, correctione vel saltem pro mea certificatione, an per omnia correctus existat, quod valde cito fieri poterit.

[V in marg.] Sexto etiam plurimum valet contra quorundam protervorum et insulsorum rebellionem. Sunt enim nonnulli clerici, qui hanc artem scilicet cantandi neque sciunt neque scire curant et, quod gravius est, scientes fugiunt et abhorrent. Quodsi aliquando, ut fit, aliquis in musica imbutus eos de cantu, quem non [253] recte vel inepte canunt, arguat, etiam quantumcumque discrete, mox irati impudenter obstrepunt et veritati acquiescere nolunt suumque errorem summo conamine defendunt. Ad horum itaque obstinationem pulchre sine verborum conflictu confutandam adhibendum est monochordum, ut qui verbis musici credere nolunt, soni ipsius instrumenti attestatione vincantur. Sic enim mox eorum error sensibiliter deprehenditur et tam evidenter convincitur, ut nullum subesse possit defensionis remedium, quia, ut praedictum est, fallere non potest hoc instrumentum, cum, ut debet, factum fuerit.

[X in marg.] Septimo valet etiam ad mox probandam et convincendam qualemcumque ascensivam vel descensivam vocis dissonantiam et econtra ad plenam vocis rectitudinem probandam evidentissime et infallibiliter, quod cito fieri poterit per unius bene iam sciti cantici aliquantae longitudinis plenam sive integram decantationem, sic tamen signanter, quod solum prima et ultima eius notae sive voces in monochordo tangantur correspondenter iuxta exigentiam, ubi in fine cantici iam ultimam eius notam tangendo in instrumento adhuc durante cantantis sono mox veritas rei patebit omnibus audientibus, qui saltem rectum de hoc habere norunt iudicium, quod addo ad excludendum illos ineptos et inmusicos, de quibus in fine primae utilitatis dictum est.

[Y in marg.] Et si quis forte dissonam vocem habere compertus fuerit, valet nihilominus instrumentum illud ad ipsum a tali dissonantia paulatim compescendum, si tamen non omnino ineptus et inmusicus, sed sic dispositus fuerit, ut ille eius defectus remediabilis existat, sicut in multis veraciter remediabilis compertus est, prout saepe docuit ipsa experientia. Talis ergo hoc modo utatur monochordo, quod pro sui emendatione et refrenatione qualiacumque cantica notanter bene scita cantare volens semper primo clavem illam monochordi, in qua canenda cantio initium sumit, tangat et iuxta sonum eius cantare incipiat et continuando decantationem sine monochordo semper post quinque vel sex verba cantici voce sua adhuc durante mox clavem, in qua tunc est in libro, tangens in instrumento diligenter probet et consideret, si vox sua omnino perfecte consonet ipsi sono clavis instrumenti. Quodsi nonnumquam vel forte saepius discordet, considerare debet attentius, si eadem sua vox a monochordi sono sursum vel deorsum, id est ascendendo vel descendendo declinaverit sive deviaverit. Quo sibi cognito, ut facile fit, si tamen aliquantae industriae [254] fuerit, praesertim in hac re, diligentius postea vocem suam observet et huiusmodi suum absonum ascensum vel descensum omni quo potest studio praecaveat, sibi resistat seque refrenet et proposse cohibeat, etiam ipsas notas eo minus protrahendo, quod omnino fieri convenit in principio illius laboris. Et huiusmodi conatum suum aliquanto tempore continuet cum omni diligentia sibi possibili, et sentiet in brevi, si tamen defectus ille quomodolibet per huiusmodi propriam eius diligentiam remediabilis fuerit, quod continue in eo minuetur et deficiet.

[Z in marg.] Si quis vero sic dispositus fuerit, quod huiusmodi, quae iam dicta sunt, circa suum defectum minus bene considerare noverit et ad hunc modum remediationis per propriam diligentiam per consequens insufficiens et inidoneus fuerit, sicut nonnumquam aliquis invenitur, immo plerumque huic subvenire debet diligentia sui praeceptoris et informatoris, quae et semper tutior est et longe efficacior ad huius defectus remediationem, si tamen ipse, qui informator esse praesumpserit, modum remediandi bene sciverit et fideliter cum eo laborare voluerit, ita scilicet et hoc modo, ut ipse informator huiusmodi defectum habenti in cantando primo suae vocis directum quandoque adhibeat suffragium et secundo ipsius monochordi non omittat ministerium, tertio quoque sibi det verbale ac reale signum aliquod ammonitorium, quod senserit ad id magis aptum et operatorium, ut sic sit funiculus triplex ad retrahendum. Et quodcumque horum plus ceteris proficere invenitur, studiosius frequentetur. Quae etiam duo ex eis simul iuncta plus efficere poterunt, simul fieri non omittantur, ut tam odibilis defectus modis omnibus remediari temptetur, si saltem persona defectum illum habens sit vel fieri velit ecclesiastica, ut postea in choro prodesse possit non obesse.

[Z in marg.] Quodsi informator eius huiusmodi, quae dicta sunt, vel non sciat vel non velit facere, potius ad alium recurrendum esset informatorem pro remediatione, quia valde contrariatur ille defectus primo et praecipuo inter omnia illa, quae ad bene cantandum cantum choralem requiruntur, quod est concordia; nam ab aliarum vocum rectitudine discrepat et discordat, qui in voce dissonus extat. Quin immo totum, quod ab aliis cantando bene agitur, ipse perturbat, et tanto amplius, quo ille eius defectus notabilior fuerit, ut non immerito omnimodum silentium ei imponeretur in choro, quousque sibi sufficienter provideret de remedio. Non enim facile est in ecclesia sustinendum, quod divini cultus quomodolibet esse noscitur perturbatum, ut patet in capite [255] Decet domum Domini, De immunitate ecclesiarum, Libro VI., § Nullus, versu Sint postremo. Et in veritate saepe sic compatiebar super illo defectu, quod optabam tales personas, quae eum notabilem habuerunt, vel omnino tacere vel alienas fieri a choro.

[C rev. in marg.] Octavo valet etiam plurimum ipsum monochordum ad correctionem et concordationem communem librorum cantualium quarumcumque ecclesiarum, quibuscumque personis haec facienda committatur. Nam quia, ut in quinta utilitate praetactum est, ad probationem cantuum, de quorum correctione dubitatur, adeo valet, quomodo non valde deserviret ad hoc opus iam dictum, immo cum ipso plus una die quam aliunde in pluribus fieri poterit, nimirum quia in dubiis mox faceret certificationem et plurimas contentiones inter collaborantes praecaveret. Quia ad huiusmodi opus communiter tales personae deputantur, quae prae ceteris in hac re plus scire aestimantur, quarum haud dubium quaelibet vult videri aliquid scire, et frequenter ac saepius, ut in huiusmodi negotio bene compertum est, inter eas surgeret contentio temporis non parum inutiliter deductiva, dum non adhiberetur monochordum illo hoc isto aliud volentibus et iudicantibus. Habito autem ad manum monochordo, facile cessabit omnis talis contentio, ut sufficienter patet ex sexta utilitate praemissa.

[AA in marg.] Et tantum sit dictum de illis octo huius instrumenti utilitatibus per ordinem nunc expeditis, quarum quidem ordo ille, qui in littera est servatus, mihi visus est optimus hac ratione. Nam utique primo merito debet in musica imbuendus praevie probari de capacitate, ne inaniter aliquis labor secum attemptetur. Tunc secundo, si capax et aptus invenitur, debet facilius et citius quo fieri potest informari. Tertio intra huiusmodi informationem debet continue per hoc infallibile instrumentum de discendis sufficienter certificari. Quarto informatione iam aliqualiter facta cum hac adiuncta certificatione debet celerius quo fieri potest in cantando exercitari, cum in hac re praecipue requiratur exercitatio. Quinto, ne incontinue se exercitando possit propter cantuum hinc inde incorrectionem aliquando in errorem duci, debet incorrectionem posse deprehendere et hanc etiam emendare. Sexto etiam inter haec debet repugnantes nonnumquam veritati posse confutare, ne eum valeant a recta via revocare et insuper. Septimo debet etiam defectum dissonantiae posse deprehendere et remediare vel ad minus per suum informatorem huiusmodi in se fieri patienter sustinere. Octavo et ultimo nunc instructus et habituatus debet merito prae aliis, si opus fuerit, ad communem librorum cantualium correctionem posse utiliter et expedite cooperari et iuvare.

Ad quae omnia, quia monochordum plurimum valere compertum est, debet merito in cantu imbuendis adhiberi et idcirco etiam ab omnibus, quibus praesens collectura in dies innotescet, maioris reputationis haberi.

[256] [BB in marg.] His itaque satis notabilibus monochordi utilitatibus attentis valde desidero, quod ad communem profectum ecclesiasticum ipsum ad pristinum sic redeat usum, quod non minus, immo magis per loca in dies inveniatur quam ipsum clavichordium, quod et ego procurare non negligam in dies domino annuente. Vellem etiam, quod in singulis scolis particularibus haberetur bonum et perfectum monochordum ad instructionem scolarium in cantu per huiusmodi instrumentum ad hoc tam efficacissimum. Hoc haud dubium fructum magnum faceret, ita quod ad multa milia ipsi scolares per successum temporum in cantu redderentur peritiores. Et sic in futurum non invenirentur tot ecclesiasticae personae tam ignarae in illa re, quam in cotidiano usu debent habere. Sic quoque in magna parte auferretur de ecclesia hoc dedecus, de quo in huius collecturae exordio habita fuit mentio. Cuius ablationis talismodi dedecoris ego esse cupio causa et occasio per ibidem commemoratam monochordi renovationem et in dies fideliter procurandam multiplicationem.

[CC in marg.] Si quis vero his hic positis eius utilitatibus permotus monochordum habere desiderabit, ut eius in hoc facilius impleatur desiderium, hoc sibi do directum consilium, ut vel ad Spiram, si tamen non nimis a se distet, recursum habeat, ubi habitat quidam laicus, qui clavichordia et alia musicalia facere consuevit, -- hic a me instructus optime scit facere monochorda omnibus ad faciendum semper paratus existens --, vel si locus iam dictus ab eo nimis distet, inquirat diligentius praesertim apud iuvenes personas, quae infra paucos annos in studiis universalibus partium Rheni fuerunt, si quae earum monochordum habeat vel aliquem alium habere noscat, quia in tribus universitatibus publice legi in musica cuncta in monochordo ostendens meisque audientibus modum faciendi sic plene tradidi et mensuram communicavi, quod non dubito, quin amodo hinc inde per loca inveniatur, ad quae per multiplicationem nunc pervenit, quorum aliquo ad parvum tempus accomodato quisque factor clavichordiorum ipso inspecto secundum hoc unum vel plura sibi facere poterit sine difficultate. Quamvis enim mihi difficile fuerit ipsum renovare, ex quo nullum umquam prius vidi, iam tamen, cum ante oculos habetur, facile est ad instar eius multa formare.

[DD in marg.] Si quis autem quacumque ex causa in scriptis habere desiderabit omnimodam monochordi formationem et modum quoque ipsum dividendi et mensurandi [257] quoad claves, in quo maior vis consistit, recurrat ad novum meum tractatum musicae, qui in forma sic incipit sicut haec praesens compilatio, scilicet Cum ut quidam sapiens, qui tractatus plurimis personis partium Rheni est communicatus, cum eum in universitatibus pronuntiavi ad pennam in favorem praecipue ipsius monochordi, quod per hoc multiplicari quaesivi et desideravi, in quo tractatu late de hoc habetur in medio eius vel quasi, quem, ut spero, faciliter inveniet, qui diligentem de eo fecerit inquisitionem. Quia autem ex causa rationabili hoc opusculum volui esse breve et compendiosum, ideo hic de huiusmodi duxi supersedendum, quare amodo hic decrevi concludendum in hunc, qui sequitur, modum.

[EE in marg.] Quia, carissimi, in renovando ipsum monochordum nec non etiam in colligendo hoc praesens opusculum pro parvitatis meae modulo fideliter implere curavi hoc, quod scribitur Ecclesiastici XXIIII: Non solum mihi laboravi, sed omnibus exquirentibus veritatem, similiter et illud in Corinthiorum X: Non quaero, quod mihi utile est subaudi soli, sed quod multis, quod tamen mihi non parum laboriosum fuit et difficile, haud dubium eo amplius, quo ipsum monochordum in terris nostris adeo extra usum nedum, sed etiam extra hominum notitiam venit, ut omnino incognitum esset, ita quod multa diligentia per me facta non poteram a quoquam experiri, si umquam aliquod vidisset aut si in ullo terrarum nostrarum loco reperibile esset, ut formam saltem et mensuram inde capere potuissem, quare nimirum plus temporis huiusmodi labori oportuit impendere per hoc nedum temporalem meam utilitatem negligendo, sed etiam nonnullum alium meum profectum spiritualem postponendo, devotas scilicet orationes et scripturarum sanctarum lectiones, quas medio tempore facere potuissem. Ideo humiliter rogo vos omnes, ad quorum usum et utilitatem hic meus labor qualiscumque pervenerit, quatenus altissimum pro me fideliter et devote exorare dignemini. Orationibus enim vestris mercedem laboris mei compensabo valere nos cupiens in domino Jhesu. Et meminisse mei.

Additamentum

[FF in marg.] Si qui forte fuerint prae ceteris plus studiosi et ad sciendum magis avidi, praecipue aliorum informatores ratione sui status existentes, ut scolarium rectores vel eorum provisores, succentores aut sublectores, qui ad profectum multorum per eos informandorum de usu monochordi adhuc plenius informari desideraverint quam forte per haec praesentia sine vivae vocis oraculo et ocularis ostensionis admiraculo potuerint, ut hi suo non frustrentur desiderio et neque per eos informandi ullo in hoc subiaceant nocumento, hoc procutissimo habeant [258] refugio, quod scilicet inquirant de quodam universitatis Heidelbergensis magistro Conrado scilicet de Zabern, qui praecipue talibus multorum aliorum informatoribus in favorem communis utilitatis ecclesiasticae, quam diu favente altissimo potuerit, vult semper esse paratus ad pleniorem de usu illius instrumenti informationem, quae fieri potest in breviori quam a quoque credi possit tempore, quique haec omnia in hac collectura posita eis et cuilibet eorum in monochordo ad oculum ostendendo declarabit et dubia etiam, quae circa haec occurrerint, enodabit.

[GG in marg.] Et nihilominus talibus praecipue personis nedum in scriptis communicabit, sed etiam ad sensum sufficientissime demonstrabit omnimodam huius instrumenti formationem et artificialem eius quoad claves divisionem hic breviandi gratia omissam nec non ipsius post formationem ab artifice iam completam finalem ad sui usum praeparationem, quam neque ipsi artifices facere norunt, nisi valde specialiter de hoc instruerentur. Oportet enim omnes modulos chordam tangentes ab extra in parte anteriori et latiori aptissime inscribere per claves et voces musicas iuxta omnem musicae manus continentiam, sine qua inscriptione monochordum non valeret ad omnem sui usum praedictum praesertim pro incipientibus. Et sperat ipse ad haec praemissa se offerens, quod nullum umquam paenitebit ipsum ad unam dietam vel duas pro huiusmodi plenissima informatione quaesivisse, nam ipse praeelegisset utique ad duodecim potius et adhuc plures dietas ire pro huiusmodi informatione, quam cum tanta difficultate ad huius rei plenam notitiam per proprium studium pervenire.

[HH in marg.] Si quae tamen talium personarum informationem plenissimam desiderantium non possent vacare ad quaerendum dictum virum sic se offerentem, poterunt, si eis placuerit, ad eum mittere pro informatione aliquos iuvenes scolares magis capaces octodecim annorum vel circiter, qui haud dubium concurrente cum ostensione ad oculum in instrumento, etiam vivae vocis oraculo resoluto et clarissimo plenissime capere poterunt, quidquid in hac re venerit dicendum et declarandum, ita quod per medium talium iuvenum ipsorum absentium impleri poterit desiderium ad communem multorum profectum ex hoc verisimillime secuturum, quem communem profectum praenominatus vir, quantum in se est, non vult negligere, sed potius secundum posse suum fideliter promovere.

[II in marg.] Quibus autem ista in hac collectura commemorata sufficiunt, favet ipse eis optime, quantumcumque haec ipsis potuerint prodesse, cum in hunc finem ea collegerit, quod multis prodesse debeant, immo etiam eis, qui vultum suum numquam videbunt.

Tabula praecedentis collecturae

Moventia collectorem ad monochordi renovationem et ad harum praecedentium utilitatum eius comportationem B, C, D

[259] Motum ad comparandum sibi aut suis ipsum monochordum nunc renovatum C et AA in fine

Modus cito communicandi multis hanc collecturam E post medium

Quomodo monochordum prae aliis musicalibus instrumentis ad omnes hic commemoratos usus tam utile esse potest F, G

De diligentia antiquorum circa monochordi inventionem H et O versus finem

Utilitates sive utiles usus monochordi a littera I usque AA per ordinem

Primo valet ad informandorum praeviam de eorum aptitudine probationem I,K

Secundo valet ad faciliorem et celeriorem in cantu informationem L

Tertio valet ad omnimodam informandorum in hac materia certificationem M, N, O

Quarto valet ad efficacem et celerem incipientium exercitationem P usque T

Exercitare se volens in cantu quae primo facere debet R, S

Quinto valet ad incorrectionis cantuum deprehensionem et ad cito faciendam, ubi opus est, correctionem T

Sexto valet ad rebellionis quorundam protervorum in hac materia facilem confutationem V

Septimo valet ad cito probandam ac etiam ad remediandam vocis ascensivam vel descensivam dissonantiam X usque Z

Octavo valet ad communem librorum cantualium quarumcumque ecclesiarum correctionem et concordationem [C rev.]

Ordinis illarum octo utilitatum approbatio et commendatio AA

Utilitatum harum conclusio optativa multiplicationis monochordi per plurima loca BB

Ubi inveniri vel quomodo nunc facile haberi potest monochordum CC

Pro modo formandi et dividendi monochordum remissio DD

Conclusio opusculi cum supplicatione, ut eo utentes pro me exorent altissimum, et quam merito id facere debent EE

Additamentum quoddam

Pleniorem adhuc habere cupientes de usu monochordi informationem quid facere debent ab FF usque II



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2018
Creative Commons Attribution License