Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[f.362r] Qvoniam circa artem musicalis sciencie multi hodiernis temporibus delirant idest deuiant ut ergo ignorancie melos expellatur de arte musicali compendiosa dictamina promulgentur Gaudens igitur cupientes degesta artis musice humanum pene ingenium transcendens contingens non in merito iniungitur ut non pigtentur non erubescant non eciam refutant eiusdem artis musice rudimenta puerilia degustare Qui enim frugi vti tirunculus consequitur Si delictis rudimentis puerilibus cuiuspiam sciencie ad alciora eiusdem vel alterius quodlibet declinaret Expedit itaque ut gradatim [[scilicet]] in sciencijs ascendamus ne forte ut asserent humanas vires exeduntibus more canticorum retrograde gradencium cachinose ad infima nos oportet descendere Primo autem puerilis intencio erit hic de thono inproprie dicto qui et tropus magis proprie dicitur econtra dici notabiliter subseruienti contractare Tunc ad maiorem intelligenciam eiusdem thoni necessarium aliquod vtilis de manu musicali pueriliter conscribere [et supra lin.] docere Qua cognita facilius thonorum materia quemlibet studiosum poterit delinitur Presens igitur materia non in conuenienter duabis distincionibus perficitur et conpletur quarum primam materiam manus musice declaracioni prosequitur et tunc secunda ad thonorum materiam principalissime intonatam econtra dici modernis temporibus nimis congruentem properabit sed ante quam materia principalis determinetur Aliqua generalia ad presentem artem spectanda non sunt preter mittenda Pro quo sciendum quod sciencia speculatiua est dux scilicet externalis cum subiectum habet se secundum finitem racionem sic quod sibi solum [convenit supra lin.] una racio formalis racione cum non est conplexum ex pluribus subiectis aliarum scienciarum [dicitur in marg.] et tales sunt tres scilicet mathematica metrica et naturalis philosophia Alia sunt speculatiua media cum subiectum est complexum ex subiectis diuersarum scienciarum cui tamen non conuenit vna racio formalis Et tales sunt astronomia per speculatiua et musica nam subiectum astronomie est magnitudo [[naturalis]] mobilis Modo magnitudo est terminus spectans ad mathematicam eo quod impartat quantitatem si mobilis spectat ad scienciam naturalem eo quod talis est de ente mobili sed subiectum prospectiue est linea visualis modo hoc iterum est conplexum ex subiectis diuersarum nam linea impartat quantitatem et cetera iterum pertinet ad mathematicam sed visuale [f.362v] siue visus spectat ad naturalem philosophiam sic similiter presens sciencia scilicet musica habet proposita hoc conplexum numerus sonorum numerandis est terminus spectans ad mathematicam eo quod impartat quantitatem sed sonus spectat ad scienciam naturalem eo quod impartat obiectum auditus et cetera patet quod musica est sciencia speculatiua non exemplaris sed media que sic diffinitur Est sciencia consonancium et proporcionum speculatiua Vel musica secundum Ysidorum libro tercio capitulo decimo quarto Est [positus supra lin.] pericia mudulacionis sono cantuque consistens Ex quibus duabus diffinicionibus patet quod dux est musica scilicet theoretica siue speculatiua que consistit in numero sonorum et proporcionum speculacione Alia est predicta cum tota vis in proximi consistit scilicet in arsi et tersi hoc est in vocum depressione et sonorum eleuacione et deposicione Vnde diuisio prima conpedit musice teorice Alique vero practice de qua practica puer hic erit prosequendum Et dicitur musica a mois quod est aqua quia teste Ysidoro vbi tractat de vocibus vel proporcionibus vocum tunc quando humanorum beneficis ullum carmen vel vocis modulacio stat vel subsistit leta, vel dicitur ab aqua quia vsus musice primo tractus est ab aquaticis instrumentis Vnde quando aque asscendunt vel descendunt tunc causant quemdam sonum secundum eleuacionem et depressionem ad cuius similitudinem voces humanes musicales sunt excogitate et tantum de illis comminibus Quantum autem ad specialia est sciendum quod manus musica sic notificatur est vocum musicalium clauigera demonstratrix ad quantum regulariter discendum flexuris articulorum ad ornata Et dicitur manus ad similitudinem quamdam manus corporalis Clauis igitur musica dicitur similitudinarie ad clauem materialem quia est reseracio cantus vel est signum siue index cantuum atque vocum Vnde recte sicut per clauem materialem hac scientia clauditur et aperitur sic per clauem musicalem proprietandum cantuum notificantur proprietas vero manualis in cantu musico est vocum musicalium distincio que in terti differencia consistit quia alia per [sqb] quadratum durum et acutum Alia per naturale Tercia per b rotundum et mollem perficitur et docetur quid autem sit spacium vel linea et quod sunt sillabe musice adeo notum est ut non indigeat rudimento Istis breuiter premissis ad litteras iniciales vocum [f.363r] musicalium in manum contentorum declarandas est accedendum Intra manum igitur decem et nouem sunt iuncture cacuminibus digitorum eo assumptis [assumsptis ante corr.] littere vero siue notule musice sunt XXI propter b molle in duobus locis adiunctum ut patebit Primo loco que quidem littere sunt vocum musicalium iniciales in primis igitur scilicet in uertice pollicis ponitur g grecum adinstar medij thesaura quod sic figuratur [Gamma] de mensura seriatim secuntur septem alphabeti littere graues et ideo maioribus [[et]] siue versalibus litteris sunt figurande Post has eedem littere septem repetuntur sed acute nominantur et propter hoc eciam minoribus litteris figurantur inter quas bb geminatur vna ponitur que rotunda vocatur Alia que quadrata vocatur Ita quod B rotundum discrepit a [sqb] quadrato species quas septem litteras acutas quatuor secuntur sed varijs characteribus ad differenciam premissarum describuntur et super acute siue geminate vocatur inter quas similiter bb geminatur vna acuta et alia mollis appelantur et seriatim sic figurantur [Gamma] A B C D E F G a b c d e f g aa bb cc dd Que quidem littere sunt iniciales vocum siue sillabarum musicalium in manu musica contentarum et cetera scolastice exprimuntur [Gamma]ut Are Bmi et cetera quarum prima in capite policis vltima vox in tercia iunctura digiti mediocris reponi ymaginate [corr.] cum alijs hinc ante collocatis prout clarius patet manum musicam intractis Et quoniam cuiuslibet cantus modulacio siue grauis siue acuta siue superacuta hijs litteris potest deponi ut amplius vox humana qualiter vltra has viginti vnum litteras ut saltem vox clara apareat subleuari Ideo non fuit necesse plures reperisse eis in infinitum in eisdem sic habuerant processisse Et sic ac ela et cetera manus appositione tercij bedualis ut quidem asserunt adiungere est necessarium Et harum litterarum quelibet aqualis nobiliter tam quo ad naturam vocis quam ad figuracionem spacium ac lineam quantum ad arsim et thesim idest eleuacionem et depressionem cantus discrepat atque distat uti singulas sillabas in manu musica positas trutinanti idest perscruti Ideo quare post septem litteras iterum fit repeticio earundem breuiter ponitur talis racio quia octaua ea [8a ante corr.] quantum ad vocem concordat cum prima quod est de natura dyapason et similiter prima cum quadrata vbi conscribuntur bis diapason et sicut dicitur de vna ita de reliquis est dicendum Et quibus predictis partis quod prime octo littere per ordinem a [Gamma] greco est in aperiendum capitales siue vniversalia dicuntur quia in bassa ponuntur propter quod graues appelantur [f.363v] ad quod genere durum et optusum reddunt cantum aggrauant enim cantatem propter alternarum restrictam Octo vero alia littere sequentes dicuntur minoribus quia minoribus characteribus figurantur dicuntur eciam acute quia cantum in se discretionem magis acutum reddunt [[Q]] Quantum ad sonum magis omnium a partis alteracionis per eas cantus decantatur sed queque littere residue dicuntur geminate eo quod in cantoribus generatur sicut patet in ordine prescripto et dicuntur eciam super acute nam cantus per eas discernens acucius ac subtilius sonat quam sonaret in acutis Et pro sententia premissorum melius memoranda dantur hec vel similia materia Octo graues voces describuntur capitales Septem minute quoniam dicuntur acu Cum dua vetere dicuntur super acute In quibus iuncture fit mentis tantum de septem litteris minutis Et de quatuor geminatis Quamuis prius dictum est quod octo sunt minute et quinque geminate Vnde in metrum non preponditur dicti B rotundi et [sqb] quadrati quo ad vocem et ideo non fit iuncturas in metrum de duas sed quia propter variam figuracionem similiter et variam significacionem ponitur dicti bb inter litteras octo prius emendatas Possunt tamen a due predicte littere alia differencia scilicet ista discrepare Nam prime quatuor scilicet [Gamma] A B C dicuntur graues quia cantus in eis discrepentes grauem reddit sonum Alie quatuor D E F G dicuntur finales eo quod in eis quilibet cantus regularis quantum ad thonum siue tropum debet terminari Sed alie littere quatuor subsequentes scilicet a b [sqb] c dicuntur acute quia acutum reddunt sonum dicuntur eciam affinales quia in eis cantus transpositi et transformati habent terminari Sed alie quatuor assequentes scilicet d e f g superacute nominantur quia acutas sue voces a termine superant et exellit postreme vero quinque aa bb cc dd exellentes dicuntur quia vocis sue gracillitate habent acutas et superacutas penitus superare et pro ita sententia Eciam dantur hec vel similia metra Gama graues d finales a prebet acutas. D superas [superacutas corr. in marg.] acut exellit aa quoque dupla Sed b diuiditur b molle sit que durum [sqb] Sed [sqb] quadrata formatur sic b rotundam [sqb] durum mi cantat b molle fa dulce frequentat Et quadra istarum litterarum ad inuicem premittitur quoad sonum siue quoad vocem discrepant Eciam ab inuicem quoad disposicionem figurarum quoniam g grecum aliter figurantur quam g graue et g minutum Et econuerso similiter [sqb][sqb] versale quadrum aliter figurantur quam b minutum rotundum Vel [sqb] minutum quadratum Vel bb rotundum geminatum vel [sqb][sqb] quadratum geminatum uel econuerso et suo modo de alijs est dicendum Item Sequitur figuram suprascriptam Item non quod voces iam tacte discrepant suarum scientiarum sua varietate quoniam vna earum in spacio alia in linea collocatur verbi gratia g grecum in linea g graue in spacio gg minutum in linea collocatur et cetera de alijs est dicendum et quamuis ita [[sunt]] ut dictum est differunt ab inuicem concordant tamen isto modo sicut enim in prima serie earum sunt quedam consonancie sic et in ordine secundo et in ordine tercio quamuis ibi viriles hic pueriles voces concorditur canant et similiter in tercia serie [seere ante corr.] vbi acutissime et gracilissime voces vniformiter concinunt et concordanter eciam earum interualle siue distancie [f.364r] in eisdem vocibus sicut in prima serie a [Gamma] greco ad a graue est thonus et ad b graue similiter est thonus et ad c semitonium Et ita diatesseron revertit a g greco ad c graue et ad d dyapente et ad b diapente et ad g graue diapason Sic precise est in secunda serie litterarum nam a g graui ad a minutum est thonus ad [sqb] quadratum similiter thonus ad c minutum [[similiter]] semithonium et ita diatesseron ab a minuto ad c minutum et diapente ad d minutum et diapason ad g minutum et per conversum bis dyapason et suo modo dicendum est de tercia serie litterarum Et ex dictis scitur quod cantantes in prima quemcumque cantum concordabunt cum cantantibus in secunda serie et cum cantantibus in tercia serie litterarum Sed ibi grauis ibi acutus [[et]] alibi redditur cantus superacutus ut patet si tres concinant eundem quemcumque cantum in dictis seriebus litterarum duo modo distabunt a se voce tonus per diapason et habet omnia clare patent instructo musicalium scilicet monocordium siue clauecordium interspacia Et quoniam mencio facta est de thono semithonio et cetera de alijs consonancijs nego in huiusmodi vocabulis fiet queror tunc pro declamatione eorundem est sciendum incipiendo ab unisono qui sic dictum Est vnius vocis bina vel crebrior Explicacio vel repeticio in eadem linea vel in spacio Sed thonus proprie captus hoc habet locum et Est distancia constans ex duabus vocibus continuis et sibi vicinis penes eleuacionem vel depressionem vbi tamen non est semithonium [semithonius ante corr.] Verbi gracia ut re re mi et cetera Et dicitur a thono ad are idest perfecte sonare Sed semithonium est distancia duarum vocum continuarum siue sibi vicinarum ascendencium vel descendencium vbi tamen non est thonus et fit tantummodo per mi et fa et econuerso Et dicitur semithonium quasi imperfectus thonus semis enim idem est quod imperfectus et ideo dicitur vas semi plenum idest non perfecte plenum non autem dicitur a semis quod est medium quia semithonium non est medietas thoni ut quodam dicunt sed minus medietate ut patet in instrumentis Et est semithonium dulcedo et condimentum tocius cantus et quia semithonium fit tantummodo per ascensum de mi ad fa et econuerso fa autem in manu [[scilicet]] idest contingit inuenire septem ergo sunt semithonia et non plura A thono autem et semithonio alie varie consonancie generantur ut est dithonus semithonus trithonus et cetera pro quibus est sciendum quod dithonus est distancia duorum thonorum coniunctorum vel disiunctorum verbi gracia dicendo ut mi vel ut re mi et ita de alijs Sed semithonus est distancia thoni et semidithonus [semithonus ante corr. supra lin.] coniunctis vel disiunctis verbi gracia mi sol vel mi fa sol Sed tritonus est spacium constans ex tribus thonis ut ab f graui ad b minutum quadratum et a b rotundo minuto [minutus ante corr.] ad [ade ante corr.] E [Et ante corr.] acutum minutum et ab f minuto acuto ad b quadratum geminatum vel super acutum et raro vel numquam tritonus in cantum reperitur Sed diatesseron est distancia siue consonancia musica duos in se thonos cum vno semithonio continens siue thonus precedat siue sequitur semitonio ponito in medio siue in quocumque alio loco Et dicitur a dia quod est de et tesseron [f.364v] quatuor quia fit ab vna voce ad quartum ut a g greco ad f graue verbi gracia ut fa et econtra [[ut]] fa ut Sed diapente est consonancia siue distancia trium tonorum et vnius semithonij in quocumque loco ponitur et dicitur a dia quod est de et penta quinque quia facit saltum ab vna voce ad quintam ut a g greco ad b graue Sed dyapason et distancia siue consonancia omnium predictarum consonanciarum et distanciarum sonos per octo voces continues ut a g greco ad g graue Et dicitur diapason a dia quod est de et et pan idest totum et son idest sonus quia continet in se omnium consonanciarum et distanciarum sonus continet et enim thonum semithonium dithonum semidithonum diatesseron diapente et alias plures finites consonancias consonancie autem que exellunt diapason dicuntur consonancie composite et non finites ut est diatesseron cum diapason vel dithonus cum diapason vel thonus cum diapason vel disdiapason et cetera Et dicitur eciam diapason a dia quod est de et pason octo quasi de octo vocibus eo quod ab vna voce facit saltum ad octauam cum qua consonat et concordat

[Eichstaett, f.364v; text: Omnis cantus aut fit in unam, g, a, b, c, f, E, d, ff, G, dd] [EICANON 01GF]

Istis habitis breuiter a due decem mutacione musica est sciendum Est enim mutacio cantuum variacio intensa vel remissa Ille est transitus vnius vocis causa intencionis vel remissionis sub eosdem claue musica contentarum ut a c graui ad d acutum minutum Ascendendo per a acutum tunc in a acuto fit mutacio la mi re ascendendo et econtra re mi la descendendo et cetera mutari vnam vocem in aliam nihil aliud nisi cantum de vna clausula transire in aliam ut mutacio in c graui ostendit transitum primi be duralis idest primum naturalem et cetera

Commune ergo sequitur quod ad mutacionem minime due voces concurrunt Communem secundum quod in monosillabis non fit mutacio ut [Gamma]ut are bmi cum nihil in se mutari patet ad mutacionem namque duo minime requiruntur scilicet mutabile et illud nihil quod fit mutacio similiter et in bfabmi nullam fit mutacio quamuis ibi sunt due voces quoniam b rotundum habens fa non mutat ipsum in [sqb] quadrum quod habet mi genum etenim ibi sunt claues scilicet b rotundum et [sqb] quadrum quamuis condicionaliter eadem reputetur et ergo recte sicut fa quod est ffaut non mutatur in sol quod est in dsolre sic eciam in predictis Si enim fa in mi mutari potuisset non bfabmi Sed bfami dicetur sicut non dicitur Cfacut sed Cfaut Sonus igitur dulcis et mollis qui canitur per fa non mutatur in sonum durum acutum et asperum qui canitur per mi potest ergo quod non possunt in se mutari sicut ergo in voce ita et in figuris habent Dissonare quamuis in vna sede morentur tamen diuersum habent sonum

[f.365r] [Eichstaett, f.365r; text: Videlicet, in secunda concorditer potentur sic est tonus, debiliter sic est semitonus, In tertia habere potentur sic est dithonus, dupliciter concollitur sic est semithonius In quarta debit sonus diatesseron, potentur ac videlicet Trithonus, In quinta potentur videlicet et iocunde diapenta sonat, debiliter mollitur Semidiapente, In sexta potentur tonus [ditonus ante corr.] cum diapente, debiliter Semitonium [semiditonus ante corr.] cum diapente, In septima potentur dithonus cum diapente, debiliter Semidithonus cum diapente, Octava hijs additur, Exemplum, primi modi, secundi modi, tertij modi, quarti modi, quinti modi, sexti modi, Iste additur septimo, septimi modi, octaui modi, noni modi, Componitur ex tertia et quinta, Componitur ex tertia imperfecta et quarta, Est eadem cum sua prima] [EICANON 02GF]

[f.365v] [Eichstaett, f.365v; text: Ter terni sunt modi quibus omnis cantilena contexitur scilicet unisonus semithonium tonus semiditonus ditonus diatesseron diapente semitonium cum diapente tonus cum diapente Aduc modus diapason Si quem dilectant eius hunc modum esse cognoscat Cumque tam paucis modis clausulum tota armonia formetur vtilissime est eadem saltem memorie tocius dare ne quemuis ab huius studio quiescere donec vocum intervallis cognitis armonie tocius facilime queat comprehendere noticia] [EICANON 03GF]

[f.366r] scilicet acutum et asperum quantum ad b quadratum et mollem siue dulcem quantum ad b [[molle]] rotundum discordant ergo propter asperitatem mi et leditatem faut tamen omnis ambiguitas tollatur profaciliori erudicione expediens est et licitum ut quod natura nequit supleat artis industria scilicet quod bfabmi non in vno loco Sed in gemino collocatur Scilicet bfa sub vertice digiti auinculari et [sqb] mi in vertice eequidem cum protraxione linee in medio pro distincione exemplum vocum proficientes itaque numerus perfectum uisum duabus vocibus segre monasillabis segregatis a mutacione vnius in alteram se continebunt sicut ergo [sqb] alcius quam bfa collocatur ut evidenter patet in instrumentis musicalibus sic eciam mi alcius canit quam fa super potest talis racio asignari ascendendo etenim in a acuto ad [sqb] quadratum minutum faciens thonum scilicet de re in mi Sed ascendendo ab eodem a acuto ad b rotundum scilicet de mi in fa faciens semithonium Sed quia alcius ascendit tonus qui est de re in mi quam semitonium quod est de mi in fa ergo alcius canitur mi quam fa quoniam [[l]] maior est distancia toni qui est de re in mi quam semitonij quod est de mi in fa et ex hac racione potest colligi huic similis racio que est talis siue quis etenim ascendit ab fa graui ad [sqb] quadratum minutum siue acutum tritonum constituit Sed ascendens [f in marg.] ab eodem graui ad b rotundum minutum scilicet ad fa semitritonum siue ditonum cum semitonio siue diatesseron quod idem est Sed quia tritonus qui ascendit ad mi alcius canit quam semitritonus vel diatesseron qui ascendit ad fa ergo mi alcius canit quam fa in bfa[sqb]mi et ex hac racione iterum colligitur quod in bfa[sqb]mi [[iterum]] non fit mutacio fa in mi et econuerso Nam siquidem fieret mutacio duo semitonia inter duos equos canere oportet quod tamen in musica que in nostris partibus tenetur non contingit quod probatur sic ascendendo de mi quod est in a acuto ad fa quod est b rotundam fit semithonium Et amplius ascendendo ab eodem b rotundo ad c acutum mutando fa in mi et in semitonium convenitur Quare ibi non fit mutacio et ceteris ad racionem contingit alius hec ratio econuerso vocabilis scilicet quod diapason conponentur ex octo tonis [[tercius]] et tribus [[tonis]] semitonijs quod est que primus [[debe]] et oc patet sic cum ab f graui ad diminutum fit diapason et per versarum in loco predicto in loco predicto fieret mutacio fa in mi et cetera sicut duo semitonium [[et]] tercium ab c minuto ad f minutum Quare scientur propositum scilicet quod diapason componitur ex quatuor tonis et tribus semitonijs Ex hijs igitur et similibus pluribus racionibus patet quod in bfabmi non fit mutacio et quod ibidem mi alcius canit quam fa Ex premissis eciam colligitur quod in bissillabis mutacione vel trissillabis vocibus musicalibus et non monasillabis fit mutacio nam in bissillabis fierent due mutaciones scilicet ascendendo et descendo In trissillabis vero fierent sex mutaciones tres ascendentes et tres descendendo uti sufficia<nt> intuenti manum musicalem Quoniam igitur vocum musicalium mutacio subseruit cantui Ideo dico paucibus Sed vtilia sunt reservanda Est igitur cantus modulacio vocis naturalis vel instrumentalis regulis arte musice coartata Et est tertius scilicet durus siue asper naturalis [f.366v] siue planus et mollis siue dulcis prius signatur per b quadratum siue durum Et dicitur b c d naturalis superbitur per b quadrum ideo quoniam aspecierum durum et severum reddit sonum respectum aliorum cantuum Et figurantur meritu per [sqb] quadrum Quoniam sicut in b quadro est quedam resistencia angulorum ex acucie laterum in angulum Sic in tali cantum per rimam depressionem fit accerarum restrictio et collisio Cantus autem dicitur mollis propter suauiter dulcem melodiam quam in suis limitibus exercet Et ergo per b rotundum merito figuratur quia illud quod est rotundum siue difficultate est volubile Sic eciam talis cantus dulcitur et suaue gravamine decantatur [[A]] Cantus autem naturalis ideo dicitur quia mediocriter inter durum descensum et asscensum possidet Et ergo in medio inter b duralem et b mollem collocatur et propter hoc quia exedit metas naturalis Sed plane et mediocriter sic habet ergo non oportuit cum aliqua littera sicut b duralem vel b mollem per modo cognicione consignare Quoniam agitur omnis modulacio musica vel est dura vel naturalis vel b mollis ideo non oportuit planes cantus inuenire Et quoniam b duralis qui incipitur in [Gamma] greco [" in marg.] supra se bene plus potest perficere quam diapason Et ergo in tres species bipartitur scilicet in primum secundum et tercium Quorum primus dicitur proprie b duralis Secundus vero et tercius quadam similitudine dicuntur b durales eo sicut primus in grauibus Sic secundis in acutis et tercius in superacutis eisdem vocibus habet mensuram Et eadem racio in cantu naturali et b molli asignatur Naturalis autem cantus dicitur quia supra se vix perficitur disdiapason Mollis vero qui non potest perficere supra se [[vel]] disdiapason et ergo uterque duabus speciebus contentatur naturalis Enim diuiditur in primum et f et secundum naturalem et cetera eciam b mollis in primum b mollem et secundum diuiditur Ex quibus dictis patet quomodo dicti tres cantus in septem cantus diuiduntur quorum cantuum quilibet in se vnum secundum includit Et ita eciam sunt item semitonia et non plura Per quem autem cantum vna quaque sillaba vel vox musica canetur amissum est idest quod non indiget declarationi Hoc tamen non est pretermitendum scilicet si quis volutis vnam quamque sillabam musicam per quem cantum canitur serie videat locum eius in manu et cum eo descendat ad ut termini vbi ut finitur Ibi cantus per quem dicta sillaba regulatur facilime inuenitur verbi gracia Si volo serie per quem cantum canitur la quod est in e graui descendam sic la sol fa mi re ut et finitur in [Gamma] greco vbi est locus primi b duralis et ergo per primum b duralem regulantur et eodem modo de alijs est dicendum et tantum sic dictum de manu musica que omnia iam dicta eciam patet in figura precedenti

<E>Xpedita autem prima distinctione que materia maius musice continebat restat nunc extencio et cetera distinctionis et pueriliter hic intente materiam tonorum ecclesie dei subseruiencium continentis prius quam igitur de discrecione ac differencijs thonorum dicetur [f.367r] Et quoniam omnis meter est equiuocato semper nunc ergo in condicione huius vocabuli tonus [[l]] t laborandum tunc notandum est quod tonus <.....> capitur scilicet proprie et improprie siue abusiue thonus ut proprie cantus est distancia siue spacium in cantu constans quia duabus vocibus continuis et sibi vicinis penes eleuacionem vel deposicionem descendendo non sit [fit ante corr.] ibi semitonium ut satis late dictum est in prima distincione cum alijs pluribus ad hanc videt spectantis Thonus autem improprie vel abusiue captus qui vel eciam corpus dicitur sic notificatur Est regula que de omni cantu in fine diiudicat discernit vel est finalium vocum deposicio Vel est regula que de omni cantu secundum principium medium et finem diiudicat et discernit Et prima est complicare diuisio quam premisse Thonorum autem siue temporum Alius autentus siue autoralis vel principalis aliquid plagalis siue collateralis vel subiugalis Autorales siue principales sunt quatuor Et sunt impares scilicet primus tercius quintus et septimus Plagales similiter quatuor autem sunt scilicet secundus quartus sextus et octauus Autorales antiquitus grecis vocabulum nominabantur protos idest primus deuterus idest secundus [[3]] Tritus idest tercius Tetrardus idest quartus Sed quoniam quilibet primorum modernis temporibus in duas distinguebatur tunc adiuncti plagales eorum nuncupabantur ut plaga proti dicitur thonus secundus plaga deuteri tonus quartus plaga triti tonus sextus plaga enim tetrardi tonus octauus et ita constat quod dicti quatuor scilicet autorales aput modernos impares plage eorum pares nuncupabantur thoni autem impares ut puta primus tercius quintus et septimus dicitur autorales vel principales siue principes vel eciam domini quia cantus versatur vel minime est versalis [versabilis corr. supra lin.] in acutis et aliquando in superacutis Thoni autem siue tempori pares scilicet [[s]] secundus quartus sextus et octauus dicuntur plagales collaterales serui vel eciam subiugales quia cantus eorum versatur vel minime versabilis est in grauibus Sicut ergo duorum siue principalis est esse supra et seruorum infra sic cantus autentoris qui sunt impares discernit vel minime [minima ante corr.] discernere potest in acutis Cantus vero plagalium qui simul pares discernit in grauibus vel in bassa Sic ergo patet quod licet in temporibus longe retractis tantum quatuor supradictis toni nunc quibus eorum in duos diuisus Meta conscribunt et in lecturo ydiomate vocabulis mirabilisque exprimuntur scilicet primus secundus tercius quartus quintus sextus septimus [[8]] octauus Quamuis ergo octo sint tamen litteras finales in quibus cantus eorum residere et finiri modo quatuor habunt ut scilicet quibus autentus siue thonus impar secum in eadem vel a finali plagales siue parem permittat comisrari Et dicte quatuor littere per ordinem [ordina ante corr.] in manu situantur a d graui vero est desolre incipiendo vsque ad g graue Vbi est gsolreut vtque retensa primus itaque tonus cum sua plagali scilicet thono secundo cantum suum [f.367v] finit in dsolre tercius et [[sextus]] [quartus corr. supra lin.] in elami quintus et sextus in ffaut septimus et octauus in gsolreut Octo igitur isti thoni iam dictum in quatuor litteris iam dictis resident quasi quidam principes habentes hinc inter alias voces velud quasdam falsas sibi subsequentes Et iste littere quatuor dictum sunt finales siue manerie nam proprie et regulariter omnem cantum finire desiderant et omnium modulationum musicorum regere diuersitates dicuntur eciam manerie quia in eis quatuor ad finem omnis cantus debet remanere Vbicumque etenim cantus incipitur et quamcumque varietur proprietas temporum adiudicandus est in eius fine siue manerie cessat Eciam proprie tropi dicuntur tropus enim greco conuersio dicitur latine quoniam omnis cantus quantamcumque ascendat vel descendat quantitur ad finales Et dicitur nouiter proprie siue regulariter quia alias finales interdum cantus sibi vsurpat quod afinales nuncupamus scilicet a acutum initiatum quedam est in alamire in littera Et [sqb] quadratum quod in iuncte scitur scilicet in bfa[sqb]mi Et c acutum quod eciam scitur scilicet in csolfaut Sunt nempe non ullam cantus qui alienas sibi vsurpant secundes minus si illegaliter hec autem legalitas in quibus cantibus uenialiter in quibusdam vero in excusabiliter solet euenire quos interdum sit ex vicio cantorum Et sicut dictum est exariter de finali et afinali toni primi et secundi consimiliter dicendum est de alijs thonis et de finalibus et afinalibus eorundem Sic quod breuiter dicendum est quedam cantus proti et autenti et eius plagali thoni primi et secundi habet terminari in d finali et si necesse fuerit in a acuto afinali Sed cantus deuteri et eius plagalis idest toni tercij et quarti debet terminari in c graui vel si necesse fuerit in b quadrata idest in bfa[sqb]mi Cantus autem triti idest toni quinti et sexti in F graui idest in ffaut vel in c acuto scilicet in csolfaut si necesse fuerit Cantus vero tetrardi et eius plagalis idest toni septimi et octaui cum ullam habeat afinalem semper habet in g graui idest in gsolreut in spacio terminari Et si alibi finali vicio non carebit et non verus sed falsus cantus reputatur Sic igitur cantus aliquis extra istas [istl ante corr.] septem litteras idest quatuor finales quantum ad cantus regulares et tres afinales quantum ad cantus irregulares terminabitur non verus sed falsus cantus et ineptus est censendus

<N>Otandum in super est quod sicut octo sunt thoni siue tropi ut dictum est sic similiter octo sunt tenores Tenor autem in musica vocatur iungi prime sillabe scilicet de seculorum amen et figurantur tenores tonorum conjuncti hijs litteris scilicet e u o u a e que sunt recepte de hijs duabus dominantibus seculorum amen vnde deposite duabus consonantibus adictis duabus dominantibus vocales tantum remanent iam nominate Et dicuntur tenores quasi quedam claues cantum retinentes ne exonerat Et sedes finalium vel affinalium sibi assignatas ad cantum quoque cum thoni sit nobis aditum preparat et ostendunt hoc quoque nichilominus [nichilohominus ante corr.] est memorie commendandum quod sicut sicut octo thonorum quatuor sunt principales littere terminales sic similiter [f.368r] octo tenoribus quatuor sunt littere iniciales assignate Sed vnisonus semper etenim duorum tonorum ad vnam litteram siue notam finalem est rectus ut dictum est In tenoribus vero non ita est vna nunc quidam vnus in vna minime vero tres in vna exemplo duo Est autem in f graui in in ffaut in litteram inicium tenoris thoni secundi In a acuto idest in alamire in litteras est inicium primi tenoris primi [[e]] thoni Quarti et sexta in c acuto idest in csolfaut est inicium tenoris toni tercij quinte et octaui in d vero acuto idest in dlasolre est inicium tenoris toni septimi sic in congrue inicium tenoris toni secundi et septimi laca sibi finria vendicarunt quoniam thonus secundus pre omnibus maxime descendit Septimus vero pre omnibus maxime ascendit Vltimus sciendum quod primus thonus ut sepe dictum est definit in d graui et eius tenor in a acuto Sed eius plagalis in d graui quantum ad totum [tantum ante corr.] definit et eius tenor in F graui et cetera Et hoc tonum patet in hijs metris Est primus que thonus rela refa que secundus Tertius est quod mifa sed quartus sit tibi mila Est quintus que tonus fafa fala quoque sextus Septimus est utsol octauus dicitur utfa Vel sic possunt formari metrum Primus rela secundus refa tercius mifa Quartus quoque mila quintus [quartus ante corr.] Quintus fafa sextus fala septimus utsol Octauus dicitur utfa Vltimus sciendum quod omnis autentus tenor exedit tenorum sui plagalis in duabus clauibus Exepto septimo thono cum tenor tenorem sui plagalis in una dumtaxat exedit claue Et de hoc sunt thoni metra Clauibus in binis autenti collateralis transcendunt sedem superant sed septimus vna Hoc eciam est notandum quoniam omnis tenor vel incipit supra quartam sui finalis vel in quarta vel infra Si super quartam tunc est tenor autenti Si vero manet in quarta vel infra quartam tunc est tenor plagalis et hoc patet eciam faciliter predicanti habet eciam habendum est pro regula quod omnis tenes saltem capitalis alijs in fine sui cantus tangit finales sui thoni aut non Si non sic dicitur tenor autenti si sic tunc est tenor plagalis hoc Quoniam faciliter patet predicanti Expeditis premissis de ascensu vel descensu thonorum libet paucula pertingere de quo breuiter est sciendum quod cantus tonorum autentorum idest in paucis vel principalium a suis finalibus vel siue necesse fuerit a suis afinalibus scilicet possunt ascendere ad octuuam idest ad litteram sibi similem in voce vel in scripto et raro ad nonam rarissime autem ad decimam Possunt tamen eciam descendere subfinali vel affinali per vnum thonum exepto dumtaxat tono quinto qui ob cachinnacia thoni sub suo finali sic omnino descendit loco cum cachinnacie potest descendere per semiditonum ut patet in hac antiphona quinti thoni Alma redemtoris mater in prima domine genitoris in prima sillaba primo similiter in hac domine miserere in hac sillaba ac penultima Thoni autem semiiugales vel pares nequeunt in tantum ascendere sicut impares Sed tantum ascendere potest ad quintam supra suam finalem Raro autem et ex sola licencia ad sextam et rarissime ad septimam descendere autem eis licet sub suo finali [[sub d]] ad diatesseron idest ad locum quartum et hoc regulariter licencialiter autem ad quintam [[ad]] per diapente potest non amplius Vnde constat quod toni pares illud quod perdunt in acutis recuperarunt in grauibus nequeunt etenim supra suas finales complere dyapason complent tamen adiutorio litterarum ad quas descendunt [f.368v] sub suis finalibus verbi gratia thonus secundus perficit suum diapason ab are ad alamire et eijs suo a est dicendum Et dicitur notant de utrasque quod possunt descendere tantum vel tantum quoniam non semper cantus tonorum autentorum ascendunt ad dyapason uti precipue [precipe ante corr.] in cantibus sciantis et secundum quibusdam festiuis sicut contingit in istis vel similibus antiphonis Ecce ego mitto vos Ecce tu pulcra Item Angelus domini nunciauit Marie hee antiphone et consimiles a suo finali tantum ad diapente descendunt in quibus tamen et consimilibus anthiphonis caute respiciendum est Si enim sepius reuerberant dyapente tunc sunt de thono autento Si vero non Sed in figura sepe moderantur tunc sunt de thono plagali et quia premisse antiphone sepius tangunt dyapente isti sunt de tono authento et non de thono plagali hoc eciam est sciendum quod autentici aliquando possunt ingredi in loca suorum plagalium scilicet descendendo sub suo finali per diatesseron quod tamen raro contingit uti in prima antiphona Ecce tu pulcra es amica mea Similiter Cum venerit filius hominis in maiestate sua que canitur post benedictus feria secunda post dominicam in vocat et cetera in alijs pluribus Cum ratio talis potest assignari quia sicut dominum possunt licite Dominicali vel principes in bonis suorum subdictorum Sic autenti suorum subiugalium possunt loca ocupare et vero econtra Vltimus est sciendum quod plagalis moda semper decet [[vel]] in in finalibus iunx suos finales Et raro decet pertingere quintam et rarius sextam et rarissime septimam ut dictum est Autenticis vero licitum est sepius versari in acutis descendendo autem ad in inferiora iterum regredi ad acutas Istas raras iam dictas de thonis quidam cantus transgrediuntur dum ascendunt ut autenti et descendunt ut plagales et ita duos tonos videntur ocupare sicut patet de prima antiphona que canitur de Sancta Maria Magdalena videlicet Fidelis sermo ad quos cantus iterum caute respiciendum est Nam siue superius plus moderentur in similibus autentici sunt Si vero plus in similibus quam superius plagales iudicantur Si vero tantum in acutis moderentur quantum in grauibus dicuntur esse de thonis quibus vel moderantibus In introitibus vero et responsoris in ceteris que cantibus versus habentibus non [[d]] est difficultas quia si versus eorum incipiunt autentici hoc est eleuate sunt de thonis autenticis Si vero plagaliter id est depresse sunt de tonis plagalibus quidem tamen ignorantes artem musicam et inexpertes in edicione suorum cantuum Aliquando verbis eleuacitur ut videantur in tonis autenticijs labore Aliquando verbis descendunt ut videantur [[toh]] tonus plagalis ocupari Quid autem eos ad sic faciendum compellat nihil aliud arbitrandum est quam vero artis musice artis quod quibus potest experirij in cantibus modernis de antiquis non est mirandum cum solummodo thonus quatuor ut dictum est posse debem Et ergo licebat eis in superioribus mediocribus et in infimijs iunx sue voluntatis arbitrari [[compro]] canandi oportet ne [f.369r] autem littere appropriantur thonis autenticis et que appropriantur thonis plagalibus que vero littere sunt in differentes quantum ad thonum autentum et eius subiugalem hijs quatuor figuris consecuntur potest clarius declarari in quarum prima A B [[c]] C tres prime littere sunt proprie thoni secundi quia in eis licet appropriate thono secundo tonio arti Sed vltime quatuor scilicet b [sqb] c d thono primo appropriantur que in eis cantus primi thoni et non secundi regulariter potest demorari Quique mediocres litteres scilicet D E F G a dicuntur in differentes vel cognosceri quia in differenter cantus primi thoni vel secundi potest distingere per easdem Et sicut dictum est de prima similia eadem modo est dicendum de alijs

dIcto breuiter quid sit tonus proprie captus prout sat quemdam distanciam a qua tamen distancia consonancie musice ut dictum est supra generantur Dicto eciam quid sit thonus in proprie siue abusiue captus et quot sunt huiuscemodi thoni Et quot eorum tenores [[in]] quantum cuiuslibet thono tam autento quam plagali eleuari licet vel de primi restat nunc principalissime intentum contractare scilicet neumas cuiuslibet toni improprie Vnde quibus talis alia est capitalis alia est differencialis Et notatur principalis tonus capitalis a quo tamquam a fonte toni differenciales originantur ab eo realiter non differentiales sed tantum per mutacionem notarum vel per addicionem vel etiam per diuisionem ab eo descrepentes ut patebit in exemplis Sciendum tamen in primis quod differenciarum alie sunt competentes et necessarie ut sunt ille quos vsus cantorum vel cantuum ecclesie dicti subseruencium habet Et admittit ab aliquis maxime modulacionibus institutas Alie vero differencie tonorum sunt competentes sed non necessarie ut sunt prime que non necessitate causa sed causa solius curiali talis a quibusdam et presertim religiosis assumuntur de quibus hic dicere non est cura cum nostro vsu nunc adaptantur ut exempla hec vel similis primi thoni differencie reperiuntur non neccessarie ut aput clericos seculares vsitate ut sunt que secutur

[Eichstaett, f.369r; text: Euouae] [EICANON 01GF]

Suo modo eciam alie differencie tonorum nec sunt competentes nec necessarie et sunt ille que ceteris tenores thonorum sunt reperte quas eciam quod tonos appellant [[ij]] peregrinos qui non alteri sed pocius pruritui arium adaptantur sub quibus tenoribus maxime cantantur isti psalmi In exitu Israel de Egipto Benedicite omnia opera domini domino De profundis clamaui ad te domine ut patebit circa tonum octauum Et similiter Nunc dimittis seruum tuum domine ut patebit [[de]] in talo de thono quinto hijs premissis ad materiam toni primi est declinandum Primis [f.369v] igitur tonus alius capitalis siue principalis Alius differencialis primi toni capitalis neuma vel melodia hec est

[Eichstaett, f.369v,1; text: Euouae] [EICANON 01GF]

Cui tono subseruiunt antiphone gradualia responsoria vel quicumque alij cantus ecclesiastici incipientes a d graui duro subito non consurgunt ad diapente sed dum gradatim ascendunt ad f graue vel dum eleuantur per semiditonum ad F graue Eciam si vnisonus intercidat vel dum ascendunt sub d graui ad F graue Vel quoque alio simili modo ut patet in hijs vel similibus exemplis

[Eichstaett, f.369v,2; text: Jesus autem clamabat, Transeunte domino, Si dominus, deus meus, Hoc est testimonium, leuate capita vestra, Jerusalem] [EICANON 01GF]

Item eidem tono atribuntur antiphone et responsoria et quicumque alij cantus incipientes in F graui et descendentes per dyatessaron vel per semiditonum et tonum Et subito a d graui ascendentes per diapente ad [[f]] c acutum vel ad b rotundum Eciam si vnisonus intercidat ut patet in hijs exemplis vel similibus

[Eichstaett, f.369v,3; text: Aue Maria, Tecum principium, Simile est regnum] [EICANON 01GF]

Huic tono quidam plures quidam pauciores atribunt differencias Sed quas habet vsus et que sunt magis competentes et neccessarie ab antiquis artis musice magistris institute sunt tantummodo quinque Quarum prima sequitur exemplis

[Eichstaett, f.369v,4; text: Euouae] [EICANON 01GF]

Hec differencia recipit [[differencias]] antiphonas vel alias quascumque neumas incipientes a d graui et subito consurgentes per diapente ad a acutum siue minutum et deinde ad c acutum Vel eciam ad b rotundum minutum Item huic differencie subseruiunt antiphone vel alie cantus incipientes in c graui deinde facto tono in d graui exerunt per diapente ad a acutum ut prius Eciam si vnisonus intercidat ut patet in hijs exemplis

[Eichstaett, f.369v,5; text: Pax eterna, Ecce veniet, Ego sum panis] [EICANON 04GF]

[f.370r] [Eichstaett, f.370r,1; text: Mulieres, Gaudeamus, Rorate celi] [EICANON 04GF]

Similiter Iocundus homo Rogamus te domine Erunt serua omnia apta in aduentum indicis et cetera quam pluribus ut posuerunt super caput eius

[Eichstaett, f.370r,2; text: Euouae] [EICANON 04GF]

Prima incipit antiphonas vel alias neumas incipientes in c graui per tonum d graue tangentes deinde paulatim ad f graue vel amplius exerentes et vero incipit antiphonas eadem modo incipientes sed eadem modo sed a d graui per semiditonum ad f graue exerentes Vel alio quocumque nomine domino per diapente subito non consurgunt Eciam si vnisonus intercidat ut patet in istis vel similibus exemplis

[Eichstaett, f.370r,3; text: Vsque modo non petistis quicquam. Egressus Ihesus secessit, Iter faciente Ihesu, Cum venerit filius hominis] [EICANON 04GF]

Similiter Ecce ego mitto vos Virgo dei genitrix Simulabo eum viro sapienti que edificat Domus mea domus orationis vocabitur Similiter de Notorio resurexionis repostulaui patrem meum Quam quidem tamen ignari vel similem ad tonum quartum sed simile canunt

[Eichstaett, f.370r,4; text: Euouae] [EICANON 04GF]

Et hec recipit antiphonas ab F graui consurgentes per ditonum Et iterum dimissas per ditonum vel tonum Et iterum ascendentes per ditonum vel tonum Eciam si vnisonus intercidat Item recipit antiphonas vel quascumque neumas incipientes in a acuto dimissas per tonum et iterum per tonum consurgentes et per tonum descendentes Vel quocumque alio modo ut patet in hijs vel similibus exemplis

[Eichstaett, f.370r,5; text: Diffusa est, Pulcra es et decora, Exurge domine, Apertis thesauris, Ite dicite Iohanni, Exi cito in plateas, Erit michi dominus, Quare differencia preiteri] [EICANON 04GF]

Et recipit anthiphonas vel quascumque neumas ab f graui incipientes et gradatim ad a acutum ascendentes bis ter vel quater illud reuerberantes eciam si vnisonus intercidet ut patet in hijs vel similibus exemplis

[f.370v] [Eichstaett, f.370v,1; text: Nisi tu domine, Inclinauit dominus aurem] [EICANON 05GF]

Similiter eciam Vade retro Satanas et cetera de alijs

[Eichstaett, f.370v,2] [EICANON 05GF]

[et a differentia in marg.] Et recipit antiphonas vel ceteras neumas incipientes in f graui gradatim per semitonium ad graue descendentes et cetera finalem reuerberantes eciam si vnisonus intercidat ut patet in hijs exemplis

[Eichstaett, f.370v,3; text: Reges tharsis, Benedictus es, Volo pater] [EICANON 05GF]

Recipit eciam hec differencia neumas in A acuto incipientes ad c acutum vel amplius saltum faciens et illud antiquiores reuerberantes ut patet in

[Eichstaett, f.370v,4; text: Ciuitas Jherusalem noli flere] [EICANON 05GF]

hoc responsorium hoc quoque de antiphonis primi thoni obseruandum est quod omnes antiphone vel quecumque alie neume [[p]] definiunt in d graui et earum tenor incipit in a acuto sunt de tono primo

Sed de intonacione spalmorum canticorum superiungeret et benedictus dominus deus non est difficultas cum sit ita non eciam quod indigeat rudimento nam cantica incipiunt incipiuntur in f finalem ut patet in hijs exemplis

[Eichstaett, f.370v,5; text: Magnificat, Benedictus dominus deus Israel] [EICANON 05GF]

psalmi autem incipiuntur in a acuto ut hic

[Eichstaett, f.370v,6; text: Dixit dominus domino] [EICANON 05GF]

De alijs tonis per se manifestum est Et istae quod quinque sunt claues pro hoc tenori inchoacione canticorum ut patet recolligendo singula iam premissa Hic et non est prima vero re de finalibus serialibus tonorum cum sint scitis note et non obseruantur nisi tantum alia religiosos et in ecclesijs collegiatis Et ergo examina in tonore ijs puerorum requirentur Eciam Sciendum est quod usque responsorium primi toni secundum antiquos incipiunt in d graui vel in f graui vel in a acuto et modulantur sic

[Eichstaett, f.370v,7; text: Ora pro populo interueni pro seculo, Ave Maria gratia] [EICANON 05GF]

De introitibvs Autem hec datur rara Omnis introitus primi toni vel incipit in c graui ut Gaudeamus Rorate celi desuper Similiter Suscepimus deus tunc hec est differencia

[Eichstaett, f.370v,8; text: Euouae] [EICANON 05GF]

Vel incipit in d graui ut iste introitus Exurge quare obdormis Similiter Gaudete in domino iusti tunc eius differencia est hec

[Eichstaett, f.370v,9; text: Euouae] [EICANON 06GF]

[f.371r] vel incipiunt in f graui ut iste introitus

[Eichstaett, f.371r,1; text: Miserere] [EICANON 06GF]

Tunc eiusdem differencia erit ista

[Eichstaett, f.371r,2] [EICANON 06GF]

Vel incipit in a acuto ut Sapienciam sanctorum Lex domini Salus autem Similiter Scio cui credidi tunc quantum ad istas duas incepciones isti introitus habent hanc differenciam

[Eichstaett, f.371r,3] [EICANON 06GF]

Istorum introitibus neume et similium in gradualibus requirantur quia his longum facerit singulam exemplant pertractare he differentie habeatur pro regula sicut dicendum est de tonis antiphonarum introituum vel responsoriorum eodem dictum est de tonis gradualium alleluia quod summarum offertoriorum [offertroriorum ante corr.] communionum situs litteracionum et aliorum quorumcumque cantuum quocumque eciam vno loco incipiuntur dummodo regulariter et arificiose fuerint dictanti Et ista sunt dicta breuiter de tono primo et eius differencijs sunt et alie eius plures differencie quid tamen vsus ecclesie abhorret in nostris partibus et maxime aput eos qui dicuntur clerici seculares Nam aput religiosos aduc plures differencie nobis in vsitate reperiuntur de quibus ad presens non est dicere cura Eciam ex iam dicte patet quod fulminencia thonum serui magis vsitata [[et]] ut colligi Potest ex premissis sunt quatuor scilicet in c graui ut Gaudeamus in d graui ut [[s]] Statuit in F graui ut Tecum principium Similiter prima antiphona de vno martire In lege domini sunt et alia primi toni minus vsitata reperitur etenim inicium primi toni in a graue idest in are ut est prima antiphona de Sancta Maria Magdalena scilicet Fidelis sermo in antiphone et sibi simili adtribuitur hec differencia primi thoni

[Eichstaett, f.371r,4] [EICANON 06GF]

Item inicium primi toni inuenitur in E graui quamuis raro ut patet de illo responsorio quod canitur infra octauam pasce

[Eichstaett, f.371r,5; text: Veniens a Libano] [EICANON 06GF]

Item reperitur inicium primi toni in g graui ut patet in hiis responsorijs que similiter canuntur infra octauam pasce

[Eichstaett, f.371r,6; text: Audiui vocem de celo, Vidi Ierusalem descendente] [EICANON 06GF]

Item inicium primi toni quamuis raro et inusitate reperitur in b rotundo quod est [[b]] in bfabmi in spacio et in hoc responsorio quod canitur

[Eichstaett, f.371r,7] [EICANON 06GF]

Hec responsoria et infra octauam naturaliter similia reducuntur ad capitulum primum capitalem et quot sunt de tono primo patet per finalem primi toni Similiter nempe in d graui et eorum versus canitur eleuate ad similitudinem aliorum responsoriorum que sunt de tono secundo Et tantum dictum sit de tono primo autento et sequitur de secundo thono eius plagali

[f.371v] <H>Abito de tono siue tropo primo breuius restat dicere de tono siue tropo secundo qui est plagalis primi toni Quidam quod tonus cantus quocumque eciam vno loco censeretur Vel incipitur in g greco scilicet in gamaut sic in hoc responsorio

[Eichstaett, f.371v,1; text: Educ de carcere animam meam] [EICANON 07GF]

Vel in A graui ut iste introitus Salue sancta parens Similiter hoc responsorium Letentur celi

[Eichstaett, f.371v,2; text: Letentur celi] [EICANON 07GF]

Vel incipit in c graui ut hec antiphona vel consimilis

[Eichstaett, f.371v,3; text: Ait Petrus] [EICANON 07GF]

Vel eciam incipiuntur a d graui ut sunt iste

[Eichstaett, f.371v,4; text: O rex glorie, Quottidie aput vos eram] [EICANON 07GF]

Similiter Laudatur per hominis gloriam Et similiter omnes hec antiphone Quarum prima est O sapientia Similiter Collegerunt pontifices Vel eciam incipit cantus secundi thoni in F graui ut iste vel consimiles antiphone

[Eichstaett, f.371v,5; text: Ecce Maria genuit nobis, Consolamini, A seculo non est auditum] [EICANON 07GF]

Hijs igitur cantus et similes sunt de tono secundo cum neuma siue melodia sunt est hec

[Eichstaett, f.371v,6] [EICANON 07GF]

Et hic tonus nullam habet differenciam sicut alij toni habent Sed seipso contentus est de versibus quoque responsoriorum istius toni secundum cursum et modum antiquorum hoc breuissimum datur documentum Quod omnium responsoriorum toni secundi in d graui designatium versus antiqui vel incipiuntur in C graui et hoc propter paucitatem sillabarum in versu contentarum vel in d graui propter habundanciam sillabarum exemplum vtriusque scitur et est tale

[Eichstaett, f.371v,7; text: Aue Maria gracia plena, Loquebanttur varijs linguis] [EICANON 07GF]

De introitibvs

Quocumque hoc breue datur rudimentum Quod versus introituum secundi toni designatium in d graui incipiunt huiuscemodi idest in C graui et tendunt ad f graue quemadmodum prime versus de introitu Salue sancta parens

[Eichstaett, f.371v,8; text: Scirant omnes tuum viua et quicumque celebrunt tuam] [EICANON 07GF]

Et es illa bassa et inceperat versuum toni secundi patet cognosci varij introitus cantum suum in d graui terminantes [[h]] de tono secundo Nam versus introituum primi toni vero sic basse ut quiuis dictum est [f.372r] incipiunt sed in f graui per diapente consurgentes ad c acutum ut patet de versum huius introitus Gaudeamus et similiter huius Suscepimus item finalis autem siue tenor introituum toni secundi conveniter est iste ut sequitur

[Eichstaett, f.372r,1; text: Euouae] [EICANON 08GF]

De intonacione psalmorum et canticorum non est difficultas quia talis sufficient ex usu ipsius cantus placet tantum de tono secundo et ceteris

[[patet]] REstat de tono tercio et autento disserendum cum quidem toni cantus quocumque vno loco nuncupentur quatuor habent litteras graues inceptians que et finales tonorum dicuntur ut dictum est scilicet D E F et G Eciam quandoque cantus huius tonus incipit in c acuto ut hic

[Eichstaett, f.372r,2; text: Viuo ego, Opus feci] [EICANON 08GF]

Isti tono atribuitur iste minus Plaudat leticia qui incipit in b quadrata acuta scilicet in bfa[sqb]mi in spacio quamuis quidem ignorantes vel ignari ipsum tonum quarto ascribunt sed hoc videtur [[p]] falsum cum autentice procedat et non plagaliter ut patet practicanti et modulatur sic

[Eichstaett, f.372r,3; text: Plaudat leticia] [EICANON 08GF]

Cum eciam cantus tercij toni incipiat in d graui hoc potest manifestum fieri in hoc responsorio quod canitur de Sancto Gregorio

[Eichstaett, f.372r,4; text: O pastor] [EICANON 08GF]

De alijs autem infra patebit et tonus principalis tercij toni scilicet seculorum amen siue tenor sic modulatur

[Eichstaett, f.372r,5; text: Euouae] [EICANON 08GF]

Et regit antiphonas siue quoscumque cantus incipientes in E graui et per tonum cadentes et tunc per diatesseron et tonum et semiditonum seriatim ascendentes

[Eichstaett, f.372r,6; text: Pudori bonorum] [EICANON 08GF]

Inueniantur eciam antiphone in eodem tono ab e graui per semitonium ascendentes et semiditonum descendentes et tunc per supradictum modum idest per diatesseron et tonum et semiditonum consurgentes eciam si vnisonus intercidat nisi mordens occurat tunc sine descensu per semiditonum modo priori consurgitur aliquando per semiditonum disiunctum descendit et modo priori consurgit in E graui vel eciam in f graui inchoando et aliquando per semiditonum descendendo et per diatesseron ascendendo et iterum per semiditonum descendendo et modo priori tunc consurgendo ut patet in hijs vel similibus exemplis

[f.372v] [Eichstaett, f.372v,1; text: Hic est que nesciuit, Dum complerentur dies, Qui de terra, O gloriosum, Traditur ergo a patre, Quando natus est, Gloria ludis] [EICANON 08GF]

Secondijs modo simili vel modico dispari dispositis et notatis Et tonus tres habet differencias prima est hec

[Eichstaett, f.372v,2] [EICANON 08GF]

Recipit autem antiphonas in G incipientes tono ascendentes et iterum a tono per semiditonum consurgentes scilicet in C acutum et tunc per semitonium et tonum descendentes ut patet in hijs exemplis vel similibus

[Eichstaett, f.372v,3; text: Omnia quecumque, Quoniam [[q]] in eternum. Domine probasti me et] [EICANON 08GF]

Alij tamen eas albuunt tono capitali Sed premisse differencie adtribuunt antiphonas in G graui incipientes et tono repetito ad c acutum per semiditonum consurgentes ut patet in hijs exemplis

[Eichstaett, f.372v,4; text: Quasi vno de paradisi, Aue debitor paruulus, Quidam homo] [EICANON 09GF]

Secunda differencia tercii toni

Tunc quidem soli sic formare ut

[Eichstaett, f.372v,5] [EICANON 09GF]

Et continet sub se antiphonas in G graui incipientes quarum quedam tono et semiditono consurgentes semitonio et tono descendunt et iterum consurgunt Quedam eciam per diatesseron consurgunt et per diatesseron descendunt Vel aliomodo modo differente ut patet in hijs vel similibus exemplis

[Eichstaett, f.372v,6; text: Tu Betlehem, Te semper idem esse, Hic est discipulus ille, Sic eum volo manere, Orietur in diebus domini, Accipiens Simeon, Ecce dominus] [EICANON 09GF]

potest eciam inter illas differencias hoc dare medium Quoniam prima recipit antiphonas tono et semiditono ascendentes et tunc iterum cadentes de semiditono et tono et tunc iterum consurgentes ut patet in hoc exemplo

[Eichstaett, f.372v,7; text: Cognoscimus domine] [EICANON 09GF]

Tercia autem differencia toni tercij Est hec

[Eichstaett, f.372v,8] [EICANON 09GF]

[f.373r] Et recipit antiphonas in G graui incipientes per diatesseron ascendentes Sed nec ad G graue ita cadentes ut premisse verbi gracia in istis vel similibus exemplis

[Eichstaett, f.373r,1; text: Accipiens Sineon, Vado parare vobis] [EICANON 09GF]

Intonacio autem psalmorum et canticorum de hoc tono satis nota est quemadmodum aliorum tonorum ut patet ita quod non indigeat rudimento finaliter tamen pro regula huius toni obseruandum est in cantu quocumque eciam vno loco censeatur quod talis cantus quantum ad tonum debet terminari in G graui Sed quantum ad tenorem debet incipere in c acuto scilicet in csolfaut in linea

De uersibus quoque responsoriorum hoc tenendum est Qui versus secundum antiquum cursum responsoriorum tercij toni incipiunt in c acuto et ita alcius quam versus quarti toni qui incipiunt in a acuto ut patebit Et versus toni [tercij sic modulantur add. supra lin.]

[Eichstaett, f.373r,2; text: Aue Maria gracia plena dominus te] [EICANON 09GF]

De introitibus Eciam huius toni hoc pro regula est tenendum Econtra omnis introitus qui finitur in G graui et eius versus incipit in G graui et tendit ad c acutum est tercij toni ut inuenitur in hoc vel consimili introitu

[Eichstaett, f.373r,3; text: Vocem iocunditatis] [EICANON 10GF]

Sed tamen ibi est differencia quia si introitus incipit in E graui tunc finis erit hec differencia ut patat in hijs exemplis

[Eichstaett, f.373r,4; text: Euouae, Ego autem, Confessio] [EICANON 10GF]

Si autem fuerit alterius incepcionis cuiuscumque tunc erit differencia alia ut patet in hoc vel simili exemplo ut Dum sanctificatus

[Eichstaett, f.373r,5; text: Dum sanctificatus fuero] [EICANON 10GF]

Et quicquid est dictum de tono tercio de antiphonis introitibus gradualibus et eorum versibus hoc idem est de alleluia prosis offertorijs et communionibus Sanctus agnus et quibuscumque cantibus quocumque vno loco [[incipien]] nuncupatis saltem simili forma modicum discrepante retenta Sequitur de tono quarto Subiectus incipiens

<R>Estat nunc dicere de tono quarto qui est plagalis tercij toni breuiter disserendum qui quidem tonus sex habet litteras iniciales Scilicet C D E F G graues in a acutum minutum Exemplum omnium premissorum Cantus enim huius toni quidem incipit in C graui ut iste antiphone

[Eichstaett, f.373r,6; text: Cum videris nudum, Iste cognouit, Betlehem non est] [EICANON 10GF]

[f.373v] Similiter Angelus domini Tulit ergo Domine suscipe me Item incipit in d graui

[Eichstaett, f.373v,1; text: Inuebant patri eius, Simon Bariona, Media vita] [EICANON 10GF]

Similiter Rubum quem viderat Moijses ante thorum Item in E graui ut hic

[Eichstaett, f.373v,2; text: Te deum, O florens rosa, Emissiones tue paradisus] [EICANON 10GF]

Item cantus ipsius eciam incipit in F graui verbi gracia

[Eichstaett, f.373v,3; text: Adest namque, Alia ultima laudabo deum meum in vita] [EICANON 10GF]

Item quartus tonus aliquando in cantu incipit in G graui ut in illo exemplo

[Eichstaett, f.373v,4; text: Sub tuam protexionem fugimus, Nos scientes, Nisi diligeretis] [EICANON 11GF]

Item incipit in a acuto ut patet in hoc exemplo

[Eichstaett, f.373v,5; text: Exiui a patre et veni] [EICANON 11GF]

Cum quidam toni hec est notula capitalis

[Eichstaett, f.373v,6; text: Euouae] [EICANON 11GF]

Et recipit antiphonas Vel alios quoscumque cantus in e graui incipientes quocumque modo se variantes ut sunt premisse antiphone O florens rosa Emissiones tue Te deum patrem et similes Recipit eciam antiphonas in F graui incipientes ut hic

[Eichstaett, f.373v,7; text: Iste homo, Vidimus stellam eius] [EICANON 11GF]

Et similiter in premissis exemplis scilicet adest namque Similiter recipit antiphonas in G graui incipientes ut patet in exemplis notatis scilicet Nos scientes Nisi diligeretis eum Et ita patet quomodo quartus [[q]] tonus capitalis tres habet litteras iniciales scilicet E F et G graues hic autem tonus capitales quatuor habet differencias quarum prima est hec

[Eichstaett, f.373v,8; text: Euouae] [EICANON 11GF]

Et recipit antiphonas vel alios quoscumque cantus in c graui incipientes duci tono surgentes et semitonio F tangentes vel tono et semiditono ascendentes vel alio quocumque modo dummodo alia finalem sepius conuersantur ut patet in hijs vel similibus exemplis Dum videris nudum

[Eichstaett, f.373v,9; text: dum videris nudum, Angelus, Frange esurienti, Qui autem inccidit, O Gregori] [EICANON 11GF]

Similiter Iste cognouit Ympnum cantate nobis Similiter Domine suscipe me ut cum fratribus inciditur

Secunda differencia toni quarti

[f.374r] Capitalis est hec

[Eichstaett, f.374r,1; text: euouae] [EICANON 11GF]

Et recipit antiphonas tono et semitonio et iterum tono que consurgens ut patet in istis exemplis prius notatis Media vita Inuebant patri eius Simon Bariona Rubum quem viderat recipit eciam antiphonas quamuis tamen valde raro in d graui incipientes et per diapente ad a acutum consurgentes ut patet in hoc exemplo

[Eichstaett, f.374r,2; text: In prole mater partu virgo] [EICANON 11GF]

Tercia differencia toni quarti capitalis

[Eichstaett, f.374r,3; text: Euouae] [EICANON 11GF]

Et recipit antiphonas maxime in g graui incipientes deinde tono et semiditono consurgentes Et affinalis quarti toni incipit in a acuto et tenor suus in d acuto scilicet in dlasolre et quantum ad premissam differenciam quarti toni recipit antiphonas in G graui incipientes tono et semiditono et iterum tono consurgentes aliam finalem tono sub sua iniciali descendentes ut in istis exemplis

[Eichstaett, f.374r,4; text: Benedicta tu, Ante thorum virginis huius, Stetit angelus] [EICANON 12GF]

Et sic de pluribus in vltima dominica adiunctus domini repositus huiusmodi tantum antiphone ab [[ab]] habundancia sillabarum incipiunt in a acuto scilicet in alamire et tunc iterum a finaliter adtribuntur tono quarto non differenciali sed capitali ut patet in hoc exemplo

[Eichstaett, f.374r,5; text: Rorate] [EICANON 12GF]

Quarta differencia toni quarti

Est hec et potest diuidi in finalem et affinalem Vt in istis exemplis

[Eichstaett, f.374r,6; text: Euouae] [EICANON 12GF]

Prima scilicet que finaliter dirigitur recipit antiphonas in E graui incipientes et per semiditonum et tonum ad a acutum consurgentes ut hic

[Eichstaett, f.374r,7; text: Fidelia omnia] [EICANON 12GF]

Quamuis quidem in cantu huius antiphone Fidelia ad diatesseron consurgunt in quo non est vis cum modica differencia non sit differencia quia quod modicum distat nihil distare videtur Surgo ab E graui consurgit per semiditonum vel per diatesseron semper per hanc differenciam decantandus Vnde ipsi sic ascendunt

[Eichstaett, f.374r,8; text: Fidelia omnia] [EICANON 12GF]

Quidem eciam addunt hanc differenciam quarti toni et cetera

[Eichstaett, f.374r,9; text: Euouae] [EICANON 12GF]

Adtribuentes sibi antiphonas quasdam ab E graui incipentes ad terciam vocem gradatim ascendentes quasdam ab F graui incipientes semitonio vel semiditono cadentes Quasdam eciam in G graui incipientes ut patet in istis exemplis, ut persequentes

[f.374v] [Eichstaett, f.374v,1; text: Qui venturus, Te inuocamus] [EICANON 12GF]

Similiter Exijt qui seminat Sed tunc differencia hoc modicum differunt a tono capitali parte Et ergo ei pocius ascribantur premissi et similes cantus Solummodo quod una curialius descendit scilicet differencia quam alia scilicet capitalis et ex hac differencia iam dicta quidam mutuntur finire aliam scilicet illam

[Eichstaett, f.374v,2; text: Euouae] [EICANON 12GF]

Adtribuentes ei antiphonas in G graui incipientes tono vel semiditono cadentes eciam si vnisonus intercidat ut hic

[Eichstaett, f.374v,3; text: Exiui a patre et veni, Nos scientes sanctum nomen] [EICANON 12GF]

Et sic iterum non oportet ex premissa racione quoniam modicum discrepat ab hac differencia iam sequenti

[Eichstaett, f.374v,4; text: Euouae] [EICANON 12GF]

Item finaliter pro rara quarti toni est tenendum quod omnis cantus qui finitur in G graui et eius tenor incipit in a acuto est de quarto tono Et quamuis tercius tonus eciam finitur in E graui tamen finis tenor siue seculorum amen alcius incipit quia in c acuto ut prius dictum est Notandum eciam quod versus responsoriorum quarti toni secundum antiquitatem semper incipit in a acuto quorum modulacio satis non est Introitus autem quarti toni semper sic se habent quod versus eorum semper incipiunt in a acuto et tendunt ad [sqb] quadratum acutum ut patet in hijs introitibus

[Eichstaett, f.374v,5; text: Resurexi, Omnis terra, Salus, Nos autem] [EICANON 12GF]

Et secundum indicium aliquorum tenor siue seculorum amen toni quarti quantum ad introitus secundum antiquitatem debere terminare in E graui hoc modo

[Eichstaett, f.374v,6; text: Gloria patri et filio, Euouae] [EICANON 13GF]

Et constat quod ille tenor siue seculorum amen magis debetur tono sexto quam quarto sed quoniam vsui preualere non possumus Et ergo artem distans vsum vero teneamus Et tantum de tono quarto Sequitur de quinto

MOdo restat dicendum de tono quinto et autento Cum quatuor sunt littere iniciales Scilicet F G graues et a c acutas quarum principalis tonus tres dirigit qui est iste

[Eichstaett, f.374v,7; text: Vox clamantis] [EICANON 13GF]

regit enim antiphonas incipientes in G graui ut ibi Vox calmantis

Quamuis quidem tres voces in consonatione ipsam et sibi similem incipiunt in F graui et hoc modo

[f.375r] [Eichstaett, f.375r,1; text: Vox clamantis] [EICANON 13GF]

Et ita non oportebit tonum quintum incipere in G graui et per consequens tantum tres habebit iniciales prima igitur quinti toni capitalis inicialis littera est in a acuto ut patet in istis exemplis

[Eichstaett, f.375r,2; text: Fons ortorum, Montes et omnes colles, Obsecro domine] [EICANON 13GF]

Differencia autem quinti toni minime vel hec est est solum vna

[Eichstaett, f.375r,3; text: Euouae] [EICANON 13GF]

Et hec incipit antiphonas vel alios cantus ab F graui incipientes ditono et semitonio consurgentes Vel eciam ditono et semiditono ascendentes ut patet

[Eichstaett, f.375r,4; text: Castus mente corpore, Alma redemtoris, Omnis vallis implebitur, Voce cordis] [EICANON 13GF]

Capitalis tonus quintus ut premissum est eciam incipit in c acuto ut patet in istis exemplis

[Eichstaett, f.375r,5; text: Eleuatum, Insule ponent domino gloriam] [EICANON 13GF]

Et similiter Ecce dominus veniet Et hic tonus ad huc habet quamdam differenciam scilicet peregrinam in aliqualiter extraneam tono capitali et differenciali et obseruatur solummodo in magnis festivitatibus causa curialitis et dirigit antiphonas in c acuto per ditonum et semiditonum descendentes eademmodo consurgentes aliqualiter ad oppositum antiphonarum vel aliorum cantuum ab f graui incipiencium et per ditonum ac semiditonum ut prius dictum consurgencium que differencia peregrina cum suo exemplo est que

[Eichstaett, f.375r,6; text: Magnum nomen domini, Euouae] [EICANON 13GF]

Toni quinti generalis rara est Hec omnes antiphone vel quicumque alij cantus finientes in F quarum tenor incipit vel incipere potest in c acuto sunt quinti toni Item alia regula responsorijs quinti et similiter sexti tonorum Quamuis responsoria quinti et sexti tonorum definunt in F graui tamen versus eorum habens dispariter inchoare nam versus quinti toni incipit in c acuto et versus septimi toni in F graui Et ita patet quomodo virtus quinti toni cum sit Autentus alcius incipit quam sexti toni cum sit suus plagalis Quomodo autem tales versus modulantur satis patet et presertim practicantibus in responsorijs eorundem de introitibus eciam toni quinti hec datur regula Omnis introitus qui finit in F graui [f.375v] et versus eorum incipit ibidem et tangit d acutum ut inuenitur in introitu Circumdederunt me quinti toni et si introitus incipit in c acuto ut patet hic

[Eichstaett, f.375v,1; text: Deus in loco] [EICANON 13GF]

Tunc est hec differencia capitalis

[Eichstaett, f.375v,2; text: Euouae] [EICANON 14GF]

Si vero incipit in f graui ut hic

[Eichstaett, f.375v,3; text: Circumdederunt, Loquebar] [EICANON 14GF]

Tunc hec differencia ut patet

[Eichstaett, f.375v,4] [EICANON 14GF]

Sequitur sextus

<R>Estat dicendum de tono sexto cum notula capitalis est hec

[Eichstaett, f.375v,5; text: Euouae] [EICANON 14GF]

Que reciperit antiphonas maxime in F graui incipientes vario modo secundum thesim at arsim disparentes dummodo non nimis eleuate ne nimis depresse diapente concucientes ad finalem conuertuntur ut patet in hijs exemplis vel similibus

[Eichstaett, f.375v,6; text: Estote parati, Ipse inuocat me, Gaudeamus omnes fideles, Puer Ihesus, Sancta et immaculata virginitas, O admirabile commercium, Exiui a patre meo, Veni dilecta mea, Gloriosi principes] [EICANON 14GF]

Et omnia responsoria minorum horarum tam festivalia quam ferinalia ut sunt prima et similia

[Eichstaett, f.375v,7; text: Christe filij dei viui miserere, Specie tua] [EICANON 14GF]

Aliquando eciam cum sextus incipientes in c graui quamuis raro ut hoc

[Eichstaett, f.375v,8; text: Virgo hodie fidelis] [EICANON 14GF]

Et aliquando cantus toni sexti ymnus sepe proprie de factum tonorum et semitonorum vel transposicionum eorundum in inferioribus a sua finali transponitur ad affinalem ut patet in hoc exemplo

[Eichstaett, f.375v,9; text: Qui venturus est veniet et non tardabit, Venite ad me omnes] [EICANON 14GF]

Et in pluribus alijs responsorijs et offertorijs hoc solet euenire Et huius toni tantum vna est differencia Scilicet ista [Eichstaett, f.375v,10; text: Euouae] [EICANON 14GF]

Que recipit antiphonas ab F graui incipientes et gradatim tono duci consurgentes vnisono in G graui interueniente et tunc ditono descendentes ut hic

[Eichstaett, f.375v,11; text: Benedictus dominus] [EICANON 15GF]

huius toni hec est regula [f.376r] Generalis Omnis antiphona vel quecumque alius cantus que finit in F graui et tenor incipit in a acuto est sexti toni De versibus vero responsoriorum sexti toni est vna regula sicut de responsorijs quinti toni ut supra patuit De introitibus autem sexti toni hec datur regula generalis omnis introitus qui finit in F graui et econuerso incipit ibidem et tangit c acutum est sexti toni ut inuenitur in introitu Dixit dominus Os iusti meditabitur Exultate Esto mihi, Quasi modo geniti Quorum introituum et similem [[con]] tenor conveniter ponitur talis

[Eichstaett, f.376r,1; text: Euouae] [EICANON 15GF]

<R>Estat dicendum de tono septimo que est ultimus inter tonos autentos cum notula capitalis siue principalis est ista

[Eichstaett, f.376r,2] [EICANON 15GF]

Et recipit antiphonas vel alios quoscumque cantus in G graui incipientes et per diatesseron vel minime per ditonum consurgentes ut patet in istis exemplis

[Eichstaett, f.376r,3; text: Caritas pater est, In ciuitate domini, Maria, Absterget deus] [EICANON 15GF]

Potest eciam a G incipiendo per tonum et semiditonum consurgere ut patet in hoc exemplo

[Eichstaett, f.376r,4; text: Hic accipiet] [EICANON 15GF]

Et tonus ic habet quatuor differencias quarum prima est hec

[Eichstaett, f.376r,5; text: Euouae] [EICANON 15GF]

Et recipit antiphonas incipientes in G graui et mox per dyapente ad d acutum consurgentes Eciam si vnisonus prohibetur intercidat ut hic

[Eichstaett, f.376r,6; text: Veni in ortum meum, Puer natus est nobis et fi] [EICANON 15GF]

Et est introitus de eodem tono Similiter Angelus ad pastores Scimus quoniam diligentibus Michael prepositus paradisi et eijs huic differencia quidem addunt antiphonas Similiter in G graui incipientes et per dyapente consurgentes ut patet in hoc exemplo

[Eichstaett, f.376r,7; text: Tulerunt] [EICANON 15GF]

Hanc tamen antiphonam et similem multum adtribunt ratio principali

Secunda differencia toni septimi principalis Est hec

[Eichstaett, f.376r,8; text: Euouae] [EICANON 15GF]

Et recipit antiphonas vel alios quoscumque cantus in [[sqb] supra lin.] [sqb] quadrato acuto ditono se inclinantes et per eandem et amplius consurgentes ut patet in hijs exemplis

[Eichstaett, f.376r,9; text: Constitues eos principes, Redemcionem misit dominus, Mirificavit dominus] [EICANON 15GF]

Tercia differentia Est hec

[Eichstaett, f.376r,10; text: Euouae] [EICANON 15GF]

Et recipit antiphonas vel alios quoscumque cantus in c acuto incipientes eciam si vnisonus intercidat per tonum et ditonum consurgentes vel alio quocumque modo paululum discrepante ut patet in istis exemplis

[Eichstaett, f.376r,11; text: Stella stabit, Confortatus est, Omnis spiritus laudat] [EICANON 16GF]

[f.376v] Quarta differencia toni septimi est ista scilicet

[Eichstaett, f.376v,1; text: Euouae] [EICANON 15GF]

Et recipit antiphonas a d acuto incipientes et per semiditonum cadentes et econtra consurgentes per semiditonum et tonum Eciam si vnisonus intercidat et aliquando a principio solo tono descendentes et reascendentes ut patet in istis exemplis

[Eichstaett, f.376v,2; text: Induit me dominus, Tu es petrus, Sit nomen domini, Homo natus est, Dignum sibi dominus] [EICANON 16GF]

Ex dictis patet quod septimus tonus habet quatuor litteras inceptionas scilicet G graui [sqb] quadrum c acutum et d acutum dicunt eciam aliquando sed raro incipit in a acuto et atribuitur secunde differencie septimi toni ut patet in hoc exemplo

[Eichstaett, f.376v,3; text: Ipse preibit ante illum] [EICANON 16GF]

Huius toni hec est regula generalis Omnes antiphone et omnes neume que finiunt in G graui et tenor incipit in d acuto sunt septimi toni De responsorijs vero et de eorum versibus toni septimi similiter octaui hec datur regula Responsoria septimi et octaui tonorum finiuntur in G graui sed differunt quia versus septimi toni tamquam toni autentici incipiunt alcius quam octaui scilicet in d acuto Versus vero toni octaui tamquam plagalis incipiunt depressius scilicet in c acuto et aliquando in G graui De introitibus autem septimi toni talis datur regula Omnis introitus qui finit in G graui et eius versus incipit ibidem et tangit F acutum est septimi toni ut patet in hijs introitibus Puer natus est nobis Adorate deum Deus in adiutorium Aqua sapiencie Venite benedicti Populus Syon et eius notula est hec

[Eichstaett, f.376v,4; text: Euouae] [EICANON 16GF]

Sequitur de tono octauo

Qui est plagalis septimi inter tonos cum notula principalis et capitalis est hec

[Eichstaett, f.376v,5; text: Euouae] [EICANON 16GF]

Et recipit antiphonas siue alios cantus a quatuor litteris incipientes scilicet a C D et G grauibus et ab a acuto ut patet in hijs vel similibus exemplis

[Eichstaett, f.376v,6; text: Alleluij, Angeli domini, Gaude et letare, In loco pascue] [EICANON 16GF]

Et antiphone in G incipientes possunt variari quantum ad ascensum et descensum ut patet in hijs exemplis subsequentibus

[Eichstaett, f.376v,7; text: In illa die, Iocundare, Spiritus Sanctus, Ne timeas, Ecce virgo concipiet, Ierusalem, Super solium] [EICANON 16GF]

[f.377r] [Eichstaett, f.377r,1; text: Ecce mitto angelum meum, Eleuare eleuare] [EICANON 16GF]

Et antiphone octaui toni incipientes in C vel in d grauibus aliquando tono peregrino atributur ut prius capitula patebit et hic tonus tres habet differencias prime est ita

[Eichstaett, f.377r,2; text: Euouae] [EICANON 17GF]

Et recipit antiphonas in F graui incipientes vel in C graui paulatim consurgentes scilicet tono vel semitonio vel eciam ditono ut patet in istis exemplis

[Eichstaett, f.377r,3; text: Magi videntes stellam, Aue spes nostra, Gloria in exelsis deo, Hora est iam nos somno, Paruulus filius, Zachee festinans, Ecce uir] [EICANON 17GF]

Quidem addunt huic tono differenciali antiphonas a d graui incipientes

[Eichstaett, f.377r,4; text: Ierusalem, Videns dominus] [EICANON 17GF]

Que magis conuenienter eius principalem tonum respiciunt vel minime differenciam peregrinam

Secunda differencia est

[Eichstaett, f.377r,5; text: Euouae] [EICANON 17GF]

Que continet in se antiphonas vel alios cantus in c acuto incipentes et per semiditonum et tonum descendentes aliquando eciam semitonio descendentes vel alio simili modo Eciam si vnisonus intercidat ut patet in istis exemplis

[Eichstaett, f.377r,6; text: Hoc est preceptum meum, Quomodo fiet istud, Hodie scietis, Deo nostro, Rex omnis terre, In eternuum et in seculum seculi] [EICANON 17GF]

Tercia differencia Est hec

[Eichstaett, f.377r,7; text: Euouae] [EICANON 17GF]

Et recipit antiphonas in c acuto incipientes per semitonium descendentes et per eundem redentes et tunc tono se circumflectentes vel precise contrario modo Eciam si vnisonus intercidat ut patet in istis exemplis

[Eichstaett, f.377r,8; text: Zelus domus tue com, Veniet, Fuerunt, Euntes ibant, Reges videbunt] [EICANON 17GF]

Quarta differencia que conveniter appellatur tonus peregrinus quoniam longe a natura sui toni capitalis peregrinatur et vagatur extra ipsius metas et recipit aliqualiter cursum primi toni et est talis

[Eichstaett, f.377r,9; text: Euouae] [EICANON 18GF]

Talis autem differencia atribuitur antiphonis a G vel a D grauibus incipientes et cetera gradatim tonaliter vel semitonaliter ascendendo ad suum finalem quales sunt tales antiphone

[f.377v] [Eichstaett, f.377v,1; text: Nos qui viuimus, Speciem tuam, Angeli domini, Dixit dominus mulieri, Aput dominum] [EICANON 18GF]

Pro isto tono sicut pro alio datur hec regula generalis Omnis antiphona vel quodlibet aliud neuma quod finit in G graui et tenor incipit in c acuto est toni octaui Sed de responsorijs et de versibus octaui toni dictum est circa tonum septimum De introitibus autem et de eorum versibus hec datur regula Omnis introitus qui finit in G graui et eius versus incipit in eodem et tangit c acutum est toni octaui ut patet in hijs introitibus

[Eichstaett, f.377v,2; text: In exelso trono, Iubilate, Dilexisti, Lux fulgebit, Domine ne longe, Ad te leuaui] [EICANON 18GF]

Quod scilicet Ad te leuaui aliqui sic decantant sicut vltimo est notatum Et versus talium introituum habent hanc finalem ut patet hic

[Eichstaett, f.377v,3; text: Gloria patri Euouae] [EICANON 18GF]

Et sic est finis de tomus



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License