Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

This is a multipart text     Previous part    Next part   

Actions

Back to top

[359] Prologus partis III. Adae de Fulda musici in musicam mensuralem aut figurativam.

Praefatiuncula incipit feliciter, et Pars tertia.

Amphionem Dircaeum, Antiopae Lyci coniugis Nictaei Thebani regis filiae, ac Epaphi Iovis et Iunonis filii, ut poetae referunt, filium Mercurius, a caeca gente deus creditus, primum cithara donasse fertur. Qua accepta artis ita peritus evasit, ut fabulosa dicantur saxa sua sponte se muris imposuisse. Mercurius et ipse, cum in Cilleno monte liram per testudinem invenisset, eam septem decoravit chordis, ac primus Orpheo tradidit, cuius cantu Eurydicen ab inferis revocasse dicitur. Ecce hi, qui inscii mentis potiti sunt sine artis huius vera notitia, si fictis fides est adhibenda, quid perfecerint, omnium fere poetarum libri pleni sunt. At nos quid faciamus, qui regulis praeceptisque informamur, quantumque nostrum ab horum distet initium, ipsi omnes intelligimus?

Sed quid honoris emolumentive accipiemus, percipite. Non saxa sua sponte se muris imponent, nec ab inferis quemquam revocamus, quod fictum incongruumque est; sed si Dei sanctissimi laudes decantaverimus, coronam immarcescibilem consequimur, et vitam accipiemus aeternam. Nec solum poetarum ex libris laudes accipere possumus, sed et in libro vitae aureis characteribus nomina nostra scribentur: nec ars nostra a Mercurio, qui apud inferos manet, erit, sed a Christo Iesu omnium Deo, qui in aethere regnat. Ecce! quam dispar meritum, et quam dispares artis praeceptores habemus. Accipite igitur hilari vultu partem tertiam, modum formamque mensuralis musicae percipite, ac breviori stilo sub figuris comprehensam, et subsequentia considerate.

Caput I.

Mensuralis musicae haec est descriptio, cuius figurae in signis positivis possunt augeri vel minui per primos musicae gradus, modum, tempus, et prolationem, ut praedictum est. Omnibus vero huius musicae zelatoribus primo duodecim articuli sunt considerandi, in quibus totam leviter invenient artem faciliter fore discendam. Studiosus enim discipulus artem, quam concupit, articulariter memoriae commendat, ut ait Ovidius de Ponto:

En servat studii foedera quisque sui,

Et reditus iam quisque suos amat, et sibi quid sit

Utile sollicitis computat articulis.

Sunt autem hi articuli artis: figura, modus, tempus, prolatio, signum, tactus, punctus, tractus, ligatura, alteratio, imperfectio, proportio. Omnibus articulis dominatur numerus et mensura. Quibus suo loco consideratis ex parva habilitate, mihi crede, cito peritus evades: sed necesse est saepius repetere, quod semper est animo retinere.

Caput II.

Figura est species agnitionem notarum faciens, per quam omnis proportio harmonialiter exprimi habet. Harum nos [360] octo ponimus, licet antiqui solum quinque posuerunt, quatuor dividentes species, et minimam duplam credentes fore proportionem, ut Boetius et Iohannes de Muris: non tamen errabant, quia in his quinque proportio fieri habet per primos musicae gradus, videlicet modum, tempus, et prolationem, ut postea patebit. Maxima enim habet rationem generis generalissimi; minima vero habet rationem speciei specialissimae, quae tantum in duas alias dividitur, et alia in alias duas et in infinitum. Ergo de sequentibus scientia nulla esse perhibetur, sed habilitas quaedam: ideo non eas apposuerunt primi artis auctores, nos vero non omittimus ratione habilitatis. Sunt autem hae notarum figurae, ut sequitur, quarum semper alia ex alia consurgit. Cum hoc concordat Naso, ubi inquit:

Ex aliis alias reparat natura figuras.

Figurae notarum sunt octo: maxima [MXv]. longa [Lv]. brevis [Bv]. semibrevis [Sv]. minima [Mv]. semiminima [GSIII:360,1] [FULMUS3 01GF]. fusa [GSIII:360,2] [FULMUS3 01GF]. semifusa [GSIII:360,3] [FULMUS3 01GF].

Caput III.

Modus est coordinatio vel dispositio figurarum varios animi affectus in cantando indicans. Circa modum autem variae sunt opiniones musicorum: sed quod mihi rectius videtur, aperire volo; sicut enim in musica plana modus saltuum atque consonantiarum species ostendit, sic in praesenti etiam numerum notarumque valores per tempus et prolationem informat. De hoc etiam Ovidius dicere videtur in libro Metamorphoseon ubi dicit:

Est modus in rebus, sunt certi denique fines.

Hoc tamen musicaliter intelligi habet; ubi enim modus, ibi et tempus et prolatio, sed non e converso, quia modus agit in longas et maximas, ac maior in breves quoad augmentationem. Capitur autem modus dupliciter aut est duplex, videlicet maior, et minor: maior consistit in maximis et longis, minor autem in longis et brevibus, sed in brevibus nihil triplicat; et iste dividitur in perfectum et in imperfectum, ut sequitur. Sed ut verum fatear, in musicorum voluntate haec posita sunt parva ratione, alias circa omnia signa versaretur modus. Modus est duplex. Maior est, quando maxima videlicet tres longas, et longa tres breves, et brevis tres semibreves, et semibrevis tres minimas (continet); et sic est modus maior tempus perfectum, et prolatio maior. Modus minor perfectus est, quando maxima videlicet (continet) duas longas, et longa tres breves, sed brevis duas semibreves. Imperfectus est, quando maxima videlicet duas longas, et longa duas breves, ut in diminutione.

Caput IV.

Tempus est mensura prolata vel omissa sub uno motu continuo; vel sic: tempus est duarum vel trium semibrevium aut valoris earum contra brevem positio. Est enim duplex tempus, videlicet perfectum et imperfectum, agitque solum in breves et semibreves, ut sequitur. Sed planae musicae tempus est tempus durationis eiusdem, tempus enim mensurae [361] musicae per tactum moveri habet. De hoc Naso ait:

Ipsa quoque assiduo volvuntur tempora motu.

Tempus est duplex. Perfectum est, quando brevis valet tres semibreves: imperfectum est, quando brevis valet duas semibreves.

Caput V.

Prolatio est coniunctio soni semibrevibus minimisque figuris mensurati; vel sic: prolatio est duarum vel trium minimarum vel valoris eiusdem contra semibrevem positio. Est autem prolatio bipartita; aut est trium contra unam, et maior appellatur; aut duarum contra unam, et dicitur minor; sed agit solum in semibreves et minimas. In plana autem musica prolatio est ipse cantus in se.

Prolatio est duplex. Maior est, quando semibrevis valet tres minimas: minor est, quando semibrevis valet duas minimas. Modus vero, tempus, et prolatio primi et speciales artis musicae gradus dicuntur, per quos tamquam per magis principalia ascendit, qui, si per trinarium computantur numerum, perfecti sunt secundum Boetium, qui dicit: in musica omne trinarium perfectum fore. Hoc etiam Virgilius notare videtur, ubi dicit: numero deus impare gaudet. Sed tamen differunt; modus namque respicit maximas, longas et breves; tempus vero breves et semibreves; prolatio autem semibreves et minimas.

Caput VI.

Signum est, quod priorem facit cognitionem de cantu quoad modum, tempus et prolationem. De signis enim veteres optime senserunt; frustra enim modus, tempus et prolatio absque signis agnoscerentur, quae priorem eorum dant cognitionem, ut quidam poetarum ait: ex multis ordinum signis ostenditur cantus, auctorem ut suum condita quaeque canant. Sed antiqui varia posuerunt signa, prolationem, tempus et modum uno dumtaxat signo involventes, utputa signum maioris prolationis, modi maioris et temporis perfecti hoc erat, scilicet [GSIII:361,1] [FULMUS3 01GF]; sed signum maioris prolationis modique maioris et temporis imperfecti sic posuerunt, ut hic [GSIII:361,2] [FULMUS3 01GF]. Sic et in breviori prolatione simul prolationem, modum et tempus uno voluerunt includere signo, ut hic [GSIII:361,3] [FULMUS3 01GF]. Nos vero propter mensurae tarditatem ea omittimus, nam ubi modus, ibi tempus et prolatio, sed non e converso. Igitur nos signorum divisionem aliam ponimus, quia in omnibus signis tempus et prolatio est, sed non in omnibus modus, ut sequitur. In plana autem musica signa sunt litterae locales et claves positivi. Signa primitus sunt quadripartita; nam aliqua sunt signa prolationis maioris, aliqua minoris, aliqua diminutionis, et aliqua modi. Secundario autem signa sunt tripartita, scilicet reinceptionis, intimationis, et pausae generales, ut in figuris sequentibus apparet. Signa sunt varia.

[Od] prolationis maioris perfecti temporis.

[Cd] prolationis maioris imperfecti temporis.

[362] [O] prolationis brevioris perfecti temporis.

[C]. prolationis brevioris imperfecti temporis.

[Odim] prolationis brevioris temporis perfecti per diminutionem.

[Cdim] prolationis brevioris temporis imperfecti per diminutionem.

[Od2] modi maioris, prolationisque et temporis perfecti.

[O2] modi et prolationis brevioris perfecti temporis.

[C2]. modi et prolationis brevioris imperfecti temporis.

Singularia sunt illa: reinceptionis, ut hic [GSIII:362,1] [FULMUS3 01GF] intimationis, ut hic [GSIII:362:2] [FULMUS3 01GF]. pausae generales, ut hic [GSIII:362:3] [FULMUS3 01GF] Omnis enim circulus perfectum tempus, et omnis semicirculus imperfectum tempus designat.

Caput VII.

Tactus est continua motio in mensura contenta rationis. Tactus autem per figuras et signa in singulis musicae gradibus fieri habet; nihil enim aliud est, nisi debita et conveniens mensura, modi, temporis et prolationis, secundumque horum diminutionem et augmentationem figurae notarum tanguntur, cuius priorem agnitionem signa indicare habent; quod etiam Prosper aliquando notavit, ubi dicit:

En cuncti gemino nascuntur fomite motus,

Respondentque suis germina principiis.

Tactus est talis.

[Od2]. [Od]. [Cd]. In his tribus tactum facit minima, ut hic [Mv].

[O]. [C]. [Odim]. In his tribus tactum facit semibrevis, ut hic [Sv].

[Cdim]. [O2]. [C2]. In his tribus tactum facit brevis, ut hic [Bv].

Caput VIII.

Punctus est quoddam titellum, quod, cum inter duas notas ponitur, aut prioris medietatem addit, aut dividit tempus, aut perficit notam. Unde nos tantum tres ponimus punctos, cum antiqui sex posuerunt: videlicet punctum additionis, divisionis, perfectionis, alterationis, imperfectionis et transpositionis; sed nos sequentes tres in divisionis puncto consideramus. Utilissimus autem in notis punctus est. De hoc Horatius ait:

Omne tulit punctum, qui miscuit utile dulci.

Punctus est triplex: Divisionis est duorum temporum ab invicem separatio. Hic non canitur, nec circa notam locatur, sed paullo altius vel profundius; deservit autem perfecto tempori maiori, prolatione demta, quia ibi est imperfectio. Punctus additionis est simulatio notae ad latus. Hic idem punctus canitur, et semper habet medietatem suae praecedentis, circa quam ponitur, deservitque omnibus prolationibus, temporibus et modis. Punctus perfectionis est, qui facit additionem notae praecedentis, et divisionem sequentis; amovet enim dubium, et perfectam reddit praecedentem. Hoc solum deservit perfecto tempori. Denique aliqui eumdem pro additionis puncto locarunt. De reliquis vero tribus nulla nobis cura est, quia sub his tribus comprehenduntur, respectu tamen diversorum.

[363] Caput IX.

Tractus est totius cantus dispositio et effectus, videlicet figurarum, pausarum, notarum, signorum et ligaturarum etc. Est autem duplex tractus, scilicet pausarum et notarum. Primo pausarum est, qui indicat species pausarum, semipausarum, suspiriorum et semisuspiriorum. Sunt autem pausae ex fragilitate humanae vocis per cantores inventae triplici de causa. Primo propter refectionem anhelitus, quia sicut in cantando figuras notarum ponimus, ita in tacendo pausas locamus. Secundo propter notam difficiliter locandam, quia non omnes notae toni melodiae deserviunt. Tertio propter variationem, quia nunc cantare, nunc pausare variare est, et quanto variabilius, tanto delectabilius audientibus apparet; gaudet autem natura varietate, pausis autem bene visis longa quiescendi tempora fata dabunt.

Pausarum alia generalis est virgula simplex vel duplex per omnes lineas chori tracta; designat finem vocis.

Alia modi, est tractus tendens ad lineam quartam, occupat tria spatia, et valet totidem breves propter modum.

Alia longa, complet duo spatia, et unam lineam supergreditur pertingens usque ad tertiam, et valet longam ubique, modo excepto.

Pausa est tractus de linea ad lineam, complet unum spatium, et valet brevem in omnibus signis.

Semipausa est virgula a superiori parte lineae descendens ad medium spatii eiusdem, valet semibrevem in omni signo. Suspirium est tractus ab inferiori parte lineae ad medium spatii eiusdem, valet minimam ubique.

Semisuspirium est virgula aequalis suspirio, sed a parte superiori falcata, valet semiminimam in omnibus signis.

[GSIII:363,1; text: Exemplum. Generalis. Modi. Longa. Pausa. Semipausa. Suspirium. Semisuspirium.] [FULMUS3 01GF]

Haec enim septem pausarum sunt species, quibus in omni utimur cantu, quorum valor per figuras in signis et gradibus agnoscendus est.

Caput X.

Tractus vero notarum est, qui demonstrat valores et dispositiones notarum, ligaturarum, ac eorum proprietates per gradus et signa, ut figurae sequentes sane informant, per multiplicationem earumdem.

[GSIII:363,2; text: longa ter, brevis ter, semibrevis ter, minima ter, semiminima bis, fusa bis, semifusa bis.] [FULMUS3 01GF]

[364] Posset haec figurarum applicatio in infinitum tendere, si vox humana aut materialis fieri posset in tam veloci agilitate, quod vix creditur.

[GSIII:364; text: 81. 27. 9. 3. 1.] [FULMUS3 01GF]

Cumque igitur valor notarum in tactu consistat, tactus vero in figuris, et figurae in signis, necesse visum mihi, primitus figurarum multiplicationem posuisse, ac demum notarum valores per tactum adiunxisse, perque signorum, modi, temporis, et prolationis indicationem demonstrasse; sunt enim summe necessaria in cantu. Per haec item vis omnium figurarum simul et ligaturarum dinosci licet; sicut enim notarum valor existit in tactu, et tactus in figuris, figuraeque in signis, sic etiam in ligaturis, sed vario modo. Notandum tamen est, quod color semper aufert tertiam partem, id est, adimit, sed solummodo in tempore perfecto maiori, prolatione demta. Sed in reliquis imperfectis non signatis color hemioliam repraesentat proportionem, licet ibidem color etiam tertiam partem auferat in tactu, non tamen perfecte id facit in motu. In tempore tamen perfecto color aliquando nihil ademit, sed hoc fit causa perfectionis, vel alterationis, vel imperfectionis, sed solum in modo, in brevibus et semibrevibus, in tempore, in semibrevibus et minimis, in prolatione, in minimis et semiminimis.

Caput XI.

Ligatura est notarum congeries simul condependens iuxta formam quadratae vel obliquae; omnis enim ligatura ascendit vel descendit, estque caudata in sinistra vel in dextra, habens caudam ascendentem vel descendentem, vel caret cauda, vel est ubique caudata, ut in figuris sequentibus apparet. In omnibus vero signis quotquot figurae tactus repraesentat, tot et praesens indicatio informat. Est autem ligatura prima sua divisione bipartita, scilicet ascendens et descendens.

Ligatura ascendens.

Caudata in sinistra ascendens recipit augmentum, primae duae semibreves, aliae breves. Descendens non recipit augmentum, omnes sunt breves.

[Lig8cssnaaaddda on staff5; Lig5cdsnddaa on staff5]

Caudata in dextra ascendens et descendens augmentatur omnes breves, ultimae longae.

[Lig7aaaddacsdx; Lig5aaddcddx on staff5]

Caudata in ambabus ascendens recipit augmentum, primae duae semibreves, aliae breves, ultima longa. Descendens recipit augmentum, omnes breves, ultima longa.

[Lig7cssnaaadda,Bcsdx on staff5; Lig5cdsnddaacddx on staff5]

Non caudata ab initio ascendens non augetur, omnes sunt breves: ab initio descendens non augetur.

[Lig9aaadddaa on staff5]

[365] [Lig5ddaa on staff5] Primae longae, aliae breves.

Ligatura descendens.

Caudata in sinistra ascendentem pendens quadrate, primae duae semibreves, aliae breves, ultima longa.

[Lig7cssnaaaddd on staff5]

Ascendentem pendens oblique primae duae semibreves, aliae omnes breves.

[Lig4cssnaaa,B,Lig2cssnod on staff5]

Descendentem pendens quadrate omnes sunt breves, ultima longa.

[Lig7cdsnddaadd on staff5]

Descendentem pendens oblique omnes in se breves.

[Lig7cdsnddaadod on staff5]

In dextra non ponitur cauda, sed aliquae sic locantur [Lig2art on staff1] prima brevis, secunda longa; [Lig2Lart on staff2] ambae longae.

Non caudata quadrate prima longa, aliae breves, [Lig4ddd on staff5], omnes breves, ultima longa. [Lig4add on staff5]. Oblique prima longa, aliae breves, [Lig4ddod on staff5], omnes sunt breves. [Lig6aaddod on staff5].

Simplices quadrate [Lig2MXdMX on staff2] ambae maximae, [Lig2d on staff5] ambae longae. Oblique [Lig2od] vel sic [Lig2oa] praecedentes sunt longae et sequentes breves.

Et notandum, ubicumque una harum ab initio ligaturae sine cauda ponitur, semper repraesentat longam; et ubicumque ponitur longa, posset poni maxima in componentis voluntate. Omnis itaque ligatura subiacet primis gradibus, modo, tempore et prolatione, sed habet respectum ad singula accidentia, videlicet ad signum, tactum, punctum, tractum, alterationem et imperfectionem, quia omnia haec in ligatura possunt contineri.

Caput XII.

Alteratio est proprii valoris secundum notae formam duplatio; vel sic: alteratio est alicuius notae minoris respectu maioris geminatio; et fit tripliciter in primis gradibus, tempore tamen semper perfecto maiori, prolatione excepta.

Altera fit tripliciter. 1. In modo, quandocumque duae breves ponuntur inter duas longas perfectas, aut ante aut post imperfectas redditas, secunda exit altera, valebitque duos tactus, ut hic [L,B,B,L on staff5], vel sic: [B,L,B,B,L,B on staff5].

2. In tempore, quandocumque duae semibreves ponuntur inter duas breves perfectas, aut aliunde imperficiendas, secunda alteratur, valebitque duos tactus, ut hic: [B,S,S,B on staff5]. [B,S,L on staff5].

3. In prolatione, quandocumque duae minimae ponuntur inter duas semibreves tempore completo vel aliunde imperfecto, secunda alteratur, et facit duos tactus, ut hic: [S,L,L,S on staff5], vel hic [L,S,L,L,S,L on staff5].

[366] In his autem alteratio non habet locum, scilicet in maxima, longa, semiminima, fusa, semifusa, propter numerum ternarium, nec etiam in pausis, quia alteratio in voce extat, scilicet in cantu. Sed inter omnes regulas generalissima est haec; quandocumque in prolatione maiore duae minimae, in tempore perfecto duae semibreves, aut in modo maiori duae breves fuerint residuae, secunda semper alteratur. Ratio autem, quare in modo brevis, in tempore semibrevis, et in prolatione minima alterantur, haec est, quia sicut se habet minima ad semibrevem in prolatione, sic se habet semibrevis ad brevem in tempore, et brevis ad longam in modo, et longa ad maximam in maiori; maxima autem non alteratur, quia non habet maiorem se, nec simul in minima habet fieri alteratio in figuris, quia triplicatione caret.

Caput XIII.

Imperfectio est alicuius notae in numero ternario depraedatio; vel sic: imperfectio vel imperficere est unam notam perfectam imperfectam reddere. Fit autem imperfectio dupliciter ab ante et retro, ut in alteratione dictum est: et hoc tripliciter: 1. In modo maxima imperficitur a longa vel duabus brevibus, sed longa imperficitur a brevi vel a duabus semibrevibus ante aut retro. 2. In tempore longa imperficitur ab una brevi vel a duabus semibrevibus, sed brevis ab una brevi ante et retro, sic et maxima. 3. In prolatione maxima, longa et brevis habent imperfici a brevi aut duabus semibrevibus, sed brevis solummodo a semibrevi ante et retro, ut prius.

Pausa autem numquam imperficitur, nec similis ante similem habet imperfici, Ragenone teste. Sunt tamen nonnulli, qui id ignorantiae causa non omittunt.

Conclusio.

Illa igitur iam dicta de singulis musicae gradibus licet simpliciter ordinata, sufficienti tamen intellectu comprehensa breviter collecta sufficiunt. Et ecce! dum haec complessem, venerunt ad me gymnosophistae instantes, libellum ad principes porrigi, iure multisque verbis ac exemplis persuadere idipsum mihi conabantur, dicentes, veteres musicos aut principibus aut praelatis sua dedicasse opuscula, ut Boetius Symmacho patritio, Iohannes Fulgentio Anglorum antistiti, Guido Theobaldo episcopo, Berno Pilgrino archipraesuli etc. quibus respondere iussus dixi: numquid non et Guido ad Michaelem monachum de ignoto cantu scribit? Quis Bernardum et Oddonem sub dialogo scribere prohibuit? cui Ragenonis presbyteri musica dicata est? Cur sane Hermannus, cum ipse princeps esset, principi aut praelato suum non dedicavit opusculum, caeterique plures, qui voluntate ducti in communi scripsere? Ego autem non, ut creditis, quaestus vel famae gratia haec scripsi, amore autem eius, ad quem scribo, coactus quidem scribo, sed non compulsus.

Narratio in sequens,

Quique sonos scire cupies vere harmonicales,

Materiam hanc brevibus confectam quaerito verbis.

Hic sua dulcedo conscribitur ordine tali,

Ut primum docuit Pythagoras inclitus olim.


Previous part    Next part   



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2018
Creative Commons Attribution License