Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

This is a multipart text     Previous part   

Actions

Back to top

[328] Incipit Liber Tertius.

Capitulum I.

Secundum modulandi genus enarmonicum.

His ista rite peractis ac quindecim philosophorum cordis in unum collectis, et in solo dyatonico genere dispositis, ad tonos tropos sive modos arbitror festinandum, in quibus utique tota, quam tractare promisi superius, consistit hujus artis practica. Declaratis prius videlicet aliis duobus modulandi generibus, quae quid sint aut unquam fuerint et si totaliter Marchettus ignoraverit. Velle tria tamen distinguere contra naturam semitonia juxta triplex modulandi genus non erubuit. Legerat enim in musica Boetii de tribus generibus melorum, et putavit esse vocabula tetracordorum nomina trium semitoniorum. Ubi precor a seculo fuit auditum, praeter a Marchetto, semitonium dyatonicum, enarmonicum et chromaticum? In eo si quidem genere, de quo nunc usque tractavimus, tetracorda currunt per minus semitonium, tonum, et tonum, prout in illa generali figura videri potest expressum, ob quod dyatonicum genus appellatum est. Istud autem de quo saltem aliquid in medium efferre, minus illud semitonium in [329] duas partes aequales apud priscos graecos secabat, quas dyeses vocitarunt, quam si scissuras aut divisiones. In quo scilicet genere, tetracorda per dyesin et dyesin et dytonum incedebant, in uno intervallo positum, ita quod ab ypateypaton esset semper dyesis in parypateypaton, et ab illa dyesis in lycanosypaton similiter, a lycanos autem in ypatemeson dytonus, sicque de reliquis. Porro proslambanomenos in omni genere naturam non mutabat, et extrema quaeque tetracordorum in omni loco diatessaron consonabant. Nam etsi dyeses in monocordo resonare possent, humana voce tamen proferri nequebant, sed junctae simul illud ac idem quod in dyatonico genere semitonium reddebant. Hinc est quod enarmonicum dicitur quasi bene conjunctum et cooptatum, teste Boetio, et haec ejus brevissima descriptio sufficit pro caeteris omnibus, quae de primo tantum hic inseritur tetracordo. Verum id prius interrogare volo. Si minus istud semitonium, sic per duas dyesis divisum, illud est, quod primum habuit genus dyatonicum, nec aliud unquam a natura sit huic simile nobis revelatum, ubi precor erit illud quod Marchettus vocat enarmonicum? Certe si semitonium oporteat esse prorsus dyatonicum, quod nusquam praeter in Marchetto legimus, istud quod limma quondam vocabatur aut dyesis, illud est sine quo nullum esse potest modulandi genus, cur quaeso, si sit in omni genere modulandi istud minus semitonium, a primo non debeat magis quam ab aliis duobus sumere vocabulum? Et si dyatonicum fuerit, jam nullum est enarmonicum aut unum et idem erit.

[CSIV:329; text: * Istud primum tetracordum enarmonicum genus ponitur hic in exemplum pro caeteris sequentibus, quod nunc est tam superfluum quam ignotum hominibus. Primum tetracordum enarmonicum, Diatessaron, Semitonium minus, Hypatemeson, Dytonus, Lycanosypaton, Diesis, Parhypatehypaton, Diesis, Hypatehypaton] [GALRIT3 01GF]

Capitulum II.

Tertium modulandi genus esse chromaticum.

Genus autem modulandi tertium ab eo, quod chroma dicitur, id est color, chromaticum est appellatum. Nam sicut permutatae superficies in alterum transeunt colorem, ita genus istud canendi tanquam color immutatus ab aliis differebat. Ejus vero tetracorda per minus ac majus semitonium procedebant, uterumque per semidytonum in uno scilicet intervalli positum: ita quod ab ypateypaton erat semper minus semitonium, et ab ea majus in lycanosypaton, quod totum tonus est, a qua profecto lycanos in ypatemeson unius intervalli semidytonas erat, qui diatessaron, et sic [330] in caeteris complebat. De hoc ergo genere Boetius sic ait "Chroma autem, quod dicitur color, quasi jam ab hujus modi intentione mutatio cantatur per semitonium, et semitonium ac tria semitonia. Tota enim", inquit "diatessaron consonantia duorum tonorum est ac semitonii, sed non pleni". Atque post paululum de enarmonico. Enarmonicum vero quidem magis coaptum est, quod cantatur in omnibus tetracordis per dyesin et dyesin et dytonum. Dyesis autem est semitonii dimidium". Haec de his Boetius. Cum non sit itaque tam eximio musico non credere, cui nec ipsa natura discordat, sed quaecumque scribit approbat, absque dubio phantasticum illud Marchetti semitonium omnino non est, quod de quatuor dyesibus velle fabricare praesumpsit et chromaticum appellare. Natura namque viros ab antiquo peritissimos edocuit in duo primum non aequa posse dividi tonum, qui partemque majorem apothome nominarunt, partemque minorem dyesin. Aliquo tempore verum invento postea genere enarmonico, dictum est minus semitonium, ac dyesis pars ejus media. Secundum quos phylosophos ac ingenii perspicassimi viros, tonus quinque partes habere potest. Semitonium utpote majus et minus, sed quia majus nihil aliud est quam minus et una particula, tonus quatuor dyesis habet cum illa. Quae quidem particula coma vocitata est. Utque fiat quatuor cum comate dyesium; descriptio sit: A B dyesis, B C dyesis, C D dyesis, D E dyesis, et E F coma paululum, A C quidem minus erit semitonium a C F majus, uterumque, C E minus semitonium et E F coma praedictum, A F autem tonus:

[CSIV:330; text: Tonus, Semitonium minus, Semitonium majus, A, Diesis, B, C, D, E, Coma, F] [GALRIT3 01GF]

In hoc ergo, quod Marchettus primum de suis semitoniis duas habere dyeses assuerit, errando veraciter non erravit, inquam, illud appellando magis enarmonicum quam dyatonicum aut cromaticum. Ut dixi superius, unum est et idem in omni genere minus semitonium, quamquam dicendo duas dyesis habet non desipuerit. Dicens autem de secundo suo semitonio dyatonico quod tres dyeses habeat, id non est auditum a seculo. Cum nihil sit aliud quam Apothome supra descriptum et ex parvo residuo toni quadripartiti, duabus dyesibus addito, contextum. Ergo coma parvissimum duabus dyesibus junctum Apothome generat, vel pro sua majoritate per se valens, ac ineptissimum et jungere simul tres dyeses aut quatuor discors non erit atque turpissimum? Fiat oro primum tetracordum in genere chromatico pro caeteris omnibus, discurrens (ut puta) per minus ac majus semitonium et hemidytonum, quam de his alterari inscio Marchetto post haec totum esset superfluum:

[331] [CSIV:331; text: * Istud primum tetracordum est chromatici generis, quod ponitur in exemplum pro caeteris sequentibus. Est et nunc tam superfluum quam ignotum hominibus. Primum tetracordum chromaticum, Diatessaron, Tonus, Hypatemeson, Semiditonus, Lycanoshypaton, Semitonium majus, Parhypatehypaton, Hypatehypaton] [GALRIT3 02GF]

Capitulum III.

Tres esse diatessaron species.

Descriptis breviter duobus illis apud nos tam ignotis quam non necessariis canendi generibus, volens ego, quod promisi, de tonis, tropis, sive modis antiquis ad effectum perducere, prius me oportet species diatessaron diapente, et diapason, diligenter exprimere. Licet Boetius exclusa prima proslambanomenos corda cum tetracorda synemenon demonstrans et a mese corda primo, dein a neteyperboleon inchoans, versus ypateypaton declinet, nos nihilominus usitatum nobis ordinem et modum servantes, ab ipsa voce prima, cunctisque nunc notissima sumere malumus exordium. Et primo quidem ab admirabili diatessaron, virtuosaque nimis quamquam parvula, dum quicquid in musica fiat, ab illa prodire prius videas, nec ullam sine se fieri velit aliam consonantiam. Tolle quaeso, si potes, diatessaron parvissimam omnium perfectarum, ubi tunc perfectio earum? Nam nec ipsa diapente, quamvis major ea paululum, sine diatessaron non attingit ad aequale summumque perfectum. Haec est, quae duas ex se gignit, in quantitate sibi similes, in qualitate vero multum dissimiles; ob quod illam habere tres species dicitur, seu varietates. Unam ex tono, semitonio minori, et tono, aliam ex minori semitonio, tono, et tono, tertiam autem ex tono, tono, et minori semitonio. Sit ergo proslambanomenos A primum, ypateypaton B primum, pareypateypaton C primum, lycanosypaton D primum, ypatemeson. E primum, pareypatemeson F primum, lycanosmeson. G primum; quia vero corda mese cum his, quae sequuntur voces, easdem replicat, ut omnis hedomadae primus dies, iterum erit A mese, sed secundum, paramese B secundum, trytedyezeumenon C secundum, parnetedyezeumenon. D secundum, netedyezeumenon. E secundum, inteyperboleon. F secundum, paraneteyperboleon. G secundum; sed A tertium, sit neteyperboleon. Tunc A D tam primum quam secundum primam reddit in uno intervallo, diatessaron speciem; sed A B D in duobus et A B C D in tribus sicut, et D G aut D E G, aut D E F G primum et secundum. Secunda diatessaron species est B E, in uno intervallo tam primum quam secundum aut B C E in duobus, aut B C D E in tribus non aliter quam E A vel E F A vel [332] E F G A tam primum quam secundum. Tertiam autem C F tam primum quam secundum in uno demonstrant intervallo diatessaron speciem aut C D F in duobus aut C D E F in tribus veluti G C vel G A C vel G A B C quolibet in loco repertum.

Omnis itaque consonantia minus unum habet intervallum quam habent voces, ut supradictum est, et quot intervalla tot species, ut in hac figura patet:

[CSIV:332; text: * Haec prima consonantia, nobilis quamquam parvula, tribus his differentiis, quicquid canitur colligit; nam ultra dyatessaron nil novum est in musica. Haec tertia diatessaron species ex tono procedens et tono minorique semitonio. F, Semitonium minus, E, Tonus, D, C, Semitominus, Haec secunda dyatessaron species, ex semitonio, tono et tono. B, Haec prima dyatessaron species ex tono procedit semitonio minori, et tono. A] [GALRIT3 02GF]

[333] Capitulum IV.

Quatuor esse diapente species.

Diapente quamvis parumper diatessaron sit majuscula robustior, perfectior, ac aequalilati propinquior; nequit tamen veram aequalitatis assequi perfectionem sine illa. Cur hoc? Quam quidem neque spes absque fide, neque fides absque spe, veram illam quae in Deo est non apprehendit caritatem. Fides ab humilitate prodit, et diatessaron e tonis constat et semitoniis, quae tantum ab aequalitate distant quantum alta differunt ab ymis. Fides spem, ea majorem atque caritati propinquiorem, generat, et diatessaron diapente gignit sese praestantiorem ac perfectissimae consonantiarum, quae diapason est, vicimorem. Simul junctae fides et spes caritatem efficiunt, et diatessaron ac diapente, si copulentur, ad summam concordiam aequalitatis ac unitatis perveniunt. Quid amplius? Adeo sunt hae duae primae consonantiae duabus illis virtutibus, spei videlicet atque fidei, similes, ut quemadmodum una spes est in malis actibus, et mortua fides absque bonis operibus, ita falsa diatessaron de tribus tonis integris, ac falsum diapente de duobus tonis cum totidem minoribus semitoniis. Illae nunquam junctae simul veram caritatem apprehendunt. Sicut et istae perfectam diapason collegatae discordem reddunt. Haec est diapente trium primarum consonantiarum mediocris ac secunda, quae tres et ipsa sibi pares in quantitate sed in qualitate dispares ex se generat, pro quo jure dicitur habere quatuor species seu varietates. Primam ex tono, semitonio minori, tono, et tono, secundam ex semitonio minori, tono, tono et tono; tertiam ex tono, tono, tono, et minori semitonio; quartam autem ex tono, tono, minori semitonio, et tono. Erit itaque prima diapente varietas A E tam primum quam secundum, in uno tantum intervallo, sed A B E in duobus A B C E in tribus et A B C D E in quatuor sicut et D A vel D E A vel D E F A vel D E F G A tam primum quam secundum sive tertium. Secunda diapente species est E primum et B secundum in uno intervallo vel E F B in duobus, aut E F G B in tribus, aut E F G A B in quatuor, nec est alia sibi similis nisi B tertium addideris. Tertia vero species est. F primum et C secundum in uno scilicet intervallo, vel F G C in duobus, vel F G A C in tribus, vel F G A B C in quatuor, quae nullam in hac ordine vocum habet sibi parem, si C tertium non subjungas. Quarta necnon diapente varietas est G primum et D secundum in uno intervallo sive G A D in duabus, sive G A B D in tribus, sive G A B C D in quatuor; sicut et C G vel C D G vel C D E G vel, C D E F G tam primum quam secundum et haec descriptio monstrat:

[334] [CSIV:334; text: * Haec parumper majuscula praecdenti duplam creat dulcissimis in septem differentiis. Constat namque diapason ex hac et dyatessaron. D, Tonus, C, Semitonium minus, B, A, G, Haec quarta diapente species ex tono procedit et tono minorique semitonio et tono. F, Haec tertia diapente species ex tono, tono, tono minorique semitonio. E, Haec secunda diapente species ex minori semitonio, tono, tono et tono. D, Haec prima diapente species ex tono procedit minori semitonio, tono et tono.] [GALRIT3 03GF]

Capitulum V.

Septem esse diapason species, septem quoque constitutiones.

Diapason maxima trium primarum consonantiarum atque perfectarum ex pulchra diatessaron et pulchriori diapente conficitur pulcherrima; velut ex vera fide veraque spe caritas non ficta. Quis, quaeso, parum apud se cogitans scire non debeat, quam sit diapason caritati simillima? Quantumlibet enim coelestis ille musicus Paulus Apostolus [335] aequisonam caritatem, ut ita loquar, commendet in virtutum armonia, tantum nostram extollere diapason non vereor in musicali concinentia. Non aemulata illa patiens est, benigna est, non agit perperam, non gaudet super iniquitate, non querit quae sua sit, cum his et similibus, quae sunt ibi de se commemorata. Haec autem aequisona dulcissimaque musicalis consonantia sive simplex, sive duplex, aut quotienslibet multiplex, non solum nusquam discordiam generat sed unum et idem ubique semper consonat, auribus humanis accaepta, prae caeteris consonantiis, placens, hilaris et joconda, suavium suavissima, perfectarum perfectissima, integrarum integerrima, nil durum habens, nil dissonum, nil inaequale, nil divisum, nil inconcinum, sed totum unum, totum aequale, totum integrum, totum concors, et simile. Quid plura? Nil placet absque caritate Deo, et nihil, valet absque diapason ulla cantio. Haec est diapason, quae sex de se procreat alias, in quantitate sibi per omnia similes, in qualitate tamen, hoc est in diatessaron ac diapente speciebus, valde dissimiles, ob quod habere septem species dicitur seu varias constitutiones. Species apello, si quidem omnium consonantiarum varietates, extremas tantum voculas attentendo; constitutionem autem idipsum, sed quicquid de medio est in tonis computando. Est namque species, juxta Boetii diffinitionem, quaedam positio propriam habens formam secundum unum quodque genus, in unius cujusque proportionis consonantiam facientes terminis constituta. Constitutio vero est plenum velut modulationis corpus ex consonantiarum conjunctione consistens. Sunt igitur septem diapason species: A primum ad A secundum, sicque de caeteris considerando. Sunt et septem constitutiones ejusdem consonantiae quotquot tonos et semitonia cadant inter quasvis duas litteras similes indagando. Prima ergo diapason constitutio est quum genus integrum ac naturale dyatonicum, ex prima specie diatessaron A B C D et prima diapente D E F G A, quas ante sic discripsimus, in suis omnibus intervallis componit, ordinat, et constituit; aut ex prima diapente A B C D E, et ex secunda diatessaron, E F G A, quod unum et iddem erit. Secunda constitutio diapason est, quam genus ipsum dyatonicum ex secunda diatessaron specie B C D E, et ex secunda diapente E F G A B, procreat in septem intervallis ut aliae omnes, et quinque tonis cum duobus semitoniis minoribus, aut ex falso diapente quod est B C D E F, et ex falso diatessaron F G A B discordantissimo tritono. Tertia diapason constitutio est quam iddem genus dyatonicum disponit per tertiam diatessaron speciem C D E F, ac per diapente tertiam F G A B C, cursu naturali vocum, aut per quartam diapente speciem C D E F G, ac per G A B C diatessaron tertiam. Quarta constitutio diapason est, quam ex prima diatessaron specie D E F G, et ex quarte diapente G A B C D, connectit genus dyatonicum; aut etiam ex prima diapente D E F G A, et ex prima diatessaron A B C D, quod est iddem. Quinta diapason constitutio est, quam secunda diatessaron species E F G A cum prima diapente A B C D E; generat per genus dyatonicum; aut etiam secunda diapente species D E F G A; cum secunda diatessaron B C D E; quod est unum. Sexta diapason constitutio est, quam tertia diapente species F G A B C; format, ac tertia diatessaron C D E F in dyatonico generet scilicet, aut tritonus etiam F G A B cum diapente non integro B C D E F unum et iddem diapason efficiens integrum. Septima necnon ac ultima diapason constitutio est, quam ex tertia diatessaron species G A B C, et ex quarta diapente C D E F G, producit genus dyatonicum; aut ex quarta diapente G A B C D, et ex prima diatessaron D E F G, quod contrahit unum et iddem. Cernes ecce, lector, septem esse diapason, varias omnino constitutiones, hec est tonorum ac semitoniorum diatessaron [336] ac diapente specierum diversas a natura dispositiones, ordines et communicationes; itaque quaelibet earum octo voces habet sub octo litteris expressas, intervalla septem, tonos quinque cum duobus semitoniis minoribus, quod totum in hac, quam excogitavi figura luce clarius erit:

[CSIV:336; text: * Haec illa consonantia diapason dulcissima, quae septiformis oritur, ut hic aperte cernitur, ob triplex dyatessaron, ac diapente quadruplex, quae nectuntur ad invicem et pariantur septies. Haec diapason septima species. Haec diapason sexta species. Haec quinta species. A B C D E F G, Haec quarta. Haec tertia. Haec diapason secunda species. Haec est diapason prima species.] [GALRIT3 04GF]

Capitulum VI.

Quid sit cantus, quidve cantio seu cantilena.

Ex his vero septem diapason constitutionibus, oportet, ut prodeat omne quod dicitur cantio, cantilena sive cantus. Phthongi namque, sicuti dictum est, litterae sunt musicales, toni cum semitoniis sillabae, dytonique cum semidytonis, diatessaron autem ac diapente dictiones. Ex quibus (ut vides) harum omnium extant constitutionum ordines: quae quicquid canendo contexitur non aliter concipiunt, quam si quis in grammatica de variis construat partibus orationis textum. Quid enim aliud in musica cantus, cantilena, vel cantio, [337] nisi contexta quaedam, ut ita dixero, de praefatis musicalibus particulis constructio. Quotiens etenim ab unisono disceditur, qui fit voces in eodem replicando tonum, totiens aut minus semitonium aut certe quoddam e praedictis profertur modulando. Sed hoc totum quid. Nihil nempe. Si quot modis hae fiant melorum constructiones non apercam cantilenae, cantus et cantiones. Omnis ergo cantus aut parvus est, aut mediocris aut magnus. Qui si parvus extiterit, hoc est, quod unum diapason non impleat, aut fortassis illud parumper trascendat absque dubio, quod in una septem illarum constitutionum cadat necesse est. Et si quidem primae servet armoniae, id est, in tonis ac semitoniis atque diatessaron ac diapente speciebus concinentiam de prima constitutione diapason est. Si vero secundae, de secunda et se tertiae, de tertia sicque de reliquis. Quod si mediocris cantus, hoc est, non solum unum occupans diapason sed ahhuc et diatessaron paulo plus paulo minus, non erit hujusmodi de septem illis diapason constitutionibus imo de quatuor diapason diatessaron, cum non sit parvus neque magnus. Si vero duplex diapason occupet cantus aut circiter, trium tunc erit magnus in constitutione trium diapason videlicet institutus, quae constitutio generalis est et alias omnes in se recepit et continet. Tria namque genera constitutionum penes graecos phylosophos extitisse reperimus, septem ut puta diapason quas sursum descripsimus et quatuor diapason diatessaron, unamque bis diapason de quibus etiam Deo dante cito tractabimus.

Capitulum VII.

Quatuor esse diapason diatessaron constitutiones.

Quoniam aliud est, ut ante paululum tetigi graves sonos acutis aut e contra voces acutas gravibus comparando, quod simul extrema consonent inquirere et aliud ipsas voces extremas cum interjectis de medio vocibus discernendo tonos ac semitonia considerare delectat admodum, hic aliquid etiam de constitutionibus diapason diatessaron, quas mediocres appellavimus, idest neque parvas neque magnas inserere. Circa quod primo querendum est, cur Boetius in quarto suae musicae libro capitulo quartodecimo de constitutione diapason diatessaron et non de diapason diapente facit mentionem; dein videndum, quales et quot esse possint et debeant; quasve cantelinas cantus et cantiones in se recipiant. Ad primum itaque respondeo. Phylosophos hac de causa magis diatessaron quam diapente creando constitutiones istas diapason copulasse, quia voces per tetracordum, quod est diatessaron, prout supra monstratum est, diviserat, et non per penthacordum, quod nihil aliud est, quam diapente. Praeterea quamvis in tribus diapason diapente, sicut et in quatuor diapason diatessaron septem includi queant diapason species, quae replicari quidem ad libitum possunt, non tamen innovari, nihilominus hoc diapason diatessaron constitutio magis idoneum habet, quod duas nec plures nec minus semper exprimit diapason species, ita quod si diatessaron auferas in inferioribus vocibus, una tibi diapason apparet; ea demque subtracta de superioribus, altera se tibi manifestam praebet. Sunt autem quatuor diapason diatessaron omnino variae constitutiones prima quarum ex prima constat specie diapason A B C D E F G A et ex prima diatessaron A B C D superius, de qua si quidem erit omnis cantus hanc ejus armoniam prosequens ac ultra diapason etiam diatessaron paulo plus paulo minus habens. Secunda vero procedit ex secunda diapason B C D E F G A B, et ex secunda diatessaron B C D E desuper, et est omnis cantus talem habens concinentiam ex ea, si tamen ultra diapason adhuc unum tetracordum accipiat paulo plus paulo minus. Tertiam quoquetertia diapason C D E F G A B C format ac tertia diatessaron, [338] C D E F desuper, omnisque cantus hanc imitans in vocibus et litteris formulam de tertia diapason diatessaron constitutione judicandus est, itaque uno tetracordo paulo plus paulo minus diapason superet. Quarta denique constitutio diapason diatessaron ex quarta specie diapason D E F G A B C D, prodit et ex prima diatessaron D E F G superius, uti patet in hac figura quam hic subjecimus et recipit omnem cantum qui litteras istas impleat earumve sicut in caeteris imitatur concinentiam:

[CSIV:338; text: * His constitutionibus omnis quidem colligitur diapason varictas, quae supra depingitur, nam si bene perpenderis, duas quaetibet exprimit diapason maneries. Prima quartam atque primam, sequens quintam et secundam, tertia tamen jungit et sextam, sed quarta quartam replicat cum septima diapason diapason. A B C D E F G, Haec quarta diapason diatessaron constitutio, Haec tertia diapason diatessaron constitutio, Paranete hyperboteon, Trite hyperboteon, Nete diezeumenon, Paranete diezeumenon, Trite diezeumenon, Paramese, Mese, Lycanos meson, Parypate meson, Hypate meson, Lycanos hypaton, Parhypate hypaton, Hypate hypaton, Haec secunda diapason diatessaron constitutio, Proslambanomenon, Haec prima diapason diatessaron constitutio] [GALRIT3 05GF]

[339] Capitulum VIII.

Septem fieri posse varias de bisdiapason, constitutiones.

Descriptis superius septem diapason et quatuor diapason diatessaron constitutionibus, restat ut de bisdiapason, quae major illis est et eas omnes in se continet, etiam aliquid tractemus, quales et quot esse valeant ejus constitutiones, quosve cantus excipiant declarantes. Qui precor sciolus non intelligat nil esse bisdiapason quam simplex duplicatam. Nunc autem simplex diapason septem habere monstratum est constitutiones juxta septem suas species, et quicquid ultra canitur ipsa teste natura novum non est sed explicatum, qua consequentia necesse est, septem etiam habere posse varias bisdiapason constitutiones nec plus nec minus. Prima quarum erit A B C D E F G A C D E F G A, quae cantus magnos in se recipit harum litterarum formulam paulo plus paulo minus ad implentes, nec unquam ab illarum armonia quoquo modo discrepantes. Secunda autem B C D E F G A B C D E F G A B demonstrant, et haec omnes cantus magnos intra se concipit ac retinet, harum videlicet formam litterarum totum occupantes paulo plus paulo minus nec illarum concinentiam deserentes. Tertia fit ex C D E F G A B C D E F G A B C, quae sicut aliae cantus magnos habet has omnes litteras parum plus parum minus operantes earumque prorsus modulamina non relinquentes. Quartam quoque D E F G A B C D E F G A B C D formare poterunt, in qua cantus magni toti locantur, qui litteras istas omnes habent et exercent paulo plus, intellige semper, aut paulo minus ac illarum modulationem prosequendo non deserant. Quinta quoque bisdiapason constitutio componitur E F G A B C D E F G A B C D E cantus in se magnos excipiens, qui litteras istas omnes frequentare non desinunt eorumve concinentiam in tonis scilicet ac semitoniis in diatessaron etiam et diapente speciebus non relinquunt; quid ultra duas adhuc varias possem (si vellem) hoc ritu formare bisdiapason constitutiones, verum quicquid desit in scriptura clarum totum in sequenti erit figura:

[340] [CSIV:340; text: * Istae constitutiones, quamvis sint duplices, illis septem simplicibus sunt per omnia similes, cum nil sit bis diapason, quam simplex sed duplicatum. Hoc que ritu tropi graeci sunt invicem catenati quamquam Proslambenomenos replicetur per singulos, haec sit ejus processio, sicut ista naturalis, A B C D E F G, Haec est septima bis diapason constitutio. Haec est sexta bis diapason constitutio. Haec est quinta bis diapason constitutio. Haec est quarta bis diapason constitutio. Haec est tertia bis diapason constitutio. Haec est secunda bis diapason constitutio. Haec est prima bis diapason constitutio.] [GALRIT3 06GF]

[341] Capitulum IX.

Impossibile veram haberi de tropis, tonis sive modis notitiam et praefatas nescire constitutiones.

Boetius in allegato superius quarto suae musicae libro capitulo nec non eodem quarto decimo tropos, tonos sive modos diffinit in haec verba. Sunt aut tropi constitutiones in totis vocum ordinibus vel gravitate vel acumine differentes. Vis videre quot ita sit. Figuras illas de constitutionibus diligenter aspice; prima namque gravior est uno tono secunda, si rem juste discurreris, et secunda tono similiter altior prima magisque acuta, sicque de singulis subsequentibus. In hunc modum ad invicem comparatis, quae se semper uno tono superant aut minori semitonio, seque praecedunt et subsequuntur. Ex quo quidem colligimus vel unquam fuisse tropos tam Graecos quam Latinos, tamque seculares quam ecclesiasticos nisi constitutiones illas, nilque rursum aliud constitutio quam consonantiarum juxta Boetii definitionem conjunctio. Quod si verum est imoque verissimum est et clarius luce, quis poterit unquam de quocunque cantu cujus tropi sit toni sive modi judicare, si non plus didicerit vocum constitutiones eleganter discutere? Nam si latinus vocum non ignorans constitutiones canere graecum aut barbarum senserit, si quidem et si tropos Graecos funditus ignoret ac notulas, poterit nihilominus cantum illum more suo describere, quam in qua specie diapason resonet et quam de supradictis constitutionibus occupet de facili concipit. Et hoc quare? Quia tropi, toni vel modi fuerit ad bene placitum. Soni vero species et constitutiones omnium sunt communes linguarum. Quid habent modi Graecorum sive tropi, quos describit Boetius, cum tropis tonis sive modis ecclesiasticis, tam quatuor illis antiquis scilicet, quam et octo modernis, et tamen aedem sunt voces, aedem consonantiarum species aedem etiam quas supra descripsimus, diapason, diapason diatessaron, et bisdiapason constitutiones. Haec autem in hoc capitulo dixerim inferre volens quod in cantibus saecularibus qui discerni nequeunt per ritum ecclesiasticum, sit ad cujusmodi constitutiones prorsus recurrendum.

Capitulum X.

Octo tropos esse Graecorum phylosophorum sive tonos sive modos.

Ex illis itaque tam diapason quam diapason diatessaron et bisdiapason constitutionibus Graeci Phylosophi septem ad componendas cantilenas instituere modos sive tonos, quos tropos appellaverunt juxta septem diapason species. Primus autem hyodorius nomen habebat, secundus ypophrigius, tertius ypolidius, quartusdorius, quintus phrygius, sextus lydius, septimus myxolydius. Secundum vocabula variarum nationum, uti refert Boetius, quae plus uno quam altero gaudebant utique tropo, suis videlicet moribus magis appropriato neque enim fieri potest, ait Boetius in suae musicae prologo, ut mollia duris dura mollioribus annectantur aut gaudeant, sed amorem delectationem similitudo conciliant. Octavum vero Ptolemeus grandis inter caeteros musicis ab ipsa corda mese in neteyperboleon extruxit, eandem (ut puta) primam diapason replicando speciem, cui nomen ypermyxolidium dedit. Hos igitur octo modos cupio breviter hic depingere potius quam describere, quatenus cunctis innotescat nostris cantoribus, non tropos ecclesiasticos suas ab antiquo judicasse cantiones cantus et cantilenas gentiles phylosophos, cum non adhuc esset ecclesia, nec adinventi per consequens hujusmodi tropi. Discant ergo nostri moderni non posse nostros cantus adhuc gentiles, id est, vanos et seculares per tropos ecclesiae discerni, cum perfecto liberi sint, nec certis in locis sicut illi finiri cogantur. Quin potius judicari debent quemadmodam illi veteres per species diapason et praescriptas vocum constitutiones. Gentiles enim [342] alios quam illos octo non habuere tropos sive modos sive tonos ante nostri salvatoris adventum, nec ullam praeter a proslebamenos in neteyperboleon cum caeteris de mediis cordis bisbiapason constitutionem, ita quod nulla fuit inter ipsos differentia, nisi tantum in notulis variisve mensuris et in acumine et gravitate, quod sequens figura probabit. Quae quidem bisdiapason in quolibet modo totas alias in se tam diapason quam diapason diatessaron habet constitutiones, quod nostri patres ecclesiastici non ignoraverunt, ac ideo novum Deo modulandi Genus adinvenientes non vanum neque lascivum, novos etiam modos, de quibus loco tractabitur congruo, non provanis cantibus sed pro laude divina tantum depraescriptis constitutionibus extruxerunt:

[CSIV:342; text: * Hi tropi modique graeci, quos et vocavero tonos, expresse graecis litteris, ac declarati latinis arte magis compositi; quoniam natura conditi, solis locis hic differunt ibique parent similes. Quos tamen in Boetio notae diversae variant, et mensurae dissimiles erant, opinor, omnibus. Nam tropi nostri latini sunt a natura geniti, certe toti dissimiles quanquam simile colligati. Ypermixolidius tropus graecorum octavus. Mixolidius tropus graecorum septimus. Lydius tropus graecorum sextus. Phrygius tropus graecorum quintus, Doruis tropus graecorum quartus, Hypolydius tropus graecorum tercius. Hypophrygius tropus graecorum secundus. Hypodoreus primus graecorum tropus. [Alpha] A, [Beta] B, [Kappa] C, [Delta] D, [Epsilon] E, [Phi] F, [Gamma] G] [GALRIT3 07GF]

[343] Capitulum XI.

Omne genus hominum canere posse per septem alphabeti sui litteras.

Querere nos hic oportet, Graeci quo ritu canant, quave notula pro quindecim illis vocabulis uti soleant, cum certum sit, sub illis tonos ac semitonia male posse proferri. Quibus plane respondendum, Graecos tempore Boetii varias per octo modos illos exercuisse notulas ad cantandum et diversos caracteres, quae si nostris iterum servent temporibus, fateor verum, nescio. Unum tamen scio, nullam esse nationem, quae per septem alphabeti sui litteras quicquid velit canere non valeat, semel saltem, ut in hac patebit figura, replicatas. Nam et nos Latini, totum quod canimus, per A B C D E F G cum certis lineis et spaciis experimur et discernimus, quas tamen litteras semel et bis, si necesse sit, replicamus. Et quae gens oro similes ad loquendum et ad scribendum vocales non habeat aut consonantes. Et si certe diversi sint in linguis caracteres et apices, una tamen est ubique soni communitas et in prolatione virtus, ut quod de prima lingua sumam argumentum, non poterit Hebreus inter Aleph et Beth proferre tonum ac inter Beth et Coph, sicut et nos inter A B C minus semitonium. Quod cum negari nequeat, constat, id ipsum posse fieri non solum in Graeca lingua sed etiam in aliis omnibus quae si quidem ab hebrea totae derivatae probantur. Sit ergo sicut A latinum sic et alpha [Alpha] graecum, sicut B, sicut [Beta] sicut sic et kapa, sicut D sic et [Delta], sicut E latinum sic et graecum [Epsilon] sicut F ita [Phi] (phi), et sicut G sic et gama [Gamma]. Quis nesciat per has septem graecas litteras etiam modulari posse nec minus quam illas latinas et qualescunque cantus cantiones et cantilenas discribere. Haec de Graecis litteris, quarum initia novi, non idcirco dixerim, ut docere Latinos Graece canere cogitem, sed ut ritum esse potissimum modulari voces per litteras in omni lingua demonstrem. Quod ut verissimum appareat et in hac figura tam litteras graecas quam latinas debitis suis lineis et spaciis distinctas per media vocabula phylosophorum disponam, dein cantum non lascivum sed angelicum per easdem litteras in exemplum multis describam:

[CSIV:343; text: * Hic apparet evidenter posse decantari voces per septem graecas litteras et latinas, et hebreas, semel et bis replicatas; ac ter quoque, si sit opus. Aut si vis in infinitum. Neteyperboleon. Paraneteyperboleon. Triteyperboleon. Netedyezeumenon. Paranetedyezeumenon. Ypatedyezeumenon. Paramese. Mese. Lycanosmeson. Parypatemeson. Ypatemeson. Lycanosypaton. Parypateypaton. Ypateypaton. Proslambanomenos. A B C D E F G [Alpha] [Beta] [Kappa] [Delta] [Epsilon] [Phi] [Gamma]] [GALRIT3 08GF]

[344] Cantus latine descriptus, qui sit exemplum omnibus:

[CSIV:344,1; text: Kyrie fons bonitatis pater ingenite a quo bona cuncta procedunt eleyson.] [GALRIT3 08GF]

Hic iisdem graecis litteris, quod fieret ac hebraecis:

[CSIV:344,2; text: Kyrie fons bonitatis pater in genite a quo bona cunta procedunt eleyson.] [GALRIT3 08GF]

Capitulum XII.

Grandem esse distantiam inter musicum et cantorem.

Expleta tandem hujus opusculi parte prima libet paululumde differentia cantoris et musici cum nostris conferre cantoribus et ad quod haec omnia praescripserim paucis verbis explanare. Nam si velis esse nullam cantoris et musici differentiam, necesse est, ut quemadmodum te fateri cogit omnem musicum esse cantorem vera consequentia rerum, ita fatearis quemcunque cantorem esse musicum, quod non est consequens sed falsissimum. Si sit enim omnis cantor musicus, quid de Philomena dicendum? Pulchre canit, voces mirabiliter frangit, metitur tempus, tamen non est musicus. Quemadmodum ergo non omnis eloquiorum Dei recitator theologus est, attamen theologum opportet esse verbi divini recitatorem, sic et non omnis cantor musicus est, quamquam verus non sit musicus, quicunque canere nescit. Omnis ergo musicus cantor sed non omnis cantor musicus. Alioquin non solum aviculae sed bestiae et bestiolae multae musici forent aut cantantes per ecclesias infantes plurimi sed et idiotae per universum mundum infiniti. De quo solet in proverbio dici: Sicut judex ad praeconem, sic musicus ad cantorem; praeco namque decreta judicis proclamat et enunciat cur et quare fiant nesciens, judex autem omnia novit. Cantorque similiter tantum cantat et quod cantet nescit, musicus vero totum dijudicat et discernit. Quid ergo? Musici non sunt hodiernis temporibus nostri cantores? In sex sillabis et duodecim litteris in quinque vel sex notulis, in variis cyfris ac diversis signis et caracteribus novos tota die cantus lascivose vanos exequentes totque stultas adinventiones in suis quas non intelligunt proportionibus phantasticantes. Quippe qui novunt cantus, quos mensuratos appellant, cyfris ac novis phantassiis adeo plenos sepius fabricare, quod nec ipsi, qui fecere, valent illos ut plurimum enuntiare, quos nihilominus laudant, in re tam vilissima, quasi magnum quod egerint, gloriantes. Quaenam haec vestra dementia cantores! Numquid haec tam nobilis scientia vestris erit subdita cyfris? Absit. Canite quaeso, canite. Voces quantum licet frangite, novas quotidie cantilenas suaves et tinnulas excogitate, tempus circa longas breves semibreves ac minimas consumite. Nam cum haec omnia perfecte nec aliud noveritis [345] non dico quidem musici, sed neque veri cantores estis.

Haec omnia Namurci didiceram a cunabulis, quod est oppidum in Gallia. Sed cum ad Ytaliam venissem, ac sub optimo viro, Magistro Feltrensi, musicam Boetii diligenter audissem, qui me prius musicum estimabam, vidi necdum veram hujus artis attigisse practicam. Vera namque practica musicae funditus tunc ignorabam, haec est: universa, quae scripta sunt hic et e puro fonte Boetii prorsus exhausta velle scire, quae vero supra tetigimus non ignorare. Verus ergo cantor erit, qui totum quod nunc canitur, ex hac vera practica procedere videbit. Nam ut ad id veniam, pro quo tot et tanta praemissa sunt, hoc est ad angelicum seu ecclesiasticum cantum, quis cantorum scire non debeat omne quod canimus in ecclesia Dei vetus et novum ab ipso ritu vetustissimo, quem e Graeco transtulit Boetius emeritissimus phylosophorum, imo nil aliud esse vel unquam fuisse nec futurum esse quam id ipsum. Hinc est quod secundam hujus libelli partem, quae de diversis in ecclesia canendi tractat usibus, clericis devovi totam ac viris religiosis qui, si quando forsan in illis novis haesitaverint, ad haec recurrere valeant vetera, certique sint musica quid sit, unde venerit, et quis primus cecinerit sacra teste pagina.

Explicit prima pars de ritu canendi vetustissimo.


Previous part   



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License