Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

This is a multipart text     Previous part    Next part   

Actions

Back to top

[372] Incipit liber secundus de sex, ut, re, mi, fa, sol, la, sillibis.

Omnem ob sex sillabas et quinque vel sex modici decoris figuras vilipensam a modernis cantoribus musicae virtutem.

Post renovatum a me superius tam optimum, quem nostri patres a principio coluere per litteras canendi ritum, minari non desino, tantam cantorum, non nunc tantummodo, sed jam a non paucis retroactis temporibus, uti vana quorundam scripta testantur, intellectus inopiam. Qui circa sex utpote sillabas et quinque leves incausti figuras, ut, re, mi, fa, sol, la, videlicet ac duplicem longam, [MX] longam, [L] brevem, [B] semibrevem, [S] minimam [M] et si quae similia sint, ita seducta sunt, ut ibi summum ejus scientiae, quam inter mathematicas artis musicam appellant, putent reperire bonum, ac si quis avelanam exterius diutissime rodat, dentibusque premat, nunquam tamen ad id industriae pervenire valet, ut sapidum, qui latet intus, rupto duro cordice nucleum gustet. An nescitis, o cantores, si tamen nos magis delectat operam dare virtuti quam vanitati, nescitis, inquam, philomena tam egregie canit, prorsus ignorans quod sit, ut, re, mi, fa, sol, la? Sed et canens dulciter aera scindit, ac tempus metitur nesciens longam neque brevem aut veras mensuras omnis avicula, numquid et asina rudens aerem findit rituque suo vociferans, tam audacter metitur tempus, quam et alacriter, nec desistit voces asininas, sua quadam respirando mensura satis decenter organisare, donec ipsa suam melodiam completam noverit esse? In quo quidem et is qui primus per illas sex sillabas cecinit mecum sentire videtur, sic dicens in his tinnulis rithmis Guido monachus:

"Musicorum et cantorum grandis est distantia.

Isti dicunt, illi sciunt quae componit musica.

Nam qui facit quod non sapit, diffinitur bestia".

Caeterum tonantis vocis, si laudent acumina, superabit phylomena, vel vocalis asina, ob quod eis esse suum. Tollet dyalectica haec etenim in hac arte vilia sunt neque rationi quae cuncta discutit proponenda, cantor namque nihil amplius habens quam, ut, re, mi, fa, sol, la, longas et breves, tertias ac quartas, quintas et sextas, aut hujusmodi rusticis ac ydiotis communia, cui debet assimilari nisi tybicinibus?

[373] Ex historiali speculo libro vigesimo sexto quis ut, re, mi, fa, sol, la, primus adinvenerit, quove tempore totum in manu sinistra locaverit.

Conrardus ad imperium anno domini millesimo vigesimo quinto mundi scilicet, MLXXV, sublimatus, imperavit annis quindecim, claruit eo tempore in Ytalia Guido Aretinus multi inter musicos nominis. In hoc etiam phylosophis praeferendus, quod ignotos cantus etiam pueri facilius discant per ejus regulam, quam per vocem magistri aut per usum alicujus instrumenti, dum sex litteris aut sillabis modulatim appositis ad sex voces, quas solas regulariter musica recepit, hisque vocibus per flexuras levae manus distinctis, per integrum dyapason se oculis et auribus ingerunt intentae et remissae elevationes vel depositiones earundem sex vocum. Non me movet, carissimi, vobis ista scribere prava novitas, cum sedente domino pro secundo, libellum vetustissimum invenerim, inquo plures antiqui musici chatholici plura de plano cantu mirifice tractabant. Quorum siquidem unus in modum dialogi loquens discipulum varia de sonis et vocibus magistrum interrogantem introducebat, ac in fine subscriptam Anthyphonam cum his et hujusmodi notulis quibus tota tunc utebatur ecclesia sine lineis canere docebat.

[CSIV:373,1; text: Ego sum via, veritas et vita, alleluia, alleluia.] [GALRITS2 01GF]

Guido vero, natione Tuscus, et, ut audis, paululum Aretinus, quodque totum excellit pius ordinis sancti Benedicti, qui tunc sanctitate multa pollebat monachus, et ipse quidem in illo de quo loquor libello mira de tono, semitonio, dytono, dimiditono, dyatessaron, dyapente, dyapason ac de semensione monocordi tractabat, asserens utique jam relictis illis notulis suo tempore totam ecclesiam uti quindecim alphabetum litteris septem, utpote gravibus ac septem acutis, nam quicquid habetur ultra tertium A, superfluum a sensatis musicis reputatum est, et [Gamma] gamma quod est G, graecum sub G, gravi per dyapason fuit a modernis cantoribus illo in tempore additum. Cujus rei volo testis sit haec, quam sic sine lineis ac spaciis illic repperi symphonia, in eo scilicet quod praefatus monachus de musica composuit opusculo, quodque micrologus appellatur, id est brevis sermo.

[CSIV:373,2; text: C D F C D D E F G G F G F E C D D F E D C D D Sancte Johannes meritorum tuorum copias nequeo digne canere.] [GALRITS2 01GF]

Cernes autem, Guido praefatus nimiam tunc temporis in ecclesia Dei tam canendo quam docendo planum cantum differentiam nimiumque discendo laborem, ita quod tot essent varii cantus plani codices, quot episcopatus variaque ad docendum inventiones, nec poterant, ut in ea fatetur quam scribit ad Michaelem Pomposiae monachum epistola, vel imperfectam saltem in decem annis acquirere modulandi scientiam, primo totum, quo nunc utimur his lineis ac debitis spatiis distinxit anthyphonarium, quod Papa Johannes qui tunc erat, probare voluit, irritandoque quicquid alii cantores adinvenerant, id laudavit, tenuit et confirmavit, qui nos ad tantam provocare cupiens canendi docendi seu ad discendi facilitatem, sic in paucis his rithmis tinnulis ait Guido: Solis notare litteris optimum probavimus. Quibus ad discendum cantum nihil est facilius, si frequentate fuerit saltem tribus mensibus, videns ergo quam facille sit per has septem litteras A B C D E F G, [374] totiens quotiens opus fuerit replicatas; suis necnon debitis lineis atque spaciis ordinate deputatas adjecit et sex illas et ymno beati Iohannis Baptistae succisis sex particularum primae parti scapitibus, propter infantulos fabricare sillabas, quibus nempe tonos magis faciliter aut elavarent aut deponerent ac semitonia, velut quodam ad miniculanti baculo suffulti. Nam et ad eumdem Pomposiae monachum et in eadem epistola sic ait Guido: Sit, inquit, haec symphonia, qua ego docendis pueris in primis atque ultimis utor.

Sequitur primus versus ymni sancti Iohannis cui Guido talem cum lineis et notulis apposuit cantum in quo sit, ut, re, mi, fa, sol, la, satis ad propositum.

[CSIV:374; text: VT que ant laxis RE sonare fibris MIra gestorum FAmuli tuorum SOLve polluti LAbii reatum Sancte Johannes.] [GALRITS2 01GF]

Omne quidem in ut, re, mi, fa, sol, la, superfluum, quod non sit aut in allegata illa Guidonis epistola, aut in hac symphonia saltem expressum.

Cernis, lector, vario ritu cecinnisse veteres usque ad ultimum modernos, ut, re, mi, fa, sol, la, non ea quidem puritate, qua confectum est usque nunc exercuisse. Quere, queso, praefatam Guidonis epistolam in qua se nobis illas fabricasse sex sillabas insinuat, et si tot ibi, fa ut, ut fa, sol ut, ut sol, aut hujuscemodi simile, cum naturis illis, b mollibus et [sqb] duris nimia verbositate quidem egentibus inveneris, volo me per omnia mentitum fuisse. Quae proculdubio tanto debent estimari superflua, quanto verum obfuscando sensui discentium taedio nimis opprimunt. Quot, quaeso, viri tonsurati Deum alacriter in ecclesiis laudarent ardentique desiderio cantum illum eis, qui Dei sunt suavissimum, neque tamen lascivum, quem nobis tradidere sancti, patienter addiscerent, nisi tot ambages verborum, tot varii naturarum, [sqb] quadrorum et mollium ordiens, totve non jam vocum, sed sillabarum superfluae mutationes rudium animos ac ingenia fatigando debilitarent. Quidam rem attentare conantes fabulas illas memoriae mandant, sed antequam ad id pervenerint, quod discere cupiunt, tanta garrulitate verborum attediati jam expensis aliquando pecuniis totum in medio relinquunt. Alii vero phylateria illa, ut vulgo loquar, non parvo labore crebre discunt. Sed nil praeter, faut, ut fa, solut, ut sol, et his similia totis diebus in ore volventes, affecti quoque tedio tandem a docente cantore discedunt, sicut ante nesciunt. Aliique tamen et illam mentetenus habent superfluam sex sillabarum velocitatem et elevandi vocem atque deprimendi per illas non parvam practicam, verum ultra precedere volentes, dum verba sacra cum illis sillabis, in quo totus fructus est accordare volunt, parum aut nihil in tota vita sua proficiunt. Quare, quum absque dubio tonum et semitonum, quae communes omnium melodiarum mensurae sunt, ac per consequens hujus artis origo, medium et finis, funditus ignorant, operta namque veritas ab illis sex sillabis, et suffocata nequanquam in caesis ignorantia mentibus illucescere valet? Docete, quaeso, pauperes clericos, o cantores, proferre tonum ac semitonium sub debitis suis litteris absque tot verborum ambagibus, et sufficit eis. Nam testor ego Deum et sanctos angelos ac eos qui me docere vident quotidie planum cantum, quod abjectis illis sex omnino sillabis, tot [sqb] quadris, tot naturis totque [375] mutationum illarum frivolis, in una vel circiter hora discunt a me, fratres mei Cartesienses, quindecim phylosophorum discernere voces, in quibus duntaxat omnem planum a principio nostri sancti constituere cantum. Nec mora tonum proferunt ubique locis debitis ac semitonium plus in mense quonammodo proficientes, quam cum illis iterum phylateriis plerique discant per annum integrum, et nihilominus in momento canunt si velint per illas sex sillabas, non quod sibi reputent illud esse necessarium, sed ut probent perfectum quemque noverit tonos et semitonia discernere non solum per litteras aut per sillabas, sed et per omne, quod voluerit, potest de facili cantare. Verum haec de superflua verbositate, [sqb] quadrorum, naturarum et mutationum sufficiant, cum jam ad veram brevem atque perfacilem canendi per, ut, re, mi, fa, sol, la, sit utique procedendum.

Quare Guido sex sillabas elegerit ad cantandum, nec plus nec minus, et quare litteras, A B C D E [Gamma] G, dictis sillabis miscuerit quod sit, ut quid, re, et caetera. Curve F gamma graecum ante nostrum A locare voluerit et in manu sinistra totum sic ordinare.

Primum ergo quaerendum est, cur Guido novam illam introducere volens canendi formam sex solas sillabas elegerit et non potius quindecim juxta numerum ordinis phylosophorum, aut tot quot voces communis sui temporis usus habebat, seu quatuor duntaxat aut plus aut minus. Ad quot respondendum breviter, quoniam musicus erat et non cantor purus, non nesciens, omne quod canitur, quatuor tantum concludi vocibus ac duobus cum semitonio minori tonis, quod totum aut prima consonantia dyatessaron ab antiquis phylosophis appellatur aut tetracordum, hoc est quatuor cordarum; quid enim ultra primam dyatessaron agis, quod non sit unum et idem? Nam cum a [Gamma] gamma graeco sint quatuor voces in C grave duoque toni cum semitonio quod dyatessaron reddit aut primum tetracordum, ultra procedens hoc habebis ab ipso gravi C, in F grave vel ab F gravi in b rotundum et sic usque in infinitum. Attamen quia dyatessaron illa prima consonantiarum modo post duos tonos minus habet semitonium, ut est [Gamma] gamma vel G, quod est unum et A B C, vel etiam, C D E F, tam grave quam acutum aut super acutum modo inter duos tonos, ut est, A B C D, vel D E F G, tam sursum quam deorsum, modo ante duos tonos quod quidem, B C D E monstrat et E F G, etc., comprobat, nimirum necesse fuit, Guidonem, cujus propositum erat, quam breviter totum exprimere cantum, has sex nec plus nec minus aut alias hujusmodi totidem fabricare sillabas. Quis enim nesciat, per ba, be, bi, bo, bu, bam, id fieri posse, vel per aliudque propriam simile? Quicquid etenim canendo proferre velis observa tonum ac semitonum, et optimum erit; volens autem ille ritum, quem tunc modulando voces communis usus habebat, in manu sinistra, tamquam in portatili tabula sicuti sunt ordinare, nec ignorans, quam etsi quatuor primae sibi succedentes litterae, sicut ibi monstratum est, unam de tribus dyatessaron speciebus generent, quinta nihilominus et sexta subsequens littera duas alias ejusdem primae consonantiae gignunt differentias, ultra quod nihil habes, si rem aequa lance penses in vocibus dissimile, sex et ipse sillabas illas instituit ad placitum quas in illa symphonia superius habes. Quarum siquidem sillabarum primam, id est ut primae litterae manus [Gamma] gamma graeco scilicet aequavit, sicut A grave, re secundam et [sqb] gravi, mi tertiam, et C gravi fa quartam, D quoque gravi sol quintam, et E gravi la sextam.

Ut ergo quid est, nisi quaedam ad hoc inventa sillaba quae G vel C vel [Gamma] tam gravibus quam acutis et superacutis in cantu sit subdita, nilque mutet unquam de dominarum suarum statu vel [376] natura, sic re quidem A D vel G, mi [sqb] vel E vel A, fa C vel [Gamma] vel [sqb], sol D vel G vel C, la necnon E vel A vel D subditae sunt, fa, tamen ubique principatum habere videtur, eo que primam semper de tribus dyatessaron differentiis inter has sex sillabas terminans, mox aliud vt, excepto b rotondo inchoat, quod totum sequens descriptio clare demonstrat. Videbis etiam ibi sex illas sillabas adeo litteris obligatas, ut quicquid, ut, re, mi, fa, sol, la, nobis insinuat, id totum [Gamma] gamma A [sqb] C D E, vel etiam C D E F G A, vel F G A [sqb] C D, tam sursum quam deorsum et ubique locorum exprimat. Igitur neque sex litterae necque sex sillabae totum (ut dicitur) cantum in se continent. Sed magis sex voces ita sub illis dispositae, quatenus et tres illas, quas ostendi dyatessaron species enuntient et cum uno solo minori semitonio quatuor tonos integros habeant.

Quod Guido non ignorans, [Gamma] gamma, quod jam pro nostro G positum in usu fuerat sicque vocitatum ne nobis latinis proferre G, ante nostrum A grave foret G graecum unquam, sic in principio manus, quam instituerat ille reliquit, nam ab A, sic coepisset, tres unquam sub sex litteris sequentibus dyatessaron species, nisi cum ingenti confusione vocum exprimere valuisset.

[CSIV:376; text: ut, re, mi, fa, sol, la [Gamma] A [sqb] C D E F] [GALRITS2 02GF]

Hic est, ut, re, mi, fa, sol, la. tractum ex his sex litteris varietate triplici, constans ex dyatessaron.

Modus canendi per, ut, re, mi, fa, sol, la; facilis, verus atque brevissimus.

Viso igitur, quod nihil sit ut, re, mi, fa, sol, la, nisi quicquid sub paucis litteris etiam antiqui cantavere patres non praemissis tot verborum ambagibus, ad quid nunc penes nos haec perditio temporis. Certe cum ad ipsum sub una littera cantari posse probetur, quod super tribus sillabis et sex mutationibus tantae verbositate crebro dicitur, nescis si sit in capite sanus, quicumque non videt tempus illud perditum, quod circa plura contenitur, si possit expleri per unum.

Interroget ergo sic breviter cantor discipulum:

Quot litteras habemus ad cantandum?

Discip. Quindecim.

Cantor. Recte dicis quindecim, quum et tot sunt, quae supra descripsi tractando de solis litteris vocabula phylosophorum et infra quindecim voces totum instituere sancti nostri planum cantum. Omne enim quod in manu Guidonis est ante primum A, vel ultra tertium, ejusdem rei replicatio est, quae nisi vox humana deficeret, nunquam finem haberet, sed quomodo dividuntur?

Discip. In A grave, [sqb] grave, C grave, D grave, E grave, F grave, G grave, rursus que in A acutum, [sqb] acutum, C acutum, D acutum, E acutum, F acutum, G acutum, et iterum in A, super acutum.

Cantor. Et qualiter pronunciantur?

Disci. Tonum semper a littera in litteram subsequentem proferimus quamquam [sqb] C, tamen et E F nobis ubique gignant semitonium minus.

Cantor. Nec alibi facis de littera ad litteram semitonium?

Disci. Etiam inter A et b rotondum quando nobis accurrit tritonum inter F et [sqb] quadrum.

Cantor. Quid ergo tunc de pessimo tritonio facis?

[377] Disci. Ipsum in tertiam dyatessaron consonantiam converto.

Cantor. Recte respondes utique, nam si cantus ab F gravi vel acuto tendat in [sqb] quadrum aut e convenso descendat, nisi praesto relictis omnibus b rotondum quod est de medio suscaeperis ac tonum, qui naturalis est ab A in [sqb] quadrum mox in simile caeteris minus semitonium mutaveris, horrendam tritoni duriciam non effugies atque discordiam.

Disci. Vera sunt haec, scio magister, et ad praesto modulandum sufficientia, sed, oro, doce me cito noscere lineas et spatia.

Cantor. Animadverte frater, quum omnes litterae de dyapason in dyapason similes constitutae, sunt sibi jugiter in lineis ac spatiis contrariae verbo gratia [Gamma] gamma, quod quia nostrum A, praecedit, non dicitur G grave nec primum, nihilominus cum a Guidone monacho fuerit in linea situm necesse est ut G grave sive primum in spatio sit, ac in linea e contrario acutum quid ultra differs ad cantandum sic de tribus A A A, sic de caeteris litteris habes.

Disci. Vereor, ne dum mihi licet raro [Gamma] gamma graecum occurrerit aut una de quatuor illis superacutis, quas ultra quintam decimam cordam Guido monachus adjunxit litteris, quid tunc agere debeam ignorem, sed et illud me non parum sollicitat, quod totus mundus, ut ita loquar, sex illis sillabis utitur ad cantandum. Ergo vero per has quas doces litteras solus canere debeam.

Cantor. Ad haec tibi respondebo breviter, si novam tibi fabricare voluero pro meo sensu musicam, si tonos et semitonia, sine quibus nemo canet aut cecinit unquam, reprobare nitar, si demum aliquam ex me tibi tradere velim, quam non habuere patres modulandi formam, veram fateor habes quaestionis materiam.

Quod si tibi pro tam prolixa docendi forma et, ut reor, ab avaris cantoribus pro solis nummis trahendis inventa brevem atque perfacilem ad ignotos cantus viam demonstro, quid ambigis, cum praesertim per suas litteras antiqui teste Boctio graecorum cecinerunt phylosophi sicut per latinas istas cantabatur ante Guidonem, ut supra legis, in ecclesia Dei, disce quaeso patienter tonos ac semitonia, dytonos ac semidytonos, dyatessaron, dyapente, dyapason quae supra tractando de litteris exposui, quamque diligenter discernere, si non vis in aliquo tam sursum quam deorsum dubitare. Quis, oro, nesciat [Gamma] gamma sicuti G grave, tono sub A debere deprimi, et quotquot sint litterae superacutae non aliter quam acutae tractaris.

Disci. Grata mihi responsio tua, paratus sum, en cantemus.

Cantor. Age rursum et prius mecum per meas litteras cane quo subjectis hic, ut, re, mi, fa, sol, la, litteris mox te per utrumque modulari recte faciam non modo cantum divinum sed et perfectum, ut aiunt moderni, contrapunctum.

Disci. Hoc est quod hamelo (?) cantemus.

[CSIV:377; text: Haec docet figura modulari per litteras breviter ac faciliter et per ut, re, mi, fa, sol, la. Tonus Semit. min. Semit. maj. [Gamma] A [sqb] C D E F G A [rob]] [GALRITS2 02GF]

[378] Cantor. Eya cantemus:

Disci. Cerno nunc, o magister, quod ita sit, ut dicis, nam quicquid intendendo seu remittendo voces aut illas litteras aut illas sillabas aut etiam notas istas quadras revolvam in ore necesse est, ut totum tonus aut minus semitonium discutiat, primo creatus in mente. Nec me latere potest amodo, quod sicut non solum inter gamma graecum et A grave tonus est, sed etiam inter omnem litteram et litteram sequentem gravem acutam vet super acutam preter [sqb] C et E F, quae minus invicem habent continui semitonium ita, quidem ut, re, mi, fa, sol, la, vel e converso quatuor procreare tonos necesse est integros eo quod solum, mi, fa, vel fa, mi, semitonium ubique teneat. Hinc est quod juste dicitur totum ut, re, mi, fa, sol, la, capere cantum, non quia litterae sunt et sillabae cum id quaevis aliae sex sillabae sibi vindicare queant, sed vi quatuor tonorum cum illo semitonio, quos in se concludunt. Non aliter enim quam G [sqb] vel C E, vel F A, dytonum exprimit, ut, mi, vel fa, la. Nec aliter A C, vel [sqb] D, vel E G, semidytonum profert, quam re, fa, vel mi, sol, nec aliter G C, vel A D, vel [sqb] E, tres dyatessaron differentias, quae nil habent ultra se novum detegunt quam, ut, fa, vel re, sol, vel mi, la. Cum ergo nil exprimat, ut, re, mi, fa, sol, la, quod prius non sit a sex istis litteris, G A B C D E, vel C D E F G A, gravibus, acutis et super acutis expressum scio, quod sufficiat una de sex illis sillabis pro qualibet littera, nec sit opus ad cantandum vel discendum dicere fa, ut, aut sol, ut, et his similia, quae quidem egent ad extricandum verbositate nimia. Nam et quando verba sancta sub nostris notis quadris proferimus, stulti videremur, si talia per os nostrum volveremus.

Verum quia brevem hanc et expeditam doctrinam tuam habere carum delibero, disce discernendi modum etiam istas sillabas breviter, obsecro.

Cantor. Quia recte sapis nimirum et quod ad rem pertinet deposcis, neque tecum ultra de duarum aut trium sub una littera contentu sillabarum superflue disputandum existimo. Frustra namque laborat, qui quod sub uno clarum est, in multis intricare nititur. Nam ut pauca tibi sint pro pluribus in exemplum, si C solum in gravibus te teste nobis sufficere possit ad cantandum, et aliud in acutis, ad quid fa, ut, in uno et sol, fa, ut, in altero recordare, ergo quod fa sillabam aliis omnibus praeposuerim, quam cum habueris omnes alias habes fa, siquidem si voces intendas semitonii semper finis est, quas cum remisseris, e diverso primordium. Ascendendo etenim semper, mi, fa, semitonium minus est, e contra, fa, mi descendo, quid nune aliud quaeris, habe fa, et totum habe, sunt autem in manu Guidonis septem fa, quam hic tibi depingam.

Disci. Scio quod septem sint, sed quo vocabulo distinguantur ignoro.

Cantor. Disces prius modulari tonum ac semitonium et discernere per quasvis litteras graves docui vel acutas et superacutas eleganter, dein canere volens per illas sex sillabas juxta communem usum, primum ut vocabis, de gamma primum re, de A gravi primum mi, de [sqb] gravi primum fa de C gravi, primum sol de D gravi, primum la de E gravi, sicque de reliquis; nam omnes alias hujusmodi sillabas, ab illa littera sub qua jacent denominabis tam acutas quam superacutas, quemadmodum denominasti sex illas.

[379] [CSIV:379; text: Unisonus. [Gamma] ut A re [sqb] mi Semitonium minus E la F fa Tonus G sol C fa E la D sol A la C fa [rob] fa A la F fa Diatessaron. Fa quodlibet intellige tonum ac semitonium discutere, Si cupis, quam facilliter et non mutando canere. GUIDO QUAE SECUNTUR. Inventor hujus regulae Guido fuit Aretinus. Ille, Romano principe Conrado, sicut legimus, regnante X post annos Mille cum viginti quinque, non tamen id instituit tot cum verbositatibus. Hic, benedictinus monachus, mirifice decoravit totum antiphonarium his lineis et spaciis, ad canendum litteras magis laudat quam sillabas quae sunt: Vt, re, mi fa, sol, la. Sic dicens illis in rithimis: Solis litteris notare optimum probavimus, Quibus ad discendum cantum nihil est facilius, Si frequentatae fuerint saltem tribus mensibus. Hoc esse dyatonicum genus nemo dubitet. Si vel parum sit sciolus; et legerit Boetium. Manus Guidonis.] [GALRITS2 03GF]

Discip. Delectat admodum hanc quam probas manum ab illo Dei servo Guidone monacho primum excogitatam inspicere; sed et inspiciendo cogor, quod vir tam nobilis ingenii maximeque brevitati studens, ut in illis apparet rithimis, sex illas sillabas ita binas atque ternas iddem replicando sepius inculcaverit, aut quod ante clarum et breve per litteras fecerat, postea sic obfuscare voluerit, non credere. Nam si semel primum ut, re, mi, fa, sol, la, quod sub [Gamma] gamma, A B C D E cadit, in bonam practicam redegero, velim et nolim ut ita loquor, mi, re, ut, naturaliter [380] sub omne fa, necnon sol et la, cadunt subsequenter in ore meo. Non tamen haec dixerim, ut me putes hujusmodi virum opinari sex illas excogitasse sillabas ad necessitatem aut fortassis ad toni semitoniive minoris abolitionem, cum et illis utique proposuerit litteras, sed ad leviorem potius infantium quequmque tonum aut semitonium capere nequirem introductionem, et si postea totum, ut rei probat effectus a nostris modernis tot verborum ambagibus fuerit intricatus. Sed quid ultra? Da mihi queso post haec de plano cantu vel parvulum exemplum, ubi la prorsus de b rotondo proprium tritonum habeam, et quem non solum per litteras sed per illas sillabas et notas quadras modulari queam.

[CSIV:380; text: D Re F Fa [sqb] Mi C Vt G Sol A La [rob] Fa E mi C Fa D Sol A Re G Vt. Ave Regina coelorum Mater regis angetorum. O Maria flos virginum. Ora pro nobis Dominum.] [GALRITS2 04GF]

Cantor. Exemplum quidem hic de plano cantu tibi dabo clarissimum, quod modulari te docet per voces mixtas hoc est per contrapunctum.

Discip. Hoc tuum valde mihi placet, a magister exemplum, in quo quidem ad solas duas illas, ut video claves, F grave scilicet et C acutumquae et duo fa continent intendo tam cordis quam et carnis oculo per litteras, per sillabas ac per notas quadras si velim canere discam, sed quod hoc mihi totum si genus si speciem, si constitutionem, si modum, si denique partes et particulas singulasve tam hujus amenissimi quam et devotissimi cantus melodias diudicare nesciam.

Cantor. Quod quaeris fateor quaeri potest ac debet non in hoc tantummodo cantu sed in caeteris omnibus, nec scio si cantor hoc ignorans, nomen recte gerit cantoris. Quis enim nesciat, omne quod nos latini canimus sub solo continere genere dyatonico. Quid autem sit genus dyatonicum, quid enarmonicum atque cromaticum, hic non replico, nam de his disputatum est in eo, quem scripsi de vetustissimo ritu canendi libello. Quem quippe libellum si legeris, et ipsum, quod scribo pauperibus clericis opusculum, huic tamen annexum atque praepositum diligenter inspexeris, quod hic cantus sive per litteras sive per sillabas aut per notas quadras cantetur, in dyatonico sit genere, in quarta dyapason specie, et ejusdem quarta constitutione creatus, ac per consequens de primo modo primove, sicut aiunt, autentico non dubitabis, sive tamen interest inter species dyapason et constitutiones, quod species in uno, duobus et pluribus considerari solent intervallis, constitutiones vero non nisi totis de medio, sicut, satis testatus sum simul annumeratis vocibus. Nunc autem ad partes huius cantus et particulas accedendum. [381] Partes etenim appello dyapason, quod totum est, dyatessaron ac dyapente quasi majores, particulas vero tonum semitonium dytonum et semiditonum quasi minores.

D F, in primis sive re, fa, sub iisdem litteris, semidytonus est ascendendo, qui licet duo possit habere intervalla, non est hic nisi in uno, F E, sive fa, mi, semitonium est descendendo E D, tamen sive mi, re, tonus aeque descendens, atque D C, vel re, ut, tonus, F D vero sive fa, re, semidytonus est in suis duobus intervallis e contra descendendo sed F C, sive fa, ut, tertia dyatessaron species in solo triplici quod habere potest intervallo. C F autem vel ut, fa, tertia necnon dyatessaron species est, sed in uno tantum ascendens intervallo, F G A dytonus in suis ascendens duobus intervallis sive fa, sol, la, sed A b rotondum semitonium minus est, aut la, fa, sursum tendendo. Hic est tertius de tritono tonus in minori semitonio commutatus, nam cum ab F gravi conscendat hic, ut audisti, dytonus necesse est relicto [sqb] quadro, quod tono semper A superat et mi sillabam habet b capere rotondum, quod econtra semper ad A minus habet semitonium, et fa, recipit sillabam ad id aptissimam ministerium. Sicut ergo la, de A acuto et fa, de b rotondo caput amputavere superbi tritoni de F gravi ad [sqb] quadrum acutum scandere nitentis fere per medium, sic et idem fa, descendens ad idem A mi, quo sibi creans praefatum ac eundem quamquam descendentem ad F grave tritonum pene quidem achephalum hoc est absque capite fecit.

Discip. Ambigendum hic arbitror, si sit semper ab F in [sqb] quadrum tritonus aut signato b rotondo si sit totus abolitus.

Cantor. Pergit quispiam ad urbem tribus a se milliaribus distantem, sed audito rumore civili propinquus ad unius milliaris medium ultra siquidem progredi non audet. Nunquid illa tria millaria, tria propter hoc non erunt. Absit. Interrogatus itaque, si sit hic tritonus tam ascendens quam descendens, die audacter: ita, cursu naturali vocum, qui mutari non potest. Verens tamen ejus duritiam, non attingis ex industria sui verticis cacumen, figens prius in b rotondo gressum.

Discip. Placet. Attamen si nobis unquam aliter occurrat tritonus quamin tribus intervallis, ut hic, dubito. Nec certus sum, si semper sic in tertiam dyatessaron speciem illum cum occurrerit vertere debeam cum b rotondo.

Cantor. Occurrit nobis plane tritonus etiam in uno quandoque vel duobus (cantionibus) sicut et dyatessaron intervallis ascendendo seu descendendo, nec debes unquam illum integrum enuntiare, si commode tamen possis periculum evadere, quamvis in plano cantu facere tritonum, non est mortale peccatum. Scito tamen, quod si possis et nolis unquam agis, quoniam dulces cantus quos sancti nostri dulcibus captavere verbis, immutas et confundis.

Discip. Non ultra te volo, o magister, interrogare, ne te cogam multa replicare.

Cantor. Sufficit absque dubio frater quod audisti super his ad omnem aliorum cantuum investigandum virtutem, si tamen adhuc audieris, ubi cantus iste formam propriam primi modi sibi vindicet. Hic cantus nimirum in D grave finitur, et ubicunque D grave reppereris in eo vocem ibi finalem habes, aut in ejus exordio vel post vel in medio. Vis nunc videre pulcherrimam in illo primi modi sive tropi formam. Ad D grave quaeso, vel re, ad sub eodem, quodest super ultimum dictionis "angellorum" sillabam presto convertere visum. Nonne vides ibi sequi protinus A acutum sive la, sub eodem ac per consequens primam dyapente sub uno intervallo speciem. A quo quidem A sive la, sed supra secundam dictionis "Maria" sillabam habes illico semidytonum in C acuto vel in fa, sub illo per solum intervallum ac subito tonum adhuc in D acuto vel in sol, ejusdem ac primum [382] consequenter ab A vel la, in D vel sol, dyatessaron in duobus intervallis speciem. Haec est vera procul dubio primi tropi vel autentici modi forma, quoniam ibi D ad A sive re, la, rursum que A C D seu la, fa, sol, quartam formant dyapason speciem in constitutione quarta, quae constitutio quidem ab ipso D grave cadit in eodem acuto D per septem intervalla sub ordine vocum. Post haec descendit iste cantus ab illo D acuto in C per tonum ac in [sqb] quadrum per minus semitonium, in A vero per tonum et in G simili modo per tonum ob quod sol, fa, mi, re, ut, si bene perpendas, quartam tibi generat in eodem loco dyapente descendendo speciem. Quid nunc restat obsecro videre, quod non sit in hoc cantu visum nisi forsitan, quod A sequens acutum et A sive re, et iddem la, sicut et in fine D D, vel re, re, faciunt unisonum. Quotiens enim duas sicut hic aut plures in una linea vel spatio litteras aut notas aut sillabas habemus totiens utique voces quaesibi illis latitant, aequali prolatione dirigimus.

Cur pauci vel nulli cantorum sciunt componere planum cantum.

His expletis, quae ad veram simplicemque divini cantus pertinere probatur notitiam juste lector quaerere potest, unde procedat hoc, ut nec parvam quidem anthyphonam cujus virtutis sit discernere sciant aut si fuerit opus novam componere, pauci vel nulli cantores nostri temporis. Cui respondebo protinus, quoniam et vim vocum, quam hic descripsimus non intelligunt et totis vanitatibus dediti dulces et angelicos modulos aure mentis non capiunt. Sicut enim rhethores necesse est, post artem et ante non paucos antiquorum, quos imitari valeant ac eruditorum perlegisse libros, sic et tu cantor volens angelicum verbis sacris apponere cantum, te quidem oportet libros divinos canendo diu per ecclesias frequentasse neque tamen ea, quae de generibus melorum, de speciebus consonantiarum, de constitutionibus, modis, tropis, sive tonis, parumper ante religiosis ac pauperibus clericis describimus ignorare. Verum quia nos magis delectat, o cantores mei, vulgo quam deo vestro canere, vos inquam vanitas illo permittente seducit, ligat ac inebriat cum vestris vanis cantibus, nam ingenium ibi valet, ubi mens intendit. Et nemo duobus dominis teste deo bene servivit, inquam. Vis itaque de facili per planum cantum anthyphonas, responsoria, hymnos, ac similia posse nova per dies ac devotissima cudere, da debitas unicuique tropo, tono sive modo suas, ut ante docui, species atque stilum ecclesiasticum totis imitare viribus, sacris semper suppositis verbis, non aliter, quam imitari soles stultos in suis execrandis cantilenis cantores subjectis ut plurimum verbis meretriciis. In malevolam etenim animam introire nequit, quod pertineat ad sapientiam. Hoc autem leviter agere poteris si tractatum de puris litteris, quem huic ex industria, sicut jam testatus sum, praeposui legeris ac intellexeris, in quo nempe tracto satis breviter et aperte de omnibus, quae pertinent ad dei laudem exercendam in ecclesiis.

Ita tamen, quod si te per ut, re, mi, fa, sol, la, canere delectet quicquid demonstrent litterae per tonum sive semitonium, sit tibi semper vt, re, mi, vel vt, mi et fa, sol, la, vel fa, la, tam ascendendo quam descendendo dytonus; re, mi, fa vero vel re, fa et mi, fa, sol, vel mi, sol, semidytonus; re, mi, fa, sol, autem, vel re, mi, sol, vel re, fa, sol, vel re, sol, prima sit dyatessaron species; mi, fa, sol, la, vel mi, sol, la, vel mi, la, secunda; vt, re, mi, fa, vel ut, re, fa, vel vt, mi, fa, vel ut, fa, tertia; re, mi, fa, sol, la, vero vel re, mi, la, vel re, fa, la, vel re, sol, la, vel re, la prima sit dyapente species; mi, fa, sol, re, mi, vel mi, fa, mi, vel mi, sol, mi, vel mi, re, mi, vel mi, mi, secunda; fa, sol, re, mi, fa, vel fa, sol, la, vel fa, re, fa, vel fa, mi, fa, vel fa, la, tercia; vt, re, mi, fa, sol, vel ut, re, sol, vel vt, mi, sol, [383] sol, vel vt, fa, sol, vel vt, sol quarta quoque varietas ac differentia.

Explicit liber secundus Secundae partis de sillabis vt, re, mi, fa, sol, la.


Previous part    Next part   



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License