Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[f.air] UTillissime musicales Regule cunctis summopere necessarie plani cantus simplisis contrapuncti rerum factarum tonorum et artis accentuandi tam exemplariter quam practice per magistrum Guillermi Guersoni de Villalonga nouitter conpilate Incipiunt feliciter

[Guerson, Utillissime, f.air] [GUEUT 01GF]

[f.aiv] MAgister Guillermus Guerssoni de Villalonga mandamenti Fayni Viuartensis dyocesis: Magistro Petro Recamelli de Fayno fratri suo in musica expertissimo de laudibus musice salutes vt animus in ea quidquam delectationis accipiat

MVsica per flores subscriptos prestat odores

dulces ac mores aptos confert et honores

Que breuibus scriptis tibi commendatur in istis

Omnes per partes cunctas si disceris artes

Concordem cantum tradet tibi musica tantum

Per quem laudari deus almus vult et amari

Ergo clericuli studiosi quique nouelli

Cantum confusum variis in partibus vsum

Sunt post ponentes: artem veram retinentes

Per quam saluator cantus concordis amator

Digne laudari semper queat et venerari

Omnia qui pascis tu cunctipotens precor assis

Hanc artem clare valeam cunctis reserare

Hic vt clericulis possim prodesse nouellis

[f.aiir] Incipit prologus

QUoniam inter cetera mortalium nichil dignius esse constat scientiarum liberalium cognitione: et quia vt ait Cicero in primo Retorices: sola assiduitate ac exercitio: scimus id quod natura sepe negatum est hec enim non sine ratione In medium afferuntur: quia que paucis sumus absoluturi nullus vnquam nisi qui studio arte exercitio assiduitate: adeptus fuerit. non poterit ea consequi que huius preclare primi inuentores artis consecuti sunt

Quapropter nos vt bonis litteris operam semper nauaturi non perniciei nec luxui: (quod natura abhorret) incumbentes aliquid mente decreuimus videlicet hanc artem componere: non parum iuuennm letitie animis alaturum. scilicet sinphonie musice artis regulas precepta: que alii diffusius tradiderunt: quam breuissime poterimus absoluemus. sed quedam ad huius melliflue artis precepta necessaria esse videntur: Ideo circa eam regulas subnectemus: quibus cognitis facile ad summum peruenire quisqne potest. Cum ergo humana natura scire desiderat et a primi hominis peccato quatuor sunt: que naturam impediunt videlicet ignorantia vicium imperitia loquendi et indigeucia: quibus tum quatuor boua sunt opposita ignorantie videlicet sapiencia: vitio virtus imperitie loquendi: eloquentia: et indigencie sufficiencia Ideo quod (diuina clemencia) philosophus periciam artis inueniret. concessit: vt per eam quisque noticiam valeat bona comprehendere: vt fruendo hiis: lapsam naturam [f.aiiv] ad meliorem consistenciam valeat sublimare

Cum ergo musica inter septem artes liberales: sola optineat principatum: sicut scribuut philosophi: musica est que in ecclesia triumphanti et militanti deseruit dulcisonat letificat in deum eleuat letum reddit animum: et ad bene viuendum inclinat: glorie eterne viam prebet in odorem suauitatis: quaquidem musica infelices peccatores veniam petunt: eademque tristes confortantur: necnon cunctis maior redditur leticia: hac labore et dolore fatigatis datur subsidium: qua pugnantes promptiores efficiuntur. Et quam non habentes ignorantes reputantur. Quoniam sic dicit Ysidorus in libro Ethimologiarum non minus dedecus est nescire canere: quam litteras ignorare Musica ergo omnium scienciarum domina est: menti delectabilis desolatos comfortans oppressos refocillans malorum iram refrenans et inuidos confundens sopitos exitans et vigilantes sopite cogit. hac arte omnium rerum supremus opifex colitur laudatur ac veneratur: predictis concludimus musica laudem dei decantari: ac eterne beatitudinis gaudia exprimi Angelorum profecto proprium est: laudes omnipotentis decantare: vox ecclesie solacium puerorum: resonantia aeris et anime refrigerium vnicum. tormentum demonum: ipsius musice artis simphonia. Ideo nulla perfecta potest mentis haberi delectatio: nisi hac arte concurrente: nam felices hii sunt et summe a deo diliguntur qui talem artem sciunt et docent. Teste psalmista dicente: Beatus populus qui scit iubilationem. Aparet ergo quod est nobilissima sciencia: et quod eam quilibet appetere debet et diligere: et conatu maximo eam addiscere pre omnibus aliis scienciis Et hoc probari posset: nam musica et eius vsus per certas melodias ad promptitudinem et intellectus dispositiouem cogit: vt facilius ad suas operationes quisque redire valeat. Quoniam hec animum recreat [f.a3r] quare summis viris studiosis audire et iudicare ac se excercere perceptum est.

Nec solum inter fragilia rerum mortalium dona hoc fieri liqnet: verum etiam vbi summa creature beatitudo consistit: namque perpetua qniete fruuntur: incessanter deum rerum omnium conditorem: laudare non cessant dicentes que ad summam dei iubilationem spectant: nec humana voce exprimi potest.

Et diuus ille sapiens Salomon canticorum secundo uon tacuit: hec verba inquiens. sonet vox tua in auribus meis: vox enim tua dulcis. Et quia dulcedo vocis non solum procedit ex deuotione cordis verum etiam ex exercitatione artis. Quapropter culibet virtutem diligenti: minima hand inter ceteras artes extimanda est quia ea clari labore industria viri redduntur. quid enim delectabilius: quam modulari: non que ad huius vani gaudia secli spectant sed sinceritate ac puritate mentis: cum vocis. modulis (illi cui omnis data est potestas) laudes: vt corda hominum cum maiori deuotione animi eum orent. valete: fideles nostrique laboris non immemores.

Explicit prologus

Sequitur tractatus

CUm supra planam musicam omnis discantus fundari debeat siue mensurabilis siue planus.

De plana musica aliquid in principio videamus.

Et primo quid sit musica et vnde dicatur et qnare fnit inuenta et ad quid prodest

Secundo quid sit cantus et quid sit sonus

Tercio quid sit subiectum attributionis musice

Est igitnr musica liberalis sciencia perite cantandi copiam administrans.

Uel sic musica est sciencia de multitndine mobili: rei naturaliter existentis abesse naturali secundum intellectum artifisiose abstracta. in ista difinitione datur intelligi quod musica sit sciencia speculatiua [f.a3v] patet quia in sola intellectus cognitione consistit. Et si dicant aliqui quod sit sciencia naturalis. Cum rei naturali annexa sit. Ad hoc paucis responderi potest. Quia quamuis vox sit naturalis non tamen de ipsa hec habetur sciencia vt naturalis est: sed vt abesse naturali abstrahitur: secundum intellectum. Unde si musica esset sciencia naturalis: quia est de voce naturali: sequeretur quod quisque habens vocem haberet musicam siue artem. Quod falsum est quia aues et cetera animalia vocem habent non habendo scienciam. Et eciam multi homines pulcram habent vocem et altam: qui sciencie musice sunt ignari Immo eciam posset homo sine voce in intellectu scienciam musicam possidere.

Et dicitur musica a musis que secundum fabulas asseruntur fuisse filie Iouis et memorie. nisi enim ab homine memoria teneatur soni pereunt quia scribi non possunt: vt dicitur a moys grece quod est aqua latine et ycos quod est sciencia quasi sciencia iuxta aquas reperta. Et fuit inuenta vt per eam habeatur noticia canendi veraciter. Et prodest ad laudem dei et tocius curie celestis honorifice et deuote: decantandum. Nam si cantare cupis tu cantum vincem cura Si cantus vincerit tu victus et ille relictus.

Ad secundum sciendum est quid est cantus. Cantus est modulatio vocis: secundum armoniam per vocem causata. Et dicitur de canto cantas.

Quid est sonus sonus est fractio aeris eximpulsu percucientis ad percussum.

Unum ad generationem soni tria requiruntur scilicet percuciens percussum et medium: percussiendi

Tercio sciendum est quid est subiectum musice subiectum est numerus sonorus seu numerus relatus ad vocem.

Hiis visis ad diuisionem accedamus Diuiditur autem musica in tres species pro nunc.

Alia enim vocatur rithmica

Alia metrica

Alia armonica de qua est hic a propositum

Rithmica est que requirit inquisitionem dictionum vtrum bene vel male cohereant dictiones

Metrica est que mensuram diuersorum metrorum ostendit probabili ratione

Armonica est que dicernit inter soos videlicet grauem et acutum et est idem armonica et discretio modulationis Et ista diuiditur in quatuor libellos

In primo determinabimus [f.aiiiir] de plano cantu

In secundo de contrapuncto Et in tercio de rebus factis

Et in quarto de tonis

Quilibet istorum diuidetur suis locis

Sunt enim alie varie diuisiones musice que hic causa breuitatis sunt obmisse

Omnibus ergo aliis prepositis accedamus ad principale propositum videlicet Ad cognitionem ipsius musice primi libri qui diuiditur in quatuor capitula

Primum capitulum erit de literis et de vocibus de lineis et spaciis et de alphabetis seu proprietatibus musicalibus.

Secundum capitulum erit de deductionibus

Tercium erit de mutatiouibus.

Quartum et vltimum erit de disiunctis

Introducendis ergo in planam musicam accedendum est ad primum capitulum scilicet de literis in quo videndum est qnot sunt litere seu claues quod idem est

Et quid sit clauis

Et primo sciendum est quod viginti et due sunt litere quibus tota musica conformatur que dicuntur claues quia sicut per clauem reseratur sera ita per huius modi claues reserantur tocius musice melodia Quarum octo prime dicuntur graues qnia grauiter et remisse sonant. et sunt ille octo littere a gamaut vsque ad g solreut inclusiue scilicet g a b c d e f g

Octo medie dicuntur acute quia acutius sonant quam priores vel quia acuta voce in arteriis aptis emituntur et sunt iste octo a b b c d e f g computando b rotundum et b tum scilicet ab alamire vsque ad g solreut altum inclusiue

Alie sex vltime vocantur superacute et sunt iste scilicet a b b c d e computando ab alamire superacuto inclusiue vsque ad ela Et sic sunt viginti et due littere seu claues

Et dicuntur claues quia sicut clauis apperit seram et voluit hnic et inde et reuoluit vectem vel repagulum

Antequam quitquam reseret sic etiam omnis cantus voluitur et reuoluitur per predictas claues ante quam sciatur vel discatur

[f.aiiiiv] Relique vero sillabe clauibus iuncte dicuntur voces id est signa vocum quia resonare videntur

Uideamus ergo quid sit clauis clauis est ostentio note mediante signo. Et licet quelibet vox habeat suam clauem

Tamen non sunt nisi IIII claues in vsu scilicet clauis f grauis et clauis c acuti b rotumdi et b quadrati.

Tamen quia ego posui in alphabeto nostro omnes deductiones et mutationes tocius musice artis a principio vsque ad finem fuit necesse ponere clauem g acuti.

Et si queratur quare sunt due claues in b fa b mi respondetur quod hoc est interuallum existens inter fa et mi quod dicitur semitonus secundum aliquos continens semitonum cum dimidio. secundum alios duos semitonos

Ordo litterarum supradictarum. Et quomodo secundum antiquos septem sunt litere latine quibus tota musica conformatur que dicuntur capitales

Et quomodo easdem literas repetunt sed minori forma quas septem minutas appellamus

Et quomodo b alind dicitur b molle vel b durum aliud rotundum vel quadratum

Et quomodo fuit inuentum b molle Et quomodo quia g grecum preponitur et litere latine subsequuntur datur intelligi quod musica pro maiori parte primum a grecis fuit adinuenta. A latinis vero consummata.

Et quomodo differunt modi

Omnia deo auxiliante dicentur in libro qui dotrinale seu flores tocius musice artis intitulabitur Et ideo illa pro nunc de literis sufficiant

Consequenter dicendum est de vocibus

Et primo quid est vox. Est repercutio aeris aspirati per arteriam vocalem cum ymagine signandi

Et sunt sex voces scilicet vt re mi fa sol la Que septem vicibus repetuntur secundum quot sunt septem vt in manu

Et acipitur vna vox in ela que inventa fuit vt vltimus ascensus habeatur completus.

Quarum vocum differencia cognoscitur secundum literas hic sequentes.

Omne vt incipiens a g cantatur per b durum et omnes voces ei appendentes dicendo: vt re mi fa sol la.

Omne: vt incipiens [f.avr] a: c cantatnr per naturam et omnes voces ei appendentes dicendo vt re mi fa sol la.

Omne vt incipiens ab f cantatur per: b molle et omnes ei appendentes dicendo vt re mi fa sol la.

Quomodo ethimologisantur ille voces Et quomodo sunt clause in hympno beati Iohannis baptiste et cetera Dicetur in libro supra dicto.

Et hec de vocibus pro nunc

Sequitur de lineis et spaciis

UNde decem sunt linee et decem spacia.

Prima enim litera: g ponitur in linea

Secunda litera: a ponitur in spatio et sic consequenter vt notum est quod semper vna litera ponitur in linea et alia in spacio. Ideo non plus dicam de ipsis pro nunc

Sequitur de alphabetis seu proprietatibus cantus

UNde tres sunt proprietates videlicet: b quadratum natura et b molle

b quadratum cognoscitur in omni loco vbi est ista litera g vbi incipit vt re mi fa sol la ponitur autem in tribus locis in manu scilicet in b mi in b acuta et in b superacuta vt patet inferius in dedutionibus

Secunda proprietas dicitur natura et cognoscitur in litera quia de se ipsam clauem facit et in omni loco vbi est ista litera c ibi cognoscitur natura. Et ponitur duobus in locis in manu videlicet in c graui et in c acuta prout patet in sequenti practica dedutionum.

Tercia proprietas appellatur b molle et cognoscitur in litera seu claue et in signo: in litera quia in omni loco vbi est ista litera f que ponitur in duobus locis in manu scilicet in f graui et in f acuta et in isto signo: b quod ponitur etiam duobus in locis in manu scilicet in b acuta et in b super acuta

[f.avv] Et quia omnes litere voces linee spacia et proprietates situantur in manu per singulos gradus game ponamus primo manum cum gama. Deinde videamus quid est gama et que sunt principaliter consideranda in gama.

[Guerson, Utillissime, f.avv; text: G vt, A re, B mi, C fa ut, D sol re, E la mi, F fa ut, g sol re ut, a la mi re, b fa [sqb] mi, C sol fa ut, d al sol re, E la mi, F fa ut, G sol re ut, C sol fa, d la sol, e la, Disce mauum tantum si vis bene discere cantum absque manu frustra disces per plurima lustra] [GUEUT 01GF]

[f.avir] Quid est gama

GAma est ordinatio graduum discurrencium per iuncturas interiores manus sinistre

Et est notandum quod in gama quatuor sunt principaliter consideranda

Primum quot sunt gradus

Secundum quot sunt litere seu claues vel signa quod idem est

Tercium quot sunt voces

Et quartum quot suut mutationes

Ad primum dicitur quod gradus seu situationes suut viginti scilicet g ut a re b mi c faut d sol re et cetera vt in manu supra signata

Et est notandum quod primus gradus scilicet g ut situatur in summitate pollicis

Secundus gradus scilicet are situatur in media iunctura eiusdem

Tercius scilicet b mi situatur in radice eiusdem

Quartus scilicet c faut situatur in radice indicis

Quintus scilicet d solre situatur in radice medii. et sic consequenter vt signantur supra in manu

Ad secundum dicitur quod litere seu claues vel signa quod idem est sunt viginti et due singulis gradibus deseruientes vt dictum est supra.

Ad tercium dicitur quod sunt quadraginta et due voces quibus omnis modulatio deducitur et hoc in numero quia in spesie non sunt nisi sex vt dictum est

Que voces cantantur per b durum et que per b molle et et que per g et que per a grauia et sic de aliis literis tam acutis quam superacutis et que voces assendunt et que descendunt habetur ad longum in sequenti pratica de dedutionibus

Ad quartum dicitur quod mutaciones sunt quinquaginta et due scilicet XVIII b quadrati XVIII naturales: Et XVI b mollis. Que sunt ille mutationes et que habent ascendere et que descendere et ad quem gradum et de quo gradu Declarabitur ad longum in capitulo de mutationibus

Et hec de primo capitulo dicta sufficiant

Sequitur secundum capitulum in quo dicendum est de deductionbus

Unde primo videndum est quid est deductio et vnde dicatur. Secundo quot sunt deductiones tam in numero quam specie Primo sciendum est ergo quod dedutio est vocum conglutinatio

et dicitur de deduco deducis et sunt septem in numero scilicet prima secunda et cetera sed in specie non sunt nisi tres. Unde versus c naturam dat f b molle tibi signat g per b durum te dat cantare secundum Septem sunt ergo dedutiones in numero scilicet prima que incipit in g graui et finem facit in e graui cantando b quadratum prout sequitur signatum in sequenti pratica

[f.aviv] Sequntur deductiones

[Guerson, Utillissime, f.aviv,1; text: Prima deductio b duri primi Progressus per totum [tonum corr. supra lin.] et semitonum] [GUEUT 02GF]

SEcunda deductio incipit a c graui finem facit in a acuta et cantatur per naturam c fa ut est genitura prout sequitur et denotatur sic

[Guerson, Utillissime, f.aviv,2; text: Secunda deductio nature prime progressus per ditonum et semitonum mediatum et in mediatum] [GUEUT 02GF]

[f.aviir] Tercia deductio incipit ab f graui finemque facit in d acuto per b molle vero cantatur prout ibi denotatur sic

[Guerson, Utillissime, f.aviir,1; text: Tercia deductio b mollis primi progressus per ditouum et semiditonum mediatum] [GUEUT 02GF]

Quarta deductio incipit a g graui finemque facit in e acuta per b: quadratum vero cantatur Prout ibi denotatur sic

[Guerson, Utillissime, f.aviir,2; text: Quarta deductio b: durum secundum Progressus per dyathesaron mediatum et immediatum] [GUEUT 02GF]

[f.aviiv] QUinta deductio incipit a c acuta et finem facit in a super acuta et cantatur per naturam prout patet

[Guerson, Utillissime, f.aviiv,1; text: QUinta deductio nature secunde Progressus per dyathesaron immediatum] [GUEUT 03GF]

SExta deductio incipit ab f acuta et finit in d superacuta Et cantatur per b molle prout in exemplo sequenti notatur

[Guerson, Utillissime, f.aviiv,2; text: SExta deductio b molle secundum] [GUEUT 02GF]

[f.aviiir] [Guerson, Utillissime, f.aviiir,1] [GUEUT 02GF]

SEptima et vltima deductio incipit a g acuta et finit in e superacuta et cantatur per b quadratum vt patet per exemplum signatum

[Guerson, Utillissime, f.aviiir,2; text: SEptima deductio b duri tercii Progressus] [GUEUT 02GF]

[f.aviiiv] [Guerson, Utillissime, f.aviiiv; text: Progressus epilogatiuus predictarum specierum, Resumptio immediatarum specierum] [GUEUT 04GF]

Et sic est finis deductionum septem

Tamen posset considerari alia deductio accipiendo vt in media iunctura policis ab extra in qna diceremus: f ut et tunc diceremus re in g ut et la in d solre et essent due mutationes in g ut et in a re quia in g ut diceremus g re ut et in are diceremus a re mi et in b mi diceremus b fa: b mi et in eo essent due claues seu littere quod idem est et due voces scilicet fa et mi et due mutationes [f.bir] in c fa ut et d sol re diceremus sicut in c solfaut et d la sol re et cetera. Et sic essent viginti et tres claues seu littere et cetera Et ista deductio est valde neccessaria in rebus factis scilicet incontrariis inferioribus et in contrapuncto inferiori Nam magister Petrus Racamelli et alii docti et moderni musici magis vtuntur dednctione illa et inueniunt eam dulciorem et magis placidam aliis deductionibus. Tamen quia in plana musica illa deductio non est neccessaria ideo ne generarem fastidium auditoribus obmisi ampliorem facere mentionem pro nunc in altero libro si licitum fuerit loquar nichilominus domini musici poterunt iam dicta considerare et considerando ampliorem noticiam accipere

Et hec de secundo capitulo

Sequitur tercium capitulum

HAbito ergo de singulis litteris vocibus et deductionibus Consequenter videndum est de mutationibus diffiniendo primo mutationem sic. Mutatio prout hic sumitur: nichil aliud est quam dimissio vocis vnius propter aliam et intellige sub eodem signo et eodem spatio vel sono et sub eadem consonantia vt patet in sequenti practica Unde sequitur quod vbicumque est mutatio oportet ad minus quod ibi sint due voces et ideo in g ut a re [sqb] mi et in e la non habemus mutationem aliquam: eo quod quelibet istarum vnicam vocem habet. nec in b fa [sqb] mi quia ibi sunt [f.biv] diuersa signa et diuerse voces: que non ponuntur sub vna voce neque sub vno sono: ideo non potuit hic esse mutatio nam si esset sub vno sono deberemus dicere b fa mi et dicimus b fa [sqb] mi Et est sciendum quod vbi sunt due voces ibi sunt due mutationes: sicut in c fa ut vbi dicimus fa ut vt fa et in d sol re sol re re sol fa ut fit pro ascendendo a g graui seu a [sqb] duro quod idem est in c grauem vt fa fit per contrarium sol re etiam fit per ascensum a g graui in c grauem re sol fit econtra. Et sic consimiliter in omnibus aliis

Et hoc plenius in sequenti practica ad longum patebit vbi sunt omnes mutationes tocius musice nam in c fa ut d sol re e la mi et f fa ut inferioribus. e la mi et f fa ut superioribus c sol fa et d la sol sunt due mutationes. in omnidus autem aliis exeptis g ut a re [sqb] mi et duobus b fa b mi et e la sunt sex mutationes et ad sciendum ad quid sunt facte. due vltime mutationes in g sol re ut a la mi re c sol fa ut et d la sol re potest videri per illum versum fa sol la descendunt vt re mi quoque scandunt. Omnia ista habentur ad <longum> in sequenti practica

[Guerson, Utillissime, f.biv; text: fa ut, In G ut a re b mi non sunt alique mutationes, In C fa ut sunt due mntaciones] [GUEUT 04GF]

[f.biir] [Guerson, Utillissime, f.biir; text: Sub tuum presidium confumus, De semiditono, Exemplum de ditono, D scala eiusdem sursum] [GUEUT 04GF]

[f.biiv] [Guerson, Utillissime, f.biiv; text: reut, vt re, re sol, la mi, Alamire sunt sex mutationes, mi la, la re, re la, mi re, re mi, in b fa [sqb] mi non sunt mutationes, sol fa, fa sol, C sol fa ut sunt sex mutationes] [GUEUT 05GF]

[f.b3r] [Guerson, Utillissime, f.b3r; text: sol ut, vt sol, sol fa, fa ut, vt fa, fa sol, la sol, sol la, D la sol re, sunt sex mutationes, la re, re la, la sol] [GUEUT 06GF]

[f.b3v] [Guerson, Utillissime, f.b3v; text: sol re, re sol, la mi, mi la, E la mi sunt due mutationes, fa ut, vt fa, F fa ut sunt due mutationes, sol re, re sol, G sol re ut sunt sex mutationes, sol ut, vt sol, sol re, re ut, vt re] [GUEUT 07GF]

[f.biiiir] [Guerson, Utillissime, f.biiiir; text: re sol, la mi, In a la mi re sunt sex mutationes, mi la, la re, re la, mi re, re mi, sol fa, fa sol, la sol, sol la, C sol fa sunt due mutationes, De la sol sunt due mutatones, In ela non sunt mutatones et cetera] [GUEUT 08GF]

Et hec de tercio capitulo scilicet de mutationibus

[f.biiiiv] Sequitur quartum capitulum quod est de disiunctis

ET primo ponitur diffinitio secundum Picttagoram

Disiuncta est vehemens transsitus soni de vna proprietate: aut deductione in aliam absque mutationis facultate vel sic

Dsiiunctio est progressio vnius vocis vel deductionis ad aliam vbi esset neccessaria mutatio tamen non fit vt habetur in exemplis sequentibus

Et dicitur disiuncta de disiungo disiungis: quia vna proprietas vel deductio disiungitur ab alia.

Et fit disiuncta vbi non debet nec potest penitus causari mutatio.

Est tamen differentia inter disiunctam et coniunctam: quia disiuncta disiungit: Coniuncta vero coniungit duo extrema id est duas voces diuersarum deductionum ad vnum sonum vel tonum.

Disiuncta ergo dicitur et vocatur quando disiungit vnam proprietatem ab alia ascendendo vel descendendo pro vt inferius sequitur et denotatur in practica.

[Guerson, Utillissime, f.biiiiv; text: Per sextam, per quintam, per septimam] [GUEUT 09GF]

[f.bvr] [Guerson, Utillissime, f.bvr,1; text: Per octauam] [GUEUT 09GF]

Expliciunt disiuncte. Et sequuntur nonnulle musicales regule quarum

PRima est quod in omni inceptione prima notula debet esse longa et penultima sibi associata et intermedie debent esse quoequales et hoc vt cantores qui cantare voluerint simul incipere possint finireque ne vnus post alium aliquathenus remaneat

SEcunda regula est quod nulla silaba debet situari super notulam ligatam nisi super primam vel super solam non ligatam vt patet in practica sequenti

[Guerson, Utillissime, f.bvr,2; text: Alma redemptoris mater que per via celi porta manens et stella maris succurre cadenti surgere] [GUEUT 09GF]

[f.bvv] [Guerson, Utillissime, f.bvv; text: surgere qui cura populo tn que geuuisti natura mirante tuum sanctum genitorem virgo prius ac posterius Gabrielis ab ore snmens illud aue peccatorum miserere versus post] [GUEUT 10GF]

TErcia regula est quod totiens quotiens cantus planus ascendit ad alamire vel in g sol reut et illic fuerit mutatio si cantus [f.bvir] citius descenderit ad f faut quam ascenderit ad c sol faut tunc mutatio debet fieri per b molle quamuis illic non sit signum b mollis

Et si citius ascenderit ad c sol fa ut quam descenderit ad f fa ut mutatio debet fieri per [sqb] quapratum quamuis non sit illic signum [sqb] quadrati vt patet per exemplum

[Guerson, Utillissime, f.bvir; text: Exemplum quando mutatio fit per b molle, Exemplum quando fit per [sqb] quadratum] [GUEUT 10GF]

Et hec de quarto seu vltimo huius primi libri capitulo dicta sufficiant

Sequitur secundus liber qui est de contrapuncto

[f.bviv] [De contrapuncto m.rec.]

QUoniam latens scientia parum prodest et cito labitur: distributa vero multum prodest et magnum recipit incrementum: ideo artem sciendi conponere et proferre discantum seu contrapunctum ex improuiso super planam musicam proposse nostro nostris specialibus proponimus enodare

Et ad habendam noticiam et euidentiam artis contrapuncti: tam noue quam veteris certas regulas et rationes hic presentes: sub breui compendio pro posse meo asignabo. Sed quia sunt quedam in contrapuncto simplici omnibus speciebus eiusdem comunia: dicemus primo de ipsis comunibus. consequenter autem desingulis speciebus. Et primo dicemus quid sit discantus. et vnde dicatur. Et quot et que Requiruntur ad eius bonitatem. Et ex quibus partibus. et qualiter componatur.

Secundo dicemus quid sit consonantia et quid dissonantia: et quot sunt consonantie seu species contrapuncti.

Deinde ponemus aliquas breues regulas seu documenta cum exemplis et practica.

[Discantus, quid: et quot requirit in marg. m.rec.] Ad primnm ergo videndum est quid est discantus. discantus est aliquorum diuersorum cantuum consonantia secundum modum et secundum equipolentis sui equipolentiam. Et dicitur discantus quasi diuersus cantus eo quod illi cantus ex quibus componitnr discantus differre debent: Ita quod quando vnus ascendit alter descendat: et econuerso possunt tamen simul ascendere vel descendere propter cantuum pulcritudinem Ad discantus bonitatem quatuor principaliter requiruntur. Primum est differentia supradicta

Secundum est predictorum cantuum pulcritudo

Tertium est: ipsorum concordia

Quartum est bona cadentia dictaminum cumfiguris

Componitur autem discantus ex consonanciis principaliter: et dissonanciis incidentaliter ad pulcritudinem cantus per se: vt post ipsas magis in consonanciis deletetur Quibus dissonanciis nou vtimur in longis: nisi tenens velit se in concordia fingere vel tacere

Ad secundum videndum est quid est consonantia

[f.bviir] [consonantia <que> in marg. m.rec.] Consonantia vt dicit Ysidorus est dissimilium inter se vocum in vnum redacta. Item beatus Gregorius Consonantia est acuti grauisque mixtura vniformiter auribus accidens. Item consonantia dicitur esse: quando due voces in eodem tempore se compatiuntur: Ita quod vna cum alia secundum auditnm suauem redant melodiam

[Dissonantia que in marg. m.rec.] Dissonantia per oppositum se habet dico quod dissouantia est duorum sonorum sibimet per mixtorum ad aures peruenientium dura collisio: ita quod secundum auditum vna cum alia non compatitur.

Uel dissonantia est illud quod non perfecte consonat Consequenter notandum est quod tridecim sunt consonantie musice seu species vocis. quibus omnis cantus contexitur scilicet vnisonus tonus et cetera que proportiones dicuntur: quia a proportionibus numerorum sumuntur. Sed species nominantur: quia sub genere quod est musica reponuntur. Consonantie appellantur quasi simul sonantie eo quod sonum reddunt: quibus ignotis iguoratur ars precedens

Et quia sine ficta musica non possimus eas perfecte intelligere nec contrapunctum practicare ideo de ipsa primo aliquid videamus

[Ficta musica in marg. m.rec.] Et vocatur ficta musica quia est inusitata in plana musica. in mensurabili autem vsittatur et est neccessaria

Et dicitur esse ficta musica quando locatur b molle vel [sqb] quadratum in locis non vsitatis. Ubi ponitur b molle dicitur fa et vbi ponitur [sqb] quadratum dicitur mi

Et fuit inuenta duabus de causis scilicet causa neccessitatis et pulcritudinis per se. Causa neccessitatis quia non poteramus habere bonam terciam quartam et quintam et sextam et duplam in locis vsitatis capitulo de proportionibus et alibi in multis exemplis vt patebit in dotrinali musice in capitulo de coniunctis. Hec iamdicta ficta musica a nonnullis improprie dicitur falsa: quod non michi placet.

Cum non sit verisimile aliquid falsitatis in hac quam verissima sciencia a multis comprobata existere. quare sanior [f.bviiv] est eorum sentencia qui eam fictam appellant.

Uisis communibus que ad discantantem sunt neccessaria restat videre de consonantiis

Et diuiditur iste liber in duas partes principales in prima determinabimus de consonantiis secundum antiquos in secunda de eisdem et de regulis contrapuncti secundum modernos

Sciendum est ergo primo quod secundum antiquos tridecim sunt species generales seu consonantie musice scilicet vnissonus tonus semitonium. Semiditonus Ditonus et sic de aliis que ponentur per ordinem Unissonus est vnius et eiusdem soni vel vocis immediata repetitio. vel est sonus vnius vocis a qua non fit progressio immo semper habet esse in eadem linea vel in eodem spacio

Et dicitur ab vnus vna vnum et sonus soni quasi vnus sonus immediate prolatus. vel dicitur vni sonus quasi vnius vocis sonus vt patet inferius per exemplum

TOnus est sonus planus et vocatur in discantu species secunda et ista species totaliter anulatur.

Uel sic Tonus secundum quod est species: est duarum vocum immedietarum perfectum spacium et dicitur de tono tonas eo quod perfecte tonat id est perfectam ostendit distanciam inter duas voces vel notas ut hic patet

Exemplum de vuisono

[Guerson, Utillissime, f.bviiv,1] [GUEUT 10GF]

Exemplum de tono

[Guerson, Utillissime, f.bviiv,2] [GUEUT 10GF]

SEmitonus est imperfectum spatium duarum immediatarum vocum quod secundum vocem hominis non habet ponere medium vnum sciendum est quod nunquam fit semitonus nisi de mi ad fa et econuerso et dicitur a semus sema semum quod est imperfectus imperfecta imperfectum et tonus toni quasi imperfectus tonus vt hic patet

[f.bviiir] [Guerson, Utillissime, f.bviiir,1] [GUEUT 11GF]

SEmiditonus est quedam species discantus que tercia imperfecta dicitur Et fit ex tribus vocibus continentibus tonum cum semitonio sicut de re ad fa et econuerso Et dicitur a semus sema semum quod est imperfectus imperfecta imperfectum et ditonus quasi constans ex tono et semis et est tercia falsa que fieri non debet nisi per coniunctam

Ditonus est quedam species discantus que tercia perfecta dicitur et fit ex tribus vocibus continentibus duos tonos sicut de vt ad mi et de fa ad la et econuerso et dicitur a dya quod est duo et tonus toni quasi duo toni simul iuncti vt hic patet

[Guerson, Utillissime, f.bviiir,2; text: [semiditonus, Ditonus m.rec.]] [GUEUT 11GF]

Dyatesaron est quedam consonantia a qualibet voce vsque ad quartam eleuata et deposita: continet enim tonum et semitonium. et dicitur a dya quod est de et tetras quod est quattuor quasi de quatuor vocibus constituta. fit enim a qualibet voce vsque ad quartam et ista est dissonantia qua non vtimur in simplici contrapuncto tamen in compositione est neccessaria et aliquando efficitur consonancia.

Dyapente est quedam species que quinta vel media dicitur constituta de quinque vocibus continentibus tres tonos cum semitonio: sicut de vt ad sol et de re ad la et econuerso. et dicitur a dya quod est .de. et pentha quod est quinque quasi de quinque vocibus constituta vt patet in exemplo sequenti

[f.bviiiv] [Guerson, Utillissime, f.bviiiv,1; text: Exemplum de dyatesaron, Exemplum de diapenthe] [GUEUT 11GF]

Semitonium cum diapenthe: est quedam species que sexta imperfecta dicitur: et fit ex sex vocibus continentibus tres tonos cum duobus semitonis: vt de mi de e lami ad fa de c sol fa vt

Tonus cum dyapenthe est quedam consonantia que sexta perfecta dicitur et fit de sex vocibus continentibus quatuor tonos cum semitonio sicut vt de c faut ad la de a lamire vt patet per exemplum

[Guerson, Utillissime, f.bviiiv,2; text: De semitonio, Exemplum de tono] [GUEUT 11GF]

Dyapason est quedam consonantia a qualibet litera vsque ad consimilem eleuata et deposita: ex octo vocibus constituta: quinque tonos et duo semitonia continens. vel est quedam species que dupla vel octaua uuncupatur: et concordat ad modum vnissoni. Et dicitur ad dya quod est de et pan quod est totum et son quod est vox quasi continens in se omnes alias voces sub ipso existentes

Et est notandum quod iste consonantie possunt reiterari secundum possibilitatem et abilitatem vocis sicut potest dici semiditonus supra dyapason ita potest dici ditonus supra dyapason dyapenthe supra diapason et vsque bis vel ter dyapason et cetera

[f.cir] DE speciebus compositis et que sunt perfecte et que imperfecte et qualiter ex eis discantus debeat componi causa breuitatis hic obmituntur quia de eis in parte sequenti que est de vsu modernorum faciliori et ampliori modo magnifestabuntur.

Et hec de prima parte secundi libri quo ad antiquos et sequitur secunda quo ad modernos

Sed ante quam vlterius procedatur ponantur primo game que sunt septem secundum quod sunt septem dedutiones selicet tres [sqb] quadrati et due nature et due b mollis

Et primo ponitur gama b quadrati inferioris

[Guerson, Utillissime, f.cir; text: [sqb] quadratum inferius, [sqb] quadratum medium, [sqb] quadratum superius, vnisonus, 3, III, V, VI, VIII, X, XII, XIII, XV, XVII, XIX, XX, ut, re, mi, fa, sol, la, G, A, B, C, D, E, F] [GUEUT 11GF]

[f.civ] [Guerson, Utillissime, f.civ; text: [sqb] quadratum inferius, [sqb] quadratum medium, [sqb] quadratum superius, vnisonus, 3, III, V, VI, VIII, X, XII, XIII, XV, XVII, XIX, XX, ut, re, mi, fa, sol, la, G, A, B, C, D, E, F] [GUEUT 12GF]

[f.ciir] Expliciunt game [sqb] quadrati. Et secuntur naturales

[Guerson, Utillissime, f.ciir; text: Gama Nature basse, Nature alte, Gama Nature inferioris, Nature superioris, vnisonus, III, V, VI, VIII, X, XII, XIII, XV, ut, re, mi, fa, sol, la, G, A, B, C, D, E, F] [GUEUT 13GF]

[f.ciiv] [Guerson, Utillissime, f.ciiv; text: Gama Nature basse, Nature alte, Sequntur game b mollis, b molle inferius, b molle superius, vnisonus, III, V, VI, VIII, X, XII, XIII, XV, XVII, ut, re, mi, fa, sol, la, G, A, B, C, D, E, F] [GUEUT 14GF]

[f.ciiir] [Guerson, Utillissime, f.ciiir; text: b molle basse, b molle alte, b molle inferius, b molle superius, vnisonus, III, V, VI, VIII, X, XII, XIII, XV, XVII, ut, re, mi, fa, sol, la, G, A, B, C, D, E, F] [GUEUT 15GF]

[f.ciiiv] [Guerson, Utillissime, f.ciiiv; text: b molle inferius, b molle superius, vnisonus, unissonus, III, V, VI, VIII, X, XII, XIII, ut, re, mi, fa, sol, la, G, A, B, C, D, E] [GUEUT 15GF]

Expliciunt game contrapuncti

Et secuntur species eiusdem

ET ad cognoscendam artem contrapuncti simplicis Notandum est primo quod secundum modernos scilicet secundum magistrum Petrum Racamelli de Fayno et alios in dicta arte peritos duodecim sunt species contrapuncti per quas omnis melodia componitur et quibus contrapunctum est ordinandum scilicet vnissonus tercia quinta sexta octaua decima duodecima tridecima XV XVII XIX et XX Quarum specierum sex vocantur perfecte: et sex imperfecte

Perfecte sunt vnisonus quinta octaua duodecima XV et XIX sex imperfecte sunt tercia sexta decima tridecima XVII et XX et secundum arismeticos sunt infinite species musice: sicut et numerus est infinitus quia inuenitur XXII que est dupla sub tribus duplis XXIIII que est tercia sub tribus duplis XXVI que est quinta sub tribus duplis et sic de aliis set nos dicimus quod licet sint infinite species musice: Tamen secundum communem vsum et oppinionem cantorum et musicorum et etiam possibilitatem et facultatem earum vocum [f.ciiiir] iste XII species scilicet quinque simplices et septem composite sunt sufficientes ad musicam deducendam. Et proprie non sunt nisi quinque concordancie musice scilicet vnissonus tercia quinta sexta et octaua cum suis reiterationibus: Et iste sunt simplices quarum tres sunt perfecte scilicet vnissonus quinta et octaua. alie due scilicet tercia et sexta sunt imperfecte nam tercia est similis in natura cum decima et cum decimaseptima sexta autem cum tridecima et vicesima

Alie septem sunt composite scilicet decima que dicitur esse tercia sub dupla duodecima quinta sub dupla tridecima sexta sub dupla quindecima dupla sub dupla decimaseptima tercia sub duabus duplis decimanona quinta sub duabus duplis et vicesima sexta sub duabus duplis vnde dicantur et quomodo diffiniuntur iste consonancie satis dictum est supra.

Accedendum est ergo ad practicam Et primo notandum est quod omnis discantus debet incipi et finiri per vnam perfectarum consonantiarum supradictarum et non aliter Et quando cantus planus ascendit nos debemus descendere naturaliter et econuerso quando cantus planus descendit nos debemus ascendere sicut hic patet per exempla

[Guerson, Utillissime, f.ciiiir; text: Tenor ascendendo Et descendendo, Discantus sic Vel sic, Exemplum Cantus planus] [GUEUT 16GF]

[f.ciiiiv] [Guerson, Utillissime, f.ciiiiv,1; text: Discantus, Vel sic] [GUEUT 16GF]

ITem possumus bene ascendere et descendere cum nostro plano cantu per tercias et per decimas et non per sextas quia sexta est nimis dura nisi habeat immediate duplam. Exemplum vt hic

[Guerson, Utillissime, f.ciiiiv,2; text: Cantus planus, Discantus] [GUEUT 16GF]

Item nos possumus bene ascendere et descendere cum nostro plano cantu quando habemus talem dispositionem plani cantus vt sequitur scilicet fa ut vt fa vel sol ut vt sol quia tunc non sunt obseruande regule contrapuncti sed possumus discantare ad placitum vt hic patet

[Guerson, Utillissime, f.ciiiiv,3; text: Tenor sic, Discantus] [GUEUT 16GF]

[f.cvr] ITem notandum est secundo quod due consonantie perfecte non debent poni in discantu vna post aliam: et hoc eiusdem speciei sicut duo vnissoni vel due quinte vel due octaue sed bene eiusdem generis Ideo potest poni quinta et post octaua vt hic patet

[Guerson, Utillissime, f.cvr,1; text: Tenor sic, Vel sic, Discantus sic] [GUEUT 17GF]

NOtandum est tercio quod bene possunt fieri due consonantie imperfecte similes: vel plures si neccesse fuerit gradatim ascendendo vel descendendo vt hic patet

[Guerson, Utillissime, f.cvr,2; text: Tenor sic, Vel sic, Discantus sic] [GUEUT 17GF]

NOtandum est quarto quod tercia requirit quintam quando planus cantus descendit sicut la sol vel sol fa mi re vt. exemplum vt hic petet per ordinem

[f.cvv] [Guerson, Utillissime, f.cvv,1; text: Tenor, Vel sic, Discantus sic] [GUEUT 17GF]

Notandum est quinto quod tercia est duplex scilicet perfecta et imperfecta perfacta requirit naturaliter post se quintam imperfecta autem vnisonum verbi gratia

[Guerson, Utillissime, f.cvv,2; text: Tenor discantus tercia perfecta requirit, Tenor, Discantus, Quintam, imperfecta, vnissonum] [GUEUT 17GF]

Item sexta requirit duplam naturaliter et maxime quando tenor descendit vno gradu vel pluribus sine obmissione alicuius gradus sicut la sol fa mi re vt exemplum vt hic

[Guerson, Utillissime, f.cvv,3; text: Tenor, Vel sic] [GUEUT 17GF]

[f.cvir] [Guerson, Utillissime, f.cvir,1; text: Discantus, Vel sic] [GUEUT 18GF]

Item canendum est facere sextam quando dupla sequatur sine aliqua mediatione descendendo per vnum gradum vt potest apparere per exemplum

[Guerson, Utillissime, f.cvir,2; text: Tenor, Discantus] [GUEUT 18GF]

Nisi cantus ascendat vel descendat per quatuor gradus si descendat post sextam debet sequi tercia supra duplam vt hic patet per exemplum

[Guerson, Utillissime, f.cvir,3; text: Tenor, discantus] [GUEUT 18GF]

Si ascendat tunc debet sequi ditonus si ditonum sequatur consonantia que tendat in altum per vnum gradum vt hic patet

[Guerson, Utillissime, f.cvir,4; text: Tenor, Discantus sic, Alio modo] [GUEUT 18GF]

[f.cviv] NOtandum est ergo quod quinque modis potest fieri debite sexta primo modo ante octauam quando cantus planus descendit gradatim exemplum vt hic

[Guerson, Utillissime, f.cviv,1; text: Tenor sic, Vel sic, Discantus sic] [GUEUT 18GF]

SEcundo modo potest fieri sexta ante decimam quando cantus planus descendit tribus vocibus et hoc est quia decima potest poni loco octaue

Tercio modo inter duas quintas potest fieri sexta

Quarto modo potest poni ante octauam quando cantus planus descendit quatuor vocibus Exemplum de omnibus et primo ante decimam

[Guerson, Utillissime, f.cviv,2; text: Tenor discantus, Inter duas quintas. exemplum ante octauam] [GUEUT 18GF]

QUinto modo post octauam in eadem linea vel in eodem spacio et hoc quinta sequente exemplum vt hic sequitur

[f.cviir] [Guerson, Utillissime, f.cviir,1; text: Tenor, Discantus] [GUEUT 19GF]

ITem notandum est quod omnis consonantia imperfecta cupiens consonantiam perfectam ascendendo debet eleuari a semitonio et sic tale signum [sqb] ante notulas tales eleuatas proprie est ponendum.

Tunc etiam sustinere debes mi de fa et fa de mi et fa situatum inter duo sol et etiam vt positum inter duo re ac etiam sol locatum inter duo la et sic de aliis vt hic patent exempla

[Guerson, Utillissime, f.cviir,2] [GUEUT 19GF]

ITem vna sexta aut due vel tres possunt fieri sequendo cantum planum descendendo: tamen ascendendo fieri non debent vt exenplificatum est supra

Item notandum est quod sexta fieri non debet quando cantus planus facit saltum de regula in regulam vel de spatio in spacium.

Tamen bene potest fieri de regula in spatium

Ulterius notandum est quod concordantie imperfecte sunt duplices videlicet maiores et minores: Maiores sunt: quarum [f.cviiv] perfectiones eleuantur et debent sustineri semitonio

Minores autem sunt quarum perfectiones deprimuntur et tales concordantie minores nullo modo debent sustineri immo demolliri semitonio: Exemplum de tercia maiori

[Guerson, Utillissime, f.cviiv; text: Tenor, Discantus, Exemplum de tercia minore, Exemplum de sexta minore] [GUEUT 19GF]

Et quitquid dicitur de vna concordantiarum imperfectarum similiter intelligendum est de aliis consonantiis imperfectis in ordine ad suas concordantias perfectas propinquas

Item si contingat quod in b fa [sqb] mi planus cantus dicat fa per b molle si a casu tu sis dupla sub vel supra debes pariter dicere fa

Tunc etiam si dicas mi in plano cantu etiam dicere debes mi in contrapuncto quoniam nullatenus fa et mi possent concordari et si fiat contrarium est deffectus quoniam aut deficit aliquid aut aliquid superfluit

Item vbicumque inuenies mi contra fa vel fa contra mi semper deficit semitonus ad faciendum veram sextam

Et ideo regula certa datur quod mi contra fa nec fa contra mi non bene conueniuutur et hoc in concordantia [f.cviiir] perfecta quoniam in aliis gradibus potest legitime cantari verbi gratia

[Guerson, Utillissime, f.cviiir,1; text: Tenor, Discantus, in concordantia perfecta quando nichil valet vt hic, Tenor, Discantus, vel sic, exemplum in imperfecta quando bonum est vt hic] [GUEUT 20GF]

Item notandum est quod concordantie perfecte legitime situantur post imperfectas in fine cadentiarum verbi gratia

[Guerson, Utillissime, f.cviiir,2; text: Tenor, Discantus, vel sic] [GUEUT 20GF]

Item notandum est quod bonus cantor ascensus atque descensus per concordantias imperfectas cum tenore sepissime continuabit per perfectas autem nequaquam. Et dat magister Petrus aurige tria exenpla primum de tercia secundum de sexta et tercium de decima

[f.cviiiv] [Guerson, Utillissime, f.cviiiv,1; text: Tenor de tercia, Discantus, Tenor de sexta, Tenor de decima, Discantus de sexta, Discantus de decima] [GUEUT 20GF]

Consequenter notandum est quod sicut sunt multe dispositiones plani cantus Ita multis modis potest disponi contrapunctum sinplex. Et primo si cantus planus dicat hanc dispositionem vt inferius ponitur in exemplo tunc est tripliciter operandum. primo ascendendo omnes per sextas vsque ad vltimam octauam decantandam. Secundo ascendendo omnes per tercias vsque ad vltimam quintam decantandam.

Aut incipiendo primam quintam secundam tertiam.

Terciam vnisonum. quartam terciam inferiorem et vltimam terciam inferiorem vt hic patet per exemplum

[Guerson, Utillissime, f.cviiiv,2; text: Tenor, Discantus, vel sic] [GUEUT 20GF]

ITem si tenor dicat hanc dispositionem que sequitur in exemplo tunc prima debet esse octaua secunda debet esse sexta tercia quinta quarta erit tercia quinta erit [f.dir] sexta sexta erit sexta septima sexta et vltima octaua tanquam perfectio earum vt patet inferius in primo exemplo

Item si cantus planus dicat hanc dispositionem que sequitur inferius in secundo exemplo tunc prima sit octaua secunda erit sexta et etiam omnes alie sic ascendendo vsque ad vltimam que erit octaua Exemplum prime dispositionis

[Guerson, Utillissime, f.dir,1; text: Tenor, Discantus, Exemplum tenoris secunde dispositionis, vel sic] [GUEUT 21GF]

Item tercia requirit octauam quando tenor descendit quinque gradibus vt patebit in primo exemplo

Tunc etiam quinta requirit octauam aut decimam quando tenor descendit tribus gradibus inclusiue Et si opposito modo disponatur opposito modo decantetur exemplum de tercia quando requirit octauam

[Guerson, Utillissime, f.dir,2; text: Tenor, discantus, Exemplum quando quinta requirit octauam, Exemplum quando quiuta requirit decimam, Discantus, Tenor, vel sic, Si ex oposito] [GUEUT 21GF]

[f.div] Et sic consequenter possent infinite dispositiones plani cantus inueniri Et per infinitas dispositiones contrapuncti tam inferioris quam superioris decantari tamen causa breuitatis et occupationis iste pro nunc sufficient quoniam in doctrinali musice deo auxiliante ad longum dicemus.

Sed vt facilius et clarius quilibet possit supradicta practicare et intelligere. Debet ibi tria aut quatuor notare primo debet considerare qualitatem et facultatem sue vocis an sit multum ampla ita quod possit faciliter discurrere per singulos gradus game aut breuitatem sue vocis aut sue vocis agilitatem et flexibilitatem secundum quod deprimere potest aut eleuare et canere seu cantare debet sine grauamine quocumque aut violentia vel corruptione sine neccessitate obcurrente quia euitare satis potest eleuationem nimiam aut depretionem sed cantare debet secundum quod vox sua gerit

Item notandum est secundo quod de littera ad litteram similem est inuenta dupla sicut de g ad g de a ad altera a de b ad alteram b et sic de omnibus aliis sicut de g ut ad g sol reut. de a re ad ala mi re de [sqb] mi ad b fa [sqb] mi et sic de aliis

Explicit liber secundus qui est de contrapuncto Et incipit tercius qui erit de rebus factis seu de organis Et iste liber breuitatis causa continebit solum octo particulas

In prima determinabitur de modis seu temporibus et de prolationibus

In secunda de figuris musice

In tercia de ligaturis

In quarta de alterationibus

In quinta de sincopa figurarum

In sexta de pausis

In septima de punctis.

In octaua et vltima de imperfectione figurarum

[f.diir] CIrca primam partem sciendum est primo: quod cantus organi dicitur organus cantus: id est cantus ordinatus ad rectam mensuram Ita quod vna nota diuisa sit ab alia. Et ordinatur duobus modis scilicet modo perfecto. et imperfecto. et ab istis duobus modis quatuor modi descendunt scilicet tempus perfectum et imperfectum et due prolationes.

Unde sciendum est quod in mensurabili musica duplex est modus. duplex vero tempus. et duplex prolatio

Modus cum mensurabili musica est quitquid occurrit per debitam mensuram longarum notularum. breuium. semibreuium. minimarum. seu valoris earundem. vel sic Modus est ordinacio figurarum varias affectiones amnimi in cantu demostrans

Et sunt plures modi cantandi scilicet primus si alicui figure tercia pars proponatur.

Secundus econuerso.

Tercius si alicui figure sui due partes vel tres vel ipsa sibimet posponatur

Quartus econtra

Quintus omnes mixtim et varie conprehendit. Et diuiditur in modum perfectum et imperfectum

Modus perfectus est quando tres breues perfecte vel imperfecte vel valor earundem accipiuntur pro perfectione

Modus vero imperfectus quando due

Tempus in mensurabili musica est mora motus naturalium alter alteri non occurrentium sine pulsatione atque percussione secundum maius et minus. prius ac posterius in tempore relatiuum in sui esse quantitatem commensuratum et lineatum

Et diuiditur in tempus perfectum et imperfectum

Tempus perfectum est quando tres semibreues maioris vel minoris prolationis vel valor accipiuntur pro perfectione

Tempus vero imperfectum quando due

[f.diiv] Prolatio est certus accentus vel est certa pronunciatio per aliqua temporis interualla in cantu armonico mensurata. Et habet quinque accidentia scilicet figuram. tempus modum. numerum et comparationem

Et diuiditur in duo membra scilicet In prolationem maiorem et minorem. Et cognoscitur taliter maior prolatio: quando enim semibreuis valet tres minimas. Et semibreuis minoris prolationis non valet nisi duas

Maior prolatio similiter diuiditur in duo menbra scilicet in prolationem perfectam et in prolationem imperfectam.

Unde perfecta prolatio maior est quando per numerum ternarium in omnibus suis figuris numeratur. Et sua perfectio potest taliter denotari quia secundum antiquos tria puncta in vno circulo portat secundum autem modernos vnum.

Maior imperfecta est quando per numerum binarium in omnibus suis figuris computatur Excepta tamen semibreui tres minimas continenti. Et ad ipsam cognoscendam secundum veteres duo puncta in vno dimidio circulo portat secundum autem modernos vnum.

Item etiam minor prolatio in duo membra diuiditur scilicet in prolationem perfectam et imperfectam

[falsum hoc breuium valet tres semibreues et semibreuium duas minimas. in marg. m.rec.] Unde prolatio minor perfecta est per numerum binarium in omnibus suis figuris computatio exepto tamen in semibreui valente tres minimas Et propter temporis perfectionem vnum planum circulum baiulat.

Sed minor imperfecta est in omnibus suis figuris per numerum binarium numeratio.

Et cognoscitur per vnum dimidium circulum qui sepissime per medium virgula scinditur et de media parte diminuitur Et tunc dicitur prolatio minor media. Et sic suut quinque prolationes que figuris hic sequentibus signantur

Prolatio maior perfecta [Od]

Maior imperfecta [Cd]

[f.diiir] Minor perfecta [O]

Minor imperfecta [C]

Et minor media [Cdim]

ADuertendum tamen quod preter istas reperitur alia prolatio que modus nuncupatur et est talis differencia inter ipsam prolationem modi sic figurati [O2] et medie sic figurate [Cdim] quia in modo est alteratio in longis nam vna longa ante aliam alteratur et valet tribus temporibus

In prolatione autem media nulla est alteratio

Alia differentia est quia modus numeratur per numerum ternarium

Media vero per numerum binarium. Alie differentie possent asignari sed pro nunc iste due sufficiunt

Et sicut assignata est differentia inter illas duas prolationes ita etiam assignanda est differentia inter prolationem maioris perfecti et maioris imperfecti nam in maiori prolatione perfecta pause temporis valent nouem semibreuibus sed in maiori prolatione imperfecta pause non valent nisi sex Similiter in maiori perfecta vnum tempus ante aliud valet nouem et in maiori imperfecta non vlaet nisi sex et cetera

Et hec de prima parte que est de prolationibus

Et sequitur secunda que est de figuris

UNde figura est certum signum vel caracter per quod vel per quem notificata est vox

Et recipit quantitatem et qualitatem. Quare quantitatem habet: quia nota est magna vel parua. Quare habet qualitatem quia ipsa figura est albo vel nigro colore colorata vel est plana vel vacua. Et est notandum quod sunt sex figure per quas musica [f.diiiv] mensurabilis describitur scilicet maxima. longa. breuis. semibreuis. minima. et nigra que figurantur hoc modo. qui sequitur. Et primo maxima sic consequenter alie [MXv,Lv,Bv,Sv,Mv,M]

Cum hiis enim figuris alie hoc tempore adduntur scilicet hamate que lingua vernacula dicuntur crochees et dramate que etiam lingua galica dicuntur fusees tamen omnes iste possunt dici minime sicut [Mv] alpha hac figura figurata est semibreuis et tamen potest effici. longa. breuis. et semibreuis sic etiam omnes iste possunt dici minime diuisis coloribus colorate et sic solum sunt sex que supra sunt signate.

Omnis enim maxima perfecta aut imperfecta dicitur

Perfecta continet tres longas: et imperfecta duas

Omnis enim longa aut perfecta aut imperfecta dicitur

Perfecta tres breues comprehendit

Imperfecta autem duas Quelibet enim breuis perfecta aut imperfecta est

Perfecta tres semibreues amplectitur et imperfecta duas

Omnis semibreuis est perfecta aut imperfecta

Perfecta minimas tres continet et imperfecta duas

Maxima enim secundum Hugonem duplex longa dicebatur

Et Iohannes de Muris ponit tres longarum maneries videlicet simplicem longam. longiorem et longissimam Similiter tres minimas scilicet paruas. minores. et minimas seu maxime paruas Tamen musica plurimum diuersificata est in temporibus antiquis sed in hoc tempore sufficit dicere de hiis que vsus habet Et hec pro nunc de secunda parte.

Sequitur tercia pars

UIso de figuris restat videre de ligaturis.

Unde ligatura est coniunctio debita notualrum [f.diiiir] secundum sub et supra

Uel sic ligatura est certa notarum aut figurarum secundum altum vel bassum congregatio Et uotandum est quod duplex est ligatura videlicet recta et obliqua

Recta est que diuiditur in tres partes. scilicet in principium medium et finem

Et cognoscitur principium tripliciter scilicet cum proprietate sine proprietate et cum opposita proprietate

Omnis ligatura tractum habens a parte sinistra descendentem cum proprietate dicitur.

Et omnis figura ascendens carens omni tractu etiam cum proprietate dicitur.

Omnis vero ligatura descendens carens omni tractu

Et omnis ascendens tractum habens a parte dextra descendentem vt hic [Lig2vLa] sine proprietate dicitur

Omnis enim ligatura tam ascendens quam descendens tractum habens a primo puncto in sinistra parte ascendente cum opposita proprietate dicitur Et cognoscitur finis duobus modis videlicet cum perfectione et sine perfectione

Omnis punctus quadratus directe super penultimam vel snb penultima situatus cum perfectione dicitur

Si autem a latere et in directe vt hic [Lig2va] quod solum euenit ascendendo sine perfectione dicitur

Obliqua figura est que ex obliquis corporibus figuratur vt hic [Lig2vcdsnod,Lig2vod,Lig2vod,Lig2vod,Lig2vcdsna]

Cuiuslibet corporis obliqui vltimus punctus breuis dicitur

Omnis enim ligatura cum proprietate primam facit breuem [Lig2va]

Omnis vero sine proprietate longam Omnis enim opposita proprietas primam facit semibreuem [Lig2va,Lig2vcssnod]

Omnis perfectio vltimam facit longam

Imperfectio vero breuem

Omnes medie sunt breues nisi cum apposita coniungantur

In omni corpore obliquo primus punctus sine tractu longus dicitur [Lig2vcssnod,Lig2vod]

Si cum tractu sinistrorsum descendentem breuis est [Lig2vcdsnod]

[f.diiiiv] Si cum tractu sinistrorsum ascendente semibreuis

Item nota vocata alpha talis figure [Lig2vcdsnod] caput valet vnum tempus et cauda aliud tempus

Et quando inuenies duos quadratos ligatos descendendo primus habens pilum in parte sinistra valet vnum tempus secundus duo tempora

Item quando sunt duo ligati non habentes pilum vterque eorum valet duo tempora

Et hec de ligaturis

Sequitur quarta pars que est de alteratione figurarum

Et primo. Quid sit alteratio. Alteratio est duplicatio valoris secundum formam vel figuram notule sicut vna semibreuis alterata equipolebit duabus semibreuibus

Alteratio est neccessaria ad perficiendum perfectionem modi temporis aut prolationis

Omnis enim figura que potest per numerum ternarium numerari seipsam alterat ante suam proximam maiorem cuiuscumque qualitatis ipsa maior proxima sit. Aut ante suam pausam et sic potest alterari minima ante semibreuem in maiori prolatione

Et semibreuis ante breuem et breuis ante longam. Et longa ante maximam Et quia maxima maius corpus ante se non habet ideo non potest alterari. Et sequuntur exempla de iamdictis alterationibus [Od,Mv,Mv,Sv,Bv,Lv,MXv] Figura alterata nonnumquam potest esse imperfecta in parte precedente tam ante suam maiorem quam ante suam pausam exemplum vt hic [Bv,pt,Sv,Bv; Od,Bv,Sv,pt,Sv,Bv,Lv] Apparet liquido quod notula ante sibi similem non potest alterari sicut breuis ante breuem nec ante suam minorem sicut breuis ante semibreuem nec ante maiorem sicut breuis ante maximam sed solum ante [f.dvr] suam maiorem proximam sicut breuis ante longam. Et ad cognoscendum nonnullas alterationes notularum mixtarum sciendum est quod quando vnica minima est inter duas semibreues clausa si prima semibreuis in maiori prolatione non sit imperfecta a parte precedente nec vno puncto numita ipsa dicta minima est computata cum prima semibreui exemplum [Sv,Mv,pt,Sv]

Quando due vero minime clauduntur inter duas semibreues maioris prolationis sine aliquo puncto inter eas prima semibreuis erit plena et secunda minima erit alterata [Sv,Mv,Mv,Sv,pt]

Quando tres minime inter duas semibreues clauduntur sine aliquo puncto. prima semibreuis est plena et tres minime non alterantur Exemplum de tribus de quatuor de quinque et de sex [Od,Sv,Mv,Mv,Mv,Sv; Od,Sv,Mv,pt,Mv,Mv,Mv,Sv; Sv,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,Sv; Sv,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,Sv]

Et quod dictum est de minimis in respectu semibreuium in maiori prolatione debet intelligi de semibreuibus in minori. et de breuibus in respectu longarum in modo perfecto et numero ternario

Et ad maiorem notitiam habendam ponuntur due regule quarum prima est quod due semibreues ligate existentes ante vnum tempus in numero ternario secunda alteratur vt hic [O,Lig2va,Lig2vcdsnod,pt,Sv,Sv,Bv]

Secunda regula tempus in mediate ante duas semibreues ligatas perficitur nisi sit aliquid quod cum illo possit computari vt hic [Bv,Lig2vcssnod]

[f.dvv] Et dicitur notanter nisi sit aliquid et cetera quia si esset aliquid quod cum illo posset computari non perficeretur sed imperficeretur vt hic [Sv,Bv,Lig2vcssnod]

Et dicitur immediate quia si non esset immediate non perficeretur vt hic [Bv,Sv,Lig2vcssnod]

Et hec de quarta parte pro nunc

Et sequitur quinta que est de sincopa figurarum

UNde sincopa est separatio siue remotio aliquarum figurarum mixtarum inter quasdam alias que sic separate computantur per certum numerum. et reducuntur ad perfectionem

Et fit in modo tempore et prolatione Exemplum de minori perfecto [O,Sv,Bv,Lig2vod,pt,Sv,Lig2va,pt,Sv,Bv]

Similiter potest fieri de breuibus in respectu longarum in modo et de minimis in respectu semibreuium in maiori

Nulla figura debet reduci per sincopam vltra pausam ea maiorem sicut semibreuis vltra pausam breuis

Et est notandum quod omnis figura separata [f.dvir] debet rduci et computari in primo loco quem ipsa inuenit Exemplum [O,Sv,Lig2va,Lv]

Et hec de quinta parte

Et sequitur sexta que est de pausis

UNde pausa est silentium vocis vel aspirationis mensura per tantum interuallum aut spatium temporis quantum figura pro qua ponitur continere potest.

Et est neccessaria pausa tam pro spiritu recreando quam pro cantus ornatu

Pausa tot valet tempora quot spatia inter quatuor lineas continet

Si occupet vnum spatium computatur pro vno tempore

Si vero occupet duo spatia computatur pro duobus temporibus

Si autem tria spatia computatur pro tribus temporibus

Nulla pausa mensurabilis est que contineat plura quam tria spatia verum tamen potest reduplicari per vnum aut duo aut tria spacia

Et ideo dicit magister Petrus Racamelli quod raro contingit pausare in quarto gradu nisi voluntarie.

[f.dviv] Et quod nulla pausa potest augmentari aut diminui

Sunt tamen diuersi modi pausarum primo quando pausa est supra regulam et tenet mediam partem spacii valet vnam minimam Quando sunt due pause supra regulam valent duas minimas

Item quando pausa pendet subtus lineam tunc valet vnam semibreuem de maiori aut de minori prolatione Et ponuntur ibi exempla

[Guerson, Utillissime, f.dviv] [GUEUT 21GF]

Explicit sexta particula

Et sequitur septima que est de punctis musice

NOtandum est primo quod punctus plura significat Unomodo perfectionem temporis Aliomodo significationem perfectionis

Separationem modi

Diuisionem quandoque

Et est duplex punctus in musica videlicet punctus augmentationis et diuisionis

Punctus augmentationis dicitur esse punctus perfectionis et augmentat figuram posquam situatur de dimidia parte qualiscumque figura fuerit vt hic [Lv,pt,Bv,pt,Sv,pt]

Punctus diuisionis congregat et reducit notulas pariter et diuidit tempora ab inuicem vt hic [Lv,Bv,pt,Bv,Lv,Lv,Bv,Bv,Lv]

[f.dviir] Punctus augmentationis est talis virtutis et conditionis quod non patitur figuram imperfici post quam situatur sed pocius perficit imperfectam et auget in duplo sui valoris

Et punctus diuisionis per oppositum quia facit aliquando imperfici figuram perfectam dum diuidit et separat vnam ab altera quia vnus punctus inter duas longas positus et inter duas maximas inclusus imperficit quanlibet maximam exemplum [MXv,Lv,pt,Lv,MXv]

Et si punctus non poneretur quelibet maxima esset perfecta et secunda longa esset alterata exemplum vt hic [MXv,Lv,Lv,MXv]

Simili modo debet intelligi in quolibet numero ternario vt ponuntur exempla [Lv,Bv,pt,Bv,Lv; Lv,Bv,Bv,Lv; O,Bv,Sv,pt,Sv,Bv; Bv,Sv,Sv,Bv; Cd,Sv,Mv,pt,Mv,Sv; Sv,Mv,Mv,Sv]

Et ad habendum et cognoscendum differentiam vnius puncti ad alterum est sciendum quod omnis punctus augmentationis est situatus sine medio aliquo post figuram imperfectam per ipsam augmentatam.

Nullus punctus diuisionis in numero binario reperitur.

Preterea sciendum est quod omnes puncti qui sunt in minori prolatione imperfecta tempore et modo sunt puncti augmentationis

Omnis punctus situatus post pausam sine aliquo medio est punctus diuisionis

Et notandum est quod alique diminutiones tenorum colorum [f.dviiv] et figurarum et repetitionum notarum fiebant olim de quibus (cum sint partim extra vsum) nullam fatio mensionem

Et hec de septima parte

Sequitur octaua et vltima que est de imperfectione figurarum

IMperfectione figurarum est substratio tercie partis valoris figure aut note perfecte Et sic potest imperfici quelibet figura que potest equaliter diuidi in tres partes

Unde nulle figure possunt imperfici a sua maiore aut simili quia in musica regula generalis habetur quod similis ante similem non potest imperfici vt hic

[Bv,Bv,Sv] Ibi primum tempus perficitur et hoc in numero ternario Ideo illa que imperficit est minor quam sit illa quam debet imperficere: et debet situari ante eam aut post in toto vel in parte sine quocumque medio Et non repugnat si illa que imperficit imperficiatur ab aliqna altera et hoc fit diuersis respectibus

Maxima perfecta valens tribus longis potest imperfici duobus modis videlicet quantum ad totum et quantum ad partem

Quantum ad totum duobus modis scilicet parte antecedente et parte sequente Et est imperfecta quantum ad totum quotiens ante eam aut post eam vna longa est situata vel equivalens ipsius vbi perfectio iuste computatur exemplum [Lv,MXv,Lv,MXv,Bv; Bv] Notandum est etiam quod cum dicitur quod maxima est imperfecta quantum ad partes non est intelligendum quod maxima debeat imperfici sed pars proxima imperficitur aut altera quoniam vt dictum est [f.dviiir] imperficere est abstrahere terciam partem corporis perfecti

Maxima ergo potest fieri imperfecta quantum ad partes anteriores aut posteriores per sustractionem tercie partis proxime [Bv,MXv,MXv,Bv] Postea de duabus partibus proximis exemplum vt hic [Bv,MXv,Bv,Bv]

Et per abstractionem sue partis ad partes longincas in figura aut equiualente Exemplum [Sv,MXv,Mv,Mv,Sv]

Similiter potest intelligi de longis in respectu breuium et de breuibus in respectu semibreuium et de semibreuibus in respectu minimarum que sunt longince vel propinque per diuersas rebationes vnius ad alteram [Bv,Lv,Lv,Bv,Sv,Lv,Lv,Sv,pt,Mv,Mv,Lv,Sv,Bv,Sv,pt,Sv,Bv; Bv,Sv,Mv,pt,Mv,Sv]

Patet eciam quod breuis minoris imperfecti potest imperfici secumdum totum quia ipsa diuiditur equaliter in tres semibreues et non quantum ad partes propinquas quia partes propinque semibreuium non possunt diuidi in tres partes equales

Patet etiam quod breuis maioris imperfeti que non valet nisi duabus semibreuibus non potest imperfici secundum totum licet bene possit secundum partes et aliquando ex sola minima tercie partis sue proxime partis. [Cd,Mv,Bv] Aliquando ex duabus minimis [Cd,Mv,Bv,Mv] Aliquando quantum ad totum ex tribus minimis [Cd,Bv,Mv,Mv,Mv]

[f.dviiiv] Aliquotiens ex quatuor quantum ad totum et vnam partem [Mv,Bv,Mv,Mv,Mv,pt]

Aliquando vero de quinque secundum totum et duas partes [Mv,Mv,Bv,Sv,Mv]

Et non vltra quia nichil ei remanet quod sit diuisibile in tres partes principales

Omne quod dictum est de minimis tangens imperfectionem secundum brenes debet intelligi de semibreuibus respectu longarum

Et de breuibus respectu maximarum

De coniunctis et de earum inuentione cum earum exemplis et practica videbitur in dotrinali musice necnon de distinctione modi secundum variationem temporis et de proportionibus musice de mixtionibus proportionum Et de generibus earundem et cetera etiam videbitur in eodem Causa propter quam omnia exempla et figure seu notule cum suis valoribus istius tercii libri nondum posite sunt necnon amplior declaratio est propter impressores figuras seu caracteres ad predicta requisitas se pro nunc non habere dicentes

Et sic est finis tercii libri qui est de rebus factis seu de organis

Difficile est enim inter mortales sine liuore gloriam comperare: sed sola ipsa virtus cuncta vincere potest

Magister Petrus Tiltus lectorem alloquitur

Qui cupis armonicas animo deducere voces

Hic lege preclaro dogmata scripta viro

Que latuere diu multis obstrusa pupillis

Guerssoni ingenio munera clara micant

Sit procul hic censor satius petat ardua saxa

Quam vetet ateneris munera tanta legi

Nunc agite o iuuenes paucis nec parcite numeris

Cum nequeat quitquid aptius ore legi Finis

[f.eir] Explicit liber tercius qui est de rebus factis seu de organo

Et incipit quartus qui est de tonis et de arte accentuandi epistolas et euangelia

QUoniam omnis cantus ecclesiasticus per artem et regulas tonorum regitur et diiudicatur.

Uidendum est primo quid est tonus et quot sunt toni. et que sunt regule seu differentie diuerse per quas cognoscitur quilibet tonus et hoc quo ad finem cuiuslibet cantus et etiam quo ad diuersas intonationes psalmorum et versuum officiorum misse Et ad veram noticiam habendam de omnibus tonis siue in antiphonis siue in responsoriis in introitibus in gradibus in offertoris in communionibus siue vero in omnibus locis in quibus plana musica preest.

Uidendum est primo de equiuocatione istius termini tonus.

Unde tonus duas habet significationes Uno modo significat proprietatem cuiusdam speciei artis musice que dicitur tonus. et tunc est coherentia duarum vocum tantum vt est inter vt et re. re et mi fa et sol. sol et la obmissis istis duabus vocibus. scilicet mi et fa et econuerso que due voces semper faciunt semitonium idest imperfectum tonum

Alio vero sensu tonus dicitur regula seu modus que de omni cantu ecclesiastico diiudicat in fine et non in principio Hac ratione. quoniam vox finalis est exelentior aliis vocibus et etiam alia ratione. quoniam anthiphone. responsoria. ceterique cantus ecclesiastici non ita veraciter nec perfecte cognoscuntur in principio sicut in fine.

Dicit enim philosophus quod a fine denominandum est vnum quodque. Uel sic. tonus tripliciter potest considerari. vno modo vt est quedam species sub dyapason contenta que est ascensus vel descensus vnius vocis ad suam propinquiorem sine medio preterquam inter mi et fa et econuerso et de tali tono non est hic ad propositum

[f.eiv] Alio modo potest accipi tonus pro qualibet voce bene disposita vt communiter dicitur ille habet bonum tonum id est bonam vocis dispositionem et sic etiam non est hic ad propositum.

Alio modo potest accipi tonus a musico prout est quedam regula per quam de omni cantu iudicatur a finali terminatione cuius dispositionis toni sit.

Et isto modo considerando tonum. Sunt octo toni apud modernos videlicet primus secundus tercius quartus quintus sextus septimus et octauus.

Antiquitus vero. quatuor tonis tamen vtebantur qui impares seu principales magistri siue autentici quod idem est quasi primo autorisati et a grecis inuenti vocantur scilicet primus tercius quintus et semptimus. et habent potenciam naturalem ascendere ad octauas voces supra suas litteras finales de iure tonorum et per licentiam ad nonas et descendere sub suis litteris finalibus vnam vocem de licentia.

Si autem plus ascenderint vel descenderint irregulares dicuntur: Considerantes autem moderni quod isti quatuor toni principales predicti minus sufficientes erant ad omnium ecclesiasticorum cantuum genera cognoscendum: Alios quatuor tonos adiecerunt qui dicuntur collaterales discipuli siue plagales quod idem est quasi plage autenticorum et a latinis secundario inuenti et isti vocantur pares quia faciunt numerum parem qui sunt scilicet secundus quartus sextus et octauus: et habent potentiam naturalem ascendere ad quintas voces supra suas litteras finales et per licentiam ad sextas. et sub suis vocibus seu litteris finalibus descendere ad quartas voces et per licentiam ad quintas.

Si autem plus ascenderint vel descenderint irregulares iudicantur

Unde versus

Sex paritas scandit descendit quatuor ymis

Imparitas que nouem scandit bassatur ad vnum

[f.eiiiir] Deinde sequitur capitulum de mixtionibus tonorum seu modorum.

Unde tonus dicitur mixtus quando partem habet toni paris et partem toni imparis in aliqua littera seu signo gamatis verbi gratia. Ut quando cantus aliquis in d graui finitur et ascendit in d acutum vel per tonum supra: ille cantus toni imparis esse iudicatur. Si vero eius descensus fuerit ad dyatesaron. scilicet in a graui vel per tonum subtus toni paris esse dignoscitur.

Item si omnis cantus in d graui finiatur et ascendat ad nonam litteram supra et descendat ad quintam vocem subtus respectu finis: Sic erit prima species mixtionis primi toni.

Secunda species est quando cantus aliquis ascendit ad octauam litteram supra suum finem et descendit quartam subtus respectu finis.

Tercia species mixtionis est quando cantus aliquis ascendit ad septimam litteram supra et descendit tertiam vocem subtus respectu finis

Quarta species est quando cantus aliquis ascendit ad sextam vocem supra et descendit ad secundam subtus respectu finis

Quinta et vltima species est quando cantus aliquis ascendit ad quintam litteram supra et ad vltimam litteram descendit subtus respectu finis. Hinc est quod mixtionis tonorum species multe sunt vt in doctrinali musice planius videbitur Unde ex premissis sequitur quod omnis cantus ecclesiasticus qui non ascendit ad quintam vocem supra suam littteram finalem est alicuius toni paris et non imparis

Item notandum est quod omnis cantus ecclesiasticus mixtus seu dubius magis tendens versus acuitatem quam versus grauitatem: toni imparis est. et si cantus plus tenderit versus grauitatem quam versus acuitatem: toni paris esse iudicatur.

Si vero cantus equaliter seu mediocriter se habeat ad graues litteras et acutas: ad huc toni paris esse iudicatur

[f.eiiiiv] FInes vero seu differentie antiphonarum per istas duas dictiones. Seculorum amen diuersimode proferuntur

Cantus vero differentiarum variatur in fine in ista dictione amen. propter diuersitatem Inchoationis cuiuslibet cantus et hoc non fit auctoritate seu voluntate nostra: sed per moderationem artis musice ac etiam propter diuersorum locorum diuersos vsus

Notandum est ergo quod psalmi euangelici predicti immediate post diuersarum inthonationes antiphonarum debent solemniter inthonari vt patet in istis octo vocabulis sequentibus. que scilicet octo tonis deserniunt per ordinem scilicet primum vocabulum primo tono secundum secundo et sic de aliis singulis vt hic patet

[Guerson, Utillissime, f.eiiiiv; text: Pater, In filio, filius, In patre, Spiritus sanctus, Ab vtroque precedens, Primus tonus sic Incipit Et sic mediatur et sic finitur Dixit dominus domino meo sede a dextris] [GUEUT 21GF]

[f.evr] [Guerson, Utillissime, f.evr; text: meis Seculorum Amen, Neuma, Secundum autem In fine et In medio sic variatur, QVare fremuerunt gentes et populi meditati sunt in ania] [GUEUT 22GF]

[f.evv] [Guerson, Utillissime, f.evv; text: Neuma, Tercium suspende in medio et in fine precipita, Letatus sunt in his que dicta sunt michi in domum domini ibimus, Seculorum Amen, Quarti toni accuta est melodia et cunctis distilis, Inconuertendo dominus captiuitatem Syon facti] [GUEUT 23GF]

[f.evir] [Guerson, Utillissime, f.evir; text: sumus sicut consolati, Seculorum Amen, Neuma, Lauda Iherusalem dominum, Lauda deum tuum Syon facti sumus, habitare, Clamaui, Tonus paschalis, quintus tonus in altum vadit sed inferius cadit] [GUEUT 24GF]

[f.eviv] [Guerson, Utillissime, f.eviv; text: Nunc dimittis seruum tuum domine secundum verbum tuum in pace Seculorum amen, Neuma, Sextus vt primus Incipit sed In fine clauditur Ad dominum cum tribularer clamaui et exaudiuit me] [GUEUT 25GF]

[f.eviir] [Guerson, Utillissime, f.eviir; text: Septimus in altum tendit sed inferius descendit, Defecit in salutare tuum anima mea et in verbum tuum super speraui Seculorum Amen, Neuma, Octaus secundo similis sed non talione finis Sepe expugnauerunt] [GUEUT 26GF]

[f.eviiv] [Guerson, Utillissime, f.eviiv; text: expugnauerunt me a iuuentute mea dicat nunc Israel Seculorum amen, Neuma, Magnificat anima mea dominum, Et in octauo tono, In secundo tono] [GUEUT 27GF]

[f.eviiir] [Guerson, Utillissime, f.eviiir; text: BEnedictus dominus deus Israel in secundo tono Seculorum Amen, Et in octauo, Primus tonus irregularis, In exitu Israel de Egipto domus Iacob de populo barbaro] [GUEUT 28GF]

[f.eviiiv] Incipit quintus liber de arte accentuandi

ACcentus medius cuiuslibet clausule euangelii seu epistole debet fieri comuniter de quatuor sillabis in altum ponendo aliquando duas sillabas breues pro vna longa. Sicut cadens in terra mortuum fuerit.

Aliquando fit de quinque sillabis sicut sint lumbi vestri precincti. Aliquando de tribus sillabis scilicet vbi est vocabulum declinabile vnius sillabe sicut et vbi sum ego. Et quando sunt alia vocabula indeclinabilia ita bene fit de quinque vel de tribus sicut de quatuor sicut Iacob in eternum.

Et nunquam ponitur inferius prima sillaba vnius vocabuli latini de duabus sillabis nec etiam prima vnius vocabuli breuis de tribus sillabis nec penultima vnius de pluribus.

Sed de dictis ebreis sic debet fieri scilicet prima potest poui inferius et penultima etiam sicut Ihesus autem Eliazar autem de quibus fit accentus in fine clausule super vltimam sillabam. Sicut de vno vocabulo latino vnius sillabe de ebreis declinabilibus fit medium et finis sicut de latinis Uerum est quod aliquando predictum medium fit de sex sillabis sed parum inuenitur vt benedicta tu inter mulieres

Et nota quod sum es est me tu se nos et vos debent poni superius Et nota quod illud aduerbium super debet poni superius.

Item nota quod in accentu medio vna sillaba tantum ponitur inferius nisi sint due breues sillabe que tunc ponuntur pro vna sillaba ad differentiam accentus finalis vbi ponuntur due sillabe sicut quoniam super omnia bona sua.

Item dictiones que excipiuntur sicut sum es est et cetera in accentu finali bene possunt poni inferius sicut caro mea est pro mundi vita

Expliciunt regule Et sequitur series accentuandi

[f.fir] HIc sequitur series accentuandi tam epistolas quam euangelia. Et primo sciendum est quod dicte epistole et euangelia simili modo accentuantur accentu moderato vel medio: quia quotienscumque vocabulum penthasillabum In dictionibus latinis inuenitur requiritur quod illa sillaba que est quinta ab vltima illius medii deprimatur vel aggrauetnr et post talem aggrauationem restant in eodem gradu quatuor sillabe quarum penultima erit neccessario longa vt patet in exemplis

[Guerson, Utillissime, f.fir; text: Et radicaui In populo honorificato Beatus ille seruus Dico autem vobis Amicis meis Omne quod natum est ex deo] [GUEUT 29GF]

Si autem penultima alicuius dictionis latine trium sillabarum vel plurium que est sexta ab vltima illius medii corripiatur decet eam aggrauari cum vltima illius dictionis vt hic patet in exemplis

[f.fiv] [Guerson, Utillissime, f.fiv,1; text: Homo quidam peregre proficiscens quitquid pecieris dabo tibi Quodcumque ligaueris super terram ne timeas Zacharia] [GUEUT 29GF]

Quandoque fit accentus trissillabarum post sillabam que deprimitur quando est vua dictio monosillaba in fine illius accentus que dictio in fine posita duas sillabas valet et non alias et requiritur quod illa vltima sillaba dictionis precedentis monosillabam sit neccessario longa secundum accentum. vt hic patet per exemplum

[Guerson, Utillissime, f.fiv,2; text: Et sic in Syon firmata sum emulor enim vos sex dies sunt Vos autem videtis me Omnia que dedistis michi abste sunt] [GUEUT 29GF]

Aliquociens etiam fit accentus moderatus trissillabarum post sillabam que de primitur in nominibus grecis barbaris latinis et ebreis quorum vltima longa est hoc est duas breues valet Exemplum vt hic patet

[f.fiir] [Guerson, Utillissime, f.fiir,1; text: Et benedic populo tuo Israel orabat autem moyses] [GUEUT 30GF]

ET est notandum pro alia regula quod quando contingit in lectura quod reperitur nomen grecum barbarum vel ebreum ante nomina latina duarum vel trium quattuor quinque sex septem sillabarum Tunc siue penultime sillabe nominum seu dictionum latinarum sint in accentu longe vel breues conuenit nomina barbara greca vel ebrea acui Et isto modo interdum contingit quod accentus sit de tribus quatuor quinque sex et septem sillabis. Prout hic subsequitur per exempla.

[Guerson, Utillissime, f.fiir,2; text: Semen Abrahe sumus Isaac ad patrem maameni] [GUEUT 30GF]

Exemplum de tribus sillabis.

Exemplum de quatuor sillabis

[Guerson, Utillissime, f.fiir,3; text: Iratus Ihesus in templo opera Abrahe facite] [GUEUT 30GF]

[f.fiiv] [Guerson, Utillissime, f.fiiv; text: tunc Ihesus respondens, Exemplum de quinque sillabis, Israel sanctum tuum cumque Moyses ascendisset semen Canaam et non Iuda loqutus est Moyses ad dominum amen dico vobis naamen filium suum, Exemplum de sex sillabis, Moyses autem orabat Ihesu filii David et fuit exemplum fratricidi, Exemplum de septem sillabis, Caym omnibus hominibus, Et fuit deo gratus, Abel decimis gratuitas] [GUEUT 30GF]

Advertendum est vtrum penultime sillabe dictionum latinarum sint longe vel breues quia si sint longe fit accentus post aggrauationem quinte sillabe quatuor sillabarum vt predictum est. quamuis alie sillabe ante penultimam [f.fiiir] existentes sint breues. Si penultima sit breuis tunc fiet accentus ad minus quinque sillabarum. post aggrauationem sexte sillabe. Et etiam precauendum est ne aliquam dictio latina polissillaba acuatur. Et est notandum quod post aggrauationem octaue sillabe. vltra non progrediatur accentus. videlicet nisi per septem. exempla

[Guerson, Utillissime, f.fiiir; text: Qui parce seminat discumbente eo in domino in Iacob in habita A mortuis ex semine David Ihesu Christe filii David, Exemplum de sex sillabis, dormitationem acceperant ex ore tuo te Iudico, Laborantem agricolam cum vos oderint homines, Si autem mortuum fuerit, Et eritis odio omnibus hominibus] [GUEUT 31GF]

[f.fiiiv] [Guerson, Utillissime, f.fiiiv,1; text: Operantium mendatium, Qui sequitur Iusticiam, Iam non estis hospites] [GUEUT 31GF]

De plana distinctione

Euangelia accentuantur accentu graui super penultima si peuultima sit longa vt hic.

[Guerson, Utillissime, f.fiiiv,2; text: Pacem meam do vobis neque formidet dormitauertur omnes et dormierunt, Quia lampades nostre extinguntur] [GUEUT 31GF]

Et penultima sit breuis debet fieri accentus super pennltimam vt hic patet per exempla.

[Guerson, Utillissime, f.fiiiv,3; text: In testimonium illis Quomodo autem quid loquamini] [GUEUT 31GF]

[f.fiiiir] [Guerson, Utillissime, f.fiiiir,1; text: Quoniam saturabimini propter filium hominis] [GUEUT 32GF]

Si extrema dictio fuerit monosillaba debet fieri accentus super eam vt duas valeat vt dictum est

[Guerson, Utillissime, f.fiiiir,2; text: Nescio vos Quia pater maior me est qui sequitur me] [GUEUT 32GF]

Et si fuerit in fine illius accentus dictio greca barbara vel ebrea tunc fit accentus super vltimam vt hic patet

[Guerson, Utillissime, f.fiiiir,3; text: Dixit illis Ihesus genuit Iacob, Et benedic populo tuo Israel] [GUEUT 32GF]

Accentus grauis epystolarum debet fieri de tribus sillabis in nominibus latinis post sillabam que eleuatur. in altum quarum penultima sit longua vt hic patet per exempla.

[Guerson, Utillissime, f.fiiiir,4; text: Lectio actuum apostolorum sanctam coram ipso ministraui] [GUEUT 32GF]

[f.fiiiiv] [Guerson, Utillissime, f.fiiiiv,1; text: Qui in domino moriuntur Petrum et Iohanem potestas mea] [GUEUT 32GF]

Quinque de duabus sillabis quarum vltima sit monosillaba que vt predictum est duas valet sillabas

[Guerson, Utillissime, f.fiiiiv,2; text: Tempus enim prope est, Sed subportate me, Que in ea scripta sunt] [GUEUT 32GF]

MUsica magistri Guillermi Guersoni de Villalonga Libellos quinque continens in se

Scilicet librum plani cantus

Contrapuncti

Rerum factarum seu organorum

Tonorum

Necnon artis accentuandi Epistolas et Euangelia

Parisii In Monte sancti Ylarii In intersinio cornu cerui

Per Michaelem Thouloze nouiter Impressa feliciter finit. Deo Gracias



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License