Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[16] De natura cantus ac miraculis vocis

Reverentissimo in Christo patri ac domino Ioanni Camerario Dalburgio antistiti Vuormaciensi Matthaeus Herbenus Traiectensis felicitatem.

Consueverunt magno quidem, ut optime tenes, atque excellenti ingenio viri, Reverentissime praesul, si quippiam novi operis condidissent, ad eorum studiorum potentem aliquem ac eruditum principem amatorem referre eiusdemque auspicio inscribere, quo et propter potentiam ab invidorum morsibus vindicarentur atque sapientiam eorum studia probarentur. Itaque doctissimis illis temporibus Caesarum studiosissimorum hominum labores Maecenati aut Pollioni Varove inscribebantur. Quorum exempla imitati doctissimi Italicorum diebus nostris nullum ferme praeclarum opus Cosmis Florentinis, omnium studiosissimorum viris amantissimis, no dedicaverunt. Sed cum nesciam qua conversione coelorum litterae apud nostrates plus solito, nostro aevo coli coeperint, tu unicum litterarium decus apparuisti, potius coelo demissus es, cui affatim eruditissimi Germanorum labores suos tamquam gravissimo iudici ac vindici submitterent qui neque Ausoniis illis principibus dignitate ignobilior es neque sapientia inferior. Quapropter sub tuo sidere Venerabilis patris Iohannis Tritemii insigne ac laboriosum opus de scriptoribus ecclesiasticis emanavit.

Stupendus ille liber, quem de verbo mirifico Ioannes Reuchlin elegantissimi condidit, legitur; Iacobi Vimphelingi, Sebastiani Brant, Conradi Celtis, Leontorii - patriotae fere mei -, Rutgeri Sicambri ceterorumque doctissimorum hominum Rhenum accolentium praeclara monumenta visuntur. Hi itaque praestantissimi viri te magna ratione amant, colunt deditaque opera venerantur, quo se uti contingit tanto patrono atque studiorum vindice. Quorum ego exemplo provocatus ausus sum exile nimirum musicum meum studium acutissimo ingenio tuo subdere. Dignabere igitur, eruditissime praesul, oculis tuis quicquid est praesentis opusculi visum ne sit tale, quod in tua locupletissima bibliotheca aliquem angulum inveniat. Neque propterea excusseris quod de longinquo advenerit, quoniam advenae reginae [17] devota munera sapientissimus regum non contempsit, Salomon. Gratum quoque in primis reor futurum praestantibus Illustrissimi Palatini Principis concentoribus, si per te illis legendum exhibeatur, quo facile cognoscant nullam liberalium artium ad divinum cultum esse valentiorem, quippe cum et caelestia et terrestria musica harmonia gubernentur.

Vale Reverentissime praesul et relege feliciter.

Ex Traiecto super Mosam, quinto Kalenda Maias Anni dominici MCCCCXCVI.

Ad Reverentissimum in Christo Patrem ac Dominum, Ioannem Dalburgium, praesulem Vuormaciensem

In libros de natura cantus ac miraculis vocis per Matthaeum Herbenum Prologus feliciter inchoat

Cum inter omnia humana studia, eximie Pontifex, quibus aut virtutem aliquam in nobis excitari posse credimus aut ad divinum amorem mortalium mentes incendi putamus, nihil Musice antiquius existat quae vocibus exercetur et cantibus, non sufficio admirari tam paucos ac fere nullos veterum philosophorum de voce editos libros exstare, cum tamen plerique eorum secretissima etiam Naturae ardentissimo studio perscrutari conati sint totamque divinae Musices artem absolutissimam reddiderint.

Quippe hi et ex antiquissimis et recentioribus musicis, musicaeque disciplinae scriptoribus commemorantur: Tubalcain qui comprehensam artem primus ex malleorum sonitu duabus columnis, futurum diluvium veritus, insculpsit; David rex, Pythagoras, Socrates, Theodorus cyrenaicus quem Plato audivit, Dionysius tibicen, Philolaus Pythagoricus, Architas tarentinus, Plato, Theophrastus eresius, Xenocrates calcedonius, Archelaus Socratis praeceptor, Demosthenes, Ptolemaeus, Aristoxenus, Nicomachus, Albinus, Aristoteles, Plutarchus, Calcidius, Macrobius, Augustinus, Ambrosius, Gregorius, Basilius, Hilarius pictaviensis, Boethius, Cassiodorus, Isidorus, Rabanus, Guido aretinus, Odo abbas cluniacensis, Notgerus, Franco, Stephanus - hi tres fuere episcopi leodienses -, Ratbodus antistes traiectensis, Berno abbas augiensis, Hermannus contractus, Helpericus, Wilhelmus abbas hirsaugiensis, Ioannes anglicus, Ioannes de muris, Conradus qui et peregrinus monachus, Conradus de Sabernia, Prodoximus atque Marchetus de Padua, Petrus de Abbano, Sextus Molvius de podio, Philippus de Victriaco, Lambertus de Legia, Georgius Anselmus parmensis, Remigius abbas, Ioannes Tinctoris nullo praedictorum inferior, Franchinus Gafurus laudensis, Nicolaus Burtius parmensis. Hi quidem omnes, et multo plures [18] quam enumerare possim, excellentes fuere musici atque cantatores, sed, quantum investigatione assidua deprehendere potui, nemo de natura vocis ac cantus absolute perscripsit, sine quibus tamen iucunda ac decora laus Deo - ut propheta inquit - fieri nequit. Quamquam enim tibiae atque psalterium suavem faciunt sonum, super omnia tamen instrumenta linguam suavem Ecclesiasticus commendat. Dixerit fortasse quispiam illos vetustissimos praesertim cantores, musicae rhythmica contentos quae digitorum percussionibus fit, nihil de vocibus curavisse. Quippe aiunt Pythogoricos somni gravitatem cithara et lyra excutere solitos atque e diverso defatigatis longo labore membris soporem inducere. Socratem aetate provecta fidibus tractandis operam impendisse.

Verum comperimus in sacris litteris David regem, divinum certe musicum qui longe philosophorum tempora praevenerat, non solum cithara sed etiam viva voce Deo laudes solitum decantasse. Dixerat enim: Deus, canticum novum cantabo Tibi, idque ut posteri facerent in multis suis hymnis divina inspiratione admonitum. Itaque in plerisque locis imperat: Cantate Domino canticum novum. Iubilate Domino omnis terra. Cantate et exultate et psallite. Itemque: in voce exultationis et confessionis; sonus epulantis. Et Moyses qui hunc aetate praecessit, post submersum Pharaonem cum equitatu ac curribus, praecepit filiis Israëlis ut Deo liberatori cantica vocum suarum persolverent, ita inquiens: Cantate Domino: gloriose enim magnificatus est, equum et ascensorem deiecit in mare. Itidemque post interfectum Holofernem tyrannum Iudith vidua fecisse legitur. Quibus exemplis adduci non possum, ut existimem musicam rhythmicam antiquiorem fuisse harmonica ac vocali, aut Deum magis nobis reddi propitium fictis quidem illis ac imaginariis instrumentis, quam veris ac vivis vocibus humanis, quibus affectus nostros longe divinius declaramus.

Quae igitur cum ita sint, antiquorum interesse putavi ut aliqua scripta relinquerent, quae, quibus bona vox conservari possit aut - si omnino bona non fuerit - saltem limari ac corrigi queat, ostenderent. Nam naturalem penitus immutare impossibile est. Quod cum a nemine plene video esse effectum, mei muneris esse consititui eam provinciam aggredi atque in unum locum colligere quicquid a praeclaris auctoribus huic passim institutioni conducere deprehenderim.

Nam quod Physici de natura vocis tradunt, talia sunt ut non magnopere a cantoribus desiderentur, utpote augustae quaedam quaestiones et hae quidem in multis operibus dispersae.

Idcirco autem morales philosophos - maxime omnium Oratores et Poetas - [19] - video huic rei incubuisse, quibus cum eximia prope quaedam ars necessaria sit, tamen laudabilis constansque vox adeo in bono oratore appetibilis videtur, ut nihil magis. Nam cum omnis finis oratorum auctore Cicerone ad persuadendum, Quintiliano ad bene dicendum spectet, poetarum autem ad delectandum: quomodo aut hi delectabunt aut illi persuadebunt aut bene dicent sine voce? Cuius maiestate in pronuntiando summus omnium oratorum Cicero a Q. Hortensio superatum esse se nonnumquam doluit, quem arte alioquin longe superabat. Qua indignitate permotus, Romam derelinquens atque in Asiam proficiscens, famosissimos quosque illius doctissimi aevi oratores instruendae vocis gratia non destitit neque erubuit pertentare.

Quid vero Demosthenes? Qui cum esset impeditioris linguae ac vocis, adeo ut r litteram - quae naturali sonoritate sermonem elegantem reddit - proferre non posset, lapillis ori impositis ita linguam emollivit, ut nullam litterarum pronuntiaret expeditius. Poetae vero, si minus voce delectare queant, adhibita lyra vocum sonum molli ac leni modulatione adiuvant. Cum igitur neque summi oratores neque ingeniosissimi poetae intentum finem assequi nequeant sine ministerio vocis, quid mirum si, ut illam illustrarent, M. Cicero ac F. Quintilianus eloquentiae duo clarissima fulmina omnes nervos suos intenderunt? summaque ope incubuerunt? Enimvero testatur Cicero neminem ante se de voce diligenter satis perscripsisse, quod omnes putarent de ea vix dilucide posse conscribi.

Quamquam autem hi duo celeberrimi oratores de voce plane sibi satisfecerint, minime tamen cantoribus. Nam, ut Albinus Musicus testatur, oratorum poetarumque pronuntiatio medium quiddam inter cantum ac sermonem obtinet. Quamobrem praeclare quidem C. Caesar, quamvis praetextatus adhuc, de oratorum vocibus sensisse commemoratur, cum ad oratorem quempiam diceret: si cantas, male cantas, iterumque: si legis, cantas, contestando quis sibi pronuntiandi modus optimus videretur.

Quanto igitur maior vocis ratio in cantando quam loquendo habenda est, tanto distat ut cantatores iis, quae oratores ac poetae de voce scribunt, contenti esse debeant. Senserat illud quidem antea M. F. Quintilianus, in undecimo Institutionum Oratoriarum libro, non eandem oratoribus quae phonascis curam vocis esse inquiens. Itaque hoc commune habent inter se, ut oratorum voces ad cantum rarius ac timidius conscendant quin statim rursus ad sermocinandum subsidunt, poetarum autem liberius cantationem attingunt qui, Musarum alumni, musica instrumenta in sua potestate habent. In quorum possessionem sic pervenisse leguntur. Aiunt Hesiodum, [20] antiquissimum poetarum, pecudum pastorem in Boetia, proxime quendam Helicona montem orto sole gregem egisse. Audisse tum Musarum concentum dulci nimirum modulamine, accessisse deinde proprius. Ubi illos caelestes vultus aspexit simulque venustissimam dearum choream, imitari coepisse carmen quo saltabant in numerum. Benevolentes igitur Musas, simplicitatem hominis rusticani non aspernatas, lauri ramusculos et aliquot calamos - quibus fistulas fecit - Ascraeo pastori obtulisse. Quibus acceptis repente poeticam artem adeptum.

Simili quoque modo Orpheum, aeque vetustum poetam, inventa concha iuxta litus maris Mercurium - qui eloquentiae deus apud gentes creditus est - donavisse: ad cuius similitudinem prima cithara fabricata est.

Poetae igitur oratoresque asserente Cicerone in pronuntiando finitimi sunt, non tamen ad concentorum libertatem pertingere queunt. Alii enim, subinde ad sermocinandum redeunt, alii heptachordam Orphei citharam vix umquam transcendunt. At concentores laxioribus habenis evagantes ad istorum omnium officia exequenda saepissime descendunt, cum nunc, syllabatim verba inter cantandum pronuntiantes, oratorio modo incedunt, nunc cum poetis ad septimam Orphei chordam - quae dipason complectitur - ascendunt exultantes, nunc propria libertate freti, disdiapason transeuntes ad tridiapason interdum usque pertingunt. Idcirco cum oratoribus persuadent, cum poetis populum delectando sursum rapiunt, propria autem potestate functi - cum divinis celebritatibus intersunt - etiam in auribus divinis iubilant.

Quis nunc non videat, quanti sit concentoribus vox aestimanda? Sine cuius bonitate praedicta effici nequeunt. Erant igitur hae praestantium musicorum partes ut, cum plurimum studiorum in tradenda Musice consumpsissent, monumenta aliqua, quibus bona vox conservari possit, posteris relinquerent. Quod, quia per neminem eorum hactenus video esse effectum, haud indignum in te, observantissimum musicae artis Principem, munus me collocaturum existimavi, si, tua ac maiorum tuorum religione qui divinis rebus semper cantores adhibere consueverunt provocatus, optimis tuis atque universis electissimis cantoribus libellos de natura cantus ac vocis perscripsero admonueroque quo pacto vox bona in sua sinceritate conservari possit aut, si destituta fuerit, saltem revocari aut corrigi. Quod ita illis etiam gratum opinor futurum, ut tum propter utilitatem eorum tum multarum [21] rerum novitatem - complectuntur enim varia - nihil a me gratius in se collatum iri posse arbitrentur. Atque ut ordinem instituti mei in toto opere cognoscant, is talis erit.

Primus enim liber varias de natura vocis continebit opiniones - qui tandem in caelesti cantu desinet. Secundus, quos mirabiles effectus vox humana atque cantus in hominibus operatur. Tertius, quos erga creaturas ceteras quae infra hominem sunt habet. Quartus, quibus naturalibus instrumentis vocem formari contingit, comprehendet. Quintus et sextus, quibus remediis dietando vox conservari possit, declarabunt. Nam septimus et ultimus, quibus simplicibus medicamentis voci subveniri possit, ostendet.

Finit prologus

[22] De natura cantus ac miraculis vocis liber primus feliciter incipit

Descriptiones vocis secundum antiquos. Capitulum I

Aggredienti mihi itaque difficillimam atque spatiosissimam de natura vocis tractandi provinciam libuit exemplo aliorum scriptorum a definitione initium dicendi sumere.Quod ideo bonis cunctis auctoribus visum arbitror, ut lectores earum quas scribunt rerum admonitos efficiant simulque doceant, quid sit id de quo tota disputatio futura est. Siquidem definitio est quae terminos rei finit; quos qui novit non omnino omnia, quae ad propositam quaestionem pertinent, ignorare existimandus est. Cognitis enim his duobus terminis animal et rationale ignorari non potest, quid sit homo. Quod si tam facile factu esset de voce, non tam varie doctissimi alioquin viri de ea opinati extitissent. Qua ex re id colligi potest: voci divinam quandam ante omnia quae in animali occultiora sunt inesse naturam - utpote spiritalem - quam ne magni quidem philosophi ingenio comprehendere potuerunt, aliis opinantibus substantiam esse, accidens aliis, quibusdam corpoream habere naturam, nonnullis incorpoream; et cum de loco formationis eius agitur: quidam in imo pectore eam formari arbitrati sunt, quidam in suprema gutturis regione, nonulli intra complexum dentium, alii obiectu linguae ad palatum, denique inventi sunt qui - quod indignius creditu est - extra regionem oris vocem formari existimaverunt.

Quae cum in tam diversas diffluant semitas opiniones, quid mirum si tam pauci sint inventi qui de ea scriptum aliquod reliquerunt? Atque ut fatear me non primum esse qui hanc difficultatem animadvertit: fuit Lactantius Firmianus vir sane eruditissimus atque in omni philosophia ac eloquentia ingenue educatus. Qui, cum scribere inchoasset librum de opificio hominis - in quo mirabili ratione ostendit in quem usum singula corporis nostri membra divina formavit providentia - pervenissetque ad eum locum ubi necessario de voce disserere debuisset, substitit, difficultatem negotii admiratus, eo quod rationem eius humano ingenio deprehendi haud posse [23] existimavit; sicut nec multa alia quae in nobis sunt, qua arte atque consilio divinus ille artifex operatus sit, licet pervidere.

Quamobrem, cum ipse nihil certi de voce astrueret, ut etiam philosophos ignorantiae argueret, definitiones eorum omnis facile evertit.

Nam Cicero in libris de Natura Deorum, quem in suo Firmianus imitatus est, nihil itidem de ea attigit. Fuerunt igitur qui vocem dicerent aërem esse spiritu verberatum tenuissimum, unde orta sint verba. Et haec quidem opinio grammaticorum erat.

Hanc definitionem Lactantius ut ineptam reprehendit, eo quod vox non extra os gignitur sed intra. Neque - ut mihi quidem videtur - aër extrinsecus sonat, nisi quamdiu attractus et per virtutem animalem in spiritalem fuerit naturam conversus ac tandem expressus volansque per aëra in modum sagittae eumque in propriam similitudinem converens, percutit corda audientium. Qua expressione cessante cessare etiam vocem est necesse: alias enim vox semel emissa numquam sonare desineret, sicut nec globus semel proiectus umquam quiesceret, nisi virtus proiicientis quandoque cessaret. Male igitur grammatici qui discrimen aëris ac spiritus in voce deputant, quasi vero aliud vox sit quam aër attractus in spritalem naturam conversus.

Deinde recitat aliam quorundam de voce opinionem, dicentium stipatum spiritum, cum obstantia faucium fuerit illisum, sonum vocis exprimere. Veluti cum in patentem cicutam labris admotam spiritum demittimus et is, cicutae concavo repercussus ac revolutus, ad exteriora nitens gignit sonum. Itaque in vocalem spiritum resiliens per se ventus animatur. Huic opinioni nec suffragatur nec valde refragatur Lactantius, sed hoc dumtaxat addit: quod quidem an verum sit, Deus artifex viderit. Haec autem opinio, quantum mea intelligentia possum consequi, longe abest a vero: tum quia ponit stipatum spiritum vocem exprimere, cum e diverso videamus exilem tenuemque spiritum vocem claram edere, vehementem ac stipatum nullam - veluti cum impetuosius halitum emittimus ac respiramus -, tum quia dicit vocem gigni obstaculo faucium, quod sane taliter fieri numquam videmus. Non enim fauces obiiciuntur spiritui ex quo vox generatur, sed quiddam aliud quod postea proprio loco declarabitur, ubi de instrumentis vocalibus verba facturus sum. Habet tamen haec opinio firmiores nervos quam praecedens, eo quod vocem intra os gigni asseverat. Postremo videtur mihi comparatio ista cicutae ad vocalem arteriam parum quadrare, propterea quod constet illam nisi plenam vento nullum prorsus edere sonum,hanc licet modico spiritu posse. Cum igitur videretur Firmianus his opinionibus [24] magis repugnare quam assentire, tandem suam intuit dicens: videtur enim non ab ore, sed ab intimo pectore vox oriri, imitatus fortasse Vergilium sic in Aeneïde scribentem: imoque trahens de pectore vocem. A qua utique opinione - venia Lactantii dixero - non minus quam ab omnibus aliis dissentio Nam Vergilio propterea libentius pepercero, quod is non definiendae vocis gratia ita locutus est sed affectus Aeneae loquentis exprimendi. Cum enim de voce loquimur, intelligimus formalem eius rationem, non mutum illum spiritum. Constat autem spiritum illum, quamdiu in regionibus pectoralibus obversatur, mutum esse; et - ut ita dicam - demortuum ubi ad guttur usque pervenerit, incipere animari, et tum primum vocem dici, antea segnem solum spiritum.

Corpusne vox sit, ut Stoici volunt, an incorporeum, ut Perpatetici fatentur, cum utrorumque definitionibus. Capitulum II

Quae cum ita se habeant, apparet neminem ex praedictis liquido satis naturam vocis attigisse, sicut nec eos qui multis saeculis Lactantium praecesserunt. Qui quamvis magni essent philosophi, tamen in definitionem vocis minime poterant convenire. Vetus enim, ut inquit Aulus Gellius, atque perpetua inter nobilissimos philosophorum quaestio agitata est: corpusne vox sit an incorporeum. Nam Stoici corpus esse contendunt, inter quos Laertio referente fuere praecipui Archedemus, Diogenes Babylonius, Antipater, Chrysippus et qui primus vocem percussum aëra definivit Archelaus. Diogenes addit: auditus sensibile proprium. Quam quidem definitionem hoc argumento roborare se autumant: omne enim quod facit aliquid, corpus est; facit autem vox, quae a loquentibus ad auditores portendit. In qua opinione Vergilium stetisse Servius grammaticus asserit, ubi in secundo Aeneidis inquit: ferit aurea sidera clamor et: femineum clamorem ad caeli sidera tollunt.

Plato autem non esse corpus vocem putat. Non enim percussus, inquit, aër, sed plaga atque percussio vox est. - Nam digitus quoque aërem percutit: non ita tamen vocem facit. Sed quanta plaga? Et vehemens et tanta ut audibilis fiat. Nam, ut ante disputavi, contingit saepe vehementi halitu minime vocem fieri.

Sed Democritus ac deinde Epicurus ex individuis corporibus - ut omnia - vocem constare dicunt eamque, ut ipsis eorum verbis utar, flumen verborum [25] appellant. Quid hac definitione absurdius? - nisi ea hominis articulatam vocem dumtaxat comprehendi volunt. Quid igitur reliquorum animalium, numquid voces? Quid si homo proferat cantus tacitis verbis, numquid vociferabitur? Et videtur haec quoque opinio vocem corpus fateri manifeste.

Praeclarius ergo ex omnibus Peripatetici, quorum Aristoteles princeps. Vocem ita definit in secundo quem De Anima scripsit libro: Vox est sonus animati. Unde perspicue patet, quid Aristoteles de voce senserit adversus Stoicos, qui eam corpus esse rati sunt, cum ipse qualitatem vero definiverit. Nam, cum vox quidem sonus sit, sonus autem qualitas: vox igitur qualitas. Quod si ita: non igitur corpus aut substantia esse potest. Quis enim toleraverit taliter definientem vox est corpus aut substantia magis quam qui eam qualitatem immutativam auditus esse dixerit, sicut colorem visus, odorabile olfactus, gustabile gustus. Vox igitur corpus esse non potest, cum brevissimo momento et aëris et aquae animaliumque corpora penetrans singulis suis percussionibus etiam minutissime confractis animos audientium fierit. Quod fieri numquam posset, si vox corpus foret: cum neque corpus momento movetur neque duo in eodem loco simul esse possunt. Accidens igitur vox est et in aëre ut subiecto ac deferente, ut color in pariete, in rosa odor. Si enim vox corpus sit, cur non etiam sonus corpus? Quod ne Stoicos quidem dicturos existimavero. Quodsi tamen illis concedamus, cum nulla substantia per se alicui sensui innotescit, nihil erit audibile penitus. Omnia enim sensuum obiecta accidentia plane sunt, cum nulla substantia nisi sub ratione coloris visibilis sit, diffusionis spritalis odorabilis, amari ac dulcis gustabilis, calidi aut frigidi himidive aut sicci tangibilis. Quae cum ita sint, quid est quod ab ea lege solam vocem eximere debeamus? Quin vox auditus immutativa qualitas sit, sicut color visus, amarum aut dulce gustus, tangibile tactus.

Quamvis enim vox sine aëre fieri nequit, non continuo tamen vox aër est: sed naturae aëreae. Uti nex color quamquam naturae lucidae sit, non tamen color lux est. Et quia eius oppositum, taciturnitas scilicet, qualitas est: vox quare corpus? Cum haec natura contrariantium sit, ut ad idem caput referantur. Proinde quo natura vocis pateat expressius, non pigebit eandem per quattuor causas secundum eundem Aristotelem explicare ita inferentem: Vox est inspirati aëris ab anima ad vocalem arteriam cum imagine aliquid significandi repercussio. Ubi manifeste datur intellgi vocem dumtaxat animalibus inesse. Inanimatorum enim nihil vocat. Quo magis miror magnos quosdam philosophos, tam graecos ut Platonem quam latinos [26] ut Plinium, vocem etiam attribuisse inanimatis, utpote lyrae, citharae atque id genus musicis instrumentis pluribus. Quos imitatus Boëthius nullam fere differentiam inter sonum ac vocem in musicis suis institutionibus facit. Quae tanta tamen est quanta inter hominem ac animal esse potest et singulis suae proprietates sunt. Nam quod Maro vocem pro sono posuit, ubi dixit: Vox tubae infremuit fractasque a littore voces illi ut poetae concedi potest. Nam alias convenientissime et voce et sono usus est. Taliter enim alibi scripsit: At tuba terribilem sonitum procul aëre canoro Increpuit. Crediderim ergo illos poetice magis quam proprie de natura vocis fuisse locutos. Nam regius ille vates in voce tubae corneae Domino psallere etiam nos praecipit.

Definitio vocis secundum Petrum hispanum per instrumenta naturalia. Et quod vox solum animalibus naturaliter inest. Capitulum III

Huic praecedenti definitioni Aristotelis non inepte alludit Petrus hispanus, ex posterioribus dialecticus vel acutissimus, ita vocem definiens: Vox est sonus ab ore animalis prolatus naturalibusque instrumentis formatus; ex qua sicut et superioribus colligi potest vocem haud proprie in Deo esse neque in angelis aut daemonibus. Non in caelo, quamquam ipsum animatum quidam dicant et sonum ex rotatu orbium fieri tradant; non etiam in elementis neque ex his corporibus compositis quae animalia non sunt. Solum enim vox animalibus inest. Nisi cum Epicuro sentire velimus dicente deum animal esse immortale beatum, aut cum Porphyrio ac Platonicis deos esse animalia rationalia incorruptibilia aeterna. Quod si ita foret, nequaquam tamen eos naturales voces ut nos formare crediderim, qui organa corporalia habemus formandis vocibus a natura deputata: quibus illi carent. Quid igitur? Numquid legimus Deum saepius cum patribus nostris fabulatum? Num bonos angelos ac daemones cum hominibus conversatos, et familiariter ut Raphaelem cum Tobia collocutos? Num credimus apostolum Paulum in caelo raptum talia arcana audisse quae non licet homini loqui? Nam et melodissime cantantes quandoque angeli sunt auditi. Absit ut tam divina testimonia infitias ire contendamus. Sed ut libentius talia credimus quam curiose vestigamus, ita praestat credere divinae majestati solae [sic] modum quo talia fiunt incognitum non esse. Cum enim omnis nostra certissima apprehensio nisi per sensus non fit, volens igitur Deus homines suorum secretorum conscios fieri, modum ipse solus novit quo aut cum aut sine corporalibus ac fragilibus organis nobiscum colloquatur, qui per Christum suum inenarrabiliter fecit et saecula.

[27] Si autem credimus referente Plinio Caii Epidii commentarios esse, in quibus arbores locutae reperiantur: aliquo divino permissu id factum haud dubium est. Sicut et in Dodona - silva Epiri - quercus et statuas antiquis temporibus gentibus responsa dedisse et in vaticano - ubi nunc Romae templum divi Petri est - ex agro auditas voces, quemadmodum in templo delphici Apollinis ex abdita [sic] specu redditas olim scripturae testantur. Nam ex silva Arsia proximae noctis silentio, quae cruentam pugnam Etruscorum cum Romanis - cupientium Tarquinios restituere - secuta est, ingentem vocem uno plus Etruscorum cecidisse editam pro miraculo Titus Livius manifeste perscribit. Daemoniorum enim nequitia tales voces antea gentibus edi solitas fideliter credimus: quae post natum Christum penitus cessavere. Minime igitur naturales fuisse putantur, quamvis veteres miserabili hallucinatione detenti aliter existimaverint, appellantes tales spiritus Nymphas generali nomine; si ex montibus responsa dedissent Oreades, ex arboribus Hamadryades atque item ex aliis rebus aliter. Nam Aristoteles haud ignobilis auctor affirmat Hamadyades simul cum arboribus nasci et interire.

Quare animalibus voces datae sunt. Et quod pro differentia specifica specificas habent voces. Itemque individua individuales. Capitulum IV

Vox igitur naturaliter in solo animali virtus quaedam spiritalis est, a principio vitae ad suam perfectionem animali a Deo concessa; qua se communicat his praecipue quae suae speciei sunt. Nam nisi vox esset, quomodo cuncta animalia ad suae speciei conservationem individuorumque suorum pariter multiplicationem convenirent? Itaque per vocem quasi convenientissimum quoddam medium species animalium rectissime consistunt in toto universo. Quid enim tantum posset in nobis divinus ille animus noster sine voce? Aut quo conservetur humanum genus validius ab interitu quam voce: mentes hominum conciliante atque amore perpetuo sibi devinciente? Hinc est quod philomenae, passeres, hirundines ceteraeque id genus canorae aviculae tempore amoris noctes et dies maximis garritibus peragunt. Pecora quoque, quamvis muta animalia vulgo vocamus, vocalis tamen muneris, tempore coitus maxime quo suae sortis compares adsciscant, inexpertia non sunt; ferae quoque silvestres: apri, lupi, onagri, propriis vocibus conveniunt non solum ad specierum conservationem, immo vero ad individuorum multiplicationem et quae suae sortis sunt salvationem. Hinc est quod elephanti adulescentiores in India, barritibus seniorum acciti, prostratos molibus corporum aut calliditate venatorum subiectis corporibus [28] sustollunt atque in pedes erigunt. Sed ut mansuetiora animalia repetamus: numquid videmus domesticos sues, aliorum grunitibus provocatos, etiam in medio foro hominem, sui generis animal comprehendentem, non formidare quominus morsibus impetant, et, furiis adactos ut consortem redimant, in praesentem mortem ruere? Divinum igitur quiddam in vocibus animalium latet: quo sine vel species multorum animalium interirent vel certe ita perfectae ut nunc sunt non forent; quod, quia bonum est et quid excellens, non nisi bonum in cunctis generibus animalium producere potest. Quid est enim in omni natura rerum melius quam esse ac cum suis consortibus in societate concorditer vivere? quae congregatione eorum, quae eiusdem naturae sunt, per vocem et conservantur maxime et adminsitrantur fidelissime.

Inest autem singulis pro natura cuiusque vox specifica; qua, ut se cognoscunt invicem, sic etiam mutuo prosequntur ac diligunt. Nam et pulli matres ex vocibus agnoscunt et inventas in magno grege applaudentes quasi vocibus gestiendo alloquuntur ac salutant. Mirabilis igitur naturae vox est, qua veraciter quodlibet animal quasi peculiari bono gaudet, delectatur, triumphat. Tam enim corvus sedens super pinnaculum propria voce gloriatur quam philomena in aliquo amoeno recessu de sua se delectat; neque huic iucundius est discantantium lusciniarum nemus quam illi crocitantium numerus coetusque corvorum. Quemadmodum igitur quodlibet animal conditione sua delectatur, ita etiam natura specifica ac voce.

Differunt quoque voces secundum species animalium, ita ut nobiliori animali nobiliores quoque atque altiores attribuantur proprietates. Hinc igitur homo aut canit aut loquitur aut orat aut praedicat aut clamat aut talium multa facit, cum cuncta alia animalia vociferari in genere dicantur, praeter specificas denominationes quas secundum naturas proprias habent. Nam minutorum animalium volucres ut lusciniae, cardueles, hirundines ceteraeque id genus, quia simile quiddam vocibus humanis proferunt, etiam canere dicuntur - alioquin garrire. Alias doctae sermones humanos enuntiare, articulate loqui: ut corvi psittaci, picae, monedulae, quibus lingua latior est quam ceteris avibus. Quamobrem corvi secundum naturam specificam crocitant, cygni drensant, stridunt vespertiliones, bombunt apes, ululae ululant, accipitres pipunt. Itemque hinniunt equi, rugiunt leones, mugiunt boves, grunniunt sues, ganniunt vulpes, balant oves, elephanti barriunt reliquaque animalia secundum proprias species peculiares voces edunt. Est igitur vox, quae in homine est, humana: sicut quae in corvo corvina, in equo equina, leone leonina, capro caprina; et item in Ioanne [29] ioannina, Petro petrina, Iaspare Iasparina, Ludovico ludovina; Bucephalo - qui fuit equus Alexandri Magni - bucephalina, Cyllaro - qui est Castoris - cyllarina, Rhebo - qui Mezentii - rhebina. Itaque, ut animalia distinguuntur specifice ac individualiter, sic perdifferentes eorum cognoscuntur et oces. Nam, uti singulis suae facies figuraeque sunt propriae, ita etiam eorum voces. Hinc illa gentium toto orbe diversitas, hinc tot cantibus et modulis variae flexiones. Sunt igitur homines quidam qu, ut habitu formaque corporali - utpote capitibus caninis - indumentoque pellium ferinarum a nobis differunt, ita etiam Plinio teste formatione vocis dissidentes - quippe pro voce humana caninos latratus edentes. Nam aliam quandam gentem - silvestrem quidem - idem auctor adducit sine omni voce stridore horrendam. Qua ratione mihi persuadeo eos non homines esse sed belluas, cum non voces humanas edant sed belluinas. Substantias enim rerum ex actibus atque operationibus argui Aristoteles probatissimus est auctor.

Quae appellationes singulis vocibus accidere possint - Capitulum V

Ceterum non solum sunt voces animalium discrepantes specifice ac individualiter, immo etiam singillatim ac suppositaliter. Nam id quod ego in voce mea experior in aliorum itidem saepenumero animadverti. Cum enim adhuc infans essem, vox mea infantilis fuerat, cum puer puerilis, vir autem factus virilis: sicut in senio facta est senilis. Vox igitur in me secundum aetates mutata est. Et id quidem auribus deprehendi possit. Nam qui me nunc aut cantantem aut loquentem audit, tametsi non videat, numquam iudicaverit infantem aut puerum; sicut nec tum quidem cum in cunis iacerem, dixerat esse virum vagientem. Et quia mas sum, vox quoque mea masculina est: qui si feminino sexu editus esse, vox etiam extitisset feminina: in statu puellari puellaris, anili anilis. Cum autem infantiam superassem, traditus sum scholae ac litteris; a quo tempore sermo meus fuit scholasticus ac litteralis, de grammatica grammaticalis, dialectica dialectalis, musica musicalis, deo quoque nimirum divinus. Si autem ruri mancipatus essem, rusticus extitissem: quopropter vox mea etaim rusticalis. Pastor gregum efectus, pastoralis fuisset. Sin in aliqua insigni urbe editus, vox penitus foret urbana; miles factus, militaris; ducis enim ducalis est. Nam Imperatoris tota imperialis est. Ecce quomodo vox in eodem homine pro diversitate aetatum, conditionum ac statuum multipliciter mutatur! Nam sicut illa in nobis pro qualitate aetatum variatur naturaliter, ita etiam [30] pro diversitate conditionum ac statuum de industria variari convenit. Quippe tristia maestum vultum verba decent, iratum plena minarum ait non insuavis poeta. Aliter quoque enuntiat verba rusticus; civis item aliter; aliter clericus de Deo verbum faciens atque miles, dux; Imperator exercitui imperans aliter. Quod in comediis haud inepte sane fieri comperimus: ubi, nisi pantomimum intuitus fueris, auditu prorsus decipieris. Quem enim unum esse oculis aspexeris, aurium dumtaxat indicio plures aestimabis. Quodsi Iacob patriarcha patrem suum Isaac inducturus sic meam artem didicisset ut personam germani sui voce quoque effingere agnovisset: uti genitorem tactu deceperat, voce quoque similiter fefellisset. Manus enim Esau erat, at vox minime immutata Iacob repraesentabat. Talium siquidem multa de industria fiunt atque saepenumero extra speciem. Nam cum asinum voce imitor aut equum, bovem caprumve ago, vox mea equina, asinina, bovina caprinave fit. Neque ea industria hominibus solum inest, verum feris belluis quibusdam inesse legitur. Aiunt enim, si Plinio atque Aristoteli credimus, hyenam bestiam humanum sermonem effingentem pastores, propriis nominibus noctu inclamatos, domibus egressos morsibus invadere ac devorare. Eius modi effictiones tam fiunt quandoque efficaciter ab hominibus, ut ad eas viderim boves, pascua negligentes, mugitibus respondere, asinas ruditibus, hinnitibus equas. Et vox Perilli - infelicis artificis iussu Phalaridis tyranni tauro inclusi - non magis perillina fuerat quam taurina. Arte quoque magica Pretides implerat falsis mugitibus orbem. Et cume remigibus grunnisse Elpenora porcis Iuvenalis describit - fuit autem Elpenor unus ex sociis Ulixis, qui teste Homero, a Circe in suem conversus, suilla voce resonabat. Sed ad humanas voces redeo, quibus docente Plinio nullae animalium plures mutationes recipiunt. Igitur cum concinentium choro intersum et tonorem observo, tonorista sum vocemque ei generi cantus adapto ut tonoristam resonare possit; dum ad contratonorem me confero, contratonorista. Sed si ita libitum fuerit ut hyperbolicis me associem, extenuo vocem et discantista fio. Denique alia est vox plerumque sano, alia aegrotanti; ieiuno item alia atque refecto. Nam temulento longe diversa est. Alia quoque dum laetitia gestio quam quando angustiis constringor. Nam aestate clara serenoque tempore vox etiam clara atque serena est. Hieme vero, quae pars anni frigida, humida atque turbida est, turbidi quoque spiritus fiunt et vox eiusmodi. Et quia etiam secundum aetates complexiones in hominibus variantur, itidem et voces. Idcirco vox mea propter puriorem [31] sanguinem in pueritia sanguinea fuerat, in consistentia cholerica effecta est, in decrepitatu vero vitio sanguinis corrumpendam melancholicam reformido. Et tamen idem homo sum, vox vero diversa. Infinita igitur, ut Aristoteli placet, eidem accidunt. Nam cum per otium aliquando a cantando vaco, vox obsolescit; dum vero exclamando guttura rumpo, raucus fio. Quando nimio somno me dedo, cantandi organa, nimio fluore humecta, vocem molliculam emittunt; si nimia vigila me extenuo, vox ad similitudinem galli castrati gracillat. Quando in patria maneo, quae in sortem Galliae belgicae computatur, vox mea gallizat; dum Mosam ac Rhenum fluvios transeo - ad Teutoniam, videlicet - nescio an propter caeli rigiditatem an victus intemperantiam qua facile mortales contaminantur vox mea teutonizat. Dixerint alii fortasse: ululat. Verum quando in Italia consisto, italicatur; ne dixerim caprizat. Cum igitur singulis vocibus tam varia accidentia evenire possint, ut omnia enarrare nequeam, nihil mirentur eximii discantatores, si pro talibus miraculis de naturis vocum duxerim latius perscirbendum. Quamvis autem multa praedictorum a voce mea studio atque arte propellere possim, hoc tamen effugere nequeo, quin vox mea vere sit humana, Mattheina atque Herbena.

De verbo divino eiusque proprietatibus. Capitulum VI

Talem tamen praedicationem, quia denominativa est et accidentalis, non per omnia recipt natura divina. Vox enim quam Deus ab aeterno loquitur, non tam divina est quam Deus plane ipse. Esse enim Dei et opertationes Eius, dum intrinsecus manent, nihil distinguuntur. Idcirco legimus: In principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum et Deus ertat Verbum. Si igitur verbum illud Deus erat, non ergo divinum quasi accidentale. Verum tum eam nuncupationem acceptit, cum ex incredibili sua bonitate atque potentia mundum Verbo suo creaturus dixit et facta sunt, mandavit et creata sunt universa. Quam divinam operationem, quam verbum divinum dicere licet, aliis verbis idem propheta expressit dicens: Verbo Domini caeli firmati sunt et Spritu oris eius omnis virtus eorum. Iterumque quasi in aeternitate locutus sit: Emitte spiritum tuum et creabuntur, et renovabis faciem terrae. Itaque ut Verbum illud in Deo manens eique coaevum Deus est, sic illud ipsum foras emissum dicitur verbum divinum. Quam appellationem nullum recipit verbum creatum. Verbum enim angeli angelus non [32] est sed angelicum, sicut nec hominis homo sed humanum. Secundum praedictas igitur vocum differentias, varias nobis licet in rebus operationes invenire. Nam cum Deus aeternus sit neque otiosus - ut Epicurus autumat - intra se loquitur verbum quidem sibi coaeternum: quod, a se ipso exiens inque ipsum rursus rediens, unus atque idem semper est Deus. Extra autem emissum universum mundum creavit in tempore. Quod nisi esset emissum, nihil eorum quae subsistunt ac videmus foret: non angeli ipsi, non caeli etiam, non universus mundus. Voci igitur divinae oboediunt angeli, obtemperat firmamentum et quicquid in sublimi caelo ac caelestibus commoratur. Quia autem propter hominem, qui secundum conditionem suam mortalis est, facta sunt omnia: quomodo immortalitatem adipsisci possemus, nisi Deus in nobis manifeste loqueretur? Non solum tacitus inspirando, verum etiam patribus nostris facientenus comparendo,viva voce alloquendo, praecepta salutaria exhibendo. Per divinam igitur vocem, cum illi obtemperamus immortalitatem assequimur. O igitur mirabile mysterium verbi divini, quod observando divini ipsi et dii plane efficimur! Quod tum re quoque ipsa percipiemus, cum vocem illam audituri sumus quam sanctae promunt litterae: Venite benedicti Patris mei, possidete regnum quod paratum vobis est ab origine mundi. Neque tamen tam lentus atque immobilis divnisu sermo existimandus est, quin longe simus audituri acerbiorem, nisi praeceptis salutaribus auscultaverimus: Ite maledicti in ignem aeternum. Efficax enim est verbum divinum et penetrabilius omni gladio ancipiti, confringens cedros Libani pertingensque ad divisionem corporis ac animae. Nam et spiritu oris eius pseudoantichristus interficiendus est. Itaque ut divinia vox in bonis vitam operatur, ita in malis quoque perniciem ac interitum.

De bonorum malorumque angelorum proprietatibus in vocando. Capitulum VII

Neque angelicae quoque voces sanctarum operationum inanes sunt, quibus assistentes throno divinae maiestatis cum beatorum spirituum agminibus dulcissimos hymnos infatigabiliter decantant, quales apostolum Paulum in celum raptum audivisse crediderim. Quorum postea memor ad nos rediens tanto illis fruendi detentus desiderio est, ut si umquam antea tum illi maxime displiceret praesens vita. Diceret enim: cupio dissolvi et esse cum Christo, ut particeps suae gloriae perennes cantiones cum beatis spiritibus et audire et perdiscere merear. Quomodo enim cantabo canticum Domini in loco exilii et terra aliena? Cum non sit etiam speciosa laus in ore peccatoris. Persolvunt itaque iustum Deo canticum beatissimi spiritus, non [33] mortalibus quidem organis sed intellectualibus, sed divinus instrumentis ac modulis; summa unitate atque perfectione, ubi omnium voces communes omnibus sine ulla discrepantia melodissime consonant. Non enim illic alius Tonor a Contratonore est, non a gravi acutus cantus alius, non diapason a diapente dissidet, ubi omnes proportiones unius generis non intra quaternarium numerum continentur, ut nostri cantus qui numerales sunt; ubi cantus semel inceptus, summa dulcedine decurrens, numquam habiturus est finem. Quamquam autem caelestes chori multipliciter distinguantur, ut alii summi sint, alii medii, infimi alii: non tamen eorum cantus ullo modo discrepantes sunt, quin summa aequabilitate consonantiarum conveniunt. Eiusmodi officia vocum credo angelorum esse quae Deo exhibent; cum se tamen invicem ad Dei laudem cohortentur, maxime qui superiorum ordinum sunt inferiores. Ceterum purgant sese mutuo, illuminant, perficiunt, quo perfectius divinam maiestatem atque essentiam contemplentur, contemplando dulcibus vocibus venerentur. Nam, insinuando alterutrum conceptus suos, intellectualiter pariter etiam colloquuntur. Hi, cum ad nos versum mittuntur, angeli proprio vocabulo a nobis maxime nuncupantur, cum alioquin spiritus liberrimi incorporei nuncupentur. Neque tum quoque mandati a Deo ministerii immunes sunt; quin immo divinam voluntatem fidelissime nobis enuntiant et, quid pro salute nostra facto illis opus visum sit, insinuant, bono in via virtutum custodientes, malos ad iter rectitudinis dirigentes, tristes consolantes, afflictis assistentes, atque a malis ad optima quemlibet assidue deprecantes.

Mali vero et apostatici spiritus ut voluntate sunt corrupta, ita etiam abutuntur suis vocibus. Ubi enim boni benedicunt Deum, isti e diverso maledicunt ac blasphemant. Illi melodissime pariter concinunt, isti terribilibus vocibus immaniter ululant. Illorum cantus summa concordantia incedit, istorum vociferatio descrepantio maxima dissidet. Atque ut illi cuncta deprecantur ad optima, ita e contrario ad pessima isti devocant ominia, neque se invicem aut colloquendo ad bonum cohortantur neque vociferando pariter deleniunt. Cum vero ad homines divina permissione descendunt: quas, bone deus, humanarum mentium perversis suis instigationibus strages, quae funera moliuntur! Quae si aperta fronte minus explere possunt, insinuant se: nunc humannis corporibus atque, ut efficacius laedant, vera falsis commiscentes, futura etiam pronuntiant, nunc non bestiarum modo formis induunt - serpens enim, verum daemon potius serpente inclusus, parentes nostros mendacissimo eloquio paradiso expulit -, sed se etiam arboribus, statuis ac saxis involventes. Quo Deo vero magis iniurii sint, dii [34] quoque haberi volunt; et, ut homines magis fallant, divinos honores sibi fieri imperant. Itaque ut boni ad sapientiam nos sollicitant, mali ad stultitiam impellere conantur. Illis ad divinum amorem inspirando corda nostra incendere laborant, isti nequissimis instigationibus ab eo avertere contendunt. Illi divinas virtutes enuntiant, isti adumbratas proprias praedicant. Illi veraces, fallacissimi isti. Illi ad perennem gloriam summa ope perducere nituntur, isti ab eadem perversis suasionibus nos seducere festinant. Fuerunt tamen isti spiritus tam differenter a se invicem dissidentes, ut alii summum aethera inhabitent, alii ad infima tartara detrusi perpetuas poenas pro sceleribus luant. Fuerunt inquam quandocumque concorditer Deum collaudantes sine omni discrepantia ac contrarietate sonorum, sed postquam a suo atque adeo omnium rerum pientissimo Creatore, nulla Eius culpa sed propria mala voluntate, quidam defecerunt, concentus ille pariter desiit et versa est laus in maledictionem, in luctum chorus, cantus quoque in ululatum sempiternum, magnificentia iubilationis cum exquisita concordantia aequabilitatis penes bonos tum derelicta. Tales equidem opinor et bonorum et malorum spirituum voces esse: quae secundum naturam quidem propriam spiritales sunt, corporales etiam cum se applicant corporibus.

Quod angeli in caelo empryreo etiam concinant. Et de cantu beatissimae Trinitatis in deitate. Capitulum VIII

Quia igitur eousque sermo noster perductus est ut de caelestium vocibus tractaremus, libet inquirere quibus rationibus induci possimus ut in caelo empyreo etiam sacros illos spiritus concinere credamus. Nam hoc caelum, sub quo vivimus et [quod] pro planetarum differentia distinguitur, vocem non edit. Immo vero, quicquid Macrobius in Somnio Scipionis aut Cicero in eodem commento cum antiquioribus philosophis dicat: nec sonum quidem format. Cui rei, quia ad propositam quaestionem parum attinet, supersedeo. Hoc dumtaxat dixerim; e contrario opinatos eo clarius in errore fuisse cognosci quod in assignatione phthongorum - sine quibus cantus fieri nequit - perquam misere disconcordant. Nam Pythagorici Saturno gravissimum sonum attribuunt, at Ciceroniani eidem acutissimum. Quo nihil magis in natura rerum potest esse diversum, idem videlicet gravissimum atque acutissimum dici: Mesen atque Proslambanomenon resonare. Quapropter iucundam eam commentationem Plinius asserit magis quam veram, cum sententiae Averrois in Aristotelem astipulatur. Susceptae igitur inquisitioni, quae de caelestium concentu est, hoc facilius satisfecero si consideraverimus summum opificem rerum Deum in hoc admirabili opere [35] mundano - quod ab absoluta pulchritudine appellatum veteres autumant - sic per certos gradus cunctas creaturas incredibili ratione digessisse, quo aliae aliis pro nobilitate formarum antecellerent. Itaque aliis facultatem qua existerent solum dedit, aliis qua ut non existerent tantum sed etiam vita utpote nobiliori dono fruerentur. Et quia res multipliciter vivere dicuntur - nam aliae vivunt vita vegetabili tantum, aliae sensibili, intelligibili aliae - quae nobiliore vita praeditae sunt, excellentiores etiam sortiuntur operationes. Quia vero cantus nobilioris vitae operationis argumentum est, idcirco quae vaoces edunt praestantiores et mutis et inanimis facile perhibentur. Quapropter et vegetabilia et inanima a sensibili vita perfruentibus absque negotio superantur. Vociferari enim dicuntur, cum cetera inferiora obmutescant. Sed cum super sensibilem creaturam dignitate atque excellentia emineat homo, nobilissimis quoque operationibus eandem supergredi est necesse. Itaque non solum vociferatur ut ceterae animantes, immo vero et sermone utitur et voce loquitur et ex arte divinaque industria discantare potest. Cum igitur nihil sit sub caelo quod non solum vitalibus operationibus cum homine comparari non possit, nedum illum superare: sequitur, ex quo sunt aliae creaturae immortales, non hunc fumidum mundum incolentes sed caelestem patriam et splendidas regiones inhabitantes, [ut] incredibili maiestate vitalium operationum nos antecellant et discantandi amoenitate superent quanto nos ceteras animantes superare necesssarium est. Et quia cantibus maxime laetitia proditur, nam vere, quod anni tempus laetissimum est, silvae quoque volucribus resonant, latissima pascua pecudes mugitibus implent. Homines tristitia artati obmutescentes, laetitia resoluti hilares fiunt et concinere incipiunt. In caelo empyreo, quia nulla tristitia sed perpetua laetitia est et perennisut ita dicam temperies, iucundissimum discantandi genus a sanctissimis angelis exerceri existimandum est. Cum vero laetitia fere numquam nisi ex amore provenit, in angelis, quia summus amor divinus est, summum quoque amoris significandi indicium esse debebit: quod nulla ratione praeclarius fieri possit quam caelestibus concentibus. Aliquin maior amoris demonstrandi significatio in hominibus appareret quam angelis: quod absurdum plane atque absonum foret. Et quia in lumine beatissimae deitatis quotidie obversantur, ignorare non possunt id suae excellentiae maxime omnium convenire. Quia igitur angeli omnem suam notitiam, amorem, laetitiam divino radio illustrati percipiunt, quo consurgunt indefessis modulis ad concinendum Deo: cui iam dubium esse possit praedicta omnia ab aeterno antea in Creatore fuisse quam creatura facta ex nihilo, in exemplari quam exemplato, in opere [36] suo infinito et intrinseco quam finito et a natura sua alieno? Itaque, cum in Deo sit immensa laetitia, summus amor suiipsius, eximia sapientia, in comprehensibilis potentia: quis negaverit umquam praedictas operationes discantandi aeternaliter in Deo existere? Quis enim dixerit umquam Deum otiosum esse, praeter unum ab omnibus reprehensum Epicurum? Concinit igitur beatissima Trinitas talem divinum cantum productione personarum, quo angelicae creaturae delectatae atque institutae unanimis concentibus Deo perfruuntur toto aevo.

Quam differenter angeli et homines atque cetera animalia Deum vocibus laudant. Et de excellentia artis musicae. Capitulum IX

Praeterea, quia Deus cuncta opera ad suam laudem et gloriam condidit, maxime tamen operationes creaturarum, quales cantus et benedictiones sunt, suae laudi voluit multipliciter exhiberi. Verumtamen hoc inter angelicos ac humanos concentus ceterorumque animalium voces interesse existimaverim, quod, quae infra hominem sunt, vociferantur quidem, unum tenorem pro conditione suae speciei naturaliter observantes, neque discantare dicuntur quia arte carent. Arte quidem carent quia mentem, qua voces suas artificialiter coniungere possent, non habent. Ex quo igitur Deus cunctarum animantium operationes differenter suae laudi deputavit, voluit simplici vociferatu a talibus honorari, quo ab illis, quae nobilioris conditionis sunt, excellentius honoraretur. Quocirca, cum homo uno gradu cunctis animantibus antecellit et mente atque ingenio donatus est, denique ad divinam imaginem mirifice conformatus: decuit pro excellentiore munere honorificentius conditorem suum laudaret. Voce igitur praeditus est qua, non ut vociferando cum pecudibus aut garriendo cum volucribus, sed cantando quoque cum naturae suae consortibus artificialiter Creatorem suum honorare possit. Nemo igitur existimet frustra divinam Musicen mentibus humanis concessam esse: quinimmo, quo Deus excellentius honoraretur, divinum animal divina quoque arte musica et praecellenti munere vocum donare placuit.

Arte itaque vocibus humanis coniunctis illa consonantia oritur quae proprie symphonia dicitur: qua, ut nobilitate naturae, ita etiam excellentia concinendi cunctas animantes supergreditur. Verum cum angelica natura supra humanam conditionem ascendit et Deus illam nihilominus suis perpetuis laudibus deputavit: quis dubitare possit quin Deus ab excellentiore creatura excellentiore quoque modo velit honorari? Concinunt igitur angelici spiritus Conditori suo non aviculos cantus, non humanas symphonias [37] arithmeticis numeris compactas, sed caelestes et proprias et angelicas harmonias; quas humana mente propter naturae sublimitatem attingere haud possumus, ut, quae infra conditionem humanam sunt, concentus nostros intelligere nequeunt. Sed uti nos aviculorum cantus deprehendimus nulla arte promi, ita caelestes musici congnoscunt omnem nostrum concentum arte atque ingenio fieri humano. Quid igitur, num minus angeli perpetuis concentibus Deum laudant, quia ego quibus id modi fiat nequeam explicare? An propterea minus piper nascitur in India, in Egypto balsamus, quod ego arbores illas aut terras quomodo colantur non viderim? Minime equidem, cum etiam pleraque, quae intra me sensibiliter experior, sensibus comprehendere non valeam. Enimvero agnosco me ex rebus maxime diversis constare, corpore videlicet ac anima: modum tamen tam divinum, tam occultum quo haec duo unum hominem efficiunt plane ignoro. E diverso intellectu consequor esse quidem, posse, vivere, intelligere, velle in Deo coincidere atque unum idem esse: quomodo tamen id fiat, sensibus liquido nequit apprehendi. Credere itaque licet sapientissimum Deum a nobilissima creatura excellentissimo quoque modo, divinitati suae soli cognito, cupere laudari: non fragilibus quidem ac corruptibilibus organis, sed immortalibus ac spiritalibus instrumentis; non arithmeticis numeris sed intellectualibus modis, ut tali naturae competit; non fatigabiliter, sed summa constantia, amore, laetitia atque perpetua voluntate. Talibus concentibus credo ego Deum ab angelicis cantatoribus summa concordantia in caelo honorari, creaturis quidem maxime suae naturae conformibus, quo ne minor laus divnia sit in caelis quam veneratio ab hominibus mortalibus exhibetur in terris.

Quod animae beatorum cum angelis in caelo spiritaliter Deum laudent tantum usque ad futurum iudicium. Capitulum X

Verum,ut Deus hominem immortali anima et fere aequalem angelis fecit, ita etiam beatorum animas consortes suarum laudum, deposito ad tempus corpore, spiritaliter efficit in caelis. Id enim ad divinam gloriam plurimum pertinere videtur: ut, a quo corruptibili animali honorabatur in terris, eius quoque immortali mente cum angelis veneretur in caelis. Proinde Aeneas, Anchisae genitoris sui manes visitaturus, Plutonis regna accedens Musaeum atque Orpheum in Elysiis campis repperit suavissime cithara decantantem. Porro alios quosdam choreas ducentes atque laetissimas cantilenas personantes agnovit; quo testatur Vergilius ubi inquit: Pars pedibus plaudunt choreas et carmina dicunt.

[38] Sed illa poetica. Hoc maioris momenti quod Ioannes Theologus in excessu mentis vidit turbam magnam quam dinumerare nemo poterat ex singulis tribubus electorum imitantem agnum immaculatum, omni genere musicalium modorum concrepantem: quod numquam dixisset tam sacer vates, nisi beatorum animas corporibus absolutas Deo pariter decantantes agnovisset.

Quod post extremum iudicium resumptis corporibus etiam corporaliter Deum laudabimus cantibus nostris in caelo. Capitulum XI

Quaeri autem in hac disputatione haud irrationabiliter possit: cum fide credimus omnes nos statuto a summo Deo tempore resurrecturos, cantabimusne corporeis organis in caelis, veluti hic nunc etiam in terris? Cum ut iam antea dictum sit Deum hominem praecipue suae laudi atque honori dedicasse quem ad imaginem quoque propriam admirabili opificio formavit: quis possit existimare conditiones corporum glorificatorum deteriores futuras in illa vita beata et sempiterna quam in hoc saeculo fugaci ac corruptibili extiterunt? Laus autem divina atque hobnor praecipue concentibus exprimitur. Cantabimus igitur iucundissime tum quidem, cum resumptis corporibus caeleste illud collegium nobis concedetur introire. Quid enim foret utile corpus in tali anastasi, nisi Deus melioribus modis honorari velit quam antea in hac vita? Cum etiam nunc utroque, hoc est et anima et corpore, Deum possimus promereri. Si non illic laudaturi sumus Deum vocibus nostris: quid organis illis cantandi opus fuerit? Sed quia ne capillus quidem de capite nostro deperibit Veritate promittente, ne voces nostras interituras existimaverim umquam. Porro cum in anastasi anima non descendet ad concupiscentias corporales ut antea in vita corruptibili, sed e contrario corpus ascendet ad perfectiones animorum, erunt igitur corpora beatorum ad altissimum statum animorum sublimata. Quia autem tum humanae animae summis erunt dotibus suffultae, summa sapientia, eximia recolentia, incredibili atque sempiterno Dei amore praeditae: ardentissimo amore concupient laudare divinam maiestatem. Et quia illic erit omnis boni consummatio, itaqu ut volent etiam poterunt Deum omnibus modis divinisque cantibus corporaliter honorare. Quod si tum aut facere noluerint aut non potuerint aut quibus id modis faciant ignoraverint: fuerit igitur maior omnium rerum perfectio in corporibus corruptibilibus quam glorificatis, degentibus in miseria atque tristitia quam fruentibus summo otio atque laetitia: quod natura rerum numquam permiserit. Cum in statu corporum futuro nulla futura sit inopia, nulla invidia, ignorantia nulla, desidia nulla. [39] Satiabor inquit regius propheta Deum alloquendo cum apparuerit gloria tua: quam omnes in futura resurrectione sedulo expectamus. Satiabimur itaque et anima et corpore incredibilibus utriusque dotibus. Satiabimur bonitate divina ad perpetue [sic] bene agendum et propterea divinum honorem plenis faucibus propalandum. Laetabimur de honore divinae magnificentiae ad sacratissimos cantus devotissime pronuntiandum. Gaudebimus eternitatem Eius assidue contemplantes, ut suis laudibus perennes interesse possimus. Quodsi nobis neque perfecta intelligentia neque consummatus Dei amore defuturus sit et beatissimis animabus sacra quoque corpora oboedientia erunt: perfecta intelligentia abundantique amore et spiritaliter et corporaliter Deum collaudabimus. Sed quam resonantiam putamus tum in caelo futuram? Ubi cum suo Conditore diversae creaturae coniunctae diversos quoque cantandi modos sint observaturae. Erunt enim angelici cantus omnino spiritales et, quia angeli specifice a se invicem sunt differentes, cantus quoque illorum specifica differentia distare necesse est. Nam hominum etiam corporales erunt et pro desiderio cuiuslibet singulares, neque divinis auribus minus iucundi quam qui in hoc mundo arte musica sunt rationales. Ex quorum omnium admirabili mixtione talis redundabit resonantia qualis in hoc mundo ex diversitate creaturarum, specifice individualiterque inter se dissidentium, incredibilis oritur ornatus. Quodsi in ista vita - umbratile magis quam vera - diversa instrumenta musicalia corporales nostros sensus haud mediocriter quidem oblectant: quanto magis credimus caelestia illa atque incorruptibilia organa et sensus omnes mentem quoque ipsam nostram glorificatam oblectatura in caelo? Ubi Deus in arce regni sui residens velit ab universis creaturis suis sapientissime intelligi et devotissime adorari, devotio quoque adorandi minor futura fuerit, si non corporaliter ut spiritaliter Deum laudaverimus. Neque enim frustra Deum corpus humanum condidisse crediderimus, quale assumpsisse etiam divinitatem suam firmiter tenemus: ut, sicut ab angelis spiritaliter tantum, ita ab hominibus et spiritaliter et corporaliter perpetuo honoraretur; quo ad divinam gloriam magnificandam nullum laudandi genus deesset, ut Illi omnis creatura prompte oboedit. Nam in homine spiritalis natura cum corporali coniuncta est.

Summo itaque desiderio extremum illud verae reparationis nostrae tempus exspectandum est: quo, vita nostar indissolubili foedere corpori restituta, incredibilibus concentibus Deum et mente et corpore aeternaliter veneremur.

[40] Adversus eos qui negant in caelo voces humanas fieri posse: quod illic nec aër ad respirandum sit nec locus qui corpora capere possit. Capitulum XII

Sed occurrunt mihi philosophi aientes indignum se facinus intellexisse ex me: quae superius dicta sunt, vana esse: quod cantantibus ad respirandum aër necessarius sit, qui incaelo non est. Nullum enim elementum sphaeram lunae transcendit: multo igitur minus caelum empyreum penetrare credendum est. Si igitur aër in caelo non est, neque vocem ac cantum illic fieri credi oportet. Quibus hoc facile obiiciemus, si meminerimus nos homines esse et non insensibilibus statuis ac mutis pecudibus similes quibus nihil potest persuaderi. Si enim hoc difficile creditu videtur - in caelo empyreo cantum corporalem exerceri quod illic elementum aëris non sit - quanto difficilius credent totum admirabilem mundum ex nihilo existere, cum antea non foret. Nam naturam nihili sensibus nostris comprehendere nequimus, intelligentia vix attingimus. Si igitur credimus omnes caelos, nos quoque ipsos, cunctas animantes, praeterea universa vegetabilia, denique elementa, ex quibus omnia nascuntur, de nihilo orta a Deo: quis tam stupendo Opifici modum statuat, ut elementa, si velit, non transferat quae ex nihilo antea creavit? Cum longe admirabilius sit cuncta ex nihilo producere quam elementa transferre. Capti fortasse hac argumentatione aemuli - non nostri tantum sed Dei quoque - dixerint se nihil tale credere, sed omnia perpetuo exstare ex omnibus, neque cuiquam rei assentiri quae naturae atque humanis sensibus repugnet, cum nullum elementum extra sphaeram propriam existere possit. Quid igitur: num aliquid elementorum sit a commixtione aliorum separatum? Quod si ita: iam ex elementis puris nil fieri possit, cum ad actum necquicquam perduci queat quod non antea fuerat in potentia. In terra igitur aqua est, aër item et ignis et in singulis similter omnia. Et tamen in aqua nihil videtur aëris, nihil terrae; ignis quoque nihil, sicut nec in singulis videtur nisi res unius naturae. Quid igitur: num minus sunt elementa mixta, quia eam commixtionem sensibus comprehendere nequimus? Sed quia intelligentia talem mixtionem attingimus, naturis rerum facilius consentimus et ea ratione approbamus quae sensibus alioquin denegamus. Si igitur omnia mixta sunt, iam non terra solum in centro mundi est sed eitam supra aquam et aërem et proxime sphaerae lunae; neque ignis extremum circulum elementorum obtinet sed etiam in mediis elementis et corde terrae est. Itaque, cum haec videamus naturaliter fieri in elementis ab omnium rerum Opifice Deo: quis negaverit Ei potestatem aliquanto maiorem, ut non solum aërem, quo vox fieri possit, sed cuncta [41] etiam elementa, denique humana corpora transferre possit supra omnes caelos: sicut Filius Dei et homo ipse sedet in gloria Patris. Sed, quia cum his agimus qui tantopere adhaerent naturis rerum, ut sine Deo omnino cuncta propria sponte existere credant: videmus quoque sensibus nostris terram supra aquam, immo vero lapides in aëre ferri; e diverso aërem subter aquam includi, intra terram aërem, ignem et aquam contra naturas rerum. Sed inquiunt aërem corpus esse, in caelo autemnihil corporeum manere posse. Sed, qui consentiunt humana corpora in caelum posse ascendere ubi nullus locus sit, qui negabunt subtilem aërem, quo vox formari possit, divina virtute posse consistere? Totum mysterium humanae salvationis eo vergit, hoc stat, ut, propter Quem totus mundus creatus est, immortali mente consistat et statuto a Deo tempore corpus suum repetat et beatitudine ut mente ita etiam corpore perpetuo perfruatur. In caelo igitur corpora nostra futura sunt: non mortua sed in aeternum victura, non muta sed inenarrabilibus vocibus ac concentibus Deum laudatura. Sed quia haec omnia divina arte fient, non est opis nostrae posse proferre quomodo sint futura; sicut nec, quomodo divinus animus noster fragili corpori coniunctus inloco sine eius comprehensione sit, ostendere. Videmus enim terrena nostra corpora - gravia quidem pondera - ita divina mente nostra ferri, dirigi, gubernari, ut necesse sit confiteri nonnihil divniae virtutis nobis inesse. Quae, quamquam sensibus etiam nostris agnoscimus, intellectum tamen superant omnem. Itaque etiam confitendum est Deum solum agnoscere, quomodo corpora nostra glorificata in caelo collocari possint, tali denique caelesti aëre complecti quo divinam bonitatem atque maiestatem sempiternis concentibus possimus admirari et honorare.

Finit Liber Primus

[42] In secundum librum de natura cantus ac miris effectibus vocis humanae prooemium

Spero ego, Reverentissime Pontifex, eximios omnes cantatores, sacrae Musices disciplinae viros eruditissimos, ambobus, ut aiunt, pedibus in meam opinionem conventuros, qua existimo - cum multae artes atque naturae dotes musicis nescessariae sint - nihil tamen optaiblius illis quam cum nobilissima arte aequabilem quoque et constantem canoramque posse obtingere vocem; qua si caruerint, tametsi omnia quae in bonis musicis desiderantur fuerint assecuti, nihil sane proficient. Cuius rei gratia declarandae praesentem laborem desumpsi. Nam, ut praeteream Grammaticam quae quidem ad omnes liberales disciplinas cognoscendas accommoda est, quam etiam Architas atque Aristoxenes Musicae subiectam esse putaverunt: num convenit excellenti musico rhetorem esse? Ita certe opinor. Cui si aliquam extraneam disciplinam adiungendam putemus, enimvero multas, haec ipsa praecipue Rhetorica est. Non quae utatur veluti orator in foro aut poeta in scholis ac silvis, sed quia cantus non debet esse nudus neque ieiunus - alias enim nihil differret a garritibus avium -, sed vestitus atque refertus, ut hunc aptis verbis exornet, sententiis expleat; quod in nullius magis quam rhetorici credimus esse potestate. Neque enim parvi refert compositores cantuum noscere debite illis verba adaptare. Itemque quo genere troporum quodlibet canticum intonari debeat ac in cantando decurrere, demum quo fine terminari. Enimvero alium modum postulat carmen laetitiae, tristitiae alium; alium cursum commiserationis oratio, exacerbationis alium. Id quod in ecclesiastico plano cantu melius observatum esse video ab antiquis quam a nonnullis nostri temporis compositoribus in figurato ac florido. Quod et certa inscientia artis tum rhetoricae tum musicae provenire haud dubium est: applicantibus taliter cantus suos carminibus quasi vestitum nulli corpori aptum. Quippe alium tropum quadragesimalis cantus obtinet, paschalis atque quilibet pro tempore alium longeque diversum. Et: Laeta quidem laetis cecini, cano tristia tristis Ovidius inquit. Hinc igitur odae atque lyrica cantica variis modulationibus instituta [43] a poetis; atque, ne cuilibet pro libitu liceret vagari discantando, diversi modi tamquam cantorum freni instituti, quos pro moribus gentium appellaverunt Phrygium, Lydium, Mixolydium, Hypermixolydium, Hypodorium, Hypophrygium, Hypolydium, Dorium, quibus possent humani affectus pro qualitate verborum honestius commoveri atque reprimi. Verum hoc superat cantor musicum: ut, quae iste artificialiter composui, ille excellentius possit pronuntiare. Nihil igitur magnificum est quod a perfecto musico sine bona voce cuiquam sit expectandum. Atqui addamus eidem Arithmeticam etiam, sine cuius notitia non dico non summus, sed ne mediocris quidem cantor quisquam possit evadere. Mensuratur enim omnis cantus numero, a quo qui deerrat a recta quoque cantandi arte deviare necesse est. Est tamen vocis ratio in cantando tanta, ut aeque concentoribus necessaria censeatur atque arithmetica. Quid igitur obstabit quin ita existimemus: vocem esse, qua nihil praestabilius in bono cantore nobis liceat intueri atque sine qua ne cantor quidem iure dici possit. Quemadmodum enim cithara cui nervi desunt, tametsi a peritissimo citharoedo pulsetur, muta est ac iners atque propterea nihil praeter solam illam figuram praefert vixque audeas eam citharam appellare: ita etiam cantor quisquam iure videri non debebit, nisi cui constans et perpetua vox pertinaciter suffragatur. Qua si caruerit, haud secus dicetur cantor atque illa cithara quam fides dificiunt aut veluti verterno confecta aegra iacet.

Quapropter perspicasissimi poetae ex omni Musarum clientela Calliopen maxime - quae bona vox interpretatur - invocant, arbitrantes cantus suos sine illius ministerio auditoribus minime fore acceptos. Nam poetae omnes sane cantores sunt atque adeo omnium primi, qui se etiam musicos et vates profitentur. Quae igitur cum ita sint, ut nihil optabilius iucundiusque cantatoribus bona voce contingere possit: gratum me, religiosissime Pontifex, optimis quibusque concentoribus facturum reor, si sub tuo sidere atque felici auspicio susceptum laborem de natura cantus ac instrudenda voce fuero prosecutus.

[44] Mirabilium vocalium effectuum liber secundus

De humana voce eiusque miraculis. Capitulum I

Nunc, quoniam superiore libro de vocibus ac cantibus caelestibus satis superque me dixisse existimo, ad voces quas in hac vita facimus redeundum est. Mortalium igitur omnium - utpote hominum et quae post homines voces animalium sunt - corporales certe ac sensibiles sunt, quapropter solae auribus corporeis perviae. Inest tamne eis, praecipue hominum, divina prope quaedam utpote spiritalis natura, quibus nihil in omni natura corporalium rerum est quod immortali menti similius sit. Nam, cum humanam vocem audis, subtilem quidem et tenuem halitum deprehendis, ita subito in interiorem animum penetrantem, ipsum sollicitantem ac pene manu quadam excitantem, ut nihil sit ex omnibus quae sensibus percipiuntur quod ad divinae mentis similitudinem propius accedere dignoscatur; quapropter et ipsa rectissime spiritalis interdum appellatur. Nisi enim esculenta poculentave linguae proxime applices, nihil degustabis; odorato longinquius paulo nares excitant, remotius se visui colores obiectant: deleniunt quidem ista corporales sensus, non tamen ita in interiorem mentem ascendunt. Sed quid de tactu sentias, sine quo ne ullum quidem animal vivere potest. Qui ita sensus est crassus, obtusus ac pinguis, ut, nisi cum impetu quandoque pulseris, nihil sentias. At divinus ac caelestis ille spiritus, quae vox dicitur, non solum in auribus corporeis non sistit, sed quam minima etiam spiratio fuerit nubes occupat, caelum penetrat et ad divinas usque aures pertingit; quae, nisi spiritalis naturae foret, qui tam excellentem vim atque operationem exercere posset? Est igitur vox nuntius quidem alato Mercurio celerior, omni vento subtilior: qui momento caelos omnes transcendens conspectui maiestatis divinae se sistit. Ecquid tum illic, rogitas, operatur? Divinam clementiam deprecatur, quam, ut Ecclesia canit, in templo illo caelestis Sion se devotissime impetrare laetatur. Numquid Ezechias rex moriturus oratione sua ad Deum frustratus est? Minime. Adiecti [45] enim diebus vitae anni quindecim sunt. Num Moyses adversus Amelech pugnans spe victoriae destitutus? Nihil sane. Enimvero plures hostium Aaron oratione confecit quam Israël gladio. Et quid aliud populum electum ex ultima desperatione ad salutarem spem erexit, impio Holoferne cervicibus eius imminente, quam religiosae feminae supplicationes cum lacrimis? Quae omnia taliumque multa nisi humna voce effici non potuerunt. Quodsi tanti sunt apud Deum voces singulorum et fere in silentio emissae, quanti tandem credimus eas esse quae in bene disposito concinentium choro caelos conscendunt cum iubilo? Ascendunt quidem illae ad Deum et legatione perfuncta ad nos Illum faciunt descendere. Cum enim rex David, ut verteres ac sacrae docent litterae, cantores sisteret contra altare atque in sono eorum dulces formaret modo laudarentque nomen Domini sanctum, Deum manifestis signis cognoverunt esse praesentem. Simile quoque factum legimus tempore dedicationes templi sub Salomone, hortaturque populum Sapiens dicens: Psallamus igitur singuli, sint oculi tui Domine super domum hanc quam aedificavimus Tibi. Quapropter quaeso exaudias deprecationem populi tui, Te laudantis in canticis et modulationibus sonoris quoniam hodie salus huic domui per tuam praesentiam facta est. Laudamus igitur Te bone Deus exemplo sanctissimorum atque vetustissimorum cantorum et nos, musici quoque, benedicimus Te. Adoramus Te. Glorificamus Te. Insuper etiam gratias agimus Tibi de eximia clementia tua qua dignatus es mortales tuos vocibus instruere, quibus tanta magnalia fiunt ut per eas te compelli ac propemodum vim tibi inferri patiaris et ad nos visendos quotidie ex alto descendas delecterique cum filiis hominun habitare. Quam paucis enim verbulis ex sublimi illo maiestatis tuae solio in sanctificatum altaris panem quotidi descendis! Cantoribus adstantibus et suavisiimis numeris in morem Davidici ac potius caelestis ordinis concinentibus: Sanctus sanctus sanctus dominus Deus Sabaoth. Quae perfecto divina laus non tam celebris ac magnifica foret, si non adessent sacerdoti sacrificanti cantores. Fit itaque tam illustribus organis Deo melodissime concinentibus, ut vere dicere possimus Non esse sub toto caelo nationem aliquam tam grandem tamque potentem quae ita habeat deos appropinquantes sibi uti Deus noster adest nobis. Nam quod poeta Mantuanus de suo fictitio deo inquit: "aderitque vocatus Apollo", nobis de nostro vero [46] rectius dicere licet, cuius sacris nominis commemoratione tam stupenda miracula quotidie fiunt. Hoc inquam est verbum illud mirificum de quo Ioannes Capnion tam sapienter quam eloquenter ad te, Reverendissimum episcopum Vuormatiensem nuper perscripsit. Invitat igitur nos propheticus spiritus nunc ad orandum nunc cantandum, nunc psallendum, nunc exclamandum etiam: quo, divinae bonitati cantibus nostris accepti, eam semper assistricem nobis habere valeamus. Atque haec quidem sunt quae piorum hominum voces in Deum operatas esse et fide credimus et per singulos dies operari experimur. Beatus igitur populus qui novit iubilationem, beati inquam cantores qui se dignos efficiunt quibus in hac vita divina inspiratione bone Deus assistis,quoniam in saecula saeculorum laudabant Te. Ubi scelerati ac impii voculatores cum Senacherib, Antiochis, Nabuzardan ceterisque idgenus blasphemis, qui vocibus suis abusi sunt, merita poena non sunt carituri, sicut nec ab hac vita pro eiusmodi flagitiis cum ingentibus opiis impuniti decesserunt. In quos Vergilianum illud maxime retorqueri potest: Discite iustitiam moniti et non temnere divos. Quemadmodum igitur bonorum hominum voces divinae clementiae acceptae sunt, ita e diverso malorum indignae ut exaudiantur. Illorum ab angelis deportantur in caelum, istorum ut emissae sunt veluti fumus dehiscunt in terram. Taliter enim Raphaelem arachangelum Tobiae viro sancto locutum fuisse accepimus: Cum orabas et sepeliebas mortuos, obtuli orationes tuas in conspectu Altissimi. Multum quidem valet deprecatio hominis iusti assidua, qua, ut se socium facit immortalibus spiritibus, ita etiam agit in hoc corporeum atque immensum caelum quod intuemur, sub quo vivimus. Quippe Josue, israëlitici populi divinus princeps, adversus hostes dimicaturus, considerans praesentem diem optatae victoriae haud posse sufficere soli praecepit, ne occumberet donec optato potiretur. Mirabilis potentia verbi humani: audivit praecepto hominis caelum et se a rapidissimo cursu temperavit; immo vero penitus fixit, quoadusque princeps viceret, supplicium iustum de hostibus sumeret atque ut institutum semel cursum perageret rursus imperavit. Angeli quoque oratione ac sacris cantibus ad nostrum ministerium acciuntur et daemones ab obsessis corporibus eiciuntur. Itaque habet homo virtute verbi divini spiritibus imperare.

Quid operetur sermo ac cantus in hominibus. Capitulum II

Neque vero etiam vocalium ministeriorum documenta spernenda sunt quae humana vox inter sui generis participes assidue exercet. Praeclara [47] enim sunt vehementerque commendanda. Quemadmodum enim Crasso apud Ciceronem una quidem de summis virtutibus eloquentia visa est ita profecto vox mihi - sine qua eloquentia esse non potest - una de optimis ac perpetuis naturae dotibus. Cum enim homo animal quidem maxime sociale sit: quam honestam ac sanctam societatem habere posset absque voce ac sermone? quibus sine ne in unis quidem moenibus convenissent. Fuit igitur, ut Cicero ait, quoddam tempus cum in agris homines passim bestiarum more vagabantur et sibi victu ferino vitam propagabant nec ratione animi quicquam sed pleraque viribus corporis administrabant; quo quidem tempore magnus videlicet vir et sapiens dispersos homines, in agris et in tectis silvestribus abditos, ratione quadam compulit in unum locum et congregavit; quos deinde prudenti oratione ex feris et immanibus mites reddidit at mansuetos. Nisi igitur vox et sermo in hominum genere forent: quae tandem erat furtura tam beata societas? In qua quisque tanto habetur praestantior quanto his divnis muneribus excellentior extiterit, propter quae etiam perpetuitatem nominis multi sunt adepti.

Tam enim celebris fuit Ciceronis facundia ut nomen eius Quintiliano testante non hominis haberetur sed Eloquentiae. Denique ad sapientiam ac meliorem vitam multi humano sermone leguntur revocati. Habet enim nescio quid latentis energiae vivae vocis actus - Hieronymus inquit: quis, in secretiorem hominis partem penetrans, taliter vi sua omnia interiora pervagatur, occupat sibique totum hominem vindicat, ut qualis antea fuerat deinceps esse non permitta, quinimmo quasi violenta quadam manu de possessione verteri eiciens novum hominem efficiat: de malo bonum, abiecto ac humili magnum, vano ac futili constantem, ex imbecillo resistendo vitiis potentem ac fortem, denique ex ignavo et stulto frugi reddit ac sapientem. Quodnisi Palemo, perditi luxus adolescens, Xenocratem philosophum offendisset adversus intemperantiam graviter verba facientem, ne ipse quidem postea posita luxuria tam clarum inter philosophos nomen invenisset. Nihil igitur est quo validius homo reformatur ad meliorem vitam, ad disciplinas instituitur vehementius, quam sapienti voce ac oratione. Quod idcirco evenire opinor. Nam, cum animus noster spiritus plane sit voxque naturae spiritalis, credo ego nullis rebus aliis magis solicitari quam his, quae utriusque naturae sunt communes, numeris ac sonis. Enimvero tam sunt intimi nobis numeri et pene cognati naturae humanae, ut ad motus eorum - quod in saltationibus, choreis cantibusque fit - totis animis ad diversa desideria commoveamur. Non solum homines aetatis provectae, quasi tales motus subsint intellectui aut iudicio rationes, quod Stoici [48] putaverunt, et non radicati in ipsa natura, verum etiam, quiescentibus ac dormientibus nobi infantibus, irrequietis atque perpetuis vivacem illum spiritum palpitantem motibus et musicis ferme proportionibus in arteriis nostris decantantem percipiamus: quem ludum, a primordio vitae inchoatum in utero materno, non etiam nisi cum ipsa vita tandem deponimus. Quid igitur si tales nos numeri delectaverunt antequam nasceremur: non etiam nunc delectent libero caelo? Itaque talibus vitalibus numeris assuefacti postea, in lucem editi, perinde atque materno lacte fovemur, adolescimus, vegetamur, tristitiam molestiamque omnem addito aliquo sono deponimus, soporati quiescimus delectabilius. Quod agnoscentes nutrices ac matres, tenellos fetus intra bracchia complexos mollitur agitantes dulcesque ac muliebres cantus adhibentes, a lachrymis et gemitu ad laetitiam risusque continuo deducunt, offensos animos suavibus numeris demulcendo. Nam et Chrysippus philosophus nutricum, quae adhibentur infantibus allactationi, suum quoddam carmen assignavit, quo veluti lacte pueri etiam nutriantur. Sed quid multa de infantibus? Pythagorici et ipsi quidem viri adulti, cum diurnas in somno resolverent curas, quibusdam cantilenis utebantur ut eis lenis et quietus sopor irreperet; experrecti deinde aliis quibusdam modis stuporem somni confusionemque tollebant.

Quam mirabiles effectus obtinet cantus in affectibus humanis commovendis. Capitulum III

Cantus igitur ac numeri humanae naturae a principio vitae per omnes status gratissimi sunt: pueris quidem accommodati, provectis accepti, laetis iucundi, tristibus praecipue angustiarum lenitivi, quibus, etiam si nemo sit qui in doloribus nobis assistat, tamen - quamvis id muliebre est - lamentis et threnis nosmetipsos consolamur; et cantibus tandem mortui deferimur ad sepulchra. Hinc est ut omnibus rebus ac ceremoniis tam trisitbus quam laetis cantus interponeretur ab antiquis. Nam in venerationibus divinis hymni cantabantur, in nuptiis hymenei, in lamentis threni; naviculatores cum portus attigissent celeumata decantabant, ceteri odas. In conviviis cithara circumferebatur ac lyra, quibus egregia maiorum suorum facta decantantes iuvenum animos ad eorum virtutes imitandas provocare nitebantur. Quia autem omnes hymni aut carmina non unius generis sunt neque uno cantandi modo cunctorum mortalium affectus aeque provocantur - sicut nec idem sapor cibi omnes delectat - idcirco varii cantandi modi a sapientibus sunt instituti. Quosdam enim morosa et curialis vagatio [49] primi delectat, nonnullos rauca subtristisque secundi gravitas capit, alios severa et quasi indignans persultatio tertii iuvat, alios adulatorius quarti sonus attrahit, quidam modesta quinti petulantia ac subitaneo ad finem casu moventur, alii lachrymosa sexti voce mulcentur, alii varios septimi saltus libenter audiunt, alii decentem ac festivam octavi canorem diligunt. Nulli itaque rebus humani affectus vehementius commoventur quam praedictis modis, quibus omnes nostri cantus regulariter decurrunt. Hisce forte tam variis effectibus a Pythagoricis perspectis existimo eosdem in ea opinione haesisse, ut immortalem hominis animum musica consonantia constare assererent. Nam Aristoxenus, musicus illius sectae diligentissimus observator, mentem omnino nullam esse dixit, nisi quae in corporibus ex compage viscerum vigoreque membrorum existeret, quemadmodum in fidibus ex intentione nervorum concordem sonum atque cantum, quem musici harmoniam vocant, effici videmus. Qui quamquam magnus philosophus ac musicus fuerat et ego musicam non odio, numquam tamen me amore musicae eousque perduci patiar ut eiusmodi deliramento concedam. Licet enim voci ac musicae magna cum mente nostra communio sit, numquam tamen tantam esse arbitrabor ut eam similitudinem per omnia aequam esse existimem. Animus enim, ut philosophi quidem definiunt, numerus seipsum movens est. Cithara autem aut quidquid tale est, nisi extrinsecus pulsetur, non resonabit. Pari credo ratione Marcus Cicero commotus est, ubi in libris Quaestionum Tusculanarum, eiusmodi opinionem Aristoxeni de mente nostra commemorans, extra philosophos illum ad musicorum choros reiecit. Aequabilius igitur Plato in Timaeo animam humanam ad similitudinem musicae consonantiae expressit. Quia enim concentus - praecipue inter omnia sensibilia quasi animatus - affectum, sensum, cogitationem denique omnem animae canentis perfert in animum auditoris, maximam cum mente humana similitudinem obtinere existimatur; ubi cetera quae sensibus quoque percipiuntur, organa sentiendi deforis dumtaxat videntur titilare.

Quod nihil efficacius ad excitandum in hominibus amorem quam vox est. Capitulum IV

Quia autem mens domicilium amoris est, nihil est ex omnibus sensibilibus quo validius incenditur ac foventur amor, conciliantur animi incensi, quam voce humana. Responsio enim moliis, ut Sapiens inquit, mitigat iram, cum sermo durus exsuscitet furorem. Quo fit ut vox vel sermo, quibus amor comparatur, alatus apud veteres pingebatur, quasi alacer nuntius non auribus [50] tantum insidens sed momento in pectus alterius se recipiens ac condens; in duobus pluribusve corporibus quasi unum eundemque efficit animum, quo nihil in amantibus desideratur optatius. Hinc est ut apud comicos poetas corculum suum atque animum denique vitam suam et animolum amicas suas amatores vocent. Et Phaedria amator Thaidis rus se maturaturum conferens cum milite illa praesens absens foret deprecatus est. Quid autem hoc aliud datur intelligi nisi sibi praesens magis foret propter vim amoris, a quo tamen corpore abfutura fuerat, quam illi, cui corporaliter tantum adhaesura. Quid vero aliud optatur in amicitia, quae ab amore sic dicta est, nisi in pluribus hominibus mens una? Quod dum fit, retinet vetus proverbium illud virtutem suam: ut amicorum eadem atque perpetua voluntas sit, illisque communia omnia. Ad hoc igitur tam incredibile vinculum unionis quod in amore est comparandum, nihil valentius est voce humana. Quod agnoscens sapientissimus ille regum Salomon, filiae Pharaonis regis Egyptiorum amator ardentissimus, quo vehementiore in eam amore deperiret, invitavit ad pronuntiationem. Diceret enim. Vox tua dulcis, sonet igitur in auribus meis. Nam ex quo vox naturae aereae est, aereum spiritum motu penetrans, affectumque canentis et animum secum transferens, audientis affectum movet affectu et animum afficit animo sensimque habitum suum atque amores infundit. Ceterum cum figurae quoque corporales et lineamenta magnam vim obtineant affectuum movendorum, idem rex amicam suam commendavit ex eisdem, dicens facie esse decora. Duplici itaque genere pulchritudinis captatur mens humana: vocum scilicet et figurarum; maxime tamen meo iudicio vocum. Quod vel ex tali coniectatione praecipue colligo: si enim datum fuisset David regi Bethsabeam intuenti ut illam quoque vel muliebriter audisset concinentem vel Phrygiis modulis animadvertisset sistrum pulsantem, quos tali viro ignes, quos furores, quas faces atque incendia tandem tam delicioso regi iniecisset? Qui solo visu captus et adulter infamis effectus est et fidelissimi militis infidus proditor, et quem ab omni iniuria maxime vindicare debuerat, nefarius homicida. Adolescens quoque Phaedria, qui in animum induxerat Thaida se esse deserturum, quam facile uno quoque verbo victus collapsus est? quae profecto amoris incendia non illum latuerunt, qui multa talium novit, Ovidium, cum caneret:

Enervant animos citharae cantusque lyraeque
Et vox et humeris brachia mota suis.

Quamobrem non sine causa fictis fabulis sapientissimi homines admonuerunt Sirenarum cantus surda nos aure debere pertransire neque omnibus [51] vocibus ac cantibus auditum accommodare per quos tam misere de statu mentis suae deicitur interdum homo, ut non cognoscas eundem esse qui fuerat antea. Quid enim aliud - ut ad fabulas revertar - deformavit socios Ulyxi ut Circe alius verteretur in suem, in lupum leonemque mutaretur alius et singuli immanium bestiarum susciperent formas, nisi quod incantationibus meretriceis admonitione sapientis aures non obduxerant. Penetrabilis enim in interiorem animum illecebrosa vox est et ut exitiale venenum interiora cordis vulnerans; mentem quoque aggreditur, ipsam quoque de statu suo deiciens enecat quandoque. Quod animadvertentes Lacedemonii Timotheum musicum, mollius canendi genus ut chromaticum meditantem, urbe expulerunt. Fuit enim musica disciplina olim solum ad divinum cultum usui simulque instituendam iuventutem remque publicam conservandam. Oportet igitur, ut Plato in legalibus suis libris docet, in civitate iuvenes bonis figuris ac cantibus assuescant, illamque sibi videri musicam esse pulscherrimam quae optimos delectet satisque eruditos; quapropter iubet eas dumtaxat consonantias exerceri, audiri, spectari quae habitum mentis constantem referent, non superbia elatum, non voluptate mollitum, non fractum dolore. Et regius cantor sapienter Deo psallendum admonuit. Nam, si omnes effectus vocales tam forent perniciosi ut sunt quos nunc commemini: quid posset humana voce inveniri aut excogitari damnabilius? Verum in utramque partem plurimum posse tam altum et caelestem spiritum certum est. Quippe Pythagorae musici filia, et ipsa musica, puellas coaevas suas certis cantibus castitatis instruxit atque admonuit. Agamemnon quoque, imperator ad Troianum bellum profecturus, poetam domi reliquit qui uxorem eius Clytemnestram per muliebrum virtutum laudes ad pudicitiam coniugalem cantu hortaretur; quare aiunt non prius ab Aegistho vitiatam quam is e medio musicum sustulisset. Quot autem putemus recta et bene instituta musica ad altiores contemplationes esse raptos, quot honesto cantu ad pias lachrymas provocatos? Ut non persuadeamus nobis vocem humanam plus posse in mentibus lascivientibus quin multo plura possit in honestis pectoribus ac temperatis. Quae non mentem solum, sed et mentem et corpus, totum denique hominem omnesque eius virtutes plane sibi devincit atque obstringit.

[52] Quod, sicut omnes res naturales meliores appetunt formas, ita etiam homo naturaliter ad Deum anhelat: quod sacris cantibus identidem declarat. Capitulum V

Nam, quemadmodum omnis natura rerum sine appetitu esse nequit, ita etiam sine divino desiderio homo naturaliter esse non potest; unde fit, ut ad divinas laudes atque obsecrationes identidem revertatur. Fuere igitur ex philosophantibus quidam duo rerum naturaliter principia esse asserentes, litem videlicet atque amicitiam. Per litem quidem saepe rationem formarum fieri, per amicitiam vero conservationem. Cum igitur nulla res, ex compugnantibus elementis composita, perpetuo sub eadem forma persistere possit, appetit naturaliter nobiliorem. Idcirco optatius fuerit illi sub forma rei vegetabilis existere quam carentis ea, sensibilis creaturae quam vegetabilis, postremo intelligibilis quoque. Quamvis autem homo in eo regno huius mundi sedeat quo cunctis creaturis praesit, cognoscit se tamen egentem. Quia autem id, quod in aliis appetitus dicitur, in eo voluntas appellatur unde amor fluit, idcirco perpetuo ardore desiderat statum perfectiorem quam in quo nunc est: quem tamen sub hoc caelo numquam percipiet. Supra igitur omnes caelos residet qui nostra desideria abunde implere possit: quapropter Ille devotissime nobis adorandus est, ad Illum promerendum omnibus viribus animae nostrae innitendum, intellectu ad intelligendum, voluntate ad amandum, ad recolendum beneficia concessa perenni memoria ac veneratione. Sed quae Deo veneratio in hac vita maior exhiberi potest quam ex intimis cordis penetralibus sacri hymni atque deprompta cantica? Quibus sacrificiis rectissime ad Deum accedimus et amorem nostrum Illi manifestamus. Nam ebur, aurum ceteraeque idgenus res corruptibiles indigna Deo munera Platoni quoque visa sunt, quae disertissimus poeta, avaros atque irreligiosos sacerdotes increpando, hisce versibus derisit:

Dicite pontifices: in sacris quid valet aurum?
Nempe id quod Veneri donatae a virgine pupae

In qua etiam sententia existimo stetisse regium prophetam, ubi Deum alloquendo ita intulit: Sacrificium et oblationem noluisti, aures autem patecisti mihi. Si igitur neque ebur neque aurm iustum Deo satis sacrificium est, alia ergo offerenda sunt: talia quidem quae divinis auribus sacer rex pervia esse dixit, cantica laudum scilicet vocumque nostrarum sacri hymni, quibus desiderium nostrum Deo contestantes alios quoque ad amorem caelestium provocemus.

[53] Quomodo cantibus vegetatur etiam corpus humanum. Capitulum VI

Sed quia ex praedictis manifeste liquet, quantum in rationalem hominis animam cantus valeat, reliquum est ut, quid in eius corpus possit, exsequamur. Quemadmodum enim corpus bonis et dulcibus nutritur cibariis, ita etiam non solum anima sed et corpus simul cum anima convenientibus augetur et vegetatur concentibus. Quamobrem cantores ad mensas regum ac principum adhiberi et lyram in cenis a veteribus circumferri solere accepimus. A quo quidem victus genere nec patres etiam nostros, viros sane illos sanctissimos, video abstinuisse, qui inter epulas etiam cantores admiserunt, quibus concinentibus cibus vescentibus foret iucundior. Taliter enim in Davidicis psalmis legimus: In voce exultationis et confessionis: sonus epulantis. Sic enim cibus a natura amplectitur iucundius, in stomacho decoquitur facilius et ab omnibus corporis partibus ad bonam valetudinem distinetur tenacius. Ex quibus rebus fit, ut voce et cantibus totus homo et perfectius consistat et vivat salubrius. Nam, cum cantus bonum quiddam sit, et bono quidem homini a Deo concessum quo natura sua foret perfectior. Addit enim perfectioni humanae vox certe plurimum, sed quomodo bonum quippiam esse possit, si non idipsum etiam Bonum agat?

Primus igitur atque praecipuus bonitatis eius actus est, ut, per numeros sese omnibus membris commiscens, quasi manu quadam pulsando excitet principalia membra primum ac per illa deinceps alia, unumquodque ad suum proprium officium peragendum. Stomachum ad cibum cum amoenitate complectendum; complexum hepar naturali ac proprio calore decoquendum feculentumque a nutritivo separandum; cor ad purissimi sanguinis humorem eliquandum atque pro totius corporis salubritate ceteris membris cum hepate distribuendum. Quae omnia tunc recte fiunt cum bene modificatus cantus, concorditer se humanis corporibus infundens atque in ipsis arteriis ac venis concentibus interioribus extrinsecis quidem illis respondens, decentissime colludit. Sin autem durus ac discrepans fuerit, non solum auribus officit sed etiam omnia corporis membra ingenti tristitia atque horrore perfundit. Efficitur itaque ex pulchritudine cantus formosum item et corpus, animosum quoque; totus denique homo mente simul et corpore validus ac robustus. Obtinet enim maximam affinitatem naturalem humani corporis pulchritudo cum concentus musici venustate, quibus utrimque suus decor honestus est.

Ab ordine igitur, modo ac specie pulchritudinem suam cantus accipit. Ordine quidem: cum cantus a gravibus phthongis ad acutos et ab eisdem vicissim ad graves modeste pariter ascendit atque descendit. Modo: cum [54] per tertias, quartas, quintas, sextas ad diapason et ita deinceps pari modo ad disdiapason fit progressio. Specie: cum splendida voce omnium praedictorum debita fit enuntiatio. His quidem tribus tam voluptuarie se natura humana applicat, ut pulchritudinem illam - quae tamquam unum corpus ex praedictis nascitur - totam peculiarem sibi vindicet, animo et corpore in ea se oblectet, denique pulchriorem [se] fieri existimet. Quis non videat nunc Pythagoricos hac contemplatione permotos, ut existimarent rationalem animam ex bene ordinato corpore existere veluti ex pulsu lyrae vel citharae suavem exsurgere sonum, cum videamus vegetabilem animae portionem tantopere cantibus delectari ut ex eis corpus quoque recreari, crescere ac dilatare videatur. Et magnos profecto musicos unam musicae partem desumere quam humanam vocitarent; eam videlicet quam nunc declaravi; quia penitus humano corpori immersa sit, adeo ut dormientibus etiam nobis ludum nihilominus peragat suum. Nam nullum est momentum quo non in corpore nostro omnium eorum quae dicta sunt contingat fieri mixturam; quae, si iustum temperamentum observet, aequabilis ac consonans musica erit, si vero relinquat: inconsonans. Unde aegritudines et tandem mors; quam, quia omnem nostri corporis compaginem disrumpit, nervos dissolvit, veluti discrepantem auribus citharam totis animis perhorrescimus. Maxima igitur affinitas cantibus atque corporibus humanis inest. Ut enim per illos corpora vegetantur, ita etiam morbi quidam - Democrito Pythagoraque testantibus - concenitbus perhibentur esse curati. Quippe febrem curabant veteres ac vulnera cantu. Quapropter utriusque disciplinae, et musicae et medicinae, eundem Apollinem asseverant esse auctorem: quoniam utraque homo curatur et diutius in vita conservatur.

Quomodo vox et sermo occupant atque devinciunt sensus humanos. Capitulum VII

Denique non solum in vegetabilem animae partem vim suam vox exercet sed in sensibilem quoque. Est enim tum vox tum sermo qualitas maxime immutativa auditus atque per ipsum totius hominis multipliciter affectiva: efficiendo ex perverso et discolo laudabilem, ex deiecto et humili sublimem, ex vago et mutabili constantem et firmum. Quin etiam desides animos ad laborem impellit, ad laetitiam misericordiamve provocat, ignorantes erudit, infensos mutata nocendi cupiditate allicit ad amorem. Ad virtutes tum divinas - fidem, spem, caritatem - tum morales - iustitiam, prudentiam, fortitudinem, [55] longanimitatem, modestiam - alios accendit nequitia, odio, desperatione ceterisque idgenus vitiis ex humanis mentibus profligatis. Quid vero si non hoc praeclarum virtutis munus est: dum ex mendace efficit veracem, ex inglorio atque contemptibili gloriosum ac nobilem; qua sola virtute multi milites e proeliis laureati excesserunt aut non sine gloria fortiter dimicando interierunt, neque ulla res est qua validius amicitiae inter homines conservantur, exstinguuntur inimicitiae facilius, quam prudenti voce ac oratione, omni adversaria oppositione procul remota; cum nemo sine voce hortatrice malitiam facile deponet, quid eximium praeclarumve amplectetur, laborem pro inertia suscipiet, ignorantiam studio expellet, animum commotum levitate compescet. Neque ad ullas virtutes neque divinas neque humanas sine admonitore quisquam se accinget, quid a vero falsum dissideat sine doctore percipiet, aut quae vera gloria sit aut quibus vestigiis eam prosequi debeat intelliget, nec quomodo divina iustitiae iura observanda sint quomodove discordiarum pericula sopienda sine ministerio vocis agnoscet. Quas admirabiles sermonis virtutes M. Cicero, ut omnia, diligenter advertens, unicam dixit in iudiciis dominari pronuntiationem et, ut mihi quidem videtur, maxime in omni vita: quae tam vehementer quandoque hominem adoritur, adortum obsidet, obsessum occupat ut non aliunde illum quam ex voce ac sermone vivere arbitreris. Sub aspectum eius prodeas: non te videbit. Alloquaris: nihil animadvertet. Cibum in ore teneat: non degustabit. Proferantur odorata: nihil olfaciet. Pulsetur: sentiet nihil.

Quas quidem vocis ac pronuntiationis virtutes pulchre mihi ingeniosissimi poetae figurasse videntur, asserentes homines iam olim ante Musas fuisse. Musis deinde natis cantuque monstrato nonnullos ea voluptate usque adeo fuisse delenitos, ut canentes cibus potumque negligerent imprudenterque perirent; ex quibus cicadarum genus sit natum, munus hoc a Musis nactum, ut alimonia non indigeat sed absque cibo potuque quamdiu dixerit cantitet, postea vero ad Musas proficisci.

Quomodo cantus ac sermo efficiunt hominem similem Deo, insensibilem. Capitulum VIII

Quid igitur si non cantus ac sermo efficiant hominem insensibilem prorsus simillimum Deo, qui omnino corporeis organis non utitur, cum ita vox animum in sublime sustollat totumque ad sese introrsum rapiat, ut nescias in corporene sit an taliter excesserit quasi ipsum perpetuo deserturus, nec solum extrinsecis sed etiam intrinsecis sentiendi destituat operationibus. [56] Aiunt enim Physici omnes quidem intrinsecas animae nostrae virtutes ab extrinsecis sentiendi sumere initium. Cum igitur mens taliter in unum quendam secretiorem sinum reducta est ut neque oculus quod ante se est videat, auris praeter id, quod timide dico, cui intenta est audiat, nares odorentur, sapiat lingua ceteraque omnia corporis organa in universum sentiendi destituantur officiis, neque etiam communis sensus, quem in interiori capitis parte inclusum esse credunt - ea enim extrinsecorum sensibilium omnium commune hospitium est -, oblatas sibi similitudines recipiet.

Quapropter homo nec imaginabitur aliquid nec phantasmatibus commovebitur nec quicquam prorsus aut cogitabit aut rememorabitur. At, ut Deus, omnia simul efficiet: Qui, ut omnem locum replet, ita etiam pro diversitate locorum diversimode ubique operatur; quia autem loco non comprehenditur, ita in toto universo operatur quasi nusquam singillatim operari videatur. Sic mens, aut cantur aut sermone affecta, intellectu quidem intelligit, oculis videt, auribus audit, naribus olfacit, sapit lingua, denique singulis corporis partibus sentit, quia in singulis est: quia tamen totum quidam in toto simul corpore est neque in una parte magis quam in alia, taliter operatur in omnibus quasi in nulla earum singulariter operari videatur.

Facit igitur hominem vox, superando sensibiles passiones virtute spiritali in qua eminentia est, ex parvo magnum, humili debilique sublimem ac potentem, ex corruptibili per excessum mentis similem Deo ferme immortalem. Neque profecto ulla res est quae mihi divini animi nostri immortalitatem praeclarius demonstrare possit quam [quod] in corruptibili corpore inclusus ita sine corporeis organis operetur quasi cum illo nihil ei penitus sit commune. Mirabilis itaque atque divinae potentiae cantus ac sermo est qui ita sensum omnem a corporibus avocant, quasi omni vita corporali destituta esse videantur et mortuis similia appareant. Cui rei sacerdos quidam Calamensis documento maximo est quem refert Aurelius Augustinus solitum se suo arbitratu a corpore avocare, praesertim cum querula harmonia demulceretur. Iacebat, inquit, mortuus sine anhelitu et, cum secaretur et ureretur, nihil sentiebat. Experrectus autem dicebat se nihil praeter ipsam melodiam in ipsa abstractione sensisse. Quid igitur si non divinus ille furor potius censendus est, qui ex cantu percipitur, quo tam incredibilia pene miracula in hominibus fiunt?

[57] Quomodo omnis vis ratiocinativa a sensibilibus ortum habet. Capitulum IX

Quae quamquam ita sint ut per organica membra mens sane nostra nihil operetur - est enim in corpore veluti assignato loco; sine tamen corporali circumscriptione quia spiritalis naturae est - omnis tamen eius comprehensio a corporalibus at sensibilibus rebus originem habet. Oportet enim, ut Aristoteles inquit, quemlibet, intelligere cupientem, phantasmata speculari. Quas quidem similitudines sensibilium rerum esse existimamus, quibus commovetur ad contemplandum. Quamquam enim ratio nobilioris virtutis potentia sit, nequaqam tamen sine sensitiva potest eam ostendere, sicut nec dux imperator sine inferioribus potestatibus de cunctis regni sui negotiis cognoscere. Segnis enim ratio est neque fere umquam ad actum perducitur nisi a sensibilibus rebus moveatur. Habet igitur phantasia voces illas in tenues imagines resolutas rationi praesentare, ratio praesentatas recipere, receptas demum propria virtute discutere, postremo de illis etiam iudicare. Quod quidem iudicium tanto sensibili gravius et verius est quanto intellectus sensu nobilior et altior. Plerumque enim, ubi sensus fallitur, intellectus ratione nitens verum apprehendit. Hinc est quod Aristoxenus musicus, in discernendis vocum consonantiis plus aurium iudicio quam rationes concedens, merito a Ptolomaeo est reprehensus. Visa est enim illi diapason consonantia sex tonis integris compleri; at, si ad rationem iudicium transtulisset, liquido comperisset illos diapason commate superare. Quod interstitium quia brevissimum est, auribus quoque comprehensu difficillimum, at rationi facilius. Quoniam, ubi auditus crassioribus sonis delectatur, ratio nobiliori virtute praedita etiam subtilissima attingit. Atque ne mirum cuiquam videatur si in tam brevi distantia quae commate fit sensus a veritate rationis aberret, quoniam maiore falli ineruditos saepe comperimus, qui voces interdum iudicant unisonas esse quas ratio discutiens comperit dupla proportione distare et propterea non unisonam sed aequisonam modulationem diapason videlicet resonare. Atque non omnino imperiti in magna discantantium multitudine adeo vocibus nonnumquam perinde ac validis fluctibus obruuntur, ut quid consonum quidve inconsonum sit haud possint discerenere et, si se posse existiment, nihil tamen cur ita sit proferre possunt nisi quid sensibus ita appareat; quo profecto iudicio nihil potest esse incertius, sicut quo electrum orichalcumve deceptus visus aurum iudicet esse purum. Sed si ad superiorem iudicem res devocetur, rationem scilicet, iam apparebit quid differentiae sit inter utrumque. Non tamen potest ante propria virtute discernere intellectus quam [58] tum ab extrinsecis tum intrinsecis fuerit sensibilibus excitatus. Movent igitur intellectum voces, non quidem realiter sed per intentiones derivatas. Quae cum multipliciter convolutae se obiiciunt intellectui, ita in angustum recessum quendam illum premunt, ut non sit ei potestas libera discernendi aut de concordantiis diiudicandi. Quod in illis plerumque cantibus fit qui, nimia celeritate decurrentes, amoenitate nihilominus quadam adeo pertinaciter auditum occupant, ut rationi se sistendi spatium prorsus nullum concedatur. Existimaverunt antiqui cantus suos, rudes quidem illos ac plano campo pedetentim incedentes, pro temporum hebetudine figurari ac describi haud posse. Quamobrem Musas Iovis sane ac Memoriae filias esse finxerunt, quia voces, cum in praeteritum tempus praeterfluunt, solum memoria conservantur. Sed quid de nostris cantibus dixerint qui, antequam memoriae imprimi possint, iam evolaverunt? Mercurii ego eas filias rectius appellari iudicaverim! Quibus nostri temporis cantores se exercentes, ut proprio satisfaciant sensui, omne iudicium plane nobis adimunt. Novi ego certe cantus quosdam mira simplicitate progredientes ita captare sensus quorundam hominum, ut alios, subtilioris longe venae, salebrose quidem caprizantes, penitus exhorruerint. Praeterea indoctos musicae homines, naturali dono ac cantandi quadam gratia praeditos, ita plano contrapuncto vernaculas quasdam suas cantilenas modulantes ut non solum aequales suos in sui sollicitarent amorem, sed etiam peritos artis in praecipuam inducerent admirationem, quia syllabatim prolatae eorum notulae ab omnibus facile porterant internosci. Quamobrem ut mihi itidem et multis aliis credo placere tales cantus ac hymnos, quales Iaspar Cimber in divam parthenicen edidit plurimos et Jacobus Hoberti, eius patriota, in honorem consecrationis templi atque salutiferae crucis, ceterique huiusmodi. Quibus singillatim comprehensis notulis, una cum verborum debite applicatis syllabis, mens ad altiorem contemplationem facile rapiter, dum pulchritudo cantus tam apte conservatur. Quid enim mihi de tuis vocum refractionibus, dum ita garrias ut neque verbum neque syllabam unam neque virtutem compositionis cognoscere valeam; quod in compositis cantibus omnino vitandum duxerim. Secus autem, ubi multi ad librum, ut aiunt, concinentibus tonorista verba explicans pro omnibus satisfacit. Quomodo enim te fovisse oculos existimabis, si quispiam speciosam imaginem aliquam ostensurus, antequam in eandem intuitum defigas, multis versicoloribus picturis subito te involvat? Irritatum ego te magis crediderim quam delectatum, cum [59] de illa nullum certum iudicium reddere possis. Nam, quod de sensu visus dico, de omnibus aliis decere possim. Requirit enim sensus spatium ad recipiendum intentiones conveniens; quod si non concedatur, quomodo e imaginationibus nondum bene formatis ratio iudicabit? Absorbetur igitur in talibus cantibus iudicandi ratio, qui tam celeriter aures praetervolant, ut, antequam de eis iudicium fiat, iam evanuerunt.

Quare ab antiquis musicis consititutum est, ne ultra quadruplam proportionem concentores multiplicent aut infra minimam diminuant. Capitulum X

Eapropter credo veteres disertissimos musicos legem quandam concentoribus praescripsisse quam excedere nullomodo liceret, ne in confusionem, quam plerique ex novellis compositoribus ostentandae vocis suae gratia saepenumero tentant, inciderent. Nam, cum omnis musica, maxime figurata de qua nunc loquor, numeris gubernetur, ex quinque generibus proprortionum duo dumtaxat, multiplex scilicet et superparticulare, conservanda nobis consitituerunt. Quae quattuor solum figuris: 1, 2, 3, 4 descripserunt, quibus concentores, ab Arithmeticis mutuatis, peculiariter uterentur; quibus quoque non solum modi pronuntiandi sed consonantiae et quicquid in musica comprehendi potest contineretur ac regularetur. Sed in modo pronuntiandi his figuris nunc utemur. Non enim studium meum esse constitui docendae Musicae. Proportione igitur quadruplari processus regularis finitur in multiplicibus, in superparticularibus vero sesquitertia. Dixerit fortasse ex musicae artis quispiam imperitioribus neque triplam neque quadruplam se ex his figuris novisse, sesquialteram autem atque sesquitertiam in quotidiano usu haberi. At iam fateris te nosse quod ignorare aiebas. Nam neque sesquialtera sine tripla neque sesquitertia sine dupla ac quadrupla esse potest. Accipiunt itaque istae pronuntiationes denominationes magis a proximis proportionibus superparticularibus quam multiplicibus remotis. In quorum quidem quattuor dumtaxat minoribus figuris tanta fit quandoque pronuntiandi trepidatio, ut abunde nobis suffecerint, si id solum laboremus, ad ingenium ostentandum. Nam, nisi respectum habeas in pronuntiatione sesquitertiae ad proximam multiplicem, difficile te extricabis. Quid igitur si ad ulteriores pronuntiationes festines? Quae secundum naturam infinitae sunt, quoniam numerus infinitus est. Numquid, quo longius proficiscaris, magis impossibile attingere concupies? Probe igitur antiqui omnia mysteria divinae musicae artis his quattuor figuris nobis constituerunt, quibus abunde excellentissima arts completur. Sed praecipitatione pronuntiationis - quam alii mensuram vocant - atque divisione notularum [60] ad aliud inconveniens saepe devenitur. Quoniam, sicut humana vox extremam proportionem attingere nequit multiplicando, ita nec minimam quoque diminuendo. Musica enim utrique quantitati subiecta est: continuae scilicet atque discretae. Itaque, ut veteres supra quaternarium numerum progredi noluerunt augendo, ita etiam spero eundem nobis limitem constituisse diminuendo; qua ratione brevissimam notulam quae proferri posset minimam vocaverunt, propterea quod ulterius dividi nequiret - nam superlativum supra se gradum nullum recipit: - quam tamen moderni in semiminimam dividunt.

Sed revocandus sermo est, ne longius ab instituto aberrem. Itaque cavendum arbitror, ne extrema in pronuntiatione tenentur: quo et concentores perdurare possint et nobis iudicium aliquod discernendi relinquant; quoniam sensus nostri obtusi, corporea mole oppressi, non tam facile intentiones oblatas in interiorem animum admittere possunt.

Quomodo oratores iudicum mentes interdum corrumpunt et auditores sibi attrahunt. Capitulum XI

Tolerabile fortasse in concentoribus videri possit, si eiusmodi dexteritate aures nostras aucupentur, ut animus a discernendo impediatur ac devotione. Importunum autem, cum tale quiddam fit a magnis et claris oratoribus adversus iustitiam. Qui interdum ita efferuntur spiritu eloquentiae lautitiaque vocis, ut auribus astantium tales fumos ingerant quales nebulas eorum oculis maiestate actionis offundunt: quibus mentes humanas penitus sibi devinciunt, consilia immutant, ad misericordiam provocant, a proposito stabili deiiciunt ac, in quamlibet partem volunt, veluti mollissimam ceram humans voluntates diducunt. Tantum enim Pisistratus dicendo valuisse traditus est, ut ei Athenienses quamvis tyranno regium, imperium oratione eius capti permitterent, cum tamen ex contraria parte amantissimus patriae Solon totis viribus niteretur. Post quem Pericles, Anaxogorae philosophi auditor, apud eundem populum pro suo itidem arbitrio eloquentia regnavit et iugum servitutis cervicibus eius imposuit. Cumque adversus voluntatem populi loqueretur, nihilominus popularis eius oratio fuit; in cuius labris melle dulcior lepos habitabat. Cuius efficaciae ne Hegesiae quidem philosophi sermo expers fuit, qui sic mala praesentis vitae repraesentabat ut, eorum miseranda imagine audientium pectoribus inserta, multis voluntariam mortis appetendae cupiditatem ingeneraret. Quid vero minus putemus Platonem viva voce potuisse: qui lectores scriptorum suorum, quae de immortalitate animorum extabant, in eam mentem - potius amentiam - [61] perduxit, ut odio vitae praesentis voluntariam sibiipsis necem inferrent - e quibus Temobrotus ex altissima rupe se in mare praecipitavit. Nam Cato, lecto eodem Platonis libro, ferro sibiipsi latus aperuit atque ita mortem provocavit. Neque vero similium effectuum romana facundia impotens extitit, quae tanta in Caio Graccho fuerat ut in deflenda fratris nece totius populi romani lachrymas diceretur concitasse; sicut in Sexto Clodio, qui eundem populum commiseratione Publii Clodii ad incendium Curiae usque refertur provocasse. Quod eo magis mirum fuerat, quod uterque perniciosus civis habebatur. Marcus quoque Antonius, quem Cicero summum oratorem fuisse commemorat, tamdiu a crudeli parricio Marianae Cinnanaeque promulgationis se voce defendit quam ab oratione eius aures truculenti ministri non dimiserunt. Neque ulla res est qua valentius conservata romana maiestas est - quo tempore communi furore diversissimis animis a patribus plebes discesserat - quam unius voce Valerii Publicolae qua urbs in urbe et retenta pariter est et animis coniuncta. Quae res igitur Romam conservavit voce unius civis, eadem matrem suam Troiam antea prodidit funesta eloquentia Sinonis.

Crediderim satisfactum esse huic parti qua ostendendum desumpseram maximam vim inesse vocibus oratorum mentes hominum obsidendi, nis reclamaret cunctorum oratorum praecipuum prodigium, M. T. Cicero, admonens ne se in hac communi admiratione Oratorum praeterirem. In quo tanta sermonis maiestas fuit, ut dicendo animos hominum in contionibus penitus sibi obligaret, iudicum voluntates in iudiciis possideret, omnibus quae ipse vellet persuaderet et quocumque liberat pronunitatione acciret. Quod de sese quidem nonnumquam iactavit et ipse. Si verbis haud posset, molli fletu infractaque voce quod voluit tandem effecit. Destinaverat C. Caesar, tantus orator ac princeps qui neque propter ingentem eruditionem falli debuit neque propter eximiam potentiam a quoquam superari, destinaverat, inquam, Q. Ligarium inimicissimum suum supplicio adiudicare Caesar: a quo tamen voce oratoris est liberatus. Videre tum fuerat talem ac tantum virum, qui tale propositum sibi firmaverat ut nullius precibus pro reo aures accommodaret, ita de statu mentis eiectum ut orator omnia assequeretur quae optaret, non quae de inimico in animum induxerat efficeret Caesar. Crederes tum et aures et oculos et sensum, intellectum denique illius omnen in Ciceronis magis fuisse potestate quam in ipsius Caesaris corpore proprio viguisse. Magna igitur in voce humana vis inest, magna in sermone potestas, magnum denique et incredibile pene in cantu mysterium. Qua enim alia ratione a doctissimis hominibus confictum [62] putamus Orpheum musicum saxa cantibus suis demulsisse, feras bestias mitigasse, silvas ac nemora post se traxisse, inferna penetrasse, Plutonis regnum deturbasse atque uxorem suam inde eripuisse, nisi quod orator ea possit voce quae alioquin forent impossibilia; aut Amphionem cithara condidisse muros Thebanos, nisi quod prudens sermo et nulla in re rudis oratio, dulci eloquio ac numeris defluens, perducat homines quo velit. Quorum quidem antiquissimorum cantatorum mirificos effectus hisce versibus modulatus est Flaccus:

Silvestres homines sacer interpresque deorum
Caedibus et victu fero deterruit Orpheus
Dictus ob hoc lenire tigres rapidosque leones.
Dictus et Amphion Thebanae conditor arcis
Saxa movere sono testudinis et prece blanda
Ducere quo vellet ...

Nulla siquidem re alia concordia civium conservatur validius, oppugnantibus hostibus resistitur vehementius, quam prudenti voce ac oratione. Quippe eloquentiam a prudentia Cicero in Oratore numquam disiunxit. Quae si in civitatibus desiderentur, profecto de muris actum est. Quod agnoscens Philippus Macedoniae rex, subdolam pacem cum Atheniensibus initurus, quo fraude caperet quos armis superare nequiverat, in praecipuis conditionibus pacis illorum oratores tradi sibi postulavit, quatenus civitatem oratoribus desertam in leges facilius conficeret suas.

Finit Liber Secundus

[63] In librum tertium de natura cantus ac mirabilibus vocalibus effectibus prooemium

Cum ad laudem suam et gloriam propriam immortalis Deus cuncta creavit, praesertim duo genera creaturarum suis sempiternis laudibus deputavit, angelicum scilicet atque humanum, quorum quodlibet suae naturae particeps fecit, alterum tamen paulo nobilius altero. Angelica enim natura immortalis est, mortalis vero humana; illa caelo fruens, ista fruitura. Deo itaque perennis laus exhibetur ab illis quidem immortalibus ac infatigabilibus organis, a nobis autem mortalibus, caducis, corruptibilibus, dum illis in caelestibus choris post huius vitae miserias adiungemur. Quae quamquam ita sint ut angeli nobis temporaliter praestent excellentia naturali, conditio tamen nostra hoc imminui non debet: cum illi caelestes fere dii sint, nos autem, quia ex immortali et mortali compositi, secundum partem nobiliorem illis aequales sumus, inaequales secundum ignobiliorem. At tamen, quia hic mundus totus noster est, terreni ferme dii sumus, ut illis caelestes. Quia igitur Deus tantopere nos dilexit, ut non solum regnum huius mundi nobis concederet, sed etiam propria imagine illustraret intellectu, quo tantum Datorem intelligeremus, voluntate, quo perpetuo amaremus, memoria, ne ulla nos oblivio caperet: Deo nos gratos esse summa ratio persuadet. Gratiores autem esse nequimus quam cum has divinas dotes Eius laudibus sedulo expendimus. Quod multifariam fieri possit, nullo tamen modo praeclarius quam divinis hymnis ac canticis. Hinc est ut regius propheta, per omnes fere psalmos ad divinas laudes nos sollicitans, nunc hortatur ad cantandum, nunc psallendum quoque - non solum voce sed etiam omnium generum musicis instrumentis: tubis, cornibus, cymbalis, cithara, psalterio, tympano, choro, chordis, organo, buccina. Quo daretur intelligi id laudandi genus Deo maxime placere quod devotis cantibus exercetur. Nam, quo id intentius facimus, eo hierarchicis illis atque caelestibus choris proprius accedimus et pro debito ministerio divinae munificentiae impensius nos exhibemus. Cum igitur caelestis ille Rex, omnium Conditor, Deus hominem cunctis mortalibus praefecerit: cui dubium esse possit quin, pro concesso [64] honore atque beneficentia, Sibi, etiam velit debito ministerio responderi? Quemadmodum imperatoris maiestas ab omnibus inferioribus potestatibus: regibus, ducibus, comitibus, baronibus recognosci atque pro tempore debitum sibi obsequium impendi? Usque adeo [ut], si eorum subditi paupertate attenuati dominis suis in tali necessitudine assistere nequeunt, ipsi potentes imperatori pro omnibus respondeant. Quia igitur elementa Deo gratias agere nequeunt, nos - quia corpora nostra fovent atque sustinent, veluti ducem aut comitem territorium sibi ab imperatore concessum - pro illis debemus. Quia arbores et cuncta vegetabilia laudes Deo persolvere nesciunt, nos, qui cum nascentibus terrae vegetamur et eisdem maxime utimur, pro illis obligamur. Sensibiles quoque creaturae quia similiter ad id efficiendum impotentes sunt, nos, qui sensibilem virtutem complexi sumus potentes ratione, intellectu vigentes, voluntate liberi, memoria tenaces, pro tantis honoribus atque maiestate concessa Deo summo imperatori nostro perennes laudes exsolvere tenemur. Quid igitur mirum, si inter tot divinas dotes etiam cantandi arte vocisque ministerio Deus hominem instruere voluerit? Quibus tanta miracula, quanta et narravi et narraturus sum, fiunt: quo immensa Eius bonitas per hominem inter cunctas creaturas manifestius honoretur ac veneretur. Quamobrem persequamur cetera quae restant de magnificentia vocis humanae. Dein de belluarum vociferatu.

[65] Vocalium miraculorum liber tertius incipit

Quod inter cuncta animantium genera aviculae maxime instructionis humanae per voces humanas capaces sunt. Capitulum I

Equidem videtur natura rerum exigere ut, quoniam enarravi antea stupenda miracula quae vox humana tum in his quae supra suam dignitatem sunt exercet tum in his quae suae conditionis consortes existunt, nunc quae in his, quae infra humanam excellentiam sunt, operetur adiungam. Nam, ut homo rex fere omnium rerum quae mortalibus oculis conspiciuntur est, ita etiam voci humanae libenter cedunt et pro facultate cognitionis obsequuntur, amore complectuntur, virtutem admirantur et, quantum suae naturae concessum est, imitari conantur. Quid igitur inter genera animalium vox humana possit, ita perscrutabimur si distinxerimus quaedam vivere in aquis, ut natatilia, quaedam in terris, ut gressibilia, quaedam vitam exercere in aere, ut volatilia. In quibus omnibus talem tamen contingit reperire differentiam nobilitatis, ut ex singulis alia quaedam aliis propinquiora sint perfectioni humanae, utpote in quibus vel maxime viget simulacrum aliquod vel imaginationis vel phantasiae humanae. Nam in illis propter accessum ad naturam excellentiorem plus quiddam potest vox humana et se etiam libentius nobis associant. Quaedam enim humanum consortium non detrectant sed nobiscum vivere gaudent libenterque inserviunt; quaedam disciplinabilia se exhibent usque adeo, ut videantur etiam aliquid humani intellectus in se habere. Inter quae praecipue quaedam genera volucrum sunt. Visae enim lusciniae sunt, ut Plinius auctor est, iussae canere, cum hominibus cantando certare et fere de magisterio cum illis contendere. Cardueles cum cantoribus alternare, dum illi canerent aures interim admovere, dociles se atque attentas exhibere, immo desiderio humani cantus perdiscendi alas diverberando gestire ac tantisper se a cantando abstinere, dum sibi spatium concederetur, cum interim meditabantur, de integro sublata voce exprimendi. Audita est merula humana arte docta quae diapason consonantiam gradatim, transcenderet. Et corvi, psittaci, picae ceteraeque idgenus alites humana voce locutae, sicut et illa quae Caium Caesarem lingua [66] graeca invictum salutabat. Et ego etiam corvum vidi, tam perfecte articulatas voces exprimentem, ut humanos sensus falleret, cum ex solo auditu homo iudicaretur, non bestia. Vox igitur humana tam admirabilium operum in volucribus quoque ingenuosissima magistra est, quod ne Persio quidem poetae ignotum fuerat, cum scriberet:

Quis expedivit psittaco suum [chiaire]
Corvum quis olim concavum salutare
Picasque docuit nostra verba conari?
Proinde hanc postea subiungit responsionem:
Magister artis ingeniique largitor.

Igitur:

Corvos poetas poetridasque picas
cantare credas Pegaseum melos.

Denique tanta est humanae voci vel potestas vel habilitas, ut per eam alites frequenter illiciantur in retia. Neque propterea haec documenta contemnenda opinor quod de minutioribus volucribus sunt. Quinimmo regiae aves accipitres, falcones, aquilae, humana arte per vocem doctae, in aere ceteras aucupantur, ad dominos suos referentes, humanis clamoribus tam sollicite ac observanter intendentes ut non tam videas milites in acie imperatori obsequi quantum illas suo anniti magistro. Quodsi aliquo eventu a captura contingat defraudari, tanta mox erubescentia perfunduntur, ut ad doctorem hominem ultro reverti non audeant et pro errato longo tempore inedia se affligant. Contingit itaque advertere volucres in triplici statu humana voce instrui: minutissimas quidem cantionibus perdiscendis, maiusculas fabulationibus proferendis; nam grandes hominibus famulantur ad victum. Incidit hic - neque incommode opinor - brevis quaedam quaestio quam, quia Aristoteles in naturalibus quaestionibus produxit, haud continendam esse reor: quid sit, quod parvorum corporum aviculae laetius asseverantiusque concinunt quam magnorum. Quam sic idem Philosophus dissolvit: illis leviores atque propter calorem unitum mobiliores spiritus esse quam robustioribus, quapropter ad cantandum etiam esse alacriores. Sed unde arbitremur eas potentias in tanta differentia esse, ut aliae cantatrices sint, loquaces aliae, multae garrulae, denique reliquae fere mutae, nisi a natura specifica quae, ut occulte in omnibus rebus operatur, ita pariformiter in animalium vocibus viget.

[67] Quod, sicut homo cunctas animantes supergreditur mente, ita etiam voce antecellit. Capitulum II

Non est igitur parva eminentia ratio praesul, qua homo ceteris animantibus vocali munere praestat, ita ut per id naturam quoque humanam in toto orbe dominari exterius, sicut mente interius regnare, facile existimare possis. Nam tametsi in illlis quidem vox est, non tamen talis que ad vocem humanam ullo quidem pacto aut aliqua parte dignitatis posse accedere videatur. Nos enim voce nostra aut loquimur aut canimus aut contendimus aut aliquid tale divinum ac caeleste facimus; quod indicat in nobis maius quiddam latere, mentem videlicet ac rationem, quarum illae expertes uno solum fere aequali vociferatu affectus sensibiles mutuo indicant. Quamquam igitur divina dignatio quadrupedibus quidem vocem, qua cum hominbus participarent, dedit, nihil est tamen quod ad humanam magnificentiam queat comparari; cum ex nostris immortalitatem caelestis animi arguere liceat, ex illarum autem vociferationibus cum corporis interitu animae quoque - ut sensibilis rei de potentia materiae eductae mortalitatem; ex nostris rationem, intellectum, memoriam splendescere, ex illarum ne quicquam tale sed appetitus solum corporales significari. Quo minus mirum est, si homo per vocem cunctis etiam animantibus formidabilis sit sicut specie venerandus. In quibus quamlibet immanissimis belluis imperium exercet suum, repellendo easdem in silvas exteras ne hominum generi possint noscere. Et, quamvis serpentes omnes fere noxii sint, quidam ex cavernis extrahuntur carminibus. Elephanti quoque puellarum cantibus venantur in Aethiopia, si Physiologo auctori credimus. Ait enim bestias dulcedine cantus provocatas omnem feritatem deponere, inclinare se coram virginibus et in gremio earum obdormiscere tandemque ab illis iugulum praescindi ex quarum cruore purpura inficiatur - sed hoc de unicornibus liberius dici consuevit. Damone et Alphesiboea pastoribus cantantibus et iuvencae pasturae oblitae sunt et lynces indomitae pariter stupuerunt. Et hoc poeticum figmentum; nequaquam tamen sine magna ratione confictum esse a tali poeta crediderim. Quasi humana vox plurimum etiam possit in belluis, per quam ferae quaedam mansuescunt et cicures fiunt, quaedam ut simiae, ursi gesticulantur, quaedam plane hominibus obsequuntur, elephanti per hominem instructi, quasi aliquid humani sensus insit eis, sesores suos adorant. Nam in mitioris naturae animalibus manifestius dominium apparet. Canes enim domestici ita exultant ad voces dominorum, dum inclamantur ab eis, ut ebandiendo colloqui cum illis videantur; quidam ne mortem [quidem] [68] subire formidant pro dominis instigati ad invadendum hostem, sicut et equi, suorum gubernatorum ad ineundum certamen aut ad cursum redduntur alacriores. Bubulci et aratores, ut iumenta laetius aratrum subeant, leni sibilo ac dulci modulo adhortantur. Fiunt quidem ista omnia naturali ministerio vocis humanae: ut saevas bestias suae faciat inservire voluntati, propria et innata feritate derelicta. Quo verius nobis gloriandum est de beneficio vocis, unde caelestis origo in nobi refulget, quam illis de immensa corporum vastitate sine mente. Qua quia carent, muta et irrationabilia animalia vulgo nominantur, magis quam vociferata. Non est igitur tanta communio illa vocalis, quam nobiscum participant, quin multo maior sit differentia qua a nobis superantur propter excellentiam conditionis humanae. Relucet itaque ex voce humana manifesta et nobis naturae dignitas, ex bestiali vero obscura atque humilis ignobilitas, omni convenientia aequalitatis procul exclusa. Quid enim commune humane voci cum bestiali? Quae, ut ante dictum est, nihil nisi corruptibilis animae figmentum prae se gerit, nostra autem immortalis imaginem subtili sensu manifeste ostendit.

Quomodo per voces ac cantus homo dominatur piscibus ac belluis marinis. Capitulum III

Ac, ne quispiam putet maiestatem vocis humanae limitatam esse in animalibus terrestribus, in aquatilibus quoque imperium agativisse exploratum est. Quod, et si antea saepe, tum tamen maxime, cum beatissimus Petrus in verbo Iesu salvatoris nostri tam copiosam multitudinem piscium comprehendit quantam rete non potuerat sustinere. Et sanctus ac caelestis homo Antonius Patavinus marinis belluis imperavit, easdem ad audientiam verbi ex profundo pelagi evocando. Nam divus Franciscus talia cum volucribus antea actitaverat. Quae miracula, quia penitus divina sunt, non tam proposito nostro conveniunt quam quae naturaliter solum humana voce cognovimus esse operata. Ex quibus illud in primis occurrit admirabile profecto, si verum est, quod in XVI Noctium Atticarum apud Aulum Gellium relegimus scriptum esse libro neque praeteritum a famosissimo atque Graecarum Historiarum primario Herodoto scriptore. Unde liquido apparebit, quantae excellentiae musica vox sit quae, penetrans profunda maris, incolas eius ad auxilium periclitantis advocavit cantatoris Arionis. Vetus, inquit, et nobilis Ario cantator fidibus fuit. Is loco et oppido Methymnaeus, terra atque insula omni Lesbius fuit. Eum Arionem rex Corinthi Periander amicum amatumque habuit artis gratia. Is inde a rege proficiscitur [ut] terras inclytas Siciliam atque Italiam viseret. Ubi eo venit, aures [69] omnium mentesque in utriusque terrae urbibus demulsit. In quaestibus illic et voluptatibus amoribusque hominum fuit. Is tum postea, grandi pecunia et re multa copiosus, Corinthum instituit redire. Navem igitur et nautas, ut notiores amicioresque sibi, Corinthios delegit. Sed eo Corinthios homine accepto navique in altum provecta, praedae pecuniaeque cupidos cepisse consilium de necando Arione. Tum ibi pernicie intellecta pecuniam ceteraque sua ut haberent dedisse, vitam modo sibi ut parcerent oravisse. Nautas precum eius harum commisertum esse illatenus, ut ei necem afferre per vim suis manibus temperarent; sed imperavisse ut iam statim coram desiliret praeceps in mare. Homo, inquit, ibi territus, spe omni vitae perdita, id unum postea oravit ut, priusquam mortem oppeteret, induere permitterent sua sibi indumenta et fides capere et canere carmen, casus illius sibi consolabile. Feros et immanes navitas prolubium tum audiendi subit: quod oraverat impetrat. Atque ibi mox de more cinctus, amictus, ornatus stansque in summae puppis foro, carmen quod orthrium dicitur voce sublatissima cantavit. Ad postrema cantus cum fidibus ornatuque omni, sicut stabat canebatque, eiecit sese procul in profundum. Nautae, haudquaquam dubitantes quin perisset, cursum quem facere ceperant tenuerunt. Sed novum et mirum et pium facinus contigit. Delphinum repente inter undas adnavisse et, dorso super fluctus edito, vectavisse incolumique eum corpore et ornatu Tenarum in terram Laconicam devexisse. Tum Arionem prorsus ex eo loco Corinthum petivisse talemque Periandro regi, qualis delphino vectus fuerat, sese obtulisse eique rem omnem sicuti acciderat narravisse. Quae ne memoriam posterorum aufugeret, in templo delphinum Arionem gestantem depictum extitisse. Hanc igitur sive fabellam sive historiam - nam Gellius fabulam esse plana affirmat - propterea ad verbum ex elegante auctore superioribus adscripsi, quo mihi magis ad praecellentissimae musicae artis laudem et gloriam facere videretur. Quae tametsi fabula est, fateor tamen me non adeo severum atque horridum quin me filum orationis teretis reique vanae tam concinne deductae seris nonnihil delectet; cuius tam praestantes, praeter eos quos iam nominavi, videam esse assertores ut propter auctorum celebritatem res etiam aliquam videatur assequi veritatem. Nam Plinius, non fabulator sane sed rerum memorabilium diligentissimus inquisitor ac conscriptor, non ut fabulam sed veram historiam nono Naturalium suorum indidit libro. Quae si res conficta foret, nihil participans de vero: quis non videat tam celeberrimos auctores, argutos philosophos, scriptores disertissimos pro mendacibus, futilibus, denique vanissimis hominibus ab omnibus mortalibus merito habendos et deridendos? Non igitur [70] possum eo adduci, ut existimem tales viros solum inanem fabulam scribere voluisse. Quodsi a poeta quopiam tale quiddam conscribi, ut saepe est, tentatum foret, non tamen reputavero aliquem tam inanem ac vilem - etiam si Maevius ac Bavius foret - extitisse, qui nullum sibi simulacrum constituerit veritatis. Nam res apud poetas vera profecto est, poema vero figmentum subtili artificio inde diductum. Nunc autem, cum historia ab excellentissimis viris tradita est, concedamus tamen aliquid lautitiae eorum ut aliquanto legem historiae excesserint maluerintque poetae videri quam historici, atque indagemus, si possumus, utrumne aliquid istiusmodi apud verissimos scriptores factum esse legamus, quod non unius aut duorum solum sed innumerabilis populi testimonia facile possit comprobari. Equidem id ita faciemus, si nominati antea Gellii in septimo Noctium suarum scripta totamque urbem Romanam cum tota denique Italia testes citaverimus, testificantes nobis mirabile quiddam quod non ipsi legerint sed aspectaverint temporibus Caesarum in Campania esse factum. Puerili voce marinae belluae tam manifeste temperatum, ut referentibus nobis stupor inde suboriatur. Quod ut planius edisseram, Gellii scripta per ordinem paulo altius recensenda esse constitui; quorum contextus est talis: "Verba subscripsi [Apionis] eruditi viri ex Aegyptiacorum libro quinto, quibus Delphini amantis et pueri non abhorrentis [consuetudines], lusus, gestationes, aurigationes refert; eaque [omnia se] seipsum multosque alios vidisse dicit. Et nos quidem vidimus apud Puteolos delphinum, amantem mire puerum, inclamatum a puero acciri. Annatans itaque et pennae aculeos velut in vagina condens, ne dilectum sibi corpus vulneraret, praebebat ascensuro dorsum receptumque, equitis modo insidentem, per magnum aequor ad triginta fere passuum milia deferebat. Roma igitur omnisque Italia eo confluebat, ut piscem per amorem venereum vehentem puerum aspectaret."

Quid obstiterit quin, ut voce humana puer per amplissima maris spatia a delphino vectus est, non idem Arioni suavissime concinenti accidere potuisset? Praesertim cum idgenus piscium humanum consortium, ut Theophrastus scribit, singulari desiderio prosequatur, cantibus, symphoniis maxime hydraulicis - Solino Plinioque testantibus - mirifice delectetur gregatimque cantantes seque peculiari quodam nomine, quod Simonis est, quo appellari gaudet, inclamantes ad vada usque comitetur. Ex quorum quidem magnorum auctorum astipulationibus facilius creditu est quod de Delphinis hactenus est perscriptum. Neque hic piscis solum est qui cantibus [71] permulcetur, verum multae aliae marinae belluae usque adeo musicam consonantiam persequuntur, ut tubarum ac fistularum concentibus ab hominibus capiantur. Et si Plinio scribenti credimus, in Lycia fons est in eoque pisces qui evocati veniunt ad augurium. Hierapoli Syriae in lacu Veneris aedituorum vocibus parent vocati, exornati auro, veniunt adulantes. Nam Domitianus Caesar piscinas habuit, in quibus, nominatim pisces magistro vocante, ad escam enatabant.

Quid vox humana in insensibilibus rebus operatur. Capitulum IV

Quae hactenus enumeravi humanae vocis mirabilia opera, in sensibilibus quidem animalibus facta esse cognovimus: quae sequuntur, in insensibilibus, utpote elementis atque iisdem compositis insensatis - quo magis pateat incredibilis virtus spiritus humani. Nisi enim aer humana voce immutatus sit, neque cantus neque verbum aliquod mente conceptum ad alterius notitiam poterit pervenire. Facit igitur vox ut aer, qui ex se nullo quidem sensu perceptibilis est, impulsu suo veniat sub auditum et nuntius quidam sit secretorum cordium, qui alioquin segne solum fuerat elementum. Quemadmodum enim mollissima cera formam sigilli suscipiens per colorem se visui repraesentat, ita etiam aer voce immutatus sistit se auditui: ut, qualiscumque fuerit forma sigilli, talem eam visus recipit, ita, qualitercumque fuerit aer voce modificatus, taliter eum auris in penetralibus mentis admittit. Si igitur aer molliter tactus fuerit, si aspere, si concitate, si continue, si dissolute: taliter etiam afficere habebit mentem humanam. Habet igitur vox potestatem quietum aera immutandi atque proprium vehiculum suum ad auditum usque ipsum faciendi. Praeterea altius a terra quia naturae spiritalis est se elevandi, nubes ac caelos penetrandi atque in illis regionibus singularem virtutem suam ostendendi. Quid si non hoc eximium vocalis potentiae indicium fuit, cum Tito Flaminio libertatem Graeciae per praeconem promulgante tantus a populo clamor exortus sit, ut volucres attonitae, super contionem forte volitantes, in terram deciderint semivivae. Quid si non tunc admirabile prodigium apparuit in aquis Samariae, cum eas Eliseus propheta amaras quidem atque insalubres dulcs verbo fecit ac potabiles. Moyses gentem Israeliticam per medium mare traduxit, aquam de saxo eduxit. Josue in medio Jordanis alveo excussis undis Deo sacrificavit. Quid mirum si haec verbis fecerunt divina virtute sancti in aquis, cum etiam talia fecisse tradatur magnus Alexander in terris, quando oratione [72] fusa perversos Iudaeos includebat in montibus Caspiis, perpetuam pro sceleribus suis poenam illic luituros. Similia quoque Medea incantatrix fecisse traditur carminibus. De qua taliter Naso in persona eius prosequitur:

Concussaque sisto
Stantia concutio cantu freta, nubila pello
Nubilaque induco, ventos abigoque vocoque
Vipereas rumpos verbis et carmine fauces
Vivaque saxa sua convulsaque robora terra
Et silvas moveo iubeoque tremiscere montes
Et mugire solum, manesque exire sepulchris,
Te quoque luna traho ...

Neque vero hoc unum praetermisero, quod Plinius in sexto ac trigesimo mirablium Naturalium operum libro de voce inseruit; videtur enim ad hunc locum maxime pertinere. Olympiae structuram esse arte quidem mirabili in porticu quam oppidani Heptaphonon appellant, ubi septies eadem vox redditur. Miratur ergo tam gravis auctor vocem datam saxis, homini respondentem immo vero obloquentem. Quam admirationem nihil minuit M. Cicero, ubi pro Archia poeta orans dixit saxa et solitudines voci respondere humanae, neque poeta Mantuanus: respondent omnia silvae. Denique et plana dolia et parietes, ut idem Plinius asserit, loquentes efficimus, si nulla obsistat inaequalitas quae vocem impediat.

De miris quorundam aliorum animalium vocalibus effectibus. Capitulum V

Claudendus nunc mihi fuerat huius mei instituti liber tertius, sed, ne ceterae quoque animantes palam me negligentiae coarguant quod se in commemoratione vocalium virtutum praeterierim neque quicquam pro laude suarum vocum - quas se divino munere accepisse gratulantur - attigerim, cum bestiis in gratiam redeundum est. Quamquam igitur superius me dixisse memini nihil earum vocum esse quod cum nostris merito possit comparari, ne tamen existimemus penitus eas irritas esse, operare pretium visum est aliquid suorum operum proferre in medium; ut consideremus etiam in earum vocibus pro cuiuslibet conditione naturae reconditum quiddam et peculiare latere, quo Deus magis in omnibus operibus suis laudetur et nos cumulatius vocalia mysteria exsequamur. Quod eo, ut cetera, difficilius erit quo naturas rerum intelligentia comprehendere concessum nobis est [73] tardius. Nam omnis nostra quantacumque notitia est a rebus quidem extrinsecis originem ducit, quas intelligentia non praevenimus. - Alias enim quippiam congnosceretur antequam esset, quod impossibile est. Nam id soli Deo proprium est -. Inde fit ut, quasi in tenebris oberrantes et fugientes umbras pro veris imaginibus amplexantes, falsa pro veris saepenumero teneamus. Quis enim tam fidelis scriptor inventus est aut tam diligens admirabilium rerum investigator umquam fuit, qui se dicat omnium animalium naturas ac voces intelligentia sua complexum? Quis enim vastissima deserta tam late diffusa peragravit, marium abyssos penetravit, ut reconditas belluarum naturas nobis revelaret? Singulorum igitur animalium voces quia congoscere non possumus, neque naturas atque effectus earum etiam attingere praesumemus. Ne tamen opinionibus eorum irretitos nos penitus esse confiteamur, qui, se nihil intelligentia posse consequi existimantes, omnia, certissima etiam, pro incertis duxerunt dixeruntque nihil se omnino scire, etiam quod sapientes scire se ingenue profitebantur: aliquid proferemus quod, quia longa experientia compertum est et a magnis auctoribus litteris mandatum, infitias iri nefas esse duxerim. Quid igitur putemus cuncta animalia - volucres praesertim, quia maxime vociferatae sunt - aliud in tam multiplici generum diversitate intendere, quam qua possint maxima et perseveranti contentione pro naturali instinctu ac desderio vocibus suis Deum laudent atque glorificent? Nam ad hoc etiam faciendum sacer et regius vates cuncta animalia exhortari videtur, ubi ea generatim ad benedicendum Deum invitat, ita inquiens: Benedicite volucres caelis Domino et item Benedicite bestiae et pecora Domino, postquam in principio eiusdem psalmi universitatem rerum pariter ad benedicendum Deum sollicitaverat cum diceret: Benedicite omnia opera Domini Domino. Quod in aliis plerisque locis eundem vatem saepius fecisse commemorare possumus. Ea adhortatione prophetica credo multos Galliarum populos permotos esse, ut canoras aviculas in templis suis appenderent, quo Deus praesentiorem gloriam ex suis caperet mentesque hominum erectiores fierent ad laudem divinam, cum tam exigua corpuscula ita sollicita esse cantibus suis cernerent laudibus sui Conditoris. Non igitur frustra concessae sunt animantibus voces, per quas etiam Deus laudari se ac benedici praecipit per prophetam. Tunc autem palam benedicunt Deum, cum quaeque pro [74] suae conditione naturae aerem concentibus replent caelumque propemodum serenant, homines laetificant ceterisque suae naturae consortibus naturales affectus quasi colloquendo indicant. Qua in re imaginem quandam innatae prudentiae prae se mihi ferre videntur, cum nemo eas voces intelligere possit, nisi qui eorum particeps sit naturae. Nam pro diversis affectibus eas etiam saepe variant, quas cum se nosse quidam horioli existimaverunt, haruspices dicti sunt. Habent igitur certos gestus ac voces, quibus mutationes aeris et ventos ac pluvias ostentant, quibus fere mutuo confabulantur, amores indicant, iracundiam demonstrant, ad belligerandum se provocant iterumque quasi classico quodam e proeliis in castra revocant. Quomodo enim alias sine his affectibus animalia species suas conservare possent? Nullo praemisso amoris signo ad generandum? aut irritamento ad se ab hostibus defendendum? aut praemonitione ad necessaria proprii victus pullorumque suorum comportanda? Nam ut perfectiora animalia pertranseam: rex apum bombo pro voce emisso genti suae, quid sibi facto opus visum sit, signum dat. Grues quoque et coturnices, cum emigrandum longius sit - quod ferme singulis annis instante hieme fit - voces proprias edunt quibus se convocant, duces itineris constituunt quibus veluti in bene constituta republica vulgus tamquam principibus et maioribus obtemperant, gregrem non deserunt, profectionis signa summa attentione observant. Imperatores, veluti ad dimicandum paratiores acie instructa, longum iter profiscentes exercitumque magno animi robore praecedentes - nam grues etiam adversus Pygmaeos, pugnacem quidem gentem, letaliter saepe proeliantur - vocesque pro classico edentes, eximia fide atque concordia comitantur. Qui ubi ad proeliandum ventum est, quamquam ex longo itinere defessi milites, depositis sarcinis arreptisque - ut cuique pro temporis opportunitate ad manum sunt - armis sublatisque terribilibus quibus se mutuo cum suo rege cohortantur clamoribus, patentibus campis adversus perpetuos hostes Pygmaeos tanto impetu animorum irruunt, ut ex remotissimis Indiae partibus - veluti altero Dionysio imperatore - singulis annis ingenti triumpho ac gloria ad nos occidentales usque revertantur. Quae nisi vocum suarum instinctae suffragiis alias numquam fieri possent.

De multorum aliorum animalium vocibus atque earum variis significationibus. Capitulum VI

Habent quoque hoc fere naturale cuncta animalia, ut instante veris tempore usque ad solstitium aestivale maxime vocalia sint: quae pars toto anno iucundissima amoenissimaque est; quando quidem quaedam aviculae et [75] noctes et dies perpetuis continuant concentibus. Tunc igitur, ut Firmianus Lactantius pulchre veris tempus describens inquit:

Ad cantus revocantur avis quae carmine clauso
Pigrior hiberno frigore muta fuit.
Hinc philomena suis attemperat organa cannis
Fitque repercusso dulcior aura melos.
Constructura favos apis hinc alvearia linquens
Floribus instrepitans poplite mella rapit.

Ab hoc tamen statuo a natura cantandi tempore inter omnes volucres exemptus est olor, qui appropinquante ultimo vitae tempore suavissime canere perhibetur. Ego vero crediderim eum gemitum magis esse quam cantum, qui eructuans per retortum ac sinuosum collum talem proferat sonum. Abstinent autem in universum omnia volatilia, ne proxime nidis cantitent: singulari quodam dono ac gratia instinctus naturalis, ne, eorum pullis ab hominibus repertis et propterea a suis consortibus abstractis, species faciant interire. Pari quoque ratione cardueles asinis infensae infestaeque sunt, oculos rostris invadentes excaecantesque si facultas adsit, propterea quod bestiae pascentes quandoque nidos inter spineta et cardueta inventos disturbent atque disperdant, quominus pullis queant adolescere. Sed ad avium voces redeo. Concinunt itaque laetissime inchoante vere; quae ubi aestatem attigerint, incipiunt lentescere. Quarum nonnullae ut lusciniarum quoque voces, quod maxime mirandum est, tum ita propter coitum infuscantur, ut omnem splendorem atque amoenitatem pristinam penitus amittant. Omne autem fere animal post coitum vocem mutat, non solum volucres immo etiam et homines et quadrupedes. Causa igitur maximae vociferationis cunctorum animalium tempore veris amor est, quo sine cuncta animantium genera interirent. Nam nisi naturalis amor generandi illis inesset, quomodo species rerum, decor totius universi, per individua possent conservari? Naturalissimus igitur Aristotele docente is omnibus viventibus affectus inditus est quo divinum quiddam, cum singula corruptibilia sint, animantia plane videntur imitari; ut id conservetur per successionem in speciebus, quae videtur aeternitatem aemulari, quod in singulis permanere non potest fluxu temporali. Ad hunc affectum amoris sollicitandum in comparibus maxime se cantibus provocant aves tempore vernali; quod nominatus Lactantius iisdem carminibus prosequitur subdens:

"Hinc tibi nunc avium resonant virgulta susurro
Has inter nimio passer amore canit."

[76] Vere igitur genialis fervor non solum aviculas quas natura vocaliores fecit, sed etiam mutas alioquin bestias efficit clamorosas. Tunc ut ait prudentissimus poeta, discurrit quarendo bucula taurum omnesque ignotos saltus ac nemora miris boatibus adimplendo. Tunc equus ad suae consortis vocem non formidat rapacissima flumina atque amplissima stagna transnatare. Quocirca post magnum aliquem montem, ubi feminarum voces persentiscere non contingat, tempore amoris talia animalia releganda esse Maro hortatur. Debilitantur enim equi praesertim bellatores vocesque maiores fiunt circiter id tempus. Neque solum id animantium genus verum etiam mitiora cuncta animalia affectus naturales tum maxime clamoribus indicant saevioraque instigante venere fiunt. Nam arietes et capri voces proprias quibus feminas ad coitum vocant habent, alias quidem quam quibus derelictos in campis pullos ad se appellant. Asini relicta naturali stoliditate animosiores apparent, cum sub tempore amoris maxime rudant. Itaque nullo alio tempore domestica etiam animalia, neglecta naturali clementia, relictis consuetis tectis, habenis abiectis, sunt vocaliora. Elephanti domiti magis saeviunt, quo necesse est stabulis arceri ne voces silvestrium exaudiant, ad easdem vincula discutientes erumpendo. Quia autem affectus iste amoris praesertim iuvenibus inest, inde est quod cuncta animalia in iuventute vocalissima sint et canora. Nam senectute confecta, tamquam multis proeliis debilitati milites, domi commanent.

Quam naturam universorum animalium doctissimus poeta sub persona veterani pastoris cantatoris pulchre depinxit, ubi inquit:

Omnia fert aetas, animum quoque. Saepe ego longos
Cantando puerum memini me condere soles;
Nunc oblita mihi tot carmina ...

Vociferantur igitur tamdiu animalia quam amores suos videant futurae proli, ne species intereant, suffecturos. Toto ergo hieme sibi ipsis intenta quaeque sui solius summo silentio curam agunt. Quam quaedam tam parvo aestimant ut quasi sui oblita, veluit in arboribus sepulta aut in speluncis cavernarum sine esca abscondita, per longum tempus deliteant, novum ver cum summo desiderio expectando et tum se denuo ad veterem ac desuetum vociferandi usum expediendo; quo quasi in cucullo quodam totum consumunt aevum. Quamobrem vox quidem principium quoddam amoris conciliandi in animalibus est, medium convivendi et, quem cuncta statutis terminis optant, finis commodatissimus.

[77] Quomodo quaedam animalia vocibus suis hominibus utilia sunt, quaedam aliorum territiva. Capitulum VII

Sunt etiam animalia quaedam tum volatilia tum brutalia vocibus suis humano usui quam utilissima. Nisi enim anserum vocibus antea quam militum armis defensum Capitolium extitisset, de totius orbis imperio Roma postea non gloriaretur: Gallorum per ipsos in Capitolium conscensu manifestato. Qua de causa, ut Plinius locuples est testis, supplicia annua iuxta aedem Iuventutis persolvebant, vivi in furcas sambucea arbore infixi. Canum quoque voces tam sunt utiles visae latratibus suis incolumitati regnorum atque hominum, ut potentissimi regni nobilissima sedes, Arx Tarpeia, illis nocturnis excubiis committeretur custodienda. Quoniam quidem nulla res est qua valentius franguntur ac deteguntur furum latronumve conatus atque consilia quam vocibus canum. Ferunt enim eos plurimum olfactu valere eaque de causa vulgo domorum custodiis adhiberi. Obtinent quidem per singulas species, certas quasdam ac manifestas, quasdam etiam occultas, vocibus suis animalia propritates: quibus quandoque aliis formidini sunt. Quamvis enim vocem leonis omne animal exhorret, ipse tamen quam galli cantum nihil audit aegrius. Et pullastrae ad milvi vocem pertubatae confugiunt ad vepres. Aiunt quoque cervos ut canum ita etiam vulpium vocibus valde consternari. Elephantos voces suorum fugere victorum grunitumque minimae suis formidare. Draconem, animal certe horrendum, ad vocem pantherae propriam cavernam derelinquere. In India lupum esse triplici dentium ordine suffultum, cuncta animalia vocis horrore terrificantem. Onagrum 25 martii die duodecies rudere, eiusque vocis sonitu aequinoctium apud Afros deprehendi. Denique Marinum vitulum ut terrenum edere mugitum, et voce et vultu populum salutare. Nam quae de asina Balaam prophetae dicuntur, hominem articulata voce increpante: divinitus facta esse credimus, non naturaliter; sicut quae de bove, humana voce tempore belli macedonici Cnaeum Domitium consulem romanum terrificante prodigiose.

Finit liber tertius de natura cantus

[78] Haec habui, eruditissime Pontifex, quae praecedentibus libris de natura cantus ac vocis insererem; producturus postea qui restant, dum illis prium extremam manum imposuero atque a scoria scabrigineque politiore lima detersero. Interea hoc veluit musico quodam amoenissimo viridario, varietate rerum multarum referto, Claritudines taue oculos iucundissime pasces; spirantibus in eodem flosculis sensus pariter omnes atque animum laetissime confovebis. Ceterum auscultando diversissimarum animantium varios cantus - nam illi etiam huic loco minime desunt - caelestibus choris interesse videberis et cum immortalibus musicis immortalis quoque ipse interdum esse censeberis. Cumque autem ad te rursum redieris, collatione diversorum cantuum omnium creaturum manifeste intellige humanos cantus tanto excellere vociferationes reliquarum, quanto natura humana et habitu mentis excellentiaque corporali ceteras clarius antecellit.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License