Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[27] De cantu figurato secundum eundem fratrem Johannem Hothbi Carmelitam

Capitulum 1

De figuris

Fa26 (25)

Octo sunt figurae mensurabilis cantus, videlicet maxima, longa, brevis, semibrevis, minima, semiminima, croma et semicroma, ut hic: [MXv,Lv,Bv,Sv,Mv,M,SM] [CSM31:27,1; text: vel] [HOTDCF1 01GF] Duplex est maxima, scilicet perfecta et imperfecta. Maxima perfecta valet tres longas, et tunc est de modo maximarum perfectarum. Maxima imperfecta valet duas longas, et tunc est de modo maximarum imperfectarum. Dupla est longa, scilicet perfecta et imperfecta. Longa perfecta valet tres breves, et tunc est de modo longarum. Longa imperfecta valet duas breves, et tunc est de modo longarum imperfectarum. Duplex est brevis, scilicet perfecta et imperfecta. Brevis perfecta valet tres semibreves, et tunc est de tempore perfecto. Brevis imperfecta valet duas semibreves, et tunc est de tempore imperfecto. Duplex est semibrevis, perfecta et imperfecta. Perfecta valet tres minimas, et tunc est de maiori prolatione. Semibrevis imperfecta valet duas minimas, et tunc est de minori prolatione, ut hic patet:

[CSM31:27,2; text: vel sic, de duo in duo.] [HOTDCF1 01GF]

[28] Capitulum 2

De signis et mensuris

Fa26 (25)

Circulus denotat quod brevis valet tres semibreves, et plenitudo denotat quod semibrevis valet tres minimas. Semicirculus denotat quod brevis valet duas semibreves, et vacuitas denotat quod semibrevis valet duas minimas, ut hic: [Od,Bv,Sv,Sv,Sv/Sv,Mv,Mv,Mv,pt,O,Bv,Sv,Sv,Sv/Sv,Mv,Mv/Cd,Bv,Sv,Sv/Sv,Mv,Mv,Mv/C,Bv,Sv,Sv/Sv,Mv,Mv] Et si post circulum vel semicirculum sequitur signum ternarii vel binarii, circulus vel semicirculus denotat longam, et signum sequens denotat brevem; et si post circulum vel semicirculum sequuntur duo signa binarii vel ternarii, circulus vel semicirculus denotat maximam, signum ternarii vel binarii sequens denotat longam, et tertium signum binarii vel ternarii denotat brevem, ut hic: [Od3,Cd3,O3,C3,Od33,Od32,Od23,Od22,Cd33,Cd32,Cd23,Cd22,O33,O32,O23,O22,C33,C32,C23,C22]

Capitulum 3

De punctis

Fa26 (25)

Duo sunt puncta, videlicet punctus perfectionis et punctus divisionis. Si punctus perfectionis stat iuxta maximam, illa maxima valet tres longas, et si stat iuxta longam, illa valet tres breves, et si stat iuxta brevem, illa valet tres semibreves, et si stat iuxta semibrevem, illa valet tres minimas: [29] [MXv,pt,Lv,pt,Bv,pt,Sv,pt,Mv,pt,M,pt,A,pt] [CSM31:29,1] [HOTDCF1 01GF]]

Punctus divisionis dividit longas imperficiendo maximas, semibreves imperficiendo breves, minimas imperficiendo semibreves: [MXv,Lv,pt,Lv,MXv/Lv,Bv,pt,Bv,Lv/Bv,Sv,pt,Sv,Bv/Sv,Mv,pt,Mv,Sv/Mv,Av,Av,M,M] [CSM31:29,2] [HOTDCF1 01GF]

Capitulum 4

De ligaturis

Fa26-26v (25-25v)

Duplex est ligatura, recta et pendens. Ligatura recta est quando prima figura inferior secunda, vel quando ultima quadrata est inferior penultima. Ligatura pendens est quando prima figura est altior secunda, vel ultima quadrata immediate altior penultima. Quando ligatura est recta in principio sine virgula, dicitur cum proprietate, et in fine sine virgula dicitur cum perfectione. Item quando ligatura est pendens in principio sine virgula, dicitur esse sine proprietate, et in fine dicitur sine perfectione. Et omnis ligatura habens virgulam ascendentem in parte sinistra dicitur cum opposita proprietate, ut hic: [Lig3vad,Lig3vda,Lig3vLad,Lig3vcdsndacddx,Lig2vcssna,Lig2vcssnod]

Omnis ligatura cum proprietate facit primam esse brevem, et sine proprietate facit primam esse longam, et cum opposita proprietate facit primas duas esse semibreves; et cum perfectione facit ultimam esse longam, et sine perfectione facit ultimam esse brevem, ut hic: [30] [Lig2vacddx,Lig2vcdsnd,Lig2vd,Lig2vacddx,Lig2vcssna,Lig2vcssnod,Lig3vad,Lig2vart,Lig2vacddx,Lig2va,Lig3vaod] Omnes figurae primae et ultimae, si essent mille, sunt omnes breves, nisi ligatura esset cum opposita proprietate, quae facit duas illas esse semibreves, ut supradictum est. Maxima propter suam magnitudinem est cognita in omni loco, et longa nunquam vim suam perdit quam extra ligaturam habebat. Ligatura cum proprietate et perfectione, loquendo secundum veritatem, principaliter convenit musicae Gregorianae, quia omnis ligatura in musica Gregoriana vocatur in principio cum proprietate et in fine cum perfectione. Sed tantum isti 5 modi serviunt musicae mensurabili, quia habuerunt fundamentum suum a musica Gregoriana quae proprie musica appellata est.

Si vis scire si ligatura ascendit vel descendit, debes respicere ad secundam figuram, si est altior vel inferior prima: si est altior, ille ligatura ascendit; si inferior, illa ligatura descendit. Ligaturae in principio ascendenti convenit sola res, scilicet quod prima figura sit mera quadrata, ut hic: [Lig2vacddx,Lig2vacddx] Ligaturae in principio descendenti sola res convenit, scilicet quod prima figura habeat virgulam finitam in parte sinistra descendente, ut hic: [Lig2vcdsnd] Et hoc modo vocatur cum proprietate, et si alio modo inveniantur, vocantur sine proprietate, vel cum opposita proprietate, et hoc quando virgula ascendit: [Lig2vd,Lig2vod,Lig2vcssna,Lig2vcssnoa] Ligaturae in fine ascendenti vel descendenti convenit quod ultima figura sit altior vel inferior penultima: si est altior penultima, [31] illa ligatura ascendit; si est inferior, illa ligatura descendit. Ligaturae in fine ascendenti sola res convenit, id est quod ultima nota sit recta supra penultima vel habeat unam virgulam finitam in parte dextera descendente, ut hic: [Lig2vart,Lig2vart,Lig2vacddx,Lig2vacddx] Ligaturae in fine descendenti sola res convenit, scilicet quod ultima figura sit mera quadrata, ut hic: [Lig2vcdsnd] Et hoc modo vocatur cum perfectione, et si alio modo inveniatur, vocatur sine perfectione, ut hic: [Lig2va,Lig3vcdsndod,Lig4vcdsnddod,Lig2va] Et sic in omnibus modis reperiuntur ligaturae cum proprietate et cum opposita proprietate et cum perfectione et sine perfectione. Amen. Et sic est finis per me fratrem Johannem Bonadies in conventu Regii hora prima noctis 1474 die 20 septembris.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License