Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[39] Regulae Magistri Johannis Hoctobi anglici cantus figurati

Capitulum 1

De figuris

V 77

Figurae cantus figurati sunt octo, videlicet maxima, longa, brevis, semibrevis, minima, semiminima, croma, semicroma, et in hiis patent figuris, ut hic: [MXv,Lv,Bv,Sv,Mv,M,Mvxrt] [CSM31:39,1] [HOTDCF2 01GF] Maxima est duplex, videlicet perfecta et imperfecta. Perfecta valet tres longas, et tunc dicitur de modo maximarum perfecto. Maxima imperfecta valet duas longas, et tunc dicitur de modo maximarum inperfecto, ut hic:

[CSM31:39,2] [HOTDCF2 01GF]

Longa est duplex, scilicet perfecta et imperfecta. Perfecta habet tres breves, et tunc dicitur de modo longarum perfecto. Longa imperfecta valet duas breves, et dicitur de modo longarum imperfecto, ut hic:

[CSM31:39,3] [HOTDCF2 01GF]

Brevis est duplex, scilicet perfecta et imperfecta. Perfecta valet tres semibreves, et tunc dicitur de tempore perfecto. Imperfecta valet duas semibreves, et tunc dicitur de tempore imperfecto, ut hic:

[CSM31:39,4] [HOTDCF2 01GF]

[40] Semibrevis est duplex, scilicet perfecta et imperfecta. Perfecta valet tres minimas, et tunc dicitur de maiori prolatione. Imperfecta valet duas minimas, et tunc dicitur de minori prolatione, ut hic:

[CSM31:40,1] [HOTDCF2 01GF]

Reliquae figurae omnes secundum comunem usum semper sunt imperfectae, quamvis perfectae esse possint, cum quolibet totum sit divisibile tam per binarium quam per trinarium et e converso, ut hic:

[CSM31:40,2] [HOTDCF2 01GF]

Perfectus maior, perfectus minor, imperfectus maior, imperfectus minorque patent in hiis figuris:

[CSM31:40,3; text: Perfectio magiore, Perfectio minore, Imperfectio magiore, Imperfectio minore] [HOTDCF2 01GF]

[41] Capitulum 2

De signis et mensuris

V 78

Circulus significat brevem perfectam, semicirculus imperfectam. Punctus in circulo vel in semicirculo positus significat semibrevem perfectam, et vacuum significat semibrevem imperfectam, quamvis omnes figurae albae sint inperfectae secundum consuetudinem praeter brevem quae indifferenter accipitur.

Capitulum 3

De ligaturis

V 78

Ligaturae figurarum sunt quinque, videlicet cum proprietate, sine proprietate et cum opposita proprietate; quae quidem tres pertinent principio ligaturarum. Reliquae sunt cum perfectione, quae et sine perfectione; quae earum fini accidunt.

Ligatura figurarum cum proprietate ascendens habet primam figuram inferiorem secunda et meram quadratam; et si cum virgula descendente in parte dextra, dicitur sine proprietate. Et si in parte sinistra ascendente, dicitur cum opposita proprietate, ut hic:

[Lig2a,Lig3aacddx] Cum proprietate | [Lig2art,Lig3aart] Sine proprietate | [Lig2cssna,Lig3cssnaacddx,Lig2cssnoa] Cum opposita proprietate |

Ligatura cum proprietate descendens habet primam figuram altiorem secunda cum virgula in parte sinistra descendente; et si [42] sine virgula, sine proprietate dicitur. Et si cum virgula in parte sinistra descendente, dicitur cum opposita proprietate, hoc modo:

[Lig3cdsndd] Cum proprietate | [Lig4ddd,Lig2od] Sine proprietate | [Lig2cssnod,Lig3cssndd] Cum opposita proprietate |

Omnis ligatura cum proprietate facit primam figuram brevem, et sine proprietate longam, et cum opposita proprietate duas primas semibreves; medius vel mediae omnes ubicumque breves dicuntur, nisi si cum opposita proprietate ut supra diximus.

Ligatura ascendens cum perfectione habet ultimam figuram altiorem penultima directe supra illam, vel cum virgula in parte dextera descendente; et si est sine virgula, sine perfectione dicitur, ut hic:

[Lig3cdsnodacddx] Cum proprietate | [Lig4cdsnddacddx] Cum perfectione | [Lig3cdsnodart] Idem | [Lig3cdsnodacddx] Cum perfectione | [Lig2cdsnod] Sine perfectione |

Ligatura cum perfectione descendens facit ultimam figuram inferiorem penultima meram quadratam; et si obliquam, sine perfectione dicitur, hoc modo:

[Lig4cdsnoddd,Lig4cdsnddd,Lig2cdsnod]

Omnis ligatura cum perfectione facit ultimam figuram longam sive brevem, nisi sit cum opposita proprietate quae ambae semibreves sunt. Sed longa ubicumque virgula cognoscitur, et maxima sua magnitudine et cetera, ut hic:

[Lig3cdsndd,Lig2cdsnod,Lig4cdsndda,Lig3cssnodacddx,Lig2cssnod; L,MX]

[43] Capitulum 4

De pausis

V 78v

Pausae sunt sex, videlicet pausae longae, brevis, semibrevis, minimae, semiminimae et cromae. Pausa longae de modo imperfecto transit per duo spatia, et de modo perfecto per tria. Pausa brevis transit per unum spatium sive perfectae sive imperfectae. Pausa semibrevis descendit ad medium spatium in quavis prolatione. Pausa minimae ascendit ad medium spatium, similiter pausa semiminimae cum unco supra. Et pausa cromae ponitur in medio spatio cum unco supra et infra. Et quando pausae longarum ponuntur binae, significat maxima erit imperfecta; et quando trinae, significat de modo perfecto, ut hic:

[CSM31:43; text: longae imperfectae, longae perfectae, brevis, semibrevis, minima, semiminima, cromae, a, b] [HOTDCF2 01GF]

Et quando reperiuntur duae pausae semibrevium simul stantes, cantus erit de tempore perfecto.

Capitulum 5

De punctis

V 79

Puncti sunt duo, videlicet punctus perfectionis et divisionis. Quando punctus perfectionis stat iuxta maximam, valet longam; [44] iuxta longam, valet brevem; iuxta brevem, semibrevem; iuxta semibrevem, minimam; iuxta minimam, semiminimam, ut hic inferius patet: [MXv,pt,Lv,pt,Bv,pt,Sv,pt,Mv,pt,M,pt,Mvxrt,pt] [CSM31:44] [HOTDCF2 01GF]

Punctus divisionis ponitur inter duas semibreves ad imperficiendum breves, vel maximam vel longam ratione brevium in eis intellectarum. Et hoc fit quando numerando breves adinvicem divisione trinaria, una sola quae tales figuras imperficere debet. Et quando reperiuntur duae semibreves ante brevem perfectam, ultima semibrevis alteratur, id est duplicatur, ut hic: [Sv,MXv,Sv,pt,Sv,MXv,Bv,Lv,Sv,pt,Sv,Lv,Bv,Sv,pt,Bv,Sv,Sv,Bv,Sv,Sv,Sv,Sv,Sv,Bv; Bv,Sv,pt,Sv,Sv,Bv]

Et tot semibreves possunt a maximis et longis abstrahi quod in eis intelligunt breves, ut hic: [Sv,Sv,MXv,Sv,Sv; Sv,Lv,Sv] Et punctus divisionis inter semibreves positus significat brevem esse de tempore perfecto; praeterea quando semibrevis sola praecedit vel sequitur illas figuras, semper imperficit eas, nisi impediatur per punctum, ut hic inferius patet: [O,Sv,MXv; MXv,Sv; Sv,Lv; Lv,Sv; Sv,Bv; Bv,Sv; Sv,MXv; pt,MXv,Sv,pt]



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License