Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[f.1r] Incipit palma choralis de rationibus cantus ecclexiastici edita a Magistro Iohane de Olomons Alias de Casteliono Scolastico.

INgenio facilis pateant ut lumina cantus.
Omnipotens artis satago conscribere palmam.
Hinc igitur finis medium sis principiumque.
Aptosque pueris modulandi prebeat actus.
Nam quia si primum cantus grauis aspicietur.
Notum tunc leuiter reddet solertia docti.
Et presens tabula tollet de hinc tedia queuis.
Suscipiant ergo dociles que musica donat.

Prologus.

FVndamentalem cantus choralis pro adolescentum clericorum profectu. reseraturus noticiam potiora dedascalorum de hac arte tractantium precepta uelut in speculo gramatice feci lucidius imitabor. A uiris etenim quam pluribus professionis ecclesiastice sum rogatus vt ea que uerbaliter de canendi arte paucitatem soleo docere discentium scriptotenus seculorum multitudini pollicarem quatenus id agens talentum adnuo fideliter commissum lucrifacerem pro salutis gloria reportanda.

Michi igitur in Xpisti saluatoris nomine. Reuerendissimique patris et domini mei Brande Cardinalis Placentini Sabinensis [Nota m. sec. in marg.] Episcopi solarem illorum acquiescenti precibus Ac nouiciis uolenti prodesse clericis. Placet quoniam sub musica cantus quilibet continetur et melodia prius diffinire quid sit musica et unde dicitur quot eius sunt partes et qui effectus ut intelligatur id de quo fuerit disserendum.

Quid est musica et Vnde dicitur.

MVsica est enim scientia regularem docens noticiam ad canendi perfectionem. dicitur vero a Moys quod est aqua. Nam olim ut innuit Vgotio Pisanus. a Pitagora primum in ydraulis et maleis fuit fabrilibus adinuenta Vel quia de vocum tractat proportionibus. Et sine humoris beneficio nulla cantus subsistit delectatio.

Boetius autem [ras.] ut ferunt ipsam a Grecis transtulit ad Latinos. Quam tandem Guido [praticus. m. sec. in marg.] et Alii quam plures subsequenter auxerunt et amplius regularunt.

De partibus Musice.

PArtes quidem Muxice tres fore dicimus Armonicam. Organicam et Metricam Armonica ex vocum cantibus constat. Videturque componi ex ad monos quod est vnum. dixit magister reuerendus vxu ueterum commutato. Organica flatu aut digitorum pulsu canorem educit. Est enim organum secundum Iohannem Iannuenem in Katholicone nomen generale omnium Instrumentorum musicorum licet etiam pro quodam capitur speciali. Nam aut uoce editur cantus ut per fauces aut flatu ut per fistulam uel organum aut pulsu ut per citharam uel quodlibet aliud quod ratione consimili canorum est. Metrica uero vocum aut sonorum mensuram ratione probabili diuidit et discernit. Hoc enim nomen a metros quod est mensura descendit. Quoniam quem admodum poeta in Metro dictionum literas metitur et sillabas sic musicus artista vocum seu notarum proportiones modos ac mensuras considerat ac distinguit. Quamquam autem cantor vsualis ut cecus canendi vestigia quodammodo repetit quo tamen casse uadat penitus ignorare dignoscitur. Ideoque tales sensu duce clamare sicuti lupi natura vllurare. potius quam canere musicorum collegio coprobantur vult nam Guido musicorum peritissimus quod ita est de cantoribus sine arte canentibus ueluti de literatis illis qui nunquam literas didicerunt. [Non ut more Donati. 470. m. sec. in marg.]

De effectibus musice.

[f.1v] [Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.1v; text: c, d, e, f, Grecis, ut, re, mi, fa, sol, vt queant laxis resonare fimbris mira et cetera, Tempore Guidonis m. sec.in marg.] [JOHPALM 01GF]

ERat quippe apud priscos nostros tam turpe musicam nescire quam litteras interponebatur enim [videlicet in marg.] non modo sacris tantum sed et omnibus solemnibus diebusque letis tristioribus ne rebus Vt in ueneratione diuina himni uel laudes ita in nuptiis cantus Himenei et in funeribus treni seu lamenta canebantur. In conuiuiis lira uel cithara pulsabatur. Iusta illuc Virgillii primo Eneidos Cithara crinitus Iopas. Personat aurata docuitque maximus Athlas. Sic [Si ante corr.] ergo in singulis ordinabatur genus condescens musicorum. Et ut scribit Ysidorus libro tertio Ethimologiarum sine musicha nulla disciplina potest esse perfecta nichil sine illa. Nam spiritus celum mundum homines bestias volucres et sirenes suis modulationibus musica prouocat. Insuper. Carmina poetarum. Tragedie. Commedie Rithimi ac diuerse prolationes et accentus in mutatione suaui se musice legibus summiserunt.

Mouet preterea musica affectus in diuersum habitum sensus Operum enim fatigationem solatur pugnantes ad animi fortitudinem incendit Inimicos turbat corda mulcet letitiam inducit sedatque spiritus incitatos sicut de Dauid legitur quod a Saul spiritum malignum per cithare cantum eripuit.

Quamobrem cum musicha sit vnicuique non modicum necessaria a quibuslibet eam exercentibus vtilis et iocunda summe diligenter clerici per lumen doctrine musicae artis regulas uelint. quia uelle debent. indagare feruentius et ab occulis suarum mentium nebulam detergere cecitatis Vt sic ignorantie turpitudinem seculique derisum valeant euitare Quoniam ipsi dictim creatorem omnium eiusque sanctos in ecclesia canticorum decentia laudare pre ceteris sunt astricti. Et cum pulcritudo vniuscuiusque rei consistit in eo quod sibi maxime competit. Turpe igitur erit presertim clerico ignorare quod vnicuique conuenit non nescire.

Quotuplex est cantus. Autoris intentio Et quid est Cantus.

UErumtamen omnis cantus qui voce humana exercetur et qui in instrumentis organicis [horganicis ante corr.] formatur est duplex. scilicet. Planus quem coralem a clericorum choro in ecclesia vocitamus. et Mensuratus qui in varia vocum consonantia temporibus seu quantitatibus mensuratur. Dimissa itaque per tractatione huius cantus mensurati ac aliis quibusdam a musice Autoribus speculatiue nimium et obscure tradditis non multum clericis nisi de bene esse necessarijs. Solum nunc in hoc opere regulas et doctrinam cantus ut premissi choralis seu plani qui fundamentum est in reliquo secundum veram canendi artem de natura vocis in se considerate non artem in comparatione ad alias accepte per normas manus modorum proportiones et tonorum habitudines quantum diuina prebebit gratia utiliter exarabo.

Dicitur autem cantus choralis planus non quia sine mensura sit sed quia tractim plane et vniformi dimensione voces seu note in eo debent proferri preterquam penultima seu antepenultimam que propter decetiam parumper diutius retinentur.

Cantus uero est inflexio vocis per arsim et thesim. id est. eleuationem et depressionem prolata regulater et concine. [[Visus.]]

Uersus:

SI quis amat muse cantans vernaculus esse
Hoc modicum solers opus artis discere curet.
Nam male cantabit qui non canit arte sed usu.
Cantorem fatient ars et vox iuncta per usum.
Vox canit ex arte clamat sed dum caret arte.
Fert ratio cantum clamorem dat nisi sensus.

Executio Et primo quot sunt littere in musica. Et quid est littera. Quot sunt uoces Et quid est vox. Et de earum distinctione.

QVoniam secundum philosophum de prioribus prior fieri debet speculatio et a communibus procedendum [f.2r] est ad minus communia id circho primitus est animaduertendum. Quod secundum numerum planetarum in musicha septem sunt littere seu figure. scilicet. a. b. c. d. e. f. g. que rescripte per viginti linearum et spatiorum limites ut regulatrices siue claues canendi vocibus proponuntur. Vnde ut hic acipitur littera est clauis vocem uel uoces per limites indicans et proprietatem aperiens.

Voces uero siue note omnium musicorum auctoritate sunt sex videlicet. vt. re. mi. fa. sol. la. per quas tam in ascensu quam in descensu alterius mutationibus factis omnis cantus sufficientissime decantatur.

Vox generali sumpta est sonus ab ore animalis prolatus naturalibus instrumentis formatus.

Instrumenta autem naturalia vocis dicuntur Pulmo. Gutur. Pallatum. Lingua. Quatuor dentes anteriores et Labia. Licet sine quibusdam ex istis quedam animalia formare possunt vocem ut aues que dentes non habent. sed ad uocis formationem instrumenta eque necessaria Sunt autem vocum quatuor differentie Prima articulata literata vt [mi secunda articulata literata ut gemitus infirmorum. tertia inarticulata literat ut in marg.] cra Corvuorum. Quarta inarticulata illiterata. ut stridor dentium. Quarum solum articulatam literatam. id est. significatiuam et scriptibilem ad musicam dicimus pertinere. Et quia hec est nota animi conceptum explicans ob hoc rite appellatur nota illa que in cantu figuratur. Nam ipsa inspecta manifestat qualiter proferre vocem regulariter debeamus. Ex his haberi potest quod vox musicalis est sonus ab ore [homine ante corr.] humano prolatus naturalibus Instrumentis formata auditu sensibilis nota scriptibilis et ratione discretiuus. Et hanc uocem etiam per sonum instrumentis organicis imitamus

Nota uero est signum vocis musicalis demonstratiuum.

De ordinatione et situatione litterarum et Vocum Musicalium:

DIctas quidem sex uoces mixtim ac diuersimode connexas et repetitas cum prenominatis septem litteris veteres Magistri in decemnouem [decenouem ante corr.] digitorum Iuncturis sumitatibus computatis intra manum sinistram pro memoria promptiori situare rationabiliter decreuerunt. Quibus extra manum in quinto medii digiti articulo et limite vicesimo vox vna. scilicet. La cum hac littera. ee. propter .b. quadri seu .b. duralis tertii deductionem insuper est adiuncta.

Statueruntque preterea quod quecumque vox uel voces cum littera sua per seriem manualem in numero impari repartientur Vt essent lineis consignande Que uero in numero pari vt spaciis deputentur. Itaque he littere et uoces connexe. Vt prefertur et repetite sic iuxta progressum solitum in hac ipsa serie collocantur.

Series Musicalis manualis siue

[Gamma]vt. A.re. B.mi. C.fa.ut. d.sol.re. E.la.mi. F.fa.ut. G.sol.re.ut. Alamire. bfabmi. csolfaut. dlasolre. Elami. ffaut. gsolreut. aalamire. bbfabbmi. ccsolfa. ddlasol. eela.

Quid est Series manualis et quid limes

SEries igitur manualis est viginti limitum litteris uocibus et proprietatibus distinctorum legiptima comprehensio.

Limes uero est linee uel spacii via ordinata littere et vocis seu vocum contentiua. Ex quo habetur quod limitum alius est in linea alius est in spatio

Situatio seriei per iuncturas et limites in Manu:

[Gamma]Vt situatur in summitate policis in linea. Are in seconda iunctura eiusdem in spacio. Bmi radice eiusdem in linea. Cfaut in radice indicis. in spacio. Dsolre in radice medii in linea. Elami in radice anularis in spacio. Ffaut in radice auricularis in linea. Gsolreut in seconda iunctura eiusdem in spacio. Alamire in tertia eiusdem in linea. bfabmi in summitate eiusdem in spacio. Csolfaut in summitate anularis in linea. dlasolre in summitate medii in spacio. Elami in summitate [f.2v] indicis in linea. ffaut in tertia iunctura eiusdem in spatio. Gsolreut in seconda eiusdem in linea aalamire in seconda iunctura medii in spacio. bbfabbmi in seconda iunctura anularis in linea. ccsolfa in tertia eiusdem in spacio. ddlasol [in tertia supra lin.] iunctura medii in linea eela in quinta eiusdem extra manum in spatio situatur.

Cautela puerorum cognoscendi leuiter lineam uel spacium in manu:

SCiendum autem quotiens alicui discenti difficile fuerit in aliqua iunctura lineam uel spacium cognoscere tunc considerat vtrum linea uel spacium sit in illius digiti radice et ab illa computet in eodem sursum usque ad iuncturam de qua intendit et protinus inueniet. Verbi gratia Radix indicis est in spacio. Igitur seconda iunctura eiusdem digite erit in linea tertia in spatio et pariformiter per digitos ceteros computetur. Versus

QVot digitis leua iuncturas accipit intra.
Musica tot sedes Varias prestatque figuras.
Vt re mi fa sol la fit modulatio cuncta.
Voces a b c d preit omnes semper et e f g.
Gamaut Are Bmi pollex primum retinebit.
Assigna reliquas compagibus ut petit ordo.
In medii quinta cantoribus Additur eela.
Linea portat eas numerus quas inuenit impar.
Insuper in spacio relique mansere ineando.
Et manus et nota tibi sistit in agmine cuncta.

De modo tractandi in hoc opere.

PLacet in tractatu presenti huius artis doctrinam tradere per exempla Quoniam optimus modus demonstrationis est exemplorum positis Iuxta illud Senece ad Lucillum longum iter per precepta breue et efficit per esempla. Itaque ab esemplo manuali incipiens reliqua sancti spiritus annuente gratia exemplorum speculationibus reserabo vt discentes non solum ad peritiam canendi cantus editos promoueantur sed etiam si placuerit inducentur ad inueniendum et componendum de nouo super quocumque tonorum Antiphonas seu alios cantus iusta exigentiam regulares.

[f.3r] [Prima mentione tradetta da Guido a Grecis. videlicet. m. alt.]

[Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.3r; text: vt, ut, re, mi, fa, sol, la, Vt queant laxis, resonare fimbris. mira gestorum. famuli tuorum solue poluti. labii reatum. Sancte Ioannes. m. alt.] [JOHPALM 01GF]

[f.3v] Distinctio litterarum Musicalium

EX prenominatis litteris in serie manuali et limitibus collocatis octo quidem prime videlicet a principio usque alamire in linea excluxiue propter demissos in cantu vocum suarum tenores graues uocantur et he figuris capitalibus taliter sunt scribende. [Gamma] A. B. C. D. E. F. G. Quarum prima sola inter omnes greco fruens nomine et scripto. Gamma. id est. G apellatur ob differentiam ut quidam uolunt g acuti que littera sicut et hec in linea situatur uel uerius ut denotetur quod latini primum a grecis sicut in prohemio dictum est hanc scientiam receperunt et uelut non ingrati ad eternam huius rei memoriam hanc litteram pro musica principio posuerunt Quatuor autem istorum [littere finales m. sec. in marg.] grauium. scilicet. D. E. F. G. sunt sedes octo tonorum seu termini cuiuslibet cantus regularis de quibus tonis loco suo postea disseretur

Septem uero littere sequentes videlicet ab alamire in linea inclusiue vsque aalamire in spacio exclusiue ob acutos respetu precedentium in uocibus suis accentus accute nominantur. et he differentie causa figuris hoc modo scribuntur simplicibus seu minutis. A. B. C. D. E. F. G.

Sed ultime quinque ab aalamire in spacio inclusiue usque ad finem propter acutiorem uocum suarum altitudinem excelentes siue superacute a cantoribus nuncupantur et iste tali modo figurari solent protractionibus duplicatis. aa. bb. cc. dd. ee.

Sunt itaque sicut et limites littere viginti scripto diuersificate que sigilatim vt patuit vocum limitibus proponuntur. Quilibet ergo limes quemadmodum prolatio et figure differentia demonstrat sibi litteram obtinet deputatam. [Gamma]vt enim habet. [Gamma] id est. G graue. Are habet A graue. Bmi habet B graue et ita usque ad seriei finem per singulos limites procedatur. Versus.

UOces octo graues scribuntur que capitales
Septem diminuas quas bine vocitabis acutas
Quinque sed excellunt quibus est bene littera duplex
Collige sic cunctas bisdenas ut tibi sumas
Quilibet et proprium capiat limes elementum
Quod possit reliquis scripto differre figuris

De notis siue figuris ponendis ponendis in cantu corali.

NOtis siue figuris simplicibus in cantu corali vtimur duabus quadrata videlicet ut sic [B,B,B]. Et quadrangula. id est. que quatuor habet angulos oppositos duos obtusos et duos acutos ita quod anguli acuti sese respiciunt sursum et deorsum et obtusi dextrorsum. et sinistrorsum Vt sic. [S,S,S,S] He tamen figure in prolatione non differunt sed pro libito alicui vtuntur priori aliqui altera et aliqui eas comiscent. Hec uero commixtio specialius fieri solet cum cantus coralis imitatur mensuratum quoniam tunc quadrata ponitur pro longa et illa qudrangulla pro breui sicut fit in aliquibus sequentiis et in symbolo. Quelibet autem dictarum figurarum situari debet precise supra sillabam si sillaba unam tamen recipit.

Qualiter uero dicte figure per virgulas et notas oblongas ad inuicem colligantur si sillaba plures recipit aduersis que diuersimode assumuntur nunc pretermitto propter operis breuitatem. Non enim multum est curandum dummodo [breuis supra lin.] distinguantur vt cantor eas [discernere in marg.] Valeat ratione.

Est nam puto ligatura notarum adinuenta ut minus de spacio occupent cum plures vni sillabe depunctantur aut etiam ad decorem

Sit nota quadrata simul et quadrangula nota.

Versus. Sillaba quam recipit plures quoque uirgula pangit.

[f.4r] De ascensu et descensu pro uocis adaptatione.

UT autem nouiciis primum in hac arte instruendis accessus pandatur habilior ipsis pro vocum adaptatione ante specialiorem regularum declarationem presentes Vocum musicalium ascensus et descensus generaliter absque mutationibus arbitror premittendos Quibus vocetenus incorporatis ad subsequentes musice normas poterunt conuenientius properare.

Nam secundum Boetium oportet vocum ascensiones et descensiones siue consonantias non solum animo sed auribus et proferendi consuetudine notas esse. Frustra enim nisi fuerint exercitatione quoque cognite ratione et sensu colliguntur.

Versus.

Hic pueri primum discant deflectere voces.
Denuo per partes capient artis rationes.

[Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.4r; text: Sex voces per quas omnis cantus canitur., Ascensus de vt in alias voces., Descensus de la., Ascensus de re., Descensus de sol., Ascensus de mi., Descensus de mi, Ascensus de fa., Descensus de fa., Descensus per singulas voces., Ascensus et descensus per concordantias., Item alius ascensus et descensus.] [JOHPALM 02GF]

[f.4v] De proprietatibus Manus Et primo quid est manus

A Modo bis abitis ad manus descriptionem eiusque declarationem specialiter procedatur Vnde manus in presenti est vocum musicalium clauigera digitorum adornata nominibus proprietatibusque distincta.

Sicut enim absque ministerio manus nulla usus habilitas exerceri potest sic sine manu.

Musica tam naturalis quam instrumentalis non acquiritur Igitur ipsius proprietates sunt memorie diligentius imprimende.

Distinctio proprietatum nature .b. mollis et [sqb] quadri.

IN manu seu musica proprietates sunt tres. que cantus nostris Vocitantur temporibus. scilicet. natura [sqb] quadrum siue durum b molle siue rotundum. Natura est modus canendi proprie sine vocis vel soni disproportione naturaliter institutus. Et ob hoc cantus naturalis dicitur quia vox humana in quarto limite seu inter quatuor uoces tam ascendendo quam descendendo post duos tonos amplecti semitonium delectatur. [sqb] quadrum dicitur propter littere formam quam ei auctores musice ascripserunt Eademque proprietas uocatur [sqb] durum ob soni duritiam quam per Tritonum [Teritonum ante corr.] producit in re pugnantia .b. molis aut nature.

Sed b mole siue rotundum indifferenter dicitur propter causam soni uel littere formam oppositam [sqb] quadro siue duro. Temperat enim .b. mole dum necessitas aut comoditas accidit [sqb] duri duritiam modis in limitibus commutatis ut sic delectabilis causaretur uarietas ne crebra cantus asperitas fastidium auditoribus generaretur. qua quidem repugnantia sublata tam .b. mole quam [sqb] durum voces suas proprie deducit et formaliter ut natura

Cautela de cognitione b mollis

ANimaduertendum est autem quod voces .b. molis magis plerumque per descensum quam ascensum inferuntur presertim cum ab .F graui aut aliis grauibus non plene ascenditur in .c. acutum uel ultra sed vice uersa cantus per .b. acutum gradiens reflectitur in uel versus F. graue.

Fit etiam cum cantus a quacumque proprietate progressus .b. accutum girans tendere conatur in .F graue: Quemadmodum fieri contingit in pausis autem circa fines presertim in cantibus toni quinti et sexti qui quoniam penitus suis gradiuntur vocibus per .b. molle simille intelligeri poterit dum occurrerit in limitibus excellentum.

Discant itaque cantantes in distinctione .b. molis et [sqb] duri cautam per intellectum et rationem dilligentiam modis quibuslibet adhibere. Ne signis corrupte vitio notatorum positis in absurda modorum deuia seducantur.

Quid est cantus seu proprietas in manu

PAtet in predictis quod canendi proprietates cantus a modernioribus appellantur vt autem hic sumitur Cantus non est alliud nisi sex uocum musicalium secundum eleuationem et depressionem debita ordinatio.

Ademus adiuisionem formalem iam existimo procedendum conuenientibus Vtendo terminis pro capescentia puerorum.

Diuisio cantuum seu proprietatum in manu. Diuisio cantuum seu proprietatum in manu.

TRes sunt cantus in manu siue musica. scilicet. [sqb] duralis. Naturalis. et .b. mollis. Et isti tres diuiduntur in septem .[sqb]. duralis in tres Naturalis in duos et .b. mollis etiam in duos.

Primus cantus .[sqb]. duralis incipit in .G.ut in linea et finitur in elami in spacio probatur sic

[Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.4v,1; text: voces primi [sqb] duri.] [JOHPALM 02GF]

Secundus cantus .[sqb]. duralis incipit in Gsolreut in spacio et finitur in elami in linea probatur sic

[Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.4v,2; text: voces secundi .[sqb]. duri.] [JOHPALM 02GF]

[f.5r] Tertius cantus .[sqb]. duralis incipit in gsolreut in linea et finitur in eela extra manum in spacio probatur sic.

[Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.5r,1; text: voces tertii .[sqb]. duri.] [JOHPALM 03GF]

Primus cantus naturalis incipit in .Cfaut in spacio et finitur in alamire in linea probatur sic

[Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.5r,2; text: voces prime nature.] [JOHPALM 03GF]

Secundus cantus naturalis incipit in .csolfaut in linea et finitur in aalamire in spacio probatur sic.

[Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.5r,3; text: voces secunde nature.] [JOHPALM 03GF]

Primus cantus .b. mollis incipit in .Ffaut in linea et finitur in dlasolre in spacio probatur sic.

[Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.5r,4; text: voces primi .b. molis.] [JOHPALM 03GF]

Secundus cantus .b. mollis incipit in ffaut in spacio et finitur in ddlasol [ddlasolre ante corr.] in linea probatur sic

[Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.5r,5; text: voces secundi .b. mollis.] [JOHPALM 03GF]

UNicuique igitur dictorum cantuum in septem diuisorum iste sex uoces. vt re mi fa sol la. per ascensum et descensum libere sunt concesse Et vbicumque in aliquo limite reperitur ista vox. vt est inceptio alicuius cantus et quilibet reliquarum uocum illius cantus capit radicem in illa ut vero habet radicem in semetipsa.

OMnes quoque uoces que oriuntur in .g. et terminantur in e. proferuntur per cantum [sqb] duralem. Et que oriuntur in C et terminantur in a proferuntur per cantum naturalem. Que autem oriuntur in f et terminantur in d proferuntur per b mollem.

Ex quo patet quod iste tres littere .g.c.f. omnium cantuum tenent principia. Et e.a.d vendicant sibi fines quemadmodum lucidius videri in figura poterit subsequenti.

Versus

TRes cantus manui complexos musica prebens.
Diuidit in septem recte quos cantor adaptet.
Duplex natura. b mol duo tresque [sqb] duri.
C dat naturam. b mol F. g.que [sqb] durum.
Postremus primus modius sic hic ordinis ymus
Terminus e primo. d terno dehinc a secondo.

[Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.5r,6; text: superacute, Acute, Graues, G, A, B, C, D, E, F, a, b, c, d, e, f, g, aa, bb, cc, dd, ee, vt, re, mi, faut, solre, lami, solreut, lamire, fa.[sqb]mi, solfaut, lasolre, primus cantus .[sqb] duralis, primus naturalis, primus b mollis, secundus .[sqb] duralis, Secundus naturalis, Secundus b mollis, Tertius .[sqb] duralis.] [JOHPALM 03GF]

[f.5v] De clauibus ponendis in Cantu.

QVamquam quelibet litterarum musicalium est uel esse potest in suo limite clauis non tamen nisi pauce ex eis a diuersis diuersimode pro clauibus capiuntur Et in libris cantibus annotantur.

[Gregoriani viono due chiave et duoi colori. Rosso. Nero. m. alt. in marg.] Gregoriani enim et qui eos secuntur in libris suis ut plurimum tres notant litteris pro clauibus. scilicet. F graue pro quo sepius ponitur tale signum [ClefF] c acutum et g acutum quoniam sufficere possunt pro vnoquoque cantu Iuxta tonorum exigentiam regulari. Sunt que in eis radices aliquorum ex septem cantibus et semitoniorum formatio.

Cum autem in cantibus aliquorum tonorum plagalium plena fit depressio tunc pro promptiori cognitione notatur .[Gamma] graue quod est principium seriei manualis et radix primi cantus .[sqb] duralis In cantibus uero irregularibus et discantibus nonnulli dd superacutum ponunt pro claue quid licet non sit radix alicuius cantus nec locus semitonii est tamen sigillum et clausura manus quia [qua ante corr.] ee superacutum cum voce sua ut prefertur a posteris est adiunctum.

Nec in ee superacuto aut alia littera superacuta erat vltra adiungenda aliqua radix sex vocum quia sic esset processus ad infinita de quibus non est ars. Ex quo pro vocibus etenim humanis seu naturalibus copiosissime sufficere potuit et sufficit dicta distinctio septimembris. licet in instrumentis organicis sepius latior fit progresus pluraque in eis capiuntur semitonia quam in manuali serie sunt distincta. Sic quidam quoque moderni uelut imitatiue et incidentaliter noua imponunt aliquociens loca semitoniorum in cantibus iuxta vocum exigentiam de natura coniunctarum.

Cum autem ab aliquo reliquorum cantuum fit ingressus in .b. mollem tunc in limite .b.fa[sqb]mi. Velut pro claue et signo semitonii transumpti quodam .b. paruum scribitur et rotundum.

Si uero vice versa fit introitus in .[sqb] duralem tunc [sqb] quadrum. aut .[sqb] causa certioris dure in eodem limite in signum exitus semitonii et introitus toni a peritis cantoribus annotatur. Quorum distinctio superius est descripta.

Itaque quotienscumque in limite .bfa[sqb]mi ponitur .b. rotundum capitur ista vox fa. Si uero .[sqb] quadrum sumitur mi dummodo cantus regulariter sit notatus.

Idem fieri poterit in quolibet limite si cantor pro amenitate cantus aut alia causa rationabili in aliena sede pro tono mouetur inducere semitonium uel econuerso ut euidentius in organicis conspicitur Instrumentis.

De clauibus cantus Ambrosiani.

[Ambrosiani viono quattro chiave. Ambrosiani viono diversi colori. Rosso. Giello. Azuro. Verde. m. alt. in marg.] AMbrosiani uero more veterum musicorum vbicumque in serie manuali fit formatio semitonii vocis fa illius litteram pro claue annotant. Sicut C graue. F graue loco cuius sepius ponunt hoc modo duas virgulas: || C acutum. F acutum et si occurreret .cc superacutum pro euidentiori que semitonii noticia limitem. C grauis et c acutum croceis consignant protractionibus. Limitem uero .F grauis et f acuti protractionibus rubicundis. Qui modus profecto est laudabilis et pro semitonii cognitione vtilissimus. Quoniam semitonium quemadmodum equum habena. pre aliis modis cantum sustinere dinoscitur ne in precipicium dilabatur. Et ob hoc multociens ingressum .b mollis in limite .bfa[sqb]mi consignant colore viridi aut lazureo licet iam ut plurimum potius ponunt supreme morata signa .b. rotundi et dum opus fiunt .[sqb] quadrati.

Versus.

Claues ex cunctis recipis paucas elementis
Littera sit queuis quinque sub limite clauis
[f.6r] F graue fit clauis. sic .c.g. fero in acutis.
[[Gamma] in marg.] Gamaque depresse superans dd scribis in aree.
B mol uel quadrum dato cum licet in bfa[sqb]mi.
Semitonus clauem quiuis fert aut tibi certam

De vocum mutationibus per omnes limites seriei nanualis Et primo quid est mutatio Et quot modus fit.

SItuatis itaque litteris seu clauibus vocibus et cantibus per predicta vocum mutationes que fiunt de cantu in cantum sunt iam seriosius propallande.

Mutatio est enim in eodem limite et sono vnius uocis dimissio et alterius receptio necessitatis commoditatis ue causa rationabiliter adiuncta

vnde patet quod mutatio fit dupliciter. scilicet. ratione necessitatis et ratione commoditatis.

Ratione necessitatis fit quando sursum uel deorsum cantus in tantum tendit ita quod uoces absque alternatione non sufficiunt tunc vox vltimo protensa est dimittenda et alia formaliter assumenda.

Ratione commoditatis fit mutatio de cantu naturali uel [sqb] durali in b mollem aut econuerso et hoc propter soni congruentiam seu ob tritoni aut alicuius alteriusmodi sonoritatem tendentem in disproportionem.

In quolibet uero limite in quo sub vna littera due uel tres uoces sunt diuise fieri potest mutatio et illa uox earum que in ordinatione sex uocum altius est protensa capitur in descensu. que uero depressius in ascensu.

In bfa[sqb]mi autem sunt due littere et non fit in eo mutatio quemadmodum in loco suo clarius exprimetur Sed quia in [Gamma]ut are Bmi et eela singule sunt uoces. ideoque et in eis mutatio non existit Hec igitur omnia iuxta manualis seriei ordinem hic particulariter moderna proferendi consuetudine declaratur. Versus.

Quilibet hic rite voces mutabit in arte.
Nam bene cantabit ipsas bene qui variabit.

De [Gamma]ut Are. Bmi. in quibus non fit mutatio.

[Gamma]Vt in linea habet litteram grecam .[Gamma] id est. G graue pro claue et vnam uocem. scilicet. vt et nullam mutationem.

Are in spacio. habet A. litteram et vnam vocem. scilicet. re et nullam mutationem. Bmi in linea. habet B. litteram et vnam vocem scilicet mi et nullam mutationem. Et hec tres uoces canuntur per primum cantum .[sqb] duralem probatur sic.

[Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.6r,1; text: Exemplum, Versus Gammaut Are Bmi vox sola nequit variari.] [JOHPALM 04GF]

Mutationes et probatio C.

Cfaut in spacio habet .C litteram et duas voces. scilicet. fa et ut fa canitur per faut primum cantum. duralem. et vt per primum naturalem.

Et habet duas mutationes. scilicet. fa in ut et ut in fa.

In prima mutatione mutatione mutatur fa in ut ascendendo de primo. durali in primum naturalem.

Et econuerso. in secunda mutatione mutatur .vt in fa descendendo de primo naturali in primum. duralem probatur sic.

[Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.6r,2; text: Exemplum eiusdem Versus Cfaut hic mutat clauem natura que format.] [JOHPALM 04GF]

[f.6v] Mutatio et probatio Dsolre.

Dsolre in linea habet D litteram et duas voces. scilicet. sol et re. sol canitur per primum cantum duralem et re per primum naturalem.

Et habet duas mutationes. scilicet. sol in re et re in sol

In prima mutatione mutatur sol in re ascendendo de primo. durali in primum naturalem Et econuerso in secunda mutatione mutatur re in sol descendendo de primo naturali in primum. duralem probatur sic.

[Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.6v,1; text: Exemplum eiusdem. Versus. Solfans mutabis et sic dsolre probabis.] [JOHPALM 04GF]

Mutationes et probatio Elami in spacio

Elami in spacio habet E litteram et duas voces scilicet la et mi. La canitur per primum cantum duralem et mi per primum naturalem.

Et habet duas mutationes. scilicet. La in mi et mi in la.

In prima mutatione mutatur la in mi ascendendo de primo. durali in primum naturalem. Et econuerso in secunda mutatione mutatur mi in la descendendo de primo naturali in primum. duralem probatur sic.

[Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.6v,2; text: Exemplum eiusdem Versus Altius hic scando simul .Elami variando.] [JOHPALM 04GF]

Mutationes et probatio. Ffaut in linea

Ffaut in linea. habet .F litteram et duas voces. scilicet. fa et ut. fa canitur per primum cantum naturalem. et ut per primum. molem.

Et habet duas mutationes. scilicet. fa in ut et ut in fa

In prima mutatione mutatur fa in ut ascendendo de primo cantu naturali in primum. bmollem Et econuerso in secunda mutatione mutatur ut in fa descendendo de primo. bmolli in primum naturalem probatur sic.

[Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.6v,3; text: Exemplum eiusdem Versus Ffaut incedit clauem. bmollis habebit.] [JOHPALM 04GF]

Mutationes et probatio Gsolreut in spacio.

Gsolreut in spacio habet G litteram et tres voces. scilicet. sol re et ut. Sol canitur per primum cantum naturalem. re per primum .b mollem et ut per secundum. durallem. Et habet sex mutationes. scilicet. sol in re et re in sol. Sol in ut et ut in sol. re in ut et ut in re

In prima mutatione mutatur sol in re ascendendo de primo naturali in primum .b. mollem. Et econuerso in secunda mutatione mutatur re in sol descendendo de primo .b molli in primum naturalem probatur sic.

[Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.6v,4; text: Exemplum prime et secunde.] [JOHPALM 05GF]

In tertia mutatione mutatur sol in ut ascendendo de primo naturali in secundum. durallem Et econuerso in quarta mutatione mutatur vt in sol descendendo de secundo. durali in primum naturalem probatur sic

[Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.6v,5; text: Exemplum tertie et quarte.] [JOHPALM 05GF]

[f.7r] In quinta mutatione mutatur re in vt ascendendo de primo .b molli in secundum. durallem. Et econuerso in sexta mutatione mutatur vt in re descendendo de secundo. durali in primum .b mollem probatur sic

[Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.7r,1; text: Exemplum quinte et sexte Versus Alterat hic omnes Gsolreut vndique voces.] [JOHPALM 05GF]

Mutationes et probatio alamire in linea

Alamire in linea habet a litteram et tres uoces. scilicet. la mi et re. La canitur per primum cantum naturalem mi per primum .b mollem. et re per secundum. duralem.

Et habet sex mutationes scilicet la in mi et mi in la. la in re et re in la. mi in re et re in mi.

In prima mutatione mutatur la in mi ascendendo de primo naturali in primum .b mollem. Et econuerso in secunda mutatione mutatur mi in la descendendo de primo .b molli in primum naturalem probatur sic.

[Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.7r,2; text: Exemplum prime et secunde.] [JOHPALM 05GF]

In tertia mutatione mutatur la in re ascendendo de primo naturali in secundum. duralem. Et econuerso in quarta mutatione mutatur re in la descendendo de secundo. durali in primum naturalem probatur sic.

[Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.7r,3; text: Exemplum tercie et quarte.] [JOHPALM 05GF]

In quinta mutatione mutatur mi in re ascendendo de primo .b molli in secundum. duralem Et in sexta mutatione mutatur re in mi descendendo de secundo. durali in primum .b mollem probatur sic.

[Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.7r,4; text: Exemplum quinte et sexte. Versus Hunc bene finire mutatis discas alamire.] [JOHPALM 05GF]

De bfa.[sqb]mi in quo non fit mutatio

bfa.[sqb]mi in spacio habet duas litteras. silicet .b. rotundum et. quadrum et duas voces scilicet fa et mi. fa canitur per primum cantum .b mollem et regitur per rotundum et mi canitur per secundum. duralem et regitur per. quadrum.

Et he due voces non mutantur quia sunt inequales propter semitonium quod inter eas committitur causarent enim dissonantiam. Ex eis que trahuntur proprietates .b mollis. et. duri et ob hoc clauibus scripto non nomine differentibus disiunguntur.

Versus

[f.7v] Sub .b.fa.mi geminas voces volo de mi.
Quas non mutabis quia duplex est ibi clauis.

Mutationes et probatio. csolfaut.

Csolfaut in linea habet c litteram et tres voces. scilicet sol fa et ut. Sol canitur per primum cantum .b mollem fa per secundum. duralem et ut per secundum naturalem

Et habet sex mutationes. scilicet. sol in fa et fa in sol. Sol in ut et ut in sol fa in ut et ut in fa.

In prima mutatione mutatur sol in fa ascendendo de primo b molli in secundum [sqb] duralem. Et econuerso in secunda mutatione mutatur fa in sol descendendo de secundo .[sqb] durali in primum b mollem probatur sic.

[Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.7v,1; text: Exemplum prime et secunde.] [JOHPALM 06GF]

In tertia mutatione mutatur sol in ut ascendendo de primo b molli in secundum naturalem Et econuerso in quarta mutatione mutatur ut in sol descendendo de secundo naturali in primum .b mollem probatur sic

[Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.7v,2; text: Exemplum tertie et quarte.] [JOHPALM 06GF]

In quinta mutatione mutatur fa in ut ascendendo de secundo. durali in secundum naturalem. Et econuerso in sexta mutatione mutatur vt in fa descendendo de secundo naturali in secundum. duralem probatur sic

[Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.7v,3; text: Exemplum quinte et sextae Versus Voces sic uariat clauem csolfaut aptat.] [JOHPALM 06GF]

Mutationes et probatio dlasolre.

Dlasolre in spacio habet d litteram et tres voces silicet la sol et re.

La canitur per primum cantum b. mollem sol per secundum. duralem et re per secundum naturalem

Et habet sex mutationes scilicet la in sol et sol in la. la in re et re in la sol in re et re in sol..

In prima mutatione mutatur la in sol ascendendo de primo b molli in secundum. duralem. Et econuerso in secunda mutatione mutatur sol in la descendendo de secundo. durali in primum b mollem probatur sic.

[Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.7v,4; text: Exemplum prime et secunde.] [JOHPALM 06GF]

In tertia mutatione mutatur la in re ascendendo de primo b molli in secundum naturalem. Et econuerso in quarta mutatione mutatur re in la descendendo de secundo naturali in primum b mollem probatur sic.

[Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.7v,5; text: Exemplum tertie et quarte.] [JOHPALM 06GF]

In quinta mutatione mutatur sol in re ascendendo de secundo durali in secundum naturalem. Et econuerso in sexta mutatione mutatur re in sol descendendo de secundo naturali in secundum. duralem probatur sic.

[Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.7v,6; text: Exemplum quinte et sexte Dlasolre notes scandendo quod bene mutes.] [JOHPALM 06GF]

[f.8r] Continuatio.

Licet omnes residue mutatioes ab elami in linea vsque ad seriei finem possent faciliter in limitibus suis ex predictis haberi uarietatibus et exemplis.

Tamen propter rudium vtilitatem ipsas reor totali percurrendas scripture et laboribus non parcendo.

Mutationes et probatio. elami in linea.

elami in linea habet e litteram et duas voces scilicet la. et mi. La canitur per secundum cantum. duralem et mi per secundum naturalem.

Et habet duas mutationes. scilicet. la in mi et mi in la.

In prima mutatione mutatur la in mi ascendendo de secundo. durali in secundum naturalem. Et econuerso in secunda mutatione mutatur mi in la descendendo de secundo naturali in secundum. duralem probatur sic.

[Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.8r,1; text: Exemplum eiusdem Versus Linea sic deutrum dabit elami tibi cursum.] [JOHPALM 07GF]

Mutationes et probatio. ffaut in spacio

ffaut in spacio habet f litteram et duas voces scilicet fa et ut. Fa canitur per secundum cantum naturalem et ut per secundum .b. mollem.

Et habet duas mutationes scilicet fa in ut et ut in fa.

In prima mutatione mutatur fa in vt ascendendo de secundo naturali in secundum b mollem. Et econuerso in seconda mutatione mutatur vt in fa descendendo de secundo .b molli in secondum naturalem probatur sic.

[Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.8r,2; text: Exemplum eiusdem Versus. Ffaut in spacio mutans hic rite notato.] [JOHPALM 07GF]

Mutationes et probatio gsolreut in linea.

gsolreut in linea habet g litteram et tres voces. scilicet. sol re et ut. Sol canitur per secundum cantum naturalem. re per secundum .b mollem et ut per tercium. duralem

Et habet sex mutationes. scilicet. sol in re et re in sol. sol in ut et ut in sol. re in ut et ut in re.

In prima mutatione mutatur sol in re ascendendo de secundo naturali in secundum .b mollem. Et econuerso in secunda mutatione mutatur re in sol descendendo de secundo b molli in secundum naturalem probatur sic.

[Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.8r,3; text: Exemplum prime et secunde.] [JOHPALM 07GF]

In tertia mutatione mutatur sol in ut ascendendo de secundo naturali in tertium. duralem. Et econuerso in quinta mutatione mutatur ut in sol descendendo de tertio durali in secundum naturalem probatur sic

[Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.8r,4; text: Exemplum tertie et quarte.] [JOHPALM 07GF]

In quinta mutatione mutatur re in ut ascendendo de secundo b molli in tertium. duralem. Et econuerso in sexta mutatione mutatur ut in re descendendo de tertio durali in secundum .b mollem probatur sic.

[Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.8r,5; text: Exemplum quinte et sexte] [JOHPALM 07GF]

[f.8v] [Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.8v,1; text: Versus Regula sit clauis gsolreut ac iterabis.] [JOHPALM 07GF]

Mutationes et probatio aalamire in spacio.

aalamire in spacio habet aa litteram et tres voces. scilicet. la mi et re. la canitur per secundum cantum naturalem mi per secundum .b mollem et re per tertium. duralem.

Et habet sex mutationes. scilicet. la in mi et mi in la. la in re et re in la. mi in re et re in mi.

In prima mutatione mutatur la in mi ascendendo de secundo naturali in secundum .b mollem. Et econuerso in secunda mutatione mutatur mi in la descendendo de secundo b molli in secundum naturalem probatur sic:

[Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.8v,2; text: Exemplum prime et secunde.] [JOHPALM 08GF]

In tertia mutatione mutatur la in re descendendo de secundo naturali in tertium duralem. Et econuerso in quarta mutatione mutatur re in la descendendo de tertio. durali in secundum naturalem probatur sic

[Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.8v,3; text: Exemplum tertie et quarte.] [JOHPALM 08GF]

In quinta mutatione mutatur mi in re ascendendo de secondo .b molli in tertium. duralem. Et econuerso in sexta mutatione mutatur re in mi descendendo de tertio. durali in secundum b mollem probatur sic.

[Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.8v,4; text: Exemplum quinte et sexte. Versus Hic aalamire loces spacio uarians bene uoces.] [JOHPALM 08GF]

De bbfa.[sqb][sqb]mi secundo in quo non fit mutatio.

bbfami in linea habet duas litteras scilicet. bb rotundum et quadrum et duas voces. scilicet. fa et mi. Fa canitur per secundum cantum b mollem. et regitur per bb rotundum et mi canitur per tertium. duralem. et regitur per quadrum. Et he due voces non mutantur eadem ratione que superius est de bfa.mi in spatio recitata.

Mutationes et probatio ccsolfa.

ccsolfa in spacio habet cc litteram et duas voces scilicet sol et fa sol canitur per secundum cantum b mollem. et fa per tertium. duralem.

Et habet duas mutationes. scilicet. sol in fa et fa in sol.

In prima mutatione mutatur sol in fa ascendendo de secondo b molli in tertium. duralem. Et econuerso in seconda mutatione mutatur fa in sol descendendo de tertio. durali in secundum b mollem probatur sic.

[f.9r] [Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.9r,1; text: Exemplum eiusdem Versus Excellens varia notulas in sede ccsolfa.] [JOHPALM 08GF]

Mutationes et probatio ddlasol.

ddlasol in linea habet dd litteram et duas voces scilicet la et sol. La canitur per secundum cantum b mollem et sol per tertium. duralem.

Et habet duas mutationes. silicet la in sol et sol in la.

In prima mutatione mutatur la in sol ascendendo de secundo b molli in tertium. duralem. Et econuerso in secunda mutatione mutatur sol in la descendendo de tertio. durali in secundum b mollem probatur sic.

[Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.9r,2; text: Exemplum eiusdem Versus Clauem disponis ddlasol sicque recludis.] [JOHPALM 08GF]

De eela in quo non fit mutatio

eela in spacio habet ee litteram et vnam vocem. scilicet la que canitur per tertium cantum duralem et nullam mutationem probatur sic.

[Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.9r,3; text: Exemplum eiusdem. Versus Clauditur huic palma nec vox mutatur in eela.] [JOHPALM 08GF]

Versus.

Quelibet hic acta tibi sit mutatio prumpta.
Limitibus lector celebris dum vis fore cantor.

De modis Musice sine quorum noticia peritia canendi non acquiritur.

OMNIS autem vt ascensus et descensus proprie et sine vocis formetur ineptia modos musicales quos alii proportiones alii vocant species subtili obseruandos differentia quemlibet regulariter cantare volentem ingenio et exercitatione intelligere oportebit. Secus illorum sine siencia vix aut numquam veram canendi artem aliquis poterit adipisci. In vanum enim secundum Guidonem tales laborant quando vim toni et semitonii discernere nesciunt produntque tantum tempus in canendo quod diuinam secularemque scripturam plene et perfecte cognoscere potuiscent.

Modi igitur iuxta veterum musicorum institutionem sunt decem. scilicet. Vnisonus. Semitonium. Tonus. Semiditonus. Ditonus. Diateseron. Diapente. Semitonium cum dyapente. Tonus cum dyapente Et diapason. Quibus moderniores tres alios adiunserunt modos. scilicet. Tritonum. Semiditonum cum dyapente et ditonum cum dyapente. Quosquidem nonnulli antiquitorum propter rigidam et ineptam soni prolationem ponere non curabant. quoniam ipsos naturalis vocis formatio aborreret nullam quoque amenitatem in auribus et animo derelinquunt

[f.9v] Et quemadmodum ut prefertur. dyapente fit additio et compositio. ita diapason fieri potuiset additio et compositio et sic deinceps ad ordinationem infinitam sed hoc non finisset secundum rectam et propriam naturam vocis humane. Id propter inuente fuerunt nec plures neque pauciores quam tredecim omnem cantum copiosissime complectentes: De quibus singulis In quantum cantui conueniunt chorali hic declaratio necessaria per ordinem exprimetur

Modus uero hic acceptus est cuiusque ascensus et descensus siue soni iuxta vocum exigentiam regularis prolatio et discreta. Versus:

Iam moduli vocum seriatim discutiantur.
Quis sine nequaquam cantus perfectio scitur.
Denos dant veteres ternos. formare sub illis.
Certant tum Iuuenes cantu quos cerne sequenti.

[Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.9v; text: MVsica tredenis modulis completitur istis. Vnisonus Semitonium. tonus. semiditonus. ditonus. diatesseron. tritonus. dyapente. semitonium. cum dyapente. Tonus cum diapente. Semiditonus cum diapente ditonus cum diapente diapason. Sedibus his paucis [cantus supra lin.] cum clauditur omnis. Intevalla canens solers hec voce resumet. Euouae.] [JOHPALM 09GF]

De primo modo qui est vnisonus.

UNisonus est eiusdem uocis sine ascensu et descensu in quocumque limite iterata prolatio. Seu vnisonus est modus per quem vox nec intenditur nec remittitur [f.10r] sed equaliter iteratur. diciturque ab inus et sonus quasi vnicus sonus non ascendens neque descendens ut patet in hoc exemplo.

[Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.10r,1; text: Exemplum vnisoni versus vnisonus vocem tibi sepe resumit eandem.] [JOHPALM 09GF]

De secondo modo qui est semitonium.

Semitonium est modus per quem ascenditur uel descenditur a uoce alicuius limitis ad vocem proximi coniunctis mi et fa vel est ascensus aut descensus de mi in fa et econuerso in grauibus acutis et superacutis litteris. Et secundum septem [[l]] cantus in manu septem sunt in ea sedes semitonii. vbicumque enim coniungitur mi et fa committitur semitonium.

Dicitur autem semitonium a semis quod est imperfectum et tono tonas. quia vna vox in aliam imperfecte et leniter transfertur. vel dicitur a semis quid est dimidium et tonus quia propter mollem eleuationem et depressionem quam habet respectu toni dimidium tonum continere dinoscitur ut hic.

[Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.10r,2; text: Exemplum semitonii versus. Stringere semitonum mi cum fa vult sibi frenum.] [JOHPALM 09GF]

De tertio modo qui est tonus.

Tonus est modus per quem ascenditur uel descenditur a voce alicuius limitis ad vocem proximi excluxo. diciturque a tono tonas quia perfecte tonat seu fortem et liberum sonum facit respectu semitonii cuius sonus est mollis et restrictus. Huius autem modi quatuor sunt species prima de ut in re et econuerso secunda de re in mi et econuerso tertia de fa in sol et econuerso quarta de sol in la et econuerso in grauibus acutis et superacutis litteris ut hic.

[Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.10r,3; text: Exemplum Toni versus Excipiens mi fa tonus est cum voce seconda.] [JOHPALM 10GF]

De quarto modo quid est semiditonus.

Semiditonus est modus per quem ascenditur uel descenditur a voce alicuius limitis ad vocem tertii sede semitonii subinclusa. Et dicitur a semis et ditonus quia imperfectius et mollius sonat quam ditonus. Componitur enim ex semitonio et tono.

Habet autem duas species quarum una est de re in fa et econuerso Altera de mi in sol et econuerso in grauibus acutis et superacutis litteris ut hic.

[Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.10r,4; text: Exemplum semiditoni versus Ternam per mi fa fert semique ditonus intra.] [JOHPALM 10GF]

De quinto modo quid est ditonus

Ditonus est modus per quem ascenditur uel descenditur a voce alicuius limitis ad vocem [f.10v] tertii excluxa sede semitonii dicitur que a dia quid est duo et tonus. Componitur enim ex duobus tonis. Et habet duas species quarum vna est de ut in mi et econuerso. Altera de fa in la et econuerso in grauibus accutis et superacutis litteris Vt hic.

[Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.10v,1; text: Exemplum ditoni. versus Semitonum uita ternam dat ditonus vltra.] [JOHPALM 10GF]

De sexto modo quid est diatesseron.

Diatesseron est modus per quem ascenditur uel descenditur a voce alicuius limitis ad vocem quarti vna sede semitonii subinclusa. Et dicitur a dia quid est de et tesseron quatuor quia est vocum quatuor uel quia a voce vnius limitis incipientis transcendit ad vocem quarti.

Componitur vero ex duobus tonis et vno semitonio. Et in hoc differt a tritono qui constat ex tribus tonis integris ut patebit.

Huius autem modi dyatesseron tres sunt species. quarum prima est de ut in fa et econuerso secunda de re in sol et econuerso tertia de mi in la et econuerso in grauibus acutis et superacutis litteris Vt sic.

[Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.10v,2; text: Exemplum diatesseron versus Includens mi fa diatesseron est tibi quarta.] [JOHPALM 10GF]

De septimo modo quid est tritonus.

Tritonus est modus per quem ascenditur uel descenditur a voce alicuius limitis ad vocem quarti nulla sede semitonii subinclusa. vel ad vocem limitis quinti duobus semitoniis pro vno tono per equipollentiam subintellectis. Et dicitur a tris quid est tres et tonus quia constat ex tribus tonis uel de se uel per equipollentiam. De se ut cum vox ascendit uel descendit ab aliquo limite per tres tonos ad vocem limitis quarti et tunc committitur inter .Ffaut et mi.[sqb] duri de bfa[sqb]mi. Per equipolentiam uero cum vox ascendit uel descendit ab aliquo limite per duos tonos et duo semitonia ad vocem limitis quinti computando duo semitonia pro vno tono quia omnis tonus est diuisibilis in duo semitonia. Et tunc habet fieri inter .Bmi et Ffaut et inter Elami. et fa .b. mollis de bfa.[sqb]mi semper graues acutas et superacutas litteras secundum exigentiam transcurendo.

Patet itaque quod tritonus duas habet species quarum quelibet in compositione cantus propter soni ineptitudinem est uitanda. Dictam autem equipollentiam in nullo alio modorum fieri contingit. Ideo quoniam per falsam musicam hec secunda species tritoni profertur pro dyapente.

Et est falsa musica quando vnus modus mutatur in alium ut semitonium in tonum vel econuerso. Aut tritonus in dyapente seu diatesseron uel econuerso.

Et si pro amenitate cantus cantor id facere velit extra originales sedes modorum tunc secundum exigentiam ponat signa .b. rotundi. et [sqb]. quadri. Nam vt habitum. est .b rotundum semper ponitur in limite vocis fa. et [sqb] quadrum in limite vocis mi.

[f.11r] [Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.11r,1; text: Exemplum Tritoni: versus Cedit Semitonus tritono quartamque subimus. [versus supra lin.] Aut quintam binos dum semitonos dabo clauos.] [JOHPALM 10GF]

De octauo modo qui est diapente.

Diapente est modus per quem ascenditur uel descenditur a voce alicuius limitis ad vocem quinti vna sede semitonii subinclusa. Diciturque a dia quid est de et penta quid est quinque quia est vocum quinque vel quia a voce vnius limitis incipiens transcendit ad vocem quinti.

Non autem vbicumque fit ascensus uel descensus ad vocem limitis quinti semper est dyapente quia si duo semitonia subincluduntur est tritonus de quo dictum est. sed vbi trium tonorum et vnius semitonii fit computatio est recta species dyapenthe. Componitur enim semper ex tribus tonis et vno semitonio.

Eius uero species sunt quatuor prima de ut in sol et econuerso secunda de re in la et econuerso tertia inter Elami et mi .[sqb] quadri. de bfabmi. quarta inter Ffaut in linea et csolfaut seu inter .Ffaut in spacio et ccsolfa hinc inde graues acutas et superacutas litteras transcendendo vt hic.

[Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.11r,2; text: Exemplum diapenthe versus. Hiccine iam recte quintam regis in diapenthe.] [JOHPALM 11GF]

De nono modo quid est semitonium cum diapenthe.

Semitonium cum diapenthe est modus per quem ascenditur a voce alicuius limitis ad vocem sexti duobus semitonijs subinclusis. Componitur enim ex semitonio et dyapenthe.

Et habet duas species quarum prima est inter Are et Ffaut in linea uel inter alamire in linea et ffaut in spacio. Secunda inter Elami in spacio. et csolfaut uel inter elami in linea et ccsolfa. Et si fuerit b mollis poterit etiam fieri inter dsolre et bfa[sqb]mi in spacio. seu inter dlasolre. et bfa[sqb]mi in linea ut sic.

[Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.11r,3; text: Exemplum semitonii cum dyapenthe versus Semitonus stricte sextam uult cum diapenthe.] [JOHPALM 11GF]

[f.11v] Notabile

Notandum cum dicimus. Semitonium cum diapenthe vnum modum pronuntiamus. Quando vero dicimus. Semitonium et diapenthe duos modos distinctos intelligimus. Idem teneatur de tono cum diapenthe. Semiditono cum diapente et ditono cum diapenthe.

De decimo modo quid est tonus cum diapenthe.

Tonus cum diapenthe est modus per quem ascenditur uel descenditur a voce alicuius limitis ad vocem sexti uno tamen semitonio subincluso. Componitur enim ex tono et dyapenthe.

Et habet species quatuor prima est inter .G. et .E. hoc est inter. ut et Elami in spacio vel inter .Gsolreut in spacio et elami in linea vel inter gsolreut in linea et eela. Seconda species est inter Cfaut et alamire in linea uel inter Csolfaut et aalamire in spacio. Tertia est inter .Dsolre et mi .[sqb] quadri de .b.fa.[sqb]mi in spacio vel inter .d.lasolre et mi .[sqb] quadri. de bfa[sqb]mi in linea. Quarta est inter Ffaut in linea et dlasolre. vel inter Ffaut in spacio et ddlasol in linea ut sic.

[Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.11v,1; text: Exemplum Toni cum diapenthe versus Cum diapente tonus senam sumitque prouus.] [JOHPALM 11GF]

De vndecimo modo qui est semiditonus cum dyapenthe

Semiditonus cum diapenthe est modus per quem ascenditur uel descenditur a voce alicuius limitis ad vocem septimi duobus semitonijs subinclusis. Componitur enim ex semiditono et diapenthe.

Et eius species possunt esse plures. Nam comittitur ubicumque ab aliquo limite vox transfertur ad septium excluso ditono cum diapenthe ut sic.

[Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.11v,2; text: Exemplum Semiditoni cum dyapenthe.] [JOHPALM 11GF]

De duodecimo modo qui est ditonus cum diapenthe.

Ditonus cum diapenthe est modus per quem ascenditur uel descenditur a voce alicuius limitis ad vocem septimi vno tantum semitonio subincluxo. Componitur enim ex ditono et diapenthe.

Et habet fieri inter Cfaut et mi.[sqb] quadri de bfa[sqb]mi in spacio seu inter csolfaut et mi.[sqb] quadri de bfa[sqb]mi in linea. Item inter .Ffaut in linea et in lami in spacio.

[f.12r] [Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.12r,1; text: Exemplum [ditoni in marg.] cum diapenthe. versus Septima nec modus rigide sit currere binis. Sed versus deservit ambobus modis pdictis.] [JOHPALM 12GF]

De terdecimo et vltimo modo qui est diapason.

Diapason est modus per quem ascenditur vel descenditur a voce alicuius limitis ad vocem octaui duobus semitoniis subinclusis diciturque a dia quid est de et pan uel pason quid est totum quia continet in se totos seu omnes modos supradictos. Componitur autem ex quinque tonis perfectis et duobus semitonijs seu ex diapenthe et diatesseron. Contingit tamen quod quandoque sumit sibi semitonium loco vnius illorum quinque tonorum sicut esset a Bmi in fa b mollis de bfa[sqb]mi et hoc per falsam musicam quemadmodum etiam dictum est supra in declaratione. Tritoni de diapente. Comittitur uero semper et ubique iste modus inter litteras consimiles vt hic

[Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.12r,2; text: Exemplum Diapason. Versus Saltat in octauam modus extremus dyapason] [JOHPALM 12GF]

De consideratione triplici modorum

Sciendum autem dicti modi musicales tripliciter considerantur. scilicet. per probationem operationem et intermediationem.

Probatio fit quando in cantu gradatim capitur ascensus uel descensus per voces ordinatas.

Operatio fit quando capitur ascensus uel descensus de vna distantia ad aliam seu ab uno limite ad alium.

Intermediatio uero quando in cantu consideratur ascensus uel descensus per voces extremas aliis modis mediantibus ut esset. a .D graui ad a acutum et ab a acuto ad .d acutum. vbi per voces extremas consideraretur. Diapason mediarentque duo alii modi. scilicet. diapenthe et diatesseron vt patet in his exemplis.

[Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.12r,3; text: Exemplum probationis. Exemplum operationis. Exemplum intermediationis] [JOHPALM 12GF]

De intermediatione doctrina.

Per hanc dictam intermediationem maxime considerantur. Toni psalmidici de quibus est a modo disserendum.

[f.12v] Versus

Omnis in hac arte modulos discernere cante.
Prescriptos norat secus amplum litus arabit.

De tonis psalmidicis Et primo quid sit tonus. Et vnde nomen acepit

HAbitum est superius de tono modali cum reliquis. Nunc uero stillus ad tonos tropicos seu psalmidicos conuertatur qui ob hoc tropici et tropos quid est conuersio uocantur. quia inter se conuertuntur et in limitibus commiscentur. Psalmidici vero dicuntur quia in choro ad vsus psalmorum eos magis concernimus properare licet etiam quilibet cantus alterius usus eiusdem soleat subiacere. vt igitur hic sumitur.

Tonus est principii et finis ascensus et descensus in quolibet cantu regulari discreta constitutio. Et iste tonus ab alio tono modali nomen acepit quoniam omnis cantus ex tonis perfectis et imperfectis componitur et metitur. vnde etiam et fines. ut dicunt de seculorum amen. qui in fine antiphonarum pro psalmorum modulatione applicantur tonos consueuimus vocitare. Qui quoque ut patebit secundum varietatem cantuum et ipsi per differentias variantur.

Quot sunt toni et in quibus litteris eorum cantus regulariter debeant terminari.

Toni ab antiquis musice doctoribus fuere quatuor primitus adinuenti. scilicet prothus deutrus tritus et tetrardus. Qui pro aptiori vocis humane congruentiam post modum in alios quatuor sunt diuixi. Quoniam quilibet illorum a voce sua finali licenter ascendere ad quintam quid erat nimium operosum vnde iam liberius tonos octo habemus quorum quatuor Impares scilicet primus tertius. Quintus et septimus autentici vocantur. [Autentici. 4 m. alt. in marg.] Qui sicut et numerus impar. quo etiam superi gaudent est nobilior ita et ipsi propter ascensus descentiam nobilioris censentur proprietatis vocantque autentici. quia primitus ab auctoritate veterum sunt obtenti. [Plagali. 4 m. alt. in marg.] Reliqui uero. quatuor pares. scilicet. secundus quartus. Sextus et octauus quibus est descensus et processus humilis atributus plagales siue subiugales a musicis posterioribus sunt vocati dicunturque plagales. ut puto a plaga quid est rethe uel regio quia tamquam collaterales. et subiecti in eadem finis regione suis autenticis admiscentur. Est enim ordinatum vt isti octo toni sociarentur bini in quatuor ex litteris grauibus. scilicet. in .D.E.F.G [Corde regulare. D.E.F.G. m. alt. in marg.] que essent eis sedes terminales in cantu quolibet regulari. [Prothus. in D. m. alt. in marg.] Nam prothus autentichus et suus plagalis. id est. primus et secundus tonus. cantus suos regulares terminant in D. [Deuterus. in E. m. alt. in marg.] Deutrus autenticus et suus plagalis. id est. tertius et quartus. in E. [Tritus. in F. m. alt. in marg.] Tritus autenticus et suus plagalis. id est. quintus et sextus. in F. [Tetrardus. G. m. alt. in marg.] Tetrardus autenticus et suus plagalis. id est. septimus et octauus in G.

Et si in aliis quandoque litteris cantum contingat terminari cantus ille irregularis vocabitur. vt si fineretur in .a.b.c. et d. acutis. [Corde Irregulare. A.b.c. m. alt. in marg.] que quoddammodo equipollent dictis quatuor litteris grauibus tunc cantus talis reduci poterit ad terminos regulares. Nam quorumdam est opinio quod superacute a modernis sunt addite et quod ob hoc predicte quatuor alie secundis postmodum per equipolentiam sunt concesse. Versus.

Cantibus octo toni tibi bini sunt sociati.
In Dsolre sedet primus tonus atque secundus.
Sed locus est Elami terni finisque quaterni.
Ffaut inde tonum capiet quintum quoque sextum.
Septimus octauus Gsolreut hic sibi poscunt.
Regula vult artis cantum quod claudis in istis.

[f.13r] De ascensu et descensu cuiuslibet toni in cantu regulari.

Quilibet tonus autenticus qui plerumque altum petit libere a sua voce finali potest ascendere ad octauam. et raro per vnam altius licentialiter uero descendere potest per vnam depressius.

Quilibet autem tonus plagalis cuius proprium est morari in inferioribus libere ascendere potest a sua voce finali ad quintam et raro ad sextam descendere uero libere potest ab eadem finali ad quartam et licentialiter ad quintam. Hoc est quod quilibet tonus tam autenticus quam plagalis in cantu regulari libere ascendere potest a littera graui in descensu sibi concessa ad literam acutam in prolatione sibi consimilem per diapason et raro ad proximam superiorem. Licentialiterque descendere potest ad proximam inferiorem. ita quod progressus regularis in decem limittibus compleatur. Componitur enim tonus autenticus ex diapasson seu ex diapente et diateseron superius. Plagalis uero componitur ex diapente superius et diatesseron inferius semper in sede finali dimensionis originem capiendo. versus.

Ecce tonos metis libere deducis in istis.
Octauum primum Dd continet. Aaque secundum.
Ee tritum quartum. Bb dat. Ff tenet hinc quoque quintum.
Cc claudit sextum. gG septenumque tonorum.
Latius hinc sursum iungetur et vna deorsum.
Inspicis hoc istis distinctum nempe figuris.


Prothus autenticus
     Licentialiter|          libere         | raro|
Primus          C | D  E  F  G  a  b  c  d. | e
Prothi autentici plagalis
     licentialiter|                         | raro
Secundus  [Gamma] | A  B  C  D  E  F  G  a  | b.
Deutrus autenticus
     Licentialiter|          libere         | raro|
Tertius         D | E  F  G  a  b  c  d. e  | f
Deutri autentici plagalis
     licentialiter           libere.        | raro
Quartus         A | B  C  D  E  F  G. a  b  | c   |
Tritus autenticus
     Licentialiter|          libere         | raro|
Quintus         E | F  G. a  b  c  d  e  f  | g
Triti autentici plagalis
     licentialiter|          libere         | raro
Sextus          B | C  D  E  F  G  a  b  c  | d   |
Tetradus autenticus
     Licentialiter|          libere         | raro
Septimus        F | G  a  b  c  d  e  f  g  | aa
Tetradi autentici plagalis
     licentialiter|          libere         | raro
Octauus         C | D  E  F  G  a  b  c  d  | e

Quedam vtilis distinctio tonorum.

Quamuis omnis cantus regularis tam toni autentici quam plagalis per regulas premissas ascensum et descensum sibi possit licite vendicare. non tamen intelligendum quod cantus compositio semper his debeat regularis esse astrictus tamen propter quorumdam cantum breuitatem tamen etiam propter beneplacitum editoris. [Cinque toni. scilicet. Perfetto et imperfetto. Plusquam perfetto. Misto, et Comisto. m. alt. in marg.] Ideoque tonorum alius dicitur perfectus alius imperfectus alius plusquam perfectus alius mixtus alius comixtus. Tonus perfectus est qui implet processum suum supra et infra Implere autem processum suum in autenticis et a uoce sua finali ascendere ad octauam per diapason et non vltra et ab eadem finali descendere per vnam vocem. In plagalibus uero Implere processum suum est a voce sua finali ascendere ad sextam et ab eadem finali descendere ad quartam. Tonus inperfectus est qui non implet processum suum taliter ut perfectus. Tonus plusquam perfectus est qui ascendit uel desscendit per omnes voces sibi ad extremum concessas quemadmodum [f.13v] premissum est in regulis suprascriptis.

Tonus mixtus est qui si autenticus fuerit vltra voces sibi concessas miscitur cum suo plagali et econuerso si plagalis fuerit miscetur cum suo autentico.

Tonus comixtus est qui vltra voces sibi concessas commiscetur cum alio tono quam cum suo autentico uel plagalli. ita quod in autenticis sursum dicetur commixtus et deorsum mixtus In plagalibus uero econuerso sursum vocabitur mixtus et deorsum commixtus dum extremitates suas exercerint. versus.

Ter ternam supra tollas vnam simul infra.
Disparis a fine prorsus dum scandis in arte.
Par sextam sursum quintam fert fine deorsum.
Non tamen his visum semper talem dare cursum.
Mixtus commistus plenus stat semique plenus.
Cantibus ipse tonus metas vult plus sibi plenus.

De singulorum tonorum diferentiis et eorum Intonationibus.

SVnt autem in cantibus toni non solum per ascensum et descensum et finem ab inuicem disiungendi sed etiam per modos cuique tono ex vocum dispositione singulariter congruentes. Sic quoque non minus diligenter erit considerandum in vnoquoque cantu principium quid maxime causat cuiusque toni differentias. Que omnia solers cantor per ingenium et exercitationem sibi studeat adipisci.

Supra enim habitum est quod fines de seculorum amen qui post antiphonas pro psalmorum modulationibus apponuntur. tonique vocari consueuerunt hi iuxta uarietatem cantuum vario modo per differentias variantur et secundum diuersarum regionum consuetudines alio et alio modo formantur. [Gregoriani. Ambrosiani. in marg.] Aliter enim Gregoriani aliter Ambrosiani. Aliter quandoque ecclesie claustralles et aliter canonicales ipsos solent vna cum psalmorum modulationibus decantare. Que tamen diuersitas tota. ut puto per concordes artis regulas habet gressus.

Et cum omnem istam quam dixi diuersitatem describere esset difficille et operosum Solum id propter hic ponam singulorum tonorum et suarum differentiarum prolationes secundum ecclesiarum ritum quas in chori regimine a meis accepi doctoribus elegantius comprobatas morem canonicalem pretermitendo et claustralem pro posse vndique subiungendo.

Differentiarum vero que tonis ascribuntur quedam sunt competentes et necessarie. ut ille quas vsus cantorum ab antiquis habet modulis institutas.

Quedam sunt competentes et non nessesarie. ut ille que non causa necessitatis sed curialitatis causa ad libitum adiunguntur.

Quedam sunt nec competentes nec necessarie. ut que non in recto tenore sed aut ignorantia aut uitio notatoris aut aliter inconcine cantibus applicantur.

Vnde de his octo tonis earumque differencijs est iam scribendum particulariter et succincte licet plures et pauciores a diuersis diuersimode coaptantur que tamen omnia dummodo sint sub artis regimine secundum ecclesiarum consuetudines sunt discenda. Et quia quilibet tonus iuxta varietatem suam sibi propria summit principia perque suum quiduis regitur seculorum seu sequentia. ut psalmi et cantica decenter et iuxta modum debitum debite intonentur. Est igitur a tono primo primitus inchoandum de quo et inde de reliquis ponam exempla iuxta exigentiam opportuna. Versus.

Differat ut rite tonus istic quilibet in se.
Principium finis ac scansio cuncta notentur.
Cuilibet exempla sociesque tono propriata.
Pro modulo patrie discas simul hec variare.

[f.14r] De tono primo et eius differetiis

Rimus itaque tonus qui prothus autenticus dicitur principiat plerumque cantus suos in C D et F grauibus et in a acuto et quandoque in g graui sed raro rarissime aut in E graui aut alia reliquarum litterarum Seruatoque regulari ascensu et descensu terminat illos ut premittitur in D. graui.

Intonationem uero psalmidicam seu de seculorum amen incipit in a acuto.

Habet autem iuxta morem canonicum vnum tonum capitalem et quinque differentias et si plures reperiuntur ad istas sunt reductibiles. versus.

Primi principia retinet .C D sepius. F. a.
Testis ut ecce. Leua ductus volo Lazarus exi.

[1 m. alt. in marg.] De tono Capitali primi toni.

Tonus capitalis primi toni proprie principiat cantum in D. graui subsequenter tendens sursum per F graue ut patet in hoc exemplo licet etiam quodammodo posset minus proprie in alijs suis litteris inchoare.

[Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.14r,1; text: Euouae Ecce nomen domini, Montes et colles, versus Ecce tonus primus formatur sic capitalis.] [JOHPALM 12GF]

[1 m. alt. in marg.] De prima differentia toni primi

Prima differentia toni primi incipit cantum in C uel D. grauibus deinde repentine tendit in a acutum Etiam fit cum cantus capit Inicium in F graui deorsum tendens deinde .a. .D graui scandit repentine in a acutum ut sic.

[Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.14r,2; text: Euouae, leua, In plateis, Traditor autem, versus Hic releua uocem modulum primi dabo primum.] [JOHPALM 13GF]

[1 m. alt. in marg.] De seconda differentia toni primi.

Secunda differentia toni primi cantum incipit. in c. graui moleste tendens sursum reperitur etiam capere principium in D graui cum modesto ascensu licet raro ut hic.

[f.14v] [Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.14v,1; text: Euouae, Ductus est Yhesus, Alleluia, versus Ductus sit primi vult alter primitiari.] [JOHPALM 13GF]

[1 m. alt. in marg.] De tertia differentia toni primi.

Tertia differentia toni primi incipit cantum in F graui deorsum tendes in .D graue vt hic.

[Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.14v,2; text: Euouae. Volo pater, versus. Terna volo primi modulamina nec uariari.] [JOHPALM 13GF]

[1 m. alt. in marg.] De quarta diferentia toni primi.

Quarta differentia toni primi incipit cantum in F graui gradatim ascendens ad a acutum vt sic,

[Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.14v,3; text: Euouae. Lazarus, Dicite. versus. Quarta protho recta datur hec distantia norma.] [JOHPALM 13GF]

[1 m. alt. in marg.] De quinta differentia toni primi

Quinta differentia toni primi incipit cantum in a acuto aut in F graui tendens tantum ab a acuto deorsum subsequenter. in D graue vt hic.

[Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.14v,4; text: Euouae Exicito in plateas Pulcra facie versus Forma datur primo tandem sic quinta canendo.] [JOHPALM 14GF]

[1 m. alt. in marg.] De intonatione psalmorum in generali.

Et de intonatione psalmorum in canticorum toni primi

Psalmi cuiuslibet toni secundum morem canonicalem incipiunt in eisdem litteris in quibus [f.15r] suus tonus psalmodicus seu seculorum amen. Sed claustrales sepius alibi incipiunt ut patebit Primi itaque toni psalmi incipiunt in a acuto sicut et tonus suus psalmodicus Sed ista cantica. Magnificat. et Benedictus incipiunt in F graui Intonanturque ho modo per b mollem.

[Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.15r,1; text: Dixit dominus domino meo sede a dextris meis. Magnificat anima mea dominum. Benedictus dominus deus Israhel quia uisitavit et fecit redemptionem plebis sue.] [JOHPALM 14GF]

Cantus claustralis seu monachalis licet magis progreditur per b mollem non tamen differt in rationibus tonorum a Canonicali. Sed tonorum differentie in eo sepius sunt diuerse. quarum plurime sunt competentes et non necessarie reducibiles uero ad alias canonicas. Intonatio quoque psalmorum etiam quandoque in eo differt aliqualiter ab alia in principio. Ideoque hec notare placuit separate. ut vnicuique deo cohoperante propose valeam deseruire. Primi itaque toni hec sunt differentie claustrales. Exempla toni primi secundum Claustrales.

[Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.15r,2; text: Euouae. Dixit dominus domino meo sede a dextris meis.] [JOHPALM 14GF]

[1 m. alt. in marg.] Exempla Introituum super tono primo et versuum suorum intonatio

Introitus primi toni sequentibus vtuntur differentijs et versus eorum incipiunt in F graui sicut et in cantica Intonanturque hoc modo.

[Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.15r,3; text: Euouae. De uentre, Gaudeamus. Iustus, Misereris, Salus autem.] [JOHPALM 14GF]

[f.15v] [Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.15v,1; versus Bonus est confiteri domino et psallere nomine tuo altissime.] [JOHPALM 15GF]

[versus in marg.]

Intonat a psalmum cum d finit tibi primum.
Introitus versum simul F et cantica profert.

De cantu Ambrosiano doctrina in ratione tonorum.

[nota m. alt. in marg.] COmpositio cantus Ambrosiani in ratione tonorum quamuis rigidior sit a Gregoriano differre non videtur. Sed toni psalmidici seu seculorum amen in eis ut plurimum aliter decantatur sub proportionata tamen consonantia. Reperio autem tonorum differentias in libris Ambrosianis aut vitio scriptorum aut alia negligentia sepius a uera positione et formatione congrua transmutatas Id propter ponam hic aliqua exempla si non omnia saltem formaliora. Quibus inspectis rationibus que hic positis consideratis haberi poterit faciliter vera tonorum et suarum differentiarum cognitio in hoc cantu quemadmodum in quolibet alio regulari. Primi igitur toni in cantibus Ambrosianis ista sunt exempla. Et si plures reperiuntur differentie istis poterunt applicari. Exempla toni primi in cantu Ambrosiano.

[Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.15v,2; text: Euouae. Hos qui secuti estis me. Tribus pueris. Opera domini. vos amici mei. Respexit dominus. Oculi mei, Publicanus a longe stans. Conuerte domine. Adiutorium, Maria.] [JOHPALM 15GF]

[2 m. alt. in marg.] De tono secondo et eius varietate.

SEcundus tonus qui prothi autentici plagalis est principiat plerumque cantus suos in A.C.D. et F. grauibus et quandoque in .E. uel G. grauibus sed raro Rarissime autem in a acuto aut alia reliquarum litterarum seruatoque regulari ascensu et descensu terminat illos in D graui.

Intonationem vero psalmidicam incipit in F graui.

Habet autem sine differentia vnum tonum capitalem qui incipit cantum in litteris prescriptis licet quandoque in prolatione aliqualiter variatur vt patet in his exemplis.

[f.16r] [ Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.16r,1; text: Euouae. Miserator, O sapientia, Clementissime, Vnus est deus, versus Alter in exemplo tonus est quem non Variato.] [JOHPALM 15GF]

[versus in marg.] F.A.C.D. grauibus uult principiare secundus.
Ast reliquis raro super his exempla notato.

[2 m. alt. in marg.] De Intonatione psalmorum et canticorum toni secundi.

Psalmi toni secundi incipiunt in F graui et tonus suus psalmidicus.

Est autem aduertendum si in fine flexure seu pause fiunt dictio monosillaba greca uel barbara ut flectatur sursum et non deorsum.

Sed ista duo cantica Magnificat. et Benedictus incipiunt in C graui. Intonanturque hoc modo.

[Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.16r,2; text: Dixit dominus domino meo sede a dextris meis, Magnificat anima mea dominum. Benedictus dominus deus Israel quia uisitauit et fecit redemptionem plebis sue.] [JOHPALM 16GF]

De intonatione toni secundi secundum claustrales

Tonus secundus apud claustrales taliter variatur.

[Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.16r,3; text: Euouae. Dixit dominus domino meo sede a dextris meis.] [JOHPALM 16GF]

[2 m. alt. in marg.] Exempla introituum super tono secundo et versuum suorum intonatio.

Versus introituum secundi toni incipiunt in C. graui sicut et cantica. Intonantur hoc modo

[Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.16r,4; text: Euouae, Salue, Michi autem, Vultum.] [JOHPALM 16GF]

[f.16v] [Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.16v,1; text: versus Eructauit cor meum uerbum bonum dico ego opera mea regi.] [JOHPALM 16GF]

versus.

Psalmos F tollit. C cantica principiabit.
Introitum iungo. D finem dansque secundo.

[2 m. alt. in marg.] Exempla toni secundi in cantibus Ambrosianis

Secundi toni in cantibus Ambrosianis ista sunt exempla multipliciter uariata

[Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.16v,2; text: Euouae, Laudemus patrem, Rubum quem viderat Moises. Psallam deo meo, Omnes gentes. Triumphant. Opera manuum. Magnificat. Benefac domine. Posuisti.] [JOHPALM 17GF]

[3 m. alt. in marg.] De tono tertio et eius differentijs.

TErtius tonus qui deutrus autenticus dicitur suos cantus plerumque incipit in E F. et G grauibus raro autem in D graui aut alia reliquarum litterarum seruatoque regulari ascensu et descensu terminat illos in E graui.

Intonationem uero psalmidicam inchoat in C acuto.

Habet autem vnum tonum capitalem et tres differentias

[versus in marg.] F. E. G principia ternus retinet tonus apta.
Terminat E testes fauus: omni tollite ciues.

De tono capitali toni tertij.

Tonus capitalis tertij toni principiat cantum proprie in E graui et in principio uel in medio tendit ad c acutum vt patet in hoc exemplo.

[Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.16v,3; text: Euouae. Fauus distillans, O gloriosum, Calicem. versus Ter eius hic voce capitalis scandit in arte.] [JOHPALM 17GF]

[3 m. alt. in marg.] De prima differentia toni tercij.

Prima differentia toni tertij incipit cantum in G graui moderate tendens ad c acutum. Fit etiam cum incipit cantum in F graui vt hic.

[f.17r] [Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.17r,1; text: Euouae. Omnia quecumque. Traditur ergo a parte. versus Traditur hic prima terni distantia facta.] [JOHPALM 17GF]

[3 m. alt. in marg.] De seconda differentia toni tertij.

Secunda differentia toni tertij incipit cantum in G graui tendens protinus et colligate in c acutum vt hic

[Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.17r,2; text: Euouae. Tollite. versus Alter sic modulus terno dabitur bene pronus.] [JOHPALM 17GF]

De tertia differentia toni tertij.

Tertia differentia tertij toni incipit cantum in E. graui tendens velociter et disiuncte in C acutum vt hic

[Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.17r,3; text: Euouae. Ciues mei, versus Latius extremam terno potetis dare formam.] [JOHPALM 18GF]

[3 m. alt. in marg.] De intonatione psalmorum et canticorum toni tertij

Psalmi toni tertij Incipiunt in c acuto sicut et tonus suus psalmidicus

Sed ista cantica. Magnificat. et Benedictus incipiunt in G graui tendentia sursum in c acutum Intonanturque hoc modo.

[Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.17r,4; text: Dixit dominus domino meo sede a dextris meis, Magnificat anima mea dominum. Benedictus dominus deus Israel quia Visitauit et fecit redemptionem plebis sue.] [JOHPALM 18GF]

[3 m. alt. in marg.] De intonatione toni tertij secondum Claustrales.

[f.17v] Toni tertij hec sunt differentie claustrales.

[Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.17v,1; text: Euouae. Dixit dominus domino meo sede a dextris meis.] [JOHPALM 18GF]

[3 m. alt. in marg.] Exempla Introituum super tono tertio et versorum suorum intonatio.

Introitus toni tertij taliter variantur. Et versus eorum Incipiunt in G graui sicut et cantica Intonanturque hoc modo.

[Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.17v,2; text: Euouae. In nomine domini. Omnia que fecisti. Cognoui. Loquetur. Benedixisti domine terram tuam auertisti captiuitatem Jacob.] [JOHPALM 18GF]

[versus in marg.] C. capiet psalmum. G. magnificat. Benedictus.
Introitus uersum pariter sic vult sibi ternus.

[3 m. alt. in marg.] Exempla toni tertij in cantibus Ambrosianis

Tertij toni in cantibus Ambrosianis Ista sunt exempla. Et intonatio psalmidica seu seculorum amen. non incipit in eis in .C acuto sed vt plurimum in [sqb] acuto

[Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.17v,3; text: Euouae. In turbatione, Refloruit. Incipite domino, vos estis. Domine deus. Exurge domine.] [JOHPALM 19GF]

[4 m. alt. in marg.] De tono quarto et eius differentijs.

QVartus tonus qui deutri autentici plagalis est principiat plerumque cantus suos in C.D.E.F. et G grauibus. Raro autem in a acuto aut alia reliquarum litterarum seruatoque regulari ascensu et descensu terminat illos in E graui

Intonationem uero psalmidicam incipit in a acuto.

Habet autem vnum tonum capitalem et quatuor differentiis.

[f.18r] Versus.

Principium .C D quarto dabitur simul .F.E.
Finis. E tota. stetit. Simon cum uideris O mors.

[4 m. alt. in marg.] De tono capitali toni quarti.

Tonus capitalis quarti toni proprie principiat cantum in E graui uel etiam in F. graui vt in hoc exemplo

[Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.18r,1; text: Euouae. Tota pulcra es, Sacerdotes. Omnis terra versus Cerne tonum quartum capitalem sic variatum.] [JOHPALM 19GF]

[4 m. alt. in marg.] De prima differentia toni quarti.

Prima differentia toni quarti incipit cantum in C graui. In principio gradatim tendens ad F graue vt hic.

[Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.18r,2; text: Euouae. Stetit angelus. versus Quartus distantem primum capit hanc sibi legem.] [JOHPALM 19GF]

[4 m. alt. in marg.] De seconda differentia toni quarti.

Secunda differentia toni quarti incipit cantum in .D graue gradatim ascendens vt hic

[Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.18r,3; text: Euouae. Simon Bariona. Alter sic promptus sub quarto fit tibi cursus.] [JOHPALM 19GF]

[4 m. alt. in marg.] De tertia differentia toni quarti.

Tertia differentia toni quarti incipit cantum. in C graui cum ascensu modesto.

[Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.18r,4; text: Euouae. Cum videris nudum. versus Ternam sic quarto normam pariter propriabo.] [JOHPALM 20GF]

[4 m. alt. in marg.] De quarta differentia toni quarti.

Quarta differentia toni quarti incipit cantum in .G. graui tendens sursum ad limitem proximum Fit etiam quando incipit cantum in E graui uelociter tendens ad a acutum vt hic.

[f.18v] [Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.18v,1; text: Euouae. O mors ero. Fidelia. versus. Postea nunc quarti poterit distantia nosci.] [JOHPALM 20GF]

De intonatione psalmorum et canticorum toni quarti.

Psalmi toni quarti incipiunt in a acuto sicut et tonus suus psalmidicus. Sed ista cantica. Magnificat et Benedictus incipiunt in E graui ascendendo per G. graue ad a acutum. Intonanturque hoc modo.

[Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.18v,2; text: Dixit dominus domino meo. sede a dextris meis. Magnificat anima mea dominum. Benedictus dominus deus Israhel quia uisitauit et fecit redemptionem plebis sue] [JOHPALM 20GF]

De intonatione toni quarti secundum Claustrales

Toni quarti he sunt differentie claustrales

[Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.18v,3; text: Euouae. Dixit dominus domino meo sede a dextris meis. Magnificat. Benedictus.] [JOHPALM 20GF]

Exempla introituum super tono. Quarto et versuum suorum intonatio.

Introitus toni quarti taliter variantur. Et versus eorum incipiunt in a acuto sicut et psalmi. Intonanturque hoc modo.

[Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.18v,4; text: Euouae. Sicut oculi. Accipite. Exaudi. Judica. Resurexi. versus Dominus illuminatio mea.] [JOHPALM 21GF]

[f.19r] [Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.19r,1; text: et salus mea quem timebo.] [JOHPALM 21GF]

versus.

Incipit a psalmum sic introitus quoque versum.
Quartus ut ipse locet .Elami cantica ducet.

Exempla toni Quarti in cantibus Ambrosianis.

QVarti toni in cantibus Ambrosianis ista sunt exepla.

[Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.19r,2; text: Euouae. Confirma deus, Laborauit. Mior prophetis. Dixi iniquis. Docuisti me deus. Bonum michi. Arcum potentium. Anima mea. Tu es pastor ouium] [JOHPALM 21GF]

De tono quinto et eius differentia.

QVintus tonus qui tritus autenticus dicitur cantus suos plerumque incipit in F. et G grauibus et a et c acutis. Raro autem in aliqua reliquarum litterarum seruatoque regulari ascensu et descensu terminat illos in F graui.

Intonatione uero psalmidica inchoat in c acuto.

Habe autem vnum tonum capitalem et vnam differentiam. versus.

F.G gaues quintam simul a c capit acutum
Fines F sistit testis Fons Alma probabit

De tono capitali toni quinti.

Tonus capitalis toni quinti principiat cantum in a acuto et in c acuto vt in hoc exemplo

[Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.19r,3; text: Euouae. Fons ortorum. Domine. Frontalis quintus istic tonus editur intus.] [JOHPALM 21GF]

De differentia toni Quinti.

Differentia toni quinti incipit cantum in F graui tendens in altum. Et quandoque in G graui vt introitus. Miserere eiusque hoc est exemplum.

[Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.19r,4; text: Euouae. Alma, Qui pacem.] [JOHPALM 22GF]

[f.19v] [Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.19v,1; versus Vnica sit quinti que vult variatio iungi.] [JOHPALM 22GF]

De intonatione psalmorum et canticorum toni quinti

Psalmi toni quinti incipiunt in c acuto sicut tonus suus psalmidicus. Sed ista duo cantica. Magnificat et Benedictus incipiunt in F graui ascendendo per a acutum ad c acutum. Intonanturque hoc modo.

Est aduertendum si inflexura seu pausa fuerit dictio monosillaba greca uel barbara ut flectatur sursum et non deorsum quid et in nonnullis aliorum tonorum intonationibus est diligentius obseruandum.

[Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.19v,2; text: Dixit dominus domino meo sede a dextris meis. Magnificat anima mea dominum. Benedictus dominus deus Israhel quia visitauit et fecit redemptionem plebis sue.] [JOHPALM 22GF]

De intonatione toni quinti secundum claustrales.

Tonus quintus apud claustrales parumper a modo canonicali taliter differentiatur

[Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.19v,3; text: Euouae. Dixit dominus domino meo sede a dextris meis.] [JOHPALM 22GF]

Exempla introituum super tono Quinto et versuum suorum Intonatio.

INtroitus toni quinti taliter uariantur. Et uersus eorum incipiunt. in F graui sicut et cantica. Intonanturque hoc modo.

[Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.19v,4; text: Euouae. Exaudi deus. Deus in loco. Loquebar. Miserere. Circumdederunt me. Exurgat deus et dissipentur Inimici eius et fugiant qui oderunt eum a facie eius.] [JOHPALM 22GF]

[versus in marg.] Psalmos c quinti. F Magnificat Benedictus.
Intonat introitus poscit sic ducere versus.

[f.20r] Exempla toni quinti in cantibus Ambrosianis.

QVinti toni in cantibus Ambrosianis ista sunt exempla.

[Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.20r,1; text: Euouae. Comunione calicis. Stetit dominus. Pacem tuam. Ecce mitto, Auditum tuum.] [JOHPALM 23GF]

De tono sexto et eius differentia.

SExtus tonus qui triti autentici plagalis est plerumque principiat cantus suos in C.D. et F grauibus. Rarissime autem in aliqua reliquarum litterarum seruatoque regulari ascensu et descensu terminat illos. in .F graui.

Intonationem vero psalmidicam incipit in a acuto.

Habet autem vnum tonum capitalem cum vna differentia.

F C D grauibus optat caput edere sextus.

Ffaut ast fines O quam Benedictus adaptes.

De tono capitali toni sexti.

Tonus capitalis toni sexti incipit cantum in F graui vt O quam metuendus est locus iste. in C graui vt introitus Quasimodo geniti. Et in D graui vt Introitus Cantate.

[Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.20r,2; text: Euouae. O quam metuendus est. versus. Est tonus hic sextus capitalis in ordine textus.] [JOHPALM 23GF]

De differentia toni sexti.

Differentia toni sexti pro qua ut plurimum capitalis ponitur incipit cantum in F. graui sursum tendens ut hic,

[Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.20r,3; text: Euouae. Benedictus. versus. Si placet hec sexti poterit distantia dici.] [JOHPALM 23GF]

De intonatione psalmorum et Canticorum toni sexti.

Psalmi et cantica toni sexti incipiunt ad similitudinem toni primi et in eisdem literis Intonanturque hoc modo per b mollem

[Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.20r,4; text: Dixit dominus domino meo sede a dextris meis.] [JOHPALM 23GF]

[f.20v] [Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.20v,1; Magnificat anima mea dominum. Benedictus dominus deus Israel quia uisitauit et fecit redemptionem plebis sue.] [JOHPALM 24GF]

De intonatione toni sexti secundum claustrales.

Tonus sextus apud Claustrales in nullo differt a modo canonicali nisi quod psalmi intonantur plerumque ut cantica.

[Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.20v,2; text: Dixit dominus domino meo sede a dextris meis.] [JOHPALM 24GF]

Exempla introitum super tono sexto et versuum suorum.

VErsus Introituum toni sexti incipiunt in F graui sicut et cantica Intonantur hoc modo.

[Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.20v,3; text: Euouae, Iusti epulentur, Cantate. Quasimodo geniti, versus Exurgat deus et dissipentur inimici eius. et fugiant qui oderunt eum a facie eius.] [JOHPALM 24GF]

[versus in marg.] Intonat ut primus psalmos et cantica sextus.
Dulciter introitus vult F graue ducere versus.

Exempla toni sexti in cantibus Ambrosianis.

SExti toni in cantibus Ambrosianis ista sunt exempla.

[Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.20v,4; text: Euouae. Stephanus est plenus. Benedictus.] [JOHPALM 24GF]

De tono septimo et eius differentijs.

SEptimus tonus qui thetradus autenticus dicitur cantus suos plerumque incipit in .G. graui. b acuto et quadro. c et d. acutis. Raro autem in F graui et a acuto aut aliqua reliquarum litterarum. seruatoque regulari ascensu et descensu terminat illos in G graui.

Intonationem uero psalmidicam incipit in d acuto videturque habere vnum tonum Capitallem et quatuor differentias: uersus.

G. graue. [sqb] quadrum. c d. septeno cape cantum.
Ecce uel attende veterem. Stel Mis quoque redem.

[Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.20v,5; text: de tono] [JOHPALM 24GF]

[f.21r] De tono capitali toni septimi.

Tonus capitalis toni septimi principiat cantum in G graui vt in hoc exemplo.

[Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.21r,1; text: Euouae. Ecce apparebit, Attendite. versus Septimus hic porro capitalis sic stat in alto.] [JOHPALM 25GF]

De prima differentia toni septimi.

Prima differentia toni septimi incipit cantum in G graui protinus et velut colligato sursum tendens in diapenthe vt hic.

[Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.21r,2; text: Euouae. Veterem. Angelus, versus Septimus hanc primam uariatim fert sibi formam.] [JOHPALM 25GF]

De seconda differentia toni septimi.

Secunda differentia toni septimi incipit cantum in c acuto vt hic.

[Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.21r,3; text: Euoua stella ista. versus Distans principium septeno sic dato deutrum.] [JOHPALM 25GF]

De tertia differentia toni septimi.

Tertia differentia toni septimi incipit cantum in d acuto vt hic.

[Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.21r,4; text: Euouae, misit. Formla septene tibi sitque penultima sicce.] [JOHPALM 25GF]

De quarta differentia toni septimi.

Quarta differentia toni septimi incipit cantum in [sqb] acuto siue quadro uel in a acuto vt hic.

[Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.21r,5; text: Euoua. Redemptionem. Cantate domino. versus. Vltimus accedit modulus quem septimus edit.] [JOHPALM 25GF]

De intonatione psalmorum et canticorum toni septimi.

Psalmi toni septimi et ista cantica. Magnificat et Benedictus incipiunt in d [f.21v] acuto sicut et tonus suus psalmidicus Intonanturque hoc modo

[Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.21v,1; text: Dixit dominus domino meo sede a dextris meis. Magnificat anima mea dominum. Benedictus dominus deus Israhel. quia uisitauit et fecit redeptionem plebis sue.] [JOHPALM 26GF]

De intonatione toni septimi secundum Claustrales.

Septimi toni differentie claustrales fere penitus videntur conuenire cum predictis canonicalibus nichilominus quia quedam ex eis aliqualiter differunt. placet eas iuxta consuetum ordinem quemadmodum in reliquis tonis ponere separate vna cum intonatione psalmorum et canticorum que aliter sua captant principia.

[Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.21v,2; text: Euouae. Dixit dominus domino meo sede a dextris meis. Magnificat.] [JOHPALM 26GF]

Exempla introituum super tono septimo et versuum suorum Intonatio.

INtroitus toni septimi taliter uariantur. Et versus eorum Incipiunt in G. graui. Intonanturque hoc modo.

[Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.21v,3; text: Euouae. Iudicant sancti, Eduxit dominus. versus Exultate iusti in domino rectos decet laudatio.] [JOHPALM 26GF]

[versus in marg.] Cantica cum psalmis .d. deutro principiabis.
Incipit introitus septeno .G graue uersus.

Exempla toni septimi in Cantibus Ambrosianis.

SEptimi toni in cantibus Ambrosianis ista sunt exempla varietatesque eius [f.22r] ponuntur plures. quare tamen propter congruentiam vna sepius ponitur pro altera.

[Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.22r,1; text: Euouae. Clarifica me pater. Dixit dominus. Notas. Repleti sunt: Ego sum via. Ascendo. Fac deus.] [JOHPALM 26GF]

De tono octauo et eius differentiis.

OCtauus tonus et vltimus qui tetradi autentici plagalis est cantus suos pleruque principiat in D.F. et G. grauibus a et c acutis. Raro autem in .C uel E. graui an aliqua reliquarum litterarum. seruatoque regulari ascensu et descensu terminat illos in G. graui.

Intonationem uero psalmidicam incipit in c acuto preter vltimam differentiam que sumit initium in G graui ut patebit.

Videturque habere vnum tonum capitalem et quatuor differentias.

[versus in marg.] F.D.G principium simul a.c. sumit actum.
Octauo gaude zellusque deo mulier Nos.

De tono capitali toni octaui.

Tonus capitalis octaui toni principaliter incipi cantum in G graui licet etiam in certis aliis suis quandoque litteris itidem efficit vt in his exemplis.

[Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.22r,2; text: Euouae. Gaude et letare. Qui habitat. Infantia. versus Suscipit octauus capitalis sic tibi cursus.] [JOHPALM 27GF]

De prima differentia toni octaui.

Prima differentia toni octaui incipit cantum in c acuto vt hic.

[Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.22r,3; text: Euouae, Deo nostro. versus Octauus differt aliam formam tibi prebet.] [JOHPALM 27GF]

De seconda differentia toni octaui

[f.22v] Secunda differentia ut nonnullis placet incipit cantum in F graui et quandoque licet rarissime in .G graui ut hic.

[Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.22v,1; text: Euouae. Mulier. Tu es qui uenturus es. Gloria. versus Quidam dant modulum sic octauo sociatum.] [JOHPALM 27GF]

De tertia differentia toni octaui.

Tertia differentia incipit cantum in c acuto in principio seruans vnisonum ut hic.

[Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.22v,2; text: Euouae, Zelus domus tue. Confirma hoc deus. versus Vnisonus faciem dabit octauo quoque talem.] [JOHPALM 27GF]

De quarta differentia toni octaui.

Quarta differentia toni octaui incipit cantum in C uel in D graui. Intonationem vero incipit in G graui contra morem aliarum differentiarum huius toni Et ob hoc transumptis limitibus per equipolentiam nonnulli periti cantatores tam cantum quam hanc Intonationem reducunt potius ad differentias septimi quam octaui Et vtrumque videri poterit. in hoc exemplo.

[Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.22v,3; text: Euouae. Nos qui vivimus. versus Octauo forma datur hec tanquam peregrina.] [JOHPALM 28GF]

De intonatione psalmorum et canticorum toni octaui

Psalmi toni octaui incipiunt more canonicali in c acuto. sicut et tonus suus psalmidicus.

Sed ista duo cantica. Magnificat et Benedictus incipiunt. in G graui. Intonanturque hoc modo. Veluti ad similitudinem toni secondi litteris et limitibus variatis.

[f.23r] [Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.23r,1; text: Dixit dominus domino meo sede a dextris meis. Magnificat anima mea dominum. Benedictus dominus deus Israel. quia uisitauit et fecit redemptionem plebis sue] [JOHPALM 28GF]

De intonatione toni octaui secundum claustrales.

Tonus octauus apud claustrales non differt a modo canonicali tamen propter morem consuetum in hoc opere hic eius omnes placet ponere differentias simul psalmi uero apud eos sicut et in tono secundo aliter sua captant principia.

[Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.23r,2; text: Euouae. Dixit dominus domino meo sede a dextris meis.] [JOHPALM 28GF]

Exempla Introituum super tono octauo et versuum suorum Intonatio

INtroitus toni octaui taliter Variantur. Et uersus eorum Incipiunt in G. graui Intonanturque hoc modo.

[Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.23r,3; text: Euouae. In excelso Introduxit. Lux, Dum medium, versus Iubilate deo omnis terra seruite domino in letitia] [JOHPALM 29GF]

Versus.

C deutrum psalmos. G. Magnificat, Benedictus.
Introitus versum dabit octauo quoque cursum.

De intonatione ultime differentie toni octaui.

Sciendum autem quod super vltima differentia toni octaui psalmus aliter quam premissum est sepius intonatur ut sic.

[f.23v] [Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.23v,1; text: In exitu Israel ex Egipto domus Iacob de populo barbaro.] [JOHPALM 29GF]

Exempla toni octaui in cantibus Ambrosianis.

OOtaui toni in cantibus Ambrosianis ista sunt exempla vtuntur autem sine vlla differentia tono tantummodo capitali.

[Milan, Bibl. Ambr., I.20.inf., f.23v,2; text: Euouae. Non exat. Fratres. Erant iusti Spiritu. Fac nobiscum. Spiritus sanctus.] [JOHPALM 29GF]

De tonorum coaptatione.

PRedictis itaque tonorum rationibus intellectis. Cum secundum locorum et ecclesiarum diuersitatem plures aut pauciores aut aliter variatas cuiusque tonorum continget reperire differentias prudens cantor faciliter ipsas reducere valebit ad istas canonice prenotatas ac addere aut diminuere prout fuerit opportunum

Et si opus erit etiam pro vsu sue cuiusque ecclesie exempla in hoc opere posita transcribendo rationabiliter immutare poterit dummodo huius artis regulas non excedat.

Accidit autem quod propter proportionabilem vocum conuenientiam sepius vna differentia toni eiusdam in libris a peritis inscribitur seu coaptatur pro altera aut etiam tonus capitalis pro aliqua sua differentia uel econuerso. Ideoque si interdum aliter quam supra expressum est inuenire contingeret non mireris. Nec ob hoc si sapis presentem doctrinam detractionis morsibus reprehendens.

Vndique terrarum modulos discerne tonorum,

Addens diminuens transmutans sicut oportet.

Non tamen excedas regimen lector rationis.

Morsibus ut laceres musarum has tibi legos.

Epilogus de modo Intonationis

COlligitur ex predictis quod in quolibet cantu regulari est consideranda uox seu nota finalis et in tono psalmidico. Seu seculorum Amen uox Initialis ut per congruam distantiam indeterminatis limitibus tam in scripto quam vocetenus reponantur. Sic etiam in fine psalmi erit animaduertenda vox vltima toni et prima antiphone seu cantus ut sub debita consonantia incipiatur et non per rugitum in concinum quemadmodum ignari facere consueuerunt.

Consimilisque aduertentia est in responsoriis et eorum uersibus ac repetitionibus. et si opus fuerit in quibuscumque cantibus adhibenda.

Inspiciatur quoque caute cantus ne nimis alte aut depresse sed mediocriter incipiatur. Versus.

Cerne toni sedem psallens cantusquoque finem
[f.24r] .Vt. lenius cuncta repetas que sunt tibi dicta.
Re.la vult primus. re fa retinetque secundus.
Per sextam mi fa terno. quarto dato mi la.
Fa fa fert quintus. fa.la prebet tibi sextus.
Vt sol septenus. Vt fa captatque supremus.
Psalmi post finem cantum sic principiato,
Vox ut concordet simul omnis ineptia cesset.

De modo pausandi in cantu.

EX quo uox humana propter sui debilitatem cantum sine respiratoibus et paucis continuare nequit discrete cantans consideret ubi conuenientius pausare valeat. Nam inter vltimam notam cuiuslibet dictionis precedentis et primam sequentis pro libito si opus fuerit respirare aut paussare poterit.

Si autem in aliqua sillaba eiusdem dictionis plures fuerint note quas continuare non posset tunc caueat ne inter vltimam notam sillabe precedentis. et notam primam in eadem dictione sillabe sequentis quouismodo pariset secus fieret incongrua copula sillabarum nisi respirationis foret signum seu mordentis.

Et si a casu ibi fieret pausatio tunc debet reassumere aliquas notas cum sillaba precedenti et immediate continuare sequentem. In medio uero notarum sillabam sequentem in eadem dictione non tangentium non prohibetur quin respirare possit aliquotiens seu paussare.

Cum autem plures simul canunt potest cantus continuari usque ad distinctiones clausularum quia tunc vox vnius sustinet vocem alterius et quilibet eorum altero uel aliis continuantibus sibi iuxta exigentiam potest per medium respirare.

Videant etiam diligenter in libris cantantes. Vt post vltimam notam limitis precedentis bene et proprie continuetur prima sequentis presertim si signum custodie omittitur aut improprie fuerit situatum. Versus.

Cantans respiret per voces ac bene pauset.
Ne male disiungat ratio quid pangere poscat.
De natura et effectibus tonorum.

ULtra premissas tonorum varietates placeat huius operis lectoribus intelligere quosdam homines tan canendo quam cantum audiendo in vno tonorum nonnullos magis in alio delectari quoniam diuersitas modorum in cantu diuersitati motuum coaptatur. Nec mirum si sonis diuersis diuersis delectat auditus.

Quia uisus diuersus variis colloribus olofactus odoribus gustusque saporibus inter homines ut experientia rerum magistra edocet diuersimode delectatur.

[Nota. m. alt. in marg.] Primus itaque tonus nobilis censetur et habilis quoslibet ad effectus.

Secundus videtur tristibus conuenire.

Tertius rigidis et seueris.

Quartus ascribitur adulantibus garulis et blandis.

Quintus modestus est et delectabilis tristes et anxios letificans.

Sextus habetur pius et lamentabilis conueniens his qui de facili ad lacrimas prouocantur.

Septimus est hilaris et iocundus varios habens saltus et ob id adolescentibus propriatur.

Octauum dicimus suauem et morosum congruentem moribus discretorum: Versus.

[f.24v] .Versus.

Nobilis est primus tonus afectu variatus.
Tristibus hinc pronus vult conuenire secondus.
Tertius ast rigidis propriatur siue seueris.
Blanditur quartus blandos garrit quoque cantus
Quintus solatur delectat uel moderatur.
Est pius et plangit lacrimas sextus simul agit.
Septimus est letus Iuuenum varians bene saltus.
Dulcis discretus octauus fitque morosus.

Verba huius operis ac titulus eius et presentio.
BRanda Placentine sacer es qui cardine presul.
Accipe me nimpham manus hec mea pascet alumnos.
Me legat et teneat fixe cantare laborans.
Musas prebebo nomen michi Palma coralis.
Edere clericulis voluit quam. Castilioni.
Quem de Olomons profers flamen tuus ille Iohannes. [1405. a nativitate. domini. davanti la stampa .37. escritto. m. alt. in marg.]

FINIS

Explicit Palma choralis



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License