Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[1] Palma choralis

(f. 1r) Incipit Palma Choralis de rationibus cantus ecclesiastici edita a Magistro Johanne de Olomons, alias Casteliono Scolastico.

Ingenio facilis pateant ut limina cantus,

Omnipotens artis satago conscribere palmam.

Hinc igitur finis, medium sis principiumque

Aptosque pueris modulandi praebeat actos.

Nam quia si primum cantus gravis aspicietur

Notum tunc leviter reddet solertia docti.

Et praesens tabula tollet de hinc taedia quaevis,

Suscipiant ergo dociles quae musica donat.

Prologus

Fundamentalem cantus choralis pro adolescentum clericorum profectu reseraturus notitiam potiora dediscalorum de hac arte tractantium praecepta velut in speculo gramatice feci lucidius imitabor. A viris etenim quam pluribus professionis eccl[es]iasticiae sum rogatus, ut ea quae verbaliter de canendi arte paucitatem soleo docere, discentium scriptotenus saeculorum multitudini pollicarem, quatenus id agens talentum adnuo fideliter commissum lucrifacere pro salutis gloria reportanda.

Michi igitur in Christi salvatoris nomine Reverendique patris et domini mei, Brande Cardinalis Placentini Sabinensis Episcopi, solarem illorum acquiescenti precibus. Ac noviciis volenti prodesse clericis placet, quoniam sub musica cantus quilibet continetur et melodia. Prius diffinire quid sit musica et unde dicitur, quot eius sunt partes et qui effectus, ut intelligatur id de qua fuerit disserendum.

[2] [I] Quid est musica et unde dicitur.

Musica est enim scientia regularem docens notitiam ad canendi perfectionem; dicitur vero a Moys, quod est aqua. Nam olim, ut innuit Ugotio Pisanus a Pitagora, primum in ydraulis et malleis fuit fabrilibus adinventa vel quia de vocum tractat proportionibus. Et sine humoris beneficio nulla cantus subsistit delectatio.

Boetius autem ut ferunt ipsam a Graecis transtulit ad Latinos. Quam tandem Guido et alii quam plures subsequentes auxerunt et amplius regularunt.

De partibus musicae.

Partes quidem musicae tres fore dicimus, armonicam, organicam et metricam. Armonica ex vocum cantibus constat videturque componi ex ad monos, quod est unum, dixit magister reverendus, usu veterum commutato.

Organica flatu aut digitorum pulsu canorem educit. Est enim organum secundum Johannem Jannuenem in Katholicone nomen generale omnium instrumentorum musicorum, licet etiam pro quodam capitur speciali. Nam aut voce editur cantu ut per fauces aut flatu ut per fistulares vel organum aut pulsu ut per citharam vel quodlibet aliud quod ratione consimili canorum est.

[3] Metrica vero vocum aut sonorum mensuram ratione probabili dividit et discernit. Hoc enim nomen a metros quod est mensura descendit. Quoniam quemadmodum poeta in metro dictionum literas metit et sillabas, sic musicus artista vocum seu notarum proportiones modos ac mensuras considerat ac distinguit. Quamquam autem cantor usualis ut caecus canendi vestigia quodammodo repetit quo tamen casse vadat, penitus ignorare dignoscitur. Ideoque tales sensu duce clamare sicut lupi natura ullurare, potius quam canere musicorum collegio coprobantur, vult nam Guido musicorum peritissimus quod ita est de cantoribus sine arte canentibus velut de literatis illis qui numquam literas didicerunt.

De effectibus musicae. (f. 1v)

"Erat quippe," apud priscos nostros, "tam turpe musicam nescire quam literas. Interponebatur enim non modo sacris tantum, sed et omnibus solemnibus diebusque laetis tristioribus ne rebus. Ut in veneratione divina hymni vel laudes, ita in nuptiis cantus Hymenaei, et in funeribus threni seu lamenta canebantur. In conviviis lira vel cithara pulsabatur." Iusta illuc Vergilii primo Eneidos, "Cithara crinitas Iopas personat aurata, docuit quem maximus Atlas." Si ergo in singulis ordinabatur genus condescens musicorum. Et ut scribit Isidorus, libro tertio Ethymologiarum, ". . . sine musica nulla disciplina potest esse perfecta, nichil sine illa . . . Nam spiritus, caelum, mundum, homines, bestias, volucres et sirenes suis modulationibus musica provocat." Insuper carmina poetarum, tragediae, comoediae, rhythmi ac diversae prolationes et accentus in mutatione suavi se musicae legibus summiserunt.

Movet praeterea musica affectus in diversum habitum sensus, operum [4] enim fatigationem solatur, pugnantes ad animi fortitudinem incendit. Inimicos turbat corda mulcet, laetitiam inducit sedatque spiritus incitatos sicut de David legitur quod a Saul spiritum malignum per cithara cantum eripuit.

Quamobrem cum musica sit unicuique non modicum necessaria a quibuslibet eam exercentibus utilis et iocunda, summe diligenter clerici per lumen doctrinae musicae artis regulas velint, quia velle debent indagare ferventius, et ab oculis suarum mentium nebulam detergere caecitatis, ut sic ignorante turpitudinem saeculique derisum valeant evitare. Quoniam ipsi dictim creatorem omnium eiusque sanctos in ecclesia canticorum decentia laudare re caeteris sunt astricti, et cum pulchritudo uniuscuiusque rei consistit in eo quod sibi maxime competit, turpe igitur erit praesertim clerico ignorare quid unicuique convenit non nescire.

Quotuplex est cantus. Autoris intentio. Et quid est cantus.

Verumtamen omnis cantus qui voce humana exercetur et qui in instrumentis organicis formatur est duplex, scilicet, planus quem choralem a clericorum choro in ecclesia vocitamus, et mensuratus qui in varia vocum consonantia temporibus seu quantitatibus mensuratur. Dimissa itaque per tractatione huius cantus mensurati ac aliis quibusdam a musicae autoribus speculative nimium et obscure traditis non multum clericis nisi de bene esse necessariis. Solum nunc in hoc opere regulas et doctrinam cantus et praemissi choralis seu plani qui fundamentum est in reliquo secundum veram canendi artem, de natura voces in se consideratae non artem in comparatione ad alias, acceptae per normas manus modorum, proportiones et tonorum habitudines quantum divina praebebit gratia utiliter exarabo.

Dicitur autem cantus choralis planus non quia sine mensura sit, sed quia tractim plane et uniformi dimensione voces seu notae in eo debent proferri praeterquam penultimam seu antepenultimam quae propter decentiam [5] parumper diutius retinentur.

Cantus vero est inflexio vocis per arsim et thesim, id est, elevationem et depressionem, prolata regulariter et concinne.

Versus:

Si quis amat musae cantans vernaculus esse

Hoc modicum solers opus artis discere curet:

Nam male cantabit qui non canit arte sed usu.

Cantorem facient ars et vox iuncta per usum.

Vox canit ex arte, clamat sed dum caret arte,

Fert ratio cantum, clamorem dat nisi sensus.

[II] Executio. Et primo quot sunt literae in musica. Et quid est litera. Quot sunt voces. Et quid est vox. Et de cantum distinctione.

Quoniam secundum Philosophum De Prioribus, prior fieri debet speculatio et a communibus procedendum (f. 2r) est ad minus communia, idcirco primitus est animadvertendum quod secundum numerum planetarum in musica septem sunt literae seu figurae, scilicet, a, b, c, d, e, f, g, quae rescriptae per viginti linearum et spatiorum limites ut regulatrices sive claves canendi vocibus proponuntur, unde ut hic accipitur litera est clavis, vocem vel voces per limites indicans et proprietatem aperiens.

Voces vero sive notae omnium musicorum auctoritate sunt sex, videlicet, ut, re, mi, fa, sol, la, per quas tam in ascensu quam in descensu alterius mutationibus factis omnis cantus sufficientissime decantatur.

Vox generali sumpta est sonus ab ore animalis prolatus naturalibus instrumentis formatus.

Instrumenta autem naturalia vocis dicuntur pulmo, guttur, palatum, lingua, quatuor dentes anteriores et labia, licet, since quibusdam ex illis quaedam animalia formare [non] possunt vocem, ut aves quae dentes non habent, sed ad vocis formationem instrumenta aeque necessaria; sunt autem vocum quatuor differentiae, prima articulata literata ut mi; secunda articulata [il]literata [ut] gemitus infirmorum; tertia inarticulata [6] literata ut cra corvorum; quarta inarticulata illiterata ut stridor dentium. Quarum solum articulatam literatam, id est, significativam et scriptibilem ad musicam dicimus pertingere. Et quia haec est nota animi conceptum explicans ob hoc rite appellatur nota illa quae in cantu figuratur. Nam ipsa inspecta manifestat qualiter proferre vocem regulariter debeamus. Ex his haberi potest quod vox musicalis est sonus ab ore humano prolatus naturalibus instrumentis formata auditu sensibilis nota scriptibilis et ratione discretivus. Et hanc vocem etiam per sonum instrumentis organicis imitamus.

Nota vero est signum vocis musicalis demonstrativum.

De ordinatione et situatione literarum et vocum musicalium.

Dictas quidem sex voces mixtim ac diversimode connexas et repetitas cum praenominatis septem literis veteres magistri in decemnovem digitorum iuncturis summitatibus computatis intra manum sinistram pro memoria promptiori situare rationabiliter decreverunt. Quibus extra manum in quinto medii digiti articulo et limite vicesimo vox una, scilicet, la cum hic litera ee, propter [sqb] quadri seu [rob] duralis tertii deductioni insuper est adiuncta.

Statueruntque praeterea quod quaecumque vox vel voces cum litera sua per seriem manualem in numero impari repartientur, ut essent lineis consignandae. Quae vero in numero pari ut spatiis deputentur. Itaque hae literae et voces connexae ut praefertur et repetitae sic iuxta progressum solitum in hac ipsa serie collocantur.

Series musicalis manualis sive [manus].

[Gamma] ut, A re, B mi, C fa ut, D sol re, E la mi, F fa ut, G sol re ut, a la mi re, [rob] fa [sqb] mi, c sol fa ut, d la sol re, e la mi, f fa ut, g sol re ut, aa la mi re, [rob][rob] fa [sqb][sqb] mi, cc sol fa, dd la sol, ee la.

[7] Quid est series manualis et quid limes.

Series igitur manualis est viginti limitum litteris, vocibus et proprietatibus distinctorum legiptima comprehensio.

Limes vero est lineae vel spatii via ordinata literae et vocis seu vocum contentiva. Ex quo habetur quod limitum alius est in linea, alius est in spatio.

Situatio seriei per iuncturas et limites in manu.

[Gamma] ut situatur in summitate policis in linea; A re in secunda iunctura eiusdem in spatio; B mi radice eiusdem in linea; C fa ut in radice indicis in spatio; D sol re in radice medii in linea; E la mi in radice annularis in spatio; F fa ut in radice auricularis in linea; G sol re ut in secunda iunctura eiusdem in spatio; a la mi re in tertia eiusdem in linea; [rob] fa [sqb] mi in summitate eiusdem in spatio; c sol fa ut in summitate annularis in linea; d la sol re in summitate medii in spatio; e la mi in summitate (f. 2v) indicis in linea; f fa ut in tertia iunctura eiusdem in spatio; g sol re ut in secunda eiusdem in linea; aa la mi re in secunda iunctura medii in spatio; [rob][rob] fa [sqb][sqb] mi in secunda iunctura annularis in linea; cc sol fa in tertia eiusdem in spatio; dd la sol in tertia medii in linea; ee la in quinta eiusdem extra manum in spatio situatur.

Cautela puerorum cognoscendi leviter lineam vel spatium in manu.

Sciendum aut quotiens alicui discenti difficile fuerit in aliqua iunctura lineam vel spatium cognoscere, tunc considerat utrum linea vel spatium sit in illius digiti radice et ab illa computet in eodem sursum usque ad iuncturam de qua intendit et protinus inveniet. Verbi gratia, radix indicis est in spatio. Igitur secunda iunctura eiusdem digitae erit in linea, tertia in spatio et pariformiter per digitos caeteros computatur.

[8] Versus:

Quot digitis leva iuncturas accipit intra.

Musica tot sedes varias praestatque figuras.

Ut, re, mi, fa, sol, la fit modulatio cuncta.

Voces A, B, C, D praeit omnes semper et E, F, G.

Gamma ut, A re, B mi pollex primum retinebit.

Assigna reliquas compagibus et petit ordo.

In medii quinta cantoribus additur ee la.

Linea portat eas numerus quas invenit impar.

Insuper, in spatio reliquae mansere ineando.

Et manus et nota tibi sistit in agmine cuncta.

[III] De modo tractandi in hoc opere.

Placet in tractatu praesenti huius artis doctrinam tradere per exempla, quoniam optimus modus demonstrationis est exemplorum positis. Iuxta illud Senecae ad Lucillum longum iter per praecepta breve et efficit per exempla. Itaque ab exemplo manuali incipiens reliqua, sancti spiritus annuente, gratia exemplorum speculationibus reserabo ut discentes non solum ad peritiam canendi cantus editos promoveantur, sed etiam si placuerit inducentur ad inveniendum et componendum de novo super quocumque tonorum, antiphonas seu alias cantus iuxta exigentiam regulares.

(f. 3r) [See remarks in the Introduction]

(f. 3v) Distinctio litterarum musicalium.

Ex praenominatis literis in serie manuali et limitibus collocatis octo quidem primae, videlicet, a principio usque a la mi re in linea exclusive propter demissos in cantu vocum suarum enores graves vocantur, et hae figuris capitalibus taliter sunt scribendae: [Gamma], A, B, C, D, E, F, G. Quarum prima sola inter omnes Graeco fruens nomine et scripto Gamma, id est, G, appellatur ob differentiam ut quidam volunt g acuti, quae litera sicut et haec in linea situatur, vel verius ut denotetur quod Latini primum a Graecis, sicut in proemio dictum est, hanc singulam receperunt et velut non ingrati ad aeternam huius rei memoriam hanc literam pro musicae principio [9] posuerunt. Quatuor autem istorum gravibus, scilicet, D, E, F, G, sunt sedes octo tonorum seu termini cuiuslibet cantus regularis, de quibus tonis loco suo postea disseretur.

Septem vero literae sequentes, videlicet, ab a la mi re in linea inclusive usque aa la mi re in spatio exclusive, ob acutos respectu praecedentium in vocibus suis accentus acutae nominantur, et hae differentiae causa hoc modo scribuntur simplicibus seu minutis, a, b, c, d, e, f, g.

Sed ultimae quinque ab aa la mi re in spatio inclusive usque ad finem propter acutiorem vocum suarum altitudinem excellentes sive superacutae a cantoribus nuncupantur et istae tali modo figurari solent protractionibus duplicatis, aa, bb, cc, dd, ee.

Sunt itaque sicut et limites literae viginti scripto diversificatae quae sigillatim ut patuit vocum limitatibus proponuntur. Quilibet ergo limes quemadmodum prolatio et figurae differentia demonstrat sibi literam obtinet deputatam. [Gamma] ut enim habet [Gamma], id est, G grave, A re habet A grave, B mi habet B grave, et ita usque ad seriei finem per singulos limites procedatur.

Versus:

Voces octo graves scribuntur quae capitales.

Septem diminuas quas bene vocitabis acutas.

Quinque sed excellunt, quibus est bene litera duplex.

Collige sic cunctas bisdenas ut tibi sumas.

Quilibet et proprium capiat limes elementum.

Quod possit reliquis scripto differre figuris.

[IV] De notis sive figuris ponendis in cantu chorali.

Notis sive figuris simplicibus in cantu chorali utimur duabus, quadrata, videlicet ut sic: [B,B,B], et quadrangula, id est, quae quatuor habet [10] angulos oppositos, duos obtusos et duos acutos, ita quod anguli acuti sese respiciunt sursum et deorsum et obtusi dextrorsum et sinistrorsum, ut sic: [S,S,S,S]. Hae tamen figurae in prolatione non disserunt sed pro libito alieni utuntur priori, aliqui altera et aliqui eas commiscent. Haec vero commixtio specialius fieri solet cum cantus choralis imitatur mensuratum, quoniam tunc quadrata ponitur pro longa et illa qudrangula pro brevi, sicut fit in aliquibus sequentiis et in symbolo. Quaelibet autem dictarum figurarum situari debet praecise supra sillabam, si sillaba unam tamen recipit.

Qualiter vero dictae figurae per virgulas et notas oblongas ad invicem colligantur, si sillaba plures accipit adversis quae diversimode assumuntur, nunc praetermitto propter operis brevitatem. Non enim multum est curandum dummodo distinguantur ut cantor eas discernere valeat ratione.

Est nam puto ligatura notarum adinventa ut minus de spatio occupent cum plures uni sillabae depunctatur aut etiam ad decorem.

Sit nota quadrata similis et quadrangula nota.

Versus:

Sillaba quam recipit plures quoque virgula pangit.

(f. 4r) De ascensu et descensu pro vocis adaptione.

Ut autem noviciis primum in hac arte instruendis accessus pandatur habilior ipsis, pro vocum adaptatione ante specialiorem regularum declarationem praesentes, vocum musicalium ascensus et descensus generaliter absque mutationibus arbitror praemittendos. Quibus vocetenus incorporatis ad subsequentes musicae normas poterunt convenientius properare.

Nam secundum Boetium oportet vocum ascensiones et descensiones sive consonantias non solum animo sed auribus et proferendi consuetudine notas esse. Frustra enim nisi fuerint exercitatione, quoque cognitae ratione et sensu colliguntur.

[11] Versus:

Hic pueri primum discant deflectere voces:

Denuo per partes capient artis rationes.

[CCMP/CT6:11; text: Sex voces per quas omnis cantus canitur. Ascensus de ut in alias voces. Descensus de la. Ascensus de re. Descensus de sol. Ascensus de mi. Descensus de mi. Ascensus de fa. Descensus de fa. Descensus per singulas voces. Ascensus et descensus per concordantias. Item alius ascensus et descensus.] [JOHPAL 01GF]

(f. 4v) De proprietatibus manus, et primo quid est manus.

A modo bis abitis ad manus descriptionem eiusque declarationem, specialiter procedatur. Unde manu in praesenti est vocum musicalium clavigera digitorum adornata nominibus proprietatibusque distincta.

Sicut enim absque ministerio manus nulla usus habilitas exerceri potest sic sine manu.

Musica tam naturalis quam instrumentalis non acquiritur. Igitur ipsius proprietates sunt memoriae diligentius imprimendae.

Distinctio proprietatum naturae, [rob] mollis et [sqb] quadri.

In manu seu musica proprietates sunt tres quae cantus nostris vocitantur temporibus, scilicet, natura, [sqb] quadrum sive durum, [rob] molle sive [12] rotundum. Natura est modus canendi proprie sine vocis vel soni disproportione naturaliter institutus. Et ob hoc cantus naturalis dicitur quia vox humana in quarto limite seu inter quatuor voces tam ascendendo quam descendendo post duos tonos amplecti semitonium delectatur. [sqb] quadrum dicitur propter literae formam quam ei auctores musicae ascripserunt, eademque proprietas vocatur [sqb] durum ob soni duritiam quam per tritonum producit in re pugnantia [rob] mollis aut natura.

Sed [rob] molle sive rotundum indifferenter dicitur propter eam soni vel literae formam oppositam [sqb] quadro sive duro. Temperat enim [rob] molle dum necessitas aut commoditas accidit [sqb] duri duritiam modis in limitibus commutatis ut sic delectabilis causaretur varietas, ne crebra cantus asperitas fastidium auditoribus generaretur, quaquidem repugnantia sublata tam [rob] molle quam [sqb] durum voces suas proprie deducit et formaliter ut natura.

Cautela de cognitione [rob] mollis.

Animadvertendum est autem quod voces [rob] mollis magis plerumque per descensum quam ascensum inferuntur praesertim, cum ab F gravi aut aliis gravibus non plane ascenditur in c acutum vel ultra, sed vice versa cantus per [rob] acutum gradiens reflectitur in vel versus F grave.

Fit etiam cum cantus a quacumque proprietate progressus [rob] acutum girans tendere conatur in F grave. Quemadmodum fieri contingit in pausis autem circa fines praesertim in cantibus toni quinti et sexti, qui quoniam penitus suis gradiuntur vocibus per [rob] molle; simile intelligeri poterit dum occurrerit in limitibus excellentum.

Discant itaque cantantes in distinctione [rob] mollis et [sqb] duri cautam per intellectum et rationem diligent iam modis quibuslibet adhibere. Ne signis corrupte vitio notatorum positis vel absurda modorum devia seducantur.

[V] Quid est cantus seu proprietas in manu.

Patet in praedictis quod canendi proprietates cantus a modernioribus [13] appellantur ut autem hic sumitur. Cantus non est aliud nisi sex vocum musicalium secundum elevationem et depressionem debita ordinatio.

Ademus divisionem formalem; iam existimo procedendum convenientibus, utendo terminis pro capescentia puerum.

Divisio cantuum seu proprietatum in manu.

Tres sunt cantus in manu sive musica, scilicet, [sqb] duralis, naturalis et [rob] mollis. Et isti tres dividuntur in septem, [sqb] duralis in tres, naturalis in duos et [rob] mollis etiam in duos.

Primus cantus [sqb] duralis incipit in [Gamma] ut in linea et finitur in E la mi in spatio; probatur sic:

[CCMP/CT6:13,1; text: Voces primi [sqb] duri.] [JOHPAL 01GF]

Secundus cantus [sqb] duralis incipit in G sol re ut in spatio et finitur in e la mi in linea; probatur sic:

[CCMP/CT6:13,2; text: Voces secundi [sqb] duri.] [JOHPAL 01GF]

(f. 5r) Tertius cantus [sqb] duralis incipit in g sol re ut in linea et finitur in ee la extra manum in spatio; probatur sic:

[CCMP/CT6:13,3; text: Voces tertii [sqb] duri.] [JOHPAL 01GF]

[14] Primus cantus naturalis incipit in C fa ut in spatio et finitur in a la mi re in linea; probatur sic:

[CCMP/CT6:14,1; text: Voces primae naturae.] [JOHPAL 01GF]

Secundus cantus naturalis incipit in c sol fa ut in linea et finitur in aa la mi re in spatio; probatur sic:

[CCMP/CT6:14,2; text: Voces secundae naturae.] [JOHPAL 01GF]

Primus cantus [rob] mollis incipit in F fa ut in linea et finitur in d la sol re in spatio; probatur sic:

[CCMP/CT6:14,3; text: Voces primi [rob] mollis.] [JOHPAL 01GF]

Secundus cantus [rob] mollis incipit in f fa ut in spatio et finitur in dd la sol in linea; probatur sic:

[CCMP/CT6:14,4; text: Voces secundi [rob] mollis.] [JOHPAL 02GF]

Unicuique igitur dictorum cantuum in septem divisorum istae sex vocum, ut, re, mi, fa, sol, la, per ascensum et descensum libere sunt concessae. Et ubicumque in aliquo limite reperitur ista vox, ut est inceptio alicuius cantus et quilibet reliquarum vocum illius cantus capit radicem in illa; ut vero habet radicem in semetipsa.

Omnes quoque voces quae oriuntur in G et terminantur in e proferuntur per cantum [sqb] duralem. Et quae oriuntur in C et terminantur in a proferuntur per cantum naturalem. Quae autem oriuntur in F et terminantur in d proferuntur per [rob] mollem.

[15] Ex quo patet quod istae tres literae, G, C, F, omnium cantuum tenent principia. Et e, a, d vendicant sibi fines quemadmodum lucidius videri in figura poterit subsequenti.

Versus:

Tres cantus manui complexos musica praebens.

Dividit in septem recte quos cantor adaptet.

Duplex natura, [rob] mo duo tresque [sqb] duri.

C dat naturam, [rob] mol F, gque [sqb] durum.

Postremus primus modius sic hic ordinis imus,

Terminus e primo, d terno, dehinc a secundo.

[CCMP/CT6:15; text: Superacutae, Acutae, Graves, [Gamma], A, B, C, D, E, F, G, a, b, c, d, e, f, g, aa, bb, cc, dd, ee, ut, re, mi, fa, sol, la, [rob], [sqb], sol re, fa [sqb] mi, sol fa ut, la sol re, Primus cantus [sqb] duralis, Primus naturalis, Primus [rob] mollis, Secundus [sqb] duralis, Secundus naturalis, Secundus [rob] mollis, Tertius [sqb] duralis.] [JOHPAL 02GF]

(f. 5v) De clavibus tonendis in cantu.

Quamque quaelibet literarum musicalium est vel esse potest in suo limite clavis non tamen nisi paucae ex eis a diversis diversimode pro clavibus capiuntur. Et in libris cantibus annotantur.

Gregoriani enim et qui eos secuntur in libris suis ut plurimum tres notant literis pro clavibus, scilicet, F grave pro quo saepius ponitur tale signum [ClefF], c acutum et g acutum, quoniam sufficere possunt pro unoquoque cantu iuxta tonorum exigentiam regulari. Sunt quae in eis radices aliquorum ex septem cantibus et semitoniorum formatio.

Cum autem in cantibus aliquorum tonorum plagalium plena fit depressio, tunc pro promptiori cognitione notatur [Gamma] grave, quod est principium seriei manualis et radix primi cantus [sqb] duralis. In cantibus vero irregularibus [16] et discantibus nonnulli dd superacutum ponunt pro clave, quid licet non sit radix alicuius cantus nec locus semitonii. Est tamen sigillum et clausura manus, quia ee superacutum cum voce sua ut praefertur a posteriis est adinventum.

Nec in ee superacuto aut alia litera superacuta erat ultra adiungenda aliqua radix sex vocum, quia sic esset processus ad infinita, de quibus non est ars. Ex quo pro vocibus etenim humanis seu naturalibus copiosissime sufficere potuit, et sufficit dicta distinctio septimembris, licet, in instrumentis organicis saepius latior fit progressus pluraque in eis capiuntur semitonia quam in manuali serie sunt distincta. Sic quidam quam moderni velut imitative et incidentalim nova imponunt aliquotiens loca semitoniorum in cantibus iuxta vocum exigentiam de natura coniunctarum.

Cum autem ab aliquo reliquorum cantuum fit ingressus in [rob] mollem, tunc in limite [rob] fa [sqb] mi velut pro clave et signo semitonii transumpti quodam [rob] parvum scribitur et rotundum.

Si vero vice versa fit introitus in [sqb] duralem tunc quadrum, aut [rob] causa certioris durae in eodem limite in signum exitus semitonii et introitus toni a peritis cantoribus annotatur. Quorum distinctio superius est descripta.

Itaque quotienscumque in limite [rob] fa [sqb] mi ponitur [rob] rotundum, capitus ista voce fa. Si vero [sqb] quadrum, sumitur mi dummodo cantus regulariter sit notatus.

Idem fieri poterit in quolibet limite si cantor pro amoenitate cantus aut alia causa rationabili in aliena sede pro tono movetur inducere semitonium vel e converso, ut evidentius in organicis conspicitur instrumentis.

De clavibus cantus Ambrosiani.

Ambrosiani vero more veterum musicorum ubicumque in serie manuali fit [17] formatio semitonii vocis fa illius literam pro clave annotant, sicut C grave, F grave loco cuius saepius ponunt hoc modo duas virgulas: || , c acutum, f acutum et si occurreret cc superacutum pro evidentiori quae semitonii notitia limitem. C gravis et c acutum croceis consignant protractionibus, limitem vero F gravis et f acuti protractionibus rubicundis. Qui modus profecto est laudabilis et pro semitonii cognitione utilissimus. Quoniam semitonium quemadmodum aequum haben[d]a prae aliis modis cantum sustinere di[g]noscitur ne in praecipicium dilabatur. Et ab hoc multotiens ingressum b mollis in limite [rob] fa [sqb] mi consignant colore viridi aut lazureo, licet, iam ut plurimum potius ponunt supreme morata signa [rob] rotundae et dum opus fiunt [sqb] quadrati.

Versus:

Claves ex cunctis recipis paucas elementis.

Litera sit quaevis quinque sub limite clavis.

(f. 6r) C grave fit clavis, sic c g fero in acutis,

[Gamma] gammaque depresse, superans dictis scribis in Graece.

B mol vel quadrum dato cum licet in [rob] fa [sqb] mi.

Semitonus clavem quivis fert aut tibi certam.

[VI] De vocum mutationibus per omnes limites seriei manualis. Et primo quid est mutatio et quot modus fit.

Situatis itaque literis seu clavibus, vocibus et cantibus per praedicta vocum mutationes quae fiunt de cantu in cantu sunt iam seriosius propallandae.

Mutatio est enim in eodem limite et sono unius vocis dimissio et alterius receptio necessitatis commoditatis ve causa rationabiliter adiuncta.

Deinde patet quod mutatio fit dupliciter, scilicet, ratione necessitatis et ratione commoditatis.

Ratione necessitatis fit quando sursum vel deorsum cantus in tantum tendit ita quod voces absque alternatione non sufficiunt, tunc vox ultimo protensa est dimittenda et alia formaliter assumenda.

[18] Ratione commoditatis fit mutatio de cantu naturali vel [sqb] durali in [rob] mollem aut converso et hoc propter soni congruentiam seu ob tritoni aut alicuius alteriusmodi sonoritatem tendentem in disproportionem.

In quolibet vero limite in quo sub una litera duae vel tres voces sunt divisae fieri potest mutatio, et illa vox earum quae in ordinatione sex vocum altius est prensa capitur in descensu, quae vero depressius in ascensu.

In [rob] fa [sqb] mi autem sunt duae literae et non fit in eo mutatio, quemadmodum in loco suo clarius exprimatur. Sed quia in [Gamma] ut, A re, B mi et ee la singulae sunt voces ideoque et in eis mutatio non existit. Hoc igitur omnia iuxta manualis seriei ordinem hic particulariter moderna proferendi consuetudine declaratur.

Versus:

Quilibet hic rite voces mutabit in arte.

Nam bene cantabit ipsas ben qui variabit.

De [Gamma] ut, A re, B mi, in quibus non fit mutatio.

[Gamma] ut in linea habet literam Graecam, [Gamma], id est, G grave pro clave et unam vocem, scilicet, ut, et nullam mutationem.

A re in spatio habet A literam et unam vocem, scilicet, re, et nullam mutationem.

B mi in linea habet B literam et unam vocem, scilicet, mi, et nullam mutationem.

Et haec tres voces canuntur per primum cantum [sqb] duralem; probatur sic:

[CCMP/CT6:18; text: Exemplum. Versus: Gamma ut, A re B mi vox sola nequit variari.] [JOHPAL 02GF]

[19] Mutationes et probatio: C fa ut.

C fa ut in spatio habet C literam et duas voces, scilicet, fa et ut; fa cantur per primum cantum [[sqb]] et ut per primum naturalem.

Et habet duas mutationes, scilicet, fa in ut et ut in fa.

In prima mutatione mutatur fa in ut ascendendo de prim [[sqb]] durali in primum naturalem. Et e converso in secunda mutatione mutatur ut in fa descendendo de primo naturali in primum [[sqb]] duralem; probatur sic:

[CCMP/CT6:19,1; text: Exemplum eiusdem. Versus: C fa ut hic mutat clavem natura quae format.] [JOHPAL 02GF]

(f. 6v) Mutatio[nes] et probatio: D sol re.

D sol re in linea habet D literam et duas voces, scilicet, sol et re; sol canitur per primum cantum [[sqb]] duralem et re per primum naturalem.

Et habet duas mutationes, scilicet, sol in re et re in sol.

In prima mutatione mutatur sol in re ascendendo de primo [[sqb]] durali in primum naturalem. Et e converso in secunda mutatione mutatur re in sol descendendo de primo naturali in primum [[sqb]] duralem; probatur sic:

[CCMP/CT6:19,2; text: Exemplum eiusdem. Versus: Solfans mutabis et sic D sol re probabis.] [JOHPAL 02GF]

Mutationes et probatio: E la mi in spatio.

E la mi in spatio habet E literam et duas voces, scilicet, la et mi; la canitur per primum cantum [[sqb]] duralem et mi per primum naturalem.

Et habet duas mutationes, scilicet, la in mi et mi in la.

[20] In prima mutatione mutatur la in mi ascendendo de primo [[sqb]] durali in primum naturalem. Et e converso in secunda mutatione mutatur mi in la descendendo de primo naturali in primum [[sqb]] duralem; probatur sic:

[CCMP/CT6:20,1; text: Exemplum eiusdem. Versus: Altius hic scendo simul E la mi variando.] [JOHPAL 03GF]

Mutationes et probatio: F fa ut in linea.

F fa ut in linea habet F literam et duas voces, scilicet, fa et ut; fa canitur per primum cantum naturalem et ut per primum [[rob]] mollem.

Et habet duas mutationes, scilicet, fa in ut et ut in fa.

In prima mutatione mutatur fa in ut ascendendo de primo cantu naturali in primum [rob] mollem. Et e converso in secunda mutatione mutatur ut in fa descendendo de primo [rob] molli in primum naturalem; probatur sic:

[CCMP/CT6:20,2; text: Exemplum eiusdem. Versus: F fa ut incedit clavem [rob] mollis habebit.] [JOHPAL 03GF]

Mutationes et probatio: G sol re ut in spatio.

G sol re ut in spatio habet G literam et tres voces, scilicet, sol, re et ut; sol canitur per primum cantum naturalem, re per primum [rob] mollem et ut per secundum [[sqb]] duralem. Et habet sex mutationes, scilicet, sol in re et re in sol, sol in ut et ut in sol, re in ut et ut in re.

In prima mutatione mutatur sol in re ascendendo de primo naturali in primum [rob] mollem. Et e converso in secunda mutatione mutatur re in sol descendendo de primo [rob] molli in primum naturalem; probatur sic:

[CCMP/CT6:20,3; text: Exemplum primae et secundae.] [JOHPAL 03GF]

[21] In tertia mutatione mutatur sol in ut ascendendo de primo naturali in secundum [[sqb]] duralem. Et e converso in quarta mutatione mutatur ut in sol descendendo de secondo [[sqb]] durali in primum naturalem; probatur sic:

[CCMP/CT6:21,1; text: Exemplum tertiae et quartae.] [JOHPAL 03GF]

(f. 7r) In quinta mutatione mutatur re in ut ascendendo de primo [rob] molli in secundum [[sqb]] duralem. Et e converso in sexta mutatione mutatur ut in re descendendo de secundo [[sqb]] durali in primum [rob] mollem; probatur sic:

[CCMP/CT6:21,2; text: Exemplum quintae et sextae. Versus: Alterat hic omnes G sol re ut undique voces.] [JOHPAL 03GF]

Mutationes et probatio: a la mi re in linea.

A la mi re in linea habet a literam et tres voces, scilicet, la, mi et re; la canitur per primum cantum naturalem, mi per primum [rob] mollem et re per secundum [[sqb]] duralem.

Et habet sex mutationes, scilicet, la in mi et mi in la, la in re et re in la, mi in re et re in mi.

In prima mutatione mutatur la in mi ascendendo de primo naturali in primum [rob] mollem. Et e converso in secunda mutatione mutatur mi in la descendendo de primo [rob] molli in primum naturalem; probatur sic:

[CCMP/CT6:21,3; text: Exemplum primae et secundae.] [JOHPAL 03GF]

[22] In tertia mutatione mutatur la in re ascendendo de primo naturali in secundum [[sqb]] duralem. Et e converso in quarta mutatione mutatur re in la descendendo de secundo [[sqb]] durali in primum naturalem; probatur sic:

[CCMP/CT6:22,1; text: Exemplum tertiae et quartae.] [JOHPAL 03GF]

IN quinto mutatione mutatur mi in re ascendendo de primo [rob] molli in secundum [[sqb]] duralem. Et in sexta mutatione mutatur re in mi descendendo de secundo [[sqb]] durali in primum [rob] mollem; probatur sic:

[CCMP/CT6:22,2; text: Exemplum quintae et sextae. Versus: Hunc bene finire mutatis discas a la mi re.] [JOHPAL 04GF]

De [rob] fa [sqb] mi in quo non fit mutatio.

[rob] fa [sqb] mi in spatio habet duas literas, scilicet [rob] rotundum et [sqb] quadrum, et duas voces, scilicet, fa et mi; fa canitur per primum cantum [rob] mollem et regitur per [rob] rotundum; et mi canitur per secundum [[sqb]] duralem et regitur per [[sqb]] quadrum.

Et hae duae voces non mutantur quia sunt inaequales propter semitonium quid inter eas committitur; causarent enim dissonantiam. Ex eis quae trahuntur proprietates [rob] mollis et [[sqb]] duri et ob hoc clavibus scripto non nomine differentibus disiunguntur.

(f. 7v) Versus:

Sub [rob] fa [[sqb]] mi geminas voces volo de mi;

Quas non mutabis quae duplex est ibi clavis.

[23] Mutationes et probatio: c sol fa ut.

C sol fa ut in linea habet c literam et tres voces, scilicet, sol, fa et ut; sol canitur per primum cantum [rob] mollem, fa per secundum [[sqb]] duralem et ut per secundum naturalem.

Et habet sex mutationes, scilicet, sol in fa et fa in sol, sol in ut et ut in sol, fa in ut et ut in fa.

In prima mutatione mutatur sol in fa ascendendo de primo [rob] molli in secundum [[sqb]] duralem. Et e converso in secunda mutatione fa in sol descendendo de secundo [[sqb]] durali in primum [rob] mollem; probatur sic:

[CCMP/CT6:23,1; text: Exemplum primae et secundae.] [JOHPAL 04GF]

In tertia mutatione mutatur sol in ut ascendendo de primo [rob] molli in secundum naturalem. Et e converso in quarta mutatione mutatur ut in sol descendendo de secundo naturali in primum [rob] mollem; probatur sic:

[CCMP/CT6:23,2; text: Exemplum tertiae et quartae.] [JOHPAL 04GF]

In quinta mutatione mutatur fa in ut ascendendo de secundo [[sqb]] durali in secundum naturalem. Et e converso in sexta mutatione mutatur ut in fa descendendo de secundo naturali in secundum [[sqb]] duralem; probatur sic:

[CCMP/CT6:23,3; text: Exemplum quintae et sextae. Versus: Voces sic variat clavem C sol fa ut aptat.] [JOHPAL 04GF]

[24] Mutationes et probatio: d la sol re.

D la sol re in spatio habet d literam et tres voces, scilicet, la, sol et re; la canitur per primum cantum [rob] mollem, sol per secundum [[sqb]] duralem et re per secundum naturalem.

Et habet sex mutationes, scilicet, la in sol et sol in la, la in re et re in la, sol in re et re in sol.

In prima mutatione mutatur la in sol ascendendo de primo [rob] molli in secundum [[sqb]] duralem. Et e converso in secunda mutatione mutatur sol in la descendendo de secundo [[sqb]] durali in primum [rob] mollem; probatur sic:

[CCMP/CT6:24,1; text: Exemplum primae et secundae.] [JOHPAL 04GF]

In tertia modulatione mutatur la in re ascendendo de primo [rob] molli in secundum naturalem. Et e converso in quarta mutatione mutatur re in la descendendo de secundo naturali in primum [rob] mollem; probatur sic:

[CCMP/CT6:24,2; text: Exemplum tertiae et quartae.] [JOHPAL 04GF]

In quinta mutatione mutatur sol in re ascendendo de secundo [[sqb]] durali in secundum naturalem. Et e converso in sexta mutatione mutatur re in sol descendendo de secundo naturali in secundum [[sqb]] duralem; probatur sic:

[CCMP/CT6:24,3; text: Exemplum quintae et sextae. D la sol re voces scandendo quod bene mutes.] [JOHPAL 05GF]

[25] (f. 8r) Continuatio.

Licet omnes residuae mutationes ab e la mi in linea usque ad seriei finem possent faciliter in limitibus suis ex praedictis haberi varietatibus et exemplis.

Tamen propter rudium utilitatem ipsas reor totali percurrendas scripturae et laboribus non parcendo.

Mutationes et probatio: e la mi in linea.

E la mi in linea habet e literam et duas voces, scilicet, la et mi; la canitur per secundum cantum [[sqb]] duralem et mi per secundum naturalem.

Et habet duas mutationes, scilicet, la in mi et mi in la.

In prima mutatione mutatur la in mi ascendendo de secundo [[sqb]] durali in secundum naturalem. Et e converso in secunda mutatione mutatur mi in la descendendo de secundo naturali in secundum [[sqb]] duralem; probatur sic:

[CCMP/CT6:25,1; text: Exemplum eiusdem. Versus: Linea sic deutrum dabit e la mi tibi cursum.] [JOHPAL 05GF]

Mutationes et probatio: f fa ut in spatio.

F fa ut in spatio habet f literam et duas voces, scilicet, fa et ut; fa canitur per secundum cantum naturalem et ut per secundum [rob] mollem.

Et habet duas mutationes, scilicet, fa in ut et ut in fa.

In prima mutatione mutatur fa in ut ascendendo de secundo naturali in secundum [rob] mollem. Et e converso in secunda mutatione mutatur ut in fa descendendo de secundo [rob] molli in secundum naturalem; probatur sic:

[CCMP/CT6:25,2; text: Exemplum eiusdem. Versus: F fa ut in spatio mutans hic rite notato.] [JOHPAL 05GF]

[26] Mutationes et probatio: g sol re ut in linea.

G sol re ut in linea habet g literam et tres voces, scilicet, sol, re et ut; sol canitur per secundum cantum naturalem, re per secundum [rob] mollem et ut per tertium [[sqb]] duralem.

Et habet sex mutationes, scilicet, sol in re et re in sol, sol in ut et ut in sol, re in ut et ut in re.

In prima mutatione mutatur sol in re ascendendo de secundo naturali in secundum [rob] mollem. Et e converso in secunda mutatione mutatur re in sol descendendo de secundo [rob] molli in secundum naturalem; probatur sic:

[CCMP/CT6:26,1; text: Exemplum primae et secundae.] [JOHPAL 05GF]

In tertia mutatione mutatur sol in ut ascendendo de secundo naturali in tertium [[sqb]] duralem. Et e converso in quinta mutatione mutatur ut in sol descendendo de tertio [[sqb]] durali in secundum naturalem; probatur sic:

[CCMP/CT6:26,2; text: Exemplum tertiae et quartae.] [JOHPAL 05GF]

In quinta mutatione mutatur re in ut ascendendo de secundo [rob] molli in tertium [[sqb]] duralem. Et e converso in sexta mutatione mutatur ut in re descendendo de tertio [[sqb]] durali in secundum [rob] mollem; probatur sic:

[CCMP/CT6:26,3; text: Exemplum quintae et sextae. (f. 8v) Versus: Regula sit clavis g sol re ut ac iterabis.] [JOHPAL 06GF]

[27] Mutationes et probatio: aa la mi re in spatio.

Aa la mi re in spatio habet aa literam et tres voces, scilicet, la, mi et re; la canitur per secundum cantum naturalem, mi per secundum [rob] mollem et re per tertium [[sqb]] duralem.

Et habet sex mutationes, scilicet, la in mi et mi in la, la in re et re in la, mi in re et re in mi.

In prima mutatione mutatur la in mi ascendendo de secundo naturali in secundum [rob] mollem. Et e converso in secunda mutatione mutatur mi in la descendendo de secundo [rob] molli in secundum naturalem; probatur sic:

[CCMP/CT6:27,1; text: Exemplum primae et secundae.] [JOHPAL 05GF]

In tertia mutatione mutatur la in re descendendo de secundo naturali in tertium [[sqb]] duralem. Et e converso in quarta mutatione mutatur re in la descendendo de tertio [[sqb]] durali in secundum naturalem; probatur hic:

[CCMP/CT6:27,2; text: Exemplum tertiae et quartae.] [JOHPAL 05GF]

In quinto mutatione mutatur mi in re ascendendo de secundo [rob] molli in tertium [[sqb]] duralem. Et e converso in sexto mutatione mutatur re in mi descendendo de tertio [[sqb]] durali in secundum [rob] mollem; probatur sic:

[CCMP/CT6:27,3; text: Exemplum quintae et sextae. Versus: Hic aa la mi re loces spatio varians bene voces.] [JOHPAL 06GF]

[28] De [rob][rob] fa [sqb][sqb] mi secundo in quo non fit mutatio.

[rob][rob] fa [[sqb][sqb]] mi in linea habet duas literas, scilicet, [rob][rob] rotundum et [[sqb][sqb]] quadrum, et duas voces, scilicet, fa et mi; fa canitur per secundum cantum [rob] mollem et regitur per [rob][rob] rotundum, et mi canitur per tertiam [[sqb]] duralem et regitur per [[sqb]] quadrum. Et hae duae voces non mutantur eadem ratione quae superius est de [rob] fa [[sqb]] mi in spatio recitata.

Mutationes et probatio: cc sol fa.

Cc sol fa in spatio habet cc literam et duas voces, scilicet, sol et fa; sol canitur per secundum cantum [rob] mollem et fa per tertium [[sqb]] duralem.

Et habet duas mutationes, scilicet, sol in fa et fa in sol.

In prima mutatione mutatur sol in fa ascendendo de secundo [rob] molli in tertium [[sqb]] duralem. Et e converso in secunda mutatione mutatur fa in sol descendendo de tertio [[sqb]] durali in secundum [rob] mollem; probatur sic:

(f. 9r) [CCMP/CT6:28,1; text: Exemplum eiusdem. Versus: Excellens varia notulas in sede cc sol fa.] [JOHPAL 06GF]

Mutationes et probatio: dd la sol.

Dd la sol in linea habet dd literam et duas voces, scilicet, la et sol; la canitur per secundum cantum [rob] mollem et sol per tertium [[sqb]] duralem.

Et habet duas mutationes, scilicet, la in sol et sol in la.

In prima mutatione mutatur la in sol ascendendo de secundo [rob] molli in tertium [[sqb]] duralem. Et e converso in secunda mutatione mutatur sol in la descendendo de tertio [[sqb]] durali in secundum [rob] mollem; probatur sic:

[CCMP/CT6:28,2; text: Exemplum eiusdem. Versus: Clavem disponis dd la sol sicque reducis.] [JOHPAL 06GF]

[29] De ee la in quo non fit mutatio.

Ee la in spatio habet ee literam et unam vocem, scilicet, la qui canitur per tertium cantum [[sqb]] duralem et nullam mutationem; probatur sic:

[CCMP/CT6:29; text: Exemplum eiusdem. Versus: Clauditur huic palma nec vox mutatur in ee la.] [JOHPAL 07GF]

Versus:

Quaelibet hic acta tibi sit mutatio p[er]rumpta,

Limitibus lector celebris dum vis fore cantor.

[VII] De modis musicae sine quorum notitia peritia canendi non acquiritur.

Omnis autem, ut ascensus et descensus proprie et sine vocis formetur ineptia, modos musicales quos alii proportiones, alii vocant species, subtili observandos differentia quemlibet regulariter cantare volentem ingenio et exercitatione intelligere oportebit. Secus illorum sine scientia vix aut numquam veram canendi artem aliquis poterit adipisci. In vanum enim secundum Guidonem tales laborant, quando vim toni et semitonii discernere nesciunt produntque tantum tempus in canendo quod divinam secularemque scripturam plene et perfecte cognoscere potuissent.

Modi igitur iuxta veterum musicorum institutionem sunt decem, scilicet, unisonus, semitonium, tonus, semiditonus, ditonus, diatesseron, diapente, semitonium cum diapente, tonus cum diapente et diapason. Quibus moderniores tres alios adiunxerunt modos, scilicet, tritonum, semiditonum cum diapente et ditonum cum diapente. Quosquidem nonnulli antiquitorum propter rigidam et ineptam soni prolationem ponere non curabant, quoniam ipsos naturalis vocis formatio ab[h]orreret, nullam quoque amoenitatem in auribus et animo derelinquunt.

(f. 9v) Et quemadmodum ut praefertur diapente fit additio et compositio, [30] ita diapason fieri potuisset additio et compositio et sic deinceps ad ordinationem infinitam, sed hoc non terminisset secundum rectam et propriam naturam vocis humanae. Id propter inventae fuerunt nec plures neque pauciores quam tredecim omnem cantum copiosissime complectentes. De quibus singulis in quantum cantui conveniunt chorali hic declaratio necessaria per ordinem exprimetur.

Modus vero hic acceptus est cuiusque ascensus et descensus sive soni iuxta vocum exigentiam regularis prolatio et discreta.

Versus:

Iam moduli vocum seriatim discutiantur.

Quis sine nequaquam cantus perfectio scitur.

Denos dant veteres ternos formare sub illis,

Certant tum iuvenes cantu quos cerne sequenti.

[CCMP/CT6:30; text: Musica tredenis modulis completitur istis. Unisonus. Semitonium. Tonus. Semiditonus. Ditonus. Diatesseron. Tritonus. Diapente. Semitonium cum diapente. Tonus cum diapente. Semiditonus cum diapente. Ditonus cum diapente. Diapason. Sedibus his paucis cantemus cum clauditur omnis. Intervalla canens solers haec voce resumet. EUOUAE.] [JOHPAL 07GF]

De primo modo qui[d] est unisonus.

Unisonus est eiusdem vocis sine ascensu et descensu in quocumque [31] limite iterata prolatio, seu unisonus est modus per quem vox nec intenditur (f. 10r) sed aequaliter iteratur diciturque ab unus et sonus quasi unicus sonus non ascendens neque descendens, ut patet in hoc exemplo:

[CCMP/CT6:31,1; text: Exemplum unisoni. Versus: Unisonus vocem tibi saepe resumit eandem.] [JOHPAL 07GF]

De secundo modo qui[d] est semitonium.

Semitonium est modus per quem ascenditur vel descenditur a voce alicuius limitis ad vocem proximi coniunctis mi et fa, vel est ascensus aut descensus de mi in fa et e converso in gravibus, acutis et superacutis literis. Et secundum septem cantus in manu septem sunt in ea sedes semitonii. Ubicumque enim coniungitur mi et fa committitur semitonium.

Dicitur autem semitonium a semis quod est imperfectum et tono tonas, quia una vox in aliam imperfecte et leniter transfertur, vel dicitur a semis quid est dimidium et tonus quia propter mollem elevationem et depressionem quam habet respectu toni dimidium tonum connexae dignoscitur, ut hic:

[CCMP/CT6:31,2; text: Exemplum semitonii. Versus: Stringere semitonum mi cum fa vult sibi frenum.] [JOHPAL 07GF]

De tertio modo qui[d] est tonus.

Tonus est modus per quem ascenditur vel descenditur a voce alicuius limitis ad vocem proximi exclusa diciturque a tono tonas, quia perfecte tonat seu fortem et liberum sonum facit respectu semitonii, cuius sonus est mollis et restrictus. Huius autem modi quatuor sunt species, prima de ut in re et e converso, secunda de re in mi et e converso, tertia de fa in sol et e converso, quarta de sol in la et e converso in gravibus, [32] acutis et superacutis literis, ut hic:

[CCMP/CT6:32,1; text: Exemplum toni. Versus: Excipiens mi fa tonus est cum voce secunda.] [JOHPAL 08GF]

De quarto modo quid est semiditonus.

Semiditonus est modus per quem ascenditur vel descenditur a voce limitis ad vocem tertii sede semitonii subinclusa, et dicitur a semis et ditonus, quia imperfectius et mollius sonta quam ditonus. Componitur enim ex semitonio et tono.

Habet autem duas species quare una est de re in fa et e converso, altera de mi in sol et e converso in gravibus, acutis et superacutis literis, ut hic:

[CCMP/CT6:32,2; text: Exemplum semiditoni. Versus: Ternam per mi fa fert semique ditonus intra.] [JOHPAL 08GF]

De quinto modo quid est ditonus.

Ditonus est modus per quem ascenditur vel descenditur a voce alicuius limitis ad vocem (f. 10v) tertii exclusa sede semitonii diciturque a dia quid est duo et tonus. Componitur enim ex duobus tonis. Et habet duas species quarum una est de ut in mi et e converso, altera de fa in la et e converso in gravibus, acutis et superacutis literis, ut hic:

[CCMP/CT6:32,3; text: Exemplum ditoni. Versus: Semitonum vita ternam dat ditonus ultra.] [JOHPAL 08GF]

De sexto modo quid est diatesseron.

Diatesseron est modus per quem ascenditur vel descenditur a voce alicuius limitis ad vocem quarti una sede semitonii subinclusa. Et dicitur a dia quid est de et tesseron quatuor, quia est vocum quatuor vel quia a voce unius limitis incipientis transcendit ad vocem quarti.

[33] Componitur vero ex duobus tonis et uno semitonio. Et in hoc differt a tritono qui constat ex tribus tonis integris, ut patebit.

Huius autem modi diatesseron tres sunt species, quarum prima est de ut in fa et e converso, secunda de re in sol et e converso, tertia de mi in la et e converso, in gravibus, acutis et superacutis literis, ut sic:

[CCMP/CT6:33; text: Exemplum diatesseron. Versus: Includens mi fa diatesseron est tibi quarta.] [JOHPAL 08GF]

De septimo modo quid est tritonus.

Tritonus est modus per quem ascenditur vel descenditur a voce alicuius limitis ad vocem quarti nulla sede semitonii subinclusa, vel ad vocem limitis quinti duobus semitoniis pro uno tono per aequipollectiam subintellectis. Et dicitur a tris quid est tres et tonus, quia constat ex tribus tonis vel de se vel per aequipollentiam. De se ut cum vox ascendit vel descendit ab aliquo limite per tres tonos ad vocem limitis quarti et tunc committitur inter F fa ut et mi [sqb] duri de [rob] fa [sqb] mi. Per aequipollentiam vero cum vox ascendit vel descendit ab aliquo limite per duos tonos et duo semitonia ad vocem limitis quinti, computando duo semitonia pro uno tono, quia omnis tonus est divisibilis in duo semitonia. Et tunc habet fieri inter B mi et F fa ut, inter E la mi et fa [rob] mollis de [rob] fa [sqb] mi semper graves, acutas et superacutas literas, secundum exigentiam transcurrendo.

Patet itaque quod tritonus duas habet species quarum quaelibet in compositione cantus propter soni ineptitudinem est vitanda. Dictam autem aequipollentiam in nullo alio modorum fieri contingit. Ideo quoniam per falsam musicam, haec secunda species tritoni profertur pro diapente.

Et est falsa musica quando unus modus mutatur in alium, ut semitonium in tonum vel e converso, aut tritonus in diapente seu diatesseron vel e converso.

Et si pro amoenitate cantus cantor id facere velit extra originales sedes modorum, tunc secundum exigentiam ponat signa [rob] rotundi et [sqb] quadri. [34] Nam ut habitum est [rob] rotundum semper ponitur in limite vocis fa et [sqb] quadrum in limite vocis mi. (f. 11r)

[CCMP/CT6:34,1; text: Exemplum tritoni. Versus: Cedit semitonus tritono quartamque subimus. Versus: Aut quintam binos dum semitonos dabo clavos.] [JOHPAL 08GF]

De octavo modo qui[d] est diapente.

Diapente est modus per quem ascenditur vel descenditur a voce alicuius limitis ad vocem quinti una sede semitonii subinclusa. Diciturque a dia quid est de et penta quid est quinque, quia est vocum quinque vel quia a voce unius limitis incipiens transcendit ad vocem quinti.

Non autem ubicumque fit ascensus vel descensus ad vocem limitis quinti semper est diapente, quia si duo semitonia subincluduntur est tritonus de quo dictum est, sed ubi trium tonorum et unius semitonii fit computatio est recta species diapente. Componitur enim semper ex tribus tonis et uno semitonio.

Eius vero species sunt quatuor, prima de ut in sol et e converso, secunda de re in la et e converso, tertia inter E la mi et mi [sqb] quadri de [rob] fa [sqb] mi, quarta inter F fa ut in linea et c sol fa ut seu inter f fa ut in spatio et cc sol fa, hinc inde graves, acutas et superacutas literas transcendendo, ut hic:

[CCMP/CT6:34,2; text: Exemplum diapente. Versus: Hiccine iam recte quintam regis in diapente.] [JOHPAL 08GF]

De nono modo quid est semitonium cum diapente.

Semitonium cum diapente est modus per quem ascenditur a voce alicuius limitis ad vocem sexti duobus semitoniis subinclusis. Componitur enim ex semitonio et diapente.

[35] Et habet duas species quarum prima est inter A re et F fa ut in linea vel inter a la mi re in linea et f fa ut in spatio, secunda inter E la mi in spatio et c sol fa ut vel inter e la mi in linea et cc sol fa. Et si fuerit [rob] mollis poterit etiam fieri inter d sol re et [rob] fa [sqb] mi in spatio seu inter d la sol re et [rob] fa [sqb] mi in linea, ut hic:

[CCMP/CT6:35; text: Exemplum semitonii cum diapente. Versus: Semitonus stricte sextam vult cum diapente.] [JOHPAL 09GF]

(f. 11v) Notabile.

Notandum cum dicimus semitonium cum diapente unum modum pronuntiamus. Quando vero dicimus semitonium et diapente duos modos distinctos intelligimus. Idem teneatur de tono cum diapente, semiditono cum diapente et ditono cum diapente.

De decimo modo quid est tonus cum diapente.

Tonus cum diapente est modus per quem ascenditur vel descenditur a voce alicuius limitis ad vocem sexti uno tamen semitonio subincluso. Componitur enim ex tono et diapente.

Et habet species quatuor, prima est inter G et E, hoc est, inter [Gamma] ut et E la mi in spatio vel inter G sol re ut in spatio et e la mi in linea, vel inter g sol re ut in linea et ee la, secunda species, est inter C fa ut et a la mi re in linea, vel inter c sol fa ut et aa la mi re in spatio, tertia est inter D sol re et mi [sqb] quadri de [rob] fa [sqb] mi in spatio, vel inter d la sol re et mi [sqb] quadri de [rob] fa [sqb] mi in linea, quarta est inter F fa ut in linea et d la sol re, vel inter f fa ut in spatio et dd la sol in linea, ut hic:

[36] [CCMP/CT6:36,1; text: Exemplum toni cum diapente. Versus: Cum diapente tonus senam sumit quem provus.] [JOHPAL 09GF]

De undecimo modo qui[d] est semiditonus cum diapente.

Semiditonus cum diapente est modus per quem ascenditur vel descenditur a voce alicuius limitis ad vocem septimi duobus semitoniis subinclusis. Componitur enim ex semiditono et diapente.

Et eius species possunt esse plures. Nam committitur ubicumque ab aliquo limite vox transfertur ad septimum excluso ditono cum diapente, ut sic:

[CCMP/CT6:36,2; text: Exemplum semiditoni cum diapente.] [JOHPAL 09GF]

De duodecimo modo qui[d] est ditonus cum diapente.

Ditonus cum diapente est modus per quem ascenditur vel descenditur a voce alicuius limitis ad vocem septimi uno tamen semitonio subincluso. Componitur enim ex ditono et diapente.

Et habet fieri inter C fa ut et mi [sqb] quadri de [rob] fa [sqb] mi in spatio, seu inter c sol fa ut et mi [sqb] quadri de [rob] fa [sqb] mi in linea, item inter F fa ut in linea et in la mi in spatio.

(f. 12r) [CCMP/CT6:36,3; text: Exemplum ditoni cum diapente. Versus: Septima nec modus rigide sit currere binis.] [JOHPAL 09GF]

Sed versus deservit ambobus modis praedictis.

[37] De tredecimo et ultimo modo qui[d] est diapason.

Diapason est modus per quem ascenditur vel descenditur a voce alicuius limitis ad vocem octavi duobus semitoniis subinclusis diciturque a dia quid est de et pan vel pason quid est totum, quia continet in se totos seu omnes modos supradictas. Componitur autem ex quinque tonis perfectis et duobus semitoniis seu ex diapente et diatesseron. Contingit tamen quod quandoque sumit sibi semitonium loco unius illorum quinque tonorum; sic esset a B mi in fa [rob] mollis de [ rob] fa [sqb] mi et hoc per falsam musicam, quemadmodum etiam dictum est supra in declaratione tritoni de diapente. Committitur vero semper et ubique iste modus inter literas consimiles, ut hic:

[CCMP/CT6:37; text: Exemplum diapason. Versus: Saltat in octavam modus extremus diapason.] [JOHPAL 09GF]

De consideratione triplici modorum.

Sciendum autem dicti modi musicales tripliciter considerantur, scilicet, per probationem, operationem et intermediationem.

Probatio fit quando in cantu gradatim capitur ascensus vel descensus per voces ordinatas.

Operatio fit quando capitur ascensus vel descensus de una distantia ad aliam seu ab uno limite ad alium.

Intermediatio vero quando in cantu consideratur ascensus vel descensus per voces extremas aliis modis mediantibus, ut est a D gravi ad a acutum et ab a acuto ad d acutum, ubi per voces extremas consideraretur diapason mediarentque duo alii modi, scilicet, diapente et diatesseron, ut patet in his exemplis.

[38] [CCMP/CT6:38; text: Exemplum probationis. Exemplum operationis. Exemplum intermediationis.] [JOHPAL 10GF]

De intermediatione doctrina.

Per hanc dictam intermediationem maxime considerantur toni psalmidici de quibus est a modo disserendum.

(f. 12v) Versus:

Omnis in hac arte modulos discernere cante.

Praescriptos norat secus amplum litus arabit.

[VIII] De tonis psalmidicis. Et primo quid sit tonus et unde nomen accepit.

Habitum est superius de tono modali cum reliquis. Nunc vero stillus ad tonos tropicos seu psalmidicos convertatur, qui ob hoc tropici et tropos, quid est conversio, vocantur, quia inter se convertuntur et in limitibus commiscentur. Psalmidici vero dicuntur quia in choro ad usus psalmorum; eos magis concernimus properare, licet etiam quilibet cantus alterius usus eiusdem soleat subiacere, ut igitur hic sumitur.

Tonus est principii et finis ascensus et descensus in quolibet cantu regulari discreta constitutio. Et iste tonus ab alio tono modali nomen accepit quoniam omnis cantus ext tonis perfectis et imperfectis componitur et metitur. Unde etiam et fines, ut dicunt de saeculorum amen, qui in fine antiphonarum pro psalmorum modulatione applicantur, tonos consuevimus vocitare. Qui quoque ut patebit secundum varietatem cantuum et ipsi per differentias variantur.

Quot sunt toni et in quibus literis eorum cantus regulariter debeant terminari.

Toni ab antiquis musicae doctoribus fuere quatuor primitus adinventi, scilicet, prothus, deuterus, tritus et tetrardus. Qui pro aptiori vocis humanae congruentia post modum in alios quatuor sunt divixi. Quoniam [39] quilibet illorum a voce sua finali licenter ascendere ad quintam quid erit nimium operosum, unde iam liberius tonos octo habemus quorum quatuor impares, scilicet, primus, tertius, quintus et septimus, autentici vocantur. Qui sicut et numerus impar, quo etiam superi gaudent, est nobilior, ita et ipsi propter ascensus descentiam nobilioris censentur proprietatis vocantque autentici, quia primitus ab auctoritate veterum sunt obtenti. Reliqui vero quatuor pares, scilicet, secundus, quartus, sextus et octavus, quibus est descensus et processus humilis attributus plagales sive subiugales a musicis posterioribus sunt vocati dicunturque plagales, ut puto a plaga, quid est rethe vel regio, quia tamquam collaterales et subiecti in eadem finis regione suis autenticis admiscentur. Est enim ordinatum ut isti octo toni sociarentur bini in quatuor ex literis gravibus, scilicet, in D, E, F, G, quae essent eis sedes terminales in cantu quolibet regulari. Nam prothus autenticus et suus plagalis, id est, primus et secundus tonus, cantus suos regulares terminant in D. Deuterus autenticus et suus plagalis, id est, tertius et quartus, in E. Tritus autenticus et suus plagalis, id est, quintus et sextus, in F. Tetrardus autenticus et suus plagalis, id est, septimus et octavus in G.

Et si in aliis quandoque literis cantum contingat, terminari cantus ille irregularis vocabitur, ut si fineretur in a, b, c et d acutis, quae quoddammodo aequipollent dictis quatuor literis gravibus, tunc cantus talis reduci poterit ad terminos regulares. Nam quorumdam est opinio quod superacutae a modernis sunt additae et quod ob hoc praedictae quatuor aliae secundis postmodum per aequipollentiam sunt concessae.

Versus:

Cantibus octo toni tibi bini sunt sociati.

In D sol re sedet primus tonus atque secundus.

Sed locus est E la mi terni finisque quaterni.

F fa ut inde tonum capiet quintum quoque sextum.

Septimus, octavus G sol re ut hic sibi poscunt.

Regula vult artis cantus quod claudis in istis.

[40] (f. 13r) De ascensu et descensu cuiuslibet toni in cantu regulari.

Quilibet tonus autenticus qui plerumque altum petit libere a sua voce finale potest ascendere ad octavam, et raro per unam altius licentialiter, vero descendere potest per unam depressius.

Quilibet autem tonus plagalis cuius proprium est morari in inferioribus libere ascendere potest a sua voce finali ad quintam et raro ad sextam descendere, vero libere potest ab eadem finali ad quartam et licentialiter ad quintam. Hoc est quod quilibet tonus tam autenticus quam plagalis in cantu regulari libere ascendere potest a litera gravi, in descensu sibi concessa ad literam acutam in prolatione sibi consimilem per diapason, et raro ad proximam superiorem licentialiterque descendere potest ad proximam inferiorem, ita quod progressus regularis in decem limitibus compleatur. Componitur enim tonus autenticus ex diapason seu ex diapente et diatesseron superius. Plagalis vero componitur ex diapente superius et diatesseron inferius, semper in sede finali dimensionis originem capiendo.

Versus:

Ecce tonos metis libere deducis in istis.

Octavum, primum Dd continet Aa que secundum.

Ee tritum, quartum Bb dat. Ff tenet hinc quoque quintum.

Cc claudit sextum, Gg septenumque tonorum.

Latius hinc sursum iungetur et una deorsum.

Inspicis hoc istis distinctum nempe figuris.

Prothus autenticus

     Licentialiter           libere           raro
Primus          C || D  E  F  G  a  b  c  d || e.
Prothi autentici plagalis
     Licentialiter           libere           raro
Secundus  [Gamma] || A  B  C  D  E  F  G  a || b.
Deuterus autenticus
     Licentialiter           libere           raro.
Tertius         D || E  F  G  a  b  c  d  e || f.
[41] Deuteri autentici plagalis
     Licentialiter           libere           raro.
Quartus         A || B  C  D  E  F  G  a  b || c.
Tritus autenticus
     Licentialiter           libere           raro.
Quintus         E || F  G  a  b  c  d  e  f || g
Triti autentici plagalis
     Licentialiter           libere           raro.
Sextus          B || C  D  E  F  G  a  b  c || d.
Tetrardus autenticus
     Licentialiter           libere           raro.
Septimus        F || G  a  b  c  d  e  f  g || aa.
Tetradi autentici plagalis
     Licentialiter           libere           raro.
Octavus         C || D  E  F  G  a  b  c  d || e.

Quaedam utilis distinctio tonorum.

Quamvis omnis cantus regularis tam toni autentici quam plagalis per regulas praemissas ascensum et descensum sibi possit licite vendicare, non tamen intelligendum quod cantus compositio semper his debeat regularis esse astrictus, tamen propter quorundam cantum brevitatem, tamen etiam propter beneplacitum editoris. Ideoque tonorum alius dicitur perfectus, alius imperfectus, alius plusquam perfectus, alius mixtus, alius commixtus. Tonus perfectus est qui implet processum suum supra et infra implere; autem processum suum in autenticis et a voce sua finali ascendere ad octavam per diapason et non ultra, et ab eadem finali descendere per unam vocem. In plagalibus vero implere processum suum est a voce sua finali ascendere ad sextam et ab eadem finali descendere ad quartam.

Tonus imperfectus est qui non implet processum suum taliter ut perfectus.

Tonus plusquam perfectus est qui ascendit vel descendit per omnes [42] voces sibi ad extremum concessas quam (f. 13v) admodum praemissum est in regulis superscriptis.

Tonus mixtus est qui, si autenticus fuerit, ultra voces sibi concessas miscetur cum suo plagali et e converso, si plaglis fuerit, miscetur cum suo autentico.

Tonus commixtus est qui ultra voces sibi concessas commiscetur cum alio tono quam cum suo autentico vel plagali, ita quod in autenticis sursum dicetur commixtus et deorsum mixtus. In plagalibus vero e converso sursum vocabitur mixtus et deorsum commixtus, dum extremitates suas exercerint.

Versus:

Ter ternam supra tollas unam simul infra.

Disparis a fine prorsus dum scandis in arte.

Par sextam sursum quintam fert fine deorsum.

Non tamen his visum semper talem dare cursum.

Mixtus commixtus plenus stat semique plenus.

Cantibus ipse tonus metas vult plus sibi plenus.

[IX] De singulorum tonorum differentiis et eorum intonationibus.

Sunt autem in cantibus toni non solum per ascensum et descensum et finem ab invicem disiungendi, sed etiam per modos cuique tono ex vocum dispositione singulariter congruentes. Sic quoque non minus diligenter erit considerandum in unoquoque cantu principium quid maxime causat cuiusque toni differentias. Quae omnia solers cantor per ingenium et exercitationem sibi studeat adipisci.

Supra enim habitum est quod fines de saeculorum amen, qui post antiphonas pro psalmorum modulationibus apponuntur, tonique vocari consueverunt hi iuxta varietatem cantuum vario modo per differentias variantur et secundum diversarum regionum consuetudines alio et alio modo formantur. Aliter enim Gregoriam, aliter Ambrosiam, aliter quandoque ecclesiae claustrales et aliter canonicales ipsos solent una cum psalmorum modulationibus [43] decantare. Quae tamen diversitas tota ut puto per concordes artis regulas habet gressus.

Et cum omnem istam quam dixi diversitatem describere esset difficile et operosum solum, id propter hic ponam singulaorum tonorum et suarum differentiarum prolationes secundum ecclesiarum ritum, quas in chori regimine a meis accepi doctoribus elegantius comprobatas morem canonicalem praetermittendo et claustralem pro posse undique subiungendo.

Differentiarum vero quae tonis ascribitur quaedam sunt competentes et necessariae, ut illae quas usus cantorum ab antiquis habet modulis institutas.

Quaedam sunt competentes et non necessariae, ut illae quae non causa necessitatis sed curialitatis causa ad libitum adiunguntur.

Quaedam sunt nec competentes nec necessariae, ut quae non in recto tenore sed aut ignorantia aut vitio notatoris aut aliter inconcinne cantibus applicantur.

Unde de his octo tonis earumque differentiis est iam scribendum particulanter et succincte, licet plures et pauciores a diversis diversimode coaptantur, quae tamen omnia dummodo sint sub artis regimine secundum ecclesiarum consuetudines sunt discenda. Et quis quilibet tonus iuxta varietatem suam sibi propria sumit principia perque suum quidvis regitur saeculorum seu sequentia, ut psalmi et cantica decenter et iuxta modum debitum debite intonentur. Est igitur a tono primo pirmitus inchoandum de quo et inde de reliquis ponam exempla iuxta exigentiam opportuna.

Versus:

Differat ut rite tonus istic quilibet in se.

Principium, finis ac scansio, cuncta notentur.

Cuilibet exempla sociesque tono propriata.

Pro modulo patriae discas simul haec variare.

(f. 14r) De tono primo et eius differentiis.

Primus itaque tonus qui prothus autenticus dicitur principia plerumque [44] cantus suos in C, D et F gravibus et in a acuto et quadoque in G gravi sed raro, rarissime aut in E gravi aut alia reliquarum literarum servatoque regulari ascensu et descensu terminat illos ut praemittitur in D gravi.

Intonationem vero psalmidicam seu de saeculaorum amen incipit in a acuto.

Habet autem iuxta morem canonicum unum tonum capitalem et quinque differentias et si plures reperiuntur ad istas sunt reductibiles.

Versus:

Primi principia retinet C, D saepius, F, a.

Testis ut Ecce, Leva, Ductus, Volo, Lazarus, Exi.

De tono capitali primi toni.

Tonus capitalis primi toni proprie principiat cantum in D gravi, subsequenter tendens sursum per F grave, ut patet in hoc exemplo, licet etiam quodammodo posset minus proprie in aliis suis literis inchoare.

[CCMP/CT6:44; text: EUOUAE, Ecce nomen Domini. Montes et colles. Versus: Ecce tonus primus formatur sic capitalis.] [JOHPAL 10GF]

De prima differentia toni primi.

Prima differentia toni primi incipit cantum in C vel D gravibus, deinde repentine tendit in a acutum. Etiam fit cum cantus capit initium in F gravi deorsum tendens, deinde a D gravi scandit repentine in a acutum, ut sic:

[45] [CCMP/CT6:45,1; text: EUOUAE, Leva. In plateis. Traditor autem. Versus: Hic releva vocem modulum primi dabo primum.] [JOHPAL 10GF]

De secunda differentia toni primi.

Secunda differentia toni primi cantum incipit in C gravi, moleste tendens sursum. Reperitur etiam capere principium in D gavi cum modesto ascensu licet raro, ut hic:

(f. 14v) [CCMP/CT6:45,2; text: EUOUAE. Ductus est Jesus. Alleluia. Versus: Ductus sit primi vult alter primitiari.] [JOHPAL 10GF]

De tertia differentia toni primi.

Tertia differentia toni primi incipit cantum in F gravi, deorsum tendens in D grave, ut hic:

[CCMP/CT6:45,3; text: EUOUAE. Volo pater. Versus: Terna volo primi modulamina nec variari.] [JOHPAL 10GF]

De quarta differentia toni primi.

Quarta differentia toni primi incipit cantum in F gravi, gradatim ascendens ad a acutum, ut sic:

[CCMP/CT6:45,4; text: EUOUAE. Lazarus. Dicite. Versus: Quarta protho recta datur haec distantia norma.] [JOHPAL 11GF]

[46] De quinta differentia toni primi.

Quinta differentia toni primi incipit cantum in a acuto aut in F gravi, tendens tamen ab a acuto deorsum subsequenter in D grave, ut hic:

[CCMP/CT6:46,1; text: EUOUAE. Exicito in plateis. Pulchra facie. Versus: Forma datur prima tandem sic quinta canendo.] [JOHPAL 11GF]

De intonatione psalmorum in generali. Et de intonatione psalmorum et canticorum primi toni.

Psalmi cuiuslibet toni secundum morem canonicalem incipiunt in eisdem literis in quibus (f. 15r) suus tonus psalmodicus seu saeculorum amen. Sed claustrales saepius alibi incipiunt ut patebit. Primi itaque toni psalmi incipiunt in a acuto sicut et tonus suus psalmodicus. Sed ista cantica, Magnificat et Benedictus, incipiunt in F gravi intonanturque hoc modo per [rob] mollem.

[CCMP/CT6:46,2; text: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis. Magnificat anima mea Dominum. Benedictus Dominus Deus Israel: quia visitavit et fecit redemptionem plebis suae.] [JOHPAL 11GF]

[47] Cantus claustralis seu monachalis licet magis progreditur per [rob] mollem, non tamen differt in rationibus tonorum a canonicali. Sed tonorum differentiae in eo saepius sunt diversae, quarum plurimae sunt competentes et non necessariae reducibiles vero ad alias canonicas. Intonatio quoque psalmorum etiam quandoque in eo differt aliqualiter ab alia in principio. Ideoque haec notare placuit separatae, ut unicuique deo cooperante propose valeam deservire. Primi itaque toni haec sunt differentiae claustrales, exempla toni primi secundum claustrales:

[CCMP/CT6:47,1; text: EUOUAE. Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis.] [JOHPAL 12GF]

Exempla Introituum super tono primo et Versuum suorum intonatio.

Introitus primi toni sequentibus utuntur differentiis et Versus eorum incipiunt in F gravi, sicut et in cantica intonanturque hoc modo:

[CCMP/CT6:47,2; text: EUOUAE. De ventre. Gaudeamus. Iustus. Misereris. Salus autem. Versus: Bonus est confiteri Domino et psallere nomine tuo altissime.] [JOHPAL 12GF]

[48] Versus:

Intonat a psalmum cum D finit tibi primum.

Introitus Versum simul F et cantica profert.

De cantu Ambrosiano doctrina in ratione tonorum.

Compositio cantus Ambrosiani in ratione tonorum quamvis rigidior sit a Gregoriano differre non videtur. Sed toni psalmidici seu saeculorum amen in eis ut plurimum aliter decantatur sub proportionata tamen consonantia. Reperio autem tonorum differentias in libris Ambrosianis aut vitio scriptorum aut alia negligentia saepius a vera dispositione et formatione congrua transmutatas. Id propter ponant hic aliqua exempla si non omnia saltem formaliora. Quibus inspectis rationibus quas hic positis consideratis haberi poterit, faciliter vera tonorum et suarum differentiarum cognitio in hoc cantu quemadmodum in quolibet alio regulari. Primi igitur toni in cantibus Ambrosianis ista sunt exempla. Et si plures reperiuntur differentiae istis poterunt applicari. Exempla toni primi in cantu Ambrosiano:

[CCMP/CT6:48; text: EUOUAE. Hos qui secuti estis me. Tribus pueris. Opera Domini. Vos amici mei. Respexit Dominus. Oculi mei. Publicavus a longe stans. Converte Domine. Adiutorium. Maria.] [JOHPAL 13GF]

[49] De tono secundo et eius varietate.

Secundus tonus, qui prothi autentici plagalis est, principiat plerumque cantus suos in A, C, D et F gravigus et quandoque in E vel G gravigus sed raro, rarissime autem in a acuto aut alia reliquarum literarum servatoque regulari ascensu et descensu terminat illos in D gravi.

Intonationem vero psalmidicam incipit in F gravi.

Habet autem sine differentia unum tonum capitalem qui incipit cantum in literis praescriptis licet quandoque in prolatione aliquibus variatur, ut patet in his exemplis:

[CCMP/CT6:49,1; text: EUOUAE. Miserator. O sapientia. Clementissime. Unus est Deus. Versus: Alter in exemplo tonus est quem non variato.] [JOHPAL 13GF]

Versus:

F, A, C, D gravibus vult principiare secundus.

Ast reliquis raro super his exempla notato.

De intonatione psalmorum et canticorum toni secundi.

Psalmi toni secundi incipiunt in F gravi et tonus suus psalmidicus.

Est autem advertendum si in fine flexurae sue pausae fiunt dictio monosillaba Graeca vel barbara ut flectatur sursum et non deorsum.

Sed ista duo cantica, Magnificat et Benedictus, incipiunt in C gravi intonanturque hoc modo:

[CCMP/CT6:49,2; text: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis. Magnificat anima mea Dominum. Benedictus Dominus Deus Israel quia visitavit et fecit redemptionem plebis suae.] [JOHPAL 13GF]

[50] De intonatione toni secundi secundum claustrales.

Tonus secundus apud claustrales taliter variatur:

[CCMP/CT6:50,1; text: EUOUAE. Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis.] [JOHPAL 14GF]

Exempla Introituum super tono secundo et Versuum suorum intonatio.

Versus Introituum secundi toni incipiunt in C gravi sicut et cantica. Intonantur hoc modo:

[CCMP/CT6:50,2; text: EUOUAE. Salve. Michi autem. Vultum. (f. 16v) Versus: Eructavit cor meum verbum bonum: dico ego opera mea Regi.] [JOHPAL 14GF]

Versus:

Psalmos F tollit, C cantica principiabit.

Introitum iungo, D finem dansque secundo.

Exempla toni secundi in cantibus Ambrosianis.

Secundi toni in cantibus Ambrosianis ista sunt exempla multipliciter variata:

[CCMP/CT6:50,3; text: EUOUAE. Laudemus Patrem. Rubum quem viderat Moises, Psallam Deo meo. Omnes gentes. Triumphant. Opera manuum.] [JOHPAL 14GF]

[51] [CCMP/CT6:51,1: text: EUOUAE. Magnificat. Benefac Domine. Posuisti.] [JOHPAL 14GF]

De tono tertio et eius differentiae.

Tertius tonus, qui deuterus autenticus dicitur, suos cantus plerumque incipit in E, F et G gravibus, raro autem in D gravi aut alia reliquarum literarum servatoque regulari ascensu et descensu terminat illos in E gravi.

Intonationem vero psalmidicam inchoat in c acuto.

Habet autem unum tonum capitalem et tres differentias.

Versus:

F, E, G principia ternus retinet tonus apta.

Terminat E testes favus, omni tollite cives.

De tono capitali toni tertii.

Tonus capitalis tertii toni principiat cantum proprie in E gravi et in principiis vel in medio tendit ad c acutum, ut patet in hoc exemplo:

[CCMP/CT6:51,2; text: EUOUAE. Favus distillans. O gloriosum. Calicem. Versus: Ter eius hic voce capitalis scandit in arte.] [JOHPAL 15GF]

De prima differentia toni tertii.

Prima differentia toni tertii incipit cantum in G gravi, moderate tendens ad c acutum. Fit etiam cum incipit cantum in F gravi, ut hic:

(f. 17r) [CCMP/CT6:51,3; text: EUOUAE. Omnia quaecumque. Traditur ergo a parte. Versus: Traditur hic prima terni distantia facta.] [JOHPAL 15GF]

[52] De secunda differentia toni tertii.

Secunda differentia toni tertii incipit cantum in G gravi, tendens protinus et colligate in c acutum, ut hic:

[CCMP/CT6:52,1; text: EUOUAE. Tollite. Versus: Alter sic modulus terno dabitur bene pronus.] [JOHPAL 15GF]

De tertia differentia toni tertii.

Tertia differentia tertii toni incipit cantum in G gravi, tendens velociter et disiuncte in c acutum, ut hic:

[CCMP/CT6:52,2; text: EUOUAE. Cives mei. Versus: Latius extremam terno potetis dare formam.] [JOHPAL 15GF]

De intonatione psalmorum et canticorum toni tertii.

Psalmi toni tertii incipiunt in c acuto sicut et tonus suus psalmidicus.

Sed ista cantica, Magnificat et Benedictus, incipiunt in G gravi, tendentia sursum in c acutum intonanturque hoc modo:

[CCMP/CT6:52,3; text: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis. Magnificat anima mea Domini. Benedictus Dominus Deus Israel quia visitavit et fecit redemptionem plebis suae.] [JOHPAL 16GF]

De intonatione toni tertii secundum claustrales. (f. 17v)

Toni tertii haec sunt differentiae claustrales.

[53] [CCMP/CT6:53,1; text: EUOUAE. Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meo.] [JOHPAL 16GF]

Exempla Introituum super tono tertio et Versorum suorum intonatio.

Introitus toni tertii taliter variantur et Versus eorum incipiunt in G gravi sicut et cantica intonanturque hoc modo:

[CCMP/CT6:53,2; text: EUOUAE. In nomine Domini. Omnia quae fecisti. Locquetur. Benedixisti Domine terram tuam: avertisti captivitatem Iacob.] [JOHPAL 16GF]

Versus:

C capiet psalmum, G Magnificat, Benedictus.

Introitus Versum pariter sic vult sibi ternus.

Exempla toni tertii in cantibus Ambrosianis.

Tertii toni in cantibus Ambrosianis ista sunt exempla. Et intonatio psalmidica seu saeculorum amen non incipit in eis in c acuto, sed ut plurimum in [sqb] acuto:

[CCMP/CT6:53,3; text: EUOUAE. In turbatione. Refloruit. Incipita Domine. Vos estis. Domine Deus. Ex[s]urge Domine.] [JOHPAL 17GF]

[54] De tono quarto et eius differentiis.

Quartus tonus, qui deuteri autentici plagalis est, principiat plerumque cantus suos in C, D, E, F et G gravibus, raro autem in a acuto aut alia reliquarum literarum servatoque regulari ascensu et descensu terminat illos in E gravi.

Intonationem vero psalmidicam incipit in a acuto.

Habet autem unum tonum capitalem et quatuor differentiis.

(f. 18r) Versus:

Principium C, D quarto dabitur, simul F, E.

Finis E Tota, Stetit, Simon, Cum videris, O mors.

De tono capitali toni quarti.

Tonus capitalis quarti toni proprie principiat cantum in E gravi vel etiam in F gravi, ut in hoc exemplo:

[CCMP/CT6:54,1; text: EUOUAE. Tota pulchra es. Sacerdotes. Omnis terra. Versus: Cerne tonum quartum capitalem sic variatum.] [JOHPAL 17GF]

De prima differentia toni quarti.

Prima differentia toni quarti incipit cantum in C gravi, in principio gradatim tendens ad F grave, ut hic:

[CCMP/CT6:54,2; text: EUOUAE. Stetit angelus. Versus: Quartus distantem primum capit hanc sibi legem.] [JOHPAL 17GF]

De secunda differentia toni quarti.

Secunda differentia toni quarti incipit cantum in D gravi, gradatim ascendens, ut hic:

[55] [CCMP/CT6:55, 1; text: EUOUAE. Simon Bargona. [Versus:] Alter sic promptus sub quarto fit tibi cursus.] [JOHPAL 17GF]

De tertia differentia toni quarti.

Tertia differentia toni quarti incipit cantum in C gravi cum ascensu modesto:

[CCMP/CT6:55,2; text: EUOUAE. Cum videris nudum. Versus: Ternam sic quarto normam pariter propriabo.] [JOHPAL 17GF]

De quarto differentia toni quarti.

Quarta differentia toni quarti incipit cantum in G gravi, tendens sursum ad limitem proximum. Fit etiam quando incipit cantum in E gravi, velociter tendens ad a acutum, ut hic:

(f. 18v) [CCMP/CT6:55,3; text: EUOUAE. O mors ero. Fidelia. Versus: Postea nunc quarti poterit distantia nosci.] [JOHPAL 18GF]

De intonatione psalmorum et canticorum toni quarti.

Psalmi toni quarti incipiunt in a acuto sicut et tonus suus psalmidicus. Sed ista cantica, Magnificat et Benedictus, incipiunt in E gravi, ascendendo per G grave ad a acutum intonanturque hoc modo:

[CCMP/CT6:55,4; text: EUOUAE. Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis. Benedictus Dominus Deus Israel quia visitavit et fecit redemptionem plebis suae.] [JOHPAL 18GF]

De intonatione toni quarti secundum claustrales.

Toni quarti hae sunt differentiae claustrales.

[56] [CCMP/CT6:56,1; text: EUOUAE. Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis. Magnificat. Benedictus.] [JOHPAL 18GF]

Exempla Introituum super tono quarto et Versuum suorum intonatio.

Introitus toni quarti taliter variantur et Versus eorum incipiunt in a acuto sicut et psalmi intonanturque hoc modo:

[CCMP/CT6:56,2; text: EUOUAE. Sicut oculi. Accipite. Exaudi. Iudica. Resurrexi. Versus: Dominus illuminatio mea et salus mea quam timebo.] [JOHPAL 18GF]

(f. 19r) Versus:

Incipit a psalmum sic Introitus quoque Versum.

Quartus ut ipse locet E la mi cantica ducet.

Exempla toni quarti in cantibus Ambrosianis.

Quarti toni in cantibus Ambrosianis ista sunt exempla:

[CCMP/CT6:56,3; text: EUOUAE. Confirma Deus. Laboravit. Mi[r]or prophetis. Dixi iniquis. Docuisti me Deus. Bonum mihi. Arcum potentium. Anima mea. Tu es pastor ovium.] [JOHPAL 19GF]

[57] De tono quinto et eius differentia.

Quintus tonus, qui tritus autenticus dicitur, cantus suos plerumque incipit in F et G gravibus et a et c acutis, raro autem in aliqua reliquarum literarum servatoque regulari ascensu et descensu terminat illos in F gravi.

Intonatione vero psalmidica inchoat in c acuto.

Habe[t] autem unum tonum capitalem et unam differentiam.

Versus:

F, G graves quintam simul a, c capit acutum.

Fines F sistit testis, Fons, Alma probabit.

De tono capitali toni quinti.

Tonus capitalis toni quinti principiat cantum in a acuto et in c acuto, ut in hoc exemplo:

[CCMP/CT6:57,1; text: EUOUAE. Fons hortorum. Domine. [Versus:] Frontalis quintus istic tonus editur intus.] [JOHPAL 19GF]

De differentia toni quinti.

Differentia toni quinti incipit cantum in F gravi, tendens in altum, et quandoque in G gravi, ut Introitus Miserere eiusque hoc est exemplum:

[CCMP/CT6:57,2; text: EUOUAE. Alma. Qui pacem. (f. 19v) Versus: Unica sit quinti quae vult variatio iungi.] [JOHPAL 19GF]

De intonatione psalmorum et canticorum toni quinti.

Psalmi toni quinti incipiunt in c acuto sicut tonus suus psalmodicus. Sed ista duo cantica, Magnificat et Benedictus, incipiunt in F gravi, ascendendo per a acutum ad c acutum intonanturque hoc modo.

Est advertendum si inflexiva seu pausa fuerit dictio monosillaba Graeca vel barbara ut flectatur sursum et non deorsum, quid in nonnullis [58] aliorum tonorum intonationibus est diligentius observandum.

[CCMP/CT6:58,1; text: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis. Magnificat anima mea Dominum. Benedictus Dominus Deus Israel quia visitavit et fecit redemptionem plebis suae.] [JOHPAL 19GF]

De intonatione toni quinti secundum claustrales.

Tonus quintus apud claustrales parumper a modo canonicali taliter differentiatur:

[CCMP/CT6:58,2; text: EUOUAE. Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis.] [JOHPAL 20GF]

Exempla Introituum auper tono quinto et Versuum suorum intonatio.

Introitus toni quinti taliter variantur et Versus eorum incipiunt in F gravi sicut et cantica intonanturque hoc modo:

[CCMP/CT6:58,3; text: EUOUAE. Exaudi Deus. Deus in loco. Loquebar. Miserere. Circumdederunt me. Exsurgat Deus, et dissipentur inimici eius: et fugiant, qui oderunt eum, a facie eius.] [JOHPAL 20GF]

Versus:

Psalmos c quinti, F Magnificat, Benedictus

Intonat Introitus, poscit sic ducere Versus.

[59] (f. 20r) Exempla toni quinti in cantibus Ambrosianis.

Quinti toni in cantibus Ambrosianis ista sunt exempla:

[CCMP/CT6:59,1; text: EUOUAE. Communione calicis. Stetit Dominus. Pacem tuam. Ecce mitto. Auditum tuum.] [JOHPAL 20GF]

De tono sexto et eius differentia.

Sextus tonus, qui triti autentici plagalis est, plerumque principiat cantus suos in C, D et F gravibus, rarissime autem in aliqua reliquarum literarum servatoque regulari ascensu et descensu terminat illos in F gravi.

Intonationem vero psalmidicam incipit in a acuto.

Habet autem unum tonum capitalem cum una differentia.

[Versus:]

F, C, D bravibus optat caput edere sextus.

F fa ut ast fines O quam, Benedictus adaptes.

De tono capitali toni sexti.

Tonus capitalis toni sexti incipit cantum in F gravi, ut O quam metuendus est locus iste, in C gravi, ut Introitus Quasi modo geniti, et in D gravi, ut Introitus Cantate.

[CCMP/CT6:59,2; text: EUOUAE. O quam metiendus est. Versus: Est tonus hic sexcapitalis in ordine textus.] [JOHPAL 21GF]

[60] De differentia toni sexti.

Differentia toni sexti, pro qua ut plurimum capitalis ponitur, incipit cantum in F gravi, sursum tendens ut hic:

[CCMP/CT6:60,1; text: EUOUAE. Benedictus. Versus: Si placet haec sexti poterit distantia dici.] [JOHPAL 21GF]

De intonatione psalmorum et canticorum toni sexti.

Psalmi et cantica toni sexti incipiunt ad similitudinem toni primi et in eisdem literis intonanturque hoc modo per [rob] mollem.

[CCMP/CT6:60,2; text: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis. (f. 20v) Magnificat anima mea Dominum. Benedictus Dominus Deus Israel quia visitavit et fecit redemptionem plebis suae.] [JOHPAL 21GF]

De intonatione toni sexti secundum claustrales.

Tonus sextus apud claustrales in nullo differt a modo canonicali nisi quod psalmi intonantur plerumque ut cantica.

[CCMP/CT6:60,3; text: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis.] [JOHPAL 21GF]

Exempla Introituum super tono sexto et Versorum suorum.

Versus Introituum toni sexti incipiunt in F gravi sicut et cantica. Intonantur hoc modo:

[CCMP/CT6:60,4; text: EUOUAE. Iusti epulentur. Cantate. Quasi modo geniti. Versus: Exsurgat] [JOHPAL 21GF]

[61] [CCMP/CT6:61,1; text: Deus, et dissipentur inimici eius: et fugiant, qui oderunt eum a facie eius.] [JOHPAL 22GF]

Versus:

Intonat ut primus psalmos et cantica sextus.

Dulciter Introitus vult F grave ducere Versus.

Exempla toni sexti in cantibus Ambrosianis.

Sexti toni in cantibus Ambrosianis ista sunt exempla:

[CCMP/CT6:61,2; text: EUOUAE. Stephanus est plenus. Benedictus.] [JOHPAL 22GF]

De tono septimo et eius differentiis.

Septimus tonus qui tetrardus autenticus dicitur cantus suos plerumque indipit in G gravi, [sqb] acuto et quadro, c et d acutis, raro autem in F gravi et a acuto aut aliqua reliquarum literarum servatoque regulari ascensu et descensu terminat illos in G gravi.

Intonationem psalmodicam incipit in d acuto videturque habere unum tonum capitalem et quatuor differentias.

Versus:

G grave, [sqb] quadrum c, d septeno cape cantum.

Ecce vel Attend[it]e, Veterem, Stel[la], Mis[it] quoque Redem[ptionem].

(f. 21r) De tono capitali toni septimi.

Tonus capitalis toni septimi principiat cantum in G gravi, ut in hoc exemplo:

[CCMP/CT6:61,3 text: EUOUAE. Ecce apparebit. Attendite.] [JOHPAL 22GF]

[62] [CCMP/CT6:62,1; text: Septimus hic porro capitalis sic stat in alto.] [JOHPAL 22GF]

De prima differentia toni septimi.

Prima differentia toni septimi incipit cantum in G gravi, protinus et velut colligator sursum tendens in diapente, ut hic:

[CCMP/CT6:62,2; text: EUOUAE. Veterem. Angelus. Versus: Septimus hanc primam variatim fert sibi formam.] [JOHPAL 22GF]

De secunda differentia toni septimi.

Secunda differentia toni septimi incipit cantum in c acuto, ut hic:

[CCMP/CT6:62,3; text: EUOUAE. Stella ista. Versus: Distans principium septeno sic dato deutrum.] [JOHPAL 22GF]

De tertia differentia toni septimi.

Tertia differentia toni septimi incipit cantum in d acuto, ut hic:

[CCMP/CT6:62,4; text: EUOUAE. Misit. Form[u]la septenae tibi sitque penultima sicce.] [JOHPAL 23GF]

De quarta differentia toni septimi.

Quarta differentia toni septimi incipit cantum in [sqb] acuto sive quadro vel in a acuto, ut hic:

[CCMP/CT6:62,5; text: EUOUAE. Redemptionem. Cantate Domino. Versus: Ultimus accedit modulus quem] [JOHPAL 23GF]

[63] [CCMP/CT6:63,1; text: septimus edit.] [JOHPAL 23GF]

De intonatione psalmorum et canticorum toni septimi.

Psalmi toni septimi et ista cantica, Magnificat et Benedictus, incipit in d (f. 21v) acuto sicut et tonus suus psalmidicus intonanturque hoc modo:

[CCMP/CT6:63,2; text: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis. Magnificat anima mea Dominum. Benedictus Dominus Deus Israel quia visitavit et fecit redemptionem plebis suae.] [JOHPAL 23GF]

De intonatione toni septimi secundum claustrales.

Septimi toni differentiae claustrales fere penitus videntur convenire cum praedictis canonicalibus, nichilo minus quia quaedam ex eis aliqualiter differunt, placet eas iuxta consuetum ordinem quemadmodum in reliquis tonis ponere separate, una cum intonatione psalmorum et canticorum quae aliter sua captant principia.

[CCMP/CT6:63,3; text: EUOUAE. Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis. Magnificat.] [JOHPAL 23GF]

Exempla Introituum super tono septimo et Versuum suorum intonatio.

Introitus toni septimi taliter variantur et Versus eorum incipiunt in G gravi intonanturque hoc modo:

[64] [CCMP/CT6:64,1; text: EUOUAE. Iudicant sancti. Eduxit Dominus. Versus: Exsultate iusti in Domine: Rectos decet laudatio.] [JOHPAL 24GF]

Versus:

Cantica cum psalmis d deutero principiabis.

Incipit Introitus septeno G grave Versus.

Exempla toni septimi in cantibus Ambrosianis.

Septimi toni in cantibus Ambrosianis ista sunt exempla varietatesque eius (f. 22r) ponuntur plures, quare tamen propter congruentiam una saepius ponitur pro altera.

[CCMP/CT6:64,2; text: EUOUAE. Clarifica me pater. Dixit Dominus. Notas. Repleti sunt. Ego sum via. Ascendo. Fac Deus.] [JOHPAL 24GF]

De tono octavo et eius differentiis.

Octavus tonus et ultimus qui tetrardi autentici plagalis est cantus suos plerumque principiat in D, F et G gravibus, a et c acutis, raro autem in C vel E gravi an aliqua reliquarum literarum servatoque regulari ascensu et descensu terminat illos in G gravi.

Intonationem vero psalmidicam incipit in c acuto praeter ultimam differentiam quae sumit initium in G gravi, ut patebit.

Videturque habere unum tonum capitalem et quatuor differentias.

Versus:

F, D, G principium simul a, c sumit actum.

[65] Octavo Gaude Zelusque Deo, Mulier, Nos.

De tono capitali toni octavi.

Tonus capitalis octavi toni principaliter incipi[t] cantum in G gravi, licet etiam in certis aliis suis quandoque literis itidem efficit, ut in his exemplis:

[CCMP/CT6:65,1; text: EUOUAE. Gaude et laetare. Qui habitat. Infantia. Versus: Suscipit octavus capitalis sic tibi cursus.] [JOHPAL 24GF]

De prima differentia toni octavi.

Prima differentia toni octavi incipit cantum in c acuto, ut hic:

[CCMP/CT6:65,2; text: EUOUAE. Deo nostro. Versus: Octavus differt aliam formam tibi praebet.] [JOHPAL 24GF]

De secundo differentia toni octavi.

(f. 22v) Secunda differentia ut nonnullis placet incipit cantum in F gravi et quandoque licet rarissime in G gravi, ut hic:

[CCMP/CT6:65,3; text: EUOUAE. Mulier. Tu es qui venturus es. Gloria. Versus: Quidam dant modulum sic octavo sociatum.] [JOHPAL 24GF]

De tertia differentia toni octavi.

Tertia differentia incipit cantum in c acuto in principio servans unisonum, ut hic:

[66] [CCMP/CT6:66,1; text: EUOUAE. Zelus domus tuae. Confirma hoc Deus. Versus: Unisonus faciem dabit octavo quoque talem.] [JOHPAL 25GF]

De quarta differentia toni octavi.

Quarta differentia toni octavi incipit cantum in C vel in D gravi. Intonationem vero incipit in G gravi contra morem aliorum differentiarum huius toni. Et ob hoc transumptis limitibus per aequipollentiam nonnulli periti cantatores tam cantum quam hanc intonationem reducunt potius ad differentias septimi quam octavi. Et utrumque videri potuit in hoc exemplo:

[CCMP/CT6:66,2; text: EUOUAE. Nos qui vivimus. Versus: Octavo forma datur haec tamquam peregrina.] [JOHPAL 25GF]

De intonatione psalmorum et canticorum toni octavi.

Psalmi toni octavi incipiunt more canonicali in c acuto, sicut et tonus suus psalmidicus.

Sed ista duo cantica, Magnificat et Benedictus, incipiunt in G gravi intonanturque hoc modo, veluti ad similitudinem toni secundi literis et limitibus variatis.

(f. 23r) [CCMP/CT6:66,3; text: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis. Magnificat anima mea Dominum. Benedictus Dominus Deus Israel quia visitavit et fecit redemptionem plebis suae.] [JOHPAL 25GF]

[67] De intonatione toni octavi secundum claustrales.

Tonus octavus apud claustrales non differt a modo canonicali tamen propter morem consuetum in hoc opere, hic eius omnes placet ponere differentias simul psalmi vero apud eos, sicut et in tono secundo aliter sua captat principia.

[CCMP/CT6:67,1; text: EUOUAE. Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis.] [JOHPAL 26GF]

Exempla Introituum super tono octavo et Versuum suorum intonatio.

Introitus toni octavi taliter variantur et Versus eorum incipiunt in G gravi intonanturque hoc modo:

[CCMP/CT6:67,2; text: EUOUAE. In excelso. Introduxit. Lux. Dum medium. Versus: Iubilate Deo omnis terra: Servite Domino in laetitia.] [JOHPAL 26GF]

Versus:

c deuterum psalmos, G Magnificat, Benedictus.

Introitus Versum dabit octavo quoque cursum.

De intonatione ultimae differentiae toni octavi.

Sciendum autem quod super ultima differentia toni octavi psalmus aliter quam praemissum est saepius intonatur, ut hic:

(f. 23v) [CCMP/CT6:67,3; text: In exitu Israel ex Egypto domus Jacob de populo barbaro.] [JOHPAL 26GF]

[68] Exempla toni octavi in cantibus Ambrosianis.

Octavi toni in cantibus Ambrosianis ista sunt exempla. Utuntur autem sine ulla differentia tono tantummodo capitali.

[CCMP/CT6:68; text: EUOUAE. Non exat. Fratres. Erant iusti Spiritu. Fac nobiscum. Spiritus sanctus.] [JOHPAL 26GF]

De tonorum coaptatione.

Praedictis itaque tonorum rationibus intellectis, cum secundum locorum et ecclesiarum diversitatem plures aut pauciores aut aliter variatas cuiusque tonorum continget reperire, differentias prudens cantor faciliter ipsas reducere valebit ad istas canonice praenotatas ac addere aut diminuere prout fuerit opportunum.

Et si opus erit, etiam pro usu suae cuiusque ecclesiae exempla in hoc opere posita transcribendo rationabiliter immutare poterit, dummodo huius artis regulas non excedat.

Accidit autem quod propter proportionabilem vocum convenientiam saepius una differentia toni eiusdam in libris a peritis inscribitur seu coaptatur pro altera aut etiam tonus capitalis pro aliqua sua differentia vel e converso. Ideoque si interdum aliter quam supra expressum est invenire contingeret non mereris. Nec ob hoc si sapis praesentem doctrinam detractionis morsibus reprehendens.

[Versus:]

Undique terrarum modulos discerne tonorum,

Addens, diminuens, transmutans sicut oportet.

Non tamen excedas regimen lector rationis.

Morsibus ut laceres musarum has tibi leges.

[69] Epilogus de modo intonationis.

Colligitur ex praedictis quod in quolibet cantu regulari est consideranda vox seu nota finalis et in tono psalmidico seu saeculorum amen vox initialis, ut per congruam distantiam indeterminatis limitibus tam in scripto quam vocetenus reponantur. Sic etiam in fine psalmi erit animadvertenda vox ultima toni et prima antiphonae sue cantus ut sub debita consonantia incipiatur et non per rugitum in concinnum quemadmodum ignari facere consueverunt.

Consimilisque advertentia est in responsoriis et eorum versibus ac repetitionibus et si opus fuerit in quibus cumque cantibus cohibenda.

Inspiciatur quoque caute cantus ne minus alte aut depresse, sed mediocriter incipiatur.

Versus:

Cerne toni sedem psallens cantusquoque finem,

(f. 24r) Ut lenius cuncta repetas quae sunt tibi dicta.

Re la vult primus, re fa retinetque secundus.

Per sextam mi fa terno, quarto dato mi la.

Fa fa fert quintus, fa la praebet tibi sextus.

Ut sol septenus, ut fa captatque supremus.

Psalmi post finem cantum sic principiato,

Vox ut concordet simul omnis ineptia cesset.

De modo pausandi in cantu.

Ex quo vox humana propter sui debilitatem cantum sine respirationibus et pausis continuare nequit; discrete cantans consideret ubi convenientius pausare valeat. Nam inter ultimam notam cuiuslibet dictionis praecedentis et primam sequentis pro libito si opus fuerit respirare aut pausare poterit.

Si autem in aliqua sillaba eiusdem dictionis plures fuerint notae quas continuare non posset, tunc caveat ne inter ultimam notam sillabae [70] praecedentis et notam primam in eadem dictione sillabae sequentis quovismodo parisset, secus fieret incongrua copula sillabarum nisi respirationis foret signum seu mordentis.

Et si a casu ibi fieret pausatio tunc debet reassumere aliquas notas cum sillaba praecedenti et immediate continuare sequentem. In medio vero notarum sillabam sequentem in eadem dictione non tangentium non prohibetur quin respirare possit aliquotiens seu pausare.

Cum autem plures simul canunt potest cantus continuari usque ad distinctiones clausularum, quia tunc vox unius sustinet vocem alterius et quilibet eorum altero vel aliis continuantibus sibi iuxta exigentiam potest per medium respirare.

Videant etiam diligenter in libris cantantes, ut post ultimam notam limitis praecedentis bene et proprie continuetur prima sequentis, praesertim si signum custodiae omittitur aut improprie fuerit situatum.

Versus:

Cantans respiret per voces ac bene pauset,

Ne male disiungat ratio quid pangere poscat.

De natura et effectibus tonorum.

Ultra praemissas tonorum varietates placeat huius operis lectoribus intelligere quosdam homines tam canendo quam cantum audiendo in uno tonorum nonnullos magis in alio delectari, quoniam diversitas modorum in cantu diversitati motuum coaptatur. Nec mirum si sonis diversis diversis delectat auditus.

Quia visus diversus variis coloribus, olofactus odoribus gustusque saporibus inter homines ut experientia rerum magistra edocet diversimode delectatur.

Primus itaque tonus nobilis censetur et habilis quoslibet ad effectus.

Secundus viditur tristibus convenire.

Tertius rigidis et severis.

Quartus ascribitur adulantibus, garrulis et blandis.

[71] Quintus modestus est et delectabilis tristes et anxios laetificans.

Sextus habetur pius et lamentabilis, conveniens his qui de facili ad lacrimas provocantur.

Septimus est hilaris et iocundus varios habens saltus et ob id adolescentibus propriatur.

Octavum dicimus suavem et morosum congruentem moribus discretorum.

Versus:

(f. 24v) Nobilis est primus tonus affectu variatus.

Tristibus hinc pronus vult convenire secundus.

Tertius est rigidis propriatur sive severis.

Blanditur quartus blandos garritque cantus.

Quintus solatur, delectat vel moderatur.

Et pius et plangit lacrimas sextus simul agit.

Septimus est laetus iuvenum varians bene saltus.

Dulcis discretus octavus fitque morosus.

Verba huius operis ac titulus eius et praesentio.

Branda Placentine, sacer es qui cardine praesul,

Accipe me nympham manus; haec mea pascet alumnos,

Me legat et teneat fixe cantare laborans.

Musas praebebo nomen michi palma choralis,

Edere clericulis voluit quam Castilioni

Quem de Olomons profers flamen tuus ille Johannes.

Finis

Explicit Palma choralis



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License