Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[10] Iste sunt regule in discantu scripte et composite per fratrem Nicolaum de Senis, Ordinis Seruorum Sancte Marie, copiate per me fratrem Bernardum de Sancta Cruce de Veneciis, Ordinis Predicatorum, in ciuitate Verone 142[?] de mense Januarij.

Notandum primo, quod quatuor sunt uoces supra tenorem consonantiam facientes, scilicet, quinta, octava, duodecima et quintadecima. Et licet sint plures et [11] infinite, tamen ad istas quatuor reducuntur, et etiam pauciores dici possunt, quia talem consonantiam habet duodecima, qualem habet quinta. Et sic se habet. XII. respectu ad octavam, sicut quinta ad tenorem. Similiter illum respectum habet quintadecima uersus duodecimam, sicut octava uersus quintam, et eedem regule pro omnibus istis dantur. Et ideo potest dici, quod sint tantum due ad quas alie reducuntur, scilicet, quinta et octava. Et ideo, ad presens, de octava uersus quintam, regula erit danda: Quando tenor ascendit et discantor est in octava, quod ille regule et ille melodie que fiunt pro ut, re, mi fiunt et etiam pro fa, sol, la. Et etiam cum discantor est in octaua ueniens uersus quintam et semper ut notat fa, et re, sol, et mi, la. Et sic fa, sol, la easdem notas denotant, hoc est, quod si tenor dicit ut et discantor debet esse in fa, cum enim in octauam, ueniens uersus quintam.

Modo de principali proposito per ordinem est dicendum, videlicet, quando tenor ascendit et discantor est in octava. Est autem sciendum quod pro uno ascensu tenoris debet fieri descensus tertius discantoris; pro tercio ascensu, unus descensus; pro quarto ascensu, firmiter; pro quintu ascensu, unus ascensus; pro sexto ascensu, tertius ascensus, et sic faciendo semper, discantor, in principio, erit in octava; et in quinta remanebit, ut in sequenti patet exemplo:

[MB 11,1; text: Discantus.Tenor.] [NICTRA 01GF]

Cantando simpliciter, notam pro nota, obseruatis semper omnibus regulis supradictis. In descendendo autem, est notandum, quod quando tenor descendit et discantor est in quarta uolens ascendere in octauam, la denotat mi, sol denotat re, fa autem denotat ut. Et sic mi, re, ut, easdem notas denotant descendendo. Et est notandum, quod quando tenor descendit et discantor est in quinta uolens de quinta pergere in octavam, quod pro uno descensu tenoris, debet fieri ascensus tertius discantoris. Et pro tertio descensu, unus ascensus; pro quarto descensu, firmiter; pro quinto descensu unus descensus; pro sexto descensu, tertius descensus discantoris, ut in sequenti patet exemplo:

[MB 11,2] [NICTRA 01GF]

Observatis semper omnibus regulis supradictis. Et est sciendum, quod supradicte regule, debent obseruari ita composite, sicut simpliciter (?), et ita debent obseruari quando discantantur plures note pro nota, sicut quando cantatur simpliciter nota pro nota, sicut in exemplis supradictis et infranotatis patet:

[12] [MB 12] [NICTRA 01GF]

Ad breuem notitiam contrapuncti, nota quod cantus quilibet, uel est in ascensu uel est in descensu. Veruntamen, si est in ascensu et ascendit unam, accipe octavam et descende tertiam et habebis quintam. Si ascendit tertiam, accipe octavam et descende unam et eris in quinta. Si ascendit quartam, accipe octavam et remanebis in eadem, et eris in quinta cum tenore. Si ascendit quintam, si es in octava, ascende unam, et eris in quinta cum eo.

Si uero cantus fuerit in descensu et descendit unam, accipe quintam et ascende tertiam et eris in octava. Si ascendit tertiam, accipe quintam et ascende unam, et eris in octava. Si ascendit quartam, accipe quintam et remaneas in eadem, et eris in octava. Si ascendit quintam, accipe quintam et descende unam, et eris in octava cum tenore.

Regula ad faciendum ballatam, rondellum et virondellum, ut sequitur: Inprimis quomodo debet fieri ballata simplex. Primo fac apertum et clausum et ultimo fac clausum solummodo. Item, ballata duplex, habet apertum et clausum, ante et retro. Item, virondellus simplex, habet clausum ante, apertum et clausum retro. Item, virondellus duplex, habet dimidium apertum et clausum ante, et apertum ante et retro. Item, rondellus habet apertum ante, et quando finitur in ut, tenor debet esse. X. et quando finitur in mi, debet esse VIII. et quando finitur in la, debet esse quinta, et retro habet clausum.

Deo gratias. Amen.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - https://chmtl.indiana.edu/tml - 2024
Creative Commons Attribution License