Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

This is a multipart text     Next part   

Actions

Back to top

[1] Prologus

Boetii musices disciplina quinque voluminibus comprehensa quoniam profundissimis arithmeticae philosophiaeque fundamentis innititur nec passim ab omnibus intelligi potest, solet a semidoctis nostri temporis cantoribus quo obscurior est eo sterilior, doctis vero et altius intuentibus quo subtilior probabiliorque est eo firmior meliorque videri, quo fit, ut, sicut ab indoctis neglecta semper fuerit et sit, ita apud peritiores in magno pretio semper habita sit et habeatur.

Unde nos, qui omnibus prodesse et aliquid in communem utilitatem conferre studemus, hoc brevi compendio tribus libellis distincto prolixitatem eius in angustum, asperitatem in planum, obscuritatem in lucem reducentes nihilque quod ad artem usumque faciat praetermittentes et cantoribus quos practicos et speculantibus quos theoricos graece dicimus opus admodum utile construximus, ex quo, ubi id legerint intellexerintque, plurimum et honoris et voluptatis se consecuturos esse perspicient fatebunturque hac nostra nova speciosissimae artis forma mirifice delectati nos ad communem omnium eruditionem praesenti hoc labore plurimum adiumenti contulisse.

Hinc quasi ex quodam redundanti publicoque fonte quicquid ego longo tempore multis vigiliis et assiduis lucubrationibus ex probatissimorum auctorum lectione et clarissimorum praeceptorum disciplina colligere potui, perquam celerrimo facillimoque studio licebit haurire et ad summum musicae culmen placidissimo gressu pervenire.

Nemo philosophiae maiestatem, nemo arithmeticae perplexitatem, nemo proportionum formidet anfractus. Hic enim quilibet, etsi usquequaque sit rudis, modo disciplinae accommodare velit auditum et rationis omnino non sit expers, in praestantissimum peritissimumque musicum potest evadere. Usque adeo namque intelligentiae [2] servire studuimus, eam orationis temperiem stilique moderantiam servavimus, ut in his legendis peritiores abunde recreari, semidocti plurimum proficere, omnino indocti blandissime queant erudiri. Non philosophos tantum aut mathematicos instituendos hic suscipimus; quilibet modo prima grammaticae rudimenta sit edoctus, nostra haec intelliget. Hic mus et elephas pariter natare, Daedalus et Icarus pariter volare possunt.

Praeterea prudentis et grati lectoris officium erit veniam dare, si nostro hoc in opere non eum, qui apud Ciceronem et Salustium est, orationis fastum inveniet, si paucioribus phaleris minorique (pagina 2) cultu sermo noster incedit. Liceat enim mihi de musica dicere, quod Marcum Manlium de astronomia dixisse legimus:

Ornari res ipsa negat, contenta doceri.

Verum ad hanc egregiam philosophiae partem, musicam scilicet, si quis eius vim, naturam, pulchritudinem generositatemque consideret, non exhortationibus meis attractus sed ultro et sponte convolabit sequeturque Orphei Thracii, Amphionis Thebani, Arionis Lesbi, Mercurii, Lini, Salomonis, Pythagorae, Aristoxeni, Ptolemaei, Chorebi, Lycaonis, Prophrasti, Timothei ceterorumque adoranda vestigia, qui hac disciplina freti immortale nomen adepti sunt.

Hi fuere, quos venerabilis antiquitas adeo mirata est, ut eos dixerit carminis dulcedine movisse feras, corda hominum possedisse, animas in corpora revocasse, manes ad misericordiam inflexisse et duras traxisse e montibus ornos. Quaelibet fabulosa et fidem excedentia videantur, mirabilium tamen operum effectricem esse musicam non dubium est. Constat Saulem Solymorum regem, cum a malo daemonio vexaretur, adhibita citharae modulatione solitum curari, David ad vaticinandum psalterii cantu quasi quodam vehiculo mentem elevante usum fuisse, Eliseum, magni Eliae carmelitarum patris discipulum, cum prophetare vellet, psalten advocasse. Quis nescit plorantes infantulos nutricum cantilenis placari et accensi sanguinis ardorem numeris extingui, equos ad tubae clangorem micare auribus, tremere artubus, hinnitus edere, largius exultare, stare loco nescire, pugnam Martemque sitire? Priscianus auctor est apud Siculos fontem esse, qui ad lyrae sonitum saltare videatur. Habet igitur procul dubio maximam musica energiam et ingentem [3] in humanos animos, seu mulcere seu tollere velit, auctoritatem. Quodsi hac nostra tempestate tot miracula per musicam minime fiant, non arti, quae supra naturam perfectissima est, sed arte male utentibus imputandum est. Si enim illi, quorum supra meminimus, probatissimi musici ad vitam revocarentur, musicam nostri temporis a se inventam negarent: usque adeo inepta, inconcinna dissipataque quorundam cantorum depravatione reddita est.

His igitur rationibus moti praesens opus edidimus sperantes, etsi sint fortasse aliqui nunc viventes, qui livore stimulati detrahere quam proficere malint, futuros etiam apud posteritatem quam plures, qui sepulto invidiae veneno nostrum laborem laudent et operi nostro virtutis amore compulsi favorem adhibeant. Operis igitur sit ista partitio. In primo libro subtilem practicam ponemus, in secundo theoricam accurate discutiemus, in tertio musicam semimathematicam, semiphysicam congrua ratione probabimus. Primum igitur, quid musica sit quidve harmonia, disseramus.

(pagina 3) Finito prologo incipit tractatus, ubi primo quid sit musica quidve harmonia disputatur.

Capitulum primum.

Harmoniam atque musicam idem esse multi credunt, verum nos longe aliter sentimus. Ex quorundam enim musicorum sententiis longa investigatione collegimus harmoniam concordium vocum esse commixtionem, musicam vero ipsius concordiae rationem sive perpensam et subtilem cum ratione indaginem. Musica autem triplex est; nam alia mundana, alia humana, alia vero dicitur instrumentalis. Mundanam atque humanam, quoniam speculativae theoricaeque sunt, in secundo libro tertioque pertractabimus; tertia autem, quae tota circa instrumenta versatur, consideratio priorem sibi vendicabit locum.

Instrumentum duplex est: aliud enim natura, aliud vero arte constat. Naturale instrumentum vox hominis est, quod naturaliter vocem elevare deprimereque possumus. Artis instrumentum dicitur, quod arte fiat non natura, ut monochordum et cithara et cetera, quae cantilenae famulantur. Circa quorum accuratissimam practicae considerationem tria perscrutanda nobis occurrunt: vox scilicet, sonus atque numerus sive mensura. Vox in proposito abusive pro hominum et instrumentorum sono sumitur, ut Aristotelis sententia [4] est in libro de anima: vox est sonus animati tantum. Sed vox etiam inanimatorum est, ut instrumentorum musicorum, solum secundum similitudinem, quia discrete sonant. Sonus vero non simpliciter sed pro sono duarum aut plurium chordarum simul percussarum aut hominum duorum pluriumve simul canentium in praesentiarum accipitur.

Numerus vero similiter non simplex, sed cum habitudine ad passiones consideratur. Prima autem consideratio a neotericis cantus firmus, a quibusdam vero cantus planus dicitur, secunda contrapunctus, quam ab antiquis organizationem dictam fuisse constat; at tertia cantus figuratus, quae a plerisque organi cantus appellatur. Secundum hanc igitur triplicem considerationem compendim hoc nostrum dividemus.

In prima consideratione tria praecipue procurabimus. Primo instrumento per artem composito rectas eius divisiones erudiendis ad sensum monstrabimus et chordarum secundum divisiones percussarum sonitum, ut memoriae mandent, admonebimus. Secundo organum naturale per arsim et thesim idest per elevationem et depositionem sive per intensionem et remissionem (pagina 4) cum artis instrumento copulantes psallere concorditer assuefaciemus, quousque sine eo legitime psallere didicerint. Tertio vero odas vel notulas, per quas omnis cantus dignosci, cantari componique possit, in plano designabimus.

Verum quia instrumentorum arte constantium diversa sunt genera, ne varietate disciplina fiat obscurior, unam chordam dividendi modum et regulam dabimus, unde monochordi a Graecis nomen assumptum est. Postea vero per alia transeuntes ad intentum finem deveniemus.

Capitulum secundum.

Monochordi elementaris divisio seu compositio.

Regulare monochordum numeris et mensura subtiliter a Boetio dividitur. Sed illud, sicut theoricis utile iocundumque est, ita cantoribus laboriosum intellectuque difficile. Verum quia utrisque satisfacere polliciti sumus, facillimam regularis monochordi divisionem [5] reddemus, quam non modico labore nemo nos arbitretur invenisse, quippe qui illam multis vigiliis antiquorum praecepta lectitantes et neotericorum vitantes errorem cum sudore repperimus. Et eam quilibet vix dum etiam mediocriter eruditus facile intelligere poterit.

Sumatur itaque cuiusvis longitudinis nervus sive chorda, quae super lignum aliquid habens concavitatis extendatur; locus autem extremus, cui nervus alligatur, puncto a signetur. Alius locus e regione procul positus, quo nervus trahitur et torquetur, puncto q signetur. Quantitas autem q a, idest totius chordae longitudo, in duas partes dividatur aequales et aequae distantiae punctus h littera notetur. Dividemus iterum per medium quantitatem chordae h a et in medio divisionis d constituemus. Quantitas h d iterato secabitur et in sectionis medio f collocabitur. Idem quoque de alia chordae medietate faciendum intellige scilicet h q, quoniam in prima divisione loco medio p figurabitur; et in divisione h p aequaliter ab utraque distans ponatur littera l et inter l et p servata eadem intervallorum regula n immittatur. Quodsi f n per medium diviserimus, litteram i signabimus. Per hanc autem mediam divisionem ulterius ad partes minutiores, quousque alias divisiones fecerimus, non deveniemus. Sed totum a q per tria dividemus et a littera q mensurantes in fine trientis ponetur m et in besse e. Deinde e q per tria iterum dividatur et a littera q versus e venientes in besse signum [sqb] quadrum configetur (pagina 5) et quantitate [sqb] quadri et q duplicata signetur b. Sed iterum m h per medium secabimus et medium sectionis punctum k littera colorabimus. Quodsi quantitatem k q duplicemus, in fine duplicationis c ponemus; sed inter e et [sqb] quadrum aequalibus utrimque spatiis g situetur. Si autem g q in duo aequalia partiamur, o littera signabitur sicque totum monochordum legitima partitione divisum est, ut in subiecta figura cognoscis [figura 1].

[Ramos, Musica, 5; text: Figura 1. Ligatura chordae, hic torquetur nervus sive chorda extensa. a b c d e f g h i [sqb] k l m n o p q] [RAMMP 01GF]

[6] Capitulum tertium.

Datarum divisionum recta cognitio.

Taliter autem monochordo diviso superest quantitates illas altius limatiusque considerare. Sciendum igitur totam illam inter a et b intercapedinem tonum vocari et a Graecis phthongon, quod apud nos sonus interpretatur. At hoc tali exemplo facilius intelligetur: Percutiatur nervus in tota sui longitudine extensus noteturque sonus. Deinde supponatur digitus vel quidpiam aliud subtilius et non magna latitudine sparsum iterumque chorda percutiatur; fiet, ut aliquanto altiorem sonum emittat. Cumque sonum acutiorem sono gravi sive graviorem acuto comparare volueris, toni esse distantiam deprehendes. Sin vero sonum b sono c comparabis, semitonium fiet; non quod toni sit dimidium, sed quod ad integritatem toni vox non ascendit, imperfectus tonus appellatur. De hac tamen semitonii imperfectione practicus non supra modum sollicitetur, quoniam est maxime speculativa et a cantoribus practicis aliena. Sed quod non sit perfectus tonus, practicus cognoscat oportet. Subtiles enim huiusmodi disputationes in secundum librum differemus. Illa autem quantitas sive intercapedo, quae inter c et d extenditur, tonus est et inter d e similiter tonus, sed inter e f semitonium, inter f g tonus, inter g h tonus, inter h i semitonium, inter i [sqb] quadrum semitonium, inter [sqb] quadratum k semitonium, inter k l tonus, inter l m tonus, inter m n semitonium. Fit n o tonus, o p tonus; et ita soni, qui ex percussione affinium vicinarumque divisionum proveniunt, ad se invicem comparati tonum aut semitonium emittunt. Sed distantium comparatio tonorum plures aut semitoniorum species efficit. Unde inter c et e spatium, quoniam ex tonis duobus constat, ditonus sive bitonus dicitur. Sed a c distantia semiditonus est appellata, quoniam imperfectus ditonus toni medietate sublata conficitur. Sed b e diatessaron, quia quatuor vocum est capax, sive tetrachordum dicitur, quod quatuor chordarum divisio est et intercapedo. Est enim una chorda sive vox b, alia c, tertia (pagina 6) d, quarta e, inter quas tria clauduntur intervalla, duo scilicet toni et unum semitonium.

[7] Boetius per tetrachorda monochordum dividit hoc modo: b e primum tetrachordum, secundum e h, ita quod e finis primi et secundi principium est; et simili modo h l. Sed quando praecedentis finis pro sequentis tetrachordi principio sumitur, tetrachordum coniunctum dicitur, quod Graeci synemmenon appellant. Quando autem h idest primi sive praecedentis finis pro secundi sive sequentis principio non sumitur, sed sequens tetrachordum a [sqb] quadrato sumit initium et per k l procedendo in m sistitur, disiunctum latine, graece vero diezeugmenon nuncupatur, quod illa contermina tetrachorda communi fine non copulantur, sed principium secundi a primi fine per toni distantiam dirimitur. Estque quintum tetrachordum m p, quod hyperboleon, hoc est excellentium, dicitur. Omnes enim illius chordae omnes aliorum tetrachordorum chordas acumine sublimitateque superant.

Primum autem tetrachordum graece hypaton, quod est principalium sive inferiorum latine, secundum tetrachordum graece meson, romane mediarum. Sic autem divisa est harmonia, quoniam natura docente sic regitur, ut post duos tonos semitonio temperetur. Chordae autem, quarum nomina sunt diversa, octo numero sunt, hoc est: hypate, parhypate, lichanos, mese, paramese, trite, paranete, nete. Hypate principalis dicitur; unde Graeci consulem hypaten vocant. Parhypate hoc est iuxta principalem; lichanos dicta est, quoniam (iuxta Boetii sententiam) indice, qui lichanos graece dicitur, percutiebatur vel tangebatur primo digito hypaten feriente; mese idest media, quod in heptachordo medio loco ponatur; paramese idest iuxta mediam; sed trite dicitur, quod ante neten sit tertia; paranete hoc est prope neten et nete inferior non quidem sono, sed locutione.

Secundum vero, quod hae chordae in diversis tetrachordis aptantur, diversa cum quodam addimento nomina sortiuntur. Dicitur enim: hypate hypaton, parhypate hypaton, lichanos hypaton; et sequitur: hypate meson, parhypate meson, lichanos meson, mese, trite synemmenon, paranete synemmenon, nete synemmenon coniunctim. Sed a mese disiungitur per tonum paramese et sequitur: trite diezeugmenon, paranete diezeugmenon, nete diezeugmenon, trite hyperboleon, paranete hyperboleon, nete hyperboleon. Sed [8] quoniam mese non erat medio loco posita, cum quatuordecim essent nervi, superadditus est nervus, qui a Graecis proslambanomenos vel prosodos dicitur, a nostris vero acquisitus vel assumptus vel accessus nuncupatur.

Cuilibet enim tetrachordo si tonus (pagina 7) addatur, species efficitur, quae diapente, quia vocum quinque est, vocatur aut pentachordum, quia chordarum quinque, intervallorum quatuor, tonorum trium cum semitonio est, ut a e. Sed a diapente semitonio subtracto tritonus efficitur, ut f [sqb]. Post diapente priores usque ad diatessaron replicantur hoc modo: diapente cum semitonio, ut a f, diapente cum tono ut c h, diapente cum semiditono ut a g, diapente cum ditono ut c [sqb] quadrum. Sed diapente iuncta cum diatessaron componit speciem, quae diapason dicitur, quod est per totum vel de toto latine, quoniam omnis concentus, quam symphoniam Graeci dicunt, et omnes harmoniae differentiae intra ipsam continentur. Propterea ab antiquis recte dictum est post diapason reiterationem semper esse. Septem autem intermedia discrimen aliquod habent; unde illud sapienter a Virgilio in VI. Aeneidos positum est:

Nec non Threicius longa cum veste sacerdos

Obloquitur numeris septem discrimina vocum.

Octava vero similis est primae; ideo Gregorius differentes litteras septem et non amplius posuit, sed easdem repetit ac iterum ponit. Quoniam inter primam et octavam maxima conformitatis affinitas similitudoque reperitur, adeo ut differre non sentiantur nisi penes acuminis gravitatisque diversitatem, ideo diapason a h vocabatur gravis, sed h p acuta. Sed eisdem litteris, quibus gravis signabatur, acuta quoque diapason notabatur. Sed notandum, quod phthongi inter se sono quidem sunt aequales, quantitate autem figurae, secundum quod plus minusve gravitatis habent, maiora minorave spatia continent.

Quo fit, ut tonus a b duplum intervallum habeat tono h [sqb] quadro comparatus et c d similiter ad k l. Et pariter de semitoniis aliisque maioribus speciebus dicendum, ut in figura monstratur. At deinceps non ita ponendum, ne inchoantium offuscetur [9] intelligentia; sed quemadmodum toni inter se sono sunt aequales, ita intercapedines ponemus aequales. Semitoniorum vero minuemus intervalla, ut manifeste constet tono minus esse semitonium. Omnia autem praedicta subiecta figura patefaciet. (pagina 8 figura 2; pagina 9) Videsne dispositionem figurae, ubi graeca chordarum nomina et latinas litteras impressimus? Licet igitur tota musicae differentia unica diapason continetur, duas tamen posuimus, quas dicimus bisdiapason, ut Boetii ac Graecorum doctrinam imitaremur, enchiridion vero disdiapason appellat. Ex his manifestatur illorum error, qui male ordiuntur--inchoant namque sic: Viginti sunt litterae: [Gamma] A B C D E F G a b c d e f g aa bb cc dd ee--, quoniam non viginti sed septem tantum sunt diversae, post quas non aliae, sed eaedem quasi iterum renascuntur. Sed hi a littera G incipiunt finiuntque in tertia e, quoniam primam sui nominis litteram Gregorium ponere voluisse fabulantur eamque graeca appellatione [Gamma] nominasse, quoniam a Graecis musicae documenta tradita sunt. Sed etsi hoc illis sit permissum, in divisione tamen a veritate maxime aberrant, cum octo graves, septem acutas et superacutas quinque dicant; nam octavam litteram et primam in acumine tantum et gravitate differre monstratum est.

Sed ulterius Boetii auctoritate, ut aiunt, munire se conantur. Dicunt namque primam acutarum mesen, quae est h et littera a secunda. Colligitur ergo inter graves ab ipsis G collocari. Etsi a Boetio dicatur G inter graves, a Gregorio non bene dictum propter additionem litterae [Gamma], quoniam quemadmodum a primum ad h vel ad a secundum, ita [Gamma] ad G se habet. Sed h (a) ab a primo in acumine tantum differt, ergo et G a [Gamma] in acumine tantum differet. Datis ergo viginti litteris sic divisio fieri deberet, ut septem graves, septem acutae et sex fierent superacutae. Sed nec Gregorio placuit litterae additio, quoniam quindecim tantum usus est. Tinctoris vero ab hac ratione alienus primum scilicet [Gamma] dicit gravissimum; secundum est grave, tertium acutum. Verum unde hic error cantores invaserit, paulo post ostendemus. Nunc ad aliorum doctrinam declarandam accedamus.

[10] [Ramos, Musica, 10; text: Figura 2. Diapason gravis quae totus dicitur concentus cum septem intermediis differentibus. hypate hypaton, parhypate hypaton, lichanos hypaton, hypate meson, parhypate meson, lichanos meson, mese, Diapason acuta cum septem intermediis differentibus vocibus, quae dicitur totus concentus. trite synemmenon, paramese, trite diezeugmenon, paranete synemmenon, paranete diezeugmenon, nete synemmenon, nete diezeugmenon, trite hyperboleon, paranete hyperboleon, tonus additus. tetrachordum primum scilicet hypaton idest principalium. tetrachordum secundum meson scilicet mediarum. tetrachordum tertium synemmenon idest coniunctarum. tetrachordum disiunctarum scilicet diezeugmenon. tetrachordum quintum hyperboleon scilicet excellentium. tonus, semitonium, a, b, c, d, e, f, g, h, i, k, l, m, n, o, p, [rob], [sqb]] [RAMMP 02GF]

[11] Capitulum quartum.

Figurae praecedentis ad usum cantorum subtilis applicatio.

Omnes quidem has litteras viginti Guido, monachus fortasse melior quam musicus, tetrachordo utens dum hexachordum componit, amplexus est. Et ad huiusmodi hexachordum hac ratione compulsus est, quoniam senarius numerus a mathematicis perfectus dicitur, quia partes eius aliquotae simul sumptae ipsum senarium simul constituunt, scilicet 1. 2. 3, quae simul sex componunt, et quaelibet huius hexachordi chorda a sex primis syllabis sex dictionum (pagina 10) hymni sancti Johannis Baptistae nomen accepit, scilicet:

Ut queant laxis. Resonare fibris.

Mira gestorum. Famuli tuorum.

Solve polluti. Labii reatum.

Sancte Johannes.

Unde si recte post quemlibet punctum primam syllabam inspexerimus, has voces sex extrahemus: ut, re, mi, fa, sol, la; et unaquaeque a sibi propinqua omnibus seriatim positis per tonum distat praeter fa, quod a mi per semitonii spatium discedit. Habebit igitur duos tonos sub se duosque supra. Et cum prima littera g, quae [Gamma] dicitur, ut syllaba posita fit totum, quod [Gamma] ut nuncupatur; et ex a littera et re syllaba fit, quod dicitur a re. Similiter ex b littera et mi syllaba b mi, ex c littera et fa syllaba c fa, ex d et sol d sol, ex e et la e la. Et ut Boetii doctrinam imitaretur, quae per tetrachorda totam dividit harmoniam, cum ad quartum locum pervenit videlicet c fa, iterum hexachordum quasi propagine facta aliud emittit. Si autem cum c fa ut syllaba ponatur, totum compositum c fa-ut appellatur et continuatur cum d sol-re et cum e la-mi, ubi primum finitur hexachordum. Sed cum ex litteris f sequatur, cum fa tetrachordi secundi syllaba ut iterum collocatur, quae secundi, [12] tetrachordi quarta vox est. Itaque cum sit f fa, ut sibi iuncta tale nomen accipiet; et sequitur cum g sol-re et cum a la-mi et, ne se ignorasse similitudinem extremarum diapason includentium videretur, rursum hexachordum collocare incipit. Et cum ex praeteritis tetrachordis duobus secundo videlicet et tertio duas voces habeamus ibi locatas, scilicet cum littera g sol-re ut sibi addita tali nomine nuncupatur scilicet g sol-re-ut et continuatur cum a la-mi-re, ubi secundum consumatur hexachordum duoque simul coniunctim copulantur, scilicet fa, mi: cum primo scilicet [rob] fa, cum secundo [sqb] quadratum mi, quarum quidem vocum, sicut litterae monstratae sunt inaequales esse, unam altiorem alia cognoscimus. Et sic tonus ille in duo semitonia dividitur, et sequitur cum c sol-fa-ut, quia, sicut secundum hexachordum ad primum in eo loco coniungitur, et totum compositum sic appellatur, scilicet c sol-fa-ut. Continuaturque cum d la-sol-re et sic deinceps e la-mi, f fa-ut, g sol re-ut, a la-mi-re, [rob] fa, [sqb] quadrum mi sicut prius et possent hexachorda in infinitum multiplicari iuxta instrumenti sufficientiam. Sed cum in omni scientia quandoque ad finem perveniendum sit, iterari hexachorda iam desinunt et propterea in c sol-fa non ponitur amplius ut. Sed procedimus ad d la-sol, ubi sextum hexachordum relinquimus. Septimum vero in e syllaba la perficitur. Itaque posuit septem hexachorda propter septem voces differentes, ut sibi visum fuit, quod subiecta patefaciet figura. Videsne rectam Guidonis figuram? Ipse vero non sic, sed per iuncturas ponit digitorum hoc modo: (pagina 11 figura 3, pagina 12).

Capitulum quintum.

Quorundam erroris circa praedictam clara ostensio.

Licet non omnia, quae circa haec ab ipso ponuntur, sint a nobis propalata, non tamen propterea lectorem arbitraturum reor, id nos temere fecisse; et profecto, si votis conatibusque nostris faverit deus, suis in locis eorum, quae ab ipso et ab aliis inordinata indigestaque ponuntur, ne unum quidem iota ad rem necessarium relinquetur intactum. Sed et alia quidem, quae minus ipsi cognoverunt et in quibus illis error illusit, mox edocebimus.

[13] [Ramos, Musica, 13; text: Figura 3. Manus Guidonis. Solis notare litteris optime probavimus, quibus ad addiscendum cantum nihil est facilius, si frequentatae fuerint saltem tribus mensibus. [Gamma] ut, a re, b mi, c fa-ut, d sol-re, e la-mi, f fa-ut, g sol-re-ut, a la-mi-re, [rob] fa [sqb] mi, c sol-fa-ut, d la-sol-re, c sol-fa, d la-sol, e la] [RAMMP 03GF]

[14] Dictum quippe est supra et demonstratum tetrachordum synemmenon esse coniunctum, diezeugmenon autem disiunctum. Quidam vero ista nescientes, ut longa cum Tristano de Silva Hispano familiarissimo nostro et acerrimi ingenii viro disputatione investigavimus, cum ad mesen perveniunt, diezeugmenon ponunt, post hoc synemmenon, deinde hyperboleon. Et sic distare faciunt neten hyperboleon a proslambanomeno per tres chordas ultra bisdiapason, quod esse contra veritatem et Boetii doctrinam manifestum est. Ipse namque Boetius accuratissime istud declarat primo libro capitulo, quod incipit: Sed quoniam rursus mese. Ponit insuper evidenter declaratum numeris et mensurata figura quarto libro capitulo, quod incipit: Duo quidem tetrachorda, quae sibimet coniuncta sunt, a mese vero disiuncta... Sed de his in theoricis nostris neque hic aliquid allegassem, nisi quod multorum circa hoc error ostenditur et istorum ipsorum, quorum multi facile credentes sequuntur disciplinam. Marchetus vero non sic, sed a mese ponit disiunctum, post quod hyperboleon, deinde synemmenon et sic chordas decem et octo collocat; quibus una inferius scilicet gamma et alia superius scilicet e superaddita ad viginti chordas numerus excrescit. Sed si quis sano modo velit ipsum intelligere, posset iudicio meo dicere, quod subtracto synemmenon tetrachordo illo modo reliqua disponuntur; deinde post neten hyperboleon, quoniam similis est mese, ponitur tetrachordum synemmenon eo modo, quo post mesen sequi deberet. Et ne impediret diezeugmenon, ita disposuit. Multis etiam aliis modis posset salvari; ego equidem illum salvum esse non dubito, quoniam Christus in cruce pro his oravit, qui nesciunt, quid faciunt. Quidam frater Johannes Carthusiensis Gallus salvat eum dicens et indoctum et ferula indigentem. Ego autem Marchetum hunc tanti existimo, ut Marchetos quatuor (pagina 13) Rogerio [15] Caperon Gallo simul uno potu deglutiri posse non dubitem. Iste enim Rogerius Caperon sic ait: Quatuor sunt figurae, quae additae sunt in cantu, scilicet: coruph, synemmenon, apotome et crisis. Coruph appellat Gamma, quia addita, synemmenon [rob], apotome vero [sqb]; sed crisim appellat e superacutam, in qua sequaces Guidonis ponunt la. Synemmenon bene dicit esse [rob], si intelligat distantiam semitonii ab a in [rob], quoniam ipse non declarat; bene etiam dicit apotomen, si intelligat distantiam [rob] et [sqb], quoniam sic a Boetio et a Philolao appellatur, quod maius semitonium dicimus. Et sic viginti chordas ponit in errorem decidens aliorum.

Capitulum sextum.

Diversorum instrumentorum brevis notitia.

Ostensa mediocriter regularis monochordi divisione reliquum est, ut ad huius regulam vocem humanam redigentes alternatim elevare deprimereque doceamus. Hoc autem melius assequemur, si prius nobis diversorum instrumentorum, dum summa sequimur vestigia rerum, notitia declaretur, ut cum aliis etiam instrumentis organum naturale contemperare sciamus. Horum autem aliae sunt, quae extensione nimia voces extenuant aut laxatione easdem obtundunt et ad gravitatem remittunt. Sunt etiam chordae diversae et in longitudine et in grossitie, ut in cithara et lyra, polychordo, clavichordo, clavicimbalo, psalterio et in aliis pluribus instrumentis, quibus a posteritate nova sunt imposita vocabula et quorum in secundo libro planam faciemus mentionem. Omnia tamen haec nostram divisionem fugere non possunt. Etenim chordae monochordi, quae eiusdem sunt grossitiei, longitudinis et extensionis, si in eadem distantia fuerint percussae, eundem necessario sonum emittent, quemadmodum monochorda repperimus antiqua. Sed secundum quod propinquius vel distantius a loco, ubi torquentur, unaquaeque percutitur, graviorem acutioremve secundum proportionem divisionis [16] superius datam sonum emittit. Nunc autem non omnes chordae eiusdem grossitiei nec eadem extensione sunt temperatae. Ideo si a memoria caderet creberrimus musicae usus, consonantiarum veritatem per ista monochorda minime invenire possemus, sed ad priorem divisionem recurrentes sonos connotaremus. Si quis enim istud concorditer aptare voluerit, ad nostri instrumenti sonum convertatur, et illo perpenso istud cognoscet. Sunt tamen aliqua ex novis monochorda unam habentia (pagina 14) diapason ad partem acutiorem isto modo divisam; quoniam sex saltem chordae illo modo sunt temperatae et eiusdem sunt grossitiei, et tunc acumen aut gravitatem parva vel magna chordarum intercapedo tonorum aut aliarum specierum secundum commensurationem proportionis efficit. Sed quae ita sunt facta, facillime temperantur, quoniam unicuique sono eiusdem diapason sua octava facillime concordatur.

Sunt et alia, quorum chordae sunt contrario modo dispositae, quoniam quanto digitus superpositus ad locum, in quo torquetur, appropinquat, tanto sonos reddunt graviores et e contra, ut lyra. Sed hoc nostrae divisioni non obstat, quoniam chordarum impulsio non fit ex parte mediae chordae--a loco scilicet, a quo torquetur, ad h--, sed a loco ligaturae ad h. Sic ergo quanto digitus superpositus magis appropinquat ligaturae chordae, tanto sonus acutior erit, quoniam chorda brevior; et quanto magis ad locum, in quo torquetur, appropinquat, tanto gravius sonat, quia longior chorda est. Si hoc igitur instrumentum dividere voluerimus, permutatis litteris transpositisque idem eveniet, hoc est: h littera, ut prius erat, media remanente transponatur q ad locum a et a ad locum q et reliquae litterae unaquaeque in alterius locum transferantur.

Est autem tonus in duo semitonia divisus in quolibet novorum instrumentorum perfecto, sicuti nostro [tonus] meses et parameses per trite synemmenon, de qua divisione paulo post dicemus. Quando vero tonum in talibus facere voluerimus, duas chordarum divisiones transire nos decebit. In hoc igitur instrumento usque ad semitonia sic diviso plures chordae ponuntur, aliae scilicet grossiores, aliae vero subtiliores. Utuntur autem nunc quinque sic dispositis, ut grossior in tota sua extensione sonet tono sub proslambanomeno, quod dicimus [Gamma] ut, secunda parhypate hypaton diatessaron distans ab ea, tertia hypate meson ditono altior ista; sed quarta mesen [17] pronuntiet, quinta paraneten diezeugmenon, sive netes synemmenon sonum emittat, diapason et diapente sonans cum prima. Nec tamen hoc de necessitate fit. Aliis enim modis diversis concorditer disponi possunt, ut prima sit proslambanomenos, secunda lichanos, tertia mese et aliae alibi, et istae similiter alibi locari possunt ad arbitrium pulsantis. Sed quia hoc nunc magis in usu est, sic potius posuimus.

In aliis vero instrumentis, quae spiritu sonant, calamorum amplitudo secundum superius datam proportionem acumen faciet et (pagina 15) gravitatem. Itaque calami, qui in duplo fuerint ampliores, diapason gravius sonent, et alii intermedii secundum maiorem minoremve grossitiem graviores acutioresve sonos efficient, dum tamen apertura, ubi causatur sonus, et longitudini et grossitiei correspondeat. Sunt et fistulae et sambucae, in quibus longitudo facit differentiam; nam istae saltem octo foraminibus aperiuntur, ut digitis omnia possint obturari. Nam si plura essent, aut frustra essent, quia claudi non possent inferiora, aut superiora discoperta manerent et sonum, quem non vellemus, emitterent. Quanto igitur foramina magis ad orificium accedunt, tanto sonos reddunt graviores, et quanto ad os pulsantis magis appropinquant, tanto acutius clamant. Sed si uniuscuiusque foraminis medietas digito claudatur, semitonium facit ad totam aperturam. Sunt et alia huiuscemodi, diversa tamen, quoniam quatuor tantum foramina cum orificio tenent et illis quatuor quemcunque cantum in acumine et gravitate comprehendunt, quod maxime mirandum est. Sed hoc fit, quia foramen idem sonum diapente et sonum diapason et utriusque et bisdiapason sub aut supra potest facere et hoc, si spiritus emittitur in duplo vel in triplo aut in quadruplo vel in trienti. Sed de his quidem instrumentis plenam notitiam desiderantes et de eorum inventoribus qualiterque ad perfectionem paulatim devenerint, speculationem seu theoricam nostram inquirant, in qua mira et [18] cognitu suavissima reperient. Quae si parvo huius primi libri volumine conclusissemus, doctrinam fecissent impeditiorem. His igitur dimissis ad reliquum, ut polliciti sumus, naturale instrumentum deveniemus.

Capitulum septimum.

Copulandi vocem cum instrumento modus subtilis.

Multi volentes nos hac imbuere doctrina ea, quae sunt praeponenda, postponunt et e contra ita quod, quando aliquid futurum ex dictis probare voluerint et se de illo locis debitis mentionem nullam fecisse perpendunt, alibi, ubi minus quadrat, illud interserunt. Inde ergo illa doctrina [hule] sive materia informis vel chaos dicitur, confusio. Nos autem non sic procedendum putamus, sed, quemadmodum ex uno in aliud facilius quis duci potest, nos intelligentiae servientes ordine disciplinae convenientissimo ista digessimus. Unde viso sub mediocri cognitione, quod arte factum est, instrumento volumus naturale per istud elevatione ordinata et depositione limatius erudire. (A 80 pagina 16) Idcirco monemus, ut teneat discens (A 81 pagina 16) a nobis factum ante se monochordum percutiensque chordam vocem emittat illi unisonam. Deinde digito superposito in secunda littera scilicet b comprimens chordam cum ligno percutiensque desuper chordam soni qualitatem notet; deinde ipse vocem emittat chordae sono unisonam et aequalem. Et sic seriatim per alias litteras ascendens usque ad mesen vocem emittat ac eodem modo remittat. Sic enim ab unaquaque littera ad eius octavam facere poterit. Sed quoniam oportet addiscentem credere, volumus erudiendos quibusdam legibus coarctare ita, quod non a quavis littera sed a littera c usque ad aliud c inchoare praecipimus; nec tangent primum [rob] sed secundum [sqb], quod tono distat ab a tam in ascensu quam in descensu. Sed dicet quis: quid proferam ore, verbum an sonum tantum? Dicimus, quod non refert prima nec secunda vice, utrum duorum feceris; sed solum sonos connotare ac [19] sonorum distantias oportet, quae in octo vocibus diapason continentibus includuntur. Sed postea, ut memoria sonorum recordetur, unusquisque nomine proferatur diverso, quod fuit antiquis in morem, ut Oddo enchiriadis dicebat: noe noananne caneagis, quae nihil sunt significantia. Alii vero tri, pro, de, nos, te, ad, do, quae significabant modorum sedes, de quibus in suo loco dicemus. Alii autem solum litteras alphabeti ponebant scilicet: a, b, c, d, e, f, g, ut Gregorius, Augustinus, Ambrosius et Bernardus; Guido vero ut, re, mi, fa, sol, la, sicut ante diximus. Quamquam illud ex accidenti fecerit, quoniam etiam litteris omnia exempla sua demonstrat, sequaces vero post ita his vocibus adhaerent, ut omnino illas putent esse musicae necessarias, quod deridendum est.

Nos igitur, qui circa huius artis veritatem inquirendam lucubrando atque vigilando diu laboravimus, dictiones singulis chordis imponimus novas et effectus totius denotantes concentus ita, ut in graviori dicatur psal, in sequenti li, in tertia tur, in quarta per, in quinta vo, in sexta ces, in septima is et in octava tas; et sic erit conclusio syllabarum: psallitur per voces istas, quoniam octo vocibus fit totus concentus. Locamus autem eas a littera c gravi [20] in litteram c acutam, quoniam perfecte canere docent. Ideo a littera c sunt incipiendae, quia cantus ab eadem littera inchoat et semitonium primum duorum tonorum clauditur intercapedine et secundum inter duo semitonia sonat. Primum igitur est e f idest tur per. Sed quia secundum semitonium quandoque fit a littera a in [rob], quandoque a littera [sqb] in c acutam propter tetrachordum synemmenon et diezeugmenon, (A 81 pagina 17) quia sunt ibi tria semitonia divisim locata, tria illa loca littera s sunt denotata, hoc est: ces, is, tas. His etenim vocibus cum chordis instrumenti aequisonantibus facile (A 80 pagina 17) poterimus naturale instrumentum cum eo, quod arte factum est, concordare. Quod si supra diapason scandere volumus, in eodem sono psal, ut prius, locabimus. Manebit autem bisyllabum c scilicet tas-psal et sequitur cum d li et cum e tur et reliqua sicut prius.

Sic et in gravi faciendum est, quoniam, ut saepe diximus, post diapason renascitur vox; et quotiens ultra diapason transcendimus vel descendimus, totiens vocem renovamus. De his igitur octo tantum doctrina est recta. Cum ergo ad octavam sic graduatim cantans pervenerit chordam, eisdem gradibus syllabisque conversis pedetentim vocem remittat et tam diu hoc faciat, donec absque monochordi percussione idem facere perdidicerit. Quo peracto iterum a prima ad secundam ascendat et iterum a prima ad tertiam mediate ac postea immediate psallat et a tertia ad primam mediate et postea immediate descendat. Sic et a prima ad quartam mediate et postea immediate tam intendendo quam remittendo ac eodem modo a prima ad quintam mediate, deinde immediate in elevatione et depositione se habeat. Sed quemadmodum se habuit a prima usque ad quintam in elevatione et depositione, sic a secunda ad sextam, a tertia ad septimam et a quarta ad octavam iubilare procuret. In hoc autem exercitio semper in quinta voce praecipimus pedem esse figendum et hoc multis de causis, quae dicentur in tropis. Similiter et quando in principio usque ad octavam conscendit, quiescat in quinta voce et iterum in eodem sono incipiens ad octavam pertingat ita, ut dicat: psal li tur per vo, et post, intervallo quietis facto, dicat: vo ces is tas; sed in remittendo tas [21] is ces vo, postmodum voce dimissa cum intervallo dicat: vo per tur li psal. Deinde a prima ad eius octavam vocem intendat, scilicet psal tas et econtra remittat tas psal. In his et in aliis tantum exercitium sibi quisque assumat, quantum ad prompte expediteque cantandum viderit esse necessarium. Sed ne impediatur soni pronuntiatio multitudine litterarum in una syllaba, volumus, ut cantantes removeant litteras, quae sequuntur post vocalem, si nocumentum fecerint; at etiam p, quae praecedit s, semper removeatur, quoniam hic non orthographiam sed musicam docemus.

Dubitare tamen aliquis posset nec immerito, qua de causa octo diversas ponimus, cum tantum septem sint differentes et a nobis sic traditum et concessum fuisse meminerit. Dicendum est, quod, licet maximam fore conformitatem et similitudinem inter primam et octavam (A 81 pagina 18) asseruerimus, in acumine tamen et gravitate eas differre numquam negavimus. (A 80 pagina 18) Igitur et differentiam inter eas et similitudinem demonstravimus. Cum eandem litteram vocalem scilicet a posuimus, similitudinem et conformitatem ostendimus; sed litteris aliis, hoc est s in principio aut t, differentiam acuminis et gravitatis patefecimus cognita eorum differentia, quoniam grave est, cum ex profundo pectoris attrahitur spiritus, acutum vero, cum ex oris superficie sonus emittitur. Quanto magis circa pulmonem profundior fit pronuntiatio, tanto sonat gravius, et quanto appropinquiori dentibus loco venit, tanto sonat acutius. Sic ergo t littera iuncta cum a ex contactu linguae et clausura dentium fieri cognoscimus. Sed s iuncta cum a ex applicatione linguae ad palatum proferri non dubitamus. Manifestum igitur est ex dictis magis grave sal esse quam tas. Quodsi gravitatis et acuminis differentiam in prolatione l et s in fine syllabae positarum perpendamus, convenientissime a nobis talem locutionem factam constabit. Liquida enim littera l naturaliter gravem sonum emittit, spissitudo autem litterae s quasi sibilans in acumen ascendit. Sibilo enim nulla vox acutior est.

[22] Capitulum octavum.

Si autem de numero arguatur, quia non tanti valoris octonarius noster videtur, quanti septenarius est, quo volvitur mundus et orbis, qua de causa Gregorius tantum septem litteras posuit, et cum non sit tantae perfectionis quantae senarius, cuius gratia Guido ad sex voces reduxit, cum ergo senarius et septenarius perfectiores sint octonario et cum per illos fieri possit idem, quod per octonarium nos facimus, rectius sensisse videbuntur illi, quorum quidam septenarium, quidam senarium secuti sunt, quam nos, qui sequimur octonarium.

Dicendum numerum octonarium magnam in musica perfectionem et dignitatem obtinere et non frustra esse sed necessario positum. Primo probatur eius perfectio per comparationem. Sicut enim quidam septenarii perfectionem propterea, quod septem sunt planetae, nos eadem ratione octonarii probamus perfectionem, quod septem planetis addito firmamento octonarius numerus resultat. Et in illorum comparatione gravius peccatur, quia quod excellentius est, scilicet octava sphaera, dimittitur. Nam dato silentio sicut Terra cum elementis prima et gravior est sphaera Lunae, secunda Mercurii, tertia Veneris, quarta Solis, quinta Martis, sexta Iovis, septima Saturni, octava coeli stellati. Quam comparationem etiam (pagina 19) Marcus Tullius [23] facit in sexto libro, quem de re publica composuit, aliis quidem verbis, sed in hac tamen sententia. Et hoc quantum ad septenarium.

Quantum vero ad senarium, quia mathematicae sunt rationes, dicemus mathematica corpora subiicienda esse cogitationi et non sensui. In quibus principium est punctus, qui longitudinem nec latitudinem habet nec profunditatem aut altitudinem. Hic protractus efficit lineam, quae unius dimensionis est scilicet longitudinis sine latitudine et profunditate et duobus punctis ex utraque parte longitudinem terminantibus continetur. Hanc lineam si geminaveris, alterum corpus mathematicum fiet, quod duabus dimensionibus extenditur, in longum scilicet et latum carens altitudine, quod superficies dicitur; et hoc punctis quatuor continetur datis scilicet cuilibet duarum linearum duobus punctis. Si vero hae duae lineae fuerint duplicatae, ut, si subiectis duabus duae aliae superponantur, adiicietur profunditas et sic solidum corpus efficitur, quod sine dubio octo angulis continetur. Et hoc videre possumus in taxillo seu tessera, quae et cubus graeco nomine vocatur.

[24] His rationibus geometricis adiungantur naturae numerorum. Nam monas punctus putatur, quia, sicut punctus corpus non est, sed ex se facit corpus, ita monas numerus esse non dicitur sed numerorum origo. Primus ergo numerus binarius est, qui similis est lineae de puncto sub gemina punctorum terminatione protractae. Hic numerus idest binarius duplicatus de se quatuor facit; quaternarius quoque geminatus octonarium reddit, qui numerus solidum corpus imitatur. Diximus enim duas lineas duabus lineis superpositas octo angulorum dimensione integram corporis soliditatem creare. Et hoc est, quod apud geometros dicitur bis bina bis corpus solidum esse, quod Macrobius commemorat in libro de somnio Scipionis aliis quidem verbis, eandem tamen sententiam continentibus. Et concludit: a pari ergo numero accessio usque ad octo soliditas est corporis, et prosequitur: ideo inter principia huic numero plenitudinem deputant. Concludimus ergo nos, quod qui octo voces truncat aut minuit a musica nostra, perfectionem atque plenitudinem aufert ab ea. Non ergo numerus octavus imperfectus est, sed in musica plenus atque perfectus, quoniam totum continens est et totus concentus, ut saepe dictum est, octo vocibus includitur. Non ergo frustra, immo necessario utimur octonario; et de his hactenus. Nunc ad vocem figuris in plano repraesentandam festinamus.


Next part   



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2018
Creative Commons Attribution License