Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[63] [fol. 30a.] In nomine Domini Amen.

Pro themate praesentis operis assigno Cassiodorum in quadam epistola sic inquirentem: Scientia absconsione minuitur, communicatione autem augmentatur, quod approbat versificatio sic dicens: Scire tuum nihil est, nisi scire tuum sciat alter, quibus alludit commune proverbium videlicet: Qui alium docet, seipsum instruit. Sed quia musicae artis notitia est multum utilis (Ipsa namque habentem se perficit, commoda plurima adducit et ad status promovet et dignitatus), delectabilis et necessaria (quantum ad divinum officium decantanda) tam aput veteres, quam apud modernos, sicut multorum doctorum scripta patefaciunt luculenter (Luculentus dicitur a luce et lentus, plenus, quasi plenus luce). Nam dicit philosophus octavo politicorum, quod musica utilis <?> ad delectationem et ibidem dicit, quod pueri non solum erudiendi sunt in arte utili et necessaria, ut est literarum eruditio, ymmo etiam in artibus delectabilibus, ut est musica (Aristoteles primo Ethicorum et in sua poetria: homo naturaliter delectatur naturali in simphonia et metro). Nam ipsa musica est potens letificare homines (Aristoteles tertio Eticorum: deus et natura nihil faciunt frustra). Similiter dicit Beatus Gregorius, quod nihil ita proprie caelestis habitationis repraesentat statum, sicut alacritas deum laudantium (unde duo chori alternatim canentes repraesentant iubilum angelorum, ut in prologo bibliae legitur: "discamus in terris, quarum nobis scientia perseveret in caelis," quemadmodum scolares addiscunt cantum sub disciplina in scholis, ut cum laetitia <?> et debite depromere sciant in choro), ut ergo plus huic insistant et eam adquirant; hinc est, quod de materia regularum musicalium quantum valeo--quamvis nimis modicum--ad mentem <memoriam?> benivolentium offeram colligendo. Nihilominus tamen causa ruditatis meae hoc tamquam necessarium <?> praesuppono, [64] unumquemque in karitate Ihesu Christi rogitando, quatinus ubicumque diminute posuerim, vel forte ex ignorantia mea--quam reor in me esse maximam--male scripserim (Albertus: Maxima horum, quae scimus, sunt minima horum, quae ignoramus), ipse in praesenti materia plus intelligens postposita derogantia, quantum sibi placuerit et melius si potuerit, superaddat.

Sed antequam partem aggrediar executivam, brevissime more solito dicam de causis huius scientiae taliter, qualiter nunc occurrit. Propter quod Est Sciendum, quod huius materiae, sicut uniuscuiusque rei creatae certae causae praecesserunt, sicut scriptum est: nihil (----<Platon?> in tymeo) est ortum sub sole, quin eius causa legittima praecessit (Aristoteles secundo politicorum: homo hominem generat et sol <?>); sed quia de causa universali nihil intendo dicere, nisi gloriam et honorem, ideo ad causam particularem breviter declinabo. Et est causa particularis quadruplex, scilicet efficiens, finalis, materialis et formalis. Causa efficiens est inventor huius artis. Cum autem ipsa musica, quo ad omnia sua puncta simul et semel per unum autorem non sit inventa (Aristoteles primo generationis: motus solis in obliquo circulo est corruptus), sed per successum temporis a diversis autoribus sibi interim succedentibus multipliciter acrevit, propterea secundum diversos respectus diversae dicuntur causae efficientes. Prima, ut asseritur secundum Moysen respectu <?> reportationis Tubal (Tubal dicitur, quasi pater canentium in tubis), qui fuit ante diluvium de stirpe Cham, [fol. 30b.] fuit causa efficiens.--Sed philosophi graecorum dicunt Pytagoram huius artis primordia invenisse. Nam cum quodam tempore ipse Pitagoras iter ageret, venit ad quandam fabricam, in qua quinque mallei super unam incudem simul feriebantur. A quo idem Pitagoras suavem sonorum concordantiam considerando nimium est miratus. Accepit malleos ipsos transmutando sperans ex varietate manuum talem modulationis consonantiam existere. Quo facto prior suavitas est inventa, id est, eadem rediit symphonia, sicut prius, uno tandem subiecto, qui dissonus erat ceteris. Alios vero divino nutu cautius ponderavit, quorum primus sex uncias (Aristoteles primo politicorum: bis tria non sunt sex sed semel sex sunt sex), secundus octo, tertius novem, quartus vero duodecim continebat (Duodecim ad sex in proportione dupla tenetur <?> ad octo, tria ad duo in proportione sesquialtera tenetur <?> ad novem, octo ad sex in proportione sesquitertia, novem ad octo in proportione sesquioctava). Cognovit itaque in numerorum atque ponderationum proportione et collisione artem musicam versari (Ratio est quae regit operante in sua operatione). Et ideo [65] gratia inventionis proportionum, consonantiarum et concordantiarum Pitagoras causa efficiens probabiliter potest dici, prout legitur in musica Johannis de Muris (Et quia musica Johannis de Muris agit de musica speculativa, nobis autem est ad propositum de musica practica). Istis sic stantibus nullus hominum vocum differentias ac symphoniae discretionem <?> aliqua certa argumentatione poterat colligere, nec certum quid cognoscere, donec divina bonitas suo nutu disponeret.

Postea autem Bohetius genere et scientia praeclarissimus miram et difficilem numerorum proportionem et concordantiarum unacum translatione de graeco in latinum dicitur invenisse. Ideo ipse Bohetius gratia translationis de graeco in latinum causa efficiens merito proclamatur. Dehinc Gwido monachus in arte musica subtilissimus propter vocum et tonorum plenam indagationem causa efficiens enarratur, Jubal vero laudabilis registra instrumentorum musicalium ac epilogum proportionum et modulationum fertur invenisse (Epilogus dicitur brevis tractatulus). Postremo Johannes de Muris regulas subtiles proportionum musicalium in unum tractatum collegisse a viris scolasticis studiorum generalium protestatur. Venerabiles quoque et sancti patres Gregorius et Ambrosius ducti spiritus sancti gratia primo et principaliter in dei ecclesia instituisse ac laudabiliter ordinasse nullatenus dubitentur. Qui omnes supradicti respectu diversorum causae efficientes convenienter <?> possunt dici, teste Johanne Hollandrino in sua musica sic dicente, Versus. Pitagoras reperit, transfert Bohetius ipse. Investigator Gwido fuit ipse tonorum. Jubal epilogum modulaminis ipse registrat. Subtiliter normas fertur posuisse Johannes. Ordinat ac supplet Gregorius Ambrosiusque.--Et si plures secundum successum temporis aliquid huic arti addidisse noscuntur, particulares causae merito dici possunt. Quae dicta de [fol. 31a.] causa sufficiunt efficiente.

Qua taliter expedita dicendum est de secunda causa, scilicet finali, quae nihil aliud est, quam utilitas huius artis musicae. Sed quia utilitas huius artis secundum diversorum intentiones diversimode potest considerari, primo et principaliter consideratur, prout cultus divinus per ipsam musicam celebratur et sic causa eius finalis poterit dici laus divina, quia nulli scientiae artium liberalium tam illariter et iocunde conceditur fores ecclesiae subintrare, sicut musicae. Per eam namque mundi plasmatorem laudamus et benedicimus, eique psallere debemus canticum novum, prout sancti patres et prophetae diversimode docuerunt. Nam dicit sanctus Augustinus, quod ipsis clericis quatuor sunt necessaria [66] in ecclesia dei: primum est gratia, ut ea, quae quis legit, intelligat. Secundum est jus canonicum, ut causas occurrentes debite expediant. Tertium est ars computandi, ut festa mobilia et huiusmodi, quae in ecclesia dei occurrunt, distinctis <ex cunctis?> temporibus peragat. Quartum est ipsa musica, ut cantum ad divinum officium et sanctis patribus constitutum debita depromat armonia. Et ista quatuor habentur in his metris. Versus. Clerice gramma, melos, jus canonicum atque calendae, In te clarescent, exemplis verba patescent.--

Etiam teste Bohetio inter omnes septem artes liberales musica tenet principatum, quia ipse mundus quadam armoniae modulatione delectatur devolvi et revolvi et sic causa eius finalis potest dici ornatus mundi. Nam dicit Aristoteles octavo politicorum, quod anima humana naturaliter delectatur in musicis melodiis. Etiam ipsa musica inter alias artes fertur liberalior, curialior, iocundior, laetior et amabilior. Reddit enim hominem liberalem, curialem, laetum, iocundum et amabilem, movens eius affectus ac promovens eius sensus in diversos appetitus. Ut <?> hominis exemplum in proeliis, ubi concentus tubarum pugnantes ita accendit, ut quanto clangor tubarum fit acutior, tanto animus certantium ad bellandum fit vehementior, velocior et audacior. Quid ultra, musica non solum homines, sed etiam iumenta ortatur ad quoslibet labores facilius tollerandos et singulorum operum fatigationem vocis modulatio consolatur. Exemplum considera in agriculis, qui suis iumentis in agro laborantibus musicam rusticalem sunt ruminantes et sic eam considerando eius causa finalis potest dici animi consolatio, quia dicitur Ecclesiastici quadragesimo: "musica laetificat cor." Et philosophus octavo politicorum: Musica est potens laetificare homines. Etiam ipsa musica execratos animos recreat, dolorem capitis mitigat, tristitiam tollit, humores pravos diversosque languores evacuat, spiritus immundos fugat. Exemplum habemus de rege Davide, qui per Saulem multipliciter persecutus fuit. Postea idem [fol. 31b.] Saul per dictum Davidem regem a spiritu ipsum vexante modulationis arte liberabatur. Ipsa quoque musica reptilia, necnon aquatica atque volatilia sua dulcedine consolatur. Et quicquid loquitur et venarum pulsibus movetur, armoniae virtutibus dicitur sacratum.

Considera ergo nostris temporibus, quantum musica in personis, tam scolasticis, quam ecclesiasticis efficit. Ex quo est una de necessariis in ecclesia dei. Scolasticos enim relevat, pauperes [67] nutrit, ignotos promovet, ignaros perficit; sine ea tam in scolis, quam in ecclesiis qui vult aliis praeesse, sibi nomen cantoris usurpando, per Johannem Hollandrinum potius bestiae, quam cantori assimilatur. Versus. Bestia non cantor, qui non canit arte, sed usu. Non vox cantorem facil, artis sed documentum.--Et istae utilitates iam dictae patent in his metris. Versus. Commoda fert plura mortalibus agnita <?> musa. Serpentes, beluae, volucres revocantur ab ira. Oppressos opere relevat modulatio vocis. Iram depellit, furiosos reddit amicos.--Et hoc primum testatur philosophus in loco praeallegato dicens: Melodia iratos et aliis passionibus occupatos saepe alleniat ipsos laetos faciendo. Ex quibus sic positis sequitur, quod qui vult esse et non solum dici cantor, non debet solum boare, sed etiam scire musicam, id est armoniam informando componere et cum hoc tonos cognoscere. Unde idem Johannes. Versus. Musicus octo tonos ignorans non reputatur. Ergo scias tantum, quibus per te tonus inveniatur.--Quibus omnibus bene consideratis faciliter potest sciri, quae sit causa finalis huius artis.

Causa vero materialis huius artis musicae non est aliud, quam partes musicae, ex quibus constat musica, sicut sunt species, regulae et notabilia ipsius musicae. Et habet sub se ipsa musica tres species, scilicet musicam cromaticam, enarmonicam et dyatonicam. Musica cromatica ex mollibus tantum vocibus constat et talis compositio inducit homines ad lasciviam mores laudabiles corrumpendo. Huius repertor dicitur fuisse Millesius, qui suo cantu suavi et dulcissimo iuvenes effeminabat et ita ad actus venereos eos saepe deducebat, propter quod ab Athenis eiectus est et expulsus. Sed musica enarmonica ex duris tantum vocibus complectitur, unde taedium auditui et homini tristitia generatur. Huius autem inventor dicitur fuisse Anthimillesius, sic dictus eo quod Millesius istam materiam <?> posuit et de istis duabus musicae speciebus nihil ad propositum enitentur <?>. Dyatonica autem tenens medium inter molle et durum, quae alio nomine naturalis dicitur tanquam virtuose <?>. [fol. 32a.] An medio existens elicitur, quia ipsa ex vocibus non nimis mollibus, nec nimis duris, sed mediis constituitur. Hinc est, quod monochordum totius manus totam armoniam artis musicae continens ex duris vocibus simul et mollibus complectitur. Haec est enim ista, cui Boetius in prohemio suae musicae testimonium praebuit dicens sic Platonem praecepisse homines in musica tantum dyatonica esse informandos. Hinc est, quod solum de ista specie tertia hic dicere intendo.

Cuius definitio secundum diversos autores diversimode ponitur. [68] Sed quia omnis <omnes> ad unum finem, scilicet ad bonum delectabile tendunt, prout patuit superius in parte de causa finali, ideo assigno venerabilem Boetium autorem katholicum tanquam profundius et salubrius in arte musica sapientem, qui eam sic diffinit: Musica est ars armoniae regulariter canendi ad honorem dei adinventa. Ecce quomodo est ars regulata ad cultum divinum et ergo secundum Boetium finis musicae est bonum honorabile, quamvis modernis temporibus propter bonum utile plus addiscitur, sed pluries ignoratur.--Causa autem formalis non est aliud, quam ordo, modus et forma procedendi in praesenti tractatu ad regulas artis musicae cognoscendas. Cum igitur delectabile, honorabile, utile et necessarium est musicam scire non solum secundum quid, sed etiam simpliciter, cum sit praeceptum sacerdotibus ut patuit. Non enim hoc novum est, quia tempore regulationis huius artis ita turpe erat musicam ignorare, sicut nunc literas alphabeti. Ergo cum summa diligentia tenentur eam addiscere et cetera.

Posito prohemio venio ad principale executivum, quod sub se claudit partes quatuor, ex quibus hoc principale executivum complectitur. Prima pars habet sub se signa, voces et figuram manus. Secunda pars habet sub se mutationes vocum de cantu in cantum et vocum inter se habitudines, cum quibus arsis et thesis, id est elevationis et depressionis notabilibus <?>, sive speciebus. Sed tertia pars tenet sub se divisiones cantuum et proprietates clavium cum figuris ad hoc pertinentibus. Quarta et ultima pars claudit sub se regulares decursus, sive ambitus tonorum secundum arsim et thesim, quo ad principia et media atque finem.

Quantum ergo ad primam partem huius principalis executivi Est Sciendum, quod notitia ipsius musicae non potest haberi, nisi cognitis principiis, quia de prioribus prius est speculandum. Sunt ergo litterae quaedam principium in musica et ergo de eis erit prior speculatio et sunt [fol. 32b.] octo in numero scilicet Gamma, quae sic scribitur L et est g graecum, per quam litteram graecam in primo loco positam datur intelligi, quod musica a graecis primordialiter est inventa. Septem vero litterae sequentes: a b c d e f g sunt latinae, per quod datur intelligi, quod ipsa musica a latinis est translata et ab eisdem regulariter consummata. Quae litterae iam enumeratae dicuntur signa, sive claves in musica arte. Quare autem praedictae litterae signa vocantur, ex eo est, quia per eas suum signatum, scilicet debita solfa, id est vocum proprietas repraesentata cognoscitur, prout infra patebit in parte tertia divisiones cantuum ostendente. Claves vero dicuntur ex eo, quia [69] per eas similifarie cantuum diversitas clauditur ac totius musicae regulatae melodia reseratur et sicut clavis ferrea in sera volvitur et revolvitur, ita totius anni cantus ecclesiasticus in his octo litteris quamvis replicatis declaratur.

Deinde est Notandum, quod in his octo litteris tantum sex voces continentur, quibus, scilicet litteris et vocibus tota musica integratur. Et sunt hae sex voces ut re mi fa sol la. Unde Johannes Holandrinus, Versus. Ut re mi cum fa sol iungas his simul et la. Cunctas claudis odas manus et plene docet illas.--Item superius dictum est de triplici voce, scilicet de voce dura, de voce molle et de voce naturali, per quas voces triplex cantus repraesentatur. Hinc est, quod non longum est monochordum, sed solum octo litterarum, tres cantus comprehendens, quorum quilibet tantum sex habet voces. Necessario autem quibusdam clavibus plures voces attribuuntur. Et maxime mediis, scilicet c d e f g a, ut eo convenientius de uno cantu ad alterum ascensus et descensus fit, ut infra patebit. Sed quia isti tres cantus, scilicet b duralis, naturalis et b mollis in septem dividuntur, prout postea videbitur, ideo sex istae voces: ut re mi fa sol la in monochordo, sive in manuchordo septies resumuntur loco cuius monochordi ponitur <?> talis figura manus, in qua multa habentur utilia et tantum de istis.

[fol. 33a.]

[Vide facsimile III.] [SZAMUS 01GF]

[In parte inferiori figurae manus sequentes versus leguntur.]

Disce manum tantum, bene si vis scire cantum,

Absque manu frustra disces per plurima lustra.--

Manus est vocum musicalium clavigera demonstratrix,

Discendum flexurum <?> articulorum ordinata.

Versus. Tu qui solfabis, tres cantus esse notabis,

In <An?> c natura f b mol g que b dura,

B mi durum canit, b molle fa dulce frequentat,

Et ergo dissimiles sic ambos scribere debes.--

Voces sunt sex: ut re mi fa sol la.

[Notae marginales ad figuram manus:]

Ittem e-la extra manum ponitur propter completionem tertii cantus h duralis.

Secundum usum in manu claves sunt decem et novem. Versus. Claves in numero reperimus decaque novem. Ecce figura manus tenet ars et quilibet usus.--Sed loquendo secundum artem erunt viginti, quia secundum intentionem calendrini <?> ultra decem et [70] novem claves usitatos addit ecclesia extra manum pro completione tertii cantus h duralis, quia sicut est in natura, sic debet esse in arte. Sed natura non deficit in necessariis, nec habundat in superfluis, ut vult philosophus in De coelo et mundo, ergo nec ars, quia ars ymitatur naturam, inquantum potest et cetera physicorum <?> ergo, ut tertius cantus h duralis sit completus et quilibet alter necessario <?> ex intentione istorum virorum in hac arte expertorum et praecipuorum additur eela extra manum.

Nota. Quaelibet clavis in manu posita in membro impari ponitur in linea. At L-ut incipiens <?> et quaelibet in membro pari in spatio, ut a-re etceteriis. Versus. De facili cernas, quae clavis linea sistit, Linea sit prima clavis, spatiumque secunda. Ordine multiplicans sic claves posteriores, Linea ponit eas, quas numerus invenit impar. Claves in spatio reliquae mansere meando, et cetera.

Cantus sunt tres in genere, scilicet cantus h duralis, naturalis et b mollis et sunt septem in specie.

Item digiti in manu talem sumpserunt denominationem, ut primus vocatur pollex a pollendo in virtute, quia ipse ceteris pollet in fortitudine. Secundus index ab indicando, quia per illum indicamus. Tertius medius a loco et situ, quia situatur in medio digitorum. Quartus dicitur fidius ad eum, namque a corde quaedam vena procedit et extenditur, in quo fides existit et credulitas. Quintus est auricularis ex eo, quia ipse minor inter alios ad aurem mundandam est aptior et convenientior.

Pro regula: ubicumque in manu ponitur ut, semper ibi incipit aliquis cantus in specie, et ubi non ponitur ut, ibi nullus incipit cantus.

[fol. 33b.] Pro declaratione huius figurae Notare vel scire debes, quod secundum intentionem Johannis Holandrini superiorem partem uniuscuiusque digiti voco caput vel verticem, inferiorem vero partem voco radicem. Locum sub vertice voco collum et locum sub collo voco ventrem. Unde Notandum Versus super manum. Versus. L-ut, are bmi semper dic pollice poni. Indicis radice cfaut, mediusque dsolre. Sic elami fidius, sed ffaut auricularis. In cuius ventre gsolreut illique pone, Inque suo more <?> collum tenet hinc alamire, Et caput ornare solet huic altum bfabmi, Fidius pro capite c-solfaut accipit apte. Sed dlasolre medii vertice bene pone. Index huic iterat elami, cui ffaut astat. Hinc descendendo gsolreut esse memento. Ventre tenet medius alamire, fidius bfabmi. Isque c-solfa tenet collo mediusque dlasol, Cui superest ela sub vertice nihil tenet ultra.--Item Notandum: Manus, sive manucordium, prout hic capitur <?>, diffinitur sic: manus est organum [71] distinctis clavibus et vocibus registratum. In ista diffinitione tanguntur duo, scilicet claves et voces. Claves sunt octo litterae ipsius alphabeti, scilicet Gamma L A B c d e f g, et istae septem bis plene repetuntur et tertia vice semiplene, quibus omnibus pro fundamento ponitur L in linea. Sed dicendum, quare L-ut ponitur in linea et non in spatio. Respondetur, quod ideo, quia omne spatium fit respectu lineae vel linearum. Nam si non essent lineae, spatium minime esset, quia deficiente causa deficit et effectus. Nam linea dignior est spatio et linea sic deffinitur: est protractio habens duo spatia collateralia etiam sub et super. Sed spatium est interstitium duabus lineis distinctum et sic sufficienter declaratum est de prima parte huius principalis executivi scilicet de signis, vocibus et figura manus, prout superius fuit promissum et cetera.

Sequitur iam de secundo huius principalis executivi, quod sub se habet tria scilicet vocum mutationes, quibus mutationibus moventibus <?> cognoscitur cantus id est tropus, prout cadit de cantu in cantum. Habet etiam secunda pars sub se vocum inter se habitudines et habet sub se quaedam notabilia <?> cum quibusdam corollariis Johannis de Muris, ad perfectam intelligentiam specierum et habitudinum requisitis. Quantum ergo ad primum, scilicet ad vocum mutationes, est sciendum, quod mutatio, prout hic sumitur, sic diffinitur: Mutatio est unius cantus in alium per voces variatio, videlicet est unius vocis pro altera in eadem consonantia et unisono positio. In qua diffinitione tanguntur duo, scilicet consonantia et unisonus, unde consonantia est vocum debita concordantia. Sed unisonus est unus modus, de quo postea dicetur, pro huius declaratione est Notandum, quod omnis locus in manu per claves [fol. 34a.] designatus vel unam tantum habet vocem, vel plures. Si unam tantum, sicut L-ut, A-re, h-mi et ultimum e-la, tunc nulla fit mutatio. Versus. Unica si fuerit vox, invariata manebit.--Ratio est, quia primae tres voces: L-ut, A-re, h-mi sunt propriae voces primi b-duralis, cui subordinantur. Sed quarta vox scilicet e-la est propria vox ultimi b-duralis, modo, ubicumque est tantum una vox, ibi nulla est mutatio, quia nullus alius cantus ibi concinit <?>. Si autem locus in manu plures voces repraesentat, hoc est distinguendum, vel talis locus repraesentat duas voces vel tres. Si duas, vel istae voces inter se sunt unissonae vel dissonae. Si unissonae, sicut c-faut, d-solre, e-lami, f-faut in gravibus et e-lami, f-faut in acutis et c-solfa, d-lasol in [72] superacutis, vel concellentibus, tunc ibi fiunt duae mutationes, quia prima in secundam ascendendo et econverso secunda in primam descendendo mutatar. Versus. Si duplex detur, vox bis decet ut variatur.--Ratio huius est, quia dictae voces duplici cantui subordinantur nec sunt inter se dissonantes.

Si vero duae voces positae in eodem loco inter se sunt dissonae scilicet bfabmi in vertice auricularis et bfabmi in ventre fidii, tunc nulla fit mutatio, quia sunt inter se dissonantes eo quod una est altior alia, propter quod duae claves ponuntur, scilicet b rotundum mollem sonum repraesentans et b quadrum durum sonum repraesentans, quapropter nulla nota <vera?> potest ibi fieri mutatio. Versus. In bfabmi binas voces volo demi. Quas non mutabis, quia duplex est ibi clavis.--Quod autem b rotundum mollem sonum repraesentat, et h quadrum durum repraesentat sonum, patet in hoc versu Johannis Hollandrini: Mollem rotundum b dat, b quadrum tibi <?> durum.--

Si autem locus in manu repraesentat tres voces, sicut g solreut, a-lamire, c-solfaut et ceterae, tunc sextupla fit mutatio, scilicet de prima in secundam et de prima in tertiam, et de secunda in tertiam ascendendo et econverso de secunda in primam, de tertia in primam vel de tertia in secundam descendendo. Versus. Si vox sit terna, tunc fit mutatio sena.-- Et ratio huius est, quia voces iamdictae triplici cantui subordinantur. Nota, quod ascendendo vox superior mutatur in inferiorem, sed descendendo fit per oppositum. Harum omnium mutationum propter clariorem practicam exemplares ponam declarationes. Redeo ergo ad verticem ipsius pollicis scilicet L-ut et consequenter ad secundum membrum scilicet a-re, similiter et ad radicem eiusdem, in qua ponitur b-mi. Quorum quaelibet clavium unicam habet vocem et ergo nulla mutatio.

[fol. 34b.]

Exemplum 1. [SZAMUS 02GF]

Item c-faut habet duas voces scilicet fa et ut et ideo duas habet mutationes: primo mutatur fa in ut ascendendo de primo cantu b-durali in primum naturalem. Secundo mutatur ut in fa econverso descendendo de primo cantu naturali in primum b-duralem:

Exemplum 2. [SZAMUS 02GF]

Ittem d-solre. Ibi illa clavis d habet duas voces unissonas sub eadem clave scilicet sol et re et ideo habet duas mutationes: primo mutatur sol in re ascendendo de primo cantu b durali in primum naturalem. Secundo mutatur re in sol econverso descendendo [73] de primo cantu naturali in primum b duralem ut sequitur:

Exemplum 3. [SZAMUS 02GF]

Item e-lami. Ibi ista clavis e habet duas voces unissonas scilicet la et mi. Ideo habet duas mutationes: primo mutatur la in mi ascendendo de primo cantu b-durali in primum naturalem. Secundo mutatur mi in la econverso descendendo de primo naturali in primum b duralem, ut in exemplo sequitur:

Exemplum 4. [SZAMUS 02GF]

Item f-faut; illa clavis f habet duas voces, ideo etiam habet duas mutationes: primo mutatur fa in ut ascendendo de primo naturali in primum b-mollem. Secundo mutatur ut in fa econverso descendendo de primo b-molli in primum naturalem ut sequitur:

[fol. 35a.]

Exemplum 5a. [SZAMUS 02GF]

Item g-solreut. Ibi illa clavis g habet tres voces unissonas et ideo habet sex mutationes: primo mutatur sol in re ascendendo de primo cantu naturali in primum b mollem. Secundo re mutatur in sol descendendo de primo b molli in primum naturalem. Tertio mutatur sol in ut ascendendo de primo naturali in secundum b duralem. Quarto mutatur ut in sol ascendendo de secundo b durali in primum naturalem. Quinto mutatur re in ut ascendendo de primo b molli in secundum b duralem. Sexto mutatur ut in re descendendo de secundo b durali in primum b mollem:

Exemplum 5b. [SZAMUS 02GF]

Item a-lamire etiam habet tres voces unissonas sub eadem clave scilicet a; ideo habet sex mutationes: primo enim mutatur la in mi ascendendo de primo naturali in primum b-mollem. Secundo mi mutatur in la descendendo de primo b molli in primum naturalem. Tertio mutatur la in re ascendendo de primo naturali in secundum b duralem. Quarto mutatur re in la econverso descendendo de secundo b durali in primum naturalem. Quinto mutatur mi in re ascendendo de primo b molli in secundum b-duralem. Sexto mutatur re in mi descendendo econverso de secundo b-durali in primum b-mollem:

Exemplum 5c. [SZAMUS 02GF]

Item notandum bfabmi, quamvis habeat duas voces, scilicet fa et mi in eodem loco, ut apparet, sed quia sub dissonantia, ideo nullam habet mutationem. Et dupliciter notantur <?> sub dissonantia, quia in hoc loco mi exiet fa per dicrisium, hoc est per semitonium et in signum huius dissonantiae unicuique voci est specialis clavis apposita <?> scilicet b rotundum fa et h quadrum mi, quod iam communiter signatur per h.

[74] [fol. 35b.]

Exemplum 6. [SZAMUS 02GF]

Item c-solfaut habet tres voces in eodem loco unissonas, ideo sex habet mutationes: primo mutatur sol in fa ascendendo de primo b molli in secundum b duralem. Secundo mutatur fa in sol descendendo de secundo b durali in primum b mollem. Tertio mutatur sol in ut ascendendo de primo b molli in secundum naturalem. Quarto mutatur ut in sol descendendo de secundo naturali in primum b mollem. Quinto mutatur fa in ut ascendendo de secundo b durali in secundum naturalem. Sexto mutatur ut in fa descendendo de secundo naturali in secundum b duralem ut patet in exemplo suprascripto.

Exemplum 7. [SZAMUS 02GF]

Item d-lasolre habet tres voces unissonas. Ideo habet sex mutationes: primo mutatur la in sol ascendendo de primo cantu b molli in secundum b duralem. Secundo mutatur sol in la descendendo de secundo b durali in primum b mollem. Tertio mutatur la in re ascendendo de primo b molli in secundum naturalem. Quarto mutatur re in la descendendo de secundo naturali in primum b mollem. Quinto mutatur sol in re ascendendo de secundo b durali in secundum naturalem. Sexto mutatur re in sol descendendo de secundo naturali in secundum b duralem.

Exemplum 8. [SZAMUS 02GF]

E-lami habet duas voces unissonas scilicet la et mi. Ideo habet duas mutationes. Primo mutatur la in mi ascendendo de secundo b durali in secundum naturalem. Secundo mutatur mi in la descendendo de secundo naturali in secundum b duralem, ut patet in exemplo.

Exemplum 9. [SZAMUS 02GF]

[fol. 36a.] F-faut habet duas voces et ideo habet duas mutationes. Primo mutatur fa in ut ascendendo de secundo naturali in secundum b mollem. Secundo mutatur ut in fa descendendo de secundo b molli in secundum naturalem.

Exemplum 10. [SZAMUS 02GF]

Item g-solreut habet tres voces in ventre indicis, sicut in ventre auricularis, scilicet solreut unissonas. Ideo habet sex mutationes: primo mutatur sol in re ascendendo de secundo naturali in secundum b mollem. Secundo mutatur re in sol descendendo de secundo b molli in secundum naturalem. Tertio mutatur re in sol ascendendo de secundo naturali in secundum b duralem. Quarto mutatur ut in sol descendendo de tertio b durali in secundum naturalem. Quinto mutatur re in ut ascendendo de secundo b molli in tertium b duralem. Sexto mutatur ut in re iterum ascendendo <recte: descendendo> de tertio b durali in secundum b mollem, ut patet in exemplo praecedenti et cetera.

Exemplum 11. [SZAMUS 03GF]

A-lamire in ventre medii habet tres voces unissonas, sicut [75] in collo auricularis. Ideo sex habet mutationes. Primo mutatur la in mi ascendendo de secundo naturali in secundum b mollem. Secundo mutatur mi in la descendendo de secundo b molli in secundum naturalem. Tertio mutatur la in re ascendendo de secundo naturali in tertium b duralem. Quarto mutatur re in la descendendo de tertio b-durali in secundum naturalem. Quinto mutatur mi in re ascendendo de secundo b molli in tertium b duralem. Sexto mutatur re in mi iterum ascendendo de tertio b durali in secundum b mollem, ut patet supra in exemplo.

Exemplum 12. [SZAMUS 03GF]

Item cc-solfa habet duas voces. Ideo habet duas mutationes: primo mutatur sol in fa ascendendo de secundo b molli in tertium b duralem. Secundo mutatur fa in sol iterum descendendo de secundo <recte: tertio> b durali in secundum b mollem et cetera.

[fol. 36b.]

Exemplum 13. [SZAMUS 03GF]

Item dd-lasol habet duas voces unissonas. Ideo secundum rei veritatem <?> etiam habet duas mutationes. Primo mutatur la in sol descendendo <recte: ascendendo> de secundo b molli in tertium b duralem. Secundo mutatur sol in la iterum descendendo de tertio b durali in secundum b mollem.

Exemplum 14. [SZAMUS 03GF]

Item e-la ultima et unica vox sub vertice medii posita nec <?> habens nullam mutationem et quamvis multi asserunt, istam non esse ponendam, propter quod dicunt tertium cantum b duralem carere ultima voce. Et ratio eorum non videtur esse alia, nisi quod locus certi articuli in manu pro praedicta voce non apparet. Sed quia non videtur ratio, quod tertius b duralis maneret incompletus, ideo placuit amplecti <?> viam Johannis Holandrini, qui ponit e-la pro ultima voce monochordi Gwidonis et locavit eam sub vertice medii. Cuius ratio fuit, ut idem tertius cantus b duralis completur. Etiam si secus fieret, in dd-lasol ultima vox scilicet sol frustra poneretur, cum in nulla fierit mutatio, quia per adversarium non fierit ultimo ascensus et pari ratione deberent aliae voces pro ultimo cantu b durali omnino amitti. Et deberet sic g-solre, a-lami, b-fa, c-sol, d-la dici, ut patet vigilanter et diligenter intuenti ergo et cetera.

Postquam expeditum est de secundo principali, videlicet de vocum mutationibus, restat nunc dicere de tertio principali, scilicet de cantuum divisione et clavium proprietatibus, propter quod est Sciendum, quod cantus, quantum ad propositum sufficit, est neuma seu tropus debite principatus et bene terminatus, secundum regularum exigentiam arsim et thesim non excedens. In hac diffinitione excluditur cantus irregularis et ergo de tali non est mihi cura, cum artis musicae regulis non subiacet, sed solum [76] de regulari, qui habet tres species scilicet b duralem id est enarmonicam, naturalem id est dyatonicam et b mollem id est cromaticam. Et quamvis sunt species distinctae, cum prima scilicet b duralis in nostro monochordo ter resumitur, secunda species scilicet naturalis bis resumpitur <sic>, tertia species scilicet b mollis, etiam bis resumpitur <sic>. Nihilominus tamen istae species in nostro manuchordo mixtim complicantur, prout patere potest ex pluralitate [fol. 37a.] vocum in uno loco simul positarum, ut ex tali complicatione cantus dyatonicus resultet. Ex illo est, quod communiter dicitur et bene: tres sunt cantus in manu id est in chorda ipsius manu <manus> vel in manuchordo sive in monochordo, quod idem est id est instrumento unius cordae scilicet b duralis, naturalis et b mollis quarum primus datur intelligi per g, id est incipit in loco, ubi ponitur g. Secundus cantus incipit in c, id est in loco, ubi ponitur c, sequente ista voce ut. Tertius designatur per f et incipit in loco, ubi ponitur ff. Versus. Cantus triplatus est articulis variatus. C dat naturam, f b-mol g-que b-durum.--Vel sic: In c natura, f b-mol g-que b-dura.--Et sic isti tres cantus dividuntur in septem, quia b duralis in tres, naturalis in duos, b mollis in duos, ut patet in exemplis sequentibus de inceptione cantuum et cetera. Videas, ut bene scias.

Exemplum 15. [SZAMUS 03GF]

[fol. 37b.]

[Notae marginales ad Exemplum 15.]

1. Primus cantus b duralis incipit in L-ut in linea et finit in e-lami in spatio ut in exemplo.

2. Primus cantus naturalis incipit in c-faut in spatio et finit in a-lamire in linea, ut in exemplo.

3. Primus b mollis incipit in f-faut in linea et finit in d-lasolre in spatio, ut in exemplo.

4. Secundus b duralis incipit in g-solreut in spatio et finit in e-lami in linea ut intra patet in exemplo.

5. Secundus naturalis incipit in c-solfaut in linea et finit in a-lamire in spatio ut patet infra in exemplo.

6. Secundus b mollis incipit in f-faut in spatio et finit in dd-lasol in linea, ut patet infra in exemplo.

7. Secundus <recte: tertius> b duralis incipit in g-solreut in linea et finit in ee-la extra manum, ut in exemplo subscripto.

Sequitur iam de clavibus et clavium proprietatibus, quapropter est notandum, quod de numero clavium aliae dicuntur [77] claves graves, aliae acutae, aliae excellentes. Graves secundum aliquos dicuntur primae octo, scilicet L A b c d e f g, quae articulant monochordum Pitagorae, sub quibus clauditur "Salve Sancta parens". Et dicuntur graves, quasi deorsum tendentes, quia inferiorem partem armoniae componunt. Etiam dicuntur graves ex eo, quia virtuosiores sunt aliis clavibus, ex quo aliae claves ad istas octo sunt reducabiles. Sequentes vero octo a collo auricularis usque ad ventrem medii dicuntur acutae. Et sunt istae scilicet a b c d e f g a, quae articulant monochordum Gwidonis et sub his et praecedentibus simul sumptis clauditur hoc responsorium "Sanctus Johannes baptista qui venit" et dicuntur acutae id est altiores. Ultimae vero quatuor a ventre fidii usque ad finem monochordi et totius manus dicuntur excellentes et sunt istae scilicet: b c d e, quae articulant additionem Boetii, sub qua additione unacum praecedentibus clauditur haec antiphona "Aurea personet lira et cetera" ut patebit infra. Versus. Claves octo graves, totidem dicuntur acutae. Ac excellentes dic quatuor esse sequentes.--

Sed alia est divisio valentior et acutior dictarum clavium, quam ego pro informatione praesentem artem studere volentium plus amplector. Et est talis: primae quatuor claves, scilicet L A B c dicuntur graves ex eo, quia tantum deorsum tendunt. Et etiam ideo, quia nulla sedes finalis alicuius Ewowae id est Seculorum Amen (Ewowae nihil aliud est, nisi depositio consonantium a vocalibus in istis duabus dictionibus <divisionibus?> Seculorum Amen) in aliqua illarum clavium regulariter potest residere. Et sunt propriae prothi plagalis. Sequentes quatuor scilicet d e f g dicuntur finales ex eo, quia principaliter quilibet cantus ut <vel> communiter saltem regularis in aliqua illarum habet terminari <sic>, quia prothos in d, deutros in e, tritos in f, et tetrardos [fol. 38a.] in g, ut infra patebit. Post hoc secuntur <sequuntur> quatuor scilicet a b c d, quae dici possunt affinales, quasi adfinales id est confinales ex eo, quia sicut cantus principaliter terminatur in quatuor clavibus praecedentibus, sic in his quatuor terminari potest minus principaliter, prout infra patebit. Deinde quatuor claves a vertice indicis usque ad ventrem medii scilicet e f g a dicuntur acutae ex eo, quia acutis vocibus, seu ultimo loco monochordi durum <?> dyapason includentis <?> subordinantur. Sed ultimae quatuor scilicet b c d e dicuntur excellentes, scilicet a ventre fidii usque ad subverticem medii et dicuntur excellentes ex eo, quia excedunt perfectum monochordum vel quia excellenter perficiunt vocem, vel quia omnes claves suis vocibus excedunt et secundum hanc divisionem [78] tales ponuntur versus. L--graves, d finales, affinales dabit a-que. E super has acuit, excellunt, quaeque secuntur.--

Item tertia divisione clavium quaedam dicuntur signatae, quaedam non signatae. Signatae dicuntur, quae in libris in lineis signantur. Et sunt quinque scilicet L fundamentale, f finale, c acutum, g superacutum, d excellens. Aliae vero omnes praeter istas quinque dicuntur non signatae, quia non signantur in libris. De numero vero signatarum quaedam communiter signantur, ut f grave, c acutum, L vero grecum raro signatur, g acutum rarius, d excellens rarissime. Signatur etiam bfabmi per duplicem modum scilicet per bfa et per b molle et b-mi per b quadrum et ista patent in figuris sequentibus et cetera.

[Vide facsimile IV.] [SZAMUS 04GF]

[fol. 38b]

[Szalkai MS, 78; text: (Rarissime), (rarius), (communiter), (raro), Excellentes, acutae vel superacutae, acutae et minutae, affinales vel acutae, ffinales, Graves, graves et capitales, (Ista est divisio Johannis Hollandrini), G, A, h, c, d, e, f, g, a, bh, aa, cc, dd, ee, ut, re, mi, fa, sol, la, 1. b duralis, 1. naturalis, 2. b mollis, 2. b duralis, 2. naturalis, 3. b duralis] [SZAMUS 05GF]

Dicuntur capitales ex eo, quia maioribus litteris scribuntur, quam aliae sequentes claves.

[79] [Szalkai MS, 79; text: Secundum Theogorum, Secundum Hollandrinum, G graves, d finales, a praebet acutas; e super excellunt, quas inchoat aa duplicatum. Claves octo graves et dicunt capitales, Octo minutae quaedam dicuntur acutae, Cum duplici ventre praecellunt quatuor--.] [SZAMUS 05GF]

[fol. 39a.] Ad habendam veram et plenariam notitiam clavium in cantu diversimode transpositarum vel locatarum primo requiritur, ut consideretur ultima nota clavis praecedentis. Deinde requiritur, ut consideretur, quota sit eadem ultima nota clavis praecedentis ab ipsa clave. Deinde oportet, ut consideretur, ubi illa ultima nota sit in manu, id est in qua iunctura manus sit posita. Post hoc consideretur prima nota clavis sequentis et quota sit a clavi sequente. Tandem, quanta sit distantia in manu illius iuncturae, in qua ponitur eadem nota sequentis clavis a iunctura, in qua ponitur ultima nota clavis praecedentis, quia eadem erit distantia inter istas duas notas.

Vel aliter et regularius: si vis scire, quota sit illa nota, quae est in c acuto, id est in c-solfaut ab illa nota, quae est in g gravi, id est in g-solreut, tunc vide, ubi c acutum habet locum in manu et patet quod in vertice fidii, et ubi g grave et patet, quod in ventre auricularis. Videatur ergo, quota distantia sit vertex fidii a ventre auricularis et patet, quod in quarta, ergo et cetera, ut patet hic in figura subscripta.

[Vide facsimile V. et VI.] [SZAMUS 04GF; SZAMUS 06GF]

[Sequuntur verba melodiarum Exempli V. et VI.]

Gaudeamus omnes in domino, diem festum celebrantes, in honore Mariae Virginis, de cuius assumptione gaudent angeli et collaudant filium dei.--Veni Sancte Spiritus Et emitte caelitus Lucis tuae radium. Consolator optime, Dulcis hospes animae, Dulce refrigerium.--Veni Sancte Spiritus Et emitte caelitus Lucis tuae [fol. 39b.] radium. Consolator optime, Dulcis hospes animae, Dulce refrigerium.

Laetabitur iustus in domino et sperabit in eo et laudabuntur omnes recti corde.

Candor est lucis aeternae, speculum sine macula et ymago bonitatis illius.

Restat nunc dicere de modis, sive formis musicae, vide [80] breviter scilicet de vocum inter se habitudinibus, ut sciatur in monochordo et in ambitu totius manus et consequenter totius musicae armonia, ubi tonus vel semitonium cantatur. Propter quod sciendum, quod novem sunt modi, sive formae musicae, ex quibus omnis modulatio sive cantus Gregorianus contexitur et componitur. Et intelligitur sic: Novem sunt modi communiter usitati et sunt isti scilicet unisonus, semitonium, tonus, semiditonus, dytonus, dyatesseron, dyapente, semitonium cum dyapente, tonus cum dyapente. Quibus omnibus superadditur dyapason. Unde sciendum, quod notitia istorum modorum utilis <?> nobis ad hoc, quod sicut octo partibus orationis continetur quicquid dicitur, ita his novem modis modulatur omne quod canitur.

Primus igitur modus dicitur unisonus et habet [fol. 40a.] fieri ex uno sono plurium notarum in linea vel in spatio saepius repetitorum. Et dicitur unisonus quasi unus sonus et iste sonus est quasi caput omnium aliorum modorum, quia habet se sicut principium inter alios modos, quia omnes alii modi ab eo habent originem. Et iste modus dicitur improprie modus eo quod nec intenditur nec remittitur, nec elevatur nec deprimitur. Recte enim sicut pertinens <?> gradus dicitur gradus, quia ponit fundamentum aliorum graduum, et--dicitur gradus, quia alii cantus cadunt ab eo, sic unisonus dicitur modus, quia est omnium modorum fundamentum. Versus. Unisonus voce in una solet resonare.--Et reperitur in omnibus sex vocibus scilicet ut re mi fa sol la, ut patet in exemplo sequenti.

Secundus modus est semitonium, a semis id est dimidium et tonus, quasi dimidius tonus, vel sic et melius: semitonium dicitur a semis quod est imperfectum et tonus, quasi imperfectus tonus. Et canitur <capitur> ex mi et fa et econverso. Et diffinitur sic: semitonium est unius vocis in proximam et immediatam modica et debilis intensio vel remissio, id est elevatio vel depressio, et habet fieri duobus modis tantum, scilicet in fa-mi et econverso. Versus. In fa semitonium modulatio dabit tibi rectum.--

Tertius modus est tonus et habet fieri inter voces regulares duas proximas in ascensu et descensu. Et diffinitur sic: Tonus est saltus unius vocis in proximam et immediatam vocem potenter et viriliter sonans. Et dicitur a tonando id est potenter et viriliter sonando, quia fortem et potentem habet sonum sive vocem [81] respectu semitonii. Et habet fieri quatuor modis, scilicet ut-re, re-mi, fa-sol, sol-la et econverso. Versus. Dat fa sol la tonus ut re mi tibi pleros et cetera.--Notandum. Tonus capitur tripliciter in musica. Primo est idem, quod intonatio sive tropos. Secundo: tonus est aliquis cantus super unum tonum ex octo tonis compilatus. Tertio tonus est unus modus de novem modis musicae usitatis, et tunc potest definiri sic: Tonus est adhaerentia duarum vocum plenum sonum emittentium sine aliquo intervallo, id est sine aliqua distantia intermedia, ut iam exemplificatum est supra.

[fol. 40b.] Quartus modus est semiditonus et habet fieri, quando aliquis ascensus vel descensus fit ex duabus vocibus semitonio incluso, ut dicendo re-fa, fa-re, mi-sol, sol-mi. Et dicitur a semis quod est dimidium et tonus, quasi modus ex semitonio et tono complexus. Et hinc semiditonus diffinitur sic: est unius vocis in tertiam debilis intensio vel remissio et dirigit saltum suum in tertiam, ut ipse ditonus. Sed differt in hoc ab eo, quia ditonus nunquam in suo ambitu semitonium includit, semiditonus vero semper. Et habet fieri duobus modis, scilicet re-fa, mi-sol et econverso. Versus. Semique ditonus est, cum sol-mi, vel fa-re iungis.--

Quintus modus est ditonus, et habet fieri ex duobus tonis per unum saltum, ut dicendo fa-la, la-fa, ut-mi, mi-ut, et diffinitur sic: dytonus est saltus unius vocis in tertiam plene et viriliter sonans. Et dicitur a dya id est duo et tonus, quasi duos tonos continens. Et habet fieri duobus modis, scilicet ut-mi, fa-la et econverso. Versus. Ditonus ut-mi cum fa-la sibi iungit.--

Sextus modus est dyatesseron et habet fieri, quando fit ascensus vel descensus de aliqua nota ad quartam. Et dicitur a dya id est de et tasseron: quatuor, quasi de quarta in quartam saltans. Et iste modus est in-- --proportione vocum. Et diffinitur sic: dyatesseron est saltus ab una voce in quartam proportionabiliter <sic> sonans et constat ex duobus tonis et uno semitonio et habet fieri tribus modis, scilicet ut-fa, re-sol, mi-la et econverso. Versus. La-mi, sol-re, fa-ut dyatesseron esse probabis.--

Item secundum modernos musicos tritonus etiam est unus modus. Et diffinitur sic: Tritonus est saltus ab una voce in quartam dure et viriliter sonans. Et dicitur a tris, quod est tres, et tonus, quasi constans ex tribus tonis nullo semitonio incluso. Et habet fieri tantum uno modo, scilicet de fa in mi durum, id est de ut in bfa-bmi et econverso. Versus. Tritonus fa cum mi in duro vel econtra fertur habere.--

[fol. 41a.] Septimus modus dicitur dyapente et habet fieri, quando fit ascensus vel descensus ab una voce in quintam et est dulcissima concordantia et dicitur a dia quod est de et penta: [82] quinta, quasi ascensus vel descensus de quinta ad quintam. Et diffinitur sic: Est saltus ab una voce ad quintam dulciter et iocunde sonans et constat ex tribus tonis et uno semitonio et fit quatuor modis, scilicet ut-sol, re-la, mi-mi, fa-fa. Versus. Fa-fa, mi-mi, la-re, sol-ut informat dyapente.--

Octavus modus est semitonium cum dyapente. Et habet fieri, quando fit ascensus vel descensus de sexta corda ad sextam incluso tamen semitonio. Et dicitur quasi dimidius tonus cum dyapente, et iste modus alibi finiri <?> non habet, nisi ubi semitonium in sexta voce reperitur, quia si alibi fieret, tunc statim modi coinciderent, quod est falsum; oportet ergo, quod inveniatur in sexta semitonium. Et diffinitur sic: Semitonium cum dyapente est saltus unius vocis in sextam imperfecte sonans. Et fit dupliciter, scilicet ascendendo et descendendo et constat ex tribus tonis et duobus semitoniis. Versus. Bina semitonia sibi coniungit dyapente.--

Nonus modus est tonus cum dyapente et fit de sexta in sextam tam in ascensu, quam in descensu, ut patebit. Et diffinitur sic: Est saltus unius vocis in sextam potenter et viriliter sonans. Et dicitur a tono et dyapente. Et constat ex quatuor tonis et uno semitonio. Et fit dupliciter, scilicet ascendendo et descendendo scilicet de ut in la et econtra. Versus. Cum dyapente tonus aliter...

Item ad istos modos additur unus modus scilicet dyapason. Et hic fit ex concordantia earundem clavium in ascensu vel descensu, ut ascendendo ab a gravi in a acutum, et sic de aliis. Et dicitur a dya quod est de et pason: octo, quasi de octava in octavam. Et diffinitur sic: dyapason est saltus ab una voce in octavam vocem dulcissime sonans. Et fit dupliciter, scilicet ascendendo et descendendo. Et constat ex quinque tonis et duobus semitoniis. Versus. Amplectens octo superadditur his dyapason.--Et iste modus complectit in se omnes alios modos, quia continet in se [fol. 41b.] quinque tonos et duo semitonia.

Item ultra istos modos usitatos adhuc restant tres inusitati. Et sunt isti: Tritonus, de quo supra diximus, semiditonus cum dyapente et dytonus cum dyapente, qui magis serviunt musicae mensuratae, quam simplici. Ideo rarissime his utimur in cantu corali saltem gregoriano et regulari. Sed aliquando in cantu figurativo contingit et hoc etiam in plurimum ascendendo, quia capere talem septimam descendendo est multum difficile.--Semiditonus cum dyapente est secundus modus inusitatus: Est ascensus vel descensus ab una voce in septimam debiliter et imperfecte sonans. Et dicitur a semiditono et dyapente. Constat autem ex 4 tonis et [83] duobus semitoniis.--Ditonus cum diapente est tertius modus inusitatus. Et est ascensus vel descensus ab una voce in septimam potenter et viriliter sonans. Et dicitur a dytono et dyapente. Constat enim ex quinque tonis et uno semitonio, ut patet in exemplo sequenti et tantum de istis.

Item Sciendum, suffixa <rectius: sufficientia> istorum modorum inusitatorum patet ex eo, quia omnes voces inter se sive ad invicem consideratae considerantur ratione soni. Et hoc dupliciter: vel enim hoc fit consonanter vel dissonanter. Si consonanter, hoc iterum dupliciter: vel enim talis consonantia fit simul vel succesive. Si simul, tunc magis respicit musicam compositam, id est mensuralem, quam simplicem. Si autem talis consonantia fit successive, tunc ad propositum, quia voces diversae vel locantur in eodem transversali, sive hoc sit linea, sive spatium, vel locantur in diverso transversali. Si locantur in eodem transversali, hoc fit dupliciter: vel tales circa se habent immediate diversas claves, vel non. Si habent diversas claves quo ad formam, sed non quo ad speciem, sicut sunt B rotundum et h quadrum, tunc causant inter se choma, id est dissonantiam proportionis, sicut fa et mi in transversali bfa-bmi, quae inter se dissonant, quia mi est altius quam fa [fol. 42a.] proportione supradicta, propter quod inter se non mutantur. Quidem tamen aliqui antiqui cum quibusdam suis imitatoribus satis errone arguunt ponentes b-fa pro bfa-bmi. Nec tales intelligendo advertunt, quod fa subiacet molli cantui per b rotundum repraesentato, mi vero subiacet duro cantui per h quadrum repraesentato. Sed quia molle et durum naturaliter inter se sunt dissonantia, ergo in bfa-bmi non fit mutatio. Si vero voces diversae in eodem transversali locantur sub una et eadem clave, tunc causant unisonum. Si vero duae voces ponuntur in transversali diverse, hoc fit dupliciter: vel talia sunt a se distantia, vel mutuo se sequentia, sicut de linea ad spatium vel econverso, tunc causant tonum, sic ut-re, re-ut, re-mi, mi-re, fa-sol, sol-fa, sol-la, la-sol, excepto mi et fa, quae inter se semper causant semitonium, id est tonum imperfectum. Versus. Linea cum spatio coniuncta tonos sive semi (-tonium. Et re mi, ut cum re pleneque tonat (reddunt perfectum tonum). Mique cum re atque fa-fa sol la sic cantando tonat infra (descendendo). Dantque semi (-tonium) mi fa nec fit plenus tonus infra. Non tonus est semi (Non est tonus, nec medietas toni) non perfectus quasi fa mi. Fitque semitonium fa-mi sic versum mi-fa.

[84] Si autem duae voces ponuntur in diverso transversali et distanti, hoc iterum fit dupliciter: vel proportionaliter consonanter, vel proportionaliter dissonanter. Si primo modo, id est proportionaliter consonanter, hoc iterum fit tripliciter: vel componitur ex duplici tono et uno semitonio, sicut ut-fa, re-sol, sol-re, mi-la, semper de primo ad ultimum saltando vel econverso. Et tunc causatur dyatesseron teste Johanne de Muris per hunc versum. Et semis (id est semitonium) et duplex tonus (perfectus) in dyatesseron vere <?>.--Vel compositio talis fit ex tribus tonis perfectis et uno semitonio, sicut est ut-sol, sol-ut, re-la, la-re, mi-mi ascendendo, vel mi-mi descendendo, similiter fa-fa ascendendo et descendendo. Tunc causatur dyapente. Unde idem Johannes de Muris: Sed dyapente (talis modus musicus continet) tonos tres et semis (id est unum semitonium) cupit retinere.--Vel fit compositio ex quinque tonis perfectis et duobus semitoniis, sicut ab eodem ad idem quo ad vocem respectu diversorum cantuum, tunc causatur dyapason. Versus in praedicta Musica Johannis de Muris: Bina semitonia cum quinque tonis pasondia id est diapason.--Et ab his tribus speciebus scilicet dyatesseron, dyapente et dyapason dependet tota et congrua consonantia musicae mensuralis, quae dicitur musica composita. Et quicquid est extra illas species, non meritur dici mensura.

Si autem compositio fit proportionaliter sed tamen dissonanter, hoc fit sextupliciter, quarum duae species sunt semitonium et tonus. Sed tertia species componitur ex tono perfecto et semitonio, exemplum re-fa, fa-re, mi-sol. Et tunc causatur semiditonus. Quarta species componitur ex duobus tonis perfectis, sicut ut-mi, mi-ut, fa-la, la-fa. Et tunc [fol. 42b.] causatur dytonus. Quinta species componitur ex tribus tonis et duobus semitoniis sicut est de mi naturali in fa durum, id est de e-lami spatio in c-solfaut lineam, vel econverso vel in simili. Et tunc causatur semitonium cum dyapente.--Sexta species componitur ex 4 perfectis et uno semitonio, sicut est ut-la, la-ut, similiter ascendendo de re naturali in mi durum. Tunc causatur tonus cum dyapente. Has omnes novem species exemplariter habes ad oculum in hac antiphona: Ter trini sunt et cetera.

Exemplum 16. [SZAMUS 07GF]

[fol. 43a.]

Sequitur nunc de naturis coniunctarum (causa autem inventionis coniunctarum est transpositio vel non transpositio cantuum, unde si aliquando aliquis cantus transponeretur, non indigeret huiusmodi coniuncta et econverso, si non transponeretur, [85] indigeret), propter quod sciendum, possit quis quaerere, quid sit coniuncta, cui respondendum est: Coniuncta secundum vocem hominis vel instrumenti (monochordi, vel organi, vel aliorum instrumentorum musicalium) est facere de tono semitonium et econverso de semitonio tonum. Nam in eo loco, in quo solebat esse semitonium, per coniunctam sumitur tonus. Similiter in loco, in quo solebat esse tonus, per coniunctam habetur semitonium, ut tum dicitur mi-fa, ubi solebat dici re-mi et sic de similibus. Etiam pro fa-sol mi-fa, hoc modo fit de semitonio tonus et econverso. Et non est intelligendum, quod tonus mutaretur in semitonium vel econverso semitonium in tonum (Quare autem directe tonus non potest mutari in semitonium vel econverso, patet <ex eo>, quia tonus et semitonium sunt species differatae, sive modi distincti, quare una in alteram transmutari non potest), sed in eodem loco, in quo solebat esse semitonium, per coniunctam fit tonus et econverso.

Advertendum iterum, quod omnis coniuncta per b molle signata dicitur fa, sed per b quadrum dicitur mi, loco cuius ut frequenter ponitur h. Cum ergo notitia talium coniunctarum necessaria sit in cantu plano et etiam in organico, ideo videndum est de eis diligenter et scrutandum. Sunt autem octo coniunctae in numero: 4 superiores et 4 inferiores, de quibus prima accipitur inter a et b graves id est inter a-re et b-mi, et signatur in h gravi id est in h-mi per b molle sic, quod cantatur ibi fa, ut in responsorio [fol. 43b.] isto "Sancta et immaculata virginitas et cetera" in isto loco, in quo dicitur "non poterant," ut patet infra in exemplo. Sic etiam in Responsorio, quod canitur de Apostolis, scilicet "Fuerunt sine querela" et hoc, si incipitur in A gravi, in loco, quo canitur "calicem Domini," ut patet hic. Similiter in hoc Responsorio "Emendemus in melius" in loco, in quo dicitur "et miserere" et sic plura in pluribus locis cantuum regularium possunt cantari.

Sed tamen sciendum, si quis praedictam coniunctam voluerit evitare, tunc hoc Responsorium "Sancta et immaculata" incipiat in a acuto id est in a-lamire. Sed alia duo scilicet "Fuerunt sine querela" et "Emendemus in melius" incipiat in E finali, id est in e-lami.

Secunda coniuncta accipitur inter d et e finales id est inter d-solre et e-lami et signatur in e finali, id est in e-lami per b molle sic quod erit ibi fa, ut patet in Antiphona, quae canitur de Sancto Gregorio, scilicet "Gloriosa Sanctissimi" in loco, quo dicitur "et precibus." [86] Similiter eadem coniuncta habetur in Responsorio "Gaude Maria," in loco, quo dicitur "interemisti"; etiam in hac Antiphona "O crux gloriosa" in loco, quo dicitur "admirabile signum" et utrumque eorum initium accipit in d finali, id est in d-solre, ut patet practicanti.

[Vide facsimile [VII]] [SZAMUS 08GF]

Si autem velis praedictam coniunctam evitare, incipe praedictum, scilicet "Gaude Maria" in e finali, id est in e-lami. Similiter etiam "O crux gloriosa"; et haec coniuncta in pluribus locis canitur, ut patet consideranti.

[Vide facsimile [VII]] [SZAMUS 08GF]

Tertia coniuncta accipitur inter g et f finales, id est inter g-solreut et f-faut et signatur in f finali per h quadrum, sic quod ibi cantatur mi, sicut patet in ista Communione "Beatus servus" in loco, quo canitur "vigilantem." Similiter in hoc Responsorio, "Quae est ista" in loco, quo canitur "per desertum."

[Vide facsimile [VII]] [SZAMUS 08GF]

Si autem in praedictis cantibus volueris evitare coniunctam, tunc utrumque eorum, scilicet tam "Beatus servus," quam etiam "Quae est ista" incipe in a acuto, id est [fol. 44a.] in a-lamire per primum cantum b mollem, ut sequitur.

[Vide facsimile [VIII]] [SZAMUS 09GF]

Quarta coniuncta accipitur inter g finale et a acutum, id est inter g-solreut et a-lamire et signatur in a acuto per b molle, sic quod ibi canitur fa, ut patet in hac Communione "Fidelis servus" in loco, quo dicitur "in tempore" et hoc est verum, si incipitur in e finali, id est in e-lami. Similiter patet in hoc Responsorio "Conclusit vias meas" in loco, quo dicitur "quid contra me," et in diversis aliis cantibus haec coniuncta committitur, ut hic.

[Vide facsimile [VIII]] [SZAMUS 09GF]

Si autem in ista communione coniunctam vitare volueris, tunc incipe eam in g finali, id est in g-solreut per secundum cantum b duralem. Est enim praedicta Communio septimi toni, ergo ibi debet incipi et etiam terminari, ut hic.

[Vide facsimile [VIII]] [SZAMUS 09GF]

Quinta coniuncta accipitur inter c et d acuta, id est inter c-solfaut et d-lasolre. Et signatur in c acuto per h quadrum, sic quod ibi erit mi, ut in hoc iubilo videlicet Alleluja, quod canitur [87] de Assumptione Virginis Mariae "Assumpta est Maria in caelum" et hoc est verum, si incipitur in a acuto, id est in a-lamire, ut hic in exemplo.

[Vide facsimile [VIII]] [SZAMUS 09GF]

Si autem in praedicto cantu vel consimili coniunctam vitare volueris, incipe eum in f finali, id est in f-faut per primum cantum b mollem, quia ibi etiam debet terminari, cum sit quinti toni, ut patet hic.

[Vide facsimile [VIII]] [SZAMUS 09GF]

Sexta coniuncta accipitur inter d et e acuta, id est inter d-lasolre et e-lami [fol. 44b.]. Et signatur in e acuto per b molle sic quod erit fa, sicut patet in hac Antiphona "Immutemur habitu" incipiendo in g gravi in loco, quo dicitur "jejunemus." Similiter in hoc Responsorio "Ite in orbem" in loco quo dicitur "universum," ut hic patet et hoc incipiendo in c acuto.

Septima coniuncta incipitur in f et g acuta, id est inter f-faut et g-solreut et signatur in ff acuto per h quadrum sic, quod ibi erit mi, sicut patet in hac Antiphona "Hodie Maria virgo" in loco, quo dicitur "Maria". Similiter in hoc Responsorio "Ingressus Pilatus" in loco, quo dicitur "iudeorum" et hoc utrumque incipiendo in c acuto ut hic.

[fol. 45a.]

Exemplum.

Si autem in praefata antiphona vel consimili coniunctam vitare volueris, incipe eam in e finali, vel in f finali per primum cantum naturalem, vel per primum b mollem, ut sequitur in exemplo.

Exemplum.

Octava coniuncta accipitur inter g et a superacutum, id est inter g-solreut et aa-lamire er signatur in a superacuto per b molle sic, quod ibi canitur fa. Huic vero coniunctae musici non assignant locum determinatum, sed rationi committunt. Illo tamen non obstante sagax et subtilis cantor sibi ipse potest invenire modum cantandi. De ea sicut et de praedictis ut in exemplo.

Exemplum.

Unde ipsi mensuristae in locis quibus committuntur coniunctae, solent ponere talem signum x. Sed organistae ipsis vocibus solent adiungere quandam virgulam per modum crucis, ut sic +. Haec autem coniunctae ideo sunt positae et exemplificatae, nam tam cantus organicus, quam etiam planus sine eis nequaquam cantari potest, ut patuit in exemplis praedictis et tantum de coniunctis.

[fol. 45b.]

[Vide Facsimile IX.] [SZAMUS 10GF]

[88] [fol. 46a.] Expeditis tribus principalibus, videlicet clavium proprietatibus et cantuum diversitatibus et vocum inter se habitudinibus venio ad quartum principale, scilicet ad ea, quae ducunt in tonorum cognitionem, quo ad suum EUOUAE. Propter quod est Notandum, quod tonus dupliciter accipitur: uno modo tonus est integra (perfecta) elevatio de linea ad proximum spatium vel econverso de spatio ad proximam lineam; et de tali tono superius dictum est in capitulo de habitudine vocum et modorum. Et ergo nihil est de eo ad propositum preaesentis capituli. Aliomodo tonus capitur aduc dupliciter: primo pro solius EUOUAE consideratione, sive Seculorum Amen, quod idem est, secundum quod psalmos accentuamus. Et sic capitur, cum dicimus: Ista antiphona habet talem differentiam, vel tale capitale. Et alio nomine vocatur tenor. Secundo capitur tonus pro tropo (id est cantu) alicui (certo) tono naturaliter subordinato, prout dicimus: Iste cantus est primi toni, id est iste tropus EUOUAE primo tono subordinatur; et istis duobus modis est praesentis propositi.

Et diffinitur dupliciter. Primo sic: Tonus est debita (certa) tropi (id est cantus) comprehensio ipsius regularis cantus respectu principii, medii et finis, arsis et thesis. Dicitur cantus regularis propter cantum vulgarem et irregularem, de quo nihil ad propositum, quia iste non habet debitas dependentias propter tria: primum est, quia talis non sistit in sedibus regularibus, sicut deberet, scilicet in finalibus, in quibus omnis cantus tonorum autentorum et plagalium regulariter formatus terminatur. Secundum est, quia intensiones suas sive cursum suum intendit vel remittit non considerando dyapason, neque dyatessaron, neque dyapente. Tertium est, quia quandoque usque ad excellentes intenditur transeundo ad acutas et [fol. 46b.] superacutas sine regula. Ergo talis cantus irregularis nullo certo tono potest subordinari.

Dicitur in diffinitione: respectu principii et finis, quia tonus tropi id est cantus respicitur a fine ipsius cantus, sed differentia tonorum respicitur a principio, ut infra patebit ibi "Et ex diversis principiis et cetera. (Tonus a fine, differentia a principio, autentus vel plagalis a medio condiscatur <?>).--Dicitur in definitione: arsis et thesis, id est elevationis et depressionis, unde <?> de elevatione et depressione regularium cantuum dantur aliquae regulae, ut infra patebit. Secundo tonus est certa lex et regula troporum cantus choralis quo ad modum principiandi et finiendi secundum arsim et thesim debite determinans, per quam (legem) de quolibet [89] cantu in fine communiter iudicamus (Nam dicunt musici, quod per finem tonus cognoscitur, per principium differentia, per medium vero, an autentus vel plagalis sit, iudicatur. Quatenus multi cantus sunt, qui in principio uno, et in fine alio concluduntur tono, quare a fine diiudicatur cantus, ut proclamat vulgus: In fine laus probatur. Similiter: finis est perfectio rerum. Omnis itaque cantus a finali voce regulas suscipit). Et illo ignorato secundum Hollandrinum nemo musicus reputatur, ut patet in sua Musica per hos versus: Musicus octo tonos ignorans non reputatur. Ergo scias cantum, per te tonus inveniatur.--

Et Sciendum, quamvis aput Graecos tantum quatuor fuerunt toni nominati, scilicet prothus, deiterus <sic>, tritus et tetrardus, nihilominus tamen ex hiis quatuor alii quatuor reputabant, quia quilibet praedictorum in duos dividebatur, videlicet in autentum et in plagalem, id est magistralem et subiugalem, vel principalem et collateralem. Illos enim, quos nos impares consideramus, sicut sunt 1. 3. 5. et 7., ipsi Graeci dixerunt autentos et nos magistrales et principales ex eo, quod communiter suum Euouae et suum versum altius assumunt ut inferius patebit. Quos vero nos pares consideramus, sicut sunt 2. 4. 6. et 8., ipsi Graeci dixerunt plagales, subiugales, vel collaterales ex eo, quod communiter suum Euouae et suum versum gravius, id est declinius assumunt [fol. 47a.] et etiam suum decursum teste Johanne Hollandrino in sua Musica per hos versus: Primum cum terno sic quintum septimum atque. Autentos dic tale <tales> simul reliquosque plagales.--Quod autentus ascendit et plagalis descendit, patet per hunc versum Theogeri: Vult descendere par, ascendere vult tonus impar. et cetera.

Ad cognoscendum vero, pro quo Euouae, id est sub qua differentia quilibet cantus regularis comprehenditur, quatuor sunt consideranda: Primum est principium, secundum est finis, tertium est punctus, quartum est arsis et thesis. Quintum incidentiale subiungitur per modum notabilis, videlicet quare antiphonae frequenter ante psalmos incipiuntur et post psalmos integraliter terminantur, quae tamen temporibus solennibus utrobique, id est tam ante psalmos, quam post psalmos totaliter perficiuntur (de hoc quinto patebit in capitulo finali et cetera). De primis quatuor supradictis nota hos versus Johannis Hollandrini: Principium, punctus (id est distinctio, Punctus: unde sicut a grammaticis tria genera punctorum in prosa assignantur, scilicet Coma, Colon, Periodus, sic similiter in musica ponuntur tria puncta, sive distinctiones, sub aliis licet nominibus scilicet dyastema, systema et theleusis. Servat autem dyastema distinctum ornatum, qui fit, quando cantus non in finali, sed in alia [90] littera, id est clave pausat. Systema coniunctum formatum indicat, quotiens in finali decens melodiae pausatio fit. Theleusis est ornatus regressus cantus ad finem et cetera.) finis, thesis arsisque. Enarrat quilibet <?> et cantum regularem cuiusque toni sit.--Quantum ergo ad primum scilicet principium, videndum est, an cantus sive tropus ipsius cantus ponit principium suum, id est initium suae solphe <?> sub vel supra et etiam hoc erit primum indicium, cuius toni sit cantus, de quo quis practicat. Nam quilibet tonus plura habet principia (id est litteras iniciales) et ex diversis principiis tonorum sive troporum vel cantuum videntur causari diversae differentiae Euouae (Sicut finis cantus primi toni est d-solre, similiter et secundi etceteriis), quod patere potest perspicue inspicienti, quia sicut principium Euouae pro quolibet tono est unicum, sic finis troporum sive cantuum pro quolibet etiam est unicus. Et sicut finalis differentia pro quolibet tono est diversa, sic principium cantuum pro quolibet tono est diversum. [fol. 47b.] Ex quibus correcte sequi videtur, quod ex diversis principiis cantuum causantur diversae differentiae Euouae, principium enim troporum recipitur a fine Euouae et finis troporum a principio Euouae, ut infra videbitur. Hinc est, quod de tonorum principiis et Euouae differentiis coniunctive et sub uno contextu (id est ordine) hic dicetur.

Propter quod est Notandum, ex quo praesens intentio est de tonis. Tonus est subjectum (scilicet partiale) ipsius musicae et est triplex secundum tres causas efficientes ipsius musicae. Est enim tonus vulgaris, quem adinvenit quidam magister nomine Tubal. Secundus est tonus Ambrosianus, cuius causae efficientes sunt duae, videlicet beatus Moyses cum beato Ambrosio. Tertius est tonus Gregorianus, quem adinvenit sanctus Gregorius, quo moderni et latini musici utuntur.

Primum tonum videlicet vulgarem diximus non habere debitas dependentias propter tria: primum est, quia non consistit in sedibus regularibus, sicut deberet, scilicet in finalibus vel affinalibus, in quibus omnis cantus tonorum autentorum et plagalium regulariter formatus terminatur. Secundum est, quia intensiones suas sive cursum suum intendit vel remittit non considerando dyapason, nec dyapente, neque dyatesseron. Tertium est, quia usque ad excellentes intenditur transeundo ad acutas et superacutas sine regula.

Ambrosianus vero tonus extendit intensiones suas sive cursum suum magis assidue reverberando quintam cordam vel sextam per dyapente et quandoque sic fit in sedibus regularibus et quandoque in contrariis et tali tono utitur gens Sclavonica [91] et Lombardica a Lombardia regione.--De tertio [fol. 48a.] autem tono scilicet Gregoriano, quem beatus Gregorius adinvenit, est ad propositum. Et licet beatus Gregorius transtulit tonum magistri Tubal et Ambrosianum, tamen idem magis regulariter se extendit ad omnes dependentias omnium cordarum, videlicet ut re mi fa sol la, quia in hiis sex cordis omnes toni et ditoni et omnes iubili concluduntur. Est autem notandum, quod tonus Gregorianus sive cantus continet octo tonos, quorum 4 (scilicet 1., 3., 5. et 7.) sunt autenti et 4 (scilicet 2., 4., 6. et 8.) plagales. Dicuntur autem autenti ideo, quia sumunt dyapente in quinta corda (id est voce ascendendo) a sua sede finali et ipsum (scilicet dyapente) pluries reverberant cum suo dyapaso (id est octava voce ascendendo) et tenent octavam cordam (vel tonus autentus est, qui plus in acutis versatur, hoc est qui in suo cursu magis tangit acutas claves et principium prope citra et ultra medium eius, vel dicuntur autenti ex eo, quia ab autenticis magistris musicae fuerint inventi vel a quadam similitudine, quia sicut aliquis autenticus in statu suo est elevatus super alios, sic et isti toni ultra omnes alios extolluntur).--Plagales vero ideo nominantur, quia plagantur (deponuntur vel deprimuntur) a suis autentis, eo quod autenti quandoque decidunt in cursum suorum plagalium scilicet in cordam gravem qua canitur a-re, vel b-mi contra regulam (vel dicuntur plagales a nomine plaga, quod est regio secundum quosdam. Vel dicuntur plagales, qui plus moram faciunt in gravibus, id est qui in cursu suo plus tangunt voces et claves graves, quam acutas. Unde dicuntur plagales a plagas in Graeco, quod est pars vel latus in Latino, quia partiales vel collaterales nuncupati sunt eo quod in lateribus suorum autentorum demorantur.

Hii autem octo toni habent 4 sedes principales, in quibus omnes iubili et omnia carmina et omnes cantus regulares terminantur. Prothi enim autenti, id est primi toni et sui plagalis, id est secundi toni et sedes et finalis corda est d-solre, tertii et quarti e-lami, quinti et sexti f-faut, septimi et octavi g-solreut. De hiis autem tonis dantur tales regulae et primo de tono autento, quae extendit se ad omnes tonos autentos. Et est talis: Omnis tonus autentus a sede sua id est corda finali regulariter habet intensionem suam ad dyapason, id est ad octo cordas. Conceditur tamen eidem tono videlicet autento de licentia ad nonam vel ad decimam cordam ascendere. Remissionem (descensum) vero sub finalem [fol. 48b.] sedem habet ad unam cordam regulariter, de licentia vero ad dyatesseron (ad quartam). Si vero has metas excedit, [92] tunc irregulariter hic formatur.--Secunda regula, quae extendit se ad omnes tonos plagales, est ista: Omnis tonus plagalis a sua sede finali habet intensionem per dyapente regulariter, id est ad quintam cordam. Remissionem vero sub sedem finalem ad dyatesseron, licentialiter tamen assumunt unam cordam tam intensive quam remissive.

Notandum, quod primus tonus ponit tenorem suum (id est initium Euouae) in a-lamire per dyapente a sede finali, secundus vero tonus ponit tenorem suum (per semiditonum) in f-faut finali, tertius tonus ponit tenorem suum in c-solfaut acuto (per semitonium cum dyapente). Quartus tonus ponit tenorem suum a-lamire acuto (per dyatesseron), quintus tonus ponit tenorem suum in csolfaut per dyapente a sede finali. Sextus tonus ponit tenorem in a-lamire per ditonum a sede finali, septimus tonus ponit tenorem suum in d-lasolre per dyapente a sede finali, sed octavus tonus ponit tenorem suum in c-solfaut per dyatesseron a sede finali, ut patet de singulis in hae forma sequenti et cetera. (Item tenor est linea vel spatium, in qua vel in quo ipse tonus ponit suum principium, vel in quo vel qua Euouae id est Seculorum Amen alicuius toni incipit).

Si quis singulorum, Cupit tonorum, Scire melodiam, Hanc attendat normam, Et sic fine brevi, Studioque levi, Poterit hoc scire, Tonos diffinire.

Pri. re. la. (id est primus tonus terminatur in d-solre et tenor eius incipit in a-lamire).

Se. re. fa. (id est secundus tonus terminatur in d-solre et tenor eius incipit in f-faut).

Ter. mi. fa. (id est tertius tonus terminatur in e-lami et tenor eius incipit in c-solfaut).

Quar. mi. la. (id est quartus tonus terminatur in e-lami et tenor eius incipit in a-lamire).

Quin. fa. fa. (id est quintus tonus terminatur in f-faut et tenor eius incipit in c-solfaut).

Sex. fa. la. (id est sextus tonus terminatur in f-faut et tenor eius incipit in a-lamire).

Sep. ut. sol. (id est septimus tonus terminatur in g-solreut et tenor eius incipit in d-solre).

Oc. ten. ut. fa. (id est octavus tonus terminatur in g-solreut et tenor eius incipit in c-solfaut).

Item Notandum. Ex quo inter ceteros tonos prothus autentus, id est primus tonus tenet principatum, ideo prior de eo erit speculatio. Et primo videndum est, quis sit iubilus sive melodia uniuscuiusque toni autenti [fol. 49a.] et plagalis. Secundo, quae sint formae sive intonationes super singulos psalmos tam maiores, quam minores. Minores enim psalmi sunt: Dixit dominus domino meo et cetera, Beatus vir qui non abiit et cetera, Confitebor, et sic de aliis. Maiores vero sunt: Magnificat et cetera, Benedictus dominus et cetera, qui alio nomine vocantur cantica. Tertio, quae sunt differentiae (tonorum) [93] a primo sive a capitali Seculorum Amen, sive Euouae. Et quot unaquaeque differentiarum litteras contineat iniciales (et quas).

Prothi enim autenti iubilus tali melodia melodiatur quae sequitur et cetera:

Exemplum 17. [SZAMUS 11GF]

Deinde sequitur forma, sive intonatio super psalmos minores primi toni, ubi est sciendum, quod intonatio psalmorum minorum primi toni habetur in duplici differentia. Nam aliquae ecclesiae psalmos minores primi toni solent incipere in f-faut per tonum ascendendo, videlicet sub hac forma, quae sequitur:

Exemplum 18. [SZAMUS 11GF]

Alia est intonatio magis regularis et communior secundum modos musicos, videlicet quod semper intonatio psalmorum minorum debet fieri sive inchoari in tenore cuiuslibet toni tam autenti quam plagalis. Sed quia primus tonus tenorem suum habet in a-lamire, ideo intonatio psalmorum (minorum) semper debet ibidem inchoari et modulari tali videlicet melodia quae sequitur et cetera:

Exemplum 19. [SZAMUS 07GF]

Deinde ponitur forma super psalmos maiores sive cantica, scilicet super Magnificat et Benedictus. Et intonatio talium psalmorum maiorum sive canticorum (primi toni) debet habere initium in f finali id est in f-faut ascendendo [fol. 49b.] per tonum, videlicet tali melodia secundum aliquas ecclesias. Et talis intonatio est communior et in pluribus ecclesiis observatur:

Exemplum 20. [SZAMUS 11GF]

Sed secundum quasdam ecclesias psalmi maiores primi toni melodiantur tali melodia, quae tamen non videtur tantum regularis ut praecedens, quia quantum ad medium intonationis non differt ab intonatione sexti toni. Et est melodia talis:

Exemplum 21. [SZAMUS 11GF]

Deinde sequitur primum et principale sive capitale Euouae id est Seculorum Amen primi toni in Cantu Gregoriano, quod tali forma modulatur:

Exemplum 22. [SZAMUS 11GF]

Istud est primum et principale sive capitale Euouae primi thoni autenti. Et habet duas litteras: d et f finales. Continet enim antiphonas incipientes in d-solre, surgentes vel cadentes per tonum et semitonium, sed non per dyapente, surgentes sive cadentes a d-solre in c-faut, (vel in f-faut), surgentes sicut patet in hac Antiphona "Johannes autem cum audisset," [fol. 50a.] similiter "Ecce tu [94] pulchra es," cadentes sicut patet in hac Antiphona "Ecce nomen Domini." Continet etiam hoc Euouae antiphonas in f-faut incipientes, remittentes non gradatim, sed per dyatesseron in c-faut cadentes, ut patet in hac Antiphona "Ave Maria gratia plena," similiter "Canite tuba," similiter "Tecum principium," similiter "Sanctificavit" etceteris. Exemplum igitur de hac littera initiali, scilicet d patet in hiis antiphonis quae sequuntur:

Exemplum 23. [SZAMUS 11GF]

Consequenter est Notandum, quod primus tonus habet quinque differentias more scolarum, inter quas prima differentia est ista:

Exemplum 24. [SZAMUS 11GF]

Et haec differentia fit, quando cantus primi toni inchoatur in a-re, ut in ista antiphona "Fidelis sermo et omni acceptione et cetera", vel in c-faut, ut in ista Antiphona "Ecce ego mitto vos", similiter "In plateis" et sic de aliis ut hic infra:

Exemplum 25. [SZAMUS 11GF]

Secunda differentia primi toni est ista quae sequitur:

Exemplum 26. [SZAMUS 11GF]

Et haec differentia fit, quando cantus primi toni inchoatur in d-solre saltando in a-lamire, ut in ista Antiphona "Leva Iherusalem", similiter in ista "Hii qui linguis loquuntur novis" et sic de aliis. Similiter, quando cantus primi toni incipit suum tropum [fol. 50b.] in g-solreut, tunc etiam erit eadem differentia. Et hoc raro contingit, ut hac Antiphona "Mei autem de die in diem quaerunt et cetera", ut hic:

Exemplum 27. [SZAMUS 11GF]

Tertia differentia primi toni est ista, quae sequitur:

Exemplum 28. [SZAMUS 11GF]

Et haec differentia fit quando cantus primi toni inchoatur in f-faut et leviter descendit, ut hac Antiphona "Volo pater", similiter ista "Reges Tharsis" ut hic:

Exemplum 29. [SZAMUS 11GF]

Quarta differentia primi toni est ista:

[95] Exemplum 30. [SZAMUS 11GF]

Haec differentia fit, quando cantus primi toni inchoatur in f-faut et gradatim per tonum ascendit, ut hac Antiphona "Nisi tu Domine", similiter "Adiutorium nostrum".

Exemplum 31. [SZAMUS 11GF]

Quinta differentia primi toni est ista:

Exemplum 32. [SZAMUS 11GF]

Et haec differentia fit, quando cantus primi toni inchoatur in f-faut saltum faciendo ad a-lamire. Similiter, quando cantus primi toni inchoatur in a-lamire, descendendo per secundas et iterum ascendendo ut patet in hiis Antiphonis sequentibus "Apertis thesauris suis", "Pulchra es et decora", "Exi cito in plateas", "Erunt primi novissimi":

Exemplum 33. [SZAMUS 12GF]

Sequuntur differentiae primi toni non competentes, sive peregrinae, quae more scolarium raro tenentur, sed more claustralium et in multis ecclesiis kathedralibus observantur. Et prima differentia non competens est ista, ut patet in hac Antiphona "Biduo vivens pendebat et cetera." Et hoc est verum, si Antiphona descendit gradatim et leviter. Si vero descendit ad quartam, antiphonarum <?> erit sub Euouae capitali:

[fol. 51a.]

Exemplum 34. [SZAMUS 12GF]

Haec ultima differentia peregrina in multis ecclesiis parochialibus servatur, ut patet in hac Antiphona "Speciosus forma", similiter in ista "Christi virgo nec terrore et cetera":

Exemplum 35. [SZAMUS 12GF]

Item reperitur etiam taliter differentia peregrina, ut patet in hac Antiphona: "Rex omnis terrae":

Exemplum 36. [SZAMUS 12GF]

Sed illa Antiphona convenienter potest contineri sub tertia differentia usitata, eo quod Antiphona descendit leviter per semiditonum, tamen in quibusdam ecclesiis illa differentia tenetur. Et aduc cantus pluribusmodis variari posset, tamen secundum usum et ecclesias parochiales et secundum morem scolarium primus tonus tantum habet quinque differentias regulares. Et si aliquae aliae in libris inveniuntur, tunc illi reducabiles sunt ad istas. Hoc tamen Notandum, quod finales differentiae Euouae cuilibet toni causantur <canuntur> [96] ex primo puncto (id est prima nota) troporum (cantuum) et etiam principiorum cantuum, saltu (ascensu) vel praecipitatione (descensu) et etiam levi ascensionis vel descensionis deductione. Haec doctrina est Johannis Hollandrini.

Deinde sequitur melodia sive forma super versus Responsoriorum primi toni, qua omnes versus responsoriorum in Cantu Gregoriano primi toni formantur. Et est notandum pro regula, quod ubicumque Responsorium primi toni incipiat, versus semper in a-lamire vel in d-solre habet initium, sicut patet in hac figura, seu forma versuum Responsoriorum primi toni:

Exemplum 37. [SZAMUS 12GF]

[fol. 51b.] Sed quod versus Responsoriorum primi toni incipiat in d-solre, patet in hoc versu et aliis similibus:

Exemplum 38. [SZAMUS 12GF]

Item notandum, versus Responsoriorum primi toni quandoque finiuntur in f gravi, ut patet in hoc versu "Primus et novissimus", similiter in hoc versu "Qui potuit et cetera." Quandoque vero finiuntur in d gravi, ut patet in hoc versu "Cherubim" in ista ultima dictione scilicet "dicens". Et eodemmodo exemplificandum est de aliis. Sed Notandum, quod versus Responsoriorum primi toni secundum quasdam ecclesias etiam terminantur in g-solreut et hoc est verum, quando repetitio incipit in c-faut, sicut patet in illo Responsorio "Felix namque et cetera." Cuius Responsorii repetitio incipit in c-faut, ergo finis versus debet in g-solreut terminari ad repetitionem in c-faut inchoantem, ut patet in hoc versu "Ora pro populo":

Exemplum 39. [SZAMUS 12GF]

Postquam ostensa est forma cum litteris initialibus primi toni in cantu antiphonarum et responsoriorum, consequenter restat ut ostendatur forma super cantum officiorum id est introituum. Notandum autem est, quod in cantu officiorum quasi haedem litterae initiales primi toni sunt, quae et in cantu antiphonarum; unde de illis non sunt multa dicenda, ne lectori pariter et auditori fastidium generaretur. Primo ergo ponitur forma sive melodia super versus seu psalmos officiorum, quia omnes versus officiorum primi toni iubilantur ut sequitur:

Exemplum 40. [SZAMUS 12GF]

Et istud Euouae fit, quando officium primi toni incipit in d-solre finali sive leviter [fol. 52a.] surgens sive vehementer. Leviter surgens, sicut hoc Officium "Exsurge", vehementer sicut "Da pacem Domine" ut infra:

[97] Exemplum 41. [SZAMUS 12GF]

Continet etiam istud Euouae Introitus in f-faut inchoantes et dehinc non surgentes, sed cadentes, sicut patet in hoc Introitu "Dominus secus mare", similiter "Ettenim sederunt", ut patet in exemplo:

Exemplum 42. [SZAMUS 12GF]

Notandum, quod primus tonus habet duas differentias in cantu officiorum, quarum prima est haec quae sequitur:

Exemplum 43. [SZAMUS 12GF]

Haec autem differentia primi toni habet tantum unam litteram initialem, scilicet quando cantus Introitus primi toni incipit in c-faut et dehinc surgens, sicut patet in hiis Introitibus "Gaudeamus", "Rorate", "Suscepimus":

Exemplum 44. [SZAMUS 12GF]

Et ista differentia fit, quando Introitus primi toni incipit in f-faut finali, dehinc non cadentes <sic>, sed surgentes, sicut patet in hoc Introitu "Ego autem", similiter "Misereris omnium deus". Continet etiam introitus in a-lamire inchoantes, sicut patet in hiis "Sapientiam Sanctorum", similiter "Salus autem" ut patet in exemplis infra:

Exemplum 45. [SZAMUS 12GF]

Et sic patent litterae iniciales primi toni tam super cantuum antiphonarum, quam officiorum. Et tantum de primo tono.

Cum autem dictum est de primo tono, qui prothus autentus dicitur, consequenter dicendum est de primo plagali, qui suus est subiugalis, vel collateralis, id est de secundo tono, qui eandem cordam finalem sive sedem continet, quam et primus, videlicet d-solre. Quantam autem intensionem et remissionem habeant, ista omnia antea praenotata sunt, ideo ad praesens omittuntur. Quatenus <Quare?> breviter videndum [fol. 52b.] est de melodia seu tropo secundi toni, quia omnes psalmi minores sub secundo tono melodiantur more antiquorum necnon multarum modernarum ecclesiarum; et debent incipi in c-faut a c-faut ascendendo in d-solre et a d-solre in f-faut ut hic patet:

[98] Exemplum 46. [SZAMUS 13GF]

Sed forma, sive melodia secundi toni secundum consuetudinem modernorum debet habere principium suum in f-faut. Nam secundus tonus ibidem ponit tenorem suum, seu incipit suum Euouae. Et ergo psalmorum minorum melodia ibidem ponit suum principium regulare, tali forma ut hic sequitur:

Exemplum 47. [SZAMUS 13GF]

Deinde sequitur melodia super psalmos maiores secundi toni, qui communiter ponunt principium suum in c-faut ut hic sequitur:

Exemplum 48. [SZAMUS 13GF]

Deinde sequitur principale Euouae secundi toni et est tale:

Exemplum 49. [SZAMUS 13GF]

Notandum autem, quod iste tonus nullam penitus habet differentiam tam in cantu Antiphonarum quam officiorum. Et est sciendum, quod secundus tonus sub isto uno Euouae habet 4 litteras iniciales, videlicet a c graves, d et f finales; id est, 4 sunt cordae id est loca notarum, in quibus Antiphonae secundi toni inchoantur, scilicet a-re, ut haec Antiphona "Laudate Dominum." Similiter haec Antiphona "Fidelis sermo et cetera," quae Antiphona secundum aliquos dicitur secundi toni, sed secundum aliquos propter intensionem sui cursus primi toni sub prima differentia appellatur, ut supra patuit. Continet etiam Antiphonas in c-faut inchoantes, sicut patet in ista Antiphona "Sicut lilium inter spinas."--Continet etiam istud Euouae Antiphonas in d-solre inchoantes, sicut patet in ista Antiphona "O sapientia." Similiter "O virgo virginum." Continet etiam Antiphonas in f-faut inchoantes, sicut patet in ista "Quem vidistis pastores," similiter "Genuit puerpera regem," ut patet in exemplis infra notatis:

[fol. 53a.] Exemplum 50. [SZAMUS 13GF]

Ostensa forma cum litteris inicialibus secundi toni in cantu Antiphonarum, consequenter videndum de litteris inicialibus in cantu officiorum id est Introituum. Est igitur advertendum, quod haedem litteres <litterae> iniciales sunt in cantu officiorum secundi toni, quae et in cantu Antiphonarum fuerint. Et etiam notandum, quod, sicut dictum est, quod secundus tonus nullam differentiam continet in cantu officiorum, sed solummodo continet principale Euouae, unde [99] primo ponitur forma seu melodia super versus seu psalmos Introituum officiorum secundi toni, quae sic iubilatur:

Exemplum 51. [SZAMUS 13GF]

Istud autem Euouae secundi toni in cantu officiorum continet Introitus in d-solre inchoantes, sicut patet in hoc Introitu "Dominus dixit ad me." Similiter in isto "Fac mecum." Continet etiam introitus in c-faut inchoantes, sicut patet in hoc Introitu "Mihi autem." Continet etiam Introitus in f-faut inchoantes, sicut patet in isto Introitu "Me exspectaverunt." Continet etiam Introitus in a-re inchoantes, sicut patet in isto "Ecce advenit." Similiter "Salve Sancta parens" ut patet hic infra:

Exemplum 52. [SZAMUS 13GF]

Deinde ostenditur forma sive melodia super versus Responsoriorum secundi toni. Et nota, quod ubicumque Responsoriorum secundi toni incipit versus, semper aut in d-solre finali, aut in c-faut gravi debet habere initium et debet terminari in c-faut. Exemplum primi ut hic:

[fol. 53b.]

Exemplum 53. [SZAMUS 13GF]

Exemplum secundum:

Exemplum 54. [SZAMUS 13GF]

Itaque iam duorum tonorum, videlicet primi autenti et sui plagalis id est secundi toni patuit forma, consequenter videndum est de forma secundi toni autenti id est tertii et sui plagalis id est quarti toni, quorum sedes finalis in e-lami finali habetur; de intensione autem et remissione antea patuit, ideo omittitur ad praesens. Unde breviter videndum est de forma sive melodia, qua omnes psalmi minores tertii toni modulantur. Et Notandum, quod psalmi minores tertii toni secundum quasdam provincias in g-solreut principium intonationis habent, tali melodia ut sequitur. Sed intentio ista est more antiquorum:

Exemplum 55. [SZAMUS 13GF]

Sed regularis intonatio tertii toni psalmorum minorum secundum usum modernorum musicorum debet esse in c-solfaut, tali melodia ut sequitur:

Exemplum 56. [SZAMUS 13GF]

[100] Deinde sequitur forma sive melodia super psalmos maiores sive cantica, qui psalmi tali melodia intonantur ut sequitur:

Exemplum 57. [SZAMUS 13GF]

Deinde sequitur [fol. 54a.] primum et principale Euouae in cantu Antiphonarum, et est hoc:

Exemplum 58. [SZAMUS 13GF]

Pro quo Notandum, quod tertius tonus habet 4 litteras iniciales, scilicet e.f.g.c, unde versus: Bis duo ternus habens e et f. g. c superaddes.--Quarum litterarum principale Euouae habet unam litteram, scilicet f, id est f-faut. Continet enim Antiphonas in f-faut inchoantes, ab f-faut gradatim cadentes, ut patet in hiis Antiphonis:

Exemplum 59. [SZAMUS 14GF]

Et Notandum, quod tertius tonus habet 4 differentias a primo et principali Euouae differentes. Prima differentia est haec:

Exemplum 60. [SZAMUS 14GF]

Haec autem differentia fit, quando cantus tertii toni inchoatur in e-lami in spatio, ut in ista Antiphona "Favus distillans". Similiter "O gloriosum". Et hoc est verum, si haec Antiphona "O gloriosum" inchoatur in e-lami. Si vero inchoatur in f-faut, ut in quibusdam ecclesiis, ut supra incepta est, tunc erit sub Euouae capitali:

Exemplum 61. [SZAMUS 14GF]

Deinde sequitur alia differentia tertii toni. Et est haec:

Exemplum 62. [SZAMUS 14GF]

Haec autem differentia fit, quando cantus tertii toni inchoatur in g-solreut, cum repetitione principii ascendendo, ut in ista Antiphona "Quasi unus", vel a g-solreut in a-lamire ascendendo per tonum, ibique aliquam faciendo <moram>, et dehinc per semiditonum in c-solfaut ascendendo, sicut sequitur:

Exemplum 63. [SZAMUS 14GF]

[fol. 54b.] Deinde sequitur alia differentia tertii toni et est talis:

Exemplum 64. [SZAMUS 14GF]

Et haec differentia fit, quando cantus tertii toni inchoatur in g-solreut et ascendit in a-lamire et sine ulla mora statim ascendit in c-solfaut sub figura ligata, ut patet in istis Antiphonis:

Exemplum 65. [SZAMUS 14GF]

Deinde sequitur ultima differentia tertii toni et est talis ut sequitur:

Exemplum 66. [SZAMUS 14GF]

Haec differentia habet duas litteras iniciales, primo quando cantus tertii toni inchoatur in g-solreut et per dyatesseron ascendit in c-solfaut, sicut patet in ista Antiphona "Orietur in diebus illis", vel a [101] g-solreut in a-lamire punctatim surgit, ab a-lamire vero per semiditonum in c-solfaut, similiter punctatim et non sub ligatis figuris et signis Neumarum, sicut patet in hac Antiphona "Reliquit eum tentator". Similiter "Cives mei vermes sunt". Secundo fit ista differentia, quando cantus tertii toni inchoatur in c-solfaut, sicut patet in ista Antiphona "Ista est speciosa". Similiter "Vivo ego":

Exemplum 67. [SZAMUS 14GF]

[fol. 55a.] Sequitur huius toni melodia super versus Responsoriorum. Et nota, quod ubicumque Responsorium initium habet, versus eius in cantu Sancti Gregorii in c-solfaut debet iniciari, tali melodia ut sequitur:

Exemplum 68. [SZAMUS 14GF]

Ostensa igitur forma cum litteris inicialibus super cantum Antiphonarum tertii toni, restat nunc dicere de cantu officiorum, pro quo Notandum, quod easdem continet litteras iniciales forma officiorum tertii toni, quas et forma Antiphonarum, unde primo datur forma sive melodia super psalmos Introituum tertii toni. Et sciendum, quod versus officiorum tertii toni semper in g-solreut debent inchoari, tali forma ut sequitur:

Exemplum 69. [SZAMUS 14GF]

Notandum autem, quod hoc capitale fit, quando Introitus tertii toni inchoatur in g-solreut; sive dehinc surgat, sicut patet in cantu in isto Introitu "Intret", similiter "Dispersit"; sive cadat, sicut patet in isto Introitu "Deus dum egrederis":

Exemplum 70. [SZAMUS 14GF]

Deinde sequitur differentia tertii toni in cantu officiorum et est tantummodo unica, videlicet haec:

Exemplum 71. [SZAMUS 14GF]

Haec autem differentia primo fit, quando Introitus tertii toni inchoatur in f-faut, sicut patet in isto Introitu "Si iniquitates", similiter "Ego clamavi". Secundo haec differentia [fol. 55b.] fit, quando Introitus tertii toni inchoatur in e-lami, ut patet hic "Dum clamarem". Similiter "Confessio" ut hic:

[102] Exemplum 72. [SZAMUS 14GF]

Sequitur forma secundi toni plagalis, sive collateralis tertii, videlicet quarti toni, qui eandem litteram finalem continet cum tertio tono, ut prius dictum est. Unde primo ponitur forma, sive melodia psalmorum, qui more antiquorum habent initium intonationum in e-lami, super tali forma quae sequitur:

Exemplum 73. [SZAMUS 14GF]

Sed secundum modernorum morem psalmi minores quarti toni sunt inchoandi in a-lamire. Ratio, quia quartus tonus ibidem ponit suum tenorem, ut patet in tali modulatione:

Exemplum 74. [SZAMUS 14GF]

Dehinc sequitur forma maiorum psalmorum, quorum inceptio debet fore in e-lami, per ascensum ut hic:

Exemplum 75. [SZAMUS 15GF]

Deinde sequitur primum et capitale Euouae huius toni in cantu Antiphonarum et est tale ut sequitur:

Exemplum 76. [SZAMUS 14GF]

Notandum autem, quod quartus tonus regulariter quinque litteras iniciales habet scilicet c.d.e.ff.g., quarum capitale Euouae continet tres, videlicet e. ff. et g. finales. Fit enim hoc Euouae, quando cantus quarti toni inchoatur in f-faut, ut patet in ista Antiphona "Michael Gabriel", aut in e-lami, sicut patet in ista Antiphona "Quaerite Dominum", aut in g-solreut non surgens, sed cadens, sicut "Rectos decet collaudatio":

[fol. 56a.]

Exemplum 77. [SZAMUS 15GF]

Et Notandum, quod iste tonus in cantu Antiphonarum habet 4 differentias, quarum prima est haec:

Exemplum 78. [SZAMUS 15GF]

Haec differentia fit, quando cantus quarti toni inchoatur in d-solre, ascendendo gradatim in e-lami et dehinc in f-faut, sicut patet in istis Antiphonis sequentibus "Rubum quem viderat", "Secus decursus aquarum":

Exemplum 79. [SZAMUS 15GF]

Deinde sequitur alia differentia, quae talis est:

Exemplum 80. [SZAMUS 15GF]

Haec differentia fit, quando cantus quarti toni inchoatur in c-faut, sicut patet in hac Antiphona sequenti:

Exemplum 81. [SZAMUS 15GF]

[103] Deinde sequitur alia differentia, quae secundum aliquas ecclesias talis est ut sequitur:

Exemplum 82. [SZAMUS 15GF]

Haec differentia fit, quando cantus quarti toni inchoatur in g-solreut et dehinc surgit in a-lamire, sicut patet in istis Antiphonis "O mors ero mors tua", "Syon renovaberis":

Exemplum 83. [SZAMUS 15GF]

Notandum, quod secundum aliquas ecclesias haec Antiphona "Fidelia omnia mandata eius et cetera" etiam continetur sub ista differentia praescripta. Sed potius videtur contineri sub Euouae capitale.

Deinde sequitur alia differentia, quae talis est:

Exemplum 84. [SZAMUS 15GF]

Haec differentia fit regulariter, quando cantus quarti toni inchoatur in d-solre et surgit per tonum in e-lami, vel ab e-lami per semiditonum in g-solreut, ut hic "Benedicta tu", "Stetit angelus":

Exemplum 85. [SZAMUS 15GF]

Deinde sequitur forma sive melodia super versus Responsoriorum quarti toni. Et sciendum, quod ubicumque Responsorium incipit, versus semper in a-lamire debet inchoari [fol. 56b.] sub tali medio <melodia?>, ut sequitur in exemplo infrascripto:

Exemplum 86. [SZAMUS 15GF]

Item notandum, quod finis huius melodiae quarti toni terminari debet in d-solre, tamen secundum consuetudines multarum ecclesiarum debitam proportionem vocum attendentium, quando repetitio Responsorii incipit in c-faut, tunc versus eiusdem Responsorii debet reverberare f-faut ibidemque terminari, sicut patet in hoc Responsorio "Deus qui sedes", quod est quarti toni et versus suus debet terminari in f-faut, eo quod repetitio ipsius, scilicet "quia tu solus" incipit in c-faut, ut hic patet:

Exemplum 87. [SZAMUS 15GF]

Deinde sequitur forma in cantu officiorum id est Introituum huius toni. Et sciendum, quod quartus tonus easdem litteras iniciales habet in cantu officiorum, quas et in cantu Antiphonarum. Primo igitur ostenditur forma super psalmos Introituum quarti toni, quorum inceptio debet fieri in a-lamire, ut hic:

Exemplum 88. [SZAMUS 15GF]

[104] Et notandum, quod ubicumque Introitus quarti toni incipiat, semper continetur sub hoc Euouae. Et quartus tonus non habet aliquam differentiam usitatam in cantu officiorum et cetera. Et tantum de quarto tono. Amen.

Expeditis duobus tonis autentis cum suis plagalibus consequenter ostenditur forma tertii toni autenti, id est quinti toni, cuius finis est in f-faut cum suo plagali, id est sexto tono, quare primo ostenditur forma, sive melodia psalmorum minorum quinti toni, qui secundum antiquos habent inceptionem suam in f-faut, per ascensum in c-solfaut, tali sub melodia intonationis ut sequitur:

[fol. 57a.]

Exemplum 89. [SZAMUS 15GF]

Sed secundum modernos psalmi minores quinti toni in c-solfaut sunt incipiendi, quia quintus tonus ibidem ponit tenorem suum, sub tali melodia ut sequitur:

Exemplum 90. [SZAMUS 15GF]

Deinde sequitur melodia psalmorum maiorum quinti toni, qui incipiendi sunt in f-faut, per ascensum in c-solfaut tali melodia:

Exemplum 91. [SZAMUS 15GF]

Deinde sequitur primum et principale Euouae quinti toni in cantu Antiphonarum. Et est tale:

Exemplum 92. [SZAMUS 15GF]

Est notandum, quod quintus tonus habet tres litteras iniciales tam in cantu Antiphonarum, quam officiorum, scilicet f finale, a et c affinales, quarum istud primum Euouae continet duas, scilicet a et c affinales. Fit enim hoc Euouae, quando cantus quinti toni inchoatur in a-lamire, sicut patet in ista Antiphona "Montes et colles," aut in c-solfaut, ut patet in ista Antiphona "Alleluja. Resurrexit Dominus":

Exemplum 93. [SZAMUS 16GF]

Notandum autem, quod quintus tonus in cantu Antiphonarum unam habet differentiam tantum, scilicet istam:

Exemplum 94. [SZAMUS 16GF]

Haec differentia fit, quando cantus toni quinti incipit in f-faut, sicut patet in istis Antiphonis sequentibus:

Exemplum 95. [SZAMUS 16GF]

Deinde sequitur forma super versus Responsorium quinti toni, quorum inceptio debet fieri in c-solfaut tali melodia:

Exemplum 96. [SZAMUS 16GF]

[105] [fol. 57b.] Deinde sequitur forma super versus Introituum. Et qui debent inchoari in f-faut tali melodia ut sequitur:

Exemplum 97. [SZAMUS 16GF]

Notandum autem, quod sicut dictum est, quintus tonus in cantu officiorum habet tres litteras iniciales, sicut et in cantu Antiphonarum, scilicet f, a et c, quarum istud Euouae habet duas, scilicet a et c. Fit enim, quando Introitus quinti toni inchoatur in a-lamire sicut patet in isto Introitu "Miserere mihi Domine," aut in c-solfaut, sicut patet in isto Introitu "Ecce Deus," ut patet hic infra:

Exemplum 98. [SZAMUS 16GF]

Et notandum, quod quintus tonus unam habet differentiam in cantu officiorum, quae talis est:

Exemplum 99. [SZAMUS 16GF]

Et ista differentia fit, quando cantus quinti toni inchoatur in f-faut, sicut patet in istis Introitibus qui sequuntur: "Laetare Iherusalem," "Loquebar de testimoniis tuis":

Exemplum 100. [SZAMUS 16GF]

Et sic patet forma quinti toni tam in cantu Antiphonarum, quam officiorum. Et tantum de quinto et cetera.

Tertii toni plagalis, hoc est sexti toni dehinc forma praesentatur, qui cum quinto tono eandem retinet sedem finalem, scilicet f-faut in linea. Et primo videndum est de melodia psalmorum minorum, qui more antiquorum inchoantur in f-faut, ascendendo per tonum in a-lamire tali forma:

Exemplum 101. [SZAMUS 16GF]

Sed more modernorum psalmi minores sexti toni incipiendi sunt in a-lamire. Ratio huius est, quia sextus tonus ibidem ponit tenorem suum, sive Euouae tali melodia:

Exemplum 102. [SZAMUS 16GF]

[fol. 58a.] Deinde sequitur forma maiorum psalmorum, qui incipiendi sunt in f-faut, per tonum ascendendo in a-lamire tali melodia:

Exemplum 103. [SZAMUS 16GF]

Deinde sequitur principale Euouae sexti toni in cantu Antiphonarum, et est tale:

Exemplum 104. [SZAMUS 16GF]

Istud autem Euouae continet Antiphonas in f-faut inchoantes [106] et ab f-faut sive cadentes, sive surgentes. Cadentes, sicut "O admirabile commercium," surgentes, sicut "Conspicit in caelis." Et notandum, quod sextus tonus in cantu Antiphonarum rarissime aliam litteram inicialem <accipit>, nisi f-faut, ut infra patet in exemplis:

Exemplum 105. [SZAMUS 16GF]

Item notandum, quod sextus tonus in cantu Antiphonarum secundum consuetudinem multarum ecclesiarum habet unam differentiam, quae talis est:

Exemplum 106. [SZAMUS 16GF]

Et haec differentia fit, quando cantus sexti toni inchoatur in f-faut gradatim ascendendo in g-solreut, ibique duos unisonos faciendo, sicut patet in ista Antiphona "Benedictus." Sed ista differentia non est usitata in omnibus ecclesiis, ergo haec Antiphona "Benedictus" et similis continetur sub Euouae capitali, ut infra patet:

Exemplum 107. [SZAMUS 16GF]

Deinde sequitur forma sive melodia super psalmos Introituum sexti toni, quae est talis:

Exemplum 108. [SZAMUS 16GF]

Et notandum, quod ubicumque Introitus sexti toni incipit, semper sub isto Euouae continetur, videlicet in istis Introitibus "Omnes gentes plaudite." Similiter "In medio ecclesiae" etceteriis.

Et sciendum, quod sextus tonus in cantu officiorum nullam habet differentiam consuetam, sed unam habet inconsuetam, quae talis est:

Exemplum 109. [SZAMUS 16GF]

Et haec differentia fit, quando Introitus sexti toni inchoatur in c-faut et a c-faut leviter surgit, sicut patet in isto Introitu, qui sequitur [Fol. 58b.] "Quasi modo geniti:"

Exemplum 110. [SZAMUS 17GF]

Sed ista differentia aput nos non est communis, ergo iste Introitus "Quasi modo" continetur sub Euouae capitali, quia inceptio ipsius quasi in omnibus libris in d solre habetur ut hic:

Exemplum 111. [SZAMUS 17GF]

Deinde sequitur melodia super versus Responsoriorum sexti toni. Et sciendum, quod ubicumque Responsorium sexti toni incipit, versus suus semper in f-faut debet incipi et etiam terminari tali forma:

[107] Exemplum 112. [SZAMUS 17GF]

Post ostensionem formarum trium tonorum autentorum et totidem plagalium, consequenter ostenditur forma quarti toni et ultimi toni autenti, qui septimus tonus nuncupatur, qui cum suo plagali, id est octavo tono sedem finalem in g-solreut retinent, quocirca ostenditur forma psalmorum minorum septimi toni, qui more antiquorum in bfabmi sunt inchoandi, per b durum ascendendo per semitonium tali forma, quae sequitur:

Exemplum 113. [SZAMUS 17GF]

Sed more modernorum regulariter considerando psalmi minores in d-lasolre sunt inchoandi. Ratio est, quia septimus tonus ibidem ponit tenorem sui Euouae, tali melodia ut sequitur:

Exemplum 114. [SZAMUS 17GF]

Deinde sequitur forma maiorum psalmorum, qui psalmi etiam dupliciter intonantur, videlicet more antiquorum et more modernorum. More antiquorum psalmi maiores incipiendi sunt in bfabmi per b durum ascendendo per semiditonum in d-lasolre tali melodia:

Exemplum 115. [SZAMUS 17GF]

Sed more modernorum psalmi maiores regulariter intonandi sunt in d-lasolre, ut iam ubilibet communis usus tenet ut sequitur:

[fol. 59a.]

Exemplum 116. [SZAMUS 17GF]

Deinde sequitur primum et principale Euouae septimi toni in cantu Antiphonarum et est tale:

Exemplum 117. [SZAMUS 17GF]

Unde notandum est, quod septimus tonus habet quinque litteras iniciales, scilicet g. a. b. c. d, quarum hoc primum Euouae continet duas, scilicet g et a, id est g-solreut finale et a-lamire. Fit enim hoc, quando cantus septimi toni inchoatur in g-solreut et a g-solreut surgit per tonum sive per ditonum, sicut patet in hac Antiphona "Maria stabat", sive per dyatesseron, sicut patet in ista Antiphona "Vidit Iacob scalam", sive per dyapente punctatim ascendendo, sic videlicet, quod punctus sive nota inferior unam sillabam <?> usurperet, et reliquus sublimior reliquam, ut patet in istis Antiphonis "Exortum est in tenebris". Similiter "Argentum et aurum et cetera", ut patet bene <?> intuenti. Fit etiam hoc primum Euouae, quando Antiphona septimi toni inchoatur in a-lamire, sicut patet in ista Antiphona "Ipse praeibit ante illum" et cetera, ut sequitur:

[108] Exemplum 118. [SZAMUS 17GF]

Notandum autem, quod septimus tonus in cantu Antiphonarum habet quatuor differentias, quarum prima est talis ut sequitur:

Exemplum 119. [SZAMUS 17GF]

Haec differentia fit, quando cantus septimi toni inchoatur in g-solreut, et a g-solreut surgit per dyapente in d-lasolre sub nota ligata et non punctatim, sicut patet in ista Antiphona "Veterem hominem", sive etiam Antiphona faciat quandam morulam in g-solreut et tandem ascendat sub nota ligata in d-lasolre, sicut patet in ista Antiphona "Gabriel angelus". Similiter "Baptista contremuit", ut patet in exemplis:

[fol. 59b.]

Exemplum 120. [SZAMUS 17GF]

Deinde sequitur alia differentia, quae est talis:

Exemplum 121. [SZAMUS 17GF]

Et haec differentia fit, quando Antiphona septimi toni inchoatur in c-solfaut, sicut patet in ista Antiphona "Dixit Dominus", vel in bfabmi, dehinc non cadens, sed surgens tantummodo sive gradatim, sive non, sicut patet in ista Antiphona "Stella ista", ut sequitur:

Exemplum 122. [SZAMUS 17GF]

Deinde sequitur tertia differentia septimi toni in cantu Antiphonarum, quae talis est:

Exemplum 123. [SZAMUS 17GF]

Haec autem differentia fit, quando cantus septimi toni inchoatur in d-lasolre, sicut patet in ista Antiphona "Angeli archangeli", "Tu es Petrus", "Sit nomen":

Exemplum 124. [SZAMUS 17GF]

Deinde sequitur quarta et ultima differentia huius toni, quae talis est:

Exemplum 125. [SZAMUS 17GF]

Haec autem differentia fit, quando cantus septimi toni inchoatur in b-fa-b-mi et non surgit, sed cadit per ditonum in g-solreut, sicut patet in ista Antiphona, quae sequitur et cetera:

Exemplum 126. [SZAMUS 17GF]

Deinde sequitur forma super versus Responsoriorum septimi toni, qui in d-lasolre habent incipi tali melodia:

Exemplum 127. [SZAMUS 18GF]

[109] Deinde sequitur forma super versus Introituum septimi toni, quorum inceptio in c-solfaut habet fieri tali melodia:

[fol. 60a.]

Exemplum 128. [SZAMUS 18GF]

Notandum autem, quod septimus tonus nullam habet differentiam in cantu officiorum, unde istud Euouae septimi toni continet omnes Introitus septimi toni, ubicumque inchoentur, ut "Puer natus est nobis", similiter "Populus Syon", similiter "Deus in adiutorium".

Deinde quarti et ultimi plagalis, id est octavi sequitur forma, ubi primo notandum, quod psalmi minores octavi toni secundum usum antiquorum inceptionem suae modulationis habent in g-solreut finali per ascensum in c-solfaut tali melodia. Et notandum, quod septimus et octavus tonus in g-solreut habent sedem finalem et cetera. Exemplum:

Exemplum 129. [SZAMUS 18GF]

Sed secundum modernos psalmi minores octavi toni sunt incipiendi in c-solfaut, quia octavus tonus ibidem ponit tenorem sui Euouae tali melodia:

Exemplum 130. [SZAMUS 18GF]

Deinde ponitur forma maiorum psalmorum, qui tali melodia sunt inchoandi:

Exemplum 131. [SZAMUS 18GF]

Deinde sequitur primum et principale Euouae octavi toni in cantu Antiphonarum et est tale:

Exemplum 132. [SZAMUS 18GF]

Notandum autem, quod octavus tonus tam in cantu Antiphonarum, quam in cantu officiorum habet septem litteras iniciales, scilicet c. d. e. f. g. a. c. Harum litterarum primum et principale Euouae habet tres, scilicet d. g finales et a acutum. Fit enim hoc primum Euouae, quando cantus octavi toni inchoatur in d-solre, [fol 60b.] sicut patet in ista Antiphona "Iherusalem gaude," aut in g-solre, ut patet in hac Antiphona "Beatus vir qui suffert," aut in a-lamire, sicut patet in ista Antiphona "Completi sunt," ut hic habet videri:

Exemplum 133. [SZAMUS 18GF]

[110] Item notandum, quod octavus tonus in cantu Antiphonarum habet quatuor differentias, quarum prima est haec:

Exemplum 134. [SZAMUS 18GF]

Haec differentia fit, quando cantus octavi toni inchoatur in e-lami, sicut patet in ista Antiphona "Ecce nunc tempus acceptabile." Secundo, quando cantus octavi toni inchoatur in f-faut, sicut patet in ista Antiphona "Iusti confitebuntur," similiter "Zachee festinans descende" et cetera.

Exemplum 135. [SZAMUS 18GF]

Deinde sequitur alia differentia, quae talis est:

Exemplum 136. [SZAMUS 18GF]

Haec differentia fit, quando cantus octavi toni inchoatur in c-solfaut et a c-solfaut non surgit, sed cadet leviter, sicut patet in ista Antiphona "In aeternum," similiter in ista quae sequitur "Deo nostro iocunda sit laudatio":

Exemplum 137. [SZAMUS 18GF]

Deinde sequitur tertia differentia, quae est talis:

Exemplum 138. [SZAMUS 18GF]

Haec differentia fit, quando cantus octavi toni inchoatur in c-solfaut, per unisonum et a c-solfaut surgit per tonum, sicut patet in ista Antiphona "Zelus domus tuae," similiter hic ut sequitur "Factus est repente."

Exemplum 139. [SZAMUS 18GF]

Et quidam dicunt istam differentiam a c-solfaut continere antiphonas, per semitonium remissas, sed mox [fol. 61a.] c-solfaut reverberantes, dehinc d-lasolre tangentes, sicut patet in ista Antiphona "Veniet fortior me post me."

Exemplum 140. [SZAMUS 18GF]

Deinde sequitur ultima differentia, quae differentia tonus peregrinus nuncupatur. Et canitur ut communiter <?> in festivitatibus paschalibus super illum psalmum "In exitu Israel" et est talis:

Exemplum 141. [SZAMUS 18GF]

Et haec differentia potest committi, quando Antiphona octavi toni incipit in c gravi gradatim ascendendo, ut in hac Antiphona "Nos qui vivimus," aut in d finali gradatim descendendo, ut in ista Antiphona "Angeli domini":

Exemplum 142. [SZAMUS 18GF]

[111] Notandum autem, quod de inventione istius toni peregrini fabulose memoratur, quod quidam conventus monachorum aggregatione congregatus exstitit, cuius cantus tempore paschali praescriptam incepit Antiphonam, videlicet "Nos qui vivimus." Chorus vero ad incipiendum psalmum ex providentia obmutuit, abbas vero plus erubescentes veri Euouae immemor, sub forma non in acutis, sed in voce gravi in a-lamire incipientis <?> sic tubavit:

Exemplum 143. [SZAMUS 18GF]

Deinde sequitur forma sive melodia versuum Responsoriorum octavi toni et est talis:

Exemplum 144. [SZAMUS 19GF]

Deinde sequitur forma sive melodia super psalmos Introituum, quae talis est ut sequitur:

Exemplum 145. [SZAMUS 19GF]

[fol. 61b.] Istud est principale Euouae Introituum octavi toni. Et sciendum, quod octavus tonus in cantu Introituum habet unam differentiam tantum, quae est talis:

Exemplum 146. [SZAMUS 19GF]

Et ista differentia habet duas litteras iniciales, scilicet d et g finales. Fit enim ista differentia, quando Introitus octavi toni inchoatur in d-solre, sicut patet in isto Introitu "Lux fulgebit," similiter "Spiritus Domini," aut quando Introitus octavi toni inchoatur in g-solreut et dehinc per dyatesseron cadit in d-solre, sicut patet in isto Introitu "Ad le levavi:"

Exemplum 147. [SZAMUS 19GF]

Sed Introitus octavi toni alibi et aliter inchoantes continentur sub Euouae capitali. Dupliciter notantur aliter inchoantes, quia Introitus octavi toni in g-solreut inchoantes et non cadentes per dyatesseron in d-solre continentur sub Euouae capitali, ut patet in isto Introitu "Deus in adiutorium." Exemplum de hiis:

Exemplum 148. [SZAMUS 19GF]

Item de cursu tonorum est sciendum, quod sicut omnium rerum actio tendit ad finem, a quo denominatur <denotatur>, sic omnium cantionum modulatio aliquam recepit clavem finalem. Sunt autem 4 claves finales propriae omnium tonorum, in quibus omnis cantus regulariter formatus debet terminari, videlicet d.e.f. et g finales, de quibus etiam dictum est in praecedentibus iuxta [112] tonorum declarationem. Unde notandum, quod primus tonus et secundus in d-solre habent sedem finalem proprie, sed improprie pausant aliquando [fol. 62a.] in a-lamire. Versus. In d finitur primus periturque secundus. Ac a-lamire pro re decet hiis dare finem.--Tertius et quartus proprie pausant in e-lami, sed improprie aliquando in bfabmi. Versus. Tertius et quartus in e sumpserunt sibi finem. Et bfabmi pro mi capiunt aliquando.--Item quintus et sextus proprie pausant in f-faut, sed improprie pausant aliquando in c-solfaut. Versus. Quintus in f finit sextumque sibi sociabit. Horumque finis c-solfaut est aliquando.--Item septimus et octavus proprie pausant in g-solreut, sed improprie aliquando pausant in d-lasolre. Versus. Septimus in g cadit, octavus iungitur illi.--Nam de principiis tonorum sive litteris inicialibus cuiuslibet toni in suo loco satis est declaratum, quare de illo supersedeo ad praesens causa brevitatis.

Quibus sic habitis et positis propter melioris memoriae impressionem est sciendum, quod primus, quartus et sextus tonus suum Euouae incipiunt in a-lamire. Versus. Primus cum quarto, sexto simul inchoat ex a.--Tertius autem, quintus et octavus suum Euouae incipiunt in c-solfaut. Versus. Tertius et quintus, octavus incipit in c.-- Sed solus secundus tonus incipit suum Euouae in f-faut, et septimus tonus ponit principium sui Euouae in d-lasolre. Versus. F-que secundum habet in, septimus altior istis.--Et harum regularum veritas stabit, dummodo isti toni in sedibus principalibus terminantur, propter quod notandum est pro regula generali, quod quantumcumque principium Euouae distat a sede principali, tantum distat a sede ministrali, ut patet exemplo. Primus tonus quando terminatur regulariter, tunc terminatur in d-solre et sic tunc ponit suum Euouae in a-lamire. Sed primus tonus in sede ministrali terminatur in a-lamire et sic tunc ponit suum Euouae in dyapente [fol. 62b.] supernorum <?>, videlicet in e-lami acuto. Et eodemmodo de omnibus aliis tonis est videndum et cetera.

Et incidit non frustra de inceptione Antiphonarum interserendum, quae ante psalmos incipiuntur et quandoque partim cantantar, sicut in diebus ferialibus et festis simplicibus, quandoque vero incipiendo ante psalmos integraliter terminantur, sicut in magnis festivitatibus, unde sciendum, quod horae canonicae sive legantur submissa voce, sive canantur voce solenni, Antiphona ante psalmos semper debet prius inchoari propter latens dei misterium. Sed forte diceret aliquis, sicut ignorando <ignorantes> misterium ibi latens dicunt, dum horae canonicae submissa voce leguntur, tunc Antiphonam praeincipi non oportet, quia talis praeinceptio [113] Antiphonae solummodo fit, ut intonantia psalmi facilius habeatur, propter quod dicunt, quod talis praeinceptio Antiphonarum solummodo locum habet, quando horae canonicae cantantur voce solenni in choro.

Quibus est respondendum, quod talis praeinceptio Antiphonarum non solum fit propter psalmorum intonantiam, quia sic nullum misterium ibi lateret, quod non est verisimile, cum nil sit ordinatum in ecclesia Dei, quin aliquid misterium ibi lateret, prout patet per Wilhelmum in Rationali de divinis officiis, unde si talis praeinceptio Antiphonarum solummodo fieret propter psalmorum intonantiam, ex hinc duo sequerentur incommoda.

Primum esset id, quod tunc superflue in magnis solennitatibus Antiphonae ante psalmos totaliter integrarentur. Ex quo secunda praeinceptio sufficeret pro psalmorum intonantia, prout sic <fit> diebus simplicibus. Secundum autem esset id, quod maturi viri choratores Antiphonas ante psalmos in ecclesiis kathedralibus incipiendo confusi redderentur, quia posset eis rationabiliter obiiciendo sic dici: vos ydeotae in principiis sacerdotalibus ignari non potestis incipiendo psalmum debite intonare, nisi prius per inceptionem Antiphonae vobis ipse tonus praesignetur, quod videtur proculdubio esse absurdum de talibus viris praesumendum.

Non ergo venerabiles praedecessores nostri Sancti Patres propter solam intonantiam psalmorum praeinceptionem Antiphonarum introduxerunt, [fol. 63a.] sed aliquid misterium sanctitatis ibidem demonstraverunt, teste Innocentio in Summa poenitentiali capitulo 30., in qua ponit ea, quae scire sunt necessaria sacerdoti. Etiam si praeinceptio Antiphonae esset causa intonationis, tunc uniformiter tam diebus solennibus, quam simplicibus sufficeret sola Antiphonarum inceptio vel econverso sufficeret sola Antiphonarum ante psalmos integratio. Sed quia diebus simplicibus Antiphonae ante psalmos solum incipiuntur et diebus solennibus totaliter sumuntur, ergo intonatio non est ratio sufficiens, propter quod, prout ex praedicta Summa Innocentii trahitur, dicendum est, quod Antiphonarum praeinceptio mistice repraesentat praegustationem perfectae charitatis futurae patriae, psalmus vero repraesentat laborem, quo mediante pervenitur ad eiusdem charitatis perfectionem. Integralis autem Antiphonarum resumptio post psalmos repraesentat plenam futurae charitatis agnitionem et saturitatem, de qua scriptum est psalmo 16. "Tunc satiabor, cum apparuerit [114] gloria tua", unde versificatores: Antiphonae prius inceptae plene recitantur. Post psalmum dilectio Christi sancta vocatur. Incipit in medio, quae post plenissime datur.--

Sed Antiphonarum integratio ante psalmos in magnis festivitatibus maiorem praegustationem perfectae charitatis futurae patriae reportat, cum in talibus solennitatibus omnis contemplatio et devotio debet augmentari. Vel ista praeinceptio Antiphonarum repraesentare potest ea, quae in Veteri Testamento Judeis promittebantur bona temporalia terrae repromissionis, quae omnino transitoria fuerunt. Et integralis Antiphonarum resumptio post psalmos potest repraesentare vitam aeternam patriae nobis promissum <promissam> in tempore gratiae, id est in Novo Testamento. Versus. Ut vetus abscisa <?> spopondit praemia tantum. Quaeque triumphante Christo cum plebe donantur. Sic prius Antiphonae scinduntur, post replebuntur.--

Item sciendum, quod nec est necesse [fol. 63b.] in praeinceptione maioris Antiphonae, ut cantetur ipsa Antiphona ad plenam distinctionem, ex quo ipsa praeinceptio Antiphonae repraesentat solam praegustationem, id est morsellum minimum gaudii caelestis, sed quo ad praeinceptionem Antiphonae sufficit una dictio vel duae iuxta intonantis voluntatem. Et sciendum, quod cantus repraesentat gaudium futurae patriae, per orationem vero illud rogamus. Versus. Gaudia neuma notat <vocat>, oratio poscit et illud. Quod nos incipimus, caelestis compleat autor.--Quare sequitur, quod horae canonicae sive cantentur, sive submissa voce legantur. Antiphona semper debet prius incipi et intonari et cetera.

Et sic est finis per Ladislaum de Zalka, quia exemplar non habuit ultra. In Pathak sub Johannis baccalaurei practica 1490.

Cum sol giro lucis patiebatur eclipsim

Annorum, cui nomen dono Jovis erat

Recte Mathias, dumque Polonos instar acervis

Terra fovebat predis, liber iste finit.

[117] [Szalkai MS, 117; text: 1. 2. 3. 4. 5a, 5b. 5c. 6. 7. 8. 9. 10. L-ut a-re b-mi credo non posse mutari vel variari. Solfas et varias sic c-faut et bene mutas. Debes d-solre mutando sic variare. Sic e-lami varia solfando sic quoque muta. Mutans solfabis sic f-faut et variabis. Sic est mutandum g-solreut et variandum. Sic a-lamire solfans mutando require. Sic bene solfamus c-solfaut et variamus. Sic d-lasolre solfans mutando requiras. Sic solfans e-lami variabis. F-faut sic varia solfando sic quoque muta. Sic mutandum est g-solreut et variandum.] [SZAMUS 02GF]

[118] [Szalkai MS, 118; text: 11. 12. 13. 14. 15. Sic a-lamire solfando debes adire. Semper sic solfa, muta variaque cc-solfa. Arcem dd-lasol inter clavesque tenet altam. E-la non varia, supra manum tibi dat la. <1> Consors Trinitatis Sancte Spiritus, da nobis quaesumus, bonitatem, disciplinam, scientiam. Rudibus utilis haec tota, instrumentis circuit ut rota. Dyapente iugiter cum dytono auditorem demulcet dulcissono. <2> Sumentibus bonis instrumentis da nobis quaesumus. <3> Vocibus gravibus concinentibus da nobis quaesumus. Sospitatem ac quietem, laetitiam. <4> Scriptis catholicis ducentibus da nobis quaesumus. <5> Intellectum atque prudentiam da nobis quaesumus. <6> Divinis legibus iubilantibus da nobis quaesumus. <7> Sapientiam Sancti Spiritus da nobis quaesumus.] [SZAMUS 03GF]

[119] [Szalkai MS, 119; text: 16. 19. Ter trini sunt modi, quibus omnis cantilena contexitur, scilicet Unisonus, Semitonium, Tonus, Semiditonus, Ditonus, Dyatessaron, Dyapente, Semitonium cum dyapente, Tonus cum dyapente. Ad hoc modos Dyapason. Si quem delectant, eum hunc modum scire oportet. Cumque tam paucis clausulis tota armonia formetur, utilissimum est eos altae memoriae commendare, nec prius ab huiusmodi studio resilire, donec vocum intervallis agnitis armoniae totius facillime queat comprehendere notitiam. Euouae. Tonus: ut-re-re-ut. Dytonus: ut-mi-fa-la. Semiditonus: re-fa-re-fa-fa. Semitonium: fa-mi-fa-mi-fa-fa. Dyatesseron: sol-re-sol, sol-re-sol. Dyapente: ut-sol-sol-ut, re-la-mi-mi-fa-fa. Semitonium cum dyapente: fa-mi-fa-mi-re-ut-mi-fa-sol. Dyapason: sol-re-fa-fa-mi-mi. Dixit Dominus Domino meo, sede a dextris meis.] [SZAMUS 07GF]

[120] [Szalkai MS, 120; text: 17. 18. 20. 21. 22. 23. 24. 25. 26. 27. 28. 29. 30. 31. 32. Primum quaerite regnum Dei. Primi toni melodia psallens in directo. Magnificat anima mea Dominum. Benedictus Dominus Deus Israel, quia visitavit et fecit redemptionem plebis suae. Saeculorum primum. Johannes autem cum audisset. Ecce tu pulchra es. Ecce nomen Domini. Ecce in nubibus caeli. Ave Maria gratia plena. Canite tuba. Euouae. Prima differentia. Fidelis sermo et omni acceptione dignus. Ecce ego mitto vos. In plateis ponebantur infirmi. Leva Jerusalem oculos. Hii qui linguis loquuntur novis. Mei autem de die in diem quaerunt vias meas. Volo pater. Reges Tharsis. Nisi tu Domine. Adiutorium nostrum.] [SZAMUS 11GF]

[121] [Szalkai MS, 121; text: 33. 34. 35. 36. 37. 38. 39. 40. 41. 42. 43. 44. 45. Apertis thesauris suis. Pulchra ex et decora. Exi cito in plateas. Prima differentia peregrina. Secunda differentia. Tertia differentia. Quarta differentia. Biduo vivens. Speciosus. Christi virgo. Euouae. Rex omnis terrae. Primus et novissimus deus est principium et clausula rerum. Cherubim quoque et Seraphim. Qui potuit transgredi. Ora pro populo, interveni pro clero et cetera. Quia ex te. Prima aetate sunt Adam et Ewa creati. Et positi sunt in sede beata. Gloria patri et cetera. Primum principale Exsurge quare obdormis Domine. Da pacem Domine. Dominus secus mare. Etenim sederunt principes. Euouae vel Euouae. Gaudeamus. Rorate. Suscepimus. Secunda differentia est ista. Ego autem. Misereris omnium. Sapientiam Sanctorum. Salus autem.] [SZAMUS 12GF]

[122] [Szalkai MS, 122; text: 46. 47. 48. 49. 50. 51. 52. 53. 54. 55. 56. 57. 58. Secundum autem in fine sic variabis. Dixit Dominus Domino meo, sede a dextris meis. Magnificat anima mea Dominum. Benedictus Dominus Deus Israel. Euouae. Laudate Dominum. Fidelis sermo et omni. Sicut lilium inter spinas. O sapientia. Quem vidistis pastores. Genuit puerpera regem. Secunda aetate natavit archa, diluvio passim fluente. Gloria patri et filio et Spiritui Sancto. Dominus dixit ad me. Mihi autem nimis. Me exspectaverunt peccatores. Salve sancta parens. Secundum Testamentum Novum praecedat dignitate vetus. Cumque evigilasset Jacob. Tertium suspende in medio, sed in fine praecipita. Dixit Dominus Domino meo, sede a dextris meis. Quia visitavit et fecit redemptionem plebis suae.] [SZAMUS 13GF]

[123] [Szalkai MS, 123; text: 59. 60. 61. 62. 63. 64. 65. 66. 67. 68. 69. 70. 71. 72. 73. 74. 76. Quando nata est. Qui de terra est. O gloriosum. Euouae. Favus distillans. O gloriosum. Quasi unus. Quem in aeternum. Omnia. Euouae vel sic Euouae. Tollite portae. Salva nos Domine. Orietur in diebus illis. Reliquit eum tentator. Cives mei vermes sunt. Ista est speciosa. Vivo ego, dicit Dominus. Tres personae sunt in Sancte Trinitate: pater, filius et spiritus sanctus. Tentatus Abraham tertia aetate dilectum filium Ysaak mactare parabat. Gloria patri. Euouae capitale. Intret oratio. Dispersit, dedit. Deus dum egrederis. Si iniquitates. Ego clamavi. Dum clamarem. Confessio et pulchritudo. Quartus imprimis gradatim ascendit, sed tandem ab alto cadit. Dixit Dominus Domino meo, sede a dextris meis.] [SZAMUS 14GF]

[124] [Szalkai MS, 124; text: 75. 77. 78. 79. 80. 81. 82. 83. 84. 85. 86. 87. 88. 89. 90. 91. 92. Magnificat anima mea Dominum. Benedictus Dominus Deus Israel. Michael Gabriel. Quaerite Dominum. Rectos decet collaudatio. Euouae. Rubum quem viderat Muyses. Secus decursus aquarum. Sancte Nicolae confessor Domini. Vel sic. O mors ero mors tua. Syon renovaberis. Benedicta tu. Stetit angelus. Quatuor libris evangelii instruuntur quatuor plagae mundi. Quarta aetate Moyses legis tabulas accepit in monte Sinay. Gloria patri. Quinti medietas quarto est similis, sed in fine dissimilis. Dixit Dominus Domino meo, sede a dextris meis.] [SZAMUS 15GF]

[125] [Szalkai MS, 125; text: 93. 94. 95. 96. 97. 98. 99. 100. 101. 102. 103. 104, 105. 106, 107. 108. 109. Montes et colles. Alleluja. Resurrexit Dominus. Alleluja. Euouae. Alma Redemptoris mater. Ecce concipies et paries filium. Quinque libris mosaycae legis erudiebantur iudei. Quinta aetate praevaluit David in funda et lapide contra Goliam. Gloria. Miserere mihi Domine. Ecce Deus. Laetare Jerusalem. Loquebar de testimoniis tuis. Sextus autem ut primus imponitur, sed aliter disponitur. Dixit Dominus Domino meo, sede a dextris meis. Magnificat anima mea Dominum. Benedictus Dominus Deus Israel. Vel sic. O admirabile commercium. Conspicit in caelis. Benedictus Dominus Deus meus. Salvator noster Dominus Jesus natus est in aetate sexta. Gloria patri.] [SZAMUS 16GF]

[126] [Szalkai MS, 126; text: 110. 111. 112. 113. 114. 115. 116. 117. 118. 119. 120. 121. 122. 123. 124. 125. 126. Quasi modo geniti. Sextam aetatem Dominus mundi visitans hanc suo cultu dedicavit. Septimus quartum in medio respicit, sed in fine despicit. Dominus dixit Domino meo, sede a dextris meis. Magnificat anima mea Dominum. Benedictus Dominus Deus Israel. Euouae. Maria stabat ad monumentum plorans. Vidit Jacob scalam. Exortum est in tenebris. Argentum et aurum. Ipse praeibit ante. Veterem hominem renovas Salvator. Gabriel angelus. Baptista contremuit et non audet tangere. Dixit Dominus. Stella ista. Angeli archangeli. Tu es Petrus. Sit nomen. Mirificavit Dominus. Redemptionem misit Dominus.] [SZAMUS 17GF]

[127] [Szalkai MS, 127; text: 127. 128. 129. 130. 131. 132. 133. 134. 135. 136. 137. 138. 139. 140. 141. 142. 143. A septem demoniis Mariam Magdalenam Dominus Jesus septiformi gratia curavit. Gloria patri et cetera. Septima aetate resurgemus, rationem meritorum reddentes. Gloria patri. Euouae. Octavus secundo respondens in medio tali tenore concluditur. Dixit Dominus Domino meo, sede a dextris meis. Magnificat anima mea Dominum. Benedictus Dominus Deus Israel. Jerusalem gaude. Beatus vir qui suffert et cetera. Completi sunt dies. Ecce nunc tempus acceptabile. Iusti confitebuntur. Zachee festinans. Deo nostro iocunda sit laudatio. Factus est repente de caelo sonus. Veniet fortior me post me. Nos qui vivimus. Angeli Domini. Tali tenore tonus cantabitur hic peregrinus. In exitu Israel de Egypto domus Jacob de populo barbaro.] [SZAMUS 18GF]

[128] [Szalkai MS, 128; text: 144. 145. 146. 147. 148. Octavus dies resurrectionis Salvatoris perpetuum octavum diem signat Beatorum. Gloria patri et filio et cetera. Octava aetate, quae carebit fine, perpetua pace fruemur. Gloria patri. Euouae. Lux fulgebit. Spiritus Domini. Ad te levavi. In excelso trono. Invocavit me. Deus in adiutorium.] [SZAMUS 19GF]



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License