Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[1] (f. 158r) Incipit lectura per Petrum Tallanderii ordinata tam super cantu mensurabili quam immensurabili.

[P]lenius et principalius caeteris artibus liberalibus amoenam artem musicae te docebo.

Primo, versus aliquos hic ponendo ad laudem dulcis scientiae institutos necnon auctores doctorum solempnium huius orbis.

Versus :

Fecit in armonia Deus omnia creata;

Edidit armoniam caeli revoluto primam.

Fabrica Pythagorae diatesseron et diapente;

Orpheus armonicis sponsam revocavit ab umbris.

Mitescit cythara David Saulem et Alachia

P[rae]sentim devicit; sic muros Amphion egit.

Sic ruit et Jerico; dum dormit Argus Ityso

Fantur Sirenes cantu ad se cogere naves.

Viribus armoniae sunt haec et talia quaeque;

Non melior melos quam libro tradito isto;

Armonicos flores liber iste tenet meliores

Et per cantores facta laudabiliora.

Auctores doctorum super scientia musicae et primo Isidorus.

"Musica movet affectus; provocat in diversos habitus sensus, animi mulcet, et singulorum operum fatigationes vocis consolatio consolatur. Exercitatos animos sedat, ut legitur de David, qui Saulem a spiritu inmundo arte modulationis liberavit. Ipsa quoque musica bestias, serpentes, volucres et delphines provocat per auditum, sic venae, sic nervi corporis [2] humani et eorum pulsus; sic omnes eiusdem corporis artus virtute armonica pariter sociantur."

Haec autem musica de qua intendimus potest dici strumentalis quia ex ea vocibus et sonis strumentorum fit armonia, quaequidem armonia est dulcis cantuum consonantia, proveniens ex proportione debita in diversis (f. 158v) vocibus, flatibus, pulsibus et sonis.

Hugo. Item dicit Hugo: "Armonia dicitur ab 'A' et 'monos,' quod est unum, quia ad unum tendunt omnes voces, id est, ad unam concordiam. Nam in omni melodia exiguntur plures voces sive soni et hi concordes, quia una vox cantuum aures non placat, sicut est vox cuculi, sive unius cantus ubi autem plurium puncta diversitas est non delectat, quia talis diversitas discordantiam non tamen [sic] sed ululatum procreat. Sed ubi vocum plurimarum det diversarum concors unio, ibi est armoniae proportio et modulatio sive dulcis symphoniae apprensio." Unde Isidorus: "Symphonia," inquit, "est modulationis temperamentum concors sonis gravibus et acutis."

[3] Item libro tertio: "Tanta est virtus in numeris et figuris et musicis consonantiis quia homo non bene constat sine ipsis, quia musica omnia perfecta comprehendit."

Bartholomeus. Bartholomeus, in fine libri, De Proprietatibus rerum, recolligens ea quae doctores de musica tractantes dixerunt, ait, "Ars musicalis sive armonia contraria et disperata conciliat, gravia acutis et acuta gravibus modificat et aptat, actiones contrarias et diversas reconciliat, maliciosos animi motus reprimit et refrenat, sensus debilitatos reparat et confortat, unitatem exemplaris divini in operibus contrariis et diversis maxime et manifestissime praeconizat, terrinis caelestia et caelestibus terrena posse uniri in concordia manifestat. Laetos animos magne laetificat et tristes magne tristificat."

Augustinus: Ex qua de occulta animae et armoniae consimili propritate melodia animae affectionibus se conformat. Et inde est, quod dicut auctores, quod strumenta musicalia laetum reddunt laetiorem, et tristem efficiunt tristiorem."

[4] Versus sed incorrepti.

Haec sedet, haec superos disponit musica cantus;

Huius in aspectu conscendit musicus omnis,

Quia nihil natura vel arte (f. 159r) potens.

Et navis modulis insignia Sauli

Hae laudes odium promunt in corde Saulis.

Declina David non audet astra Saulem.

Hic David est primus qui tamen cantoribus est,

Primus intentus cythara psalterioque docens.

Hic est Pythagoras; sacer ille Boetius artis;

Istius auctores perpetuique pares,

Orpheus, Amphion, Tyron, Bocasus, Atheron.

Horum quisque suas attingit pollice cordas.

"Nec mirum si varietate sonorum delectetur auditus, cum varietate colorum delectetur visus, varietate odorum foveatur olofactus, mutatisque saporibus lingua congaudeat. Sic per fenestras corporis habilium rerum suavitas intrat mirabilia et penetralia cordis." Corpus hoc non recipiens sive homo est malae complexionis et inordinatae, nec boni consilium sensus vero habet viciatos. Idcirco illa quae nutrit animam quam tamen corpore tales nequaeunt recipere sed contempnunt.

Isidorus super proprietatibus musicae.

Inter omnes proprietates quas vox habet ad melodiam faciendam, inquit, "Perfecta vox est illa, videlicet, alta, suavis, fortis et clara. Alta, ut in solfando sufficiat. Clara, ut aures mulceat et impleat. Fortis, ne trepidet aut deficiat. Suavis, sive dulcis ut auditum non [5] deterreat. Siquid ex his defuerit, non est vox perfecta." Dicit Isidorus.

In omni vero tempore ad vocem mensurare quendam modum rationabiliter priores assignarunt, interponentes quod per ternarium posset suscipere sectionem, oppinantes in ternario eius esse perfectio. Et propter hoc tempus perfectum pro mensura cantus cuiuslibet posuerunt, scientes quod in arte imperfectum non convenit reperiri, quamvis eius oppositum aliqui modern quid abest se crediderunt invenisse.

Etiam refert Boetius, qui hanc scientiam de graeco in latinum transtulit, quid Pythagoras, capitulo physicorum huius scientiae demonstrator suis scolaribus, praecepit illos post studium in melodiis obdormire et per melodias evigilari somno peracto, ut melodia corporis humani a suo simile sonorum armonia vivaretur, (f. 159v) ac propter sui aequam iustamque sonorum et numerorum proportionem cogit homines ad iustitiam, aequitatem morum ac debitum regimen politiae naturaliter inclinari, multosque antiquitus incontinentes ad castitatem reduxit, multosque insanos ad usum memoriae, ad rationis quamplures tristes ad laetitiam, inordinatas imaginationes ad constantem deliberationem, ac mente debiles et fragiles ad solamen. Aegros autem ad pristinam sanitatem animae salutem impetrans cum ex bona devotione ad Dei laudem finaliter ordinetur. Nam in cantico tibi cherubin et seraphin incessabili voce proclamant; et alibi, "In psalterio decacordo psallam tibi;" etiam tertio, "Psallite Regi nostro, psallite sapienter," id est, dulciter et devote.

Unde Boetius recitat a Platone: "Nihil peius in civitate quam aliqua [6] de musica bene morata pervertere, quod qui faciunt peccant manifestissime contra mores." Et quia musica per solempnes doctores ita autentice approbatur.

Tibi scire diffinitionem eius est necesse, quae talis est: "Musica est veraciter canendi scientia et facilis ad canendi perfectionem via." Item, "Musica est recte modulandi scientia et ex sonorum concordia suavem delectionem faciens in auditu." Nam circa sonum numeratim vel sonorum numerum vertitur intentio musici speculantis. Et dicitur a "Moys," quae est aqua, et 'Ycos,' quae est scientia, quia haec scientia reperta creditur super aquas.

His auditis nolo te amplius detinere, sed tibi de litteris, vocibus et proprietatibus figuras compen[d]ere intendo subsequentes, ut deductiones et claves quibus omnis cantus regitur non ignores. (f. 160r)

Sequitur figura seu exemplum motuum in tabula iam dicta contentarum.

[7] [CCMP/CT4:7; text: per [sqb], per natura, per [rob], A, B, C, D, E, F, G, ut, re, mi, fa, sol, la, Litterae, Prima deductio, Secunda deductio, Tertia deductio, Quarta deductio, Quinta deductio, Sexta deductio, Septima deductio] [TALLEC 01GF]

[8] (f. 160v)

[CCMP/CT4:8; text: G.ut, A.re, B.mi, C.fa ut [sqb] quadro grave, D.sol re, E.la mi, F.fa ut natura grave, G.sol re ut, Ala mi re, B.fa [sqb] mi [rob] molle acuto, C.sol fa ut [sqb] quadro acuto, D.la sol re, F.fa ut natura acuta, B.fa [sqb].mi B molle superacuto, C sol fa [sqb] quadro superacuto, D. la sol, Sancte Nicolae doce me cantare.] [TALLEC 02GF]

[9] (f.161r)

[CCMP/CT4:9; text: G. Ut, A. Re, B. Mi, C. Fa Ut, D. sol re, E. la mi, F. fa ut, G. sol re ut, A. la mi re, B. fa mi, C. sol fa ut, D. la sol re, C. sol fa, D. la sol, E. la, [rob], [sqb], fa ut: ut fa, sol re : re sol, la mi : mi la, sol ut : ut sol, re ut : ut re, la re : re la, mi re : re mi, fa mi : mi fa, sol fa : fa sol, la sol : sol la] [TALLEC 03GF]

Quaestio. Quaeritur quare palma citius incipit per G quam per A, cum A sit prima littera in ordine alphabeti. Respondeo quia nomen inventoris incipiebat per G et in sui memoriam voluit taliter ordinare quod fama eius cresceret successive, cui nomen erat Guido. (f. 161v)

Exemplum de omnibus mutationibus.

Mutatio est divisio unius vocis propter alteram in eadem voce et sub eodem signo, et sic duplici de causa ratione vocis aut ratione signi. Ratione vocis, ut cum per cantum assumptum sive inceptum non possum attingere ad terminum intentionum, tunc demittenda est illa vox sive alia inferior assumenda. Ratione signi, dum [rob] molle vol [sqb] quadratum ostendi quod dicatur pro eo.

[10] [CCMP/CT4:10] [TALLEC 04GF]

(f. 162r) De Coniunctis.

[E]o quia coniunctae sunt necessariae ut dulcius proferas omnem cantum, igitur te compendiose certifico per regulam subsequentem quod non sint plures neque pauciores, sicut per exempla inferius apparebit tibi tamen in organis hic ostendi. Regula haec est: Ubicumque in palma dicatur mi, ibidem potest dici fa per coniunctam figuratam per [rob] rotundum; et ubicumque dicatur fa, potest dici mi per coniunctam et figurari per [sqb] quadratum. Et hoc de coniunctis tibi sufficiat, quia non indiges minoribus neque pluribus alienis nisi causa euphoniae, quod tunc in E la posset dici fa quamvis non sit mi, et ulterius, si cantus palmam excedat quod altius indigeat, elevari quemadmodum coniunctae signatae sunt, inferius pares in suarum diapason consignabis, prout per exempla notabitur:

[11] [CCMP/CT4:11,1] [TALLEC 05GF]

Regula: Quando cantus ascendit a [rob] fa [sqb] mi et descendit citius ad fa ut quam ascendat a C sol fa ut, debet cantari per [rob] molle nisi sit quarti. Item, quartus tonus aliquotiens cantatur per [rob] rotundum ut evitet duas mutationes, alias vero non, nisi vix per abusum; et quando descendit ab [sqb] mi et ascendit citius ad D sol re quam descendat ad A re, cantatur per coniunctam.

Sequitur de disiunctione.

Nota quod disiuncta est ascensus vel descensus sine mutatione et proprietate, et habet fieri quando per mutationem non possumus ad cantum attingere, et etiam quo quomodo transcendat quintam, nam ut la disiuncta est quamvis sine mutatione possimus iam proferre, ut hic sequitur:

[CCMP/CT4:11,2] [TALLEC 05GF]

(f. 162v) [P]ostquam notavi de palma quomodo breviter potest sciri, nunc dicendum est qualiter planus cantus potest faciliter comprehendi in hunc modum, quando quia scit solfare ad planum cum coniunctis et disiunctis natura sic decet. Tunc instruens faciat cantare discipulum sine prolatione notarum et vocum sub terminatione seriatim vocalium quarumcumque, deinde instructo super hoc discipulo faciat cantare cum littera [12] cantum subsequentem.

[CCMP/CT4:12; text: Re nes mi re rei vre fallax socu la res, So la minis fa re tra re la xa se la re re la tor.] [TALLEC 05GF]

(f. 163r) Et quia omnibus scire tamen volentibus, est utile scire de quolibet quantum cuius toni sit. Idcirco tibi dilecte illud breviter referabo, inquiens: Octo sunt toni, quorum quatuor sunt autentici et quatuor plagales. Autentici sunt impares, sicut primus, tertius, quintus et septimus. Plagales vero pares, sicut secundus, quartus, sextus et octavus. Et nota quod primus et secundus finiunt in D sol re, tertius et quartus in E la mi, quintus et sixtus in F fa ut, septimus et octavus in G sol re ut. Unde regulariter advertas de quibus hic versus finem cunctorum cantor, et caetera. Sed quia distinguendum est siquis cantus in D sol re finiat, cuius toni an primi an secundi, et ob hoc tibi construo talem normam, primo quod nullus tonus habet descendere regulariter sub finali nisi per unam vocem, ascendere vero potest ad decimam, et si contingat imius unum autenticorum descendere excessus descensus, irregularitas nuncupatur, pari forma si amplius unus horum ascendat accessum, illum pro irregulari confirmes. Item, plagales possunt descendere sub finali per quatuor voces et si amplius irregularitatem causat, ascendere vero potest ad sextam vocem super finali. Et si ascendat amplius enormem cantum nomines.

Praeterea toni ubilibet finire possunt, duntamen suorum cantum armoniam non admittant. Quamvis plures asserant cantus irregulares esse qui [13] finiunt alibi praeterquam in litteris quatuor supradictis. Animadvertum est quod siquis cantus finiat in A la mi re, potest esse ibi primi, secundi, tertii vel quarti; ex hoc exemplum: de primo, "Cunctipotens," et caetera; de secundo, "Requiem aeternam," et caetera; de tertio, "Beatus servus;" de quarto, "..." Fit ut coniunctas alicubi non deceat assignare, verumtamen opinor quod notantes planum cantum melius opus peragerent, si loco debito tonos quoslibet situarent, nec staret propter mutationes specierum, hoc etiam propter evitationem coniunctae, nam coniunctarum ignorantia destruit cantus armonicos et facit regulares enormes. Finit etiam aliquotiens cantus in C fa ut et tunc est primi, secundi, septimi vel octavi. Si finiat in re est prima vel secundi, et si in ut septimi vel octavi, et sic de singulis, quamvis dicant plurimi cantum irregularem (f. 163v) finientem alibi quam in D sol re, E la mi, F fa ut, G sol re ut. Sed illud simpliciter mutare speciem debet dici. Item, de cantu qui non descendit plusquam tonus autenticus, nec ascendit amplius quam plagalis ascendere debeat hic advertas, nam cantus cuiuslibet armoniae est in causa.

Hic de Armoniis.

[14] [CCMP/CT4:14; text: Primum quaerite regnum Dei. Primus tonus sic incipit Et sic mediatur Et ita finitur. Benedictus Dominus Deus Israel quia visitavit, et fecit redemptionem plebis suae. Saeculorum Amen. In officio missae sic incipiatur. (f.164r) Gloria Patri et Filio, et Spiritui Sancto. Duae erant mulieres. Secundus tonus sic incipit In officio missae sic incipit] [TALLEC 06GF]

[15] [CCMP/CT4:15; text: Et Spiritui Sancto. (f.164v) Tertia die surrexit a mortuis. Tertius tonus sic incipit et sic mediatur. Et ita finitur. Benedictus Dominus Deus Israel, quia visitavit et fecit redemptionem plebis suae. Saeculorum Amen. In officio missae sic incipit. Gloria Patri (f.165r) Quarta vigilia venit ad nos. Quartus tonus sic incipit et sic mediatur.] [TALLEC 07GF]

[16] [CCMP/CT4:16; text: Saeculorum Amen. In officio missae sic incipitur, et mediatur Et sic finitur. Gloria Patri et Filio, et Spiritui Sancto. Quinque virgines prudentes. (f.165v) Quintus tonus sic incipit. Et sic mediatur. Et ita finitur. Benedictus Dominus Deus Israel quia visitavit, Et fecit redemptionem plebis suae. In officio missae sic incipit. Sexta hora cecidit supra pontem. Sextus tonus sic incipit (f.166r)] [TALLEC 08GF]

[17] [CCMP/CT4:17; text: Et sic mediatur. Et sic finitur. Gloria Patri et Filio, et Spiritui Sancto. Sextus tonus irregularis in officio missae sic incipit et sic mediatur. Septem dona spiritus. Septimus tonus sic incipit et sic mediatur. Saeculorum Amen. Benedictus Dominus Deus Israel, quia visitavit et fecit redemptionem plebis suae. In officio missae sic incipit] [TALLEC 09GF]

[18] [CCMP/CT4:18; text: Octo sunt beatitudines. Octavus tonus sic incipit, et sic mediatur, et sic finitur. Benedictus Dominus Deus Israel, quia visitavit, et fecit redemptionem plebis suae. Saeculorum Amen. In officio missae sic incipit, et ita finitur. Gloria Patri et Filio, et Spiritui Sancto. Lauda Jerusalem Dominum. Quartus tonus irregularis, Nos qui vivimus. Octavus tonus irregularis, Expliciunt toni.] [TALLEC 10GF]

[19] (f. 167v) Secuntur versus finalium.

Sunt in D gravi primus tonus atque secundus,

Terni vel quarti si cantus terminatur in E;

Quintus et sextus tangunt F in suo fine,

Septimus et octavus in sola G requiescunt.

Versus intonationum.

Primus cum sexto fa sol la semper habeto,

Tertius et octavus ut re fa sicque secundus,

La sol la quartus, ut mi sol sit tibi quintus.

Septimus fa mi fa sol; sic omnes esse recordor.

Versus flexarum, id est, medii intonationes.

Tertius et quintus, octavus sive secundus

Faciunt ad ternas, reliqui vero ad secundas.

Septimus aut sextus dant fa mi re mi quoque post,

Quinque et octavus fa sol fa sicque secundus.

Sol fa mi fa tertius, re ut re mique quaternus.

Qualiter toni finiunt indebite.

Est in D vel in A primus atque secundus,

Ternum cum quarto in B vel in E reperimus.

Quintum cum sexto C vel F tu semper habeto.

Septimus, octavus in G vel in D requiescent.

Ubi toni praedicti accipiunt sua Saeculorum.

Primum cum quarto sextumque sibi sociando,

Quilibet istarum sua sumit in A Saeculorum.

[20] Tertius, octavus quintusque sibi sociamus,

Incipiunt in C Saeculorum semper acuto,

Septimus in D cadit atque secundus in F.

Notes etiam de Responsoriis matutinabilibus.

Quoniam versus primi toni et Saeculorum Antiphonarum incipiunt in A la mi re. Item, versus secundi toni incipiunt in C fa ut, in D sol re, Saeculorum vero in F fa ut gravi. Item, versus et Saeculorum tertii toni incipiunt in C sol fa ut. Item, versus et Saeculorum quarti toni incipiunt in A la mi re. Item, versus et Saeculorum quinti toni incipiunt in C sol fa ut. Item, versus sexti toni in F fa ut gravi, Saeculorum vero (f. 168r) in A la mi re. Item, versus et Saeculorum septimi toni incipiunt in C sol fa ut. Item, in versibus Responsiorum Gradualium non sic reperitur, quia aliquotiens, ut dictum est, incipiunt et sine mora. Item, note quod Introitus, Responsoria et quaecumque Antiphonae cognoscendi sunt in fine, versus vero Responsorium matutinalium in principio dignoscuntur. Benedictio matutinalium ad removendum dubium versuum Responsiorum, Gradualium et Alleluia, quae nec in principio nec in fine nosci possit, quia solum Alleluia noscitur in fine neumae, de quibus supradictis per exempla tibi apparere potest et postmodum apparebit.

Hic de intonationibus in versibus mediantibus in barbaris vel monosyllabis dictionibus et finientibus.

Qualiter debet cantari a duobus planus cantus.

[Q]uaeri decet postquam notitiam tonorum habens, planum cantum regulariter psallere ne cantes de caetero quando planus cantus sine discantibus dicitur in choro vel alibi, sicut faciunt plurimi per abusum. Immo volo quod sequaris vestigia probatorum per versus et regulas subsequentes cum signatis, notulis et exemplis, praecipue in versibus et Alleluia quando dicuntur a duobus, quia ibi reperies quae nota brevis fiunt sive longa. Nec imagineris quod planus cantus sequatur regulas [21] cantus mensurabilis, sicut quidam tonus et intutus has sex qui profers longas cantare teneris. De mediis notulis tibi sit discreta voluntas. Nam cum cantabis litteram pausa docet, demitur et longa si prius hanc longa sequatur, vel erit in medio pausae divisio.

[CCMP/CT4:21; text: Prima novissima clausa. Penultima.] [TALLEC 11GF]

(f. 168v) Pro faciendo planum cantum.

Ut maiorera controversiam evites quae potest in tota musica reperiri, volo quod planum cantum scias componere melius et rationabilius quam aliqui, qui se super his intromittunt qui credunt, cum sciant de cantu mensurabili, de plano cantu facere sicut volunt, dicentes quod, siquis cantus finiat in D la sol re, E la mi, F fa ut et G sol re ut, erit illius toni cuius erit finis, non habendo aspectum ad tonorum armonias nec ad sententiam litterarum. Quamobrem tam propter cantus plani actorem quam propter ignarum notatorem, plures cantus sunt fallibiles et enormes. Tunc animadvertas super tribus quando cantum componere volueris per prius sententiam litterae, ut sententiam litterae aut erit deprecativa aut interrogativa aut narrativa aut doloris mitigativa aut lasciva aut lamentativa aut conquerens aut cum planctu deprecativa. Si deprecativa erit primi toni; si narrativa erit secundi; si interrogativa tertii; si doloris mitigativa quarti; si lasciva quinti; si lamentativa sexti; si conquerens septimi; si cum planctu deprecativa octavi. Et secundum tonorum armonias dum cantum componere volueris, recurras ad armonias suprascriptas.

Ad notandum planum cantum.

[D]einde quia quamplures libros respexi in quibus erat notae pulchriter [22] situatas sed tamen indebite caudatae et ligatae, idcirco istorum notitiam reserabo. Primo, de notis simplicis quae non ligantur cum quaelibet importet suam notam, hoc est, quod illa nota debet caudari quae super syllaba super qua sit accentus situatur. Reliquae vero non. Item, quando planus cantus ascendit, maior ligatura est trium notularum et minor duarum. Et quando descendit, maior est quinque notularum, sed quod prima sit quadrata et reliquae obtusae; et minor descendens est duarum notularum. Nec tenetur aliquid in quacumque dictione brevi vel longa nisi unam caudatam ponere, et hoc super syllaba in qua est accentus; duntamen notae simplices fiunt, quia si ligatae erant caudantur, sicut quadratae longae et alphae. Item, numquam solam semibrevem pones nec pluries (f. 169v) quatuor, sed quando sunt plures quod la sit longa, sol et fa semibreves et mi longa, re et ut semibreves. Item, numquam ponas solam alpham quin ligetur cum nota, ita quod nota sit altior quam finis alphae. Item, debes ponere tractum subtilem post finem cantus cuiuslibet dictionis qui occupet unum vel duo spatia. Item, post quamlibet ligaturam completam quae absque littera cantatur, debes ponere tracem subtilem occupantem solum medium spatium superius et inferius. Item, quando est distantia longae ad ligaturam semibrevium, caput primae semibrevis debet correspondere cornu dexto altiori longae lineatim, ut hic patet per exempla:

[CCMP/CT4:22; text: Rege veniente ad ecclesiam audita sunt tonitrua fulgur.] [TALLEC 11GF]

Finis Cantus Planus, Deo Laus.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License