Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[f.30r] Incipiunt Regule contrapuncti ordinate per venerabilem virum fratrem Theodonum de Caprio de Ciuitate Sancte Agathes priorem Capuanum ordinis Sacri monasterij Montis Virginis In Anno domini 1431. none Indiccionis terciodecimo mensis Iulij Set In primis ostendendum est que et quot sunt consonancie tam perfecte quam Inperfecte. secundum naturam hominis.

In primis videlicet

Item sciendum est quot sunt species biscanti. et respondetur quod secundum naturam hominis sunt nouem videlicet. vnisonus. tercia. quinta. sexta. octaua. decima. duodecima. terciadecima. et quintadecima. ex quibus quinque sunt perfecte. Et quattuor inperfecte.

[De consonancijs perfectis in marg.]

Nam perfecte sunt iste scilicet unisonus. quinta. octaua. duodecima. et quintadecima. Et dicuntur perfecte quia perfectam siue claram vocem reddunt.

De consonancijs [inperfectis in marg.]

Inperfecte vero sunt quatuor videlicet tercia. sexta. decima. et terciadecima. et dicuntur inperfecte. quia inperfectam siue non claram vocem reddunt. Hoc est quia non multum bene sonant sed aliquantulum sonant

De ordinacione contrapuncti In primis tractat de perfectis

In primis sequitur regula de perfectis qualiter ordinantur et primo dicit quod biscantus siue contrapunctus debet incipi et finiri per vnam speciem perfectam. Eciam non debent fieri due eadem species perfectas quod nuncupentur equali nomine sine medio.

De unisono cum tercia

Item vnisonus requirit semiditonum vel ditonum hoc est terciam semiditonalem vel ditonalem. et hoc de sui natura potest eciam habere post se diapente vel sextam vel aliam speciem compositam et hoc causa variacionis cantus uel causa sociorum.

De diapente cum tercia et sexta

Item quinta requirit post se semiditonum vel ditonum vel sextam de sui natura potest tamen habere aliam speciem et hoc ex causa predicta.

De diapason cum sexta et decima

Item Octaua requirit post se sextam vel decimam de sui natura potest tamen habere quamlibet consonanciam tam perfectam quam inperfectam preter quam vnisonus sed tamen melius est vt habeat inperfectam.

[De duodecima cum decima cum terciadecima in marg.]

Item duodecima requirit naturaliter decimam vel terciamdecimam. potest tamen habere aliam speciem compositam vel simplicem preter quam vnisonus et terciam et hoc ex natura predicta.

De .quintadecima cum .terciadecima

Item quintadecima requirit post se naturaliter terciamdecimam. potest tamen habere aliam speciem compositam tantum et non simplicem. et hoc ex supradictis.

De regule supradicte sic sunt conuertende

Item talis regula data est tam post eas quam ante eas. Dictum est de consonancijs perfectis quomodo et qualiter debent Iungi cum inperfectis. Amodo dicendum est de consonancijs inperfectis quomodo debent Iungi cum perfectis.

In primis videlicet

[f.30v] Nota quod bene possumus facere duas tres vel quatuor inperfectas gradatim tam omnes ascendendo vel omnes descendendo. dum tamen quod post eas sequatur perfectam secundum vocem quem requiritur ab eis naturaliter per tonum aut per semitonum

De tercia maiore et minore [De tercia cum quinta in marg.]

Item due sunt tercie scilicet maior et minor. maior autem vocatur tercia ditonalis et requirit post se semper diapente potest tamen habere aliam speciem. et hoc vt supradictis.

[De tercia cum vnisono in marg.]

Item tercia minor dicitur tercia semiditonalis et semper requirit post se naturaliter vnisonus per semitonum et non per tonum potest habere aliam speciem. sed oportet eam sustinere et altificare per vnum semitonum sic vt fiat ditonus specialiter si post eam fiat ascensum discantando.

[De sexta cum octaua in marg.]

Item sexta requirit post se naturaliter duplam potest tamen habere decimam maiorem et hoc est quando cantus planus descendit diateseron. Eciam potest habere quamlibet speciem post se per tonum aut per semitonum id est per vnam vocem. potest eciam habere terciam ditonalem et hoc quando ditonum sequeretur diapente rectum et non aliter

De decima cum duodecima

Item decima maior requirit naturaliter duodecimam potest tamen habere aliam speciem et hoc est ex supradictis.

De decima cum octaua

Item decima minor requirit post se naturaliter duplam per semitonum potest tamen habere aliam speciem et hoc ex supradictis. sed oportet eam sustinere et artificare per vnum semitonum sic vt fiat decimam maiorem.

[De terciadecima cum quintadecima in marg.]

Item terciadecima requirit post se quintamdecimam per tonum aut per semitonum potest habere aliam speciem et hoc ex supradictis.

Item quando cantus ascendit discantus debet descendere uel stare in eodem loco et hoc non conceditur ad sextam et terciamdecimam vocem quia hic dicit Boecius. videlicet.

[De sexta in marg.]

Est notandum quod quelibet species licet in eodem loco remanere vel ascendere seu descendere per plures voces nisi post sextam quia post eam oportet ascendi vel descendi per tonum aut per semitonum dumtaxatur Et sic dictum est de sexta intelligatur de terciadecima.

[De ascensu in marg.]

Item discantus non debet ascendere nec descendere sine medio cum tenore vltra vnam vocem ad habendum consonanciam perfectam. sed ad habendum inperfectam licet ascendere et descendere iuxta libidum volumptatis.

[De descensu in marg.]

Item bene possumus descendere cum cantu de tercia ad quintam Hoc est quando cantus descendit diateseron. et de sexta ad duplam et de decima ad duodecimam. et de terciadecima ad quintamdecimam. et cetera.

Item quando cantus ascendit per vnam discantus potest ascendere per plures. Et si cantus ascendit per plures discantus potest ascendere per vnam da perfectis ad inperfectis. et e conuerso.

Item bene possumus ascendere et descendere cum cantu da perfectis ad inperfectis iusta libidum volumptatis Item non debemus facere mi contra fa et e conuerso.

De speciebus compositis et simplicibus

Sex sunt species discantus per quas omnis cantus planus seu melodiosus potest fieri. Prima species est vnisonus et tenet vnam lineam vel vnum spacium Excepta b fa b mi in qua sunt due diuerse voces in eadem linea vel in eodem spacio. non tamen vnisonum facientes. Semiditonus est secunda species et ab vno tono cum semitono constat. Ditonus est tercia species et continet duos planos tonos Diapente est quarta species et continet tres tonos cum semitono Quinta species est que continet vnum tonum integrum et perfectum cum diapente. Sesta species est diapason et continet octo voces ita quod mi fa bis interponatur et fit da lictera in licteram videlicet. da c graue in c acuto. da d graue in d acuto et cetera. Supradicte vero sex species dicuntur simplices eo quod infra diapason inclusiue sunt comprehense quia omnis consonancia simplex infra diapason amplectitur et quicquid de exterius est reiteracio potest dici non fuit necesse in hoc opere ponere plures species quam predictas. Nam si quis diceret quod talis regula a decima in antea non complacet nobis. sumat exemplum. Ab vnisono vsque ad octauam. quia octaua habetur quasi vnisonus decima habetur quasi tercia quia est composita ex octaua et tercia. Duodecima habetur quasi quinta quia est composita ex octaua et quinta. Terciadecima reputatur quasi sesta qui est composita ex octaua et sesta. Quintadecima reputatur quasi dupla quia est composita ex duobus duplis Et quicquid superius dictum est de speciebus discantus intelligatur ipso modo per se et similiter post eas simplices consonancias componendo et cetera.

[Rome, Biblioteca Apostolica Vaticana, Barberini 307, f.30v,1; text: In vt dicitur la, fa, re, sol, mi, vnisonus, tercia, quinta, sexta, octaua, decima] [THEOREG 01GF]

Nota quod regula generalis est quod quando volumus canere per octauam semper de omne vt octaua est fa in re octaua est sol in mi octaua est la et sic de singulis.

[Rome, Biblioteca Apostolica Vaticana, Barberini 307, f.30v,2; text: In vt dicitur sol, mi, re, la, fa, quinta, sexta, octaua, decima, duodecima, terciadecima] [THEOREG 01GF]

Item per duodecimam semper naturaliter in omne vt duodecima est sol. in re duodecima est la. et sic de singulis.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License