Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[29] [JACOBUS THEATINUS]

De partitione licterarum monocordi et quid significare unaqueque pars habeat. [c. 36r in marg.]

1. <Magister>: Nota quod quatuor sunt lictere graves et quatuor gravissime | et quatuor acute et quatuor acutissime et quatuor ex|cellentissime. D<iscipulus>: Quare dicuntur graves? M<agister>: Quia graves | voces habent. D<iscipulus>: Quare dicuntur gravissime? M<agister>: Quia | gravissimas voces habent. D<iscipulus>: Quare dicuntur acute? M<agister>: Quia | subtiles voces habent. Discipulus: Quare dicuntur acutissime? M<agister>: | Quia subtilissimas voces habent. D<iscipulus>: Quare dicuntur excellentissime? M<agister>: Quia excellenciores voces habent. Nam si nescis que sunt | graves queque sunt gravissime, aut si nescis que acute | sunt vel acutissime, totum simul monocordum per tetra|cordos divide. Nam a [Gamma] usque ad D computa gravissimas | et a D ad a acutum graves volo teneas, ab eadem a | acutas nominabis licteras usque venies ad d, tunc dic | acutissimas usque numerus te ducat ad a Grecam licteram; | nam Grecarum licterarum, que in fine remanent, omnes nuncupa|veris excellentissimas. De hiis vero quatuor sunt finales, | in quibus omnis cantus finitur, silicet in D, E grave, F, G grave; | omnis cantus in hiis tamen diffinitur licteris. Si mutatur | non laudatur, hoc apud Boecium, quod semper cassum atque |, fractum manet sine regula. |

Igitur qui musice artis vult habere documentum, | in primis usu manum exerceat atque regulis sepe | meditetur donec vim et naturam vocum perfecte cognoscat, sed | que voces, que huius artis prima sunt fundamenta, ut || [c. 36v in marg.] melius intuemur quomodo eas ibidem ars imitata naturam | discernit, primitus videamus. Lictere autem in manu hec | sunt: in primis ponimus [Gamma], quod est T magnum, G grece, | latine crux quia, sicut crux anteponitur in tabulis | puerorum primo ad discendum, ita [Gamma] in manu | preponitur omnibus licteris substancialibus artis, sed autem | preponitur alia nota in posteriori articulo pollicis | et hoc ut cantus possit habere finem sive descensum, | ut est videre in Ostende nobis, Domine (Graduale quatuor temporum Natalis | Domini), qui incipit in B grave et descendit usque ad illum | articulum in principio et vocatur illa nota fa ut. | Post [Gamma] autem secuntur septem alfabeti lictere graves, | immo que maioribus licteris insignite hoc modo: A, B, | [sqb], C, D, E, F, G.

<Discipulus>: Quare inter A et [sqb] ponimus | aliud B quod dicitur B fa, et aliud dicitur B mi, et ambo | pro una voce accipiuntur et pro duabus cordis? <Magister>: Prima | vero B ad primam A semitonium facit; [sqb] vero secunda[m], contrario, tonum. <Discipulus>: Immo quare una earum semper superflua est et in | quocunque cantu una <m> recipis, alia<m> contemnis?. <Magister>: Ne in eodem | loco, quod penitus adscribendum est, tonum aut semitonum | facere videaris, sed de tonis et semitonis in hac figura | notabis: [Gamma] tonus, A tonus, B semitonus, [sqb] tonus, | C tonus, D tonus, E semitonus, F tonus, G tonus, a | tonus, b semitonus, [sqb] tonus, c tonus, d tonus. || [c. 37r in marg.]

[30] 2. Prout est superius demostratum monocordi licterarum | quintuplex est inventa partitio; nam earum quedam sunt | gravissime, quedam graves, quedam acute, quedam super|acute et quedam excellentes. Que quidem divisio non est | propter ordinem racionis et nature, disposicio enim tam pulchre | exacta quippe que universi representat exemplar. | Tonus tenet mundialis partitionis imaginem, ut vero | congrue ad abyssum gravissimas referamus, que ultime | gravitatis profunditate utantur; graves conferamus | ad terram, que parum levantur ab infima gravitate; ad | celum referamus acutas, que ad alcioris vocis gradus | ascendunt; superacutas celestis curie sublimitati | aptemus; superexcellencissimas autem applicemus | imaginarie excellentissimo celorum Domino, qui super omnia est. | Ut autem naturaliter procedat divisio, abyssum pro inferno | necesse erit acipere quod profundissimum circa centrales | focos sibi vendicat locum. Nam si abyssum aquarum pro|funditatem significare velimus, incongrua erit comparacio, | cum aqua secundum naturam sit superior terra. Terram autem | accipiemus, tam pro ipsa terra quam pro reliquis elementis | usque ad celum lune.

Celum vero totam quintam essenciam significare dicemus ab orbe lune, videlicet usque ad ul|timam speram celestium corporum. Celestem autem curiam | acipiemus tam per sanctorum agminibus, quam eciam per novem | ordinibus angelorum; abinde Trinitatis celum sive ipsam | Trinitatem intellige. || [c. 37v in marg.] Potest fieri et alia adaptatio ut gravissime comparentur | terre, que est elementorum infima et gravissima; graves | comparentur aque, que quidem in respectu ad aërem dicitur gravis, licet levis | sit in respectu ad terram; acute comparentur aëri, que super aquam | existens acutior est et subtilior ac levior aqua; superacute | igni, qui est levissimus et acutior omnibus elementis. Excellentes | comparentur quinte exencie, silicet celo, quod excelit omnia elementa tam | in subtilitate substancie quam in incorruptibilitate, quam | eciam in omni disposicionis nobilitate. |

Proinde et alia pulchra adoptacio secundum tocius divisionem | fieri potest, ut dividimus universum in quintam substanciam sempliciter | corpor<e>am, ut sunt elementa et quinta essencia secundum theologos, | licet naturales alium senciant, et huic substancie comparemus gravissimas | licteras.

3. Boecius: | "Cum multi sint gramatici, aut vix aut numquam veraces | inveniuntur libri, maxime dum sepe in eorum emen|dacione laboretur; musici autem perpauci inveniuntur | et <per> multa iam tempora antiphonaria emendata non sunt. | Non est ergo mirum si in multis locis falcitas | invenitur".

4. Item Boecius: | "Diximus supra simplicitatem notatorum qui faciunt finire | tonos in c, b, a, d acuta, quod ille qui finit in a | acuta debet finiri in D grave, et [31] ille qui finit in b | acuta debet finiri in E grave, et ille qui finit in c | acuto debet finiri in F grave et ille qui finit in d | acuto debet finiri in G grave, et si hoc nescit || [c. 38r in marg.] facere ponat F pro C et ita veniet in tonum suum, | sicut superius scriptum est, et ita scire debemus propter prin|cipia eorum, ut si cantus incipit in a acuto et | finit ibidem, incipiat in D grave et in eundem finiat. Et | quantum super c acutum vel subter incipit, in | c acuto et in c finit, incipiat in F grave et in | F finiat et ita salvabitur ars".

Discipulus: Quid est | ars? <Magister>: Ars est collectio preceptorum et regularum quibus ad | aliquid faciendum facilius informamur.

5. De computo qualiter pueri scire debent: F, <ut> [Gamma] = ut <re>; <A> = re, <mi>; B = fa; [sqb] = mi; C = fa, ut, sol; D = la, sol, re; E = la, mi; | F = fa, ut; G = sol, re, ut; a = la, mi, re; b = fa; [sqb] = mi; c = sol, fa; | d = la, sol. Ut, re, mi, fa, sol, la.

6. De noticia septem licterarum et quatuor finalium. | Tractavi superius ego Iacobus Theatinus, cantor in arte | musica, de septem licteris in quibus omnis cantus perficere cognoscitur, | scilicet: a, b, c, d, e, f, g. Ex his vero licteris quattuor sunt finales, | eo quod omnis cantus finitur in ipsis, scilicet: d, e, f, g. Posui eciam | ascensum uniuscuiusque toni, silicet quantum possit ascendere in altum | et non ultra. Et si tonus ille progrediatur terminos | quos posuit in summa ascendendo vel descendendo, falsus penitus | invenitur; et sicut octo sunt toni sine quorum cognicione nullus | recte canere potest, ita octo sunt Beatitudines quibus ad cognitionem | perfecte beatitudinis pervenitur.

7. De nota muta. Iacobus: Nota illa appellatur muta non quod hominem redat | mutam ab officio sue vocis, sed, quando cantor incipit || [c. 38v in marg.] canere, sublevatur tunc lingua eius versus palatum | a superiori parte et cantor videtur mutus. Et in ipsa elevacione | vel delivacione vocis aliquantulum sonus ipse subtraitur | balbucientis in ore et vox canentis aliquantulum requiescit et aër | ibi subtrahitur, anelito intercluso.

Et est | sciendum quod nota ista invenitur inter vocalem et consonantem et | vocalem, ut est videre in introitu Ad te levavi; inter vocalem et consonantem, ut est videre in Alleluia Hec dies; inter vocalem | et semivocalem et vocalem et semivocalem, ut est videre | <in> introitu Omnes gentes; inter consonantem et vocalem et semi|vocalem et vocalem, ut est videre <in> introitu Vultum tuum. |

Et est sciendum quod sepe nota illa a superiori parte et in|feriori trunca invenitur, [32] sed descendendo semper invenitur | torta formata, scilicet ad modum unius uncii talis est forma: | [Eta]. [Eta]. [Eta].

8. De varietate colorum regularum. Iacobus: | Sciendum est quod in C grave semper oportet poni viridem colorem, | in F grave rubeum colorem, in c acuta croceum colorem, | in f acuta colorem azureum. Item ipse sex sunt voces | in musica et septem sunt claves vocum, scilicet: A, B, C, | D, E, F, G, de quibus supra dictum est, que dicuntur claves | sive duces vocum, quare sicut clavis et dux | indicant et reserant, ita hii termini, in principio cantus positi, | indicant qualis debeat esse cantus et regunt ipsum, ut | vox que debet fieri in mi, fiat in mi; et que in fa, in fa; | et que in sol, in sol.

9. Incipit de consonanciis de suo canto. || [c. 39r in marg.] <Discipulus>: Quid est consonancia? M<agister>: Consonancia est similis sonanciae quare nisi similes | due voces consonaverint, consonancia esse non potest. Et hoc | sive sit in unisonum sive in diatessaron sive in diapente. | In terciis autem et sextis non potest esse consonancia. Septima | autem est media, quare est proxima inter consonantem et | dissonantem vocem, scilicet inter octavam et sextam, et ideo non est | consonans sed principium consonancie, quare debet incipi in scendendo | nec debet teneri, sed debet ascendere subito octavam. D<iscipulus>: Quid | est euphonia? M<agister>: Euphonia est bona sonoritas. <Discipulus>: Quot sunt | genera sonorum? M<agister>: Manifesta res est tria esse sonorum genera | id est: flatu, pulsu, voce. <Discipulus>: Quomodo? M<agister>: Flatu sicut per tibiam | vel tubam; pulsu sicut per cytharam et cumbala<m>, voce ut | per fauces et arterias, prima vox hominis, secunda fit per | hominem, tercia ex pulsu cythare.

10. De diffinicione | musice. | <Discipulus>: Que sunt artes musice? <Magister>: Una naturalis itaque musica | est que nullum instrumentum habet de musica, sed, sola na|tura docente, dulces modulatur modos; que fit aut in celi | motu aut in racionabili creature sono vel | voce. Artificialis musica dicitur que arte et ingenio hu|mano excogitata est et inventa est, que et in | tria dividitur genera, videlicet; in tensibile[m], inflatile[m] | et in percussibile[m]. Tensibile[m], hoc est in tensione[m] | cordarum; inflatile[m] est que spiritus vel ventu impel|litur; percussibile[m] est que fit in quibusdam eneis vasis. | Musica est rerum [...] expectabilis voce vel gestu habens || [c. 39v in marg.] in se numerorum[h] ac soni certa <m> dimensionem cum conscientia[m] perfecte | modulacionis. Hec constat ex tribus modis, id est sonis, verbis et | numeris. Musica est motus racionabilium vocum in arsin | et thesin, vel musica est quicquid corde potest perpendi et ore pro|ferri. <Discipulus>: Musica unde dicta est? <Magister>: Quidam dicunt a Musis, quidam vero a mu|sicacione, id est a sonancia vocum. Et si Muse non sonassent, | musica a musicacione dicta non esset, utrumque ergo acci|piendum est ut musica a musicacione et a Musis dicta | sit. [33] <Discipulus>: Musica unde derivatur? Magister: A Musis quidem et aqua, quia nec | aqua nec musica tangi potest sine mutacione aliqua. | Item sine musica nulla disciplina potest esse perfecta. |

Item de omnibus vocibus et interpretacione cognitione aerum. |

11. <Discipulus>: Quid est nota? M<agister>: Nota est caractera vel | signum cantus, videlicet ascendendi vel descendendi cum modulacione. | D<iscipulus>: Cara<c>tera quid est? M<agister>: Caractera id est semata. <Discipulus>: Semata quid | est? <Magister>: Id est calculum. <Discipulus>: Et calculum quid est? <Magister>: Id est lictera vel compago | digiti. <Discipulus>: Quid est tonus? <Magister>: Id est sonus. <Discipulus>: Sonus quid est? <Magister>: phtongus. <Discipulus>: phtongus quare dicitur? | <Magister>: Id est vocis modulacio que constat ex duobus sonis et ex duobus | semitoniis, ex <s>emitonio maiori et semitonio minori. Semi|tonius maior est tam pravus et obscurus quod nec audire nec | intelligere est humanum, et constat ex duabus licteris regu|laribus. <Discipulus>: Vox quid est? <Magister>: Vox id est lictera. <Discipulus>: Quid est tropus? | <Magister>: Id est modus ut tropi dicuntur illi cantus, sive que canciones, | qui cantatur ante introitum et sunt eiusdem toni cum introi|tu. Abusive tamen tropus hic appellatur tonus qui aliquando | vocatur tropus, aliquando tonus et aliquando modus. || [c. 40r] <Discipulus>: Quid est modus? M<agister>: "Modi sunt quos abusive tonos nominamus, | qui sic sunt ab invicem naturali diversitate disiuncti, ut alter | alteri in sua sede locum non tribuat, alterque alterius ne naturam | aut transformet aut numquam recipiat". <Discipulus>: Quid est | formula? <Magister>: Id est differencia. "Differencia idcirco dicitur eo quod discernat | seu separet plagas ab autentis". <Discipulus>: Quid est autentus? M<agister>: Quod | Greci dicunt autenticum nos maius et altum [quod] vel | acutum vocamus, sive princeps vel auctoralis. <Discipulus>: Quid placale? | M<agister>: Plagis vero grece, latine lacteralis, subiugalis aut | particularis; vel minorem et gravem possumus appellare. | Modos autem quattuor esse, natura ipsa monstrata, didicimus, | qui in quatuor finalibus terminantur vocibus sicque sunt ab invicem | naturali diversitate sepositi ut alter alteri numquam concedat | locum in sua sede, sicut superius dictum est. Finales itaque voces | quattuor sunt, id est: d, e, f, g, in quibus hii quattuor terminantur | modi, quorum primus grece protus nominatur, secundus deuterus | appellatur, tertius tritus nuncupatur, quartus tetrardus | vocitatur. Horum autem unusquisque collaterabilem et in|feriorem in suo fine continet.

[34] 12. De autenticis et placalibus. | <Discipulus>: Autenticus protus quare dicitur? <Magister>: Autenticus protus grece, latine auctor vel | princeps primus. D<iscipulus>: Autenticus deuterus quare dicitur? M<agister>: Autentus deuterus | grece, latine auctor vel princeps secundus. D<iscipulus>: Autentus tritus | quare dicitur? M<agister>: Autentus tritus grece, latine auctor vel princeps | tertius. D<iscipulus>: Autentus tetrardus quare dicitur? M<agister>: Autentus tetrardus grece, | latine auctoralis vel princeps quartus.

13. De placalibus. || [c. 40v in marg.] <Discipulus>: Quot sunt placales? Magister: Quattuor, id est plagis proti, plagis | deuteri, plagis triti, plagis tetrardi. <Discipulus>: Quid | interpretatur plagis proti? M<agister>: Plaga enim grece, | latine naturalis dicitur plagis proti, idest lateralis | vel particularis sive subjugalis vel discipulus primi toni. | <Discipulus>: Plagis deuteri quare dicitur? M<agister>: Id est particularis vel naturalis sive subju|galis, discipulus secundi toni. <Discipulus>: Plagis triti quid interpretatur? M<agister>: | Plagis enim grece, latine subjugalis sive particularis | vel discipulus tercii toni. <Discipulus>: Plagis tetrardi quare dicitur>? M<agister>: Plagis | enim grece, latine lateralis vel subjugalis sive particularis | vel discipulus quarti toni. |

"Consuetudo autem tradidit Latinis dicere pro autentico proto | et plagis proti, primus et secundus; pro autentico deutero et plagis | deuteri, tertius et quartus; pro autentico trito et plagis triti, quintus et sextus; pro autentico tetrardo et plagis tetrardi, septimus et octavus". |

14. De quattuor modis in octo. | "Consilium itaque fuit ut | quisque modus partiretur in duos, id est acutum et grave<m> distributis|que regulis acuta<cum> acutis et gravia convenirent gravibus, et | acutus quisque modus diceretur autenticus, id est naturalis et princeps; gravis autem plaga vocaretur, id est naturalis minor. | Qui enim dicitur stare ad latus meum, minor | me est. Ceterum si esset maior, ego aptius dicerer stare ad | latus eius. Cum ergo dicatur autentus protus et plagis proti, et | similiter de reliquis, qui naturaliter in vocibus erant quattuor in cantibus | facti sunt octo".

15. De figura et specie. <Discipulus>: Quid est species? M<agister>: Id est figura sive similitudo aut forma | sive modus. <Discipulus>: Quid est tenor? <Magister>: Tenor est mora uniuscuiusque vocis, || [c. 41r in marg.] id est phtongus. D<iscipulus>: Quomodo voces iu<n>guntur sibimet vel altera | alteri, aut similiter vel dissimiliter? M<agister>: Motus vocum, qui | sex modis fieri dictus est fit arsi | et thesi. | Quorum | gemino motu [esse] neuma formatur preter repercussas | aut simplices, cum sibimet [35] iu<n>guntur, ut arsis thesi | et thesis arsi, similiter: vel dissimiliter. <Discipulus>: Quo modo? M<agister>: Dissimilitudo | autem erit si ex predictis motibus alius alio plures | paucioresve habeat voces aut magis coniunctas vel | disiunctas. D<iscipulus>: Quomodo prepositus vel appositus aut inter|positus sive suppositus vel commixtus est musicus motus? M<agister>: "Motus motui tum erit prepositus, id est in superioribus | positus, tum suppositus, id est subtus positus [tum appositus], id est cum <in> eadem voce unius [motus] finis erit, alteriusque principium; | tum interpositus, id est quando unus est motus infra alium positus et | minus est gravis et minus acutus; tum commixtus, id est partim inter|positus partimque suppositus, aut prepositus aut appositus". |

<Discipulus>: Quid est constructio? M<agister>: Species simphoniarum, id est unisonus, | tonus, semitonus, dictonus, semidictonus, diatessaron, dia|pente et diapason. D<iscipulus>: Que sunt species composite? M<agister>: | Dictonus et semidictonus. Dictonus ex duobus tonis componitur; semidictonus autem ex tono et || [c. 41v in marg.] semitono. D<iscipulus>: Que sunt | figure simplices? M<agister>: Tonus et se|mitonus. D<iscipulus>: Quare simplices? | M<agister>: Quia ex simplici figura | componuntur, que non | potest augeri vel | minui. D<iscipulus>: Possunt vero et alio nomine | nuncupari? M<agister>: Utique. <Discipulus>: Que? | M<agister>: Euphonia. D<iscipulus>: | Nunc quid distat in<ter> euphoniam | et consonanciam? M<agister>: Valde | certe, quia omnis consonancia[m] euphonia, sed non | omnis euphonia consonancia. |

Euphonia tum ex duabus tum ex tribus vocibus constat, | consonancia vero minus quattuor cordarum fore non potest. | Igitur diatessaron diapente et diapason e<u>phonie et | consonancie et species vocentur. Tonus vero et se|mitonus euphonie et species vocentur, solummodo tali ordine | ut supra diximus divise, ut due earum nichilominus figure | composite, duo vero simplices. ||

16. Quot debent linee esse. || [c. 42r in marg.] Ad neumas musice artis quattuor lineas ad minus | sufficere noveris, quod si quintam propter decacordum exposcat | cantus, hoc erit remedium: si descendat, in inferiorem lineam | transferret licteram, si ascendet, in superiorem. Hoc autem ordine[m] | disponentur lictere in linea: G in riga, A [36] in spacio, B | in riga, C in spacio, D in riga, E in spatio, F in riga, | G in spacio; item a in riga, [sqb] quadratus vel mollis, b in | spacio, c in riga, d in spacio, e in riga, f in spacio, | g in riga; a' in spacio, b' in riga, c' in spacio, d' | in riga. Hoc quoque notato, quare si molle: b | cantus erit ipsum b in spacio scribetur, si per quadratum | [sqb], nichil scribetur ibi b = fa; B = mi; licet: c = sol, fa; licet: d = la | sol.

Cum multi sint gramatici, aut vix aut numquam veraces | inveniuntur libri, maxime dum sepe in eorum emendacione | laborentur, musici autem perpauci inveniuntur et per multa | iam tempora antiphonaria emendata non sunt. Non est ergo | mirum si in multis locis falsitas inveniatur. |

17. Quomodo fiunt campane vel muse. | Nolarum sive chremissarum si scire desideras artem, sum[m]e | pondus c prime Nole quantumcumque sit, impertire equaliter | per novem, unde, nona parte subtracta, remanet tibi pondus | secunde nole, que est. d. Similiter per novem equaliter trutina | d secunda<m> nolam et, relicta nona parte, octo tibi redant e | tertiam nolam. De reliquis sic facies: sum[m]e iterum pondus c | prime nole et partire in quatuor partes equaliter, quarum si tres | conflav<er>is simul absque quarta, probabile ita fit f quartam nolam. || [c. 42v in marg.] Eodem modo facies de d secunda nola et proveniet tibi | g quinta nola; e quoque trutina, nola sic divisa | reddet tibi sextam nolam que est a. Per f quoque quartam nolam | similiter facies [sqb] que est septima; sed octava[m] nola, que est b, fit mensurabilis: sum[m]e terciam e et eius pondus equaliter secta in | tres partes, quarum tercia subtracta, due similiter in se confuse | constituunt b. Prima igitur ad secundam et secunda ad terciam resonant | tonum, tercia vero ad quartam semitonium, quarta vero ad quintam et | quinta ad sextam tonum, sexta autem ad septimam semitonium, septima | vero ad octavam nullam redit consonanciam, octava vero ad primam | semitonum sonat et eadem prima ad terciam redit dictonum, <ad> | quartam diatessaron, ad quintam diapente. Secunda vero semidictonum | ad quartam, diatessaron ad quintam, diapente ad sextam, et tercia quidem | semidictonum ad quinta< m >, diatessaron ad sextam, diapente ad octavam. | Quartam quoque dictonum ad sextam, diatessaron ad septimam, hoc ergo | continentur omnes consonancie, quibus utuntur in cantu et notandum | est quod in secunda nola finit primus et secundus modus vel tonus; in | tercia, tercius et quartus; in quarta, quintus et sextus; in quinta, septimus | et octavus; per has ergo omnis regularis cantus currit. Hec diligenter | adnotata ut si cantus in elevacionem nonam exigat nolam, | reciproce descendens ad primam que ad nonam est ut vox virilis | ad puerilem. Si vero ad decimam exigant, reciprocacio fiat ad | secundam; si autem undecimam, reciprocacio fiat ad tertiam. Si tertiam decimam, reciprocacio fiat ad quintam, si quartam|decimam, reciprocacio fiat ad sextam. Per contrarium autem | acipies in depossicionem. Nam si cantus descendere velit || [c. 43r in marg.] ultra C primam nolam, semitonio pulsabis octavam; si vero | semitonio et tono, pulsabis sextam, si vero semitonio et | duobus tonis, pulsanda est quinta.

[37] 18. Jacobus: Sex sunt voces | in musica et septem sunt claves vocum, scilicet: a, b, c, d, e, | f, g, de quibus supra dictum est, que dicuntur claves sive duces | vocum quia, sicut clavis et dux reserant et indicant, ita | hii termini in principio cantus positi indicant qualis debeat | esse cantus et regunt ipsum, ut vox que debet fieri in mi, fiat | in mi; et que in fa, in fa; et qui debet esse tonus, sit tonus; | et qui dictonus, dictonus; et sic de aliis.

19. De distincionibus. | "Distinciones <autem> dico <eas> que a plerisque differencie vocantur. | Differencia autem idcirco dicitur eo quod discernat seu separet placas | ab autentiis; ceterum abusive dicitur".

20. Racio de gama ubi. | In primis posita fuit interrogacio licterarum grecarum, quod superius diximus ubi in primis posita fuit. |

In vertice pollicis leve manus gamma a modernis | iuxta ponatur; | medietate<m> eiusdem pollicis fungatur prima vox gravissima; in radice pollicis supra dicti secunda vox ponatur istic; i[n]mo indicis feratur tercia et impudici quarta autentica | medicique sit sita quinta, auricolarisque sit sexta firma; | utatur septima et prima acuta iuncturis huius auricularis una; | semper utatur eiusdem vertice secunda ac soror[que] tercie. |

In sum<m>o medici adornetur eadem tercia et laudetur. | Et in <im>pudici sumitas habeat quarta<m> acuta<m>, minime altera. | Et cacumen indici<s> portet quintam acutam super se omnem; | acuta sexta ponatur iuxta, deinde septima et vadas ultra. || [c. 43v in marg.] Medii iuntura utatur prima <superacuta>, que est eiusdem circiter ima; | medici iuntura<m> secunda tenet, que est eiusdem circa pedem; | medici iuntura tercia fruatur, que est eiusdem prope caput; | quarta fungatur iuntura medii, que proxima manet eiusdem vertici. | Iis, Christi pater, expletis, do tibi gratias.

Quinque sunt lictere | principales, scilicet: C, F, c, f et C. <Discipulus>: Quare vocantur principales? | <Magister>: Quia principantur aliis vocibus suppositis et superpositis | et debent a discentibus bis percuti.

21. Racio qualiter omnis musicus debet didascalus <esse>. | Qualiter omnis musicus debet esse didascalus | docereque discipulos suos hic reperire potest. Nam nomina | [38] digitorum que prius discenda leve[s] manus sunt hec: | pollex, index, medius, anularis, auricularis. | Pollex dicitur principalis, index ad indicandum, | medius a medietate, | anularis ab anulo, | auricularis ad purgandum auricula<m>.

22. De eodem. | Ordinacio licterarum gravium acutarumque et superacutarum | in supradictis articulis ten[d]enda est ita: [Gamma], que | Greca est et modernum adiunta, ponatur in summitate | pollicis. | A in prima iuntura eius, b' superacuta in prima iuntura | anularis, C gravissima in radice indicis, c acuta | in summitate anularis, c' superacuta in secunda iuntura eius, | D gravis in radice medii, d acutissima in summitate ipsius, | d' superacuta in secunda iuntura eius, E gravis in radice anularis, || [c. 44r in marg.] e acutissima in summitate indicis, | F gravis in radice auricularis, | B in radice pollicis; b acuta in summitate auricularis, | f acutissima in secunda compagine indicis, G gravis in prima iuntura auricularis, | g acutissima in prima iuntura indicis, | a acuta in secunda iuntura auricularis, | a' superacuta in prima compagine medii. | Incipiatur enim, ut dixi, a summitate pollicis quem|admodum a radice incipitur ascensus arboris sicque | per ordinem omnia hec suprascripta caractera per summitatem | compaginesque ex radicibus disponuntur, donec perveniatur | ad ultimam compaginem medii.

23. Racio de prima lictera artis | musice qualis est. | <Magister> Dic mihi qualis est musice artis a ubi omnes antiqui | fecere principium mundi: in creacione per a nominata | est aqua abissusque; nec non Ebraice per a dicitur terra | adhama<t> protoplastus proprie; homo nominatus est | adam. Ipse enim Ieronimus inquit: "Aperit omnibus filiis | ad Deum; egrediuntur vulva ex matrice, Dominus assum|sit ea nomine in suo, dicens: 'Ego sum alpha et omega'". |

24. Racio de gravibus licteris artis musice: quot sunt. | <Magister>: Lictere graves musice artis quot sunt? <Discipulus>: Septem. <Magister>: Da nomina. | <Discipulus>: [39] A, B, C, D, E, F, G. <Magister>: Da numeros. <Discipulus>: Monoptota, diptota, | trip<p>tota, tetraptota, penta<p>tota, exaptota, eptota. | <Magister>: Quare graves dicuntur? <Discipulus>: Ad comparationem acutarum ipsarum quare | possident graviores canti.

25. Racio de acutis licteris. | <Magister>: Acute lictere quot sunt? <Discipulus>: Septem. <Magister>: Da nomina. <Discipulus>: a, b, c, d, | e, f, g, numerant ut inferiores. <Magister>: Qua de causa || [c. 44v in marg.] acute sunt dicte? <Discipulus>: Ad comparacionem gravium eo quod ipsi acuti | contine<n>t canti.

26. Racio de superacutis licteris quot | sunt. <Magister>: Superacute lictere quot sunt? <Discipulus>: Quatuor. <Magister>: Da nomina. | <Discipulus>: a', b', c', d'. <Magister>: Cur dicuntur superacute? <Discipulus>: Acutarum | ad comparacionem.

27. Racio de C quando fa fa fa ver|satur. Quando in c, ut ita dicam, versatur fa fa fa, | debet habere aliquem de tribus sibi sublatis ut, silicet, re | et mi, que sunt de eadem diexa de qua est fa; sin | autem habuerit, non est dicenda. Boecius: "Posses in infini|tum ita progredi sursum vel deorsum, nisi artis | preceptum sua<p>te auctoritate compesceret "fa fa fa" | ceterum "ut ut ut" etiam optinet.

28. Racio de C quare | principatum in cantu optenet. | <Discipulus>: Quare fa fa optinet principatum in cantu? <Magister>: Quia | Deus elegit eam quando dixit: "Faciamus hominem ad imagi|nem et similitudinem nostram". Hominem, dico ego, qui | est principalis creatura criata. Enricus: Quare f f habet rubeum prolixumque | colorem? <Magister>: Propter fibras supradicte creature. |

Omnis modus autenticus sive placalis tres proprie | distinciones habere videtur. Distinciones autentici | proti sunt apposita in finali voce d, preposita in a, | subposita in c; distinciones placalis proti sunt apposita | in finali voce d, preposita in F grave, subposita in a. | Alie distinciones autentici deuteri sunt apposita | in finali voce e, preposita in c, subposita in d; alie | distinciones plagalis deuteri sunt apposita in finali voce | e, preposita in a, subposita in c. Alie distinciones | autentici triti sunt apposita in finali voce || [c. 45r in marg.] f, preposita in e, subposita in c; distinciones plagalis | triti sunt apposita in finali voce f, preposita in | a, subposita in b. Alie distinciones autentici | tetrardi sunt apposita in finali voce g, | preposita in d, subposita in f; alie distinciones | plagalis tetrardi sunt apposita in c, subposita in | c. Siendum [40] est quare omnes distinciones aliquando comunes, | quot sunt comunes in autenticis et in placalibus. |

29. Iacobus Centinus. | Racio quare cantus omnis termi|natur in istis quattuor licteris gravibus est quia cum debeant | placales in eodem loco terminari cum autenticis suis | et quilibet autenticorum possit ascendere decimam vel undecimam a suo fine | et descendere quartam; quilibet autem placalis suis possit descendere sextam et ascendere sextam a suo fine et primus et | secundus debeant anteponi tercio et quarto et sic de | aliis per ordinem. Si ponerentur magis infra istos | fines, placales non haberent quo descenderent | in manu, licet autentici haberent ascensum; | si magis supra, autentici non haberent quo ascenderent in manu, | licet placales haberent descendum. Positi ergo fuerunt | isti fines sic ut ab eiusdem articulis | et autentici haberent ascensum et placales descensum. |

30. De principiis et distinctionibus. | Omnes autentici quinto loco a se principia seu fines | distincionum miscunt; deuterus vero sexto loco. Plage | vero, alie tercio, alie vero quarto loco: plag<al>is proti | et triti tercio loco, plag<al>is deuteri et tetrardi quarto loco. |

31. Item de distincionibus. | In plagis quidem minime licet principia vel fines distincionum ad quintas intendere, cum ad quartas perraro || [c. 45v in marg.] soleat evenire; in autenticis vero, preter deuterum, eadem | principia et fines distincionum minime licet ad | sextas intendere.

<Discipulus>: Cur inter f et [sqb] quadratam nulla consonancia, | esse potest? <Magister>: Quia nulla vox potest voci <diatesseron> a se iungi, | nisi medium semitonium [41] intercurrat. <Discipulus>: Cur inter [sqb] et f non potest diapente haberi? <Magister>: Quia inter has | voces duo semitonia media sunt, in diapente | vero duo semitonia esse non possunt. |

32. Summa Iacobi cantoris Theatini in arte musica. | Ego Iacobus Theatinus cantor de Dei gratia confisus, | a quo procedit omne datum optimum et perfectum, omnibus recte | cantare volentibus volens in ipso cantu aperire | viam veritatis, composui formuculas tonorum de | principiis cuiuslibet cantus et maxime de prin|cipiis antifonarum eo quod ipsa inicia magis sunt | necessaria in antifonis quam in reliquis modis canendi, | quia antiqui musici dicebant: "Cum aliquem cantare | audimus, primam eius vocem, cuiusmodi sit ignoramus; finito | autem cantu, ultime vocis modum ex preteri<ti>s aperte | cognoscimus". Dico enim quod omnis antiphona seu omnis | cantus facilius potest cognosci per suum principium | quam per finem; dum modo cantor utatur arte manus | poteritque invenire per vim septem licterarum que est expressa | in articulis digitorum, cuius sint differencie sive sint toni, | quare differencie seu toni sint et levius per sua principia quam per | finem. Sicuti cantor manifeste poterit scire per in|cepcionem antiphonarum, si se voluerit exercere in | notitiam septem licterarum per quas potest cognosci omnis cantus. | Quia quilibet cantus ordinarius potest cognosci per finem || [c. 46r in marg.] sui principii, quare est duplex finis, scilicet finis principii | cantus et finis cantus tocius et uterque est | determinatus cuilibet tono; et propterea statim ut cantor | audit finem intonacionis antiphone scit de quo | tono sit et quam sinculorum differenciam habeat, sed antiqui hoc | non cognoscebant, nisi totam antifonam inspicerent et hoc erat | ex defectu sciencie finis principii. Sic ergo, eo sunt | in quolibet tono, scilicet principium ipsum id est possicio, videlicet utrum | in a acuta an in G grave aut in alia lictera debeat | poni finis principii et finis totius cantus et cuiuslibet istarum | est determinatus regulis artis, ut infra patebit. Preterea, | cum omne principium suum debeat habere finem sibi proprium | et non alium ut puta principium primi toni debet habere | finem suum in ista lictera vel in illa eadem, quod infra dicetur, | scilicet in D grave et in a acuta, ergo conseguitur debeat habere | finem suum ultimum in lictera ubi fuit primus tonus | et non alibi. Cum ergo antiqui non cognoscerent cantum | per principium suum, hoc erat signum duplex defectus, | videlicet vel quare cantus qui incipiebat in loco alicuius | toni non habebat finem eiusdem toni et sic erat falsus | aut quare ipsi nesciebant quod cantus qui incipit in tali loco debet | finiri in tali de necessitate. Sed nos iudicamus cantum | statim per principium suum arguendo sic: si incipit | in tali loco et habet finem principii in tali, ergo debet habere finem suum ultimum in tali, sed omnis cantus | qui habet ultimum suum finem in tali et de tali tono, | ergo iste cantus est de tali tono et non est de alio. |

[42] 33. Explicit prologus. Incipit tractatus. In primis itaque lictere | sunt septem in quibus dignoscitur omnis cantus seu toni | nocturni vel diurni et sicut in omni scriptura vigintitres licteras || [c. 46v in marg.] ita in omni cantu septem tantum habemus voces. Nam sicut septem sunt dies in ebdomada, ita septem sunt voces in musica. | Alie vero que supra septem adiu<n>guntur eadem sunt et per | omnia similiter cantantur, in nullo dissimiles, nisi quod | alicuius duplicis sonant. "Unde verissime poeta | dixit, [scilicet Virgilius]: Septem discrimina vocum. | Quia etsi plures fiant, non est aliarum adiecio, sed <earumdem> | renovacio et repetitio". Discrimina autem ideo quod nulla | corda vicine corde simile sonum dat; sed ideo septem | corde vel quia vocem implent totam vel quare septem in orbibus vel | motibus sonat celum.

34. De septem licteris gravibus et acutis | et superacutis. | Septem istas disce notas septem caracteribus: A, B, C, | D, E, F, G; namque et alie septene que secuntur | postea: a, b, c, d, e, f, g non sunt alie, sed una repli|catur regula, quia vocum ut dierum eque fit eb|domada. Ideoque septem dicimus graves et septem vero voca|mus acutas et quatuor superacutas, scilicet: a', b', c', d'. | Et sicut in septem diebus fecit Deus celum et ter<r>am, | mare et omnia que in eis sunt et per septem dies volvitur | totus circulus anni et <per> septem quoque dona Spiritus Sancti | revocavit nos Deus ad celestem patriam et in septem etates | veniet Dominus iudicare vivos et mortuos et seclum | per ignem et flammam, ita per septem licteras constat omnis | melodia que per vocem humanam efficitur vel per ingenium | invenitur sicut est in citharis, in linis, in fistulis, in ci<m>balis | et in cun<c>tis gravibus musicorum. "Nam sicut finitis septem diebus eosdem repetimus ut semper primum <et> octavum diem eodem | loco dicamus, ita <primas et> octava<s> semper vocem eodem <charactere> figuramus | et dicimus, quia naturali eas concordia consonare sentimus, ut" || [c. 47r in marg.] [Gamma] ad G et a in alteram A et B in b, C ad c et D ad | d et relique eodem modo tam in acutis quam in gravibus nulla | enim vox cum altera preter octavam perfecte concordat. |

35. De computu puerorum. | <Magister>: Dic mihi computum puerorum. D<iscipulus>: ut, re, mi, fa, [C,] sol, la. | <Magister>: Qualiter fuit inventus? D<iscipulus>: Noviter constitutus est propter simplicitatem puerorum. | <Magister>: De tali in generale tractas: Ut, ut de: Ut queant laxis ... ; Re | de: Resonare fibris ... ; Mi, de: Mira gestorum ... ; Fa, de: Famuli tuorum ... ; Sol, de: Solve pollutis ... ; La, de: Labiis reatum ... ; deinde adiuntum | est cum licteris a magistris sicut hec te figura docebit: Ut | queant Laxis Resonare fibris Mira gestorum Famuli | tuorum Solve pollutis Labiis reatum, Sante Iohannes. |

[43] 36. De licteris et vocibus monocordi. | Et si solus licteris notare quis vellet antiphonarium | ad discendum pueris, optimum esset. Qui autem neume tantum sunt in usu ita eam disponere cum licteris monocordi ut prediximus, | et tantumdem valent. Nam qui licteram et neumam licteris re|cognoscit, eos sonos quos neuma habuerit in mono|cordo tangat et sicut ab ipso audire proferat, illud autem | certissime sapias quod quamvis bene facte neume si nullam | habent licteram tales sunt quasi domus qui nullam habeat ianuam, | aut turris que nullam habeat scalam. Sunt enim lictere quasi verba | loquencium, note autem scilicet quasi signa mutorum et nichil omnino | valent sine a<d>iuncione | licterarum vel colorum.

37. De armonia. | <Magister>: Dic mihi quid est armonia. Discipulus: Idest melodia. <Magister>: Et melodia quid est? Discipulus: Id est cantus. <Magister>: Et cantus quid est? <Discipulus>: Cantus est elevacio et deposicio vocum. <Magister >: Unde dicitur cantus? <Discipulus>: Cantus dicitur a canto <can>tas, vel | a cano, canis, unde unisonus compositus ex octo consonancii. | <Magister>: Quot sunt genera cantus? D<iscipulus>: Quinque: metricus, prosaicus, differens, | indifferens et communis.

M<agister>: Quare dicitur metro? <Discipulus>: Grece; Latine: scandor || [c. 47v in marg.] ut antiphona hodie: Intacta Virgo. <Magister>: Prosaicus quare dicitur? <Discipulus>: Pro|saicus dicitur eo quod non retinet regulam in se, ut hodie sequencia: | Christi hodierna et autem: Ad templi hec limina. <Magister>: Differens quare dicitur? | <Discipulus>: Differens dicitur eo quod habeat plenam differenciam in se, ut hodie antiphona: | Ecce nomen Domini. <Magister>: Indifferens quare dicitur? <Discipulus>: Indifferens dicitur eo quod non | habet plenam differentiam in se ut hodie antiphona: O Domine salvum | me fac. <Magister>: Comunis quare dicitur? <Discipulus>: Comunis dicitur eo quod componitur | ex comuni specie diapente superius, ex comuni specie diatessaron in|ferius.

38. Item. | Metricum quare vocatur tot sunt neume quot sunt | sillabe. <Discipulus>: Prosaicus cantus quare dicitur? M<agister>: Eo quod prolongatus est, [d] uso | vocatur prosaicus vel prolixus. <Discipulus>: Differens quare dicitur? M<agister>: Differens | vocatur quando differencia est in autentico et placale, id est singulare. | <Discipulus>: Indifferens quare dicitur? M<agister>: Eo quod minime differt unum | ab albero, id est commune. <Discipulus>: Quid est diaphonia? M<agister>: Vocum disiunctio sonat | quod nos organum vocamus. <Discipulus>: Quid est simphonia? M<agister>: Id est suaves | vocum coppulaciones, quas nos consonancias vocamus. |

39. Summa Iacobi cantoris Teatini in arte musica. | In primis itaque lictere sunt septem in quibus dignoscitur omnis cantus, | semitoni nocturni et diuturni, scilicet: A gravis, B gravis, C gravis, D | gravis, E gravis, F gravis, G gravis; postmodo, vero, [44] a acuta, b acuta, c | acuta, d acuta, e acuta, f acuta, g acuta; a' superacuta, | b' superacuta, c' superacuta, d' superacutissima. De iis vero | septem, quattuor sunt finales, in quibus omnis cantus finitur, scilicet: D gravis, E | gravis, F gravis, G gravis, id est <tonus> primus et secundus in D, tercius et quartus in E, | quintus et sextus in F, septimus et octavus in G. Tercius si modorum vero | laudatur semper cassus atque fractus sine regula. |

40. Formula secundi toni. | Omnia invitatoria que incipiunt in C grave et ascendunt gra|datim ad F gravem et postea revertuntur in C grave || [c. 48r in marg.] ut Regem regum Dominum, debent habere K: Venite.

41. Formula tertii toni. | Omnia invitatoria que incipiunt in G grave, ascendunt | gradatim ad c acutam et requiescunt in E grave, ut | Reges Arcangelorum Dominum, debent habere K: Venite. |

42. Formula primi toni. | Omnes antiphone que incipiunt in D grave et descendunt | unam sanam in C grave et postea ascendunt quartam ad F gravem | ascendendo gradatim ad a acuta<m> ut Ecce nomen Domini, | et Si quis mihi ministraverit et Angelus Domini nuntiavit | Mariae, debent habere hanc differentiam. |

43. Incipit secunda differentia. | Omnes antiphone que incipiunt in G grave et de|scendunt [in] quintam sanam in C gravem ascendendo unam | in D grave et postea quintam sanam ad a acuta<m> et suas | pausactiones faciunt in a acuta, ut Canite tuba | et Tecum principium, et consimiles, debent habere hanc | differentiam. |

44. Incipit tertia differentia. | Omnes antiphone que incipiunt in C grave et ascendunt unam | in D grave et postea quintam sanam ad a acutam asce|ndendo unam in b acuta et postea unam in a acuta, | ut Erunt prava preceptorum per totam noctem et Cum autem | esset Stephanus, et consimiles, debent habere hanc di|fferentiam.

45. Incipit quarta[m] differentia[m]. | Omnes antiphone que incipiunt in D grave et ascendunt | gradatim ad G gravem et postea gradatim revertuntur | in D gravem, ut Cognoverunt omnes abimatu et infra, | Medicinam carnalem, Jesus benedicens clamabat, | Dixit Dominus misterii suis, Innuebant patri eius | et Omnes intendentes in eum, et consimiles, debent habere || [c. 48v in marg.] hanc differentiam. |

[45] 46. Incipit quinta differencia. | Omnes antiphone que incipiunt in F grave | et descendunt gradatim in D gravem et postea revertuntur | gradatim ad a acutam et suas pausaciones faciunt | in G grave, ut Volo, pater et Reges terre, et consimiles, | debent habere hanc differenciam.

47. Incipit sexta differentia. | Omnes antiphone que incipiunt in F grave et ascendunt gra|datim ad a acutam, ut Lazarus, amicus noster, dormit | et Hodie nobis natus est et Venit lumen tuum et Clamavit | Dominus, et consimiles, debent habere hanc differenciam. |

48. Incipit septima differencia. | Omnes antiphone que incipiunt in C grave et ascendunt unam | in D grave et postea terciam in F grave, ut Filie Ierusalem, | Beati eritis, Tribus miraculis, Cum sulevasset montes | Gelboe, Frater omnia ligna, Ductus est Ihesus in deserto, | Cum esset sero ambulantes, Constrinxit Ihesus | discipulos suos, Hodie t<r>ansfiguratio et Hodie | completi sunt; et omnes antiphone que incipiunt in D grave et | ascendunt in G grave ad F grave et postea revertuntur | tertiam in D grave, ut O crux splendidior, et Senex | puerorum portabat, et consimiles, debent habere | hanc differenciam.

49. Incipit octava differencia. | Omnes antiphone que incipiunt in C grave et ascendunt | unam in D grave et postea terciam sanam in F grave, ut O beatum | pontificem, O beate Petre et O crux benedicta, et consimi|les, debent habere hanc differenciam. |

50. Incipit nona differencia. | Omnes antiphone que incipiunt in F grave et ascendunt | unam in G grave, ut Speciosus forma, Christi virgo, | Ipsi soli, et consimiles, debent habere hanc differenciam. |

51. Incipit decima differencia. || [c. 49r in marg.] Omnes antiphone que incipiunt in D grave et ascendunt quintam sanam in a acuta, | ut Leva velum et Hii sunt qui cum mulieribus, et consimiles, debent | habere hanc differentiam.

[46] 52. Incipit undecima differentia. | Omnes antiphone que incipiunt in F grave et ascendunt in <a> acutam, ut | Diffusa est gratia; Esto fortes in bello; Apertis thesauris | suis et Exu<r>ge Domini et omnes antifone que incipiunt in a acuta | ut Vidi Do|minum sedentem; Sol et luna; Lauda virtutem, et consimiles, | debent habere hanc differentiam.

53. Formula primi toni super gradualia. | Omnia gradualia que incipiunt in C grave vel in D grave vel in F grave | et ascendunt usque ad c acutam et finiunt in D grave sunt primi toni; | in C grave ut invenitur in graduali Universi qui te expe<c>tant, et in graduali | Posuisti Domine; in D grave ut invenitur in graduali Si autem gloriosa sedes, et | in graduali Miserere mei Deus, miserere mei, et <in> graduali Custodi me Domine; | in F grave ut invenitur in graduali Speciosus forma, et in graduali Exurge | Domine, fer spem.

54. Formula secundi toni. | Omnia gradualia que incipiunt in A grave et in B grave, in C grave et D | grave, et ascendunt usque ad b acutam et finiunt in D grave sunt secundi | toni; in A grave ut invenitur in graduali In sole posuit, | et in graduali A summo celo; in B grave ut invenitur in graduali Ostende nobis | Domine; in C grave ut invenitur in graduali Alleluia; in D grave ut invenitur in graduali David servum | meum; in D grave ut invenitur in graduali Excita Domine, et | in graduali Tecum principium.

55. Formula terci toni. | Omnia gradualia que incipiunt in e vel in E grave vel in F | grave vel in G grave et tendunt usque ad d acutam vel ad f acutam | et finiunt in grave sunt tercii toni; in C grave ut invenitur in graduali | Tu es Dominus qui facis, et in graduali Tibi Domine derelictus est, et in graduali Tenuisti | manum dextera<m>; in E grave ut invenitur in graduali Eripe | me Domine; in F grave ut invenitur in graduali Benedicite Dominum | omnes angeli eius; in G grave ut invenitur in graduali Adiutor | in oportunitatibus.

56. Formula quarti toni. || [c. 49v in marg.] Omnia gradualia que incipiunt in F grave et finiunt in C grave et vadunt | per hunc modum ut Benedicta et venerabilis sunt quarti toni; | et Domine prevenisti eum.

[47] 57. Formula quinti toni. | Omnia gradualia que incipiunt in D grave vel in F grave et tendunt usque | ad f acutam vel ad g acutam et finiunt in F grave sunt quinti toni; | in D grave ut invenitur in graduali Timebunt gentes, et in graduali Protector | me aspice Deus; in F grave ut invenitur in graduali Esto mihi in Deum pro|tectorem, et in graduali Unam pecii ad non.

58. Formula septimi toni. | Omnia gradualia que incipiunt in G grave et tendunt usque ad f | acutam vel a<d> g acutam vel ad a' super-acutam et finiunt in | G grave sunt septimi toni; in G grave ut invenitur in graduali Iac|ta cogitum tuum, et in graduali Oculi omnium, et in graduali Denegatur | oracio mea.

59. Formula octavi toni. | Omnia gradualia que incipiunt in F grave et tendunt usque ad e acutam | vel ad d acutam et finiunt in G grave sunt octavi toni; in | F grave ut invenitur in graduali Deus vita mea nunciavi tibi, et in | graduali Deus exaudi orationem meam.

60. Formula primi toni super alleluia. | Omnia alleluia que incipiunt in C grave, in D grave et ascendunt ad c acutam vel ad | d acutam et finiunt in D grave sunt primi toni; in C grave ut invenitur in | alleluia Modicum et non videbitis me, et in alleluia Veni Sancte Spiritus, et | in alleluia Dum complerentur; in D grave ut invenitur in alleluia Non nos | relinquere orphanos, et in alleluia Hec dies domus Domini, et in alleluia | Ego sum pastor bonus.

61. Formula secundi toni. | Omnia alleluia que incipiunt in A grave, in C grave et ascendunt ad G | gravem vel ad a acutam et finiunt in D grave sunt secundi | toni; in A grave ut invenitur in alleluia Surrexit Christus qui creavit | omnia; in C grave ut invenitur in alleluia Hec dies sanctificatus. |

62. Formula tertii toni. | Omnia alleluia que incipiunt in E grave vel in F grave et ascendunt | in d acutam et finiunt in E grave sunt tercii toni; || [c. 50r in marg.] in E grave ut invenitur in alleluia Veni Deus, noli tar|dare.

[48] 63. Formula quarti toni. | Omnia alleluia que incipiunt in F grave et tendunt ad b acutam | et finiunt in G grave sunt quarti toni; in F grave ut invenitur | in alleluia Laudate Dominum omnes angeli eius, et in alleluia Emicte spiritum | tuum et creabuntur. Sed alia, veritas, ut invenitur in alleluia | Oportebat pati Christum et ita intrare.

64. Formula quinti toni. | Omnia alleluia que incipiunt in F grave et finiunt in F grave et vadunt | per hunc modum, ut alleluia Beatus vir qui timet Dominum, sunt quinti | toni.

65. Formula sexti toni. | Omnia alleluia que incipiunt in C grave et ascendunt quarta<m> ad F gravem | ascendendo unam ad G gravem et postea quartam | sanam ad b acutam et postea revertuntur gradatim in F gravem, | <sunt sexti toni>.

66. Formula septimi toni. | Omnia alleluia que incipiunt in G grave et tendunt ad c acutam et finiunt | in G grave et vadunt per hunc modum, ut alleluia Hec est vera fraternitas, | sunt septimi toni; et alleluia Vos estis qui mansistis mecum <etiam>.

67. Formula octavi toni. | Omnia alleluia que incipiunt in D grave et in F grave | et tendunt ad acutam vel ad c acutam et fatident in G grave | sunt octavi toni; in D grave, ut invenitur in alleluia Sancte Michael | Arcangelo; in F grave ut invenitur in alleluia Preciosa in conspectu | Domini, et in alleluia Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam.

68. Formula | primi toni super offertoria. | Omnia offerenda que incipiunt in C grave vel in D grave vel in F grave | et tendunt usque ad c acutam vel ad d acutam et finiunt | in D grave sunt primi toni; in C grave ut invenitur in offertorio | Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, et in offertorio Iubilate | Deo universa terra; in D grave ut invenitur in offerenda Domine, exaudi | orationem meam, et in offerendo Letamini in Domino, et in offerendo Domine, Deus meus, | in Te speravi; in F grave ut in offerendo Gloria et honore, et in || [c. 50v in marg.] offerendo Viri Galilei, et in offerendo Stetit angelus iusta aram templi. |

[49] 69. Formula secundi toni. | Omnia offerenda que incipiunt in A grave vel | in B grave et tendunt ad b acutam et finiunt in D grave sunt | secundi toni; in A grave ut invenitur in offerendo Ad te levavi | animam meam, et in offerendo Tollite portas, et in offerenda Animam nostram | sicut pastorem erepta, et in offerendo Dextera Domini fecit virtus. |

70. Varietas secundi toni. | Omnia offerenda que incipiunt in C grave et | tendunt ad a acutam et finiunt in D grave sunt secundi toni; | in C grave, ut invenitur in offerendo Deus, Deus meus ad Te deluce | vigile, et Meditabor in mandatis tuis.

71. Alia varietate secundi toni. | Omnia offerenda que incipiunt in D grave vel in C grave et descendunt | ad A grave et postea ascendunt ad G gravem vel ad a | acutam et finiunt in D grave ut in offerendo Veritas mea [et] | sunt secundi toni.

72. Formula tercii toni. | Omnia offerenda que incipiunt in D grave et in F grave et in G grave et tendunt | ad a acutam vel ad f acutam et finiunt in E grave sunt tercii toni; | in D grave ut invenitur in offerenda Oravi Deum meum, Ego Daniel dicens; | in F grave ut invenitur in offerendo Benedictus sit Deus pater unigenitus; in G grave | ut in offerendo Deus tu conversus vivificabis nos, et in offerendo Exulta | satis filia Sion; in c acuta ut invenitur in offerendo Domine vivifi|ca me secundum eloquium tuum.

73. Formula quarti toni. | Omnia offerenda que incipiunt in C grave, in D grave et in F grave et ascendunt | ad a acutam vel b vel c acutam et finiunt in E grave sunt quarti toni; | in C grave ut invenitur in offerendo Confortamini et iam nolite timere, | et in offerendo Letentur celi, Et exulte; in D grave ut invenitur | in offerendo Offertus regi virgines; in F grave ut invenitur in offerendo Tui | sunt celi <et> in offerendo Illumina, Domine, oculos meos.

[50] 74. Formula quinti toni. | Omnia offerenda que incipiunt in F grave et in a acuta et in | c acuta et ascendunt ad g acutam vel ad f acutam et finiunt in F || [c. 51r in marg.] grave sunt quinti toni; in F grave ut in offerendo Populum humilem; in a | acuta ut invenitur in offerendo Intende novi orbis mee; in c | acutam ut invenitur in offerendo Reges Tarsis.

75. Formula sexti toni. | Omnia offerenda que incipiunt in C grave et in F grave et | ascendunt ad d acutam et finiunt in F grave sunt sexti toni; in C grave | ut invenitur in offerendo In virtute tua, Domine; in F grave ut invenitur | in offerendo A Christo de celo vocatus.

76. Formula septimi toni. | Omnia offerenda que incipiunt in E grave et in a acuta et ascendunt | ad e acutam vel ad f acutam vel ad g acutam et finiunt | in G grave sunt septimi toni; <in> G grave ut in offerendo Precatus est, <et> in offerendo | Eripe me de inimicis meis, Deus meus; in a acuta ut in|venitur in offerendo Exaude, Deus, orationem meam.

77. Formula octavi toni. | Omnia offerenda que incipiunt in C grave, in D grave, in F grave et in G grave | sunt octavi toni; in C grave ut in offertorio Gressus meos | dirige; in D grave ut invenitur in offertorio Elegerunt Apostoli | Stephanum, et in offertorio Levabo oculos meos; in F grave ut | invenitur in offertorio Ave Maria, et in offertorio Bonum est confiteri in Domino; | in G grave ut invenitur in offertorio Inmictit angelus Domini, et | in offertorio Miserere mei, Domine, secundum magnam misericordiam tuam. |

78. Formula primi toni super postcomunionem. | Omnia postcommunia que incipiunt in C grave et in D grave, in E grave et in F grave | et in G grave et a acuta et tendunt in c acutam vel ad d acutam et | finiunt in D grave sunt primi toni; in C grave ut invenitur in postcommunio | In salutari tuo anima mea, et in postcommunio Qui vult venire post | me; in D grave ut invenitur in postcommunio Ecce Virgo concipiet, | in postcommunio Regina mundi dignissima; in E grave ut invenitur | in postcommunio Tu puer[e] propheta; in F grave ut invenitur in postcommunio Ri|velabitur gloria Domini, et in postcommunio Dominus dabit benignitatem; in G | grave ut invenitur in postcommunio Illumina faciem tuam; in a acuta || [c. 51v in marg.] ut invenitur in postcommunio Ego vos elegi de mundo.

[51] 79. Formula secundi toni. | Omnia postcommunia que incipiunt in A grave, in D grave et in F grave et ascendunt | ad a acutam et finiunt in D grave sunt secundi toni; in A grave ut | invenitur in postcommunio Narrabo omnia mirabilia; in D grave ut | invenitur in postcommunio Manducaverunt et saturati sunt | nimis; in G grave ut invenitur in postcommunio Hodie locutus est Deus | benedictus.

80. Formula tertii toni. | Omnia postcommunia que incipiunt in E grave, in F grave, in G grave, in a acuta et | in c acuta et ascendunt ad c acutam et finiunt in C grave | sunt tertii toni; in E grave ut invenitur in postcommunio Qui medita|bitur in lege Domini; in F grave ut invenitur in postcommunio | Beatus ille servus; in G grave ut invenitur in postcommunio Scapulis suis; in a acuta ut invenitur in postcommunio Benedicite Dominum | celi; in c acuta ut invenitur in postcommunio Dominus virtutum. |

81. Formula quarti toni. | Omnia postcommunia que incipiunt in D grave, in F grave, in G grave et in a | acuta et ascendunt ad c acutam et descendunt in C grave et finiunt | in E grave sunt quarti toni; in D grave ut invenitur in postcommunio | Tanto tempore nobiscum; in F grave ut invenitur in postcommunio Meme|nto verbi tui; in G grave ut invenitur in postcommunio Tollite hostias; | in a acuta ut invenitur in postcommunio Feci judicium.

82. Formula quinti toni. | Omnia postcommunia que incipiunt in F grave, in a acuta et in c acuta | et ascendunt ad d acutam vel ad e acutam et finiunt in F grave | sunt quinti toni; in F grave ut invenitur in postcommunio Intellige | clamorem meum; in a acuta ut invenitur in postcommunio Iustus | Dominus.

83. Formula sexti toni. | Omnia postcommunia que incipiunt in C grave, in D grave, | in F grave et ascendunt ad c acutam et descendunt ad C gravem et finiunt | in F grave sunt sexti toni; in C grave ut invenitur in postcommunio Posuisti | Domine super caput eius; in D grave ut invenitur in postcommunio Diffusa est; in F grave ut | invenitur in postcommunio Domine quis habitabit.

[52] 84. Formula septimi toni. Omnia postcommunia que incipiunt in G grave et in d acuta et tendunt ad f acutam | et finiunt in G grave sunt septimi <toni>; in G grave ut invenitur in | [c. 52r in marg.] postcommunio Dicite pusillanimes; in d acuta ut invenitur in postcommunio Qui biberit ex aqua.

85. Formula octavi toni. | Omnia postcommunia que incipiunt in C grave vel in F grave vel in G grave et ascendunt | ad d acutam vel ad c acutam et descendunt ad C gravem sunt octavi <toni>; | in C grave ut invenitur in postcommunio Exultavit ut gigans; in F grave ut | invenitur in postcommunio Video celos apertos; in G <grave> ut invenitur in post|communio Simile est regnum celorum.

86. Formula secundi toni super tractus. | Omnes tractus qui incipiunt in D grave et ascendunt in b acutam et finiunt | in D grave sunt secundi toni; in D grave ut invenitur <in tractu> Domine non secundum peccata | nostra, et omnes consimiles, sicut in pluribus aliis locis.

87. Formula octavi toni. | Omnes tractus qui incipiunt in D grave vel in G grave et tendunt ad | d acutam vel ad e acutam et finiunt in G grave sunt octavi toni; | in D grave ut invenitur in tractu Commovisti Domine terram. Sed quilibet | tractus incipit in F grave, <vel> in G grave, ut [in] tractus | Sicut cervus, <est octavus tonus>.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License