Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[259] Ex libro secundo Iohannis Tinctoris de inuentione et usu musice: capitulum septimum. Rapiamus.

Cantores quibus ars uox quoque dulcis est,

Tibicen, tubicen, tuque lyre sciens,

Celesti Domino carmina pangite,

Tellus cuius opus pontus et ethera;

Qui puro genitus sanguine uirginis

Errantes docuit iusticie uiam,

Humani generis quique uices dolens

Tormentum subiit mortifere crucis;

Qua nos uiuificans, pastor ut optimus

Saluos ore lupi restituit Deo,

Vite tumque sibi munere reddito,

Ad celi rediit fulgida sidera;

Quo sublimis eum curia laudibus

Summis prosequitur mente piissima.

[260] Ex duodecimo capitulo.

Iuditii signum tellus sudore madescet.

E celo rex adueniet per secla futurus,

Scilicet in carnem presens ut iudicet orbem.

Vnde Deum cernent incredulus atque fidelis

Celsum cum sanctis eui iam termino in ipso.

Sic anime cum carne aderunt, quas iudicet ipse,

Cum iacet incultus densis in uepribus orbis.

Reiicient simulachra uiri, cunctam quoque gazam,

Exuret terras ignis, pontumque polumque

Inquirens, tetri portas effringet Auerni.

Sanctorum sed enim cuncte lux libera carni

Tradetur, sontes eterna flamma cremabit.

Occultos actus retegens tunc quisque loquetur

Secreta, atque Deus reserabit pectora luci. [fol. 9]

Tunc erit et luctus, stridebunt dentibus omnes.

Eripitur soli iubar, et chorus interit astris.

Soluetur [MS: Soluentur] celum, lunaris splendor obibit;

Deiiciet colles, ualles extollet ab imo.

Non erit in rebus hominum sublime uel altum.

Iam equantur campis montes, et cerula ponti.

Omnia cessabunt, tellus confracta peribit:

Sic pariter fontes torrentur fluminaque igni.

Sed tuba tunc sonitum <tristem om.> demittet ab alto

Orbe, gemens facinus miserum uanosque labores,

Tartareumque chaos monstrabit terra dehiscens.

Et coram hic Domino reges sistentur ad unum.

Recidet e celis ignisque et sulphuris amnis.

Ex libro quinto capitulum xxiiii.

Nunc ex terreno sublimis preclareque musice usu ad celestem redeamus. Enimuero maledicti descendentes in ignem eternum, qui (iuxta ueritatem) preparatus est diabolo et angelis eius, nec [261] musicam exercent, nec ea delectantur. Cithara namque eorum (ut uerbis beati Iob utar) uersa est in luctum, et organum in uocem flencium. De quibus et ille propheta magnus Isaias eloquens ait: Cessauit gaudium tympanorum, quieuit sonitus letancium, conticuit dulcedo cithare. Benedicti uos qui et sancti, possidentes regnum sibi diuinitus a constitutione mundi preparatum, ut (corporibus exutis, quibus in tumulis tamquam in cubilibus suis quiescentibus, honor a cunctis exhibitus eis merito leticie est) anime eorum in manu Dei existentes, supernam illam ciuitatem Iherusalem introierunt, Deo quidem suo in conspectu angelorum continuo psallunt. Quod sane fieri non solum mente, sed eciam aliqua uoce cuius instrumentum spirituale nobis ignotum est, ad maiorem iocunditatem, diuine quoque glorie manifestationem (quemadmodum superius de concentu angelico in celis diximus) pie credendum opinamur. [fol. 9v] Vnde Ioannes in apocalipsi de centum et quadragintaquatuor milibus uirginum, de terra emptorum animis, ante sedem Dei canticum quasi nouum cantantibus ait: Et uocem quam audiui, sicut citharedorum citharizancium in citharis suis. Quibus verbis sacramento plenissimis alma innitens ecclesia sepenumero in missarum solemnibus concinit:

Quam felix illa ciuitas in qua iugis solemnitas; et quam iocunda curia que prorsus cure nescia. Nec languor hic nec senium, nec fraus nec terror hostium; sed una uox letancium, et unus ardor cordium.

Palam autem est, quom ipse beatorum anime sua resumpserint corpora, et ita sancti in anima et corpore glorificati fuerint, quod in Dei laudibus summo cum gaudio propria uoce exultabunt. Quocirca, postquam prophetarum eximius Dauid cecinerat: Exultabunt sancti in gloria, letabuntur in cubilibus suis, mox subiunxit: Exultationes Dei in gutture eorum. In illa quippe felicissima patria lectiones, predicationes iurium ac philosophie disceptationes, discipline militares, omnes terrene ciuitatis actiones, preter melodiosissimam Dei laudem, omnino cessabunt. Vnde Augustinus: Quanta erit illa felicitas ubi nullum erit malum, nullum latebit bonum, uacabitur Dei [262] laudibus qui erit omnia in omnibus. Et pergit auctor eminentissimus: Nam quid aliud agetur, ubi neque ulla indigentia laborabitur? Nescio. Admoneor eciam sancto cantico, ubi lego uel audio: Beati qui habitant in domo tua Domine; in secula seculorum laudabunt te Domine. Que quidem laus animis ex diuersis diuerse premiatis, nullatenus tamen aduersis, concordantissime progrediens sonorum melodiis, que in cor hominis non ascenderunt, nec aures audierunt, iocunda erit atque decora. Et quamuis (ut sacri theologi docent) habitus sciencie hic acquisite in patria remaneat, dicente Ieronimo: Discamus in terris quorum nobis scientia perseueret in celo. Vsus tamen musice in ipsa celesti patria non modo ab his qui hic in ea minime sunt eruditi, uerum eciam ab edoctis erit multo dulcior, multo elegantior, multoque subtilior, quam hac in terrestri uita. [fol. 10] Omnes etenim in lumine Dei uidebunt lumen, ac per influentiam substantiarum superiorum, uel Dei uel angelorum, apprehendent singularia, potissimum autem, que ad ipsius etiam Dei laudem pertinent. Que uel eo erit perfectior, quo qui laudabitur omnis perfectionis est uberior. Et ut paucis absoluam, Maria uirgo beatissima, super omnes choros angelorum exaltata, ipsi denique angeli, patriarche, apostoli, martires, confessores, uirgines, ceterique electi ac electe Dei, cantica Domini, hoc est laudes diuinas, non in terra quidem aliena sed propria, quom sint facti coheredes Christi (resumptis eorum organis) cum ipso dulcissimo Ihesu Christo, ad dexteram Dei patris sedente, ac eum ut homine filio semper glorificante, piissime concinent [emendatum ab MS: concine ut]; haud solum enim uisio dilectioque Dei, sed eciam (ut scribit Augustinus) laudatio erit omnibus sicut uita eterna communis. Quam quidem uitam summe ille institutor eius ac rector Deus optimus maximus cunctis fidelibus, in primis autem nobis musicis, elargiri dignatur, ut, qui suam excellentissimam maiestatem, in ecclesia militante laudibus amenissimis pre ceteris hostibus temporaliter prosequimur, in triumphante ad sacratissimum idem officium perpetuo exequendum, si non super ceteros, saltem inter primos exaltemur.

[263] Ex capitulo quinto primi libri: De effectu.

Primo itaque: Musice usus Deum delectat. Vnde ad sponsam eius ecclesiam in canticis canticorum ait: Sonet uox tua in auribus meis; uox enim tua dulcis. Non autem Deus ipse suauissimus dulcedinem uocis in ecclesia resonantis audire peroptaret, nisi hec illum miro quidem modo delectaret.

Secundo: Diuinam laudem decorat. Verba namque quibus Deus laudatur, modulatis uocibus in celo ac in terra maiorem ad decorem pronunciantur.

Tertio: Gaudia beatorum amplificat. Quom enim beatitudo nullius rei honeste ac delectabilis sit expers, ut musica, que (teste philosopho) delectabilissimorum ac honesta est, beati delectentur, piissime credimus.

Quarto: Eclesiam militantem triumphanti assimilat, dicente Bernardo: Nichil in terris ita representat quendam celestis habitationis statum, quam alacritas laudantium Deum.

Quinto: Ad susceptionem benedictionis diuine preparat. In quarto enim libro regum legitur quod quom caneret psaltes, facta est super [fol. 10v] heliseum manus Domini.

Sexto: Animos ad pietatem excitat. Vnde Augustinus: Adducor canendi consuetudinem approbare in ecclesia, ut per oblectamenta aurium animus infirmior ad affectum pietatis assurgat.

Septimo: Pueros et adolescentes ad uirtutem disponit. Eusebius post Platonem: Quoniam animi temeriores rationem uirtutis non suscipiunt, ludo atque cantu preparantur.

Octauo: Terrenam mentem eleuat. Bernardus: Oculos cordis attolit iubilus laudis.

Nono: Homines letificat. Vt enim Museus ait, hominibus cantare delectabilissimum est, propter quod in conuentus ac deductiones rationabiliter ipsam assumunt musicam, tamquam potentem letificare.

Decimo: Amorem allicit. Ouidius: Res est blanda canor: discant cantare puelle (pro facie multis uox sua lena fuit).

Vndecimo: Iocunditatem conuiuii augmentat. In [264] ecclesiastico quippe scriptum est: Gemma carbunculi in ornamento auri, et comparatio musicorum in conuiuio uini. Glosa: Carbunculum comparat [MS: comperat] auro, et musicum melos conuiuio; sicut enim carbunculus duplicat splendorem auri, ita melodia iocunditatem conuiuii.

Duodecimo: Quietum ac lenem somnum prouocat, et rursus stuporem ipsius et confusionem purgat. Boetius: In tantum prisce philosophie studiosis uis musice artis innotuit, ut Pythagorici, quom diurnas insomnos resoluerent curas, quibusdam cantilenis uterentur, ut quietus ac lenis sopor irreparet. Itaque experrecti aliis quibusdam modis stuporem somni confusionemque purgabant.

Terciodecimo: Extasim causat. Vnde postquam David in psalmo lxviio cecinit: Preuenerunt principes coniuncti psallentibus in medio iuuencularum tympanistriarum, paulo post subdidit: Ibi Beniamin in mentis excessu. Pro quo facit illud philosophi in octauo Politicorum: Melodie Olympi faciunt animas raptas.

Quartodecimo: Duritiam cordis resoluit. Augustinus: O quantum fleui in hymnis et canticis tuis, suaue sonantis ecclesie tue uocibus conmotus acriter.

Quintodecimo: Tristitiam depellit. Iacobus: Tristatur aliquis uestrum; oret equo animo et psallat. Hinc Augustino teste: Hymni et psalmi ut canerentur secundum morem [fol. 11] orientalium partium (ne populus meroris tedio contabesceret) ab occidentalibus institutum est.

Sextodecimo: Infantum uagitus sedat. Quapropter et chysippum, nutricibus que ablactationi adhibentur infantibus, proprium quoddam [MS: qudddam] carmine assignasse legimus.

Decimoseptimo: Curas minuit. Vnde Horatius: Condisce modos, amanda uoce quos reddas: minuentur atre carmine cure.

Decimooctauo: Demonem fugat. Enimuero (ut in primo regum legitur) quom Dauid citharam percutiebat, spiritus malus a Saul recedebat.

[265] Decimonono: Iracundiam temperat. Boetius: Empedocles quom eius hospitem quidam gladio furibundus inuaderet, quod eius ille patrem accusatione damnasset, inflexisse dicitur modum canendi, atque adolescentis iracundiam temperasse.

Vigesimo: Malam uoluntatem reuocat. Nam et Pithagoram accepimus concitatos ad uim pudice domui inferendam iuuenes, iussa mutare in spondeum modos tibicina composuisse. Hec Quintilianus.

Primo et uigesimo: Pugnantes animat. Iuuenalis: Animante tuba galeatum sepe duelli penitet.

Secundo et uigesimo: Labores solatur et incitat. Virgilius in Georgicis: Interea longum cantu solata laborem, arguto coniunx percurrit pectine telas. Hinc (ut Quintilianus ait) natura ipsa uidetur nobis ad tollerandos facilius labores musicam uelut muneri dedisse, siquidem et remiges cantus hortatur; nec solum in his operibus, in quibus plurium conatus preeunte aliqua iocunditate conspirat, sed eciam singulorum fatigatio qualibet se rudi modulatione solatur.

Tertio et uigesimo: Egrotos sanat. Vt enim in libro etymologiarum Isidorus asserit: Asclepiades medicus quendam freneticum arte modulationis pristine sanitati restituit. Terpander itidem et Arion Lesbos atque Iones grauissimis morbis cantus eripuere presidio. Ismenius quoque Thebanus Boetiorum pluribus, quos sciatici doloris tormenta uexabant, modis cunctas fertur abstersisse molestias. Hec Boetius.

Quarto et uigesimo: Plurima sapientum dicta exemplo sui comprobat. Philosophus enim in secundo Ethicorum libro scientissime probans omnem virtutem ac artem ex [fol. 11v] iisdem ac per eadem fieri atque corrumpi, citharedos in exemplum adducit, qui ex pulsatione cithare boni ac mali fiunt. Augustinusque in sextodecimo De ciuitate Dei probat aliqua in historia prophetica dici que nichil significant, sed quibus adhereant que significant et quodam modo religentur. Exemplo itidem usus cithare atque usus uasorum huiusmodi musicorum, in quibus soli nerui aptantur ad cantum, sed ut aptari possint, insunt [266] et cetera in compaginibus organorum, que non percutiuntur a canentibus, sed ea que percussa resonant hiis connectuntur.

Quinto et uigesimo: Pronuntiationem modestam oratoribus administrat. Enimuero, quotiens apud populum (ut Valerius Maximus scribit) Gaius Gracchus adolescens, flagratissimi ingenii orator, apud populum concionatus est, seruum post se artis musice peritum habuit, qui occulte eburnea fistula pronuntiationis modos formabat, aut nimis remissos excitando, aut plus iusto concitatos reuocando, quia ipsum calor atque impetus actionis attentum huiusce temperamenti estimatorem esse non patiebatur.

Sexto et uigesimo: Peritos [MS: Peritor] in ea glorificat. Vnde Sapiens: Homines in peritia sua requirentes modos musicos in generationibus gentis sue gloriam adepti sunt, et in diebus suis habentur in laudibus.

Septimo et uigesimo: Scientes eius beatificat, siquidem (ut propheta cecinit) beatus populus qui scit iubilationem.

Capitulum undecimum primi libri.

Hominum denique nonnullos artem musicam per species a Deo infusas adeptos firmissime credimus. Secundum enim theologorum sentenciam prothoparens noster ille Adam, quemadmodum ab eius plasmatore, hoc est Deo opifice maximo, cuius perfecta sunt opera, fuit quantum ad corpus in statu perfecto (ut statim generaret) formatus, sic eciam quantum ad animam (ut quos generaret facultatem gubernandi ac instruendi haberent [MS: haberet] perfecte fuit institutus. Quo effectum est ut omnium rerum natura cognoscibilium, et sic ad musicam pertinentium, ab ipso Deo perfectam acceperit noticiam. Et quom in sudore uultus sui propter inobedienciam pane suo uesci eum oportuerit, arbitror [fol. 12] quod ad tolerandos facilius labores, ob quod (teste Quintiliano) musica nobis data uidetur, nonnumquam ipse cecinerit. Nec alienum a fide recta est opinari nostram maiorem Euam (quom iuxta Boetium experiencieque documentum infantes dulcis cantilena delectet) infantum eius aut Deo inspirante, aut marito doctore, aut natura duce, cantu dulcissimo et planctus [267] sedasse et ad exultationem animos emouisse. Preterea (si Eusebio credimus) sanctissimi prophete hymnos et odas inspiratione diuina composuerunt, ut Moyses cantica hec: Cantemus Domino, et Audite celi que loquar; Delbora et Barach: Que sponte obtulistis; Iudith: Incipite Domino; Anna Samuelis mater: Exultauit cor meum; Dauid: Psalmos; Salomon: Cantica Canticorum; cuius et carmina quinque milia fuisse in tertio libro regum legimus: Isayas cantica hec: Confitebor, et Ego dixi; Hieremias: Threnos; Tres pueri Sidrac Misac et Abdenago canticum illud: Benedicite omnia opera Domini Domino; Abacuc: Domine audiui; Zacharias: Benedictus Dominus Deus Israel; Maria uirgo: Magnificat anima mea Dominum; Simeon: Nunc dimittis. Neque silencio [MS: silencia] transeundum est ipsam uirginem intemeratam almam Mariam (ut Albertus Magnus piisime scientissimeque scribit) inter cetera gratiarum dona musicam habuisse diuinitus infusam. Qua scilicet carissimum eius infantem Ihesum humanitus uagientem mellifluis cantibus et a fletu temperaret et ad gaudium prouocaret. Cui quidem Ihesu unico saluatori nostro, super quem (iuxta uaticinium Isaie) requieuit spiritus sapientie, intellectus ac sciencie, fuit musica (quemadmodum et relique sciencie) ab instanti sue conceptionis infusa. Hinc ubi scribitur in apocalypsi Dignus est agnus qui occisus est accipere uirtutem et diuinitatem et sapientiam, Glosa dicit: Omnium rerum cognitionem, sicut uerbum sibi unitum. [268] Vnde et Ricardus eum asserit omnia scire que Deus scit. Deus autem (ut ex iis patet que supra scripsimus) musice perfectissimam scientiam [fol. 12v] habere perhibetur; ergo nichil ignorare Christum posse uerissime concluditur. Ipsius quoque dulcissimi Ihesu Christi discipulos (si Paraclitus eos, iuxta promissum patris, omnem docuit ueritatem) ueritate artis musice per inspirationem arbitror imbutos extitisse.

Versus: Quod caret alterna requie durabile non est;

Hec reparat uires, membraque fessa nouat.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License