THESAURUS MUSICARUM LATINARUM
School of Music
Indiana University
Bloomington, IN 47405
(phone: [812] 855-5471; Internet: mathiese@indiana.edu)

Data entry: Stephen E. Hayes
Checked by: Peter M. Lefferts and Angela Mariani
Approved by: Thomas J. Mathiesen

Fn and Ft: TINTDN TEXT
Author: Tinctoris, Johannes
Title: Tractatus de notis et pausis
Source: Johannis Tinctoris Opera theoretica, ed. Albert Seay, 3 vols. in 2, Corpus scriptorum de musica, vol. 22 ([Rome]: American Institute of Musicology, 1975-78), 1:109-20. Used by permission.
Graphics: TINTDN 01GF

[-109-] Tractatus de notis et pausis editus a Magistro Johanne Tinctoris in legibus licentiato Regisque Siciliase capellano.

Prologus

Egregio viro domino Martino Hanard, canonico Cameracensi ac apostolico cantori, Johannes Tinctoris inter cantores Regis Siciliae minimus immortalem benevolentiam. Considerans, celeberrime cantorum, quam necessarium sit operam artificiose canendi daturo notas et pausas cognoscere, de his tractare, non laudis aviditate sed vera qua afficior erga musices studiosos caritate, ut brevius potero, institui. Sicut enim tuae perspicientiae sublimitas novit, neminem in arte dicendi peritum evadere sine litterarum cognitione contingit, pariformiter nullus unquam recte cantabit si notas et pausas ignoraverit. Ex litteris namque syllabae dictiones tandem orationes conficiuntur, sic ex notis et pausis omnes cantus componuntur. Et quamvis plurimi inveniantur melodiosissimi cantores notarum pausarumque prorsus expertes, sicut infiniti oratores distinctissime orantes litteras tamen ignorantes, nostra traditio supervacanea ob hoc non erit censenda, quippe per eam quisquis melodiose cecinerit se id recte facere quod laudabile admodum est, intelligit secus non bene cantabit. Nam ut sapientes asserunt, nemo bene facit quod non intelligit.

Liber Primus

Capitulum I--De notae diffinitione notarumque divisione.

Primum igitur de notis, postmodum de pausis tractemus. Nota est signum vocis certi vel incerti valoris. Hinc duas esse species notarum est animadvertum, nam aliae sunt certo valore ac regulari limitate secundum quantitates quibus supponuntur, ut in libro quem de regulari valore notarum inscripsimus, competenter tradidimus, et talibus in cantu figurato solum [-110-] utimur. Aliae pro voluntate canentium, nunc maioris nunc minoris valoris efficiuntur quarumquidem in cantu plano est usus. Itaque de illis prius, demum de istis aliqua dicamus.

Capitulum II--De notis certi valoris.

Quinque notas certi valoris a nostris maioribus institutas tantum accepimus, quae sicut quinque sensus a natura humanis corporibus regendis accommodati, cunctis cantibus componendis sufficiunt. Et eas sub uno versu penthametro sic artificiose ordinaverunt versus:

Maxima, longa, brevis, semibrevis, minima.

Dupliciter autem quaelibet istarum notarum, minima duntaxat excepta, formatur, videlicet simpliciter et composite, simpliciter quando non colligantur, composite quando colligantur. Hinc de qualibet quae sit et qualiter simpliciter formetur videamus. Postea de earum forma composita quae fit per ligaturam disseremus.

Capitulum III--De maxima.

Maxima est nota in modo maiori perfecto valoris trium longarum, et in imperfecto duarum. Diciturque maxima eo quod caeterae notae et forma et valore minores sunt. Forma eius est quandrangula, non tamen quadrata, sed habens latitudinem duarum quadratarum et caudam a parte dextra deorsum aut sursum protractam, ut hic:

[MXv,MXvcsdx on staff5]

[-111-] Capitulum IV--De longa.

Longa est nota in modo minori perfecto valoris trium brevium, et in imperfecto duarum. Diciturque longa eo quod respectu brevis, a qua solum cauda differt, longa sit. Forma namque eius quadrata est, ut brevis, sed caudam a parte dextra deorsum aut sursum protractam recipit, ut hic:

[Lv,Bvcsdx on staff5]

Capitulum V--De brevi.

Brevis est nota in tempore perfecto valoris trium semibrevium, et in imperfecto duarum. Diciturque brevis eo quod respectu longae brevis sit. Forma etenim ipsius quadrata est, nullam penitus recipiens caudam, ut hic:

[Bv on staff5]

Capitulum VI--De semibrevi.

Semibrevis est nota in prolatione maiori valoris trium minimarum, et in imperfecto duarum. Diciturque semibrevis, quasi imperfecta brevis, eo quod respectu brevis imperfecta sit. Forma namque eius non perfecte quadrata est, quia figuratur cum quatuor angulis, quorum primus a parte superiori, secundus ab inferiori, tertius a dextra, et quartus a sinistra protrahitur, ut hic:

[Sv,Sv on staff5]

Capitulum VII--De minima.

Minima est nota valoris individui diciturque minima eo quod caeterae [-112-] notae valore maiores sunt. Forma eius, ut semibrevis, est cum cauda sursum aut deorsum directe protracta, ut hic:

[Mv,Svcd on staff5]

Verumtamen aliquando minima tractulum a sua summitate oblique protractum recipit aut aliquo colore impletur, quamvis illud in prolatione maiori frequentius et solum in signum proportionis duplae. Istud autem in prolatione minori et non solum in signum duplae sed etiam sesquialterae fiat. Quamquidem minimam tunc imperiti semiminimam dicunt, sed admodum errant, ut in libro quem Proportionale Musices inscripsimus manifeste probamus.

Capitulum VIII--De ligaturis.

Quatuor autem istarum notarum, videlicet maxima, longa, brevis et semibrevis, aliter formantur per ligaturam. Et est ligatura duarum aut plurium notarum ad invicem continua iunctura.

Omnis vero ligatura vel est ascendens vel descendens. Ligatura ascendens est quando ultima duarum notarum altior est prima seu plurium penultima, ut hic:

[ClefC4,O,Lig2vcssna,Lig4vcssnaaa,Lig4vcssnaoda on staff5]

Exemplum

Ligatura autem descendens est quando ultima notarum colligatarum inferior est prima seu plurium penultima, ut hic:

[ClefC4,O,Lig2vcssnod,Lig3vcssndod,Lig3vcssnaod,Lig3vad on staff5]

Exemplum

Praeterea omnis ligatura aut est recta aut obliqua. Ligatura recta est [-113-] quando notae colligatae recte sunt protractae, ut hic:

[ClefC4,Lig4vada,Lig3vcssnaa,Lig7vcssnaaadad on staff5]

Exemplum

Ligatura oblique est quando notae colligatae oblique sunt protractae, ut hic:

[ClefC4,Lig2vcdsnod,Lig2vcssnoa,Lig2vcdsnod,Lig2voa,Lig2vcssnod, Lig3vcssnaod,Lv on staff5]

Exemplum

Capitulum IX--De differentia notarum in ligaturis concurrentium.

Et quoniam in ligaturis huiusmodi aliquae notae sunt primae, aliquae mediae, et aliquae ultimae, ad sciendum quae sint notae in quamvis ligatura primo de primis, secunda de mediis, tertio de ultimis tractabimus.

Capitulum X--De regulis generalibus circa primas notas ligaturarum cognoscendas.

Igitur primo circa primas notas in ligaturis cognoscendas septem regulae generales assignantur.

De prima generali regula

Prima regula generalis est quod in omni ligatura ascendente prima nota habens caudam sursum a parte sinistra protractam semibrevis est, ut hic:

[ClefC4,C,Lig3vcssnaa,Lig3vcssnaoa,Lig2vcssna,Lig2vcssnoa,Lv on staff5]

Exemplum

[-114-] De secunda generali regula

Secunda regula generalis est quod in ligatura ascendente et recta prima nota sine cauda brevis est, ut hic:

[ClefC4,O,Lig3vaa,Lig2va,Lig2vart,Lig3vaaoa on staff5]

Exemplum

De tertia generali regula

Tertia regula generalis est quod in ligatura ascendente et obliqua prima nota habens caudam a parte sinistra deorsum protractam brevis est, ut hic:

[ClefC4,O,Lig2vcdsnoa,Lig2vcdsnoa,Lig2vcdsnoa on staff5]

Exemplum

De quarta generali regula

Quarta regula generalis est quod in ligatura ascendente et obliqua prima nota sine cauda longa est, ut hic:

[ClefC3,C,Lig2voa,Lig2voa on staff5]

Exemplum

De quinta generali regula

Quinta regula generalis est quod in omni ligatura descendente prima nota habens caudam sursum a parte sinistra protracta semibrevis est, ut hic:

[ClefC3,Lig2vcssnod,Lig2vcssnod,Lig2vcssnd on staff5]

Exemplum

[-115-] De sexta generali regula

Sexta regula generalis est quod in omni ligatura descendente prima nota habens caudam a parte sinistra deorsum protractam brevis est, ut hic:

[ClefC4,C,Lig2vcdsnd,Lig3vcdsndod,Lig3vcdsndd,Lig6vcdsnodaodaod on staff5]

Exemplum

De septima generali regula

Septima regula generalis est quod in omni ligatura descendente sine cauda prima nota longa est, ut hic:

[ClefC4,Lig2vd,Lig2vod,Lig2vd,Bv,Lig5vddoda,Lv on staff5]

Exemplum

Capitulum XI--De mediis notis ligaturarum cognoscendis.

Secundo ut notae mediae ligaturarum quae sunt omnes illae quae inter primam et ultimam sunt in quavis ligatura colligatae cognoscantur, unica datur generalis regula, quae est quod omnes notae mediae in omni ligatura sunt breves, nisi prima caudam habuerit sursum a parte sinistra protractam, quia tunc secunda sicut prima semibrevis est, ut hic:

[ClefC3,rob,O,Lig4vaaa,Lig3vcdsnoda,Lig3vdod,Lig4vcdsnddd,Lig4vcssnada, Lig3vcssnaoa,Bv,Lig5vcssnaaaod,Bv,Lv on staff5]

Exemplum

Capitulum XII--De regulis generalibus circa ultimas notas ligaturarum cognoscendas.

Tertio ad ultimas notas in ligaturis cognoscendas duae regulae generales assignantur.

[-116-] De prima regula generali

Prima regula generalis est quod in omni ligatura ascendente omnes notae ultimae breves sunt, nisi duae tantum sint colligatae, quarum prima caudam habeat a parte sinistra sursum protractam, quia tunc ultima sicut prima semibrevis est, ut hic:

[ClefC4,C,Lig2va,Lig3vaa,Lig2voa,Lig2vcdsnoa,Lig4vcssnaaa,Lig2vcssna, Lig2vcssna,Lig2vcssna,Lig2vcssnoa,Bv,Lig3vcssnaoa,Lv on staff5]

Exemplum

De secunda regula generali

Secunda regula generalis est quod in omni ligatura descendente et recta ultima nota longa est et in obliqua brevis, nisi duae notae tantum colligentur, quarum prima habeat caudam a parte sinistra sursum protractam, quia tunc ultima sicut prima semibrevis est, ut hic:

[ClefC4,O,Lig2vd,Lig4vcssnodad,Lig7vaaadaod,Lig2vcdsnd,Lig2vcssnd, Lig2vcssnod,Lig2vcssnd,Lv on staff5}

Exemplum

Capitulum XIII--Notabile quoddam de ligatura maximae.

Advertendum autem est quod in omni ligatura in qua nota secundum ultimam regulam generalem de primis et ultimam de ultimis longa est, si ipsa in formam maximae dilatetur, maxima efficitur, ut hic:

[ClefF4,Lig2vMXd,Lig2vcdsndMX,Lig2vMXdMX on staff5]

Exemplum

Capitulum XIV--Quot modis maxima ac longa aliis cum propria forma colligentur.

Finaliter advertendum quod maxima cum maxima, longa, brevi et semibrevi, [-117-] longaque cum maxima, longa, brevi etiam et semibrevi dupliciter ligantur. Primo quando una illarum super aliquam istarum directe. Secundo quando a latere cum propria simplici forma colligando ponitur, ut hic:

[ClefC4,Lig2vMXaMXrt,Lig2vLaMXrt,Lig3vcssnaaMXrt,Lig2vLart,Lig2vart, Lig3vcssnaart,Lig2vMXcddxaMXcddx,Bv,MXv,Lig2vaMXcddx,Lig3vcssnaaMXcddx, Lig2vLacddx,Lig2vacddx,Lig3vcssnaa on staff5]

Exemplum

Hinc si in quavis ligatura notae propriam retinent formam cum proprietate, si vero aliam recipiant sine proprietate fieri dicitur.

Capitulum XV--De notis incerti valoris.

Notae vero incerti valoris sunt illae quae nullo regulari valore sunt limitatae. Cuiusmodi sunt quibus in plano cantu utimur quarumquidem forma interdum est similis formae longae, brevis et semibrevis, et interdum dissimilis, ita quod pedes musicarum propter earum parvitatem a plerisque nominantur, ut hic:

[CSM22/1:117; text: Gaudeamus omnes in Domino. Domino. Salve sancta parens enixa puerpera regem.] [TINTDN 01GF]

[-118-] Et huiusmodi notae nunc cum mensura, nunc sine mensura, nunc sub una quantitate perfecta, nunc sub alia imperfecta canuntur secundum ritum ecclesiarum aut voluntatem canentium.

Liber Secundus

Capitulum I--De pausis.

Nunc superest ut de pausis pro modulo ingenii dispiciamus. Pausa est taciturnitatis signum secundum quantitatem notae cui appropriatur fiendae. Quantum igitur valet nota regulariter tantum valet pausa ei appropriata. Sunt autem quatuor notae quibus pausae sunt appropriatae, videlicet longa, brevis, semibrevis et minima. Hinc de qualibet sigillatim quo clarius intelligantur tractandum est.

Capitulum II--De pausae longae.

Pausa longae est tractus quidam quovis colore formatus in modo minori perfecto tria et in imperfecto duo occupans spatia. Valet igitur huiusmodi pausa sicut et longa in modo minori perfecto tres breves et in imperfecto duas, ut hic:

[ClefC4,O,3LP,3LP,Lv,Lig3vaa,3LP,Lig2vd,MXv; ClefC4,C,2LP,2LP,Bvcsdx,Lig2vcdsnod,2LP,Lig2va,Lv,Lv on staff5]

Exemplum

Capitulum III--De pausa brevis.

Pausa brevis est tractus quidam quovis colore formatus in quolibet [-119-] tempore solum occupans spatium. Valet autem huiusmodi pausa in tempore perfecto tres semibreves et in imperfecto duas, ut hic:

[ClefC4,O,BP,Lv,Lig3vcssnaod,BP,Lig2vcssna,Sv,Sv,Bv,Bvcsdx; ClefC4,C,BP,Bv,Lig2vcssna,Lig2vcssnod,BP,Bv,Lig2vcssna,Mv,Sv,Mv,Lv on staff5]

Exemplum

Capitulum IV--De pausa semibrevis.

Pausa semibrevis est tractulus quidam quovis colore formatus dimidietatem spatii occupans et de linea deorsum protractus. Valet autem huiusmodi pausa in prolatione maiori tres minimas et in minori duas, ut hic:

[ClefC4,Od,Lig2vcssnod,Sv,Lv,SP,Sv,Mv,Mv,Sv,Bv,SP,Lig2vcssna,Sv,Lv on staff5]

[ClefC4,C,SP,Sv,Mv,Mv,Sv,Bv,Lig2vcssna,SP,Sv,Mv,Mv,Sv,Lv on staff5]

Exemplum

Capitulum V--De pausa minimae.

Pausa minimae est tractatulus quidam quovis colore formatus dimidietatem spatii occupans et a linea sursum protractus. Valet autem huiusmodi pausae sicut et minima; individuus est eo quod ipsa sit simplex et incomposita, ut hic:

[ClefC4,O,Bv,Sv,MP,Sv,Mv,Sv,Bv,MP,Mv,Mv,Mv,pt,M,Mv,Sv,Lv on staff5]

Exemplum

Vocaturque haec pausa vulgariter suspirium, quoniam suspirando aptissime [-120-] mensuratur. Recipit et interdum tractulum quendam obliquum a parte dextra deorsum protractum, nec tamen aliud accipit nomen, sed commensuratur uni minimae quia cum ea proportionem duplam efficit, ut hic:

[ClefC4,Od,Sv,Mv,Mv,SMP,SMv,Mv,Mv,pt,SMv,SMv,SMv,Mv,SMP,Mv,SMv, Sv,Mv,pt,Mv,Mv,C,Sv,Mv,Mv,SMP,M,M,M,Mv,pt,M,Mv,Mv,Sv,Lv on staff5]

Exemplum

Operis conclusio

Et haec de notis et pausis dicta sufficiant quae tibi, vir praestantissime, dirigenda censui, non ut te doceam ne iuxta Graecum proverbium tamquam sus videar docere Minervam, sed ut monumenta studiorum meorum quam gratissimo animo, velut amicus, talem enim te sum expertus, accipias. Neque munusculum hoc dubito tuae dominationi pergratum fore, cum videamus viros ditissimos munera parva acceptare peritissimosque doctrina facili gaudere.

Finit tractatulus de notis et pausis musicalibus.