Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

This is a multipart text     Previous part    Next part   

Actions

Back to top

[121] Capitulum LXXXI

De tertia differentia

Tertia differentia huius quarti tropi cum secunda conformem habet modum, et ab ea ortum habet et eius secundae differentiae ultimae notae superadditur una qua haec tertia efficitur differentia, ut hic: 203. [UGODEC1B 01GF]

Idcirco tertia differentia cum secunda in suis antiphonis in ipsarum origine et primae differentiae modum penitus consequuntur, ut in his patet antiphonis, scilicet, Benedicta tu in mulieribus, Ante thorum, Ecce veniet, Propter te Ierusalem, Ego autem, Sicut mirra, Ecce veniet Dominus. Quae antiphonae ex D primo duntaxat originaliter derivantur, quod primae differentiae unum esse noscitur fundamentum, et in earum ascensu cum primae antiphonis differentiae nullam pariunt disparitatem. Primae igitur principia differentiae, scilicet, D, E, et cetera, aliarum differentiarum efficiunt pluralitatem. Antiphonarum demonstrationes sunt hae: 204-206. [UGODEC1B 01GF]

Capitulum LXXXII

De quarta differentia

Quarta et ultima huius quarti tropi differentia quae in A secundo incipiens in G primo terminatur ex duobus sumit ortum principiis, scilicet, ex E et G, ex E ut Antiphonae, Fidelia, In domum Domini, A viro iniquo, Alleluia alleluia, ex G autem ut Antiphona, Factus sum sicut homo, ut hic patet: 207-210. [UGODEC1B 01GF]

[122] Capitulum LXXXIII

De differentiis quinti tropi

Quintus tropus, tritus a Graecis appellatus vel Lydius eo quod gens illa Lydorum eius modulatione laetetur, tertius in autenticorum ordine consistit, duas in antiquis dicitur habuisse differentias, quarum una duntaxat hodiernis temporibus uti dicimur differentia, quae talis est: 211. [UGODEC1B 01GF]

Quae differentia ex duobus locorum principiis ortum habet, scilicet, ex F primo Aque secundo, ex F namque primo haec differentia surgit, ex quo ut plurimum duplici diapente intervallo ad C secundum conscenditur, ut Antiphonae, Haurietis aquas, Confitebor Domino, Qui pacem, Bene omnia fecit, Paganorum multitudo, et cetera. Quarum demonstratio sequitur. 212-216. [UGODEC1B 01GF]

Et ex A secundo a quo ascenditur et descenditur, ut patet in infrascriptis antiphonis, haec ortum habet differentia, ut Antiphonae, Exultabunt omnia ligna, Rex noster adveniet Christus, Vox clamantis in deserto, Omnes angeli eius, Solvite templum hoc, Exultet spiritus meus, Vestri capilli capitis, Paratur nobis mensa, Vincenti dabo, ut hic: 217-223. [UGODEC1B 01GF]

Capitulum LXXXIV

De differentiis sexti tropi

Sextus tropus plagalium in ordine tertius triti autentici subiugalis, Hypolydius appellatus a Graecis, qui eo dulciori sonoritate refertur, unicam tantum in antiphonis reperitur habere differentiam in A secundo incipientem, et in F primo terminantem. Quae ex uno fertur ortum habere principio, scilicet, F primo, a quo multifariae per arsyn et thesyn neumae protrahuntur. Quarum eas primo duximus exemplariter demonstrare quae ab ipso F semitonium remittentes ad A secundum ascendunt, deinde [123] alias quae multimodis variationibus describuntur. Sed quoniam ab ipso F principio infinita quodammodo varietate oriuntur in exordiis suis antiphonae brevi sermone gaudentes, eas duntaxat curamus describere quae generaliores formalioresque sunt, a quibus aliae quas habent formarum partes assumunt. 224-225. [UGODEC1B 01GF]

Euntes in mundum alleluia

Cognoverunt Deum alleluia

Lux orta est iusto alleluia 226. [UGODEC1B 01GF]

Gloriosi principes terrae

Maria ergo iunxit 227-229. [UGODEC1B 01GF]

O quam gloriosum est regnum

Quae mulier habens draghmas decem 230-237. [UGODEC1B 01GF] [UGODEC1B 02GF]

Et ex E primo haec etiam differentia capit originem, ut hic: 238. [UGODEC1B 02GF]

Capitulum LXXXV

De differentiis septimi tropi

Septimus tropus, scilicet, tetrardus autenticorum ultimus a Graecis hypermixolydius nominatus, a Gallis vero paschalis qui tanta animositate atque suavitate in suis neumis est refertus, septem saeculorum differentiis in antiphonis variatur, quarum prima in D secundo initium habet, et finem in C, quod initium differentiae ab antiphonarum termino facit diapente distantiam. Et sic ad sui plagalis differentiam in antiphonis septimi sol sol pronuntiare solemus, vel dicere sol sol septimus, ut hic: 239. [UGODEC1B 02GF]

Haec enim differentia ex C secundo suam habet originem, a quo post remissum semitonium ad [sqb] ad E secundum ascendit, ut Antiphona, Clamaverunt iusti, vel ad D, ut Antiphonae, Domine ostende nobis patrem, [124] Mulier cum parit. Vel absque semitonio a C transit per tonos ad E, ut Antiphona, Confortatus est, vel ab ipso C ex descensu ad A revertitur ad secundum D, ut Antiphona, Loquebantur variis linguis, ut hic: 240-243. [UGODEC1B 02GF]

Capitulum LXXXVI

De secunda differentia

Secunda differentia huius septimi tropi sola penultimae notae positione differt a prima, quoniam in prima penultima superponitur praecedenti, in hac autem ultimae est coniuncta, ut hic constat manifeste: 244. [UGODEC1B 02GF]

Haec differentia a [sqb] secundo oritur, a quo per semitonium et tonos ad E transit secundum, ut Antiphonae, Quid me quaeritis, Vide Domine, Alleluia. 245-247. [UGODEC1B 02GF]

Capitulum LXXXVII

[De] tertia differentia

Tertia differentia a primis ex eius terminatione differt, quoniam ultima penultimae superposita in secundo D terminatur, ut hic: 248. [UGODEC1B 02GF]

Haec differentia tertia ad G primo suscipit ortum suum, a quo per unius diapente intervalli ad D secundum dicitur pertransire, ut Antiphonae, Gabriel Angelus, Puer qui natus, Urbs fortitudinis, Angelus ad pastores, Facta est cum angelo, Praecursor Iohannes, Veterem hominem, Te qui in spiritu, Caput draconis, et cetera, et habet etiam haec differentia interdum suum ortum a secundo [sqb], ut Antiphona, Stella ista, et in hoc haec differentia convenit cum secunda, ut hic: 249-253. [UGODEC1B 02GF]

[125] Capitulum LXXXVIII

De quarta differentia

Quarta differentia per descensum semitonii a C in [sqb], in quo finitur ab aliis differt differentiis, ut hic: 254. [UGODEC1B 02GF]

Haec namque differentia quarta ex [sqb] primo profecto nasci comprehenditur, a quo ad E per semidiphtonos et tonum elevatur, ut Antiphonae, Exortum est, Discerne causam meam, Attendite, Ingenua sum. Et ab A secundo exoritur haec differentia, a quo ad E elevatur, sicut Antiphona, Exortum est, ut patet in Antiphonis, Tulerunt Dominum meum, Misereor super turbam, Orante sancta Lucia, Argentum et aurum, et cetera, ut hic: 255-256. [UGODEC1B 02GF]

Capitulum LXXXIX

De quinta differentia

Quinta differentia quartae differentiae conformis est, et ab ea per solam ultimae notam additam in C videtur distare. 257. [UGODEC1B 02GF]

Haec differentia quinta a D secundo videtur habere principium a quo remittens uno intervallo semidiphtonum ad [sqb], tum ad secundum F, tum ad E cum descensu ad D vel C dicitur elevari, ut antiphonae descriptae demonstrant, scilicet, Voce mea, Proprio filio, Tamquam aurum in fornace, Si coram hominibus, Ecce sacerdos magnus, Non est inventus, Et ecce terrae motus, Tanto tempore, Specie tua, Adiuvabit eam, Elena Constantini, Tu es Petrus, Cum iucunditate, Nativitas est hodie, Dignum sibi Dominus, Salve crux pretiosa, Induit me Dominus, Gratias tibi ago Domine, Vidit Dominus Petrum, Strinxerunt corporis membra, Omnes sitientes, Mittite in dextram. Quaedam antiphonae ortae in D duobus intervallis [126] semidiphtonum remittunt ad [sqb], ut Antiphonae, Posuit signum, Domine labia, Agatha laetissima, Undecim discipuli, Angel Archangeli, Fac Deus potentiam, ut hic: 258-265. [UGODEC1B 02GF]

Capitulum XC

De sexta differentia

Sexta differentia sub quartae differentiae ultima nota tonum addit remissum ad A, cuius additione in suis antiphonis istae dicuntur differentiae differre, ut hic: 266. [UGODEC1B 02GF]

Oritur haec differentia ex G primo, a quo in suis antiphonis ad D vel E principiorum multiplici variatione conscendit, scilicet, tum per tonos semitonio mediante, ut Antiphona, Concede nobis, tum per intervallum unum semidiphtoni ad [sqb] prosequendo altius ad E, ut Antiphona, Vade Anania, tum alio modo, ut Antiphona, Qui persequebantur iustum, per diatesseron elevationem unico intervallo ad C, ut Antiphonae, Lucia virgo, Absterget Deus, vel pluri intervallo, ut Antiphonae, Dirupisti Domine, Domum tuam Domine, Qui me dignatus est, vel ab ipso G per duplex diapente intervallum ad G, ut Antiphonae, Constitues eos principes, Responsum accepit, Revertere revertere, Quomodo fiet istud, vel aliis multis et variis modis quibus antiphonae ab ipso G orientes neumarum diversitatem habent, ut patet inferius. 267-274. [UGODEC1B 02GF]

Benedicta gloria

Veni Domine 275. [UGODEC1B 02GF]

Amplius lava

In sanctitate

Ad te de luce 276-278. [UGODEC1B 02GF]

Dixerunt discipuli

Oculis ac manibus

De caelo veniet 279-281. [UGODEC1B 03GF]

[127] Suscepit Deus 282-283. [UGODEC1B 03GF]

Redemptionem 284. [UGODEC1B 03GF]

Maria stabat

Ascendo ad Patrem 285. [UGODEC1B 03GF]

Cum vocatus fueris 286-288. [UGODEC1B 03GF]

Capitulum XCI

[De septima differentia]

Et ab [sqb] secundo haec ultima nascitur differentia licet raro, ut Antiphona, Cum angelis et pueris, et etiam ab A secundo, ut Antiphona, Ipse praeibit ante illum, ut hic: 289-290. [UGODEC1B 03GF]

Capitulum XCII

De differentiis octavi tropi

Octavus tropus et ultimus tetrardi autentici plagalis a Graecis Mixolydius nominatus ita omnibus gentibus communis est, ut eius temperamine omnis cantilena laetetur, quia nec asperitate sui neminem contristari permittit nec sua blanditie facit lascivire. Hic tropus tribus saeculorum differentiis noscitur variari, quae ex sex locorum principiis oriuntur, scilicet, C, D, F et G primis, et ex A atque C secundis. Nam prima differentia in C secundo initium habet et in G primo dicitur terminari. Quod initium ab antiphonarum fine per diatesseron tertiam speciem dicimus habere distantiam, et sic sol fa pronuntiare solemus, vel octavus quarta, quae differentia haec est: 291. [UGODEC1B 03GF]

Hanc primam huius octavi tropi differentiam ex C primo dicimus habere principium, a quo per tonum, semidiphtonum et tonum ad G dicitur pertransire, ut Antiphona, Cum venerit paraclitus, et ex D primo, a quo ad F ascendendo sine medio attingit ad A, ut Antiphona, Spiritus Domini, vel a D gradatim ascendit ad G, ut Antiphona, Ierusalem gaude. 292-294. [UGODEC1B 03GF]

[128] Ex F primo haec differentia ortum habet, a quo tum per tonum ascenditur, ut Antiphonae, Tu es gloria mea, Factum est silentium, Ecce nunc palam, Rabbi quid peccavit, tum per diphtonum, ut Domine iste sanctus, Zachaee festina[ns], Missus est Gabriel angelus, Oremus omnes, ut hic: 295. [UGODEC1B 03GF]

Factum est

Rabbi 296-299. [UGODEC1B 03GF]

Et ex primo G principium habet haec differentia, a quo multis modis in ascensu et descensu varietatem habent antiphonae, quia tum per tonum ascenditur, ut Antiphonae, Principes populorum, Inundaverunt aquae, Labia insurgentium, Miserere mihi Domine, O virum ineffabilem, tum per tonum descenditur, ut Antiphona, Sacerdos Dei Martine, tum post tonum remissum per medium A ascenditur ad C, ut Antiphonae, Quia vidisti me Thoma, Archangele Michael, tum ad B [sqb] proceditur, ut Antiphona, Deus iudex, tum a G per B [sqb] transitur ad C, ut Iuravit Dominus, Orabat Iudas, tum sine medio uno diatesseron intervallo tangitur C, ut Antiphonae, Istorum est enim regnum caelorum, Hic vir despiciens mundum, Dilexit Andream Dominus, Obtulerunt pro eo Domino, Sancti tui Domine florebunt, tum a G per [sqb] transitur ad D, ut Antiphona, Custodi me a laqueo, ut hic: 300-311. [UGODEC1B 03GF]

Et ex eodem G haec differentia aliquando per remissum unius intervalli diapente ad C initium capit, ut Antiphona, Angeli Domini, aliquando per diatesseron tum uno, tum duobus vel pluribus intervallis contentum, ut Antiphonae, Paulus et Iohannes, Benedico te, Non me permittas Domine, Saul et Ionathas, aliquando ab ipso G post semidiphtoni descensum ad E ad A secundum attingitur, ut Antiphonae, Corde et animo, Unxerunt Salomonem, ut hic: 312-318. [UGODEC1B 03GF]

Et ex A secundo haec differentia ortum accipit, a quo tum uno, tum pluribus intervallis descendit ad F, ut Antiphonae, Cum palma, Quodcumque, Apertum est, Iste sanctus, et aliquando ab ipso F per medium A transitur ad C, ut Antiphonae, Sepelierunt Stephanum, Avertit Dominus, tum ex A alio modo proceditur, ut Antiphona, Tu es vas electionis, ut hic: 319-324. [UGODEC1B 03GF]

[129] Et etiam a C secundo differentia haec suscipit fundamentum, a quo tum post multiplicem unisonum elevatur tonus et deponitur semitonium, ut Antiphonae, Factus est repente de caelo sonus, Confirma hoc Deus, Emitte spiritum tuum, tum ab eo C per semitonium descenditur ad [sqb], ut Antiphona, Dominus in templo, tum per semidiphtonum ad A, ut Antiphona, Magnus sanctus Paulus, ut hic: 325-327. [UGODEC1B 03GF] [UGODEC1B 04GF]

Capitulum XCIII

De secunda differentia

Secunda differentia huius octavi tropi ab eius prima non est distans origine, distat tamen ab ea in mediorum positione et in C suo fine in quo terminatur, ut hic patet: 328. [UGODEC1B 04GF]

Haec secunda differentia huius octavi tropi ex C secundo originem sumit, a quo multifariis inceptionibus antiphonae in suis originibus variantur, ut intelligenti per antiphonas huius tropi discurrenti patet, quarum quasdam demonstrative ponemus in notis, quasdam vero absque notis nominatas scribemus, et eae quae sine nota significantur, ad eas in nota positas per peritum in musica reducentur. Ab ipso igitur C tum post unisonos elevatur tonus et deponitur, post quem remittitur semitonium et intenditur, ut Antiphonae, Euntes ibant, Reges videbunt, Deus meus es tu, tum a C post remissum et intensum semitonium intenditur et remittitur tonus, ut Antiphona, Cum venerit filius hominis, tum ab unisonis in C remittitur semitonium et tonus ad A, ut Antiphona, Summa ingenuitas, tum a C gradatim descenditur ad G, ut Antiphona, Hoc est praeceptum meum, vel absque semitonio per A ad G cum tono ad A, ut Antiphona, Martyrum chorus, vel a C post intensum et remissum tonum in C sine medio descenditur ad G, ut Antiphona, Aquae multae, vel post C, A et C remittitur ad [sqb] et G, ut Antiphona, Dixit angelus ad Petrum. Aliis etiam quam plurimis modis antiphonarum a C descendentium varia habentur initia, quarum demonstrationem in notis causa brevitatis omittimus, ut Antiphonae, Tu es qui venturus es, Hodie scietis, Crastina erit vobis salus, [130] Dominus dixit ad me, Veritas de terra, Stephanus autem, Sub throno Dei, In sole posuit, Dominus possedit, In tua iustitia, Deus Deorum, Intellige clamorem meum, Adiuva me, Credidi propter, Benefac Domine, Liberavit Dominus, et cetera, quas in antiphonario diligens scrutator inveniet. 329-335. [UGODEC1B 04GF]

Capitulum XCIV

De tertia differentia

Tertia et ultima differentia huius octavi tropi et initio et fine cum ceteris discrepantiam habet, quoniam initium eius est in G primo et finis in D, ut hic: 336. [UGODEC1B 04GF]

Haec differentia tertia raro invenitur in psalmis, quae quoniam nec formam nec regulam differentiarum tenet octavi tropi irregularis profecto meruit nuncupari, quae a solo G primo primordia sua quaerit, ut hic: 337. [UGODEC1B 04GF]

Tribus igitur hic octavus tropus dicitur ornari differentiis.

Sed quoniam troporum differentias ex antiphonarum diximus oriri principiis, id pro principio tantum intelligimus, quod sub prima vel secunda dictione verborum in notis dicitur contineri. Nam principia huiusmodi quaedam longam, quaedam brevem notarum seriem habent. In eius autem prolixitate seriei principiorum conformitas non habetur, sed solum in ipsa brevitate verborum, et ideo antiphonarium principia ea dicimus esse quae prima verborum dictio vel secunda comprehendit ad plus, ut dictum est. Siqua vero ultra dictionem secundam contineatur in notis, eam non ad exemplum, sed ad cantus ornatum dicimus demonstrari.

Declaratis igitur omnium troporum in antiphonis originibus et initiis ex quibus omnium antiphonarum plena habetur notitia, restat ut ipsarum antiphonarum melodia suavis et sonora intonatio ex quibus omnis tropi modulationis ordo et forma consistit per regulas octo demonstretur in notis, ut hic:

[131] Regulae de psalmarum intonationibus. 338. [UGODEC1B 04GF]

Capitulum XCV

De principiis responsoriorum

Habita differentiarum cognitione antiphonarum ex suis principiis ad responsoriorum principia procedemus ut ipsorum notitia plenius troporum naturas valeamus agnoscere, per hoc enim cum introituum intelligentia principiorum et eorum quae ad missam pertinent, ad omnimodam ipsorum troporum omnium claritudinem veniemus.

Primus ergo tropus in responsoriis sex reperitur habere principia, scilicet, C, D, E, F, G prima, et A secundum. In C primo primus tropus principium habet, a quo faciens tres tonos, scilicet, D, E, D, per unius intervalli diapente transit ad secundum A cum intenso tono ad B [sqb], ut Responsoria, Tradiderunt corpora sua, Expurgate vetus fermentum, Benedixit te Dominus, Praeparate corda vestra, Confirmatum est cor virginis. Istorum autem responsoriorum et aliorum quae in suis principiis conformitatem habent unius tantum in notis demonstrabitur forma, ea igitur quae in notis demonstratione carent sub ea demonstrata contineri dicuntur, et eorum formam habent, ut hic: 339. [UGODEC1B 04GF]

Et ab ipsis C, D, cum dicto diapente ad A cum ascensu ad B [sqb] habet initium primus tropus, ut Responsorium, In omnibus exhibeamus, Surrexit pastor bonus. Quandoque transiens ut praefertur ad A non tangit B [sqb], ut Responsorium, In principio Deus. Quandoque a C, D ascendens ad F per diphtonum transit ad A cum descensu ad E rediens intendendo ad F, ut Responsorium, Offerentur regi virgines, In medio ecclesiae, ut hic: 340-342. [UGODEC1B 04GF]

Et ab ipso C ad F per tonos ascenditur et semitonium medium, ut Responsoria, Felix namque es, Fidelis sermo, quandoque a C transitur ad [132] G, ut Responsorium, In principio fecit Deus, et quandoque tantum per tonum elevatur ad D, ut Responsorium, Factum est silentium, ut hic: 343-345. [UGODEC1B 04GF]

Et ab ipso A primo iste primus tropus suum fundat exordium, a quo unico diapente intervallo ad A secundum immediate transcendens B [sqb] complectitur spatium et in ipso A primam quietem facit, ut Responsoria, Iustus germinabit, Iste est Iohannes, Statuit Dominus supra firmam petram, Domus mea, vel ultra B [sqb] aliquando ascendit, ut Responsorium, Angelis suis. Interdum mediis pluribus a D ad A et B [sqb] ascenditur, ut Responsorium, Posui adiutorium, Propter testamentum Domini, Propter veritatem, O quam metuendus est, Quare detraxistis. Interdum responsorium nec A nec B [sqb] tangit, ut Responsorium, Domine ne in ira tua, ut hic: 346-351. [UGODEC1B 04GF]

Et ab eodem D iste tropus in responsoriis incipiens per diatesseron duobus intervallis descendit ad A, ut Responsorium, Sint lumbi vestri, Circumdederunt, Duo seraphim, et cetera. Aliquando a D remittitur tonus ad C cum ascensu ad F remittendo tandem ad C, ut Responsorium, Quam dilecta tabernacula, aliquando sine primo descensu ad C, ut Responsorium, Nativitas gloriosae, Martinus Abrahae. Quaedam alio modo responsoria ab ipso D inchoantia in suis neumis procedunt, ut Responsoria, Nativitas tua, In dedicatione templi, Cum audisset Iob, Libera me Domine, Egredietur virga. Omnia alia responsoria quae in D multis variisque modis incipiunt ad superioria si bene comprehendimus responsoria in suis principiis reducuntur, ut Responsorium, Qui custodiebant animam meam, Seniores populi, Aspice Domine, Dum staret Abraam, quorum demonstratio causa brevitatis omittitur. 352-361. [UGODEC1B 04GF] [UGODEC1B 05GF]

Ab E primo in responsoriis oritur hic tropus, ut Responsorium, Veniens a Libano, ut hic: 362. [UGODEC1B 05GF]

Et ab F primo principium habet tropus iste a quo ascendit ad A et ab eodem ad ipsum F revertitur, ut Responsoria, Dum exiret Iacob, Ponam arcum meum, Audi Domine. Aliquando ab ipso F descenditur [133] tum ad D, tum ad C, ut Responsorium, Aspice Domine, Factum est, Dum tolleret, ut hic: 363-367. [UGODEC1B 05GF]

Nascitur hic primus tropus in responsoriis in G primo, a quo in primis dictionibus tum ad A et C ascenditur, ut Responsorium, Filiae Ierusalem, tum ad A tantum, ut Responsorium, Audivi vocem in caelo. Interdum ab ipso G uno intervallo diapente remittitur ad C, a quo superius post tonum ad D diapente intenditur uno intervallo ad A et B [sqb], ut Responsorium, Canite tuba in Syon, ut hic: 368-370. [UGODEC1B 05GF]

Et etiam ab A primo hic primus tropus in suis responsoriis originem suam trahit et tum ascenditur, tum descenditur, ut patet in his Responsoriis, Civitas Ierusalem, Dixerunt impii, Viri impii, Vidi dominum sedentem, ut hic: 371-374. [UGODEC1B 05GF]

Capitulum XCVI

De principiis secundi tropi in responsoriis

Secundus tropus qui plagalis est in responsoriis sui quatuor dicitur habere principia, scilicet, A, C, D, F prima. Ex A enim primo principium habet secundus tropus a quo per semidiphtonum et diphtonum faciens diapente ad E remittit tonum ad D, ut Responsorium, Fuerunt sine querela, Amavit eum Dominus, Homo Dei ducebatur, Innuebant patri eius, Responsorium, Fundata est domus Domini, Omnipotens adorande, Qui vicerit faciam illum, Emendemus in melius, Veni electa mea. Aliquando ab A incipiens uno intervallo diatesseron ascendit ad D, a quo remisso tono ad [C] diphtonum ascendens ad E tonum deponit in D, ut Responsorium, Valde honorandus. Alio vero modo ab A primo responsoria incipientia alium modum in secunda dictione tenent, ut Responsorium, Angelus Domini, Vocavit Abraham, ut hic: 375-379. [UGODEC1B 05GF]

Et ex C primo hic secundus tropus originem habet, a quo in ascensu multimoda fit variatio. Nam aliquando ab ipso C fit intensio toni ad D ex hinc ad F et e contra, ut Responsorium, Candidi facti sunt Nazaraei, [134] vel post D ad C, ut Responsorium, Bonum certamen certavi, aliquando ex C ad E et ex D immediate ad F, ut Responsorium, Specie tua, Saulus qui et Paulus, Tua est potentia, Aperi caelos, Iudas mercator, Versa est in luctum, Domine si adhuc, vel a C ad F gradatim, ut Responsorium, Ad te levavi, vel unico intervallo, ut Responsorium, In servis suis, Heu mihi Domine. 380-385. [UGODEC1B 05GF]

Et ex D primo huius tropi secundi habetur initium, a quo D ad F immediate attingit, ab eo remittens semitonium et intendens, ut Responsoria, Sepulto Domino, Locutus est ad me, Cantante Deo, aliquando ab eo D post intensum tonum ad E diphtonum remittitur ad C cum ascensu ad G, F, ut Responsorium, Germinaverunt campi. Aliquando vero aliis ad D intenditur et remittitur, tum per semidiphtonum a D ad F et e contra, ut Responsorium, Locutus ad me, tum a D, F per diatesseron ad C, ut Responsorium, Non auferetur sceptrum, Sancta et immaculata, Beata et venerabilis, aliquando a D intenditur cantus ad G, ut Responsorium, Temptavit Deus Abraham, ut hic: 386-394. [UGODEC1B 05GF]

Aliquando ab ipso D bis remittitur tonus ad C, ut Responsorium, Videns autem Andreas, aliquando post remissum tonum ad C intenduntur duo ad E post quae sequitur remissio et intensio toni cum eius remissione ad D, ut Responsorium, Ponis nubem ascensum tuum. Aliquando post remissum tonum ad C intenditur diatesseron ad F, ut Responsorium, Quae sunt in corde hominis, Si bona suscepimus, O gloriosa Domina, et aliquando ab ipso D post tonum replicatum ad C, remittitur semidiphtonus ad A, ut Responsorium, Memento mei Deus, Impetum inimicorum, Auribus percipe, Ecce virgo, Velum templi, ut hic: 395-400. [UGODEC1B 05GF]

Et ab F primo hic tropus in responsoriis ortum habet, a quo post semitonium replicatum remittit semidiphtonum ad D, ex quo tum descenditur et ascenditur, ut patet in Responsoriis, Tempus est ut revertar ad Eum, Omnis pulchritudo, Audi Israel. 401-403. [UGODEC1B 05GF]

[135] Capitulum XCVII

De principiis tertii tropi in responsoriis

Tertius tropus qui deuterus appellatur, et est autenticorum secundus in suis responsoriis sex reperitur habere principia, scilicet, C, D, E, F, G prima et C secundum. In C primo ortum suum habet hic tropus a quo post intensum tonum ad D uno intervallo semidiphtonum intendit ad F, ut Responsorium, Aedificavit Noe, et in D ortum suum habet hic tropus, a quo post semidiphtonum intensum ad F intendit etiam tonum ad G, ut Responsorium, Doctor bonus. Interdum a D ad F fit bina percussio, ut Responsorium, Ecce nunc tempus acceptabile. Interdum post remissum a D tonum ad C, a quo intenditur diatesseron ad F diphtonus intenditur ad A, ut Responsorium, Egredietur Dominus, ut hic: 404-407. [UGODEC1B 05GF]

Et in E hic tropus tertius in responsoriis initium habet, a quo intendens semidiphtonum et tonum ad A aliud semidiphtonum intendit ad C, ut Responsoria, Dum steteritis, Virtute magna. Aliquando eodem modo ascendens ad G gradatim ascendit ad C, ut Responsorium, Audite verbum Domini. Interdum post eundem ascensum ad A remittitur tonus ad G ad quo gradatim ascendit ad C, ut Responsorium, Congratulamini mihi omnes. Aliquando ab ipso E remittens tonum ad D, a quo diatesseron intendens ad G aliud diatesseron intendit ad C, ut Responsoria, Adonai Domine Deus, Spiritus sanctus, ut hic: 408-413. [UGODEC1B 05GF] [UGODEC1B 06GF]

Et ab F primo hic tropus principium habet, a quo per diphtonum uno intervallo ascendens ad A eodem modo per semidiphtonum ascendit ad C, ut Responsorium, In diademate capitis, interdum ad ipso F intendens tonum ad G remittitur per F ad D, ut Responsoria, Postquam impleti sunt, Vidi speciosam. 414-415. [UGODEC1B 06GF]

Aliquando ab ipso F remittens semitonium ad E semidiphtonum intendit ad G, ut Responsorium, Mox ut vocem Domini. Aliquando eo modo post semitonium ascenditur ad A cum tono remisso ad G, ut Responsorium, Redemit Dominus, vel a dicto semitonio intervallis duobus ascenditur ad A, ut Responsorium, Non conturbetur cor vestrum, vel cum [136] ulteriori ascensu, scilicet, usque C, ut Responsorium, Dum complerentur dies pentecostes. Aliquando ab ipso F remittitur semidiphtonus ad D cum eiusdem intensione ad ipsum F, ut Responsorium, Insurrexerunt in me viri iniqui. Aliquando a remisso semidiphtono ad D diatesseron intenditur ad G, ut Responsoria, Beatus Martinus, Post passionem. Aliquando ab eo ipso F post remissum diatesseron ad C, ab eo idem intenditur ad F, ut Responsorium, Angeli, ut hic: 416-423. [UGODEC1B 06GF]

Et in G tertius tropus dicitur habere principium, a quo tum uno, tum duobus, tum pluribus intervallis intenditur diatesseron ad C, ut Responsoria, Omnes amici mei, Me oportet minui, Caecilia intra cubiculum, Ego rogabo Patrem, Salvatorem expectamus, Ecce virgo, Si enim non abiero, Prope est, O beata Caecilia, Ego sicut vitis, et cetera. 424-429. [UGODEC1B 06GF]

Et in C secundo tertius tropus ortum habet, a quo duplicato semitonio remittens semidiphtonum ad A, etiam tonum remittit ad G, ut Responsoria, Lux perpetua, Isti sunt qui passi sunt. Interdum ab ipso C uno diatesseron intervallo descendit ad G per tonum et semidiphtonum rediens ad C, ut inde per semitonium et semidiphtonum intendatur ad D, ut Responsorium, Corona aurea. Interdum eo modo tantum transitur ad C, ut Responsorium, Peccavi super numerum, ut hic: 430-432. [UGODEC1B 06GF]

Capitulum XCVIII

De principiis quarti tropi in responsoriis

Quartus tropus secundum plagalium subiugalis deuteri in suis responsoriis quinque dicitur habere principia, scilicet, C, D, F, G prima et A secundum. In C primo principium habet quartus tropus a quo tum per diphtonum ascendit ad E, tum post tonum ad D transit ad F, ut Responsorium, Dum transisset, vel Responsorium, Deus in te speravi, vel [137] ut Responsorium, Oculis ac manibus, ut hic: 433-436. [UGODEC1B 06GF]

Et in D primo tropus suum habet fundamentum, a quo tum intenditur ad F, velut Responsorium, Patefactae sunt ianuae caeli, tum ut Responsoria, Confitebor tibi Domine, Ascendens in altum, Recordare Domine, tum post F intendit tonum ad G, ut Responsorium, Sicut cedrus. Tum post G remittit tonum ad F, ut Responsorium, Desiderium animae eius, tum post F remittit semidiphtonum ad D, ut Responsorium, Quem vidistis pastores, tum a D ascendens ad F intendit duos tonos ad A cum remisso tono ad G, ut Responsorium, Effuderunt sanguinem sanctorum, tum post D, F, D, gradatim ascendends ad A, a quo descendens per tonum ad G remittit semidiphtonum ad E, ut Responsorium, In toto corde meo. Tum etiam post D, F, D diphtonum remittit ad C, ut Responsorium, Ora pro nobis, ut hic: 437-444. [UGODEC1B 06GF]

Et ab F primo oritur hic tropus, a quo intendens tonum ad G remittitur per semidiphtonum et tonos ad D, ut Responsoria, Vidi coniunctos viros, Ego dixi Domine miserere mei, Dum deambularet Dominus. Aliquando ab F intenditur ad A, a quo post remissum tonum ad G per ipsum A intenditur ad C, ut Responsorium, Exaudisti Domine, aliquando ab ipso F post remissum semitonium ad E intenditur gradatim ad A, ut Responsoria, Dum perambularet Dominus, Petre amas me. Aliquando ab ipso F post semitonia remittur ad D, a quo intenditur ad G cum semidiphtono remisso ad E, a quo gradatim intenditur ad A, ut Responsoria, Diligam te Domine, Ascendit Deus. Aliquando ab F fit immediata remissio ad D, aliquando ad C cum intensione ad F vel G a D et F, ut Responsoria, Plantaverat autem Dominus, Locutus est Dominus ad Moysen, Extimatus sum, Suscipe verbum, a C ad G, ut Ierusalem cito veniet, Rex noster adveniet, ut hic: 445-451. [UGODEC1B 06GF]

Et in G primo hic tropus initium habet, a quo tonum intendit ad A, ut Responsorium, Aegypte noli flere; et in A secundo etiam oritur hic tropus, a quo remisso et intenso tono remittitur diatesseron ad E, ut Responsorium, Ne derelinquas me, ut hic: 452-453. [UGODEC1B 06GF]

[138] Capitulum XCIX

De principiis quinti tropi in responsoriis

Quintus tropus in suis responsoriis quinque videtur habere principia, scilicet, D, F, A prima et C atque D secunda. In D primo principium habet quintus tropus, a quo sine medio intenditur ad F, et exinde cum medio ad A, remittens tonum ad G, ut Responsorium, Pulchra facie, ut hic: 454. [UGODEC1B 06GF]

Et in F primo principium habet quintus tropus a quo absque medio intenditur ad A, et ab eo immediate intenditur ad C diapente composito mediante, ut Responsorium, Regnum mundi, Gabriel angelus, Benedictus qui venit, Benedicam Dominum. Post ipsum vero C vario modo se habent neumae in ascensu et descensu, ut intelligenti patet, in responsoriis. Interdum ab ipso F ad A per tonos intenditur, et ad idem eodem modo remittitur, ut Responsorium, Illuminare illuminare Ierusalem. Interdum ab ipso F post intensum tonum et remissum immediate intenditur ad A procedens ad C cum descensu ad G, F, ut Responsorium, Dixit Dominus. 455-458. [UGODEC1B 06GF]

Et in A secundo incipit hic tropus, a quo descendens ad F per ipsum A transcendit ad C, ut Responsoria, Qui operatus est Petro, Ierusalem luge, Gaudebunt labia mea, Obsecro Domine. Post ipsum vero C in ipsis responsoriis diversimode sequuntur neumae per arsyn et thesyn, ut in libro responsoriorum patet, et ideo illa pro principio non computabuntur quia ultra primam et secundam dictionem verborum sunt, ut Responsoria, Calligaverunt, Paratum cor meum, Benedicam Dominum, ut hic patet: 459-462. [UGODEC1B 06GF]

Et in C secundo tropus iste fundatur, a quo intendens tonum ad D per tonos et semidiphtonum remittitur ad A, ut Responsoria, Plange quasi virgo, Ecce vidimus eum. Interdum ab ipso C remittitur et intenditur semidiphtonus ad A, ut Responsorium, Ego sum vitis vera, vel ab ipso per A et C elevatur ad D, ut Responsorium, Domine pater. Interdum a C, A, C pluries repercussio, per diatesseron et tonum remittitur ad F, ut Responsorium, Hodie nobis caelorum Rex, ut hic patet: 463-466. [UGODEC1B 06GF]

Et etiam in D secundo incipit hic tropus, a quo semidiphtonum [139] remittens ad [sqb] diatesseron intendit, per duplex intervallum ad E, a quo duplici tono cadens in ipso D quiescit, ut Responsoria, Ecce veniet, Dominus protector noster.

Capitulum C

De principiis sexti tropi in responsoriis

Sextus tropus plagalis sui deuteri subiugalis in responsoriis suis habet principia quatuor, scilicet, C, D, F prima et A secundum. In C primo hic incipit tropus, a quo post intensum tonum intenditur semidiphtonus ad F, ut Responsorium, Tradiderunt me in manus impiorum, vel supra F intenditur tonus in G, et remittitur in F, ut Responsorium, Decantabat populus, ut hic: 467-469. [UGODEC1B 06GF]

Et in D primo incipit hic tropus, a quo uno intervallo ascendens ad F intendit tonum in G, et remittit in F, ut Responsoria, Suscipiens Iesum, Responsum acceperat, Beata es Virgo Maria. Interdum ab ipso gradatim ascenditur ad G, a quo post remissum tonum in F diphtonus intenditur ad A cum remisso tono in G, ut Responsorium, Per memetipsum iuravi. Quandoque ab ipso D remittitur tonus ad C, a quo post intensum diatesseron ad F duo toni intenduntur ad A cum eis remissis ad F, ut Responsorium, Ne recorderis. 470-472. [UGODEC1B 07GF]

Et in F ortum habet tropus iste, a quo tum intendit in G et remittit tonum ad F, ut Responsoria, Grata facta est, Induit me, tum intendit ad A semidiphtonum et remittit ad F, ut Responsoria, Mel et lac, Videns Iacob, tum ad F tribus intervallis diatesseron intendit ad B, cum remisso semidiphtono ad G, ut Responsoria, Gaude Maria virgo, Ne perdideris me, tum ab ipso F unico intervallo diatesseron intenditur ad B cum semidiphtoni et diphtoni remissione ad F, ut Responsoria, Si diligis me Simon Petre, Clama in fortitudine, ut hic: 473-479. [UGODEC1B 07GF]

Et etiam in A secundo incipit sextus tropus, a quo remittens diphtonum [140] ad F post G et F remittit semitonium ad E, intendens diatesseron ad A-G.

Capitulum CI

De principiis septimi tropi in responsoriis

Septimus tropus tetrardus autenticorum ultimus in responsoriis suis sex habet principia, scilicet, F, G prima et A, [sqb], C, D secunda. Nam in F incipit hic tropus, a quo intendens duos tonos ad A tonum remittit in G, ut Responsorium, Isti sunt agni novelli. Item ab ipso F post intensum tonum ad G uno intervallo diapente intendit ad D, cum tono intenso et remisso, ad D, ut Responsorium, Memento mei, ut hic: 480-481. [UGODEC1B 07GF]

Et in G primo hic incipit tropus, a quo tum tonum intendit in A et remittit in G, ut Responsoria, Ecce ego mitto vos, Beatis eritis, Haec est virgo sapiens, Gaudeamus omnes, Missus est, Ave Maria. Interdum a G intenditur diatesseron omnibus intervallis ad C cum semidiphtoni atque diphtoni descensu ad G, ut Responsoria, Simeon iustus, Stetit angelus, Ante multum tempus, In sudore vultus tui, Tolle arma. Interdum ab ipso G uno intervallo diatesseron intenditur ad C cum semitonio replicato ad ipsum C, ut Responsorium, Det tibi Deus, vel absque semitonio ad C tono intenso ad D, ut Responsorium, Bethlehem civitas Dei summi, vel aliter a G cum tono et semidiphtono ascenditur ad C, ut Responsorium, Dum iret Iacob de Bersabe. Item ab ipso G uno intervallo intendit diapente ad D, ut Responsoria, Iste est frater vester minimus, Isti sunt dies, Surgens Iesus, Isti sunt duo viri, Tu es Petrus, Solve iubente Deo, vel intervallis plurimis, ut Responsorium, Nesciens mater. Reliqua vero responsoria, quae neumarum alteram habent seriem ad aliquem praedictorum modorum reducuntur, ut patet bene intelligenti, ut hic: 482-489. [UGODEC1B 07GF]

Et in A secundo hic tropus originem suam habet, a quo semidiphtonum intendit ad C, et ab eodem remittit ad A, ut Responsorium, Amo Christum. Item ab ipso A et C intendit tonum ad D, ut Responsoria, Bonum est confiteri Domino, Dicant nunc qui redempti sunt. Item ab ipso A remittit tonum ad G, et intendit ad ipsum A, ut Responsoria, Memor esto fili, Sub altare Dei. Item ab eo A post diphtonum remissum ad F [141] reddit ad A et C, ut Responsorium, Attende Domine, vel etiam ultra C tonum intendit et remittit, ut Responsorium, Adoraverunt, ut hic: 490-494. [UGODEC1B 07GF]

Et in [sqb] secundo hic tropus incipit cum ascensu tum ad D, tum vero ad E, ut Responsorium, In proximo est tribulatio, ut hic: 495. [UGODEC1B 07GF]

Et in C secundo hic tropus habet suum ortum, a quo post remissum semitonium ad [sqb] per idem et tonos intenditur ad E, remittens tonum ad D, ut Responsoria, Dum aurora, Dixit Iudas fratribus suis. Item ab ipso C remittens semidiphtonum ad A per tonos et semitonium intenditur ad E, cum remisso tono ad D, ut Responsorium, Omnes de Sabba venient. Item a C intenditur tonus ad D, et remittitur, ut Responsorium, Hic est discipulus, vel post C per semidiphtonos intenditur ad E et remittitur ad C, ut Responsorium, Dominus mecum est. Item post C D, per tonos et semitonium remittitur ad A, ut Responsorium, Contumelias et terrores. 496-500. [UGODEC1B 07GF]

Et etiam in D secundo ortum habet tropus iste, a quo semidiphtonum uno intervallo remittens ad [sqb] eo dicitur redire ad illud, ut Responsorium, Una hora. Item ab ipso D bis remittit, semelque tonum intendit, ut Responsorium, Aspiciens a longe. Item ab ipso D semidiphtonum, ut prius, remittens ad [sqb] et eum intendens ad D, ab eo intendit tonum et remittit eodem sequente semidiphtono cum semitonio duplicato ad [sqb], ut Responsorium, Veni Domine et noli tardare, ut hic: 501-503. [UGODEC1B 07GF]

Capitulum CII

De principiis octavi tropi in responsoriis

Octavus et ultimus tropus plagalis tetrardi autentici sex in suis responsoriis principia possidet, scilicet, D, F, G prima, A, [sqb], et C secunda. In D primo initium habet hic tropus, a quo semidiphtonus intenditur uno intervallo ad F et ab eo ex duobus ad A cum remisso tono ad G, ut Responsorium, Tamquam aurum, Iuravit Dominus, Iste homo perfecit omnia, Maria Magdalenae, Alieni non transibunt, Sicut mater, In conspectu [142] angelorum. Aliquando post A intenditur semidiphtonus ad C cum duplicato semitonio ad illud, ut Responsorium, Moyses famulus. Item ab eo D uno intervallo diatesseron intenditur ad G, a quo remisso tono diphtonus intenditur ad A cum remisso tono ad G, ut Responsoria, Verbum caro, Cum iucunditate, Noli me derelinquere, Splendida facta est; item ab ipso D diatesseron unico intervallo intenditur ad G, cum eodem omnibus intervallis remisso ad D, ut Responsoria, Hymnum cantate, Quo progrederis. Aliquando per diatesseron et tonum, ut Responsorium, Spiritus Domini, ut hic: 504-509. [UGODEC1B 07GF]

Et in F primo hic octavus tropus initium habet, a quo tum intenditur tonus et remittitur idem, ut Responsorium, Domine si tu es. Aliquando ab F intenditur, sed non remittitur tonus, ut Responsorium, Isti sunt qui viventes in carne. Aliquando ab F intenditur diphtonus ad A cum remisso tono ad G vel ad F, ut Responsoria, Isti sunt viri sancti, Ipse praeibit ante illum, Hic est Michael archangelus, Stephanus servus Dei, Vinea mea. Aliquando ab F unico intervallo intenditur diphtonus ad A, quo eo modo fit semidiphtonus intensus ad C, a quo tonus intenditur ad D, cum semidiphtono remisso ad [sqb], quod semitonium et toni sequuntur ad C, ut Responsorium, Velociter exaudi me, vel aliter absque [sqb], ut Responsorium, Adorna thalmum, ut hic: 510-515. [UGODEC1B 07GF]

Et a G primo oritur hic tropus, a quo tum intenditur tonus et remittitur idem ad G, ut Responsoria, Dixit Ruben fratribus suis, Formavit igitur Dominus, Stetit Moyses, tum intenduntur toni et remittuntur ad F, ut Responsoria, Vos qui transituri estis, Induta est caro mea. Aliquando a G intenditur diphtonus ad [sqb] et cum tono remisso ad A intenditur semidiphtonus uno intervallo ad C, ut Responsorium, Gratia Dei, aliquando a G per intervalla diatesseron ascenditur ad C semitonium et tonos remittendo ad G, ut Responsoria, Descendit angelus Domini, Sancti mei, tum sine remissione a C, ut Responsorium, A dextris est mihi Dominus, tum duobus tantum diatesseron intervallis, ut Responsoria, Lamentabatur Iacob, Dixit Dominus ad Noe, tum uno intervallo intenditur, ut Responsoria, Deus meus es tu, Quis dabit, et ab ipso G aliquando tonus remittitur ad F, ut Responsorium, Hodie nobis. Aliquando semidiphtonus ad E, [143] ut Responsorium, Virgo Israel, aliquando diatesseron duobus intervallis ad D, ut Responsoria, Isti sunt sancti, Salvum me fac, Montes Gelboe, Ierusalem plantabis vineam, aliquando a G post tonum remissum et intensum remittitur diapente ad C, ut Responsoria, Ecce dies veniunt, Nascetur nobis parvulus, ut hic: 516-528. [UGODEC1B 07GF] [UGODEC1B 08GF]

In A secundo incipit hic tropus, a quo remittit tonos ad F, ut Responsorium, Iuravi dicit Dominus; et in [sqb] secundo incipit tropus iste, a quo tum per semidiphtonos et tonos intensos et remissos ascenditur ad D, ut Responsorium, Laudabilis populus, tum a D remittitur tonus ad C, ut Responsorium, Deus Israel, ut hic: 529-531. [UGODEC1B 08GF]

Et in C ortum suum habet tropus iste, a quo tonos intendit et remittit, ut Responsoria, Quis mihi tribuat, Senes puerum. Interdum ab ipso C intenditur tonus, a quo remittitur semidiphtonus et intenditur remisso tono in C, ut Responsorium, Deus meus eripe me. Interdum ab ipso C remittitur uno intervallo ad A, et intenditur, a quo duplicato semitonio intenditur tonus et remittitur semidiphtonus, ut Responsorium, Genti peccatrici. Interdum ab ipso C post descensum ad A intenduntur et remittuntur toni ad G, ut Responsorium, O vos omnes. Interdum ab ipso C uno intervallo remittitur diatesseron ad G cum eius pluribus intervallis intensione, ut Responsorium, Conclusit vias meas, ut hic: 532-537. [UGODEC1B 08GF]

Capitulum CIII

De finibus troporum et principiis eorum versuum

Quoniam omne responsorium cum suo versu in divinis officiis unum essentialiter dicitur esse, quia uterque unius tropi formam habet, nam prothi responsorium et eius versus autentici retinent formationem, et plagalis cum suo versu eadem est formatio, idcirco omnis responsorii tropi autentici vel plagalis omnisque ipsorum versus idem quoad eorum perfectionem vel imperfectionem mixturam vel commixturam atque per formam dicimus esse iudicium. Iudicamus igitur responsorium primi tropi cum suo versu, et versum eius cum ipso responsorio et non seorsum, ita quod aliud sit responsorii iudicium et aliud versus, quia sequeretur aliam [144] esse responsorii formam et aliam versus eius quod est falsum, sed utriusque commune et unum dicitur esse iudicium, quia utriusque eadem dicitur esse forma. Constat enim quandoque responsorium imperfectum esse cuius versus est perfectus, tunc enim responsorium imperfectum versus ratione perfecti dicimus esse perfectum, et e contra quandoque responsorium esse perfectum, cuius versus a perfectione distat, et tunc responsorii ratione perfecti versum dicimus esse perfectum. Hoc enim nullatenus esse posset, si altera esset responsorii forma et proprietas et altera versus eius et alterum iudicium utriusque. Eadem igitur et responsorium et versum eius ratione iudicamus, et una utriusque forma et proprietas. Horum autem altera dicimus esse partem alterius, quibus totum quoddam dicitur esse compositum quod responsorium nominamus ipsum, scilicet, responsorium et versus eius. Dividitur tamen ipsum totum in partes duas, in primam, scilicet, et secundam, quae ex primae partis terminatione et secundae principio coniunguntur, et ex his quotum uniuscuiusque locum teneat, qualemque autenticam vel plagalem habeat diffinitionem plenius edocemur.

Capitulum CIV

De fine responsorii prothi et principio versus eius

Cum igitur ex primae partis terminatione et secundae principio omnis habeatur notitia responsorii, dicimus prothi partem primam in D primo cum re terminari, secundae vero partis initium ad A secundum cum la elevari, quae voces primae diapente speciei dicuntur separari distantia, et sic ad ipsarum partium cognitionem dicimus re la primus vel primus quinta. Finis igitur unius cum alterius partis initio sic dicitur copulari, ut dictum est.

Responsorium igitur prothi qui tropus est primus, ut dictum est, in D primo dicitur terminari, et eius versus in A secundo initium habere, ut patet Responsorium, Iustus germinabit sicut lilium, cuius notam ob brevitate omittimus, quae facile in responsoriorum libro comprehenditur. Versum autem eius in nota significamus, in quo omnium forma versuum primi tropi monstratur, ex cuius versus demonstratione etiam Gloria Patri et [145] Filio forma datur. Quo Gloria in omni tropo a versu eius formam nuncupatur accipere. Demonstratur igitur versus et eius Gloria, scilicet, Plantatus, et cetera. 538. [UGODEC1B 08GF]

Primam formam quae communis est non retinent omnes versus quoniam in medio et in fine variantur, et quia Gloria versus formam sequitur, ideo variatio versu variatur et Gloria, ut patet in versu Responsorii, Sint lumbi vestri praecincti, scilicet, Versus Vigilate ergo, et eius Gloria, ut hic: 539. [UGODEC1B 08GF]

Aliquando responsorii versus dimisso primo D incipit in secundo A in ceteris retinens primam formam, ut Versus Milia milium Responsorii Factum est silentium in caelo, Versus Timor et tremor Responsorii Domine ne in ira, Versus A Christo de caelo vocatus Responsorii Magnus sanctus Paulus. Aliquando ab ipso A versus incipiens ad C secundum ascendit terminum sui communis limitis transcendens, non servans ordinem communium versuum, ut Versus Natus est nobis Responsorii O regem caeli, cuius versus Gloria modum servat. 540. [UGODEC1B 08GF]

Capitulum CV

De prima parte et secunda secundi tropi

Secundi tropi prothi subiugalis, qui plagalium in ordine primus est, pars prima in D primo dicitur collocari cum re quem ad modum et autenticus eius pars vero secunda tum in eodum D et tunc ex eadem voce cognoscitur pars secunda cum prima, tum vero in C primo initium habet, et tunc ex una voce inferiori eius habetur notitia in D, ut Versus Tradiderunt corpora sua Responsorii Fuerunt sine querela, in C, ut Versus Induit eum Dominus Responsorii Amavit eum Dominus, quorum Gloria eorum servant modum et formam. Ex aequali G vel una inferiori voce prima pars huius responsorii a secunda distinguitur, ut hic: 541-542. [UGODEC1B 08GF]

[146] Capitulum CVI

De fine responsorii deuteri et principio versus eius

Pars prima responsorii deuteri qui secundus est autenticus in E primo cum mi suum dicitur habere locum, cuius pars altera per diapente et semitonium distans ab ea in secundo C collocatur cum fa et per mi fa hic autenticus vel tertius sexta a suo plagali differt, cuius formam et modum eius Gloria tenet, ut Versus Non enim vos estis Responsorii Dum steteritis ante reges, ut hic: 543. [UGODEC1B 08GF] [UGODEC1B 09GF]

Capitulum CVII

De fine responsorii plagalis deuteri et principio versus eius

Prima pars responsorii subiugalis triti qui in ordine quartus est tropus in E primo cum mi, ut eius autenticus terminatur, pars vero secunda in A secundo cum la sumit ortum, quae partes per secundam diatesseron speciem dicuntur distare, scilicet, mi la, per quae hic plagalis quartus vel quartus quarta cum suo autentico dicitur habere differentiam, huius formam versus et modum sequitur eius Gloria, ut patet in Versus Vidi angelum Dei fortem Responsorii Vidi coniunctos viros, ut hic: 544. [UGODEC1B 09GF]

Capitulum CVIII

De fine responsorii triti et principio versus eius

Prima pars responsorii triti, qui tertius est autenticus, in F primo cum fa terminat locum suum, sed pars secunda duplicem differentiam facit, quarum prima est quod versus communiter et ut plurimum in C secundo principium habet cum fa per tertiam diapente speciem distans a termino primae partis, in quibus ad eorum differentiam proferimus fa fa quintus vel quintus quinta, ut patet in Versu, Iste est qui contempsit vitam mundi, [147] cuius Responsorium est Iste sanctus, cuius versus modum et formam sequitur eius Gloria. Alia differentia est quod versus huiusmodi quinti tropi non in C secundo principium suum habet sed in ipso F cum fine primae partis initium habet, et tunc non diapente distantiam facit sed locorum identitas intervenit, ut Versum, Eructavit cor meum, cuius Responsorium est Regnum mundi, et quia formam versus sequitur Gloria Patri, ut dictum est. Hic Versus Eructavit suum formae suae habet Gloria, ut hic exempla monstrantur. 545-546. [UGODEC1B 09GF]

Capitulum CIX

De fine responsorii plagalis triti et principio versus eius

Prima pars responsorii plagalis triti qui troporum dicitur esse sextus in F primo cum fa cum suo autentico dicitur habere finem. Sed pars secunda in eodem F et voce videtur habere principium, quae partes in ipsarum divisione non distant, quia earum finis et principium eandem loci habent positionem, ut patet in Versu, Potestas eius, cuius Responsorium est Aspiciebam in visu noctis, huiusmodi versus formam sequitur eius Gloria, ut hic: 547. [UGODEC1B 09GF]

Capitulum CX

De fine responsorii tetrardi et principio versus eius

Prima pars responsorii tetrardi autentici ultimi qui in troporum ordine septimus est in G primo, cum sol terminum suum habet, pars autem eius altera in D secundo cum sol principium ponit. Distant igitur partes istae per quartam diapente speciem, scilicet, sol sol, et ita proferendo dicimus sol sol septimus vel septimus quinta, ut hic, in Versu, Dum lucem habetis, cuius Responsorium est Ecce ego mitto vos, cuius formam versus eius Gloria tenet, ut hic: 548. [UGODEC1B 09GF]

[148] Capitulum CXI

De fine responsorii plagalis tetrardi et principio versus eius

Prima pars responsorii plagalis tetrardi omnium troporum ultimi in G primo cum sol penitus terminatur. Sed pars secunda in C secundo cum fa dicitur oriri inter quas tertia diatesseron species dicitur interponi, et sic ad differentiam sol fa dicimus octavus vel octavus quarta, ut in Versu, In omnem terram exivit sonum eorum, cuius Responsorium est Isti sunt qui viventes in carne, cuius formae seriem sequitur eius Gloria, ut hic: 549. [UGODEC1B 09GF]

Capitulum CXII

De principiis introituum, gradualium offertoriorum, et cetera, primi tropi

Responsorium finibus eorumque versuum principiis demonstratis ac ordine atque serie Gloria omnium ostensis, ut plena omnium troporum habeatur cognitio, restat ut introituum, gradualium, Alleluia, offertoriorium ac communionum principia demonstremus, ut his demonstratis eorum quae dicta sunt et quae dicenda iam latent clarius elucescant.

Primus igitur tropus in introitibus quatuor reperitur habere principia, scilicet, C, D, F prima et A secundum. In C primo principium habet primus tropus in introitibus, a quo intendens tonum ad D ab eo uno diapente intervallo intenditur ad A, a quo intenditur tonus ad B [sqb] et remittitur ad ipsum A, ut Introitus, Gaudeamus omnes in Domino, Rorate caeli desuper, Suscepimus Deus misericordiam tuam, Inclina Domine aurem tuam. Per principium autem unius dictionis vel duarum ad plus notas intelligimus, in quibus introituum habetur conformitas. Ulterius autem quoniam neumarum series difformis est, principia in eisdem conformia esse non possunt. 550-551. [UGODEC1B 09GF]

Gradualia quaedam huius principii dicuntur habere formam, quae [149] in ipso C ortum habent, ut Graduale, Posuisti Domine sacerdotes eius, ut supra.

Quaedam vero gradualia in ipso C incipientia aliam formam habent, ut Graduale, Universi qui te expectant. Quoddam vero graduale in A primo reperitur habere principium, a quo intenditur diphtonum et tonum ad D cum ulteriori ascensu ad F, ut Graduale, Gloriosus Deus, ut hic: 552-553. [UGODEC1B 09GF]

Alleluia huius primi tropi oritur in C praedicto, ut Alleluia - Versus, Dum complerentur, quod a C post tonum intensum ad D semidiphtonum triplicat intensum et remissum et e contra ad F sequentibus neumis, ut ibidem patet, et Alleluia et Versus, Dilexit Andream Dominus. Alias multas formas in suis principiis habent Alleluia, ut Alleluia - Versus, Nos autem gloriari, Alleluia - Versus, Dominus regnavit, et cetera, quae quoniam nota sunt inquirentibus causa brevitatis omittimus. 554-556. [UGODEC1B 09GF] [UGODEC1B 10GF]

Offertoria huius primi tropi in hoc C primo cum forma de Gaudeamus principium habent, ut [Offertoria], Iubilate Deo universa terra, Confitebor tibi Domine, Benedicam Dominum. Quaedam autem aliam formam habent, ut [Offertoria], [Afferentur] regi virgines, In die solemnitatis. 557-560.

De communionibus autem quaedam hanc primam formam servant, ut Communio, Amen dico vobis, quaedam non, ut Communio, Beata viscera. 561-562. [UGODEC1B 10GF]

Et in D primo hic primus tropus in introitibus originem suam habet, a quo unius intervalli intenditur diapente ad A secundum, ut Introitus, Dicit Dominus sermones mei. Aliquando ultra praedictum A tendit ad B [sqb] cum remissione ad A, ut Introitus, Factus est Dominus protector meus, Statuit ei Dominus, Iustus es Domine, Da pacem Domine. Aliquando ab ipso D intenditur et remittitur semidiphtonus D F, F D, ut Introitus, Iustus non conturbabitur, Iustus ut palma florebit. Aliquando ab ipso D remittitur tonus ad C, a quo post intensum tonum ad D transit ad F, ut Introitus, Laudate pueri Dominum. Aliquando ab ipso D post remissum tonum et intensum duplicatum D C remittitur ad A primum, ut Introitus, Vultum tuum deprecabuntur, ut hic: 563-569. [UGODEC1B 10GF]

[150] Gradualia autem quaedam eam formam in suis principiis retinent, quam hi introitus primi quoad ascensum primum, id est, quoad diapente cum tono vel semitonio, sicut Graduale, Ecce quam bonum, Graduale, Concupivit res, quod ultra secundum A diphtonum intendit ad C. Quaedam vero aliam tenent neumarum formam, ut Gradualia, Inveni David, Custodi me, Beata gens, Os iusti, ut hic clare monstratur: 570-575. [UGODEC1B 10GF]

Alleluia quoddam in D oritur, a quo intendit et remittit semidiphtonum ad ipsum D, et ab E diphtonum ad C sequentibus aliis notis, ut patet in Alleluia Versus Loquebantur variis linguis. Quoddam gradatim ad F intenditur et ad C remittitur aliis sequentibus notis, et cetera, ut patet Alleluia Versus Ego sum pastor bonus, et cetera, Alleluia in suis principiis variata et causa brevitatis omissa. 576-577. [UGODEC1B 10GF]

Et in E primo Alleluia quoddam principium habet, a quo remisso et intenso diphtono intendit etiam semidiphtonum ad G, a quo remittitur gradatim diapente ad C cum aliis sequentibus notis, ut Alleluia Versus Domine Deus meus. 578. [UGODEC1B 10GF]

Offertoria vero quaedam in D suas origines habent remittendo et intendendo tonos, semitonia, et cetera, ut in eis apparet, ut [Offertoria], Ascendit Deus, Recordare mei, Laetamini in Domino et exsultate iusti, ut hic patet: 579-581. [UGODEC1B 10GF]

Communiones etiam in principiis suis D primum habent, a quo ex remissione vocum et intensione suam servant formam, ut patet in Communionibus, Revelabitur gloria Domini, Ecce virgo concipiet, Illumina faciem tuam, ut hic: 582-584. [UGODEC1B 10GF]

Et in F primo introitus primi tropi initium habet, a quo per solum intervallum descendens ad D redit eo modo per diatesseron ad G, ut Introitus, Exaudi Domine vocem meam. Aliquando ab ipso F post remissum et intensum semitonium remittitur ad D et C, ut Introitus, Dominus secus mare. Aliquando ab ipso F remittitur ad C, a quo intenditur unico intervallo ad F, cum remisso semidiphtono et intenso, ut Introitus, [151] Et enim sederunt principes, et aliquando ab ipso sine medio diatesseron remittit ad C, a quo post tonum intensum ad D absque medio intervallo diapente intendit ad A cum intensione ad B [sqb] et remissione ad A, ut Introitus, Exclamaverunt, ut hic: 585-588. [UGODEC1B 10GF]

Gradualia huius primi tropi in ipso F primo initium habent, a quo interdum diatesseron intenditur ad B, ut Graduale, Speciosus forma. Interdum ab ipso F post semitonium remissum et intensum intenditur tonus ad G, a quo remittitur diatesseron ad D, ut Gradualia, Benedicta et venerabilis, Domine praevenisti eum, ut hic: 589-591. [UGODEC1B 10GF]

Alleluia quoddam in F reperitur habere principium, a quo semidiphtonum remittens ad D diatesseron intendit ad G cum sequentibus notis, et cetera, ut Alleluia Versus Paratum cor meum, ut hic: 592. [UGODEC1B 10GF]

Offertoria huius primi tropi in F primo sua principia habent, a quo tum ad A diphtonum intendunt, ut Offertorium, Super flumina, tum diatesseron ad B, ut Offertorium, Gloria et honore. Aliquando ab ipso F remittitur diatesseron ad C, a quo post intensum tonum ad D per semidiphtonum et diphtonum intenditur diapente ad A, a quo remittitur ad F, ut [Offertoria], Iustorum animae, Stetit angelus, ut hic: 593-596. [UGODEC1B 10GF]

Communiones etiam quaedam in hoc F primo suum habent fundamentum, a quo tum ad A intenditur quaedam et remittitur ad C, ut Communio, Dominus dabit, tum ab F ad B cum remissione ad A, ut Communiones, Posuerunt mortalia, Panis quem ego dabo, tum aliis neumarum formis intense et remisse, ut patet in communionibus infra demonstratis, ut hic: 597-605. [UGODEC1B 10GF]

Et in A secundo hic primus incipit tropus in introitibus, a quo pluries toni remittuntur, intenduntur et remittuntur ad G, ut Introitus, Scio cui credidi. Aliquando ab ipso A remittitur introitus ad F, ut Interoitus, Sapientiam sanctorum. Aliquando ab A remittitur ad F et a G ad D, ut Introitus, Salus autem iustorum; Gradualia, Alleluia et Offertoria [152] in hoc primo tropo tali principio carent. Sed communio quaedam ab ipso incipiens A ad C secundum intenditur cum diatesseron remisso ad G, ut hic Communio, Ego vos elegi. 606-609. [UGODEC1B 10GF] [UGODEC1B 11GF]

Capitulum CXIII

De principiis secundi tropi in introitibus, [et cetera]

Secundus tropus in introitibus suis habet principia quinque, scilicet, A, C, D, E, F prima. In A primo in introitibus suum initium habet secundus tropus, a quo uno intervallo semidiphtonum intendit ad C cum tono intenso ad D remisso atque intenso, ut Introitus, Civabit eos ex adipe frumenti. Aliquando post intensionem praedictam ad D intenditur tonus ad E et remittitur ad D, ut Introitus, Salve sancta parens, Veni et ostende nobis, Dominus illuminatio mea. Aliquando ex D semidiphtonus intenditur ad F et remittitur ad ipsum D, ut Introitus, Ecce advenit dominator, ut hic: 610-612. [UGODEC1B 11GF]

Alleluia huius secundi tropi quoddam in ipso A primo principium habet, a quo C D ter intendens ulterius ad E F pertransit cum vocum remissione ad C, ut hic: 613. [UGODEC1B 11GF]

Offertoria huius secundi tropi in hoc A primo ortum suum habent, quem cum introitibus in ascensu conveniunt, ut Offertorium, In omnem terram, Benedicite, Exaltabo te, In te speravi Domine, Vir erat in terra, Ad te Domine levavi, Dextera Domini, Anima nostra, ut hic: 614-616. [UGODEC1B 11GF]

Communiones etiam quaedam huius secundi tropi in primo A habent initium, a quo per C intenduntur ad E, cum tono remisso ad D, ut Communiones, Narrabo omnia mirabilia tua, Vovete et reddite, qui cum introitibus his etiam conformitatem habent, ut hic: 617-618. [UGODEC1B 11GF]

In C primo hic secundus tropus in suis introitibus ortum suum habet, a quo post tonum intensum ad D semidiphtonum uno intendit intervallo [153] ad F, ut Introitus, Mihi autem nimis. Aliquando ab ipso C intenditur tonus ad D, a quo remittitur uno intervallo diatesseron ad A semidiphtonum et diphtonum intendendo ad E cum tono remisso ad D, ut Introitus, Eduxit Dominus, ut hic: 619-620. [UGODEC1B 11GF]

Graduale quoddam in hoc C incipit, a quo post intensum tonum ad D ter semidiphtonum facit ad F, a G remittendo diatesseron ad D, ut Graduale, Pretiosa in conspectu Domini.

Alleluia quoddam in hoc C principium habet, a quo per D F diatesseron intendit ad G et remittit ad D cum sequentibus notis, ut Alleluia Versus Cognoverunt discipuli. Quoddam a C ad F gradatim intenditur, a quo ad C remittitur, ut Alleluia Versus Surrexit Christus. Quaedam alia in C incipientia in suis principiis multifarie variantur, quae causa brevitatis omittimus, ut hic: 621-623. [UGODEC1B 11GF]

Offertoria quaedam in hoc primo C principium habent, a quo intenduntur et remittuntur, ut patet in his Offertoriis, Meditabor in mandatis tuis, Deus Deus meus, De profundis. Communio etiam quaedam invenitur in C primo habere principium, a quo C intendens tonum ad D intendit, remittit semidiphtonum ac ipsum iterum intendit ad F, ut Communio, Cantabo Domino, ut hic: 624-627. [UGODEC1B 11GF]

In D primo is secundus tropus oritur, a quo per F intensus ad G per ipsum F remittitur ad ipsum D, ut Introitus, Dominus dixit ad me. Aliquando post D intensis semitonio et tono ad F remittitur sine medio ad C, cum intensione ad E et remissione ad D, ut Introitus, Ex ore infantium. Aliquando ab ipso D post intensum semidiphtonum ad F et remissum ad D intenditur tonus ad E et remittitur diphtonus ad C, ut Introitus, De ventre meae. Aliquando ab eo D post triplicatum tonum ad C remittitur ad D cum ea intensione ad D, ut Introitus, Vultum tuum. Aliquando a D cum remisso tono ad C et semidiphtono ad A, e converso intenditur ad D, ut Introitus, Terribilis est. 628-632. [UGODEC1B 11GF]

Gradualia huius secundi tropi in hoc D initium habent, a quo [154] quoddam per F intendens ad A remittit et iterum intendit diphtonum ad ipsum A, ut Graduale, Ostende nobis Domine. Aliquando a D post remissum tonum et intensum per F, E et F intenditur ad G, ut Graduale, Timete Dominum. Aliquando ab ipso D remittens diatesseron ad A cum remisso tono ad [Gamma] intenditur gradatim ad D cum aliis eius dictionis sequentibus tonis, ut Graduale, Collegerunt, ut hic: 633-635. [UGODEC1B 11GF]

Alleluia huius secundi tropi in ipso D primo initium videntur habere, a quo tum post tonum intensum remittitur quoddam ad C, per E ascendendo ad G cum vocum remissione ad D, ut Alleluia Versus Qui sequitur me. Aliquando ab ipso D per tonum et semidiphtonum remittitur ad A, a quo per C, D, C sine medio intenditur ad F, cum sequentibus notis remissis ad D, ut Alleluia Versus Loquebar Domine, ut hic: 636-637. [UGODEC1B 11GF]

Offertorium in hoc primo D initium reperitur habere, a quo remittens tonum ad C, a quo intenditur ad F, a quo remittitur C, A, ut Offertorium, Laudate Dominum. Interdum a D intenso tono ad E remittit diphtonum ad C cum aliis suis sequentibus notis ad D, ut Offertorium, Veritas mea.

Communiones etiam huius tropi secundi in eo D suum principium habent, a quo tum neumae intenduntur, tum remittuntur, ut in subscriptis patet Communionibus, Amen dico vobis, Omnes in Christo, Tu puer propheta, Protege Domine. 638-643. [UGODEC1B 11GF]

Et in E primo hic tropus incipit, a quo remittens et intendens diphtonum ad ipsum E a D intendit et remittit semidiphtonum ad ipsum D E, ut Introitus, Sacerdotes eius. Gradualia et cetera ad missam pertinentia in E isto principium non videntur habere. 644. [UGODEC1B 11GF]

Et in F primo huius tropi incipit introitus, a quo remittit semidiphtonum ad D et intendit cum tono intenso atque remisso, ut Introitus, Me expectaverunt, ut hic: 645. [UGODEC1B 11GF]

Graduale et Alleluia habentia hoc principium penitus non invenimus.

Offertorium in hoc F initium habens invenimus, a quo remittens diatesseron ad C per D, F intenditur ad A cum diphtono remisso atque tono intenso et remisso ad F, ut Offertorium, Viri Galilaei. Communiones [155] etiam hoc principium habent, a quo tum intenditur diphtonus ad A, cum remisso tono ad G, ut Communio, Petite et accipietis, tum remittitur semidiphtonus ad D et intenditur ad F, ut Communio, Ego sum pastor bonus, tum diatesseron ad C, ut Communio Dominus firmamentum, ut hic: 646-649. [UGODEC1B 11GF]

Capitulum CXIV

De principiis tertii tropi in introitibus, gradualibus et ceteris

Tertius tropus in suis introitibus quatuor habet principia, scilicet, D, E, F, G prima. In D namque primo in introitibus principium habet tertius tropus, a quo intensus ad F, remissus ad E, semidiphtonum intendit E, G, remittens diatesseron ad D cum intenso semidiphtono ad F, ut Introitus, Nos autem gloriari.

Gradualia vero huius tertii tropi hoc minime principium habent, sed C primum in ortu suo cum tono intenso et remisso attingunt, a quo ad G primum eo modo ascendunt, quo in gradualibus hic patet expositis, ut Gradualia, Tenuisti manum dexteram tuam, Tu es Deus qui facis mirabilia.

Alleluia in hoc tertio tropo in D invenitur habere principium, ut Alleluia Versus Domine Deus salutis meae, ut hic: 650-653. [UGODEC1B 11GF]

Offertoria huius tertii tropi in hoc D primo principium habent, a quo tum intenduntur, ut Offertorium, Intonuit de caelo, Constitues eos principes, tum intenduntur et remittuntur, ut Offertorium, Confirma hoc Deus, Oravi Deum meum. Communione vero huius principii omnino caremus. 654-657. [UGODEC1B 11GF]

In E primo hic tertius incipit tropus, a quo semidiphtonum intendens ad G per A intenditur ad secundum C, ut Introitus, Confessio et pulchritudo. Aliquando ab eo E post remissum tonum ad D per G, A, transit ad praedictum C, ut Introitus, Si iniquitates observaveris, ut hic: 658-659. [UGODEC1B 11GF]

[156] Graduale in hoc E initians non habemus, neque Alleluia. Sed offertoria quam plura hoc initium habent, a quo tum per diphtoni intensionem et remissionem ad eam E intenditur ad A, et remittitur ad eundem E, ut Offertorium, Benedixisti Domine, tum ab E ipso gradatim fit intensio ad B [sqb] cum remissione ad E, ut Offertorium, Mihi autem nimis. Aliquando alia fit intensio et remisso, ut Offertorium, Iustus ut palma florebit. Communio etiam in hoc tropo eundem habet locum, ut Communiones, Benedicite omnes angeli, Vidimus stellam. 660-664. [UGODEC1B 11GF] [UGODEC1B 12GF]

Et in F primo hic tertius tropus in introitibus initium habet, a quo semidiphtonum remittens ad D, a quo intendit diatesseron ad G cum semidiphtono remisso ad E, per semidiphtonum et tonum diatesseron intendit ad A, ut Introitus, Ecce oculi Domini. Aliquando ab ipso F, D, G intenditur ad A, C, cum diatesseron remisso ad G et iterum intenso ad ipsum C, ut Introitus, Ego autem sicut oliva. Aliquando post F, D, E, D intenditur ad G, A, ut Introitus, Sancti tui Domine. Aliquando post D, F, E, intenditur gradatim ad A remittendo ad F, D, F, E, ut Introitus, Sacerdotes Dei. 665-668. [UGODEC1B 12GF]

Gradualia huius tertii tropi hoc principium habent in F, a quo tum ad D remittuntur, ut Graduale, Confitebuntur caeli, tum ad C in eorum initio, ut Gradualia, Iuravit Dominus, Eripe me, Exsurge Domine. Alleluia etiam tale videntur habere principium, ut Alleluia Versus Iubilate Deo, Alleluia Versus In te Domine speravi, ut hic: 669-674. [UGODEC1B 12GF]

Offertoria huius tropi in hoc F sumunt initium, a quo tum ad B quoddam intenditur, ut Offertorium, Confessio et pulchritudo. Communiones etiam in hoc F initium habent, a quo tum ab ipso F remissio fit ad D et C cum intensione ad A, ut Communio, Ierusalem quae aedificatur, tum ab ipso F intenditur ad A primum, ut Communio, Magna est gloria eius, ut hic: 675-677. [UGODEC1B 12GF]

Et in G primo hic tertius incipit tropus in introitibus, a quo tum uno intervallo ad C secundum intenditur, ut Introitus, Caritas Dei, Dispersit dedit pauperibus. Aliquando ab ascensu seu intensione ad C remittitur diatesseron ad G per A, ut Introitus, Loquebatur Dominus, aliquando [157] ab eo G per A intenditur introitus ad ipsum C, ut Introitus, Benedicite Dominum, ut hic: 678-680. [UGODEC1B 12GF]

Gradualia huius tertii tropi hoc principium in G habent, a quo sine medio ad C ascendunt et descendunt ad G, cum suis sequentibus notis, ut Graduale, Adiutor in opportunitatibus.

Alleluia in hoc locum non habent.

Offertoria in hoc principio fundamentum habent, a quo unico tantum intervallo tum pluribus ad C contingunt, ut Offertoria, Exsulta satis filia Syon, Deus [tu] convertens, Sperent. Aliquando a G per [sqb] transit ad D, ut Offertorium, Benedictus es Domine.

Communiones etiam eo ascensu ad C secundum attingunt, ut patet Communio, Gustate et videte, Scapulis suis. 681-687. [UGODEC1B 12GF]

Capitulum CXV

De principiis quarti tropi in introitibus

Quartus tropus in introitibus suis tria habet principia, scilicet, D, F, G prima. In D incipit hic tropus, a quo intendit et remittit semidiphtonum cum intermedio tono ad D, ut Introitus, Resurrexi et adhuc tecum sum. Aliquando a D, F, E semitonium cum tono intendit ad G, ut Introitus, Prope [es tu] Domine, Iudica me Deus. Aliquando F tantum attingit, ut Reminiscere miserationum tuarum. Aliquando a D per F transit ad G, ut Introitus, Exaudivit de templo. Aliquando aliter, ut Introitus, Misericordia Domini, ut hic: 688-692. [UGODEC1B 12GF]

Gradualia in D primo inchoantia penitus non reperimus.

Alleluia in D primo incipiens in hoc tropo unum habemus, scilicet, Alleluia Versus Gaudete iusti.

Sed offertoria in C et in D incipientia habemus plurima. In C, a quo post tonum intensum ad D per F, E, F, intenditur ad G, cum suarum vocum remissione, ut Offertorium, Confortamini. Aliquando post [158] C intenditur E, G, a quo post remissum E intenditur G, A, cum suarum vocum remissione, ut Offertorium, Lauda anima mea. Interdum post C, D, aliter intenditur cantus, ut Offertoria, Perfice gressus meos, Laetentur caeli.

Communiones in C principium habent, a quo intenditur et remittitur, ut Communiones, Amen dico vobis, Dilexisti iustitiam.

In D etiam primo offertorium invenitur habere principium, a quo tum per F, E, F, intenditur ad G, ut Offertoria, Exsultabunt sancti, [Afferentur] regi. Aliquando a D, F, per diphtonum intenditur ad A cum suis notis, et cetera, ut Offertorium, Iustitiae Domini. Aliquando a D, F, aliter cantus procedit, ut Offertorium, Terra tremuit, Sacerdotes incensum. Communio in D plurima invenitur habere principium, quia tum a D gradatim ascendit ad G, ut Communio, Quod dico vobis in tenebris. Tum a D, F, remittitur diatesseron ad C, ut Communio, Exsulta filia Syon. Tum a D, F, post semitonium intenditur ad G, cum sequentibus notis, ut Communio, Tanto tempore. Tum a D intenditur diapente uno intervallo ad A cum sequentibus notis, et cetera, ut Communio, Acceptabis, ut hic: 693-708. [UGODEC1B 12GF]

In F primo hic quartus tropus in introtibus suum habet ortum, a quo aliquando intendit et remittit tonum, ut Introitus, Exaudi Domine vocem meam. Aliquando ab F semidiphtonum remittit ad D, cum intenso tono et remisso, ut Introitus, Intret in conspectu tuo Domine. Aliquando post remissum et intensum semidiphtonum ad F remittit semitonium ad E, ut Introitus, Omnis terra. Aliquando per F, D, gradatim intenditur ad A cum tono remisso ad G, ut Introitus, Protector noster, ut hic: 709-712. [UGODEC1B 12GF]

Gradualia huiusmodi principia habentia minime reperimus.

Alleluia in hoc principio inchoantia plura invenimus. Nam Alleluia Versus Laudate pueri Dominum et Alleluia Versus Laudate Dominum hoc principium habent, a quo post remissum semitonium et intensum gradatim intenditur ad A, a quo tum ad B, tum ad C etiam videtur intendi, ut hic: 713-714. [UGODEC1B 13GF]

[159] Offertoria huius tropi hoc principium habent, a quo tum diphtonum intendunt ad A cum notarum remissione ad D et E, ut Offertorium, Illumina oculos meos, tum ab ipso F semidiphtonum unius intervalli remittunt et intendunt, ut Offertorium, Tui sunt caeli, ut hic: 715-716. [UGODEC1B 13GF]

Communio etiam istius quarti tropi in hoc primo F originem suam trahit, a quo tum intenditur ad A, ut Communio, Magna est gloria eius, Memento verbi tui, tum intendit tonum et remittit, ut Communio, Pater cum essem cum eis, ut hic: 717-718. [UGODEC1B 13GF]

Et in G primo hic quartus in introitibus suis habet initium, a quo unico intervallo diatesseron remittit ad D, a quo tribus intervallis diapente intendit ad A cum remisso tono ad G, ut Introitus, Accipite iucunditatem. Alleluia, gradualia et offertoria tali carent principio. Sed communio in G est reperta, ut Communio, Tollite hostias, et in A secundo, ut Communio, Benedicimus Deum caeli, ut hic: 719-721. [UGODEC1B 13GF]

Capitulum CXVI

De principiis quinti tropi in introitibus

Quintus tropus in introitibus suis tria videtur habere principia, scilicet, F, G prima et G secundum. Incipit enim hic tropus in F, a quo intendit tonos et remittit, ut Introitus, Respice in me. Aliquando ab F intendit diphtonum et remittit, ut Introitus, Domine in tua misericordia, Circumdederunt me gemitus mortis. Aliquando ab ipso F uno intenditur intervallo ad A, a quo eo modo intenditur ad C cum intenso et remisso tono ad illud, ut Introitus, Loquebar de testimoniis tuis, ut hic: 722-725. [UGODEC1B 13GF]

Gradualia in D primo reperiuntur habere principia, a quo per F intenduntur ad G, ut Gradualia, Propitius esto Domine, Protector noster, [160] Beatus vir qui timet Dominum. Interdum ad A ut Gradualia, Diffusa est gratia, Iustorum animae, Constitues eos principes, Sederunt principes, Exaltent eum, Probasti Domine, Timebunt gentes. Haec ultima Gradualia, quae in notis non demonstrantur, principium habent in D, licet in notarum serie varientur, et in F primo huius tropi gradualia principium habent, a quo interdum intenduntur, interdum remittuntur, interdum intenduntur et remittuntur, ut Gradualia, Ecce sacerdos magnus, Ego dixi Domine, Propter veritatem, Vindica Domine sanguinem sanctorum, Adiuvabit eam, Locus iste, Ex Syon species, Benedictus qui venit, Priusquam te formarem, Iustus non conturbabitur, Misit Dominus, Exiit sermo, Omnis de Saba, Qui operatus est Petro, Christus factus est pro nobis, Confiteantur Domino, Fuit homo missus. Istorum quaedam gradualium notis non demonstrantur, quoniam ab aliorum serie parum deviant. 726-741. [UGODEC1B 13GF]

Alleluia huius quinti tropi in C primo suum principium habent, a quo gradatim ascendunt ad A cum remissis tonis ad F, et uno intenso ad G, ut Alleluia Versus Angelus Domini descendit, et Alleluia Versus Verbo Domini caeli firmati sunt, et in F Alleluia principium habet, a quo intendit et remittit semidiphtonum ad F, a quo ad B intendit uno intervallo diatesseron cum sequentibus tonis, ut Alleluia Versus Pie pater Augustine. Aliquando ab F per A duplici intervallo intenditur ad C remisso semidiphtono ad A et intenso ad C cum tono intenso et remisso ad illud, ut Alleluia Versus Prius ad Syon. Aliquando ab F gradatim intenditur ad D cum remisso tono ad C, a quo diatesseron intenditur ad F, cum vocum remissione ad C, ut Alleluia Versus Te martyrum. Reliqua vero Alleluia hic non descripta horum modum descriptorum sequuntur et formam. 742-745. [UGODEC1B 13GF]

Offertoria huius quinti tropi principium habent in D primo, a quo per F tum intenduntur ad A cum tono remisso ad G, tum cum diphtono ad F, ut Offertoria, Sicut in oblocaustum, Diffusa est gratia.

In F initium habet huius quinti tropi offertorium, a quo post intensos et remissos tonos ad A secundum intenditur, ut Offertorium, Populum [161] humilem. Aliquando ab F per A ad C secundum intenditur, ut Offertorium, Iubilate Deo omnis terra. Aliquando ab F per A, G, intenditur ad B, et remittitur ad F, ut Offertorium, Intende voci, ut hic omnia patent. 746-750. [UGODEC1B 13GF]

Communiones in F initium habent, ut Communiones, Dicit Dominus implete hydrias, Panem de caelo, Laetabitur iustus, Quinque prudentes, ut hic: 751-754. [UGODEC1B 13GF]

In G primo hic quintus tropus in introitibus recipit ortum suum, a quo post tonum intensum ad A semidiphtonum intendit ad C cum eiusdem remissione ad A, [sqb], A, G, ut Introitus, Laetare Ierusalem, Miserere mihi Dominus. In hoc G gradualia principium habent, a quo tum uno intervallo, tum duobus, fit intensio ad C cum sequentibus vocibus, ut Gradualia, Ad Dominum dum tribularer, Tribulationes cordis mei, et cetera.

Offertoria tropi huius hoc habent initium, a quo uno intervallo diatesseron intendens ad C tonum etiam intendit ad D, ut Offertorium, Expectans expectavi.

Communio in hoc G locum habet, ut Communiones, Circuibo et immolabo, Domus mea, in A secundo, ut Communio, Non vos relinquam orphanos, ut hic omnia patent: 755-762. [UGODEC1B 13GF]

In C secundo incipit hic tropus in introitibus, a quo tonum intendit et remittit, ut Introitus, Deus in loco sancto suo. Aliquando remissis et intensis semidiphtonis ad A diphtonum remittit ad F, ut Introitus, Ecce Deus adiuve me. 763-764. [UGODEC1B 13GF]

Gradualia in hoc C initium habent, a quo aliquando post tonum intensum et remissum semidiphtonum remittunt ad A, ut Gradualia, Anima nostra, Bonum est confiteri Domino. Aliquando post remissum semitonum ad [sqb] per D intenditur ad E cum sequentibus vocibus ad A, ut Graduale, Specie tua. Alleluia hunc locum non habent.

Offertorium in hoc C dicitur habere principium, ut Offertorium, [162] Reges Tharsis. Communiones etiam ab hoc C dicuntur oriri, ut Communiones, Ego sum vitis vera, Dico vobis gaudium est angelis, ut hic: 765-770. [UGODEC1B 13GF] [UGODEC1B 14GF]

Capitulum CXVII

De principiis sexti tropi in introitibus

Sextus tropus in introitibus suis tria habet principia, scilicet, C, D, F prima. In C namque incipit sextus tropus, a quo per tonum intensum ad D intenditur ad F cum remissione ad D, ut Introitus, Quasi modo geniti, ut hic: 771. [UGODEC1B 14GF]

Gradualia et Alleluia hoc principium habentia non reperimus.

Offertoria autem in hoc principio suum habent fundamentum, a quo post intensum tonum ad D, tum intenditur ad F, ut Offertorium, In virtute tua Domine, tum post D per F intenditur ad A cum depositione ad F, ut Offertorium, Desiderium animae eius, tum ab eo C post intensum tonum ad D intenditur uno intervallo diapente ad A cum intenso tono ad B [sqb] et remisso ad A, ut Offertorium, Confitebor Domino nimis. Communio etiam in C ortum habere dicitur, a quo per D transiens ad F semitonium remittit ad E, a quo per G elevatur ad A et remittitur ad F, ut Communio, Posuisti Domine. Aliquando post F remittitur ad D, ut Communio, Exsultavit ut gigas, ut hic: 772-776. [UGODEC1B 14GF]

In D primo in introitibus ortum habet, a quo tum ad F intenditur, ut Introitus, In medio ecclesiae, tum post F semitonio mediante intenditur ad G, ut Introitus, Cantate Domino canticum novum, tum ab ipso D post remissum tonum ad C et intensum semidiphtonum triplicat D, F, cum tono bis intenso et remisso ad F, ut hic: 777-779. [UGODEC1B 14GF]

Gradualia hic tropus non habet.

Alleluia vero in D principium habet, a quo intenditur semidiphtonus cum tono ad G, a quo post remissum tonum ad F diatesseron intenditur ad B, sequentibus aliis notis, ad F, ut Alleluia Versus Domine in virtute tua.

Offertorium in D oritur, a quo post F intenditur tonus ad G, a quo [163] diatesseron remittitur ad D cum sequenti vocum replicatione ad F remittitur ad C, et per D, F, G, tonus remittitur ad F, ut Offertorium, Gloriabuntur.

Communio in D locum habet, a quo post F, G, ab F diphtonum intendit ad A, ut Communio, Qui me dignatus est. Aliquando a D per F tendit ad G, ut Communiones, Diffusa est, Honora Dominum. Aliquando post triplicatum semidiphtonum D, F, per semitonium transit ad G, ut Communio, Surrexit Dominus, ut hic: 780-784. [UGODEC1B 14GF]

In F primo hic sextus tropus originem habet, a quo intenditur et remittitur tonus, ut Introitus, Iusti epulentur. Interdum post intensum et remissum tonum in F diatesseron uno intervallo remittit ad C, ut Introitus, Os iusti. Interdum ab ipso F remittitur diatesseron per D, C, cum intensione, D, F, a quo intenditur A, a quo remittitur et intenditur tonus cum remisso diphtono ad F, ut Introitus, Omnes gentes, ut hic: 785-787. [UGODEC1B 14GF]

Gradualibus et Alleluia in hoc principio caremus.

Offertorium vero quoddam in F oritur, a quo intenditur et remittitur tonus, ut Offertoria, Domine Deus in simplicitate, Domine convertere. Quoddam ab ipso F sine medio remittitur ad C cum tono intenso et remisso ad ipsum C, ut Offertorium, Domine in auxilium meum. Communiones hunc locum pro suo habent principio, quarum diversitas multiplex est in intensione et remissione, ut in eis evidentia plana est, ut hic sequitur. 788-801. [UGODEC1B 14GF]

Capitulum CXVIII

De principiis septimi tropi in introitibus

Septimus tropus in introitibus suis duo videtur continere principia, scilicet, G primum et A secundum. In G primo incipit hic tropus, a quo intenditur tonus ad A, ut Introitus, In virtute tua. Aliquando post intensos tonos et remissum ad A semidiphtonus intenditur ad C, ut Introitus, [164] Protexisti me Deus. Aliquando a G uno intervallo intenditur diatesseron ad C, a quo duplicato semitonio intenditur ad D, ut Introitus, Iudicant sancti, Venite benedicti. Aliquando a G, C, post semidiphtonum [sqb], D, diphtonus fit, C, E, cum remisso tono ad D, ut Introitus, Viri Galilaei. Aliquando a G uno intervallo intenditur diapente ad D, ut Introitus, Aqua sapientiae, Puer natus. Aliquando post G, D, tonus intenditur ad E, ut Introitus, Recordare Domine. Aliquando a G, C, semidiphtonus deponitur ad A et tonus ad G, ut Introitus, Deus in adiutorium meum. Aliquando a G, C, intenditur et remittitur tonus, C, D, C, ut Introitus, Adorate Deum. Aliquando a G, D, intenditur semidiphtonus D, F, ut Introitus, Respice Domine, ut hic: 802-810. [UGODEC1B 14GF]

Graduale huius septimi principium istud in G primo continet et habet, a quo post diatesseron intensum ad C et semitonium remissum ad [sqb] per C transit ad D cum semitoniorum et tonorum remissione et intensione usque ad C, ut Graduale, Audi filia. Aliquando a G ad D uno intenditur diapente intervallo cum sequentibus notis remissis, intensis atque remissis ad A et G, ut Graduale, Dirigatur Domine oratio mea. Aliquando a G, D, remittitur tonus ad C, a quo post intensum diphtonum ad E remittitur C, A, cum sequentibus notis C, G, et aliis, ut in eius demonstratione patet, ut Graduale, In Deo laudabimus. Aliquando a G fit intensio ad B [sqb] et remissio ad ipsum G, ut Graduale, Benedictus Domine. Aliquando a G, A, fit remissio ad G, E, et cetera, ut Graduale, Laetatus sum. Aliquando a G fit intensio ad C et remissio per A ad G, a G ad F, ut Graduale, Iacta cogitatum tuum in Domino. Aliquando ab ipso G omnibus suis intervallis intenditur diapente ad D, et eo modo remittitur ad G, ut Graduale, Oculi omnium.

Graduale istius tropi etiam reperitur in A secundo, a quo tum per C intenditur ad D, E, ut Graduale, Liberasti nos, tum tantum ad D, ut Graduale, Qui sedes Domine. Aliquando ab A remittitur ad F cum intensione ad C, ut Graduale, Clamaverunt iusti, ut hic: 811-820. [UGODEC1B 14GF] [UGODEC1B 15GF]

Alleluia plura habent principia, quoddam enim in F primo initium habet, ut Alleluia Versus Laetabitur iustus. Quoddam in G et hoc multiplex est quod causa brevitatis omitto, solum duorum scribens exemplum, ut Alleluia Versus Ne timeas Zacharia, Alleluia Versus Haec est vera fraternitas. [165] Quoddam in D secundo suum habet principium, ut Versus Exivi a patre, Alleluia Versus Magnus Dominus, ut hic: 821-825. [UGODEC1B 15GF]

Offertorium istius septimi tropi in F primo repertum est habere principium, a quo duorum intervallorum diphtonum intendens ad A unius intervalli semidiphtonum intendit ad C cum sequentibus notis ad A, ut Offertorium, Portas caeli, et in G primo suum habet principium, a quo per [sqb] intenditur ad D cum sequentibus notis remissis ad A, ut Offertorium, Confitebuntur caeli. 826-827. [UGODEC1B 15GF]

Communiones istius septimi tropi plura videntur habere principia, scilicet, in F primo, a quo ad A intenditur et ad principium suum remittitur, ut Communio, Spiritus ubi vult spirat. In G, a quo sine medio intenditur ad C et remittitur ad G et cum sequentibus notis intenditur ad C, ut Communio, Si consurrexistis. Aliae aliis notarum ordinibus, ut patet demonstrative, scilicet, Populus acquisitionis, Factus est repente de coelo, Quotienscumque manducabitis, Tolle pureum, Dicite pusillanimes, Mirabuntur omnes, Cum venerit paraclitus, Fidelis servus. In C secundo, ut Communiones, Domine quinque talenta, Pacem meam de vobis, Dixit Andreas Symoni, et in D secundo communio locum habet, ut Communiones, Unam petii a Domino, Tu mandasti, Signa eos, Vox in rama audita est, ut hic: 828-844. [UGODEC1B 15GF]

Capitulum CXIX

De principiis octavi tropi in introitibus

Octavus tropus in introitibus quatuor habet principia, scilicet, C, D, F, G prima, nam a C incipit hic tropus, a quo post intensum tonum ad D diatesseron uno intervallo intendit ad G, a quo post remissum tonum ad F diphtonum intendit ad [A] cum remisso tono ad G, ut Introitus, Dum medium silentium. 845. [UGODEC1B 15GF]

[166] Graduale in C principium habens habetur, a quo intendens et remittens tonum diapente uno intervallo intendit ad G, a quo duobus remittit intervallis diapente ad C, ut Graduale, Dilexisti. 846. [UGODEC1B 15GF]

Alleluia et communiones huiusmodi principia habentia non reperimus.

Offertorium in hoc tropo principium habet in C, a quo per C, F, E, intenditur ad A cum remisso tono ad G, ut Offertorium, Elegerunt apostoli. 847. [UGODEC1B 15GF]

In D primo in introitibus incipit iste tropus, a quo intenso semidiphtono ad F tonum intendit ad G, ut Introitus, Lux fulgebit. Aliquando a D intenso semidiphtono ad F eo modo diphtonus intenditur ad A tono remisso ad G et intenso ad ipsum A, ut Introitus, Spiritus Domini, ut hic: 848-849. [UGODEC1B 15GF]

Graduale in hoc principio non habemus.

Sed Alleluia quoddam ab ipso D uno intervallo diatesseron intendit ad G, a quo remittens tonum ad F ab eo omnibus intervallis diatesseron intendit ad B cum diatesseron remisso ad F, intenso tono ad G, ut Alleluia Versus Tu es sacerdos in aeternum. Quoddam a D eo modo intendens diatesseron ad G cum tono intenso et remisso ab eo eodem intervallo diatesseron intendit ad C cum suis sequentibus notis ad F, G, ut Alleluia Versus Virga Iesse floruit. Quoddam etiam sequitur hunc modum ab isto parum distantem, ut Alleluia Versus Dulce lignum. Quoddam a D, G, remisso tono ad F intenditur ad A cum sequentibus notis ad D, ut Alleluia Versus Sancte Paule apostole. Quaedam aliam notarum seriem habent, ut Alleluia Versus Sancte Michael archangele, et cetera. 850-854. [UGODEC1B 15GF]

Offertoria in hoc D initium habent, a quo quaedam intenduntur absque semitonio remisso ad G, ut Offertorium, Domine Deus salutis, Oratio mea. Quoddam ad A ut Offertorium, Mirabilis Deus. Quoddam mediante semitonio remisso ad A ipsum intenditur et cum remisso tono ad G, ut Offertorium, Diffusa est gratia.

Communio in hoc D etiam reperitur habere principium, a quo per [167] F intenditur ad G cum tono remisso ad F, ut Communio, Responsum accepit Simeon. 855-859. [UGODEC1B 15GF]

Et in E primo offertorium huius octavi tropi initium habet, a quo per G, A, intenditur ad [sqb] cum tono remisso ad A, ut Offertorium, Inveni David. 860. [UGODEC1B 15GF]

Et in F primo hic tropus initium habet in introitibus, a quo per diphtonum duobus intervallis intenditur ad A, ut Introitus, Introduxit vos Dominus.

Graduale in hoc principio non reperimus.

Sed Alleluia reperta sunt, quorum quoddam ab ipso F intensum ad A per G intenditur ad C et remittitur ad A, a quo per C intenditur ad D cum remissione ad G, ut Alleluia Versus Nimis honorati sunt. Alia multa in suis principiis sunt variata, quorum aliqua demonstrantur exempla, ut Alleluia Versus Sancti tui Domine, Alleluia Versus Surrexit Dominus, ut hic: 861-864. [UGODEC1B 15GF]

Offertoria huius octavi tropi sua principia in hoc F primo sortiri videntur, a quo intenduntur toni G, A, a quo intenditur semidiphtonus ad C cum remissione ad F, cum intensione ad A et remisso tono ad G, ut Offertorium, Beata es virgo Maria, Felix namque es, Angelus Domini, Assumpta est Maria, Posuisti Domine. Aliquando ab ipso F intenditur diphtonus bis et remittitur ad F, A, et e contra, et a G remittitur omnibus intervallis diatesseron ad D, cum intenso diapente ad A, a quo remittitur et intenditur diphtonus cum tono remisso in G, ut Offertorium, Ave Maria gratia. Aliquando ab ipso F, G, per F, E, remittitur ad C, a quo per D intenditur ad A, cum remisso tono et intenso atque remisso ad G, ut Offertorium, Improperium expectavit, Benedictus qui venit. Communio etiam suum habet initium in F, a quo tum per tonum, tum per diphtonum intenditur, ut Communiones, Spiritus qui a Patre procedit, Video caelos apertos, Modicum et non videbitis me, Domine memorabor, Ego clamavi. 865-870. [UGODEC1B 15GF]

Et in G primo in introitibus suis incipit hic tropus, a quo post tonum intensum remittitur ad F, ut Introitus, In excelso throno. Aliquando a G intenso semidiphtono ad B remittitur diatesseron ad F, ut Introitus, Iubilate Deo omnis terra, Dilexisti iustitiam. Aliquando a G [168] intenditur ad C, a quo per A remittitur ad F, cum intenso tono ad G, ut Introitus, Laetabitur iustus, vel post G, C, semitoniis adiunctis fit ad F remissio cum G, F, G, ut Benedicta sit sancta trinitas. Aliquando a G per A intenditur ad C, adiunctis semitoniis, fit remissio per A ad G, ut Introitus, Invocabit me. Aliquando a G post remissum tonum ad F intenditur diphtonus ad A cum remisso tono ad G, ut Introitus, Ad te levavi, ut hic: 871-876. [UGODEC1B 16GF]

Gradualia in G hunc locum pro principio suo non habent. Alleluia vero in hoc G incipiunt, quoddam a G intenditur ad [sqb], ut Alleluia Versus Crastina die, quoddam a G gradatim intenditur ad C, et a sequenti semitonio ad D, cum remisso tono ad C, et ab eo remisso diatesseron ad G, ut Alleluia Versus Dicite in gentibus, quoddam vero a G per E remittitur ad D, a quo per G intenditur tonus et remittitur ad ipsum G, ut Alleluia Versus Deus iudex. Cetera alia notarum serie ordinantur quae intelligenti patent. 877-879. [UGODEC1B 16GF]

Offertoria in hoc G etiam initium habent, a quo quoddam ad B intenditur, a quo per A remittitur ad F, ut Offertorium, Bonum est confiteri domino, quoddam a G per A transit ad B, et per G ad F, a quo tendit ad A cum remissione ad G, ut Offertorium, Precatus est Moyses, quoddam a G, A remittitur ad F cum intensione G, A, et remissione ad G. Quoddam alio modo, ut Offertorium, Erit vobis hic dies, [Immittet] angelus, Si ambulavero. 880-884. [UGODEC1B 16GF]

Communio in hoc G suum habet principium, a quo tum per [sqb], C, intenditur ad D, ut Communio, Qui mihi ministrat. Aliquando super G intenditur tonus et remittitur, aliquando intenditur tantum, ut Communiones, Simile est regnum caelorum, Dico autem vobis. Aliquando a G deponitur diatesseron ad D, a quo per F intenditur ad A et remittitur ad G, ut Communio, Spiritus sanctus. Aliae communiones aliter in suis neumis ordinem habent, qui in eis clarissime demonstratur, ut Communiones, Venite post me, Optimam partem, Introibo ad altare Dei, Hoc corpus quod pro vobis. 885-890. [UGODEC1B 16GF]

Offertoria etiam in A secundo inveniuntur principium habere, ut Offertorium, Scapulis suis, Obumbravit tibi, Deus enim firmavit, et communio reperitur principium habere in C secundo, ut Communio, Pater si non potest, ut hic: 891-893. [UGODEC1B 16GF]

[169] Capitulum CXX

De finibus gradualium et Alleluia, et de principiis versuum ipsorum, et de eorum distantia

Demonstratis antiphonarum, responsoriorum, introituum, gradualium, Alleluia, offertoriorum ac communionum principiis, et quot unusquisque tropus in his principia teneat, declarare oportet quanta inter gradualis finem, et versus eius principium vocum distantia interveniat. Haec enim declaratio necessaria est, quoniam alterum alteri aequale est, alterum per tertiam vel per quintam vocem, et cetera, extremum ab altero distat extremo. Certa tunc erit troporum declaratio, si extremorum clara demonstratio fiat.

Primus igitur tropus in gradualibus suis quatuor distantiae differentiis invenitur. Nam gradualium quorundam fines cum eorum versuum principiis aequales sunt, quia ea voce et loco quo graduale dicitur terminari, versus dicitur haberi principium, quod per diapente unico intervallo intenditur. Alterius finis gradualis, a sui versus principio loci identitate semota per diapente distat. Alter finis per semidiphtonum seu tertiam, alter finis a sui versus initio per unam remissam vocem, seu per unam inferius vocem in qua incipit versus dicitur distare.

Gradualia quae cum versibus suis in terminis voce et loco aequalia sunt et diapente distant haec et similia dicuntur esse, scilicet:

Graduale:

Gloriosus Deus      cuius versus est    Dextera tua Domine
Ecce quam bonum     Versus              Sicut unguentum
Inveni David        Versus              Nihil proficiet
Os iusti            Versus              Lex Dei eius
Concupivit rex      Versus              Audi filia
Sacerdotes eius     Versus              Illuc producam

In huiusmodi enim gradualibus et versibus solemus dicere primus est aequalis ad quintum.

Secunda gradualium et versuum distantiae in terminis differentia est quae tantum in loci identitate excepta in diapente distantia continetur, gradualis enim terminus a sui versus principio re la speciem diapente primam [170] constituit, quae gradualia haec et similia reperta sunt, scilicet, cum suis versibus:

Graduale:

Benedicta et venerabilis   Versus        Virgo Dei
Domine praevenisti eum     Versus        Vitam petiit

In huiusmodi gradualibus et versibus primus ad quintam sine aequalitate dicimus.

Tertia gradualium et versuum distantiae in terminis differentia est quando sine vocum aequalitate ipsi termini per semidiphtonum sunt distantes, quia finis gradualis a sui versus principio per tertiam vocem distat. Graduale quod hanc cum suis versibus differentiam facit est:

Graduale:

Speciosus forma    Versus      Eructavit

In hoc et similibus gradualibus primi tropi primus ad tertiam sine aequalitate proferimus.

Quarta gradualium et versuum distantiae in terminis differentia est quando per tonum remissum a termino gradualis, scilicet, in C primo, incipit eius versus. Ita quod in versus principio nulla est cum graduali vocum aequalitas. Gradualia, quae hanc differentiam habent, sunt haec et similia, scilicet:

Graduale:

Posuisti Domine         Versus      Desiderium animae eius
Custodi me Domine       Versus      De vultu tuo

In his gradualibus et similibus primum inferius una sine aequalitate pronuntiamus.

Alleluia cum eorum versibus has vel similes differentias habere videntur, nam in primo tropo Alleluia quaedam cum versibus suis et loco et voce aequalitatem habent, id est, isdem utriusque est locus, et Alleluia termino et versus initio. Sed haec versus aequalitas est ad immediatam superius, id est, ad tonum immediate intensum supra versus initium; hoc autem est Alleluia et versus sequens et similia:

Alleluia Versus Stabunt iusti

Dicitur haec differentia aequalis ad immediatam superius.

Quaedam sunt Alleluia quorum versus habent aequalitatem ad tertaim, id est, quod ab Alleluia termino ad versus initium semidiphtonus distantiam facit, et per consequens tertiam servata utriusque aequalitate, [171] quia utriusque termini idem sunt; huius Alleluia et versus hi sunt:

Alleluia Versus Iustorum animae

Alleluia Versus Tradiderunt corpora sua

Alleluia Versus Ave Maria

Dicitur haec differentia aequalis ad tertiam.

Tertia differentia est quod quaedam sunt Alleluia quorum fines cum suorum versuum principiis sunt aequales, quibus principiis diapente additio facta est, et sic utrique per diapente termini distare videntur. Alleluia sunt haec et versus et similia:

Alleluia Versus In die resurrectionis

Alleluia Versus Iuravit Dominus

Alleluia Versus Surrexit Dominus

Differentia haec dicitur aequalis ad quintam.

Quarta differentia est eorum Alleluia et versuum, quae vocum in terminis aequalitate carent, sed differentiam solum diapente facit, id est, quod finis Alleluia et versus initium per diapente distant, ut Alleluia et Versus Nos autem gloriari, et cetera.

Alleluia Versus Nos autem gloriari

Alleluia Versus Tu es vas electionis

Alleluia Versus Mirabilis Deus Dominus

Alleluia Versus Amavit eum Dominus

Alleluia Versus Dum complerentur

Alleluia Versus Dilexit Andream Dominus

Alleluia Versus Bonum certamen

Alleluia Versus Ego sum pastor bonus

Alleluia Versus Iustus germinabit

Haec differentia ad quintam sine aequalitate dicitur.

Quinta differentia est eorum Alleluia, quorum versus in suis principiis et loco et voce cum eis in fine conveniunt, sed eis principiis prima diatesseron species est inventa. Ita quod Alleluia terminus per speciem diatesseron primam a versus fine distare videatur. Alleluia et versus eius hanc differentiam faciens est: Alleluia Versus Dominus regnavit, et cetera.

Haec namque differentia aequalis ad quartam dicitur nominari.

Sexta differentia est quando versus principium cum Alleluia aequalem [172] vocem non habent nec locum, sed versus ipsius initium ab Alleluia termino per praedictam diatesseron speciem distat, ita quod D primum sit Alleluia finis et versus initium. Huius differentiae dicitur esse sequens Alleluia cum suo versu et similia.

Alleluia Versus omnes gentes.

Haec differentia vocatur ad quartam sine aequalitate.

Septima differentia est quando versus in suo principio cum suo Alleluia aequalem vocem habet et locum, et sub eius initio remissum tonum habet ad C cuius differentiae est Alleluia sequens cum suo versu.

Alleluia Versus Regnavit Dominus, et similia.

Haec differentia dicitur aequalis ad immediatam inferius.

Octava et ultima differentia dicitur esse quando versus in suo principio cum suo Alleluia vocem aequalem non habet nec locum, sed sub Alleluia termino tono remisso in C dicitur inchoari. Cuiusmodi differentiae sunt Alleluia sequentia cum suis versibus et similia.

Alleluia Versus Fulgebunt iusti

Alleluia Versus Iudicabunt sancti

Alleluia Versus Veni sancte spiritus

Alleluia Versus Loquebantur variis linguis

Alleluia Versus Verba mea

Alleluia Versus Christus resurgens

Alleluia Versus Cantate Domino canticum novum

Alleluia Versus In omnem terram

Haec enim differentia ad immediatam inferius sine aequalitate dicitur.

Capitulum CXXI

De differentiis gradualium et eorum versuum, et Alleluia et eorum versuum secundi tropi

Secundi tropi gradualium duplex est differentia, nam quoddam graduale a suo fine ad ipsius versus principium unica dicitur voce distare, quae sub dicto fine immediate consistit, finis enim gradualis D primum est. Initium vero versus C primum, huiusmodi enim differentiae primae est

[173] Graduale:

Timete Dominum Versus Inquirentes

Haec differentia dicitur ad immediatam inferius sine aequalitate.

Secunda differentia est quando inter graduale et versum vocum ac loci aequalitas invenitur, ambo enim D primum possident et re, scilicet, gradualis terminus et versus initium, sed versus post D intenditur ad G, cuiusmodi est Graduale sequens cum suo versu, et similia.

Graduale:

Pretiosa in conspectu Domini Versus Credidi propter quod

Et haec differentia dicitur aequalis ad quartam.

Sed in Alleluia et eorum versibus hic tropus secundus plures dicitur habere differentias.

Prima namque differentia est quando in Alleluia termino et versus initio vocis et loci aequalitas est reperta, scilicet, D et re, sed ipse versus sequens Graduale cum Versu et similia.

a loco et voce tonum remittit ad C, ut patet in sequentibus Alleluia et eorum versibus.

Alleluia Versus Cognoverunt discipuli

Alleluia Versus Mitte manum tuam 894. [UGODEC1B 16GF]

Haec differentia aequalis ad immediatam inferius nuncupatur.

Secunda differentia est quando in terminis, ut dictum est, aequalitas reperitur, sed versus ab eius initio ad immediatam et quartam remittitur, huius enim differentiae sequens Alleluia est cum suo versu et similia.

Alleluia Versus Loquebar Domine 895. [UGODEC1B 16GF]

Haec differentia aequalis ad immediatam et quartam inferius dicitur nominari.

Tertia differentia est quando termini aequalitate consistunt, sed ab Alleluia termino, qui est D, versus initium per diatesseron, quod est A, diatesseron distantiam facit. Huius equidem differentiae est Alleluia sequens cum versu et similia.

Alleluia Versus Surrexit Christus 896. [UGODEC1B 16GF]

Haec differentia ad quartam inferius sine aequalitate dicitur.

Quarta differentia est quando existente terminorum aequalitate versus initium tonum intendit ad E, ut patet in Alleluia sequenti et eius versu et similibus.

Alleluia Versus Redemptionem 897. [UGODEC1B 16GF]

Haec differentia ad immediatam superius cum aequalitate dicitur.

Quinta differentia est quando terminorum remota aequalitate versus [174] initium ab Alleluia termino distat per semidiphtonum, cuiusmodi differentiae est Alleluia sequens cum eius versu et similia.

Alleluia Versus Disposui testamentum 898. [UGODEC1B 16GF]

Haec differentia ad tertiam sine aequalitate dicitur.

Sexta differentia est quando in terminis aequalitas est, sed versus ab eius initio intendit semidiphtonum, eiusmodi est sequens Alleluia cum suo versu et similia.

Alleluia Versus Confitemini Domino 899. [UGODEC1B 16GF]

Haec differentia ad tertiam cum aequalitate dicitur.

Septima differentia est quando termini aequales non sunt, sed in tono sub termino Alleluia remisso, qui est in C, versus initium habet. Huius differentiae est sequens Alleluia cum suo versu et similia.

Alleluia Versus Surrexit Christus

Alleluia Versus Eripe me 900. [UGODEC1B 16GF]

Haec differentia ad immediatam inferius dicitur sine aequalitate.

Capitulum CXXII

De differentiis tertii tropi in gradualibus et Alleluia et eorum versibus

Tertius tropus in suis gradualibus cum suis versibus plures habet differentias. Prima differentia est quando gradualis terminus cum versus initio aequalitatem non habet, sed supra gradualis terminum, qui est E, intendit semitonium versus initium, scilicet, in F, post autem F remittitur semidiphtonum ad D. Huius primae differentiae est sequens graduale cum suo versu et similia.

Graduale:

Confitebuntur Versus Misericordias tuas

Exsurge Domine Versus In convertendo inimicum

Iuravit Dominus Versus Dixit Dominus

Tenuisti manum Versus Quam bonus Israel 901. [UGODEC1B 16GF]

Haec differentia dicitur superius una ad tertiam inferiorem sine aequalitate.

[175] Secunda differentia est quando termini in aequalitate conveniunt, sed versus initium post aequalem semidiphtonum intendit ad G, huiusmodi differentiae est sequens graduale cum versu et similia.

Graduale:

Benedicite Dominum Versus Benedic anima mea 902. [UGODEC1B 16GF]

Haec differentia ad tertiam superiorem cum aequalitate dicitur.

Tertia differentia est quando termini in aequalitate conveniunt, sed post versus initium ad E remittitur tonus, huius differentiae est sequens graduale cum versu suo et similia.

Graduale:

Adiutor in tribulationibus Versus Quoniam non in finem 903. [UGODEC1B 16GF]

Haec differentia ad immediatam inferius cum aequalitate dicitur.

Quarta differentia est quando termini inaequales sunt, quia a gradualis termino ad versus initium semidiphtonus distantiam facit, scilicet, ab E ad G, et huius differentiae quartae est sequens graduale cum suo versus et similia.

Graduale:

Tu es Deus qui facis mirabilia Versus Liberasti in brachio

Eripe me Versus Liberator meus 904. [UGODEC1B 16GF]

Haec differentia ad tertiam superius sine aequalitate dicitur.

Alleluia vero et eorum versuum duplex differentia reperitur. Prima differentia est quod eorum termini inaequales sunt, et Alleluia terminus a versus initio per semidiphtonum videtur distare, huius enim differentiae dicitur esse sequens Alleluia cum suo versu et similia.

Alleluia Versus Iubilate Deo

Alleluia Versus In te Domine speravi 905. [UGODEC1B 16GF]

Haec differentia ad superius tertiam sine aequalitate dicitur.

Secunda differentia est quando termini aequales sunt, sed versus initium tonum intendit ad F, cuius differentiae dicitur esse sequens Alleluia et versus eius et similia.

Alleluia Versus Domine Deus salutis meae 906. [UGODEC1B 16GF]

Haec differentia dicitur ad superius immediatam cum aequalitate.

Capitulum CXXIII

De differentiis quarti tropi in Alleluia et eorum versibus

Quartus tropus, quia gradualibus caret, ideo in eis differentiam nullam [176] habet, sed eius Alleluia plures habent differentias.

Prima differentia in Alleluia et eorum versibus est quando termini aequales sunt, sed versus initium ad inferius immediatam post aequalem remittitur, cuius differentiae dicitur esse sequens Alleluia cum eius versu et similia.

Alleluia Versus Oportebat pati Christum 907. [UGODEC1B 16GF]

Haec differentia ad immediatam inferius cum aequalitate nominatur.

Secunda differentia est quando termini inaequales sunt, ita quod ab Alleluia termino versus initium distat per remissum tonum in D ad F; huius differentiae est sequens Alleluia cum suo versu et similia.

Alleluia Versus Laetatus sum 908. [UGODEC1B 16GF]

Haec differentia ad inferius immediatam ad superius tertiam sine aequalitate vocatur.

Tertia differentia est terminorum inaequalium quando terminus Alleluia, qui est in E, ab initio versus, qui est C, per diphtonum distare videtur, qui versus in eius initio ad superius immediatam esse dicitur. Istius differentiae dicitur esse Alleluia sequens cum eius versu et similia.

Alleluia Versus Haec est virgo sapiens

Alleluia Versus Qui facit angelos suos

Alleluia Versus O quam pulchra

Alleluia Versus O quam bonus et suavis 909. [UGODEC1B 16GF]

Haec differentia tertia inferius ad immediatam superius sine aequalitate vocatur.

Quarta differentia est quando termini inaequales sunt, versus enim principium in semitonio supra Alleluia termino intenso incipit, qui est in F, ad immediatam superius; eius differentiae est sequens Alleluia cum suo versu et similia.

Alleluia Versus Gaudete iusti in Domino 910. [UGODEC1B 16GF]

Haec differentia ad immediatam superius dicitur sine aequalitate.

Quinta differentia est inaequalium terminorum quando Alleluia terminus per semitonium sibi intensum, in quo est initium versus, distat ab eo versu, cuius differentiae est Alleluia sequens et eius versus et similia.

Alleluia Versus Post partum 911. [UGODEC1B 16GF]

[177] Haec differentia una superius ad immediatam inferius sine aequalitate dicitur.

Sexta differentia est terminorum inaequalium, inaequales enim sunt, quia ab E termino Alleluia ad A terminum versus diatesseron distantiam facit, huius etenim differentiae sunt Alleluia sequentia cum versibus suis et similia.

Alleluia Versus Excita Domine

Alleluia Versus Laudate Deum

Alleluia Versus Laudate pueri Dominum

Alleluia Versus Ascendit Deus

Alleluia Versus Emitte spiritum 912-913. [UGODEC1B 16GF]

Haec differentia ad superius quartam dicitur sine aequalitate.

Capitulum CXXIV

De differentiis quinti tropi in gradualibus, Alleluia et eorum versibus

Quintus tropus in gradualibus suis cum eorum versibus plures habet differentias. Nam prima differentia est quando termini aequalitatem habent in loco et voce, sed versus initium post aequalem ad diphtonum intenditur et diapente, cuiusmodi differentiae est graduale sequens cum suo versu.

Graduale:

Ex Sion species decoris eius Versus Congregate

Misit Dominus Versus Confiteantur

Constitues eos principes Versus Pro patribus

Venite filii Versus Accedite ad eum 914-915. [UGODEC1B 16GF]

Haec differentia ad quintam per tertiam cum aequalitate meruit nuncupari.

Secunda differentia est terminorum aequaliter existentium, sed versus initium post tertiam ab aequali aliquo medio ad quintam intenditur, cuius differentiae gradualia sequentia sunt et eorum versus et similia.

Graduale:

Ecce sacerdos magnus Versus Non est inventus

Timebunt gentes Versus Quoniam aedificavit

[178] Protector noster Versus Domine Deus virtutum

Exiit sermo inter fratres Versus Sed sic eum 916-917. [UGODEC1B 16GF]

Haec differentia dicitur ad tertiam et mediatam quintam cum aequalitate.

Tertia differentia est aequalium terminorum, sed supra quintam differentiae primae fit toni vel diphtoni superadditio, cuiusmodi differentiae sunt gradualia sequentia cum versibus suis et similia.

Graduale:

Iustorum animae Versus Visi sunt oculis

Propter veritatem Versus Audi filia

Vindica Domine Versus Posuerunt mortalia

Locus iste a Deo factus Versus Deus cui adstat 918-919. [UGODEC1B 16GF]

Haec differentia dicitur cum aequalitate ad tertiam et quintam cum ulteriori tendentia.

Quarta differentia est quando termini inaequales sunt, quoniam versus initium a gradualis termino videtur distare per diphtonum, cuiusmodi est graduale sequens cum suo versu et similia.

Graduale:

Benedictus qui venit Versus A Domino factum est istud 920. [UGODEC1B 16GF]

Haec differentia ad superius tertiam sine aequalitate dicitur.

Quinta differentia est terminorum inaequaliter existentium, inaequales enim sunt quia in eis diapente distantiam facit et aliquando diapente cum tono, ut in sequentibus gradualibus et eorum versibus patet.

Graduale:

Gloria et honore Versus Et constituisti

Prope est Dominus Versus Laudem Domini

Tribulationes cordis mei Versus Vide humilitatem

Omnes de Saba Versus Surge illuminare

Qui operatus est Petro Versus Gratia Dei 921-923. [UGODEC1B 16GF] [UGODEC1B 17GF]

Haec differentia dicitur ad quintam immediatam sine aequalitate.

Alleluia tropi huius unicam differentiam habent, nam quaedam cum suis versibus aequales habent terminos, sicut Alleluia sequentia cum suis versibus et similia.

Alleluia Versus In exitu Israel

[179] Alleluia Versus Te martyrum

Alleluia Versus Angelus Domini

Alleluia Versus Verbo Domini caeli 924-926. [UGODEC1B 17GF]

Haec differentia dicitur aequalis ad superiora et diversa est secundum locorum diversitatem.

Capitulum CXXV

De differentia sexti tropi in Alleluia et versu

Sextus tropus, quia gradualibus caret, ideo in eis differentias non habet, sed in unico Alleluia duntaxat unicam differentiam habet, ut hic patet.

Alleluia Versus Domine in virtute 927. [UGODEC1B 17GF]

Haec differentia, quia sola est, improprie dicitur differentia, quia differentia relative ad alterum dicitur, et dicitur aequalis terminorum ratione aequalium.

Capitulum CXXVI

De differentiis septimi tropi in gradualibus, Alleluia et eorum versibus

Septimus tropus in gradualibus suis et Alleluia ac eorum differentiis multas habet differentias, quarum prima differentia est quando termini aequales sunt, et in loco et voce habent aequalitatem, sed versus initium post vocem aequalem intendit diatesseron, cuius differentiae primae sunt gradualia sequentia cum suis versibus et eorum similia.

Graduale:

Audi filia Versus Specie tua

Benedictus Dominus Versus Suscipiant montes

Iacta cogitatum tuum Versus Dum clamarem 928-929. [UGODEC1B 17GF]

Haec differentia ad quartam immediatam dicitur cum aequalitate.

Secunda differentia est inaequalium terminorum, quia versus initium [180] a gradualis termino distat per diapente, cuiusmodi sunt gradualia sequentia et eorum versus et similia.

Graduale:

Laetatus sum Versus Fiat pax

Oculi omnium Versus Aperis tu 930-931. [UGODEC1B 17GF]

Haec differentia ad quintam immediatam sine aequalitate dicitur.

Tertia differentia est terminorum aequalium, sed ab aequali versus ad immediatam diapente distantiam facit, cuiusmodi sunt sequentia gradualia et versus eorum et similia.

Graduale:

Qui sedes Domine Versus Qui regis Israel

Liberasti nos Domine Versus In Deo laudabimur 932-933. [UGODEC1B 17GF]

Haec differentia ad quintam immediatam cum aequalitate dicitur.

Quarta differentia est quando termini inaequales sunt, versus enim initium a gradualis termino per tonus remissum distat, cuiusmodi est graduale sequens cum suo versu et similia.

[Graduale:

Clamaverunt iusti Versus Iuxta est Dominus]

Alleluia huius septimi toni cum suis versibus multas habent differentias, prima namque differentia est aequalium terminorum, sed versus initium post aequalem intenditur ad superius immediatam, cuiusmodi sunt Alleluia sequentia cum suis versibus et similia.

Alleluia Versus Memento Domine David

Alleluia Versus Post dies octo

Alleluia Versus Deus qui sedes

Alleluia Versus Haec est vera fraternitas

Alleluia Versus Vos estis qui permansistis

Alleluia Versus Confitebuntur caeli 934-935. [UGODEC1B 17GF]

Haec differentia ad superius immediatam cum aequalitate dicitur. Secunda differentia est terminorum aequalium, sed versus initium post aequalem diphtonum intendit ad [sqb], huius enim differentiae est sequens Alleluia cum suo versus et similia.

Alleluia Versus Exultabunt sancti in gloria 936. [UGODEC1B 17GF]

[181] Haec differentia ad superius tertiam cum aequalitate dicitur.

Tertia differentia est aequalium terminorum, sed versus initium post aequalem intendit diatesseron ad C, cuiusmodi est Alleluia sequens cum suo versu et similia.

Alleluia Versus Laetabitur iustus

Alleluia Versus Venite exultemus

Alleluia Versus Domine exaudi

Alleluia Versus Adorabo ad templum sanctum tuum 937-938. [UGODEC1B 17GF]

Haec differentia ad quartam dicitur cum aequalitate.

Quarta differentia est inaequalium terminorum, quoniam a termino Alleluia ad versus initium sine aequali medio diatesseron distantiam facit, cuiusmodi est sequens Alleluia et versus eius et similia.

Alleluia Versus Pascha nostrum 939. [UGODEC1B 17GF]

Haec differentia ad quartam sine aequalitate dicitur.

Quinta differentia est terminorum aequalium, sed ab aequali versus intenditur ad diapente, cuiusmodi est Alleluia et versus sequens et similia.

Alleluia Versus Te decet hymnus 940. [UGODEC1B 17GF]

Haec differentia ad quintam cum aequalitate dicitur.

Sexta differentia est inaequalium terminorum, quoniam ab Alleluia termino versus initium sine medio per diapente distat, huiusmodi differentiae est sequens Alleluia cum suo versu et similia.

Alleluia Versus Exivi a patre

Alleluia Versus Magnus Dominus 941-942. [UGODEC1B 17GF]

Haec enim differentia ad quintam sine aequalitate dicitur.

Capitulum CXXVII

De differentiis octavi tropi in gradualibus, Alleluia et eorum versibus

Octavus tropus in gradualibus unam tantum invenitur habere differentiam, quae inter aequales terminos videtur consistere, aequales enim sunt et loco et voce, sed versus initium post aequalem tonum immediate remittit ad F, cuiusmodi est sequens graduale cum suo versu.

[182] Graduale:

Dilexisti iustitiam Versus Propterea unxit 943. [UGODEC1B 17GF]

Haec differentia ad inferius immediatam cum aequalitate dicitur.

Alleluia vero cum versibus suis plures differentias habent, quarum prima est quod termini aequales sunt, sed versus initium post aequalem tonum intendit ad A, cuiusmodi est sequens Alleluia cum suo versu et similia.

Alleluia Versus Deus iudex iustus

Alleluia Versus Virga Iesse 944. [UGODEC1B 17GF]

Haec differentia ad superius immediatam dicitur cum aequalitate.

Secunda differentia est aequalium terminorum, sed versus initium post aequalem diphtonum intendit ad [sqb], huius differentiae est sequens Alleluia cum eius versu et similia.

Alleluia Versus Dicite in gentibus 945. [UGODEC1B 17GF]

Haec differentia ad tertiam immediatam cum aequalitate dicitur.

Tertia differentia est terminorum aequalium, sed versus initium post vocem aequalem diatesseron intendit ad C, cuiusmodi est sequens Alleluia cum versu suo et similia.

Alleluia Versus Confitemini Domino

Alleluia Versus Benedictus es Domine

Alleluia Versus Spiritus est qui

Alleluia Versus Crastina die 946-947. [UGODEC1B 17GF]

Haec differentia ad quartam immediatam cum aequalitate dicitur.

Quarta differentia est inaequalium terminorum, inaequales enim sunt quoniam versus initium ab Alleluia termino per diatesseron intensum ad C in quo incipit distare dicitur, eiusmodi differentia est Alleluia sequens cum suo versu et similia.

Alleluia Versus Nimis honorati sunt

Alleluia Versus Ostende nobis Domine 948. [UGODEC1B 17GF]

Haec differentia ad quartam immediatam sine aequalitate dicitur.

Quinta differentia est aequalium terminorum, sunt enim aequales, sed versus initium post aequalem tonum remittit ad F, cuius differentiae est sequens Alleluia cum versu suo et similia.

Alleluia Versus Pretiosa in conspectu Domini 949. [UGODEC1B 17GF]

[183] Haec differentia ad inferius immediatam cum aequalitate dicitur.

Sexta differentia est inaequalium terminorum, sunt enim inaequales non habentes eundem locum nec eandem vocem, quoniam versus initium ab Alleluia termino per tonum remissum ad F in quo incipit videtur distare, ut patet in sequentibus Alleluia et eorum versibus et similibus.

Alleluia Versus Sancti tui Domine

Alleluia Versus Tu es sacerdos

Alleluia Versus Surrexit Dominus

Alleluia Versus Laetamini in Domino 950-951. [UGODEC1B 17GF]

Haec differentia ad inferius immediatam sine aequalitate dicitur.

Septima differentia est etiam inaequalium terminorum, terminus enim Alleluia a versus initio per remissum diatesseron distat, in quo ipse versus incipit, cuius differentiae sunt sequentia Alleluia cum versibus suis.

Alleluia Versus Dulce lignum

Alleluia Versus Sancte Paule apostole

Alleluia Versus Sancte Michael archangele 952-953. [UGODEC1B 17GF]

Haec differentia ad inferius quartam dicitur sine aequalitate.

Capitulum CXXVIII

Regulae seu declarationes tractuum

Post differentiarum gradualium et Alleluia ac ipsorum versuum declarationem et demonstrationem, quibus non parva nobis tribuitur utilitas, aliud musicae disciplinae genus brevi sermone duximus declarandum, ut omnis pars eius clara inquirenti consistat. Hoc enim musicae genus Tractum appellamus, distinctas a ceteris plani cantus continens neumarum series. Duorum troporum plagalium, secundi, scilicet, et octavi, hi tractus videntur tenere formam et in plures partes, id est, versus, quilibet tractus divisus est. Primus autem versus tractus secundi tropi in D primo habet suum ortum, sed ceteri habent sua exordia versus eidem secundo tropo pertinentia et vario modo in suo fine, scilicet, D primo, terminantur, ut in [184] Tractu, Deus Deus meus, patet manifeste. Quidam etiam tractuum versus surgit. Intenduntur quidam ad A secundum, a quo diapason deorsum remittunt, et perfecti sunt. Quidam vero alia tenentes principia sua perrespice, Domine non secundum peccata nostra, De necessitatibus meis, medium suum habent, quo interdum pluries replicato dulcis harmonia confectione carent. Haec enim in his tractibus nota sunt, Deus Deus meus Domine exaudi orationem meam, Domine audivi auditum tuum, Eripe me Domine ab homine malo, Qui habitat in adiutorio Altissimi, Confitemini Domino, horum etenim tractuum media quibus amoenitate praefulgent haec sunt. 954-958. [UGODEC1B 17GF]

Sed tractus quidam octavi tropi in G primo per thesyn sumunt sua initia, ut Tractus, Saepe expugnaverunt, quidam per arsyn, ut Tractus, Beatus vir, Cantemus Domino gloriose, Commovisti terram, Qui confidunt in Domino, et cetera. Quidam in F primo originem sumit, ut Tractus, Desiderium animae eius. Quidam in D primo sua trahunt primordia, ut Tractus, Qui seminant in lacrimis, Ad te levavi oculos meos. Sed istorum versus tractuum per arsyn et thesyn aliis in locis octavo tropo convenientibus sua sumunt initia, et ipsorum quidam suam in arsy et thesy perfectionem complent, quidam vero ea perfectione carent. Suis etiam mediis ac eorum dulcisono modulamine tractus octavi tropi ornantur, quae media haec sunt. 959-960. [UGODEC1B 17GF]

Horum tractuum principia et fines notis non demonstrantur expressis cum in libris clarissime demonstrentur. Sola autem media hic ob eorum modulamen amoenum demonstrata patent.

Capitulum CXXIX

De convenienti cuilibet tropo diapason

Posita tractuum declaratione, quoniam quidam tropi integram perfectamque formam habent et esse, quidam a sua perfecta forma videntur deficere, quidam magis et quidam minus, quidam supra et quidam infra, dicimus quod hi tropi perfectam habent formam et esse qui perfectum [185] diapason suae formae conveniens dicuntur habere. Conveniens enim cuicumque tropo illud dicitur esse diapason, ex quo is tropus dicitur esse formatus, sicut diapason primi tropi, scilicet, prothi, quod ex prima specie diapente ac diatesseron prima compactum est, scilicet, a D primo ad D secundum. Tale namque diapason protho qui primus est autenticus dicitur esse conveniens, quia eius forma est et illum in esse constituit. Similiter unusquisque diapason sibi conveniens tropus amplectitur. Si vero diapason protho conveniens commisceatur deutero illius formam non tenet deuterus, quia non esset deuterus, sed prothus. Dicitur tamen illius prothi formam intra suarum seriem neumarum commixtam tenere deuterus, et sic dicimus prothum ob eius formam diapason deutero esse commixtam. Idem profecto dicimus si quae diatesseron vel diapente species cuiquam tropo convenientes alteri commisceantur, sed quoniam huiuscemodi in tropis perfectio et imperfectio atque diapason, diapente ac diatesseron alter utra commixtio comperitur, ideo declarare intendimus troporum quorumcumque perfectionem et imperfectionem, quis magis et quis minus, supra vel infra, a perfectione distet, quisve tropus autenticus vel plagalis perfectioni suae augmentum additiat, vel quis alterius commixtione fungatur, et haec quidem in omni tropo demonstratio fiet, autentico, scilicet, et plagali, in suis responsoriis, introitibus et ceteris ad missae officium pertinentibus.

Capitulum CXXX

Demonstratio perfectionis in primo tropo

Superioribus demonstrationibus prothum, scilicet, primum tropum autenticum, declaravimus esse perfectum cum sui diapason convenienti dispositione perficitur, ut iam paulo superius dictum est, et quoniam quae sensu clare percepta sunt ea maxime intellectu comprehendimus, et quae et sensu atque intellectu collecta sunt facile demonstrantur. Idcirco ea quae proposuimus sensu percepta et intellectu comprehensa eo modo quo melius fieri potest demonstrare decrevimus in responsoriis, introitibus, gradualibus, Alleluia, offertoriis et communionibus, quae ad omne divinum [186] officium secundum curiae Romanae ritum spectare noscuntur.

Demonstratur igitur prothi perfectio, ut dictum est, cum responsorium, introitus, graduale, et cetera huiusmodi, vel ipsorum aliquod sui convenientia perfecti diapason dicitur esse perfectum, et ad D secundum intenditur et ad D primum remittitur, ut in responsoriis patet Versum in Responsorio, In dedicatione templi, Vidi Ierusalem descendentem, Civitas Ierusalem, Angelis suis. In introitibus autem similis diapason perfectio reperitur, ut patet Introitus, Factus est Dominus protector meus, Statuit enim Dominus, in Graduali, Concupivit rex. Alleluia atque eorum versus tali diapason perfectione carent. In offertoriis, Offertorium, Ascendit Deus, Gloria et honore, Laetamini in Domino. Communiones similiter huius prothi tali diapason perfectione carent. Praedicta omnia, ut dictum est, perfecta sunt quia suo convenienti diapason, scilicet, a D primo ad D secundum, noscuntur esse perfecta. Patent eorum demonstrationes ex notis in divinorum libris officiorum, quas brevitatis causa decrevimus omittendas.

Capitulum CXXXI

De diapason protho impertinente eidem commixto

Sed huic protho autentico primo aliud diapason eidem impertinens comprehendimus esse commixtum, scilicet, a C primo ad C secundum, ut patet in responsoriis, introitibus et cetera, in responsoriis, ut Responsorium, Domus mea, Factum est silentium, Felix namque es, Statuit Dominus supra petram. In introitibus ut Introitus, Gaudeamus omnes in Domino, Iustus non conturbabitur, Gaudete in Domino, Exsurge quare obdormis Domine, Inclina Domine. In gradualibus, Graduale, Os iusti, Versus Gradualis, Concupivit rex. In Alleluia, Alleluia et eius Versus, Loquebantur variis linguis, Versus Alleluia, Nos autem gloriari, Alleluia et Versus, Christus resurgens, Versus Alleluia, Regnavit Dominus, Alleluia et Versus, Qui timent. In offertoriis, Offertoria, Super flumina Babylonis, Iustorum animae, [Afferentur] regi virgines, Stetit angelus. In communionibus, Communio, Ego vos elegi, Gaudete iusti, Qui vult venire post me, Beata viscera. His in omnibus dictum impertinens diapason penitus invenitur. [187] Nam infra D horum finem tonum remittunt ad C et, quia convenientis diapason perfectionem non habent, solum diapente cum scmidiphtono intendunt ad aliud C, in quorum C C distantia terminorum diapason habet reperiri coniunctio, quod diapason, quia ad prothi formationem non pertinet, ideo cum eo nullatenus dicitur convenire. Non igitur huius ratione impertinentis diapason a C ad C hic tropus perfectus meruit nuncupari, sed illius ratione commixtus. Hoc in ceteris si talis diapason reperiatur commixtio sumamus argumentum.

Capitulum CXXXII

Quod prothi perfectioni aliquid superadditum reperitur

A D primo ad D secundum prothi primi autentici dicimus constare perfectionem, quoniam ea diapason sibi convenientis forma comprehendit, sed ei perfectioni tum supra, tum infra, quaedam vocum additio est reperta. Nam supra D, ubi diapason est perfectionis terminus intensus, est tonus ad E, ut patet in Responsoriis, Erit mihi Dominus, Dixerunt impii, Viri impii, Veni hodie ad fontem aquae. In introitibus, Introitus, Sapientiam sanctorum, Salus autem iustorum, Suscepimus Deus. In gradualibus, Versus Gradualis, Ecce quam bonum, Versus Gradualis, Inveni David, Versus Gradualis, Sacerdotes. In Alleluia, Versus Alleluia, Iudicabuntur sancti. In offertoriis et communionibus huiusmodi additio non habetur. His igitur perfectis tropis supra facta est toni additio.

Aliquando supra D semidiphtoni additio fit ad F, ut patet in responsoriis, Responsorium, Vidi Dominum sedentem, Ecce apparebit Domimus, Qui cuostodiebant animam meam, Versus Gradualis, Sciant gentes, in aliis huiusmodi additio non habetur. Haec vocum additio prothi perfectioni fit, ita quod is prothus qui diapason perfectione perfectus est, ex harum vocum additione plusquam perfectus debeat nuncupari. His nempe semidiphtonus est superpositus.

Ex inferiori parte infra ipsum D huic protho vocum fit quaedam additio, nam aliquando additur tonus a D remissus ad C, ut in responsoriis, Responsorium, Propter veritatem, Domus mea, Quam dilecta tabernacula, [188] Nativitas gloriosae, et cetera. In introitibus, Introitus, Gaudeamus omnes, Salus autem iustorum, Rorate caeli desuper, et cetera. In gradualibus, Gradualia, Posuisti Domine, Inveni David, Os iusti. In Alleluia, Alleluia et Versus, Veni sponsa Christi, Dum complerentur dies pentecostes, Nos autem gloriari, et cetera. In offertoriis, Offertorium, Iubilate Deo universa terra, Gloria et honore, Recordare mei Domine, et similia. In communionibus, Communio, Multituo languentium, Vos qui secuti estis me, Et si coram hominibus, Ego vos elegi, et similes. Haec omnia sub D addunt tonum remissum ad C.

Aliquando ab ipso D additur diatesseron remissum ad A primum, ut patet in responsoriis, Responsoria, Sint lumbi vestri praecincti, Circumdederunt me viri mendaces, Duo seraphim. In introitibus, Introitus, Vultum tuum deprecabuntur, Inclina Domine aurem tuam, De ventre matris meae. In gradualibus, Graduale, Gloriosus Deus, Versus Gradualis, Posuisti Domine, Versus Gradualis, Ecce quam bonum, Versus Gradualis, Domine praevenisti eum. In Alleluia et Versibus et offertoriis deficit haec additio. In communionibus, Communio, Tu es Petrus.

Praedicta vocum additione prothus iste nec imperfectionem recipit nec perfectionem, sed cum ipsarum vocum additio infra sui plagalis terminos contineatur, is prothus ea inferiori vocum additione suo plagali dicitur esse commixtus.

Capitulum CXXXIII

De prothi primi tropi autentici imperfectione

Recolimus in superioribus tradidisse quod omne quod actu est ex sui forma perfecta est, et quod habet perfectum esse ex suae formae perfectione habet, et quod deficit a forma eius deficit ab esse eius, et quod troporum forma qua tropi perfecti sunt, ex perfecto dicitur sumi diapason quod ipsorum est forma. Cum ergo ex tropis quidam a sua forma deficiant, cum diapason plena careant perfectione, quidam plus et quidam minus a sua perfectione distant, quoniam quidam in tono, quidam in semidiphtono, et quidam in diatesseron, dicitur esse deficiens. Qui in tono deficit minus eo qui in semidiphtono vel diatesseron dicitur a sua perfectione [189] distare. Qui in semidiphtono minus eo qui in diatesseron magis eo qui in tono ea distat a perfectione et e contra, qui in diatesseron his omnibus magis deficiens est, quoniam quanto magis tropus a sua elongatur perfectione tanto magis formam amittit, et eo magis dicitur imperfectus quanto termino longiori a sua perfecta forma discedit.

Prothus igitur in tono deficiens est qui a suo primo termino D tantum ad C secundum intenditur. Cui, ut suae perfectionis complementum habeat, spatium toni integrum videtur deficere. Huius defectionis tropi multi sunt, ut Introitus, Inclina Domine aurem tuam, in responsoriis, Responsorium, Domus mea, Extrahentes Ioseph, Factum est silentium, in introitibus, Introitus, Gaudete in Domino, Exsurge quare obdormis Domine, in gradualibus, Versus Gradualis, Gloriosus Deus, Versus Gradualis, Posuisti Domine, Graduale, Os iusti, et Versus eius; in Alleluia, Alleluia et Versus eius, Loquebantur variis linguis, Alleluia, Nos autem gloriari, Alleluia, Christus resurgens; in offertoriis, Offertorium, Super flumina Babylonis, Iustorum animae, [Afferentur] regi virginae, et similia; in communionibus, Communio, Ego vos elegi, Gaudete iusti in Domino, Posuerunt mortalia, Fili quid fecisti, et similia. Haec omnia ad suam perfectionem toni spatio videntur carere.

Deficit in semidiphtono hic prothus cum a D eius inferiori termino ad B[sqb] secundum tantum intenditur, cui ad eius plenam perfectionem spatium integrum toni et semitonii non integrum videtur deficere. Constant haec in responsoriis, ut Responsorium, Quam dilecta tabernacula, Nativitas tua, Circumdederunt me viri mendaces; in introitibus, Introitus, Dicit Dominus sermones Dei, Exclamaverunt ad te, Exaudi Domine vocem meam; in gradualibus, Graduale, Gloriosus Deus; in Alleluia, Versus Alleluia, Veni sponsa Christi, Versus Alleluia, Dum complerentur dies pentecostes, Versus Alleluia, eos autem gloriari, Alleluia, Non vos relinquam, Alleluia, Verba mea. In offertoriis huiusmodi defectus non est. In communionibus, Communio, Multitudo languentium. Haec omnia toni ac semitonii spatio in sua perfectione carent.

Deficit etiam hic tropus ab eius perfectione in diatesseron ablatione, cum ab eius exordio D ad A secundum tantum intenditur, a quo ad D perfectionis terminum diatesseron spatium intervenit quod excipitur. Patet hoc in responsoriis, Responsorium, Adiutor meus, Misericordia [190] tua Domine; in introitibus, Introitus, Vultum tuum deprecabuntur, Scio cui credidi; in Alleluia, Alleluia Versus, Veni sponsa Christi, Alleluia Versus, Dominus regnavit, Alleluia et Versus, Verba mea. Ceteris autem hic defectus non est, qui pro perfectione tropi in diatesseron consistit carentia.

Capitulum CXXXIV

Quaestio Responsorii, Sint lumbi vestri praecincti

Nunc autem si quaestio fiat de Responsorio, Sint lumbi vestri praecincti, quod in sui principio ad A primum remittitur a fine suo et ad B[sqb] secundum intenditur ex eodem, licet, in eius versu elevetur ad C. Cum ergo ex tali diatesseron remissione et ex diapente cum tono vel semidiphtono intensione tropi perfectio habeatur plagalis, sequitur ipsum responsorium non esse primi tropi, qui autenticus est, sed secundi, qui plagalis est. Quamvis ex utraque parte mixti tropi sortiatur naturam, quoniam si autenticus est infra, si plagalis supra, mixturae nomen acquirat. Pro huiusmodi quaestionis declaratione est notandum quod, prout pluries dictum est, perfectio tropi in eius forma consistit. Forma autem in ipso tropo diapason habetur, et cum ipsa forma ex vocum additione fiat magis perfecta et ex ipsarum vocum remotione imperfecta, ut demonstratum est, si alicui tropo ex una partium fiat alicuius vocis additio et ex alia vocis subtractio, ipsius tamen remanente forma perfecta vel imperfecta ipse tropus suam formam retinet et non amittit, et secundum ipsam autenticus vel plagalis debet iudicari.

Praeterea, ut iam dictum est troporum, quidam est in partes divisus, et quidam sine partium divisione consistens tropus indivisus ex quo divisis partibus caret per ipsum totum et in eo contentas distinctiones et species habet iudicari. Divisus autem, quia eius partes partes totius sunt et ipsum totum constituunt, non per unam partium si sit autenticus vel plagalis, sed per ambas partes quae totum efficiunt habet indubie iudicari. Secundum primam igitur rationem dicimus dictum Responsorium, Sint lumbi vestri praecincti, autenticum esse, cum ex eo quod ei diatesseron additio sit facta [191] inferius et toni ablatio sit superius suam formam non videatur amittere, retinet enim eam et eas species quibus autentici forma conficitur. Est igitur autenticus et non plagalis tropus, ut intelligenti patet.

Ex secunda ratione hoc accipimus quod tropi indivisi sunt; offertoria, communiones et antiphonae divisi vero sunt. Introitus cum suo versu qui unum sunt, responsoria et eorum versus quae unum sunt, gradualia et eorum versus quae unum sunt, et Alleluia et eorum versus quae unum sunt, quia introitus et eius versus, responsorii cuiuscumque et eius versus unum est iudicium et una ratio. Gradualis et eius versus ac Alleluia et eius versus similiter est una ratio et unum iudicium. Per hanc igitur dicimus correlarie, quod tropi indivisi, ut offertoria et cetera, per se ipsos iudicantur quia partes non habent. Divisi autem per eorum partes simul, ita quod si una partium sit perfecta, laera imperfecta, secundum partem perfectam totus tropus iudicandus sit. Sed si una pars sit minus imperfecta et altera magis, ex quibus totum redditur imperfectum totum ipsum secundum partem minus imperfectam debeat iudicari.

Est igitur praedictum responsorium autenticum et non plagale, scilicet, Sint lumbi vestri, quia formam suam autenticam retinet, et eius species quamquam a sua forma perfecta deficiat, cuius defectus in tropo eius formam non destruit. Eius enim pars prima, quae ad B[sqb] intenditur ab eius perfectione magis est seiuncta quam pars secunda quae ad C elevatur, quae a suae perfectionis forma per toni spatium distans est, qua distantia ipsa forma minime potest violari. Non igitur in ascensu vel descensu troporum est habendum iudicium, ut quidam dixerunt, sed in ipsorum speciebus et distinctionibus, ex quibus eorum forma conficitur.

De similibus responsoriis, talem descensum habentibus, scilicet, Duo seraphim, Circumdederunt, in Introitibus, De ventre matris, Inclina Domine aurem tuam, Graduale, Gloriosus Deus, et ceteris ad divinum officium pertinentibus suam formam servantibus, et eam perfectam habentibus vel imperfectam idem est dare iudicium, quamvis quidam antiqui musici vim hanc autenticam diapente attribuerint, asserantes quod ubi prima species diapente bis vel ter in tropo repetita consistit illius virtute speciei tropus ille redditur autenticus.

[192] Capitulum CXXXV

De additione et diminutione secundi tropi

Secundi tropi cum suo autentico terminus est ipsum D primum, a quo pro sui perfecta forma ad A secundum intenditur, et ad A primum remittitur, ex quorum distantia terminorum ipsius diapason habetur perfectio et ipsius secundi tropi forma completa, cui quidem formae tum quid superadditur, tum quid infra coniungitur. Nam aliquando superiori termino, id est, A secundo, diatesseron connectitur ad D secundum intensum, ut Responsorium, Omnis pulchritudo Domini.

Aliquando eidem A semidiphtoni fit additio ad C, ut Responsorium, Angelus Domini vocatur Abraham, Graduale, Timete Dominum, Offertorium, Viri Galilaei, Communio, Cantabo Domino.

Aliquando ab ipso A tonus vel semitonium intenditur ad B[sqb], ut Responsorium, Fundata est domus Domini, In columbae specie, Temptavit Dominus Abraham, Auribus percipe, Introitus, Dominus illuminatio mea, Graduale, Collegerunt, Alleluia et Versus eius, Posuisti Domine, Versus Alleluia, Qui sequitur me, Offertorium, Tollite portas, Communio, Tu puer propheta. Hae enim additiones huius tropi apponuntur perfectae superiori formae et quia sui autentici formam attingunt, ex his hic plagalis cum ipso autentico dicitur esse mixtus, quia quidquid plagalis formae superadditur, de autentici ratione formae esse comprehenditur.

Sed quanto ab ipso A additionis est distantia minor tanto de autentici mixtura minus attingitur, et quanto distantia maior, tanto mixtura maior. Secundum igitur maiorem vel minorem distantiam ab A dicitur tropus magis vel minus mixtus.

Ex inferiori parte sub A perfectionis termino tonus interdum ad [Gamma] remittitur, ut patet in Responsoriis, Fuerunt sine querela, Locutus est Dominus ad Abraham, Responsorium sive Graduale, Collegerunt, Offertorium, Ad te Domine, In omnem terram, Veritas mea; alia ista additione carent. Haec namque toni additio ex quo huius tropi ultra perfectam formam aliquid addicit ei plusquam perfectionis nomen imponit, et sic ex parte infra plagalis quisque plusquam perfectus esse cognoscitur.

[193] Capitulum CXXXVI

De secundi tropi imperfectione

Superioris formae secundi tropi terminus est ipsum secundum A, a quo quidam tono tantum deficiunt, ut patet in Responsoriis, Responsorium, Fuerunt sine querela, Amavit eum Dominus, Candidi facti sunt, Reges Tharsis, Ad te Domine levavi, Sepulto Domino, Introitus, Sacerdotes eius, Dominus dixit ad me, Terribilis est locus iste, Ecce advenit dominator, Salve sancta parens, Veni et ostende nobis, Dominus fortitudo plebis suae, Alleluia et Versus, Eripe me, Alleluia et Versus, Surrexit Christus, Offertorium, Ad te Domine, Laudate Dominum, In omnem terram, Veritas mea, Communio, Narrabo nomen tuum, Omnes qui in Christo. Haec omnia ad G primum intenduntur per tonum ab huius tropi perfectionis termino distantia.

Ex inferiori autem parte hoc in tropo multiplex contingit defectus, primo cum istius tropi formae inferiori perfectae toni deficit complementum, ut quando tropus ad [sqb] primum solum remittitur, ut Responsorium, Videns autem Andreas, huic enim responsorio ad sui inferiorem formam perfectam spatium toni deficit a [sqb] ad A.

Aliquando tropus hic in semidiphtono deficiens est, ut cum ad C tantum remittitur, quia ab eo C ad A ultimum formae terminum semidiphtoni spatium intervenit, quod deficit, ut est Responsorium, In servis suis, Ponis nubem, Locutus est ad me, Unus ex septem angelis, Cantate Deo, in Introitibus, Clamaverunt iusti, Mihi autem nimis, Ex ore infantium, Sacerdotes eius, Dominus dixit ad me, Graduale, Pretiosa in conspectu Domini, Alleluia et Versus, Posuisti Domine, Alleluia et Versus, Cognoverunt discipuli, Redemptionem misit Dominus, Alleluia et Versus, Surrexit Christus, Offertorium, Deus Deus meus, Communio, Cantate Domino, Dominus firmamentum, Amen dico vobis, Petite et accipietis, Psallite Domino. Haec omnia pro sua forma perfecta in semidiphtono videntur deficere, ubi notandum est quod ubi maior defectus distantiae est, ibi et maior defectus est. Maior est ergo semidiphtoni defectus quam toni.

[194] Capitulum CXXXVII

De additione tertio tropo facta sive deutero

Deuteri autentici, qui in ordine tertius tropus est, termini perfectionis E primum et E secundum sunt, quia in his ipsorum perfecta forma consistit, ut patet in Responsorio, Rogavi Dominum, In diademate capitis, et similibus, haec enim praecise perfecta sunt absque additione vel diminutione quacumque. Sed huic formae aliquid superadditum reperitur, scilicet, tonus intensus ad F, ut Responsorium, Virtute magna, Ecce dominus veniet, O magnum mysterium, Caecilia intra cubiculum, Versus Gradualis, Adiutor in opportunitatibus, Offertorium, Filiae regum. Alia tali additione carent quam habentia plusquam perfecta vocantur, ut dictum est.

Inferius etiam his fit additio tropis, quoniam interdum additur tonus remissus ad D, ut Responsorium, Dum steteritis ante reges, Iste cognovit iustitiam, Non turbetur cor vestrum, Dum complerentur dies pentecostes, Lux perpetus, Veni sponsa Christi, Si enim non abiero, et similia, Introitus, Ego autem sicut oliva, Sancti tui Domine, Caritas Dei diffusa est, Nos autem gloriari, Sacerdotes tui, Vocem iucunditatis, Nunc scio vere, et similes, Graduale, Confitebuntur caeli, et Versus eius, Versus Gradualis, Benedicite Dominum, Graduale et Versus, Adiutor in opportunitatibus, Graduale, Tu es Deus qui facis mirabilia, Versus Gradualis, Exsurge Domine, Alleluia et Versus, Iubilate Deo, Alleluia et Versus, Domine Deus salutis meae, Offertorium, Mihi autem nimis, Constitues eos, Iustus ut palma, Deus tu convertens, Vidimus stellam eius, Iustorum animae, Semel iuravi, Gustate et videte.

Aliquando ab ipso E inferiori termino remittitur diphtonus ad C, ut Responsorium, Doctor bonus, Misericordiam et iudicium, Ecce nunc tempus acceptabile, Insurrexerunt in me, Post passionem suam, Peccavi super numerum, Angelus Domini, Egredietur Dominus, Aedificavit Noe, Introitus, Ecce oculi Domini, Graduale, Benedicite Dominum, Exsurge Domine, Offertorium, Sperent in te, Confirma hoc Deus, Communio, Magna est gloria eius, Ierusalem quae aedificatur. Haec huius tropi formae perfectae diphtonum remissum additum habent quo mixturae nomen accipiunt.

[195] Capitulum CXXXVIII

De ipsius deuteri imperfectione

Imperficitur iste deuterus cum ab eius forma perfecta quae inter E primum et E secundum comprehenditur videtur deficere, deficit enim aliquando ad suam formam explendam ex parte supra per spatium toni a D ad E, quia tropus non intenditur ultra D, ut Responsorium, Dum steteritis ante reges, Corona aurea, Ecce virgo concipiet, Hodie nata est, Ego sicut vitis, Veni sponsa Christi, Si enim non abiero, Mox ut vocum Domini, Postquam impleti sunt dies, Vidi speciosam, Angelus Domini, Egredietur Dominus, Aedificavit Noe, in Introitibus, Introitus, Ecce oculi Domini, Loquebatur Dominus, Timere Dominum, Confessio et pulchritudo, Nunc scio vere, Cognovi Domine, Deus dum egredereris, Dicit Dominus Petro, Graduale, Confitebuntur caeli, Tu es Deus qui facis mirabilia, Iuravit Dominus, Exsurge Domine, Benedicite Dominum, Alleluia et Versus, Iubilate Deo, Versus Alleluia, Domine Deus salutis, Offertorium, Mihi autem nimis, Constitues eos principes, Iustus ut palma, Deus convertens, Sperent in te, Communio, Scapulis suis, Ierusalem quae aedificatur. Haec omnia ad suam perfectionem in tono deficiunt.

Aliquando ad huius formae perfectionem diphtoni defectus intervenit, eo quod tropus ad C tantum intenditur, a quo ad E perfectionis terminum diphtoni spatium mensurat, quod deficit, ut Responsorium, Iste cognovit iustitiam, Lux perpetua, Non turbetur cor vestrum, Dum complerentur dies pentecostes, Doctor bonus, Misericordiam et iudicium, Ecce nunc tempus acceptabile, Introitus, Ego autem sicut oliva, Sancti tui Domine, Caritas Dei diffusa est, Nos autem gloriari, Dispersit dedit pauperibus, Alleluia et Versus, In te Domine speravi, Offertorium, Confirma hoc Deus, Vidimus stellam eius, Communio, Magna est gloria eius, Semel iuravi, Gustate et videte. Haec omnia diphtoni spatio a C ad E videntur deficere. Ubi maior est distantia a perfectionis extremo, ibi maior est imperfectio. Magis igitur est imperfectus tropus qui in diphtono deficit quam qui in tono minuitur.

[196] Capitulum CXXXIX

De quarti tropi additione

Quarti tropi plagalis deuteri E primum, ut dictum est, dicitur esse finis, a quo diapente ad [sqb] supra intenditur et diatesseron ad [sqb] infra remittitur, quae diapason spatia metiuntur. Talis nempe tropus praecise perfectus est, cuius perfectioni aliquando additur semitonium intensum ad C, ut Responsorium, Vidi coniunctos viros, Petre amas me, Hoc signum crucis, Effuderunt sanguinem sanctorum, Desiderium animae eius, Isti sunt triumphatores, Ego autem adiuvata, Suscipe verbum, Virgo Maria, Videntes stellam magi, et similia, Introitus, Intret in conspectu tuo, Accipite iucunditatem, Omnis terra adoret te Deus, Misericordia Domini, Exaudivit de templo sancto suo, Exaudi Domine vocem meam, Alleluia et Versus, Gaudete iusti, Alleluia et Versus, Laudate pueri, Alleluia et Versus, Haec est virgo sapiens, Alleluia et Versus, Laetatus sum, Offertorium, Exsultabunt sancti, [Afferentur] regi virgines, Lauda anima mea, Sacerdotes incensum, Tui sunt caeli, Terra tremuit, Illumina oculos meos, Communio, Amen dico vobis, Exsulta filia Syon, Magna est gloria eius, Pater cum essem, Tanto tempore, addunt enim haec perfectioni tonum intensum ad C.

Aliquando a perfectionis termino additur semidiphtonus intensus ad D, ut est Responsorium, Mane surgens Iacob, Recordare Domine, Sicut ovis ad occisionem, Stephanus autem, Intuens in caelum, Exaudisti Domine, Introitus, Iudica me Deus, Protector noster aspice Deus, Versus Alleluia, Laudate pueri. Cetera tali additione carent. Haec additio tono est prima maior, quo tropo mixturae modum attribuunt. Ex inferiori parte huius tropi formae nil additum reperitur, ex quo vim plusquam perfectionis sortiri non potest.

Capitulum CXL

De quarti tropi imperfectione

Haec namque quarti tropi forma perfecta interdum superius imperficitur tono et tunc est cum ad A primum tantum intenditur, ut Responsorium [197] Lapidabant omnes Stephanum, Introitus, Resurrexi et adhuc tecum sum, Reminiscere miserationum tuarum, In voluntate tua Domine, Alleluia et Versus, Oportebat pati Christum, Offertorium, Iustitiae Domini, Communio, Dilexisti iustitiam, Tollite hostias.

Ex inferiori parte haec forma tamen semitonio est imperfecta cum ad C tantum remittitur, ut Responsorium, Vidi coniunctos viros, Petre amas me, Hoc signum crucis, Effuderunt sanguinem sanctorum, Inveni David, Ego pro te rogavi, Dilexisti iustitiam, Mane surgens Iacob, et similia, Introitus, Reminiscere miserationum tuarum, In voluntate tua Domine, Exaudi Domine vocem meam, Protector noster, Alleluia et Versus, Haec est virgo sapiens, Alleluia et Versus, O quam bonus et suavis, Alleluia et Versus, Post partum virgo, et similia, Offertorium, Exsultabunt sancti, [Afferentur] regi virgines, Lauda anima mea, Sacerdotes incensum, Tui sunt caeli, Laetentur caeli, Confortamini, Iustitiae Domini, Communio, Amen dico vobis, Exsulta filia Syon, Magna est gloria eius, Pater cum essem, Dilexisti iustitiam, Tollite hostias, Acceptabis sacrificium.

Aliquando forma haec inferius semidiphtoni spatio imperficitur, cum ad D tantum tropus remittitur, ut Responsorium, Expandi manus meas, Videbant omnes Stephanum, Tota die contristatus, Ego autem adiuvata, In toto corde meo, Suscipe verbum virgo Maria, Videntes stellam mig, Stephanus autem, Intuens in caelum, Exaudisti Domine, Introitus, Intret in conspectu tuo Domine, Accipite iucunditatem, Omnis terra adoret te, Misericordia Domini, Resurrexi et adhuc, Iudica me Deus, Aleluia et Versus, O quam pulchra, Alleluia et Versus, Laudate pueri, Alleluia et Versus, Excita Domine, Offertorium, Terra tremuit, Communio, Memento verbi tui. Hic primo maior est defectus, quoniam ab inferiori extremo maior est distantia prima.

Capitulum CXLI

De additione facta trito autentico

Tritus tropus tertius autenticus, qui in troporum ordine quintus est, suae perfectionis terminos ab F primo ad F secundum dicitur constituisse, quoniam in his eius forma perficitur. Patet hoc in Responsoriis, Iste [198] sanctus, Qui operatus est Petro, Gabriel angelus, Angelus Domini, Ecce Dominus, Hodie nobis caelorum, Regnum mundi, Versus Gradualis, Prope est Dominus, Versus Gradualis, Misit Dominus, et similibus, Alleluia et Versus, Beatus vir, Sanctus Martinus, Alleluia Versus, Te martyrum, et similia, Offertorium, Expectans expectavi. His in omnibus termini perfectionis sunt, quia praecise eis forma perfecta tribuitur, quia eius perfectum conveniensque diapason componitur.

Sed huic perfectionis superius interdum toni additio fit ad G, ut Responsorium, Sancte Paule apostole, Ecce veniet Dominus protector noster, Christus factus est pro nobis, Graduale, Ecce sacerdos magnus, et Versus eius, Versus [Gradualis], Probasti Domine, Versus Gradualis, Christus factus est pro nobis, Versus Gradualis, In Deo speravit cor meum, Versus Gradualis, Bonum est confiteri Domino. Alia huiusmodi additione carent, quae habentibus tonum ultra perfectionem addunt.

Inferius etiam huiusmodi formae perfectae interdum semitonium minus additur ad E remissum, ut Responsorium, Ego sum vitis vera, Obsecro Domine, Benedicam Dominum, Ierusalem luge, Ioseph dum intraret, Versus Alleluia, Te martyrum, Versus Alleluia, Pie pater Augustine. Cetera semitonii additionem non habent.

Aliquando eidem formae semidiphtonus additur remissus ad D, ut Responsoria, Pulchra facie, Illuminare illuminare, Christus factus est pro nobis obediens, Dixit Dominus non est bonum, Graduale, Ecce sacerdos magnus, Iustorum animae, Misit Dominus, Timebunt gentes, Iustus non conturbabitur, Sederunt principes, Exiit sermo, Qui operatus est Petro, Exaltent eum, Probasti Domine, Christus factus est pro nobis obediens, Respice Domine, Benedictus es Domine, Priusquam te formarem, Offertorium, Sicut in holocaustum, Pojulum humilem, Diffusa est gratia, Communio, Dicit Dominus implete idrias, Circuibo et immolabo, Quinque prudentes virgines. Cetera ista additione carent.

Aliquando ipsi formae ab F remittitur diatesseron ad C, ut Introitus, Respice in me, Graduale, Gloria et honore, Vindica Domine, Prope est Dominus, Constitues eos principes, Specie tua, Suscepimus Deus, Diffusa est gratia, In Deo speravit cor meum, Fuit homo missus a Deo, Alleluia et Versus, Angelus Domini, Communio, Laetabitur iustus. Cetera hac additione carent.

His additionibus superiores tropi formam mixtionis accipiunt.

[199] Capitulum CXLII

De diminutione seu imperfectione triti autentici

Forma triti autentici, qui troporum in ordine quintus est, potest a suo esse perfecto diminui, non enim eius forma, sicut et aliorum autenticorum ex inferiori parte imperfectionem patitur, seu diminutionem cum finis eius sit terminus eius qui numquam aliquo in tropo potest deficere. Eius igitur defectus tropi superius habet reperiri. Nam aliquando semidiphtonus a D ad F deficiens est repertus, ut Responsorium, Media nocte, Dexteram meam, Ego sum vitis vera, Misit Dominus angelum suum, Ego sum vitis vera, Introitus, Circumdederunt me, Graduale, Gloria et honore, Exiit sermo, Christus factus est pro nobis obediens, et similia, Offertorium, Diffusa est gratia, Communio, Domus mea, et cetera. Alleluia hanc imperfectionem non habent. Semidiphtoni defectus in his est, quoniam ad D tantum attingunt.

Aliquando huius tropi defectio in semitonii spatio consistit, quia tropus ad E tantum intenditur quod ab F distans perfectionis termino semitonii ab eo spatio seiungitur, ut Responsorium, Ierusalem luge, Ioseph dum intraret, Plange quasi virgo, Domine pater, Gaudebunt labia mea, Calligaverunt oculi mei, Dixit Dominus non est bonum, Introitus, Respice in me, Graduale, Ex Syon species decoris eius, Versus Alleluia, Primus ad Syon, Offertorium, Iubilate Deo, Intende voci orationis meae, Sicut in holocaustum, Populum humilem, Reges Tharsis, Communio, Dicit Domine implete idrias, Dico vobis gaudium est angelis, Panem de caelo, Circuibo et immolabo.

Aliquando huius tropi defectus ab ipso F termino perfectionis in diatesseron ablatione videtur consistere, quia ad C secundum est tantum eorum ascensus, ut est Versus Alleluia, Angelus Domini, qui Versus ad C intenditur, sed eius Alleluia ad A solum modo elevatur, qui diapente cum semitonio continet defectionem, Communio, Non vos relinquam orphanos. Cetera his defectionibus carent. Hic diatesseron in tropis defectus cum maiorem contineat a terminis distantiam omnibus maior est, tangunt hic C per diatesseron distans ab F.

[200] Capitulum CXLIII

De additione facta plagali triti

Plagalis triti, qui in troporum ordine sextum dicitur occupare locum, F primum dicitur esse finis, a quo suae perfectionis causa et ad C secundum intenditur et ad C primum remittitur, tunc enim suo convenienti diapason eius forma perficitur, ut Responsorium, Induit me Dominus, Mel et lac, Gaude Maria, Clama in fortitudine, Introitus, Sacerdotes Dei, In medio ecclesiae, Esto mihi in Deum, Omnes gentes, Dicit Dominus ego cogito, Communio, Posuisti Domine in capite eius, Diffusa est gratia, Simon Iohannis, Exsultavit ut gigas. Cetera hac mera perfectione carent.

Sed huiusmodi plagalis formae quaedam additio facta est, nam aliquando ab ipso C superioris termino perfectionis interdum intenditur tonus ad D, ut Responsorium, Grata facta est, Responsum acceperat Simeon, Suscipiens Iesum, Beata es virgo Maria, Si diligis me, Per memetipsum iuravi, Alleluia Versus, Domine in virtute, Offertorium, In virtute tua Domine, Desiderium animae eius, Confitebor Domino nimis, Communio, Christus resurgens ex mortuis, Intellige clamorem meum, Honora Deum.

Aliquando ab eo C diphtonus intenditur ad E, ut Communio, Laetabitur iustus, Beati mundo corde, Sanctificavit Moyses.

Inferius autem infra C eius terminum perfectionis nil additum reperitur. Sola igitur additione superiori formam mixtionis acquirit.

Capitulum CXLIV

De imperfectione plagalis triti

Forma plagalis triti perfecta et C primum et C secundum dicitur continere, ut dictum est. Quidquid supra vel infra ab ipsa forma removeri contingat, ipsi formae imperfectionem tradit. Removetur igitur ab ipsa forma superius semitonium aliquando cum tropus usque B[sqb] tantum ascendit, tunc enim a B[sqb] ad C terminum perfectionis tropi est semitonii spatium deficientis, ut Responsorium, Honor virtus, Qui venturus est veniet, Introitus, Os iusti meditabitur, Hodie scietis, Quasimodo geniti, Cantate [201] Domino canticum novum, Communio, Mitte manum tuam, Surrexit Dominus. Cetera carent.

Aliquando ei formae semidiphtoni defectus inest, cum ad A secundum tantum tropus intenditur, ut Introitus, Iusti epulentur, Offertorium, Domine convertere, Communio, Pascha nostrum, Tu es Petrus. Primo secundus maior est defectus.

Inferius autem haec imperficitur forma interdum toni spatio cum tropus ab eius fine ad D tantum remittitur, ut Responsorium, Si diligis me, Per memetipsum iuravi, Qui venturus est veniet, Gyrum caeli, Introitus, Iusti epulentur, Communio, Qui me dignatus est, Intellige clamorem meum, In splendoribus sanctorum. Cetera carent.

Aliquando diphtoni spatium videtur deficere, cum sub ipso F tangitur tantum E, ut Responsorium, Ne perdideris Domine. Cetera carent.

Aliquando ipsum totum diatesseron spatium ab F ad C primum deficiens est, ut Introitus, Requiem aeternam. Cetera carent.

Hic ultimus horum defectus, quoniam aliis magis distat a fine omnibus, maior est.

Capitulum CXLV

De additione facta tetrardo tropo

Tetrardus autenticus quartus et in troporum ordine septimus a G primo ad G secundum suae habet perfectionis terminos, ex his enim constat sua forma, ut patet Responsorium, Elegit te Dominus, Lapides pretiosi, Amo Christum, Euge serve bone, Introitus, Protexisti me Deus, Iudicabuntur sancti gentes, Recordare Domine, Eduxit eos Dominus, Viri Galilaei, Graduale, Oculi omnium, Versus Alleluia, Confitebuntur caeli, Versus Alleluia, Te decet hymnus, Alleluia et Versus, Exivi a Patre, Versus Alleluia, Magnus Dominus. Haec enim praecise perfecta sunt, quia suam habent perfectam formam et non aliam.

Sed huic formae perfectae interdum fit additio quaedam cum ipsi G perfectionis termino intenditur tonus ad A, ut Responsorium, Stetit angelus, Qui persequebantur iustum, Hic est Martinus, Aspiciens a longe, Missus est Gabriel angelus, Ave Maria, Introitus, Aqua sapientiae, Versus Gradualis, Laetatus sum, Versus Gradualis, Dirigatur oratio mea, Versus Gradualis, Liberasti nos Domine, Versus Alleluia, Exsultabunt sancti, Versus [202] Alleluia, Pascha nostrum, Versus Alleluia, Domine exaudi, Versus Alleluia, De profundis. Cetera carent.

Aliquando a G additur diphtonus vel semidiphtonus ad B[sqb], ut Responsorium, Bethlehem civitas Dei summi, Ecce agnus Dei. Cetera carent. Haec enim additio plusquam perfectionis formam tropis attribuit, et magis illam acquirit qui longiori distantia a perfectione seiungitur. Ex inferiori vero parte etiam habent additiones fieri quia interdum a perfectionis inferiori termino G additur tonus remissus ad F, ut Responsorium Beati eritis, In sudore vultus tui, Stollam iucunditatis, Hic est vere martyr, Haec est vera fraternitas, Lucia virgo, Sancti tui Domine, Verbera carnificum, Benedixit Dominus Noe, Gloriosae virginis Mariae, Dum aurora, Ecce odor filii mei, Stetit angelus, Hic est Martinus, Aspiciens a longe, Missus est Gabriel Angelus, Ave Maria, Priusquam te formarem, Introitus, In virtute tua, Probasti Domine cor meum, Venite benedicti, Graduale, Clamaverunt iusti, Audi filia, Versus Alleluia, Quinque prudentes virgines, Alleluia et Versus, Vos estis qui permansistis, Alleluia et Versus, Adorabo ad templum, Alleluia et Versus, Pascha nostrum, Alleluia et Versus, Post dies octo, Versus Alleluia, Deus qui sedes, Alleluia Versus, Magnus Dominus, Alleluia et Versus, Ne timeas Zacharia, Alleluia et Versus, Venite ad me, Offertorium, Confitebuntur caeli, Portas caeli, Iubilate Deo, Expectans expectavi, Reges Tharsis, Communio, Dico vobis gaudium est angelis, Panem de caelo, Non vos relinquam, Domus mea.

Aliquando ipsi perfectionis termino G additur semidiphtonus remissus ad E, ut Contumelias et terrores, Vidi portam civitatis, Graduale, Laetatus sum, Iacta cogitatum tuum. Cetera carent.

Aliquando ipsi G additur diatesseron remissum ad D, ut Responsorium, Ubi est Abel frater tuus, Nuntiaverunt Iacob, Graduale, Qui sedes Domine, Alleluia Versus, Laetabitur iustus. Cetera carent.

His inferioribus additionibus mixtionis forma additur tropis.

Capitulum CXLVI

De imperfectione tetrardi autentici

Forma tetrardi perfecta potest pluribus modis imperfici, nam interdum [203] spatio solius toni imperficitur, ut quando tropus ad secundum F duntaxat dicitur elevari, ut Responsorium, Ecce ego mitto vos, Honestum fecit illum, Ecce ab austro, Beati eritis, In sudore vultus tui, Gloriosae virginis Mariae, Dum aurora, Ecce odor filii mei, Nuntiaverunt Iacob, Hesterna die, Beata viscera, Cibavit ilium, Introitus, Venite benedicti, Puer natus est nobis, Populus Syon, Oculi mei semper, Versus Alleluia, Quinque prudentes virgines, Alleluia et Versus, Memento Domine David, Alleluia et Versus, Exsultate Deo, Versus Alleluia, Adorabo ad templum, Versus Alleluia, Post dies octo, Alleluia et Versus, Deus qui sedes, Versus Alleluia, Domine refugium, Alleluia Versus, De profundis, Versus Alleluia, Venite ad me, Communio, Domine quinque talenta, Factus est repente de caelo sonus, Quotienscumque manducabitis, Cum venerit paraclitus, Unam petii a Domino, Tolle puerum, Dixit Andreas.

Aliquando in hac tropi forma semidiphtoni defectus intervenit, cum tropus ad E tantum intenditur, ut Responsorium, Stolam iucunditatis, Hic est vere martyr, Haec est vera fraternitas, Lucia virgo, Simeon iustus, Haec est virgo sapiens, Dum torqueretur beata Agatha, Veni Domine et noli tardare, Introitus, In virtute tua, Probasti Domine cor meum, Alleluia et Versus, Haec est vera fraternitas, Alleluia et Versus, Vos estis qui permansistis, Offertorium, Portas caeli, Communio, Pacem meam do vobis, Vox in rama audita est, Mirabantur omnes.

Aliquando in hac diatesseron defectus committitur cum tropus ad D secundum tantum intenditur, ut Responsorium, Vidi portam civitatis, Communio, Spiritus ubi vult spirat. Cetera carent, ut dictum est.

Tanto major supra vel infra seu minor in tropis est imperfectio, quanto a termino perfectionis defectus est major vel minor distantia.

Capitulum CXLVII

De additione facta formae plagalis tetrardi

Plagalis tetrardi tropi, qui in troporum ordine ultimus et octavus est, G primum finis eius dicitur esse, a quo pro ipsius perfectione D primum remittit inferius, et D secundum intendit superius, quorum spatium intense [204] et remisse diapason dicitur continere. Patet hoc in Responsorio, Sancti mei, Ecce sacerdos, Iuravit Dominus, Domine si tu es, Quo progrederis, Percussit Saul mille, Introitus, Victricem manum tuam, Lux fulgebit, In excelso throno, Alleluia et Versus, Laetamini in Domino, Alleluia et Versus, Dicite in gentibus, Alleluia et Versus, Sancte Paule apostole, Offertorium, Beata es virgo Maria, Ave Maria, Diffusa est gratia, Posuisti Domine, Oratio mea, Communio, Domine memorabor, Dico autem vobis, Simile est regnum caelorum, Spiritus sanctus, Optimam partem. Haec omnia praecise perfecta sunt quae in gravibus et acutis diapason convenientis perfectionem includunt. Sed huic perfectae formae additum quid noscitur esse repertum, quoniam aliquando supra D tonus additur intensus ad E, ut Responsorium, Absterget Deus, Hodie caeli aperti sunt, Descendit angelus Domini, Viri sancti, Quis dabit capiti meo, Maria Magdalenae, O Hippolite, Amicus meus, Dies sanctificatus, Qui mihi tribuat, Genti peccatrici, In monte Oliveti, Introitus, Spiritus Domini, Invocabit me, Versus Gradualis, Dilexisti iustitiam, Alleluia et Versus, Tu es sacerdos, Versus Alleluia, Nimis honorati sunt, Versus Alleluia, Dicite in gentibus, Alleluia et Versus, Dulce lignum, Versus Alleluia, Felix es sacra, Offertorium, Improperium expectavit, Angelus Domini, Si ambulavero, Inveni David, Benedictus qui venit, Ave Maria, Assumpta est Maria, Communio, Hoc corpus quod pro vobis, Ego clamavi, Video caelos apertos.

Aliquando ab eo D semidiphtonus intenditur ad F, ut Responsorium, Lamentabatur Iacob, Formavit igitur Dominus hominem, Ecce radix Iesse, Paradisi portas, Videntes Ioseph, Offertorium, Precatus est Moyses, Communio, Qui mihi ministrat. Superior haec additio his tropis mixturae formam contribuit.

Inferius autem huic formae plagalis plurima fit additio, quoniam aliquando a D termino tonus remittitur ad C, ut Responsorium, Isti sunt viri sancti, Cum iucunditate, Doceam iniquos, Domine praevenisti, Tamquam aurum, Tu es pastor ovium, Iste est qui ante Deum, Iste homo perfecit omnia, Benedic Domine domum istam, Ipse praeibit, Maria Magdalenae, O Hippolite, Introitus, Dum medium silentium, Iubilate Deo omnis terra, Graduale, Dilexisti, Alleluia Versus, Virga Iesse, Versus Alleluia, Felix es sacra, Versus Alleluia, Sancte Michael, Alleluia et Versus, [205] Deus iudex iustus, Offertorium, Felix namque es, Improperium expectavit cor meum, Inveni David, Erit nobis hic dies, Benedictus qui venit, Elegerunt apostoli, Communio, Modicum et non videbitis, Venite post me, Responsum accepit Simeon. Ista toni additione praedicti tropi formam plusquam perfectionis assumunt.

Capitulum CXLVIII

De imperfectione plagalis tetrardi

Forma plagalis tetrardi, qui octavus et ultimus troporum est, supra et infra imperfectionem patitur, quoniam aliquando superius toni defectus fit, cum tropus ad C secundum tantum intenditur, ut Responsorium, Isti sunt viri sancti, Cum iucunditate, Domine praevenisti eum, Praecursor Domini, Splendida facta est, Substinuimus pacem, In articulo diei, Introitus, Iubilate Deo omnis terra, Offertorium, Domine Deus salutis meae, Communio, Primum quaerite regnum Dei, Spiritus qui a patre procedit, Venite post me, Responsum accepit.

Inferius autem huiusmodi defectus apparent, nam aliquando in toni spatio dicitur forma deficere, cum tropus ad E tantum remittitur, a quo ad D perfectionis terminum, toni distantia intervenit, ut Responsorium, Lamentabatur Iacob, Induta est caro mea, O vos omnes qui transitis, Introitus, Invocabit me, Benedicta sit sancta trinitas, Communio, Hoc corpus quod pro vobis. Cetera vacant. Deficiunt ista in tono ad suam perfectionem.

Aliquando semidiphtoni defectus committitur, cum ad F tantum tropus remittitur, ut Responsorium, Isti sunt qui viventes in carne, Continet in gremio, Gratia Dei sum, Misit Herodes manus, Viri sancti gloriosum sanguinem, Quis dabit capiti meo, Quid mihi tribuat, Genti peccatrici, In monte Oliveti, Formavit igitur Dominus, Ecce radix Iesse, Introitus, Laetabitur iustus, Dilexisti iustitiam, Introduxit nos Dominus, Ad te levavi animam meam, Alleluia et Versus, Sancti tui Domine, Alleluia et Versus, Nimis honorati sunt, Alleluia et Versus, Surrexit Dominus, Alleluia et Versus, Spiritus eius, Alleluia et Versus, Benedictus es, Alleluia et Versus, Ostende nobis Domine, Offertorium, Deus enim firmavit, Scapulis suis, Immittit angelus Domini, Communio, Introibo ad altare Dei, Pater si non potest hic calix. Hic enim defectus primo ex maiori distantia a perfectionis termino dicitur esse maior.

[206] Capitulum CXLIX

De quibusdam troporum dubiis

Demonstratis perfectionibus, imperfectionibus, plusquam perfectionibus ac troporum mixturis, ex quibus troporum omnium quantitatem, intensionem, remissionem, perfectionem, imperfectionem et quidquid eis additum vel diminutum comprehendimus. Nunc quaedam dubia in ipsis tropis existentia secundum eorum ordinem procedentes intendimus declarare, et primo quae in tropo primo qui prothus est latere videntur.

In tropo namque primo dubium habetur utrum tonus vel tropus aequaliter distans ab extremis autenticus vel plagalis debeat iudicari, ut tropus cuius finis est D qui intenditur ad B[sqb] et remittitur ad C, hic enim tropus aequaliter distat ab extremis, quia ut autentici formam perfectam habeat, scilicet, ad D, in vocibus tribus dicitur esse deficiens, scilicet, a B[sqb] ad D, et ut plagalis perfectam formam retineat etiam ei tres voces deficiunt, scilicet, a C ad A, ergo aequaliter distat ab extremis, ergo talis tropus potest autenticus iudicari atque plagalis. Circa hoc plures possunt assignari rationes.

Prima ratio est quod talis tonus licet eius intensio et remissio quoad extrema sint aequales, cum denominatio semper sit a nobiliori, sicque autenticus plagali valde nobilior est indubie simpliciter autenticus talis tropus.

Secunda ratio est talis tropus aut ex communibus speciebus diapente et diatesseron autentico et plagali convenientibus est formatus aut ex propriis. Si ex communibus tunc ratione iam dicta autenticus est simpliciter iudicandus. Si ex propriis aut ex propriis convenientibus autentico vel ex propriis convenientibus plagali. Si ex propriis convenientibus autentico autenticus est. Si ex propriis convenientibus plagali plagalis est.

Tertia ratio est quod supposita specierum ratione iam dicta tropus secundum maiorem vel minorem distantiam ab extremis est iudicandus autenticus vel plagalis. Nam B[sqb] ad quae tropus intenditur vel est B [207] molle vel [sqb] durum; si B molle, tunc a dicto B molle a D, ubi est perfectio autentici, diphtoni distantia est, et a C, ad quod remittitur tropus, ad A, ubi est plagalis perfectio, est distantia semidiphtoni. Cum autem distantia diphtoni maior est distantia semidiphtoni, quia diphtonus semidiphtonum per maius semitonium excedit, sequitur quod magis distet ab autentici termino intensio, B ad D, quam a plagalis termino remissio, C ab A, sed ubi maior distantia, ibi minus est de perfectione, et ubi minor magis. Igitur si tropus per B molle cantetur plagalis habet iudicari.

Si vero [sqb] ad quod intenditur tropus [sqb] quadrum sit, tunc ab eo ad D terminum perfectionis autentici semidiphtoni dicitur esse distantia, quae cum inferiori distantia, scilicet, C ad A, dicitur esse aequalis, et quia, ut dictum est, stantibus eorum communibus speciebus a nobiliori est facienda denominatio talis tropus autenticus est iudicandus.

Diversa tamen proprietas in B[sqb] tropi dicitur mutare formam. Idem dubium posset moveri in Introitu, Nos autem gloriari, qui est distans aequaliter ab extremis, finit enim in E primo, intenditur ad C et remittitur ad D, et rationibus supradictis potest illud dubium solvi, similiter Introitus, Ego autem sicut oliva, Caritas Dei, Salus Populi, Intonuit de caelo Dominus, et similes, Responsorium, Ego autem adiuvata. Haec omnia secundum maiorem vel minorem distantiam ab extremis habent iudicare et similia Responsoria, In toto corde meo, Suscipe verbum, Rex noster, Alleluia Versus, Laudate pueri Dominum.

In dubium etiam vertitur an sit autenticus vel plagalis tropus, scilicet, Graduale, Posuisti Domine, cum in eius parte prima autenticam habeat perfectionem ad secundum D, et in secunda plagalem perfectionem ad primum A. Est igitur perfectus autenticus et perfectus plagalis habens utramque formam perfectam. Igitur potest iudicari autenticus et plagalis, quod videtur inconveniens, cum unius rei una sit forma et unum esse.

Ad quod dubium sic respondendo declaramus quod unumquodque ens unam tantum habet formam essentialem, sed plures accidentales habere potest, ut homo, cuius forma essentialis est anima intellectiva quae est una, accidentalis vero albedinis vel migredinis forma, et cetera, quae sunt plures. [208] Similiter in proposito dicimus unius tropi unam esse formam substantialem, sed multas accidentales. Forma substantialis proprie esse non potest nisi substantialium rerum, sed in tropis secundum quandam similitudinem dicimus illam esse substantialem formam per quam tropus habet formam prothi vel deuteri, et cetera, vel eorum plagalium, sed forma tropi accidentalis dicitur esse illa per quam tropus habet formam mixti vel commixti vel plusquam perfecti. Sic igitur dicimus dictum Graduale unam tantum formam habere substantialem si dici potest, scilicet, formam prothi autentici, sed etiam formam accidentalem habet huius Graduale, scilicet, formam mixti, cum a D eius termino tonum remittit ad C vel diatesseron ad A per quam dicitur mixtus. Est igitur autenticus et non plagalis, quia unumquodque per formam substantialem constituitur in esse, et ab ea suscipit denominationem.

Praeterea in primae partis huius Gradualis principio atque secundae prima diapason species bis repetita cognoscitur, quae protho magis dicitur esse propria quam eius plagali, igitur, et cetera.

Quod autem propter eius descensum ad A non sit plagalis sic declaramus, quia ipsum Graduale in prima sui parte diapason perfectum protho conveniens cum aliis neumarum coniunctionibus ad ipsum prothum requisitis et pertinentibus habet quae necessario prothum efficiunt, et per consequens tropum autenticum qui nullatenus ex descensu a D ad A amittit formam suam, licet, mixti formam acquirat. Est igitur Graduale praedictum primi tropi autentici et non secundi plagalis. Eo modo de Graduali, Ecce quam bonum, et similibus tropis declarandum est.

Capitulum CL

De troporum terminatione prima et secunda

Troporum termini, ut iam dictum est, sunt D, E, F, G primae litterae, quarum prima primo autentico et suo subiugali, secunda secundo et cetera dicitur esse terminata. Haec enim primae troporum terminationes appellantur, et hiis aliae correspondent troporum terminationes, scilicet, [209] A, [sqb], C, secundae litterae, quoniam D primae litterae A secunda, E [sqb], et F C littera correspondet. G vero quoniam secundum curiae Romanae ritum ultra C nullus tropus repertus est terminari, nulla potest littera respondere, et hae tres terminationes secundae nominantur.

In primis namque terminationibus et secundis autentici tropi atque plagales possunt suum terminum figere, sed in primis hi tropi suam locant sedem qui formae suae convenientiam servant. Qui autem in his primis positi inconvenientiam patiuntur, in secundis terminationibus collocantur, quia eam neumarum seriem et tonorum, diphtonorum, aliarumque coniunctionum formam et ordinem quam in secundis habent terminationibus in primis habere non possent.

Patent enim haec et demonstrantur in Graduali, Haec dies quam fecit Dominus, quod in secunda terminatione primi tropi et eius plagalis, scilicet, in A secunda littera, finem habet. Nam in huius gradualis principio, quod est in A, in sexta nota, quae etiam est in A, ab eo remittitur diphtonus ad F, qui diphtonus si huiusmodi graduale in prima locaretur terminatione nullatenus fieri posset, quia ipsius coniunctio in coniunctionem semidiphtoni mutaretur, quod in prima terminatione maxime esset inconvenientiae, cum in ea talis coniunctio diphtoni penitus non existat.

Probatur hoc quia quod in secunda terminatione est in A in prima est in D, et quod in secunda est in F in prima est in [sqb], sed a D ad [sqb] est coniunctio semidiphtoni et non diphtoni, ergo dictum graduale in prima terminatione nullo modo, ut suum habeat ordinem neumarum potest collocari. 961. [UGODEC1B 17GF]

Praeterea in fine dictionis, Exsultemus, dicti gradualis et dictionis, in seculum, id est, versus gradualis ipsius in notis, ubi a C remittitur uno intervallo diatesseron ad G, sub eo remittitur tonus ad F, quod in prima terminatione fieri non posset, quia quod in secunda terminatione est in C, in prima est in F. Quod est in secunda in G, in prima est in C, et quod est in secunda in F, in prima est in [sqb], modo in prima a C ad [sqb] non potest esse tonus, sed semitonium minus. Ergo praedictum graduale a prima terminatione non posset secundum suarum neumarum ordinem collocari, ut hic patet: 962. [UGODEC1B 17GF]

[210] Praeterea in versu, Lapidem quae reprobaverunt aedificantes, qui dicitur sub Graduali, Haec dies, feria quinta infra octavam Paschae, in fine dictionis, mirabile, in nota ultima quae est in C, ab ea remittitur uno intervallo diapente perfectum ad F, quod nullo modo fieret si in prima terminatione poneretur, quia quod in secunda terminatione est in C in prima est in F, et quod in secunda est in F in prima est in [sqb], ut dictum est; sed a C ad [sqb] est semitonium minus, ut dictum est. Ergo ab F ad [sqb] est diapente imperfectum, quod fieret si in prima terminatione poneretur, quod est contra intentionem neumarum versus. Ergo, et cetera, ut hic: 963. [UGODEC1B 17GF]

Praeterea in Graduali, Iustus ut palma florebit in fine dictionis, caedrus, ponitur nota in B[sqb] et in medio dictionis, Libani, in syllaba, ba, ponitur nota in G remittens tonum ad F, ita quod a B[sqb] ad F committitur duritia tritoni, quae debet vitari et in diatesseron mutari, et sic in B[sqb] debet cantari per B molle et esse B molle, et a dicto B molli ad F tertia species diatesseron pronuntiari, quod in prima terminatione fieri non posset, quia quod est in secunda terminatione in B[sqb] in prima est in E, et quod in secunda est in F in prima est in [sqb], sed ab E ad [sqb] est secunda species diatesseron et non tertia, quod non est secundum neumarum ordinem gradualis, igitur praedictum graduale in prima terminatione non potest collocari. Haec ratio posset etiam allegari in Graduali, Haec dies, in eius principio a B ad F. 964. [UGODEC1B 17GF]

Hae rationes assignari possunt in Graduali, Exsultabunt sancti in gloria, Nimis honorati sunt, Exiit sermo, et similibus quae in terminatione secunda collocata noscuntur.

Capitulum CLI

De Graduali, Beatus servus

De Graduali, Beatus servus, plures apparent opiniones, nam quidam dixerunt graduale illud esse tertii tropi et illius formam supra et infra perfectam habere, quia perfectum diapason et sibi conveniens habet, et ex [211] tono a fine remisso ad D sui plagalis mixturam tenet, quam formam habuit a suae institutionis principio, quam quidam adhuc in quibusdam ecclesiis servare videntur. Quae forma nunc sequitur. 965. [UGODEC1B 17GF]

Et dicit haec opinio prima hoc Graduale perfectum esse habere ex perfecta forma et in prima sui autentici terminatione locatum.

Quidam autem aliter dicunt, videlicet, quod in vocum seu neumarum prolatione figurarum et sonorum debet esse conformitas, quia quod demonstratur figuris voce conformi significetur, ergo secundum eos in prima terminatione non bene locatur graduale praedictum, et quod non sit figurarum et sonorum conformitas probatur sic. Figura seu nota penultimae syllabae dictionis, invenerit, posita in A diphtonum remittit ad F, a quo diphtonum intendit ad A, a quo secunda species diatesseron remittitur ad E, cui intenditur semidiphtonus ad G, a quo prima species diatesseron remittitur ad D, quae species pluries replicatur usque Dico vobis, sicut patet in notarum demonstratione, nam figurarum demonstratio est la, fa sol, la, sol fa, mi sol, re, re mi, sol, sol fa, mi, sol fa, re. Sed vocum prolatio aliam sonoritatem habet, nam ipsa figura seu nota in A semidiphtonum in prolatione sonat ad F, a quo etiam semidiphtonus intenditur et sonat ad A, a quo prima species diatesseron remittitur et sonat ad E, cui intenditur semidiphtonus et sonat ad G, a quo tertia species diatesseron remittitur, et sonat ad D, quae species pluries replicatur usque dico vobis. Haec enim omnia multam inconvenientiam habent cum figurae seu notae unum demonstrent et aliud pronuntiando significent. Significantur enim sic sol, mi fa, sol, fa mi, re fa, ut, ut re, fa, fa mi, re, fa mi, ut. Ex hac igitur inconvenientia dicunt isti hoc graduale non esse in prima terminatione locandum, sed alibi, ubi figurarum seu notarum ac etiam vocum possit haberi conformitas. 966. [UGODEC1B 18GF]

In secunda autem terminatione hoc graduale collocari non posset, quoniam neumarum ordo, qui in superiori demonstratione consistit, destruetur. Erit enim in F secundo necessario mi pro fa, finis toni et principium semitonii pro fine semitonii et principio toni, quod esse non potest, et maxima sequeretur inconvenientia in sequentibus notis, quoniam in D secundo diceretur ut ubi non est ut, in E re ubi non est re, in F mi ubi non est mi, et sic de singulis notis, ut intelligenti patet.

[212] Praeterea, propter hoc praedictum inconveniens, scilicet, figurarum et vocum difformitatem non vitaremus, ut patet intelligenti, et hic demonstrative probatur. 967. [UGODEC1B 18GF]

Dictum difformitatis inconveniens hic est ab E secundo, cui penultima syllaba illius dictionis, invenerit, correspondet usque ad A secundum, cui ultima syllaba istius dictionis, vobis, etiam correspondet. Alia vero inconvenientia clara sunt, quoniam, ut dictum est, in D secundo nova poneretur proprietas in quam propria mutaretur, quae in plano cantu haberi non potest.

Si vero quis diceret quod cantus iste a D supra potest per naturae proprietatem cantari et sic impedimenta inconvenientia removerentur, ergo potest in secunda terminatione locari.

Ad hoc respondendo declaramus quod duplex inconveniens sequeretur. Primum est quod iam diximus, scilicet, quod inter figurarum demonstrationem et verborum prolationem non esset conformitas sed difformitas. Sonant enim figurae illi dictioni, Servus, servientes tertiam speciem diatesseron, scilicet, re ut re, mi fa mi, fa, fa mi, prout in prima demonstratione positae sunt. Et sicut earum prolatio etiam significat, sed naturae proprietas eis pronuntiando alium sonum daret, scilicet, mi re mi, fa sol fa, sol, sol fa, quae primam speciem diatesseron sonant, qui sonus cum primo convenientiam non habet, quia prima et secunda diatesseron species specie videntur differre, et quae differunt specie etiam numero differunt.

Secundum inconveniens est quia si per naturae proprietatem cantaretur, tunc cantus iste a sua forma valde deficeret. Habet enim tritus tropus supra diapente secundam speciem etiam diatesseron speciem secundam, quam hic minime habere posset. Non igitur hoc in loco cantus iste est bene locatus.

Quidam aut volentes iam dicta inconvenientia evitare graduale praedictum alio in loco posuerunt, in quo figurarum seu notarum et prolationum conformitas haberetur, et ipsius tropi forma perfecta. Principium enim gradualis huius locant in A secundo, in quo etiam finitur, ex eo namque principio et fine species diapente et diatesseron ex quibus diapason perfectum ipsi tropo et eius formae perfectae conveniens conficitur demonstrate habentur, ab A quidem secundo in quo est inferior terminus ad A tertium in quo est superior, si B mollis adsit, proprietas in principio ipsius tropi consurgit tota perfectio, sicilicet, ab A secundo, ipso mediante B molli, ad A tertium quoniam a secundo A ad E secunda habetur diapente [213] species, et ab ipso E ad ipsum tertium A secunda diatesseron, ex quibus tota deuteri autentici habetur perfectio, ut dictum est, et eius perfecta forma.

Locarunt igitur graduale istud quidam musici ex causis moti rationabilibus in A secundo praedicto, B molle mediante, sed ut saepe dicta figurarum et vocum difformitas ac prolationis incommodias vitaretur, ut dictum est, inter illius dictionis, invenerit, penultimam et dictionis, vobis, ultimam syllabam in B[sqb] ponitur [sqb] quadri proprietas, scilicet, mi, et B mollis removetur, scilicet, fa, fit enim hoc, ut iam dictum est, ut inter neumarum, figurarum seu notarum seriem et ipsarum prolationum concordia ac conformitas habeatur, et nulla discordia vel earum difformitas in pronuntiatione formetur. Locatur igitur hoc graduale hoc modo secundum istos. 968. [UGODEC1B 18GF]

Triplex est igitur troporum terminatio prima namque primarum litterarum est et in ea hi tropi locati sunt, qui formae suae convenientiam servant. Secunda terminatio secundarum litterarum primis correspondentium est, in qua hi tropi sedem habent quorum series neumarum et ordo ac coniunctionum forma inconvenienter ponerentur in prima, sed tertia terminatio est eorum troporum quorum figurae seu notae cum suarum vocum seu sonorum prolatione in sua terminatione conformem nequeunt sonoritatem habere.

Capitulum CLII

Declaratio dubii de Communione, Cantabo Domino

Dubium est an sit tropus autenticus vel plagalis haec Communio, Cantabo Domino, distat enim aequaliter ab extremis, cuius finis D primum est, ad [sqb] primum remittitur, sed ad C secundum intenditur, ab utroque enim extremo est toni distantia, quia C a D toni spatio distat, in quo perfectio autentici consistit et similiter [sqb] ab A, ubi est plagalis perfectio. Potest ergo autenticus iudicari et plagalis.

Respondemus declarando quod dicta communio ex quo ex speciebus magis propriis plagali quam autentico est composita, non obstante extremorum [214] aequalitate plagalis debet iudicari. Sunt enim eius coniunctiones et species ipsi plagali proprie et ideo plagalis, ut dictum est.

Capitulum CLIII

Declaratio dubii an tonus remissus infra finem tropi perficiat tropum imperfectum cui ad sui perfectionem deficit tonus ex parte supra

Dubium est an tropus imperfectus ex parte supra, cui deficit unus tonus ad sui perfectam formam, perficiatur per tonum remissum sub fine suo, sicut est Responsorium, Dum steteritis ante reges, quod est tertii tropi sive deuteri autentici, cuius ascensus est ad D secundum et descensus ad D primum. Deficit in tono superius pro sui convenientis diapason perfectione et in tono abundat inferius quem habet ultra inferiorem perfectionem.

Quidam enim dicunt quod talis tropus quamvis deficiat in tono superius, tamen ex quo inferius reperitur tonus, qui ipsum defectum suppleat, est perfectus.

Praeterea ubicumque in tropo reperiantur quinque toni et duo semitonia minora ille tropus dicitur esse perfectus. Sed in hoc responsorio huiusmodi reperiuntur toni et semitonia, ergo hic tropus est perfectus.

Ulterius ille tropus dicitur esse perfectus cuius intensio et remissio diapason continet perfectionem, sed in hoc responsorio est huiusmodi intensio et remissio, est enim a D primo ad D secundum perfectum diapason, igitur talis tropus dicitur esse perfectus.

Respondemus declarando praedicta quod talis tropus in tono superior deficiens est imperfectus, quia diapason sibi conveniens, quod est ab E primo ad E secundum, integrum non est. Deficit enim ei spatium toni, quod est a D ad E, et quamvis superabundet tonus inferior, tamen ille tonus cum non sit pars illius diapason, illi tropo convenientis ad ipsius perfectionem convenire non potest. Non enim animalis corpus diceretur perfectum, si sub pedibus eius caput poneretur, neque si animal naturaliter [215] bipes nasceretur tripes, carens capite, diceretur perfectum si pes unus pro capite poneretur.

Praeterea quinque toni et duo minora semitonia constituunt diapason, sed non omne, quia toni et semitonia componentes primam speciem diapente et diatesseron non constituunt secundam speciem diapason, sicut nec toni et semitonium componentes primam speciem diatesseron componunt secundam diapente speciem sed primam, et licet omnes toni in eadem proportione sint, in compositionem tamen cum venerint, dicuntur ordinem servare compositi, et ideo tonus inferior non est tonus superior nec e contra. Ergo, et cetera.

Praeterea perfectum diapason est forma perfecti tropi, sed non omnis tropi, quia unusquisque tropus ad suae formae perfectionem conveniens sibi diapason quaerit, sicut protho, sic convenit ad suam perfectionem suum diapason, quod idem non convenit perfectioni deuteri nec aliorum, nec e contra, ut iam superius dictum est. Igitur diapason, quod in praedicto responsorio est a D ad D, dicti responsorii perfectioni non congruit, quia eius perfectae formae non convenit, ut intelligenti patet. Est igitur tropus iste imperfectus.

Similiter dicendum est de aliis tropis in ascensu et descensu similibus, vel si quis tropus in ascensu in semitonio deficeret et sub fine in semitonio etiam abundaret, idem est dare iudicium, sicut est Responsorium, Ierusalem luge, cuius finis est F, intensio secundum E, remissio E primum. Superabundantia semitonii inferioris non supplet defectum semitonii superioris, vel si aliquis tropus in tono superiori deficeret et in duobus tonis sub fine inferius abundaret, ea tonorum duorum abundantia ratione iam dicta superiori defectui perfectionem non daret, ut est in Introitu, Ecce oculi Domini, cuius intensio est in D et remissio in C. Eo modo in aliis dicendum est.

Capitulum CLIV

De aequalitate extremorum

Ut ratio extremorum iam dicta clarius elucescat, quaeritur utrum Responsorium, Mane surgens Iacob, cuius finis est in E, cuius intensio est in secundo D, una voce a perfecta forma autentici distans, et eius remissio [216] in primo C, etiam una voce distans a perfecta forma plagalis, sit autenticus vel plagalis.

Ex superiori dubio et eius solutione ubi extremorum ratio ostenditur, edocemur qualis in hoc responsorio debeat fieri responsio, sed, dimissis proprietatum rationibus specierum quae in tropis permaxime consideratione sunt dignae, declaramus dictum responsorium esse plagale, quia eius remissio ad C per minus semitonium distat a [sqb] in quo perfectio plagalis existit, et eius intensio ad D per tonum distat ab E ubi perfectio est autentici, sed maior est distantia toni quam semitonii, sed ubi maior distantia ibi minus de perfectione, et ubi minus ibi magis, ut dictum est. Igitur dictum responsorium magis ad plagalem perfectionem accedit quam autenticam. Est ergo tropus iste plagalis et non autenticus.

Capitulum CLV

Dubia in trito et eius plagali

Simile dubium in quinto vel sexto tropo moveri potest an Responsorium, Dixit Dominus Deus non est bonum, cuius finis est F, intensio in E per vocem unam ab autentici perfectione distans quae est in F, remissio in primo D etiam per vocem unam a plagalis perfectione distans quae est in C, sit autenticus vel plagalis.

Ex rationibus saepe dictis in praepositis dubiis hoc dubium declarari potest, videlicet, quod stantibus troporum communibus speciebus et propriis non impedientibus, cum minor sit distantia intensionis ad autenticam perfectionem ab E in F quam distantia remissionis ad plagalem perfectionem a D in C, dicimus dictum responsorium esse autenticum, distantia enim ab E ad F est semitonii minoris, sed D ad C est toni qui duobus semitoniis maior est uno comate. Similiter Offertorium, Sicut in holocaustum, Offertorium, Populum humilem.

Capitulum CLVI

Declaratio dubii Introitus, Respice in me

Ad dubium Introitus, Respice in me, qui plagalem perfectam habet [217] remissionem et in autentica deficit intensione, scilicet, in semitonio finitur in F, remissio est in C, intensio est in E, dicendum est quod tropus iste autenticus est, rationibus superius assignatis in quaestione Responsorii, Sint lumbi vestri praecincti, quia forma tropi dat esse ei, licet, sit imperfecta, tamen per inferiorem additionem non tollitur, ut ibidem patet. Et sic dicendum est de Graduali, Prope est dominus, quod est eiusdem intensionis et remissionis.

Capitulum CLVII

Declaratio dubii Gradualis, Gloria et honore

De Graduali, Gloria et honore, quod in prima sui parte circa finem plagalem habet perfectionem et in secunda parte autenticam et perfectam elevationem finiens in F, cuius intensio est secundum F, remissio secundum C, dicendum est sicut superius declaratum est in dubio Responsorii, Posuisti Domine, quod huius gradualis una est forma propria, scilicet, autentica, sed et alia accidentalis, scilicet, forma mixti, ideo tropus autenticus est, ut ibidem dicitur. Similiter dicendum est in Graduali, Vindica Domine, cuius intensio est ad secundum G, et remissio ad primum C, finis vero in F, Graduali, In Deo speravit cor meum. Communio, Laetabitur iustus, cuius intensio ad secundum F, remissio ad primum C, finis in F, autenticus est rationibus supradictis.

Capitulum CLVIII

Dubia in tetrardo et eius plagali

Licet saepenumero declaratum sit de tropis aequaliter distantibus ab extremis, tamen nobis proponitur dubium an Responsorium, Hic est vere martyr, cuius finis est G, intensio in E et remissio in F, cum extrema aequaliter per semidiphtonum a sua perfectione distent, sit autenticus vel plagalis, ab extremo enim superiori E ad autentici perfectionem in G semidiphtoni reperitur defectus. Similiter ab extremo inferiori F ad plagalis [218] perfectionem in D eiusdem semidiphtoni defectus reperitur distantia.

Superior declaratio huius declarationis rationem ostendit. Sunt enim eae aequales distantiae, et utraque a sua perfectione spatio semidiphtoni est distans. Si specierum proprietas non obsistat declaramus hunc tropum autenticum esse, autenticus enim tropus auctor est plagalis, quia ab eo quidquid substantiae, quidquid qualitatis, quidquid quantitatis et aliorum praedicamentorum praeter locorum positionem plagalis habet, ab ipsius autentici forma perfecta recipit, ut dictum est plerumque superius. Nihil enim erat in primis forma plagalis quam ei contribuit autenticus, nihil eius materia reperiebatur, sed id quod est plagalis ab ipso autentico totum recepit. Sua igitur auctoritate et excellentia autenticus tropus plagalem suum continet, amplectitur et informat.

In his etiam responsorium invenimus utramque perfectionem, habens autenticam, scilicet, et plagalem, quod est Responsorium, Ubi est Abel frater tuus, cuius finis est G primum, intensio G secundum, remissio est D primum, quod rationibus saepedictis autenticum iudicamus.

Eodem modo dicimus de Alleluia et Versu eius, Laetabitur iustus, cuius finis est G, sed primae partis intensio est E secundum et remissio D primum. Secundae vero partis intensio est G secundum et remissio F primum, maior igitur intensio quae est in G et maior remissio quae est in D huic tropo autenticam et plagalem tribuunt perfectionem. Sed, ut dictum est, rationibus antedictis ipsum autenticum iudicamus, et ex his colligere possumus Alleluia et Versum eius unum esse et rationem unius tropi habere. Habet enim Alleluia plagalem remissionem et Versus autenticam intensionem secundum quam autenticus iudicatur, et sic de similibus.

Aequedistans ab extremis invenimus responsorium, cuius finis est in G, intensio E secundum, remissio F primum, quod est Responsorium, De ore prudentis, quod pro utraque complenda perfectione in semidiphtoni spatio utrobique videtur deficere, et quia autenticus dignitate praecellit rationibus antedictis ipsum autenticum declaramus. Similiter Responsoria, Isti sunt agni novelli, Audivi vocem in caelo, Praecursor pro nobis, et similes tropi qui sub his terminis comprehenduntur.

Ex dubiorum declarationibus intelligere possumus quod troporum [219] autenticorum vel plagalium quidam est ex utraque parte perfectus, quidam ex una parte perfectus et plusquam perfectus, quidam ex una perfectus et ex alia imperfectus, quidam ex utraque parte imperfectus, quidam perfectus et mixtus, quidam imperfectus et mixtus, quidam plusquam perfectus et mixtus, quidam plusquam perfectus et imperfectus, ut clare intelligenti patet. Et horum imperfectorum quidam magis et quidam minus a sua perfectione distant, quoniam quidam semitonio, quidam tono, quidam semidiphtono, quidam diphtono, et quidam diatesseron sunt deficientes. Quidam ita deficiunt ut a fine supra diapente nil intendant et infra finem nil remittant; in his quoniam diapente essentialiter primo et per se et non secundum accidens ipsi autentico inest. Plagali vero ipsum diapente et partes eius insunt non essentialiter sed accidentaliter, non primo et per se sed per aliud, scilicet, per sui virtutem autentici et secundum accidens, quia accidens est plagali omne quod ad sui perfectionem et compositionem habet, quia plagalis tropus ex se tamquam ex se nihil habet, sed quodcumque ad sui formam habet de ipsius autentici forma perfecta recipit. Declaramus huiusmodi tropos nil a suo fine supra vel infra addicientes nisi propria et specialis plagalis species impediat autenticos esse.

Illos autem qui huiusmodi tropos per cordam iudicant quae medium in diapente tenet, cum propriam diapente speciem in autenticis esse supra, propriam vero in plagalibus infra cordam videre videantur, non reprobamus, quamquam diapente omnesque partes eius ipsi autentico primo et per se conveniant, plagali vero per accidens et non primo.

Capitulum CLIX

Declaratio B mollis in tropis

B molle iam per Latinos philosophos musicos, ut plurima ex sonorum varietate ac multiplicata symphoniarum multifaria haberetur dulcedo, est inventum et Graecae manu bis adiunctum, primo parhypatemeson, scilicet, F primo, secundo tritehyperboleon, id est, F secundo, ex quo in gravibus et acutis melodiarum amoenitas suscipit augmentum. Cumque eo in tempore dum B mollis adesset additio in paramese, ubi fa B mollis et mi [sqb] [220] quadri inaequalitatis duritia ab uniformitate discenderent, ut ex vocabulorum diversitate utriusque haberetur cognitio, uni B mollis, alteri [sqb] duri est nomen impositum. Quae duo duae sunt cantus proprietates et altera quae prima est omnium et origo, scilicet, natura.

Est ergo B molle trium una proprietas, unus ab aliis proprietatum modus distinctus, et eo in cantu inter eas tertium tenens locum proprietates, de quo satis superius dictum est.

Sed quia omni in tropo plagali et autentico eius B mollis proprietas saepe numero demonstrari contingit, et id vel per se vel per accidens fiat, idcirco cum per se ipsius B mollis neumarum series vel in tropis per accidens ordinentur, declarare decrevimus.

Per se in tropis B mollis seriem dicimus ordinari cum ipsa proprietatum altera extante intra troporum neumas ut aliae proprietates, velut tertia videtur commisceri proprietas. Accidit enim hoc protho, deutero ac eorum plagalibus ceterisque tropis qui proprietatis B mollis mixturam habent.

Per accidens autem B mollis proprietas interponitur tropis cum tritoni dura asperitas iniucundam afferens sonoritatem intervenit, qui B mollis iucundi mediante dulcedine in diatesseron convertitur consonantiam.

Sed huius B mollis vera notitia nequit haberi, si troporum scientia in B[sqb] ubi eorum soni discordia nascitur careamus, et ideo siquis tropus autenticus vel plagalis per B molle per se cantetur necessarium est videre. Huius etenim habita claritudine facile rei veritatem habebimus. Huius autem veritatis notitiam certissime ex troporum forma quae nequit mutari comprehendimus.

Forma igitur prothi primi autentici, quae a D primo sumit originem, ab eo D ad A secundum primam intendens speciem diapente re la, ab ipso A ad D secundum re sol intendit primam speciem diatesseron, quae in B[sqb] in sonoritate discordibus non primi notam B, scilicet, fa, sed secundi [sqb], scilicet, mi, notam annuntiat. Igitur prothus iste non per B molle ex forma sua, sed per [sqb] quadrum cantatur. Si vero ab A ad D interponatur B molle, tunc his in terminis forma prothi in deuteri dicitur formam mutari, ut intelligenti patet, et sic talis tropus ex prothi corpore et deuteri capite dicetur esse formatus, ut Chimaera, quod est absurdissimum. [221] Per se autem in protho B molle ut proprietatum altera commiscetur et vim unius tenet proprietatis. Manifestum est hoc in Graduali, Speciosus forma, et Versu eius, quorum principia sunt haec. 969. [UGODEC1B 18GF]

Est igitur B mollis proprietas trium altera proprietatum, quae per se in protho dicitur habere locum. Similiter tropis in ceteris per se B mollis demonstrationem habemus.

Per accidens autem huic protho B mollis proprietas associatur, cum tritoni duritia intervenit quae ob eius dirae asperitatis iniucunditatem B mollis dulcedine removetur, fit enim hoc cum ab F primo fit intensio ad [sqb] quadrum vel e contra a [sqb] remissio fit ad F trium tonorum absque semitonio uno vel pluribus intervallo mediante spatio, quod si loco unius toni semitonium interponatur, tunc is tritonus in diatesseron permutatur. Id autem quam pluribus fit modis, quia tum intense, tum remisse, tum uno, tum duobus vel pluribus intervallis, tum in protho, tum in deutero, tum in aliis tropis, prout diligens scrutator inveniet et hic quaedam demonstrantur exampla. 970. [UGODEC1B 18GF]

His aliisque quam pluribus modis tritoni duritia reperitur in tropis, qua in mollitiem diatesseron permutata B molle, cuius virtuti fit per accidens, eis dicitur commisceri. Per accidens dicitur, quia accidit tropo qui per se per [sqb] quadrum formatur, ut inepta removeatur pronuntiatio tritoni per B molle cantari.

Plagalis prothi cuius pro eius forma intensio est ad A secundum et non ultra de B molli nulla potest esse proposita quaestio, cum ad B[sqb] in vocum aequalitate non convenientes ipse plagalis non videatur attingere. Hoc etenim habet ex forma plagalis propria, ut iam clarissime monstratum est. Ex forma vero accidentali quae ad mixtionis pertinet rationem, cum mixte ad B[sqb] et C tropus iste possit ascendere, potest in eo B mollis proprietas per se et per accidens advenire, et tunc non ipsius plagalis virtute, sed sui autentici ratione conveniet, cuius est ipsum B et C, cum per se seu per accidens ipsi plagali per B molle contingerit decantari. In eo plagali cuius ultra praedictum A intensio non est B mollis demonstratio fieri non potest, sed si cuiuspiam notitiam habere voluerimus, ex superioribus demonstrationibus poterimus edoceri.

[222] Capitulum CLX

De deutero

Deuteri forma ex secunda diapente specie ab E primo ad [sqb] secundum efficitur, a quo secunda diatesseron ad E secundum intenditur mi mi, igitur per [sqb] quadri et non per B mollis proprietatem dicitur decantari. Si autem per B molle cantaretur, tunc propriam formam amitteret et in semitonio maiore diapente deficeret, esset enim diapente imperfectum, quod a perfecto diapente per semitonium maius distare comprehenditur, et sic deuterus in eius priori parte iudicaretur imperfectus.

Praeterea aliud si per B molle cantaretur deuterus inconveniens sequeretur, quia a B molli ad E tritoni duritia cuius nullus proprie est particeps tropus poneretur, a quo diatesseron deutero conveniens a [sqb] ad E per maius semitonium excederetur, tritonus enim diatesseron per maius semitonium supervadit, et sic deuterus in sua parte secunda sui diatesseron proportionem excederet, et quo esset in prima deficiens, eo esset in secunda supervadens, quod esset inconveniens dicere, quia hic tropus bipedi animali posset comparari cui unus pes esset excisus, et ipsi duos naturaliter oculos habenti alius ex artificio imprimeretur in fronte, in hoc enim quod abundat superius supplere non potest, quod est diminutum inferius, sic et in proposito, ut intelligenti patet.

Propria igitur deuteri forma [sqb] quadri sequitur proprietatem B molle per accidens, saepe huic tropo dicitur commisceri, ut patet in Introitu, Intonuit de caelo, in verbo, de caelo, in Offertorio, Confirma hoc Deus, in verbo, hoc, et in fine ipsius Offertorii, in fine Gradualis, Tenuisti manum, in fine Responsorium, Rogavi Dominum meum, Ecce virgo concipiet, Hodie nata est beata virgo, et similibus. In his omnibus B molle per accidens ponitur, ut dura [sqb] duri asperitas evitetur, ut hic patet: 971-974. [UGODEC1B 18GF]

Per accidens autem huic tropo B molle dicitur commisceri, ut superior demonstratio notat. Sed id omittendum non est, sed omni cum diligentia memoriae commendandum, quod in hoc omnibusque tropis, ubi B molle noscitur immisceri, post tritoni duritiae evasionem cantus ad suae proprietatem formae reducatur et B mollis amoenitas, cui cessit duritia tritoni, penitus omittatur. Alias in tropis non erit formam servare, sed eam destruere et ordinem violare. In deutero hoc reperimus observandum [223] in Responsorio, Me oportet minui, cuius in verbo, venit, B molle proponitur et in verbo, ante me, B molle omittitur et [sqb] quadrum pronuntiatur, ut hic clare monstratur. 975-976. [UGODEC1B 18GF]

Forma plagalis deuteri ex forma sui autentici dicitur processisse. Nam ex eadem diapente specie ab ipso procreatur ab E ad [sqb], scilicet, mi mi, igitur B molle formaliter huic plagali ullo modo convenire non potest. Id enim quod et in deutero inconveniens sequeretur si B mollis pronuntiatio fieret.

Per accidens autem et non formaliter huic plagali saepe B molle dicitur commisceri, ascendit enim ad B[sqb] ubi vis tritoni continetur, quem si evitare voluerimus, in diatesseron permutari in quo B molle consistit necesse est. Multis in tropis huiusmodi demonstratio fit, ut in Introitibus, Accipite iucunditatem, in verbo, iucunditatem, Iudica me Deus, in verbo, Deus, et in Versu Alleluia, O quam pulchra, in verbo, pulchra, in Offertorio, Sacerdotes incensum, in verbo, incensum, in finibus Responsoriorum, Locutus est Dominus, Sicut ovis ad occisionem, Dum transisset sabbatum, et similibus. 977-983. [UGODEC1B 18GF]

Per se etiam potest huic tropo plagali B molle contingere, si eius forma huiusmodi contingentia non violetur.

Capitulum CLXI

De trito

Forma triti prothi, sicut iam in primordiis monstratum est, ex tertia diapente specie fa fa et ex tertia diatesseron ut fa dicitur esse composita. Igitur ex hac forma tritum prothum per [sqb] quadrum et non per B molle dicimus decantari. Diapente namque illud eius tropi pars prima in eius compositione B molle non suscipit, quia diapente ab F ad C B molle suscipiens non quod trito conveniens est, sed quod tetrardo convenit. Admittit igitur si per B molle tritus cantaretur formam suam omnino perderet et aliam indueret, scilicet, tetrardi formam, quoad eius partem inferiorem, quae ad diapente spectat, et sic tritus quoad unam eius partem ex forma tetrardi tetrardus esset et ex propria tritus esset, igitur tritus esset tetrardus et tritus, quod est omnino impossibile. Ratio autem huius impossibilitatis [224] est quoniam, ut dictum est, unius rei una tantum est forma substantialis, licet, accidentales plures possit habere formas. Non ergo per B molle debet proprie decantari tritus et quia forma rei est tota in toto et in qualibet parte. Ideo dicimus totum tritum unam habere formam et in toto et in parte et ipsum in ascensu et descensu per [sqb] quadrum debere cantari, quia eius ascensus et descensus eadem est forma. Nihil igitur intellexerunt qui dixerunt tritum in ascensu per [sqb] quadrum cantari, et in descensu per B molle pronuntiari. Demonstratur enim in Responsorio, Regnum mundi, cuius ascensus ad diapente atque descensus solo [sqb] quadro pronuntiatur, ut hic: 984. [UGODEC1B 18GF]

Praeterea si per B molle cantaretur tritus illud tritoni inconveniens a B ad E sequeretur quod in deutero dictum est, ut intelligenti patet. Ex forma igitur sua tritus per [sqb] quadrum dicitur decantari. Sed quoniam dictum est B molle posse cum tropis omnibus per se vel per accidens commisceri permaxime cum trito et eius subiugali, talem societatem habet ut cum nullo maiorem, quoniam et istorum uterque ut plurimum tum ipsius ornatus, tum decoris, tum convenientioris prolationis ratione B mollis proprietatem commixtam admittit. Haec omnia diligens scrutator agnoscit et ea ad modum per accidens reducit, quia huic tropo accidit huiuscemodi mixtionem habere.

Cur autem convenientius cum hoc tropo et eius subiugali B molle commisceatur et ex eo ornatum accipiat et decorem, talis potest reddi ratio, quoniam in F ubi initium est triti et eius subiugalis, ibi initium dicitur esse B mollis; inde ut perficiatur intenditur tropus ad C in quo eius diapente fa fa dicitur terminari, et ex F ad C diapente B mollis ut sol dicitur collocari, ita quod unicuique voci diapente triti diapente B mollis est vox una coniuncta. Et ideo inter F et C his in tropis trito, scilicet, et eius subiugali, B mollis saepe proprietas interponitur quod aliis in tropis fieri non potest, et cum B molle omni sit dulcoris amoenitate refertum nedum tritum, sed subiugalem ornat, decorat et convenientiori prolatione laetificat, et [sqb] quadri asperitatem B molle sua lenitate dicitur moderari.

Per se B molle ut una proprietas hoc in trito coniungitur et suae [225] proprietatis officium exercet, ut in Alleluia et Versu, Te martyrum, qui secundum aliquos per B molle cantatur, Alleluia et Versus, Bene fundata est, et similes, Alleluia Versus, Te gloriosus, Alleluia et Versus, Pie pater. 985. [UGODEC1B 18GF]

De per accidens autem multifariam tum tritoni evitandi causa, tum ornatus, tum decoris ratione B molle miscetur in tropis, tum in eorum initio, tum in medio, tum in fine.

In triti initio B molle miscetur superiorum ratione, ut patet in Gradualis initio, Qui operatus est Petro, Gradualis, Locus iste a Deo factus, Gradualis, Gloria et honore, Convertere Domine, et cetera, Alleluia et Versus, Pie pater, in Offertorio, Intende voci orationis meae, in Communione, Dicit Dominus implete idrias, ut hic: 986-992. [UGODEC1B 18GF] [UGODEC1B 19GF]

In troporum medio similes B mollis habentur mixturae ex superioribus causis, ut bene patere potest intelligenti, et hic quorundam dantur demonstrationes, ut in Graduali, Ecce sacerdos magnus, in verbo, placuit, Graduali, Gloria et honore. 993. [UGODEC1B 19GF]

In fine etiam triti B mollis proprietas iam dictis rationibus plerumque ponitur, ut in finibus Introitus, Deus in loco sancto suo, Gradualis, Iustorum animae, Versus Gradualis, Gloria et honore, Gradualis, Misit Dominus, in finibus Responsoriorum, Qui operatus Petro, Hodie nobis caelorum rex, et similibus. 994-999. [UGODEC1B 19GF]

Alius finis in hoc tropo repertus est a C secundo uno diapente intervallo remissus ad F, qui finis secundum quosdam per B molle debet cantari. Quidam vero per [sqb] quadrum eum cantant, ut finis Introitus, Loquebar de testimoniis tuis, et similibus quaeritur declaratio. 1000. [UGODEC1B 19GF]

Sed in his tropis per B molle finitis duplex necessitas videtur insurgere. Prima necessitas est quod dicti fines cantantur necessario per B molle. Secunda necessitas est quod ut quilibet tropus sit talis tropus, scilicet, vel prothus vel deuterus, vel tritus, et cetera, vel eorum plagalis, necessario debet suam formam habere per quam constituitur in esse et est talis.

Ex prima autem necessitate, scilicet, quod dicti fines necessario per B molle cantentur, maximum sequitur inconveniens, scilicet, formae triti [226] destructio. Nam diapente a C ad F, si per B molle fiat, non quod trito convenit sed quod ad tetrardum pertinet efficitur, et sic ex B mollis necessitate triti sequitur destructio formae. Privatur enim tritus sua forma fa fa, et tetrardi forma introducitur sol sol. Praeterea triti terminus et initium formae eius est fa vox adveniente B molle non fa, sed ut est eius terminus et initium quod est inconveniens, ex prima igitur necessitate secundae sequitur destructio necessitatis. Ergo B molle in troporum finibus male dicitur collocari. Vel potest dici talem tropum duplicem formam habere, scilicet, triti in principio et tetrardi in fine, quod est impossibile, quia unius rei unica dicitur esse forma, ut dictum est.

Ad haec his rationibus possumus respondere quod illa duplex necessitas vera est, tum ratione B mollis [sqb] quadri seu tritoni duritiam moderantis, tum ratione formae tropo convenientis.

Sed ad inconvenientia sequentia dicimus quod ut alicui tropo autentico vel plagali B molle commisceatur potest esse dupliciter, vel commiscetur sibi primo et per se tamquam una proprietas quae est ipsius forma et eidem dat esse B mollis, et per B molle cantatur tropus et non per aliam proprietatem per se immo. Si altera sibi commisceatur proprietas illa erit sibi commixta per accidens, tunc dicimus talem tropum formam B mollis tenere et per B molle cantari, sive B molle in gravibus sive in acutis vel in superacutis vocibus collocetur. Hoc enim in plano cantu raro videtur contingere, licet in mensurato saepenumero demonstrari contingat. Verumtamen in plano cantu huiusmodi B mollis demonstrationem habemus, in Alleluia et Versus, Te martyrum, qui secundum quosdam ob convenientiorem et dulciorem prolationem per B molle cantantur, quod minime vituperamus, licet possent secundum formam triti per [sqb] quadrum cantari, quod si inter F et C commisceatur, tunc illud per accidens contingeret modulari, et tunc B molle non dicitur alteri commisceri, sed eidem altera proprietas dicitur esse commixta.

Vel B molle non per se, sed per accidens tropo alteri est commixtum et ipsius tropi non dicitur esse propria, sed accidentalis forma, tunc enim B mollis introductio tropi non dicitur esse destructio sed accidentalis forma [227] ipsum tropum sua amoenitate decorans, ut iam dictum est. Demonstratur hoc in superioribus tropis, Deus in loco, Iustorum animae, Gloria et honore, et ceteris, quorum forma ex B mollis additione destructionem non patitur, sed illius praesentia decoratur.

Ad secundam rationem ubi dicitur quod fa est terminus triti et initium formae eius et non ut, dicimus hoc verum esse, et dicimus omnes tropos praedictos, Deus in loco, Iustorum animae, Gloria et honore, et cetera, in voce fa terminari et non in ut, quoniam si vox penultima est in G illa mutatur in sol, si est in A illa mutatur in la, et sic de aliis. Igitur vox ultima erit fa et non ut.

Ad aliam rationem ubi dicitur quod talis tropus habet duplicem formam, respondemus unicam tantum formam propriam vel substantialem habere, et aliam accidentalem quod non est inconveniens, ut dictum est. Finem vero a C ad F Introitus, Loquebar, cum forma triti fiat per [sqb] quadrum, declaramus per [sqb] quadrum debere cantari, a C namque ad F tertia diapente species, licet uno sit posita intervallo ex quo tropus conficitur demonstratur, scilicet, fa fa.

Capitulum CLXII

De Alleluia et Versu, Te martyrum, et similibus

In Alleluia et Versu, Te martyrum et similibus, B molle in praedominatione est secundum praedictam opinionem et per se cantatur, formatur enim a fine ex diapente specie quarta ad tetrardum spectante, et superiori diatesseron specie tertia ad tritum pertinente, et cum diapente maius sit diatesseron uno tono et denominatio fiat a maiori, videtur dictum tropum esse tetrardum et non tritum.

Praeterea si tetrardus est cum sua convenienti specie, prima diatesseron careat, perfectam formam non habet. Si tritus est, suum conveniens diapente non habet, ergo nec perfectam formam.

Quaeritur ergo qualis tonus talis sit tritus vel tetrardus vel ad quem convenientius sit reducendus.

Praesupposita opinione praedicta, quod praedictum Alleluia et Versus eius per B molle cantentur, dicimus quod in tropis plura sunt consideranda, [228] scilicet, forma, finis et modus convenientior proferendi.

Ex forma, ut pluries dictum est, tropus in esse constituitur, et in esse per formam conservatur, et est talis qualis per nomen significatur, prothus, deuterus, et cetera, qua forma remota tropus destruitur et alterius forma tropi inducitur. Ita quod si prothi forma a supervenienti et introducta tetrardi forma destruitur, prothus iam non erit prothus sed tetrardus, et sic de singulis.

Ex fine hoc dicimus esse notandum quod in tropis tamquam permaxime necessarius est finis considerandus, nam ex fine est troporum distinctio, eorum cognitio, eorum specierum origo et fundamentum ac eorum perfectionum terminus et complementum sine quo troporum nulla erit distinctio, non cognitio et species. Fundamento carebunt et quia sine fine nihil est perfectum, in tropis si fine careamus necessario eorum perfectionum cognitione carebimus.

Ex modo convenientiori proferendi haec praetermittenda non sunt, quod, sicut dictum est, B mollis proprietas totius plani cantus dicitur esse ornatus et decor. Nam ubi in protho, deutero, et cetera, [sqb] duro mediante iniucunda vel aspera neumarum series ordinatur, ipsa B mollis amoenitas id ad delectabilem dulcissimamque harmoniam convertit, et ubi inepta et dira [sqb] quadri prolatio existebat B mollis virtute conveniens et iucunda profertur. Igitur cum omni tropo tum amoenae sonoritatis, tum fugiendae asperitatis ratione dicitur convenire B molle.

Sed ex iam dicta ratione cum trito B molle magis convenire videtur et cum suo subiugali quam cum ceteris, coniunctum namque est cum triti diapente B molle et utriusque idem est principii locus, et id quod durum affert tritus ex diapente B mollis lenitate blanditur, ut dictum est.

His itaque declaratis, dicimus dictum Alleluia cum Versu, Te martyrum, et similes ex forma sua per [sqb] quadrum debere cantari, alias enim triti formam amitteret. Sed ex convenientiori delectabiliorique proferendi modo tritus B mollis formam pro suae ornatu formae atque decore videtur admittere. Idem est enim utriusque locus idemque finis, sed iucundior ex B molli auditus organo offertur sonoritas, et ideo dictum Alleluia cum Versu similesque tropos triti tropi declaramus esse, nec ex B mollis admissione quod ibidem per se vel per accidens advenit illius [229] formam amittere, et huiusmodi declaratio ad superius opposita argumenta sufficiat, ut intelligenti patet.

Declaramus ergo tritum ex forma propria seu substantiali per [sqb] quadrum cantari, sed ex accidentali ad eius ornatum decorem, delectabiliorem harmoniam atque convenientiorem prolationis modum per B molle quandoque debere modulari.

Capitulum CLXIII

De plagali triti autentici

Plagalis triti quoniam ex eo diapente quo eius est autenticus dicitur esse formatus ideo illius formam praecise noscitur retinere. Proprie igitur per [sqb] quadrum cantatur.

Sed quia de sui autentici latere esse habet B molle infra suarum seriem neumarum, ipsamet triti ratione videtur admittere et eo maxime cum in sui ascensus perfectione semitonii spatium a [sqb] ad C constat deficere, tunc enim cum ab F ad [sqb] neumae saepius, conveniant, tritoni duritia interponitur, quam B mollis mollities expellendo destruit. Sic igitur B molle tum per se, tum per accidens, tropum istum ingreditur et cum eo maximam convenientiam habet.

Convenit interdum cum hoc plagali B molle per se interdum per accidens ut in inferioribus tropis et similibus patet, Responsorio, Aspiciebam, in verbo, in visu noctis, et in verbis, omnis populus tribus et linguae, in eius Versus principio, Potestas. Similiter in Antiphona, Ecce venio cito, in verbis, merces mea, in Responsorio, Suscipe verbum virgo Maria, in verbis, angelum transmissum, in Responsorio, Qui venturus est veniet et non tardabit, per totum, et similibus, ut hic: 1001-1007. [UGODEC1B 19GF]

Demonstravimus B molle hoc in plagali vim magnam habere et magis quam in ceteris. Huius autem ratio est ut diximus, quia deficiente [230] semitonio a [sqb] ad C tropi neumae inter [sqb] et F pluries repetitae nisi B mollis adesset amoenitas et ineptam prolationem et iniucundam afferrent asperitatem, quae musica omnino respuit. Aliae namque rationes quae supra in trito notantur et pro isto plagali a sciente possunt optime allegari.

Capitulum CLXIV

De tetrardo

Tetrardi forma et sui plagalis ex quarta diapente specie constare cognoscitur, quae ab ipsa B mollis proprietate distat, et ideo in eis B molle raro per se dicitur admisceri, per accidens autem his interdum interponitur, ut dura vocum auferatur prolatio, at saepenumero monstratum est. Cantantur igitur hi tropi per [sqb] quadrum proprie, et si contingat eis admisceri B molle id per accidens fiet, ut dictum est. Demonstrationes horum non ponimus, quoniam cum superioribus conformitatem habent.

Capitulum CLXV

Demonstratio B mollis evitandi et proferendi

Quoniam nullus tropus proprie et per se per B molle cantatur sed ei accidit B molle commisceri, ideo quilibet tropus suam formam servare debet et secundum eam cantari, et cum per B molle cantare contingerit B mollis forma servetur, si id per se vel per accidens fiat. Donec illud accidens quod evitandi causa interponitur, terminetur quo terminato sua forma reddatur tropo, et secundum eam debet modulari, et ut huiusmodi notitia plene habeatur infrascriptum demonstravimus Alleluia cum suo Versu, Vos estis qui permansistis, in quo forma B mollis pluries admiscetur, et eo functo suo officio tropus ad suam formam reducitur, ut hic: 1008. [UGODEC1B 19GF]

[CSM7/1 Supplement:[14]; text: Seculorum amen, Benedicta tu, Sicut mirra electa, Ecce veniet Dominus, Fidelia, In domum Domini, Factus sum, Aurietis, Confitebor, Qui pacem, Bene omnia fecit, Paganorum, Exultabunt, Rex noster, Vox clamantis, Omnes angeli eius, Exultet spiritus, Paratur nobis, Vincenti, Ipse in vocabit me alleluia, Ascendente Iesu, Exiit sermo, Domine qui operati sunt. O quam metuendus est locus iste, Gaudent in caelis, I-203, I-204, I-205, I-206, I-207, I-208, I-209, I-210, I-211, I-212, I-213, I-214, I-215, I-216, I-217, I-218, I-219, I-220, I-221, I-222, I-223, I-224, I-225, I-226, I-227, I-228, I-229, I-230] [UGODEC1B 01GF]

[CSM7/1 Supplement:[15]; text: Regali ex progenie Maria, Descendit spiritus sanctus, Dominum Deum tuum, Puer Iesus, Eructavit cor meum, Pacem relinquo vobis, Cum aegro tasset Iob, In voce exultationis, Seculorum amen, Clamaverunt, Domine ostende, Confortatus est, Loquebantur, Quid me quaeritis interficere, Vide Domine Dixit Dominus, Alleluia, Gabriel, Urbs fortitudinis, Angelus, Veterem, Stella ista, Exortum est, Tulerunt, Voce mea, Tamquam aurum in fornace, Specie tua, Nativitas est hodie, Vidit Dominus, Posuit signum, Agatha laetissime, Angeli Archangeli, Concede nobis, Vade Anania, Qui persequebantur iustum, Lucia virgo, Absterget deus, Dirupisti domine, Constitues eos principes, Hic accipiet, Erexit Iacob, Beatus ille servus, In caelestibus regni, Si cognovissetis me, I-231, I-232, I-233, I-234, I-235, I-236, I-237, I-238, I-239, I-240, I-241, I-242, I-243, I-244, I-245, I-246, I-247, I-248, I-249, I-250, I-251, I-252, I-253, I-254, I-255, I-256, I-257, I-258, I-259, I-260, I-261, I-262, I-263, I-264, I-265, I-266, I-267, I-268, I-269, I-270, I-271, I-272, I-273, I-274, I-275, I-276, I-277, I-278] [UGODEC1B 02GF]

[CSM7/1 Supplement:[16]; text: In diebus illis, Assumpta est Maria, Te gloriosus, Vidit Iacob scalam, Magnificatus est, Introibo, Cum intraret Iesus, Considerabam, Accipite spiritum sanctum, Ingressus est Raphael, Cum angelis, Ipse praeibit, Seculorum amen, Cum veniet, Spiritus, Ierusalem, Tues, Ecce nunc, Domine iste Sanctus, Zachee festina[ns], Missus est Gabriel, Principes populorum, Miserere mihi Domine, Sacerdos Dei Martine, Quia vidisti me Thoma, Deus iudex iustes, Iuravit Dominus, Orabat Iudas, Istorum est enim, Hic vir despiciens, Obtulerunt pro eo, Sancti tui Domine florebunt, Custodi me a laqueo, Angeli Domini, Paulus et Iohannes, Benedico te pater, Non me permittas Domine, Saul et Ionathas, Corde et animo, Unxerunt Salomonem, Cum palma, Apertum est, Iste sanctus, Sepelierunt, Avertit Dominus, Tu es vas electionis, Factus est repente de caelo sonus, I-279, I-280, I-281, I-282, I-283, I-284, I-285, I-286, I-287, I-288, I-289, I-290, I-291, I-292, I-293, I-294, I-295, I-296, I-297, I-298, I-299, I-300, I-301, I-302, I-303, I-304, I-305, I-306, I-307, I-308, I-309, I-310, I-311, I-312, I-313, I-314, I-315, I-316, I-317, I-318, I-319, I-320, I-321, I-322, I-323, I-324, I-325] [UGODEC1B 03GF]

[CSM7/1 Supplement:[17]; text: Dominus in templo, Magnus sanctus Paulus, Seculorum amen, Euntes ibant, Cum venerit, Summa ingenuitas, Hoc est praeceptum meum, Martyrum chorus, Aquae multae, Dixit angelus ad Petrum, Nos qui vivimus, Dulcis sonus est primus, differentiis octo formatus, Solus est secundus hac sola sic terminatus, Levatur tertius aspere quater mutatus in fine, Dulcis modus est quartus quaterno fine refertus, Quintus ad alta salit uno tantum fine contentus, Sextus cum primo sonans unica differentia finit, Septimus ex sex formis seculorum est locandus, Octavus ex tribus differentiis est intonandus, Tradiderunt, In omnibus, In principio, Offerentur, Felix namque, Factum est, Iustus, Angelis suis, Posui adiutorium, Propter testamentum Domini, Quare detraxistis, Domine ne in ira tua, Sint lumbi, Circumdederunt, Duo seraphin, Quam dilecta, Nativitas gloriosae, Nativitas tua, In dedicatione, I-326, I-327, I-328, I-329, I-330, I-331, I-332, I-333, I-334, I-335, I-336, I-337, I-338, I-339, I-340, I-341, I-342, I-343, I-344, I-345, I-346, I-347, I-348, I-349, I-350, I-351, I-352, I-353, I-354, I-355, I-356, I-357, I-358] [UGODEC1B 04GF]

[CSM7/1 Supplement:[18]; text: Cum audisset, Libera me, Egredietur, Veniens a Libano, Dum exiret, Ponam arcum, Audi Domine, Aspice, Factum est, Filiae Ierusalem, Audivi vocem, Canite tube, Civitas Ierusalem, Dixerunt impii, Viri impii, Vidi Dominum, Fuerunt, Fundata est, Veni, Valde, Angelus Domini, Candida facti sunt, Bonum, Specie, Ad te, In servis, Heu michi, Sepulto, Locutus, [Cantante], Germinaverunt, Locutus est, Non auferetur, Sancta, Beata, Temptavit, Videns autem, Ponis nubem, Quae sunt, O gloriosa, Memento, Auribus, Tempus est, Omnis pulchritudo, Audi Israhel, Aedificavit Noe, Doctor bonus, Ecce nunc, Egredietur, Dum steteritis, Virtute, Audite verbum, Congratulamini, Adonai, I-359, I-360, I-361, I-362, I-363, I-364, I-365, I-366, I-367, I-368, I-369, I-370, I-371, I-372, I-373, I-374, I-375, I-376, I-377, I-378, I-379, I-380, I-381, I-382, I-383, I-384, I-385, I-386, I-387, I-388, I-389, I-390, I-391, I-382, I-393, I-394, I-395, I-396, I-397, I-398, I-399, I-400, I-401, I-402, I-403, I-404, I-405, I-406, I-407, I-408, I-409, I-410, I-411, I-412] [UGODEC1B 05GF]

[CSM7/1 Supplement:[19]; text: Spiritus, In diademata, Postquam, Mox ut vocem, Redemit, Non conturbetur, Dum complerentur, Insurrexerunt, Beatus, Post passionem, Angeli, Omnes amici, Caecilia, Ego, Si enim, O beata, Lux perpetua, Corona, Peccavi, Ego pro, Dum transisset, Deus, Oculus, Patefactae sunt, Confitebor, Sicut cedrus, Desiderium, Quem vidistis, Effuderunt, In toto corde meo, Ora, Vidi, Exaudisti, Dum perambularet, Diligam te, Planteverat, Ierusalem, Rex noster, Aegypte, Ne derelinquas, Pulchra facie, Regnum, Gabriel, Illuminare, Dixit Dominus, Qui operatus est, Gaudebunt, Obsecro, Plange, Ego sum, Domine pater, Hodie nobis, Ecce veniet, Tradiderunt, Decantabat, I-413, I-414, I-415, I-416, I-417, I-418, I-419, I-420, I-421, I-422, I-423, I-424, I-425, I-426, I-427, I-428, I-429, I-430, I-431, I-432, I-433, I-434, I-435, I-436, I-437, I-438, I-439, I-440, I-441, I-442, I-443, I-444, I-445, I-446, I-447, I-448, I-449, I-450, I-451, I-452, I-453, I-454, I-455, I-456, I-457, I-458, I-459, I-460, I-461, I-462, I-463, I-464, I-465, I-466, I-467, I-468, I-469] [UGODEC1B 06GF]

[CSM7/1 Supplement:[20]; text: Suscipiens Iesus, Per memetipsum, Ne recorderis, Grata facta est, Induit me, Mel et lac, Gaude Maria, Si diligis me, Clama, Modo veniet, Isti sunt agni, Memento, Ecce ego, Simeon, Det tibi, Bethleem, Dum iret, Iste est, Iste sunt, Nesciens, Amo, Bonum est confiteri, Memor esto, Attende, Adoraverunt, In proximo est, Dum aurora, Omnes, Hic est, Dominus meum est, Contumelias, Una hora, Aspiciens, Veni domine, Tamquam aurum, Moyses famulus, Verbum caro, Noli me, Hymnum cantare, Spiritus, Domine si tu es, Isti sunt qui viventes, Isti sunt viri sancti, Ipse praeibit ante illum, Velociter exaudi me, Adorna thalamum tuum, Dixit Ruben, Vos qui, Gratia, Descendit, A dextris, Lamentabatur, Deus meus es, Quis dabit, I-470, I-471, I-472, I-473, I-474, I-475, I-476, I-477, I-478, I-479, I-480, I-481, I-482, I-483, I-484, I-485, I-486, I-487, I-488, I-489, I-490, I-491, I-492, I-493, I-494, I-495, I-496, I-497, I-498, I-499, I-500, I-501, I-502, I-503, I-504, I-505, I-506, I-507, I-508, I-509, I-510, I-511, I-512, I-513, I-514, I-515, I-516, I-517, I-518, I-519, I-520, I-521, I-522, I-523] [UGODEC1B 07GF]

[CSM7/1 Supplement:[21]; text: Hodie nobis, Virgo, Isti sunt, Ierusalem, Ecce dies, Iuravi, Laudabilis, Deus, Quis mihi tribuat, Senes, Genti peccatrici, Quos omnes, Conclusit, Plantatus in domo Domini in atriis domus Dei nostri, Gloria patri et filio et spiritui sancto, Vigilate ergo quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit, Natus est nobis, Tradiderunt corpora sua propter deum ad supplicia ideo coronantur et accipiunt palmam, Induit eum Dominus et caterae, Non enim vos estis qui loquimini sed spiritus patris vestri qui loquitur in vobis, I-524, I-525, I-526, I-527, I-528, I-529, I-530, I-531, I-532, I-533, I-534, I-535, I-536, I-537, I-538, I-539, I-540, I-541, I-542, I-543] [UGODEC1B 08GF]

[CSM7/1 Supplement:[22]; text: Gloria patri et filio et spiritui sancto. Vidi angelum dei fortem volantem per medium caelum, Voce magna clamantem et dicentem, Iste est qui contempoit vitam mundi et pervenit ad caelestia regna, Eructavit cor meum verbum bonum dico ego opera mea regi, Gloria sit deo patri et filio et spiritui sancto, Potestas eius potestas, Dum lucem habetis credita in lucem ut filii lucis sitis, In omnem terram exivit sonus eorum et in finis orbis terrae verba eorum, Gaudeamus, Posuisti, Universi, Gloriosus, Alleluia Versus Dum complerentur, Alleluia Versus Nos autem gloriari, I-544, I-545, I-546, I-547, I-548, I-549, I-550, I-551, I-552, I-553, I-554, I-555] [UGODEC1B 09GF]

[CSM7/1 Supplement:[23]; text: Alleluia Versus Dominus regnavit, Offertorium, Iubilate, Confitebor, [Afferentur], In die, Communio, Amen, Beata viscera, Introitus, Dicit Dominus, Factus est, Statuit, Iustus non conturbabitur, Iustus ut palmma, Laudate, Vultum tuum, Graduale, Ecce, Concupivit, Inveni, Custodi me, Beata gens, Os iusti, Alleluia Versus Loquebantur, Alleluia Versus Ego sum pastor bonus, Alleluia Versus Domine deus meus, Ascendit, Recordare mei, Laetamini, Revelabitur, Ecce virgo, Illumina, Exaudi, Dominus, Et enim, Exclamaverunt, Speciosus, Benedicta, Domine, Alleluia Versus Paratum cor meum, Super flumina, Gloria, Iustorum, Stetit, Posuerunt, Panis, Tu es Petrus, Data est mihi, Viderunt omnes fines, Fili quod fecisti, Passer invenit sibi domum, Manducaverunt, Scio cui, Sapientiam, I-556, I-557, I-558, I-559, I-560, I-561, I-562, I-563, I-564, I-565, I-566, I-567, I-568, I-569, I-570, I-571, I-572, I-573, I-574, I-575, I-576, I-577, I-578, I-579, I-580, I-581, I-582, I-583, I-584, I-585, I-586, I-587, I-588, I-589, I-590, I-591, I-592, I-593, I-594, I-595, I-596, I-597, I-598, I-599, I-600, I-601, I-602, I-603, I-604, I-605, I-606, I-607] [UGODEC1B 10GF]

[CSM7/1 Supplement:[24]; text: Salus autem, Communio, Ego, Introitus, Cibavit, Salve, Ecce, Alleluia Versus Surrexit Christus, Offertorium, In omnem, Benedicite, Exaltabo te, Narrabo, Vovete, Mihi autem, Eduxit Dominus, Graduale, Pretiosa, Alleluia Versus Cognoverunt discipuli, Meditabor, Deus Deus, De profundis, Cantabo, Dominus, Ex ore, De ventre, Vultum tuum, Terribilis, Ostende, Timete, Collegerunt, Alleluia Versus Qui sequitur me, Alleluia Versus Loquebar Domine, Laudate, Veritas, Amen dico, Omnes in Christo, Tu puer propheta, Protege Domine, Sacerdotes, Me expectaverunt, Viri, Petite, Ego sum pastor, Nos autem, Tenuisti, Tu es, Alleluia Versus Domine Deus, Intonuit, Constitues, Confirma, Oravi, Confessio, Si iniquitates, Benedixisti, I-608, I-609, I-610, I-611, I-612, I-613, I-614, I-615, I-616, I-617, I-618, I-619, I-620, I-621, I-622, I-623, I-624, I-625, I-626, I-627, I-628, I-629, I-630, I-631, I-632, I-633, I-634, I-635, I-636, I-637, I-638, I-639, I-640, I-641, I-642, I-643, I-644, I-645, I-646, I-647, I-648, I-649, I-650, I-651, I-652, I-653, I-654, I-655, I-656, I-657, I-658, I-659, I-660] [UGODEC1B 11GF]

[CSM7/1 Supplement:[25]; text: Mihi, Iustus, Communio, Benedicite, Vidimus stellam eius, Introitus, Ecce oculi, Ego autem, Sancti tui, Sacerdotes, Graduale, Confitebuntur, Iuravit, Eripe me, Exurge, Alleluia Versus Iubilate Deo, Alleluia Versus In te Domine sperari, Offertorium, Confessio, Ierusalem, Magna est, Caritas, Loquebatur, Adiutor, Exulta satis, Deus convertens, Sperent, Benedictus, Gustate, Scapulis suis, Resurrexi, Prope es tu, Reminiscere, Exaudivit, Misericordia, Alleluia Versus Gaudete iusti, Confortamini, Lauda anima mea, Laetentur, Perfice, Amen, Dilexisti, Exultabunt, [Afferentur], Iustitiae, Terra, Quod dico vobis, Exulta, Tanto tempore, Acceptabis, Exaudi, Intret, Omnis, Protector noster, I-661, I-662, I-663, I-664, I-665, I-666, I-667, I-668, I-669, I-670, I-671, I-672, I-673, I-674, I-675, I-676, I-677, I-678, I-679, I-680, I-681, I-682, I-683, I-684, I-685, I-686, I-687, I-688, I-689, I-690, I-691, I-692, I-693, I-694, I-695, I-696, I-697, I-698, I-699, I-700, I-701, I-702, I-703, I-704, I-705, I-706, I-707, I-708, I-709, I-710, I-711, I-712] [UGODEC1B 12GF]

[CSM7/1 Supplement:[26]; text: Alleluia Versus Laudate pueri, Alleluia Versus Laudate Dominum, Offertorium, Illumina, Tui sunt, Communio, Magna est, Pater, Introitus, Accipite, Tolite, Benedicimus, Respice in me, Domine, Circumdederunt me, Loqueber, Graduale, Propitius, Protector noster, Beatus vir, Diffusa est, Iustorum, Constitues, Ecce sacerdos, Ego dixi, Vindica domine, Adiuvabit, Ex Syon, Benedictus, Exiit sermo, Omnes, Qui operatus est, Fuit homo, Alleluia Versus Angelus Domini, Alleluia Versus Pie Pater, Alleluia Versus Primus ad Syon, Alleluia Versus Te martyrum, Sicut, Diffusa est, Populum, Iubilate, Intende, Dicit Dominus, Panem, Laetabitur iustus, Quinque prudentes, Laetare, Miserere, Ad Dominum, Tribulationes, Expectans, Circuibo, Domus mea, Non vos, Deus, Ecce deus, Anima nostra, Bonum est, Specie tua, Reges Tharsus, I-713, I-714, I-715, I-716, I-717, I-718, I-719, I-720, I-721, I-722, I-723, I-724, I-725, I-726, I-727, I-728, I-729, I-730, I-731, I-732, I-733, I-734, I-735, I-736, I-737, I-738, I-739, I-740, I-741, I-742, I-743, I-744, I-745, I-746, I-747, I-748, I-749, I-750, I-751, I-752, I-753, I-754, I-755, I-756, I-757, I-758, I-759, I-760, I-761, I-762, I-763, I-764, I-765, I-766, I-767, I-768] [UGODEC1B 13GF]

[CSM7/1 Supplement:[27]; text: Ego sum, Dico vobis, Introitus, Quasi modo geniti, Offertorium, In virtute tua, Desiderium, Confitebor, Communio, Posuisti, Exultavit, In medio, Cantate, Sacerdotes Dei, Alleluia Versus Domine in virtute, Gloriabuntur, Qui me dignatus est, Diffusa est, Surrexit, Iusti, Os iusti, Omnes gentes, Domine Deus, Domine convertere, Domine in auxilium, Pascha nostrum, Christus resurgens, In splendoribus sanctorum, Tu es Petrus, Simon Iohannes, Mitte manum tuum, Beati mundo corde, De fructu operum tuorum, Sanctificavit Moyses, Ecce Dominus veni et, Intellige clamorem, In virtute tua, Protexisti me Deus, Iudicant sancti, Viri Galilaei, Aqua sapientiae, Puer natus, Recordare Domine, Deus in adiutorium, Adorate Deum, Respice Dominum, Audi filia, Dirigatur, In Deo, Benedictus, Laetatus, Iacta, Oculi, Liberasti nos, I-769, I-770, I-771, I-772, I-773, I-774, I-775, I-776, I-777, I-778, I-779, I-780, I-781, I-782, I-783, I-784, I-785, I-786, I-787, I-788, I-789, I-790, I-791, I-792, I-793, I-794, I-795, I-796, I-797, I-798, I-799, I-800, I-801, I-802, I-803, I-804, I-805, I-806, I-807, I-808, I-809, I-810, I-811, I-812, I-813, I-814, I-815, I-816, I-817, I-818] [UGODEC1B 14GF]

[CSM7/1 Supplement:[28]; text: Qui sedes, Clamaverunt, Alleluia Versus Laetabitur iustus, Alleluia Versus Ne timeas, Alleluia Versus Haec est vera fraternitas, Alleluia Versus Exiui a patre, Alleluia Versus Magnus Dominus, Offertorium, Portas caeli, Confitebuntur, Communio, Spiritus, Si consurrexistis, Populus, Factus est, Quotienscumque, Tolle puerum, Dicite, Mirabantur, Cum venerit, Fidelis servus, Domine quinque, Pacem meam, Dixit Andreas, Unam petii, Tu mandasti, Signa eos, Vox in rama, Introitus, Dum medium, Dilexisti iustitiam, Elegerunt, Lux, Alleluia Versus Tu es sacerdos, Alleluia Versus Virga Issae, Alleluia Versus Dulce lignum, Alleluia Versus Sancte Paule, Alleluia Versus Sancte Michael, Responsum accepit, Domine Deus salutis, Oratio mea, Mirabilis Dominus, Diffusa est gratia, Inveni David, Introduxit vos Dominus, Alleluia Versus Nimis honorati sunt, Alleluia Versus Sancti tui Domine, Alleluia Surrexit Dominus, Beata es, Ave, Improperium, Video, Ego clamavi, I-819, I-820, I-821, I-822, I-823, I-824, I-825, I-826, I-827, I-828, I-829, I-830, I-831, I-832, I-833, I-834, I-835, I-836, I-837, I-838, I-839, I-840, I-841, I-842, I-843, I-844, I-845, I-846, I-847, I-848, I-849, I-850, I-851, I-852, I-853, I-854, I-855, I-856, I-857, I-858, I-859, I-860, I-861, I-862, I-863, I-864, I-865, I-866, I-867, I-868, I-869, I-870] [UGODEC1B 15GF]

[CSM7/1 Supplement:[29]; text: Introitus, In excelso, Iubilate, Laetabitur, Benedicta sit, Invocabit me, Ad te levavi, Alleluia Versus Crastina die, Alleluia Versus Dicite in gentibus, Alleluia Versus Deus iudex, Offertorium, Bonum est, Precatus est, Erit, [Immittet], Si ambulavero, Communio, Qui mihi, Simile est, Dico autem, Spiritus sanctus, Venite post me, Optimam partem, Scapulis suis, Deus enim, Pater, Finis Initium, I-871, I-872, I-873, I-874, I-875, I-876, I-877, I-878, I-879, I-880, I-881, I-882, I-883, I-884, I-885, I-886, I-887, I-888, I-889, I-890, I-891, I-892, I-893, I-894, I-895, I-896, I-897, I-898, I-899, I-900, I-901, I-902, I-903, I-904, I-905, I-906, I-907, I-908, I-909, I-910, I-911, I-912, I-913, I-914, I-915, I-916, I-917, I-918, I-919, I-920, I-921, I-922] [UGODEC1B 16GF]

[CSM7/1 Supplement:[30]; text: Finis Initium, Medium secundi tropi, Alia media, Media octavi tropi, In secunda terminatione, In prima terminatione, Diapente perfectum in secunda terminatione, Diapente imperfectum in prima terminatione, Beatus servus quem cum venerit, Dominus invenerit vigilantem, Amen dico vobis super omnia bona sua constituet eum, I-923, I-924, I-925, I-926, I-927, I-928, I-929, I-930, I-931, I-932, I-933, I-934, I-935, I-936, I-937, I-938, I-939, I-940, I-941, I-942, I-943, I-944, I-945, I-946, I-947, I-948, I-949, I-950, I-951, I-952, I-953, I-954, I-955, I-956, I-957, I-958, I-959, I-960, I-961, I-962, I-963, I-964, I-965] [UGODEC1B 17GF]

[CSM7/1 Supplement:[31]; text: Figurarum demonstratio, Vocum significatio, Beatus servus quem cum venerit, Dominus invenerit vigilantem, Amen dico vobis super omnia bona sua constituet eum, Graduale, Speciosus forma prae filius hominum Versus Eructavit cor meum, Tritonus, Diatesseron, 1, 2, 3, 4, 5, 6, 7, 8, 9, 10, 11, 12, 13, 14, In tonuit de caelo, Confirma hoc finis, Tenuisti finis, Fines Responsorii, Venit, Ante me factus, Iucunditatem, Deus, Pulchra, Incensum, Regnum mundi, Alleluia Te martyrum, Qui operatus est, Locus iste, Gloria, Convertere, Alleluia Pie pater, I-966, I-967, I-968, I-969, I-970, I-971, I-972, I-973, I-974, I-975, I-976, I-977, I-978, I-979, I-980, I-981, I-982, I-983, I-984, I-985, I-986, I-987, I-988, I-989, I-990, I-991] [UGODEC1B 18GF]

[CSM7/1 Supplement:[32]; text: Offertorium, Intende voci, Communio, Dicit Dominus, Placuit, Finis Introitus Deus in loco, Finis Gradualis Iustorum, Finis Versus Gloria et honore, Finis Gradualis Misit Dominus, Finis Responsorii Qui operatus, Finis Responsorii Hodie nobis, Finis Introitus Loquebar, In visu noctis et ecce omnis populus tribus et linguae, Potestas, Angelum transmiosum, Qui venturus est veniet et non tardabit, Iam non erit timor in finibus nostris, Quoniam ipse salvator noster, Deponet et cetera, Clama in fortitudine, Alleluia Vos estis qui permansistis mecum in temptationibus meis ego autem in medio vestri sum sicut qui ministrat, I-991, I-992, I-993, I-994, I-995, I-996, I-997, I-998, I-999, I-1000, I-1001, I-1002, I-1003, I-1004, I-1005, I-1006, I-1007, I-1008] [UGODEC1B 19GF]


Previous part    Next part   



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2018
Creative Commons Attribution License