Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[112] Qvia exposicioni Musice communis, cuius auctor extitit Magister venerandus et dominus Johannes de Muris intendimus, primitus quid sit Musica, et vnde dicatur, quomodo quoque diuidatur, et que eius vtilitas. Qui quoque eius auctores et Inventores extiterunt, est nobis breuissime disserendum. Quantum ad primum Musica sic diffinitur. Musica est scientia consonanciarum, [113] et proporcionum speculatius, vel Teste Ysidoro Ethymologiarum libro tertio capitulo decimoquinto Musica est pericia modulacionis sono cantuque consistens, duplicem posui diffinicionem propter duplicem musicam, quia alia est Theorica seu speculatius que consistit in numerorum et proporcionum speculacione, de qua Magister noster cuius lecture ad presens intendimus per totum suum presentem libellum, quantum ad primum docet et pertractat, altera uero est practica, cuius tota uis in praxi consistit Iupraxi dico vocum uel quorumlibet instrumentorum Musicalium cum vocis seu corde eleuacione uel depressione, propter quod a Gwidone in sua Musica sic diffinitur. Musica est motus vocum per arsim et thesim regulatus id est per eleuacionem et deposicionem vocis atque soni. Dicitur autem musica a mois quod est aqua, quia Teste Ysidoro ubi supra tractat, de vocibus uel proporcione vocum, et sine humoris beneficio, nulla cantilena uel vocis stet uel subsistat delectacio, vel dicitur ab aqua, quia vsus musice prima fuit tractus ab ydraulicis id est aquaticis instrumentis, vbi fit sonitus. ab impetu aque factus, sonorum quorundam per arsim et thesim ad similitudinem vocis humane formaturis, vel Musica idem est quod sapiencia, et eciam dicitur per deriuacionem a musis que sunt causa uel Instrumentum sapiencie et eloquencie. Muse autem appellate sunt, apotoy muson id est a querendo, eo quod per eas tamquam artis magistras, sicut antiqui voluerunt, vis carminum vocisque modulacio quereretur. Eciam Musica ut quidam volunt dicitur a Musa que est instrumentum quoddam musice. decenter satis et iocunde clangens. Est enim musa quoddam instrumentum, omnia musice superexcellens instrumenta. Quippe que omnium vim atque modum in se continet humano siquidem inflatur irsip tu, ut Tibia. manu temperatur ut phiala, folle concitatur ut organa, vnde a greco mesa id est media musa dicitur eo quod sicut in aliquo media diuersa coeunt spacia, ita et in musa multimoda conueniunt instrumenta. Non ergo incongrue a principalitate sua musica nomen sortita est. Alij eciam musicam quasi modusicam a modulacione interpretantur. Alij quasi moysicam ab aqua que moys appellatur nuncupari opinantur. Alij musicam quasi mundicam a mundi id est celi cantu dictam putant, qui cantus ex subita celi circumgiracione generatur. Tripartitur autem musica, quia alia est mundana, alia humana, et tercia Instrumentalis Mundana musica considerat proporciones elementorum planetarum et temporum, humana considerat proporciones humanarum virium ad *animam*, et eciam corporis ad animam. Instrumentalis considerat proporciones vocum et sonorum. Et harum quelibet subdiuditur. Mundana quippe musica, que consistit in elementorum, planetarum et temporum varietate, tripartitur quia alia est musica mundana elementaris alia planetica, et tercia [114] temporalis. Elementaris est que considerat proporcionem elementorum, secundum numerum, ordinem, et qualitatem, secundum numerum quia quatuor sunt scilicet (fol. 27r) Ignis. aer. aqua atque terra. Secundum qualitatem autem, quia singulum eorum alij corespondet, et se confederat in aliqua qualitate, ut ignis aeri in caliditate que aque in humiditate, que terre in frigiditate, et ediuerso, per alias qualitates dicendum vt puta ignis ab aere qui humidus, per siccitatem se distinguit, et ita in singulis, ecce proporcio et disproporcio eorundem. Secundum uero ordinem. Cum ignis supremum locum obtineat inter elementa, terra infimum possideat locum, aqua et aer mediote*nus* includantur. Planetica autem est que considerat proporcionem planetarum scilicet distancias, consonancias, motus, et cursus numerales, et violentos eorundem. Sed temporalis est que considerat proporcionem temporum, quomodo scilicet vnum tempus succedat alij. Et quomodo insuper vnum tempus adequatur alteri in aliqua principalium qualitatum vt verbi gratia vernum tempus estati in caliditate. et hiemi in humiditate et sic conuenienter. Et tantum dictum sit de musica mundana. Musica autem humana similiter triformis est. Est nempe alia corporalis, alia spiritualis, et alia tercia mixta. Corporalis considerat proporciones humorum in corpore, quomodo scilicet singulus humorum, alij correspondet, in aliqua premissarum qualitatum, ut verbi gratia Colera sangwini in caliditate, sangwis flecmati in humiditate et cetera conuenienter. Spiritualis autem: considerat proporciones et consonancias virium anime et successiones siue ordinem apprehensionis. Mixta uero considerat porporciones et consonancias corporis ad animam, et econtra, nisi etenim interuenirent quedam proporciones et vincula, nunquam possent ad invicem copulari, vnde maximus est dolor quando dissoluuntur huiusmodi proporciones, ut experiencia circa mortem luculentissime id declarat, et tantum de musica humana. Instrumentalis autem musica que considerat proporciones et sonos vocum. Bipartitur quia alia est artificialis, alia naturalis. Artificialis musica est que arte et ingenio humano excogitata et inventa est considerans proporciones et consonancias vocum et sonorum, que consistunt in quibusdam manufactis instrumentis. Et diuiditur in tria scilicet in flatile, tensibile, et percussibile, flatile dicitur quod in pulsu aeris uel alicuius spiritu, ad sonum impellitur, ut in organis. in tubis. fistulis et ceteris. Percussibile vero, quod percussione ad sonum compellitur ut in quibusdam eneis vasis, ut tympanis et ceteris Tensibile vero quod extensione cordarum ad sonum disponitur, ut sunt musica instrumenta cordata, scilicet citare psalteria. Rotte et sic de alijs Quorum instrumentorum musicalium, quedam eorum sonoritate sua, sunt monentia ad risum, et gaudium, ut penthasone, cithare et huiusmodi quedam ad fletum ut fistule, quedam ad ferocitatem bellicam ut clangor tube et huiusmodi. Naturalis autem musica est que nullo instrumento [115] musico, nullo digitorum tactu, nullo humano inpulsu resonat, sed diuinitus aspirata dulces modulatur modos. Et haec musica naturalis similiter tripartitur, quia alia est in celi motu, alia in humana voce, alia in irracionabili creatura.

De Musica naturali in humana voce, nulli dubium, hec enim considerat proporciones vocum, que ab animali proferuntur, et consistit in naturalibus instrumentis, quibus vox formatur, qualia sunt repercussio duorum labiorum in modum cimbalorum pulsus quatuor dencium anteriorum, plectrum lingwe, canale seu concawum gutturis, et anhelicus seu adiutorium pulmonis in modum follis aerem recepientis et reuerberantis, hijs nimirum vox humana formatur. Et sine hijs cantus verus et vox formata esse non potest.

De Musica autem naturali in irracionabili (fol. 27v) creatura similiter nulli dubium, sicut in avibus, ut Merulis, philomenis et sic de alijs ymo patet et in piscibus, qui maxime suauiter musicis vtuntur cantilenis ac si sint puelle, que cum maxima disciplina et exercicio didicissent et tales sunt Sirene secundum, quod multociens naute ceterique cum eis experti sunt. Sed quod musica naturalis sit in motu celi, hac argumentatione ut eciam vult Gwido in sua musica a pitagoricis deprehenditur fore Quomodo inquiunt potest esse, quod tam velox celi machina tanto silentique cursu moueatur. Et subdicitur. Et si sonus ille ad aures nostras non perueniat nullomodo potest esse quod tam velocissimus cursus sono careat. Stante illo infertur quod ibi est suawissima ac delectabilissima naturalis musica, quia corpora eorum per que fit sonus sunt subtilissima igitur, ut patet eciam in istis inferioribus. Subtilius enim corpus subtiliorem reddit sonum, hec autem naturalis musica fit tripartita, adhuc aliomodo sic potest tripartiri, quia alia est metrica, alia mellica, et tercia Ricmica nuncupatur. Metrica est que considerat proporciones pedum in metro. hac siquidem musica metra consistunt, quia in arsi et thesi id est in eleuacione et depressione sillabarum quantum ad correpcionem et produccionem earundem. Ricmica considerat proporciones et conueniencias sillabarum et eciam diccionum, sibi in consonancia respondencium quantum ad Ricmum.

Cuius valde diuersa sunt genera, ut habet videri in multis locis, et presertim in autore laborinti, qui plurima talium Ricmorum genera summarie recollegit. Mellica vero que vocum suauitates contuetur adhuc tripartitur, quia alia dicitur musica mellica Cromatica, alia diatonica, et tercia Enarmonica, de quibus speciebus late patebit infra libro seu tractatu secundo, et etiam patuit supra in tractatu musico qui sic incipit Crebris siquidem rogatibus et cetera capitulo secundo quod est de diuisione musice vbi sciam patet, qui fuerunt Inuentores et auctores artis musice, secundum omnia sua genera iam dicta. Et ibidem sciam ponitur, adhuc alia magis succincta musice diuisio, recepta ab Isidoro libro Ethimologiarum tercio capitulo duodevicensimo, et alia plura ibidem ponuntur, dictam diuisionem magis succinctam consequencia que ibidem requirantur.

De vtilitate autem artis [116] musice, require similiter in tractatu premisso musico, que hic replicare feret nimis longum, et hoc in capitulo tercio dicti Tractatus qui incipit ut dictum est. Crebris siquidem rogatibus et cetera vbi et alia pluria hic recitanda inprompto parata poterit reperiri et cetera. Istis sic breuiter premissis ad textum accedamus. Circa cuius principium, more aliorum librorum solito, quinque inquiruntur, videlicet Titulus, vtilitas in communi Intencio. Que et quot cause cui parti philosophie subiaceat, vnde titulus est talis Incipit musica Magistri Johannis de Muris, de Inuentoribus autem artis musice multi multipliciter locuntur. Nam ut volunt Theologi, primus inventor eius fuit Tubal de stirpe Cain, ut testatur ipse Moyses in Genesi Sed philosophi ut greci dicunt pithagoram, et illud communiter dicitur esse tenendum ut eciam inferius apparebit. Alij uero ut Poete Orpheum, Aristoteles uero dicit secundo Methaphisice Thimoteum esse inventorem musice et sic de alijs, vnde ad diuersitatem illorum potest dici, quod parciatur ab illis inventoribus secundum quod et alie artes inventa est, preterea non curatur quis sed quid dicatur teste Seneca in breuiloquio uerborum, vtilitas in communi artis musice (fol.28r) est nouos cantus scire componere, et compositas licet inauditos eciam facilime adiscere et eciam emendare, vel vtilitas est sedacio passionum intellectualium. Intencio eius est ponere modos per quos facillime sciamus vocum consonancias consonanciarumque proporciones, tam speculatiue quam practice vel Intencio eius est nos nouos cantus informare componere, et compositos scire cantare.

Deinde ad causas libri accedamus. Quoniam autem causa finali in humanis adinuencionibus nichil dignius reperitur, eo scilicet quod finit necessitatem eis, que sunt ad finem, finis autem mouet efficientem propter se ipsum. Eciam mouet efficientem. ut disponat materiam ad forme introduccionem. Igitur a causa finali tamquam a digniori nobis inchoandum est. Causa autem finalis huius libelli est, ut scita nouorum Cantuum composicione, et compositorum facillima informacione possimus nos post seriosorum operum grauamen refficere, ad bonosque mores transuertere Et ex eorum habitu ad regna demum celestia peruenire. Causa uero mouens efficiens est defectus, tam librorum in hac materia quam studencium. Mota uero Magister Johannes de Muris. Causa uero materialis, que et subiectum dicitur, secundum quod quidam volunt, sunt septem vocum discrimina ut eciam Gwido in sua Musica videtur hoc idem innuere. Et secundum hoc subordinaretur philosophie naturali. Sed circa hoc alij communiter loquentes dicunt, subiectum huius libri esse numerum sonorum. Et secundum hoc philosophie partim naturali, videlicet quantum ad sonum, et partim philosophie Mathematice quantum ad numerum subiaceret. Causa uero formalis est duplex, scilicet forma tractandi et forma tractatus, formam tractandi est modus agendi, qui est multiplex scilicet diuisius diffinitius, exemplorum positus et sic de aliis, ut patebit in processu legitime, forma uero tractatus consistit in diuisione libri, vnde iste liber diuidi potest in duos tractatus In primo ostendit quomodo consonancie consistunt in proporcionibus, et quomodo composite ex simplicibus generantur. In secundo tractatu ponit practicam ad diuersa instrumenta applicando, secondus tractatus incipit ibi. Deinde ad secundam partem qui est de diuisione Monocordi est nunc accedendum et cetera. Primus tractatus habet tria capitula, [117] primum est prohemiale, secundum est de preambulis, tercium est de Theoreumatibus, secundum Incipit ibi Omnem doctrinam omnemque disciplinam tercium ibi Que diapente sonat diapason facit superare Primum capitulum habet tres partes principales. In prima comparat potentias sensuum ad invicem. In secunda ostendit vtilitatem sciencie musicalis. In tercia ponit causam motiuam huius libri secunda ibi Quantam insuper efficaciam, tercia ibi verum quia istis diebus. Et ut ex prioribus patuit. Notandum quod duplex est musica practica videlicet et speculatiua Speculatiua est que ostendit quomodo consonancie consistant in proporcionibus debitis. Et quomodo fiant consonancie composite. Sed practica est de exercicio musice, et hoc in diuersis generibus instrumentorum. Et propterea posui eciam duplicem diffinicionem musice, vnam musice speculatiue conpetentem, aliam musice practicam De prima tractat tractatus primus ut dictum est, de secunda secundus, hijs sic breuiter expeditis sequitur textus.

"T." Et si bestialium voluptatum per quas gustus et tactus suis irrefrenatis impetibus intellectum deiciunt, non immerito vituperantur excessus, iuxta illud Aristotelis Ethicorum primo Multi (fol.28v) quidem igitur bestiales vitam pecudum eligentes et cetera

Non propter hoc visus et auditus qui purioris et amplioris ministerij comoditate Intellectui subseruiunt, ordinata et moderata dampnantur oblectamenta dicente Aristotele quarto Ethicorum de homine temperato. Quecumque ad sanitatem et bonam habitudinem existenciam prosequitur moderate ut oportet, visum eciam in nonnullis super auditum laudat, eo quod maxime cognoscere nos facit et plures rerum differencias nobis ostendit, Nichilominus experiencia teste, voces et omnino soni, humane artificialitatis subtilitate compositi, auditus adminiculo, dulcissimas intellectui amenitates seu iocunditates adducunt. Et post seriosorum operum labores, quos non continue potest humana tolerare natura, honestissime quietis beneficium tribuit intendenti. Quod et forsan poetice voluit signare vlixes, secundum recitacionem Aristotelis octavo Politicorum cum dixit optimam esse deduccionem quando gaudentibus hominibus congregati super tecta audiunt filomenam.

"C." In qua prima parte comparat sensus ad invicem, principaliter auditum. ad gustum et tactum, et dicit. Quod cum hijs sensibus videlicet gustu et tactu communicamus cum bestijs. Sed per auditum ab eis differimus, secundum hoc, quia bruta non delectantur in suauibus cantus modulacionibus, nec in tristibus contristantur. Et eciam quia gustus et tactus ut dicit ipse vlterius intellectum impediunt. Et super eo allegat Aristotelem in loco ubi in textu. Non propter hoc visus dicit, quod visus et auditus multum deseruiunt intellectui, et hoc si illi eidem sensus moderate senciuntur, alias enim plus impedirent. Excellens enim sensibile corumpit sensum, visus enim hic probat quod visus nobilior est quam auditus. Et subdicit vlterius Nichilominus vbi probat quod auditus nobilior est secundum quedam sua officia quam visus dicens quomodo auditus nobis multas experiencias de sonis adducit, et diuersas cum hoc suauitates ac delectaciones ex vocum consonancijs, que per visum haberi non possunt ex sua [118] subtilitate iocundius administrat. Et in hoc quodammodo innuit primam vtilitatem. Et post seriosorum operum. Ponit vlterius innuendo secundam vtilitatem quasi velit dicere, priusquam homines non possunt continuum exercere laborem, opus fuit ut ipsis requies refeccionem tribuat post laborem. Et notandum quod dicit hic Seriosorum, vnde seriosorum, hic vult tantum id est operum eorum, que dependent ab anima. Et hoc est quod* sutores*, Carpentarii et Agricultores, et ceteri post eorum opera, non egent musicis instrumentis. Sed quam cito quilibet illorum se ponit ab opere statim dormit. Seriosi uero operarij id est speculatiui, ymaginacione videlicet plurimum laborantes propter species prius per ymaginacionem continuam impressas quietem habere non poterint nisi cetere delectabiles superueniant species, ad quas se conuertat animus, prioribus pretermissis, talibus autem est musica ut patet ex premissis. Et ergo allegat Magister noster vlixem secundum recitacionem Aristotelis quomodo ipse vlixes optima posuit hominum deduccionem in musica ubi dicit uerba vlixis. Quando gaudentibus hominibus congregati super tecta audiunt philomenam innuit id est armoniam musicalem.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License