Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[f.[[1]]3r] Incipit prologus super Musicam Gwydonis Monachi Monacordum dictam.

Quia iuxta sapientissimum Salomonem dura est vt inferus Emulacio. Sepius mecum cogitabam dum cuderetur istud opusculum sacius ne foret. vt nomen Auctoris fronte pretenderet. An suppresso nomine muta pagina loqueretur. nimirum tociens duriciam expertus. tociens eius moribus attrectatus. Set veritus ne timiditatis inercie deputaretur suppressio nominis quasi fabricatorem me profiterer erroris qui meum nomen opusculo meo non auderem prefigere. magis autem quorundam fratrum simplicium cum rogatu dileccione compulsus spretis transmarinorum canum latratibus. quorum dentes anteriores sunt contriti ne palam mordeant; communis vtilitatis intuitu paucorum peticionibus adquieui; quamuis non ignorem partibus quoque cismarinis virosam sobolem posse succrescere; quippe cum virtute viuente ac vigente nullatenus mori possit inuidia. Set quocumque se verterit illa subsequatur et ista nimirum cum progenitore suo diabolo permanens immortalis. Huius autem opusculi summam ne lectoribus fastidiosis onerosus existerem sub duabus distinccionibus edere curaui; Quarum prima licet alijs verbis eisdem tamen sensibus vel sentencijs in partibus transmarinis olim me memini cuidam fratri familiarissimo mihi scripsisse Secundam vero distinccionem que specialiter Tonale dicitur. quia de tonis loquitur. de quibus in prima pauca vel nulla dicuntur in partibus anglicanis nuper composui. Pars enim prior specialiter agit de musica manuali. videlicet de Gamma que leue manus traditur articulis et de ceteris ad idem negocium pertinentibus. Vnde et manualis musica nuncupatur. Nemo vero querat in huius opusculi tractatu. florum rethoricorum leporem non magis quam in aere volantem leporem. quin pocius spretis verborum folijs. fructum veritatis oculo simplici perquirat. Si vero falsitatis erucam folijs inuolutam vel soloecismi bombicem fructui veritatis incubantem repererit primam quidem veluti [f.[[1]]3v] nouiciorem correccionis vnco detrahat; alterius vero dentes inualidos metum contempnat. quamquam falsitatis mihi conscius non sim; nisi forte mentiti sint artis musice doctores. Boecius Macrobius. et vterque Guydo de quorum fontibus huius opusculi partem maximam. magis tamen sentencias quam verba mutuans exhausi. Sunt tamen aliqua puerilia tantorum virorum sublimiora scrutancium quesitum penitus indigna. mihi vero mei que similibus instar spicarum messorum manus effugiencium ad recolligendum dimissa. que sicut a maioribus didici vel ingenij proprij studijs adquisiui. sic eorum sentencijs propter rudes erudiendos inmiscui. Set iam vtriusque distinccionis capitula per ordinem cum suis numeris prefigurantur quatinus in eis lector exploret quod in opusculo subsequenti querere debeat. Explicit Prefacio.

Incipiunt capitula prime partis vel distinccionis que dicitur Musica Manualis

Capitulum .1. Qui fuerunt inuentores artis musice. vel qui eius vsum tradiderit ecclesie. vel vnde dicatur musica?

.2. Quid valeat musica?

.3. Cur voces musice litteris commendentur? et cur non nisi septem

.4. Cur gamma [Gamma] littera greca. latinis preponatur. et cur illa pocius quam alia?

.5. Cur vsque ad numerum decemnouenalem littere repetantur?

.6. Cur modis varijs littere formentur in monocordo. vt quedam maiores. quedam minores. quedam quadrate. quedam rotunde. quedam vero duplices depingantur?

.7. Cur note sillabis istis attribuantur? Vt.Re.mi.fa.sol.la.

.8. Cur non nisi sex note nominibus designentur. cum septem sunt vocum discrimina?

.9. Quid faciant mutaciones notarum?

.10. Regula de mutacionibus verissima.

.11. Quod in b acuta. nulla sit mutacio; nec in bb superacuta.

.12. Cur ille due note La et Vt nunquam ponantur in eadem littera. nec note ditonum. vel semiditonum resonantes?

.13. Quod tripliciter cantus discurrat?

[f.[[2]]4r] .14. Quare tres iste species taliter fuerunt ordinate?

.15. Cur inuenta fuerit .b. mollis?

.16. De maiori semitonio vbi vel vnde soleat procreari?

.17. Quod quatuor sunt dimenciones inter .a. et .c. acutas.

.18. Quot modis. quassetur .b. mollis?

.19. De clauibus.

.20 Quod .b. mollis. et .[sqb]. quadrata non sint inter claues ceteras computande.

.21. Cur alternatim littere ponantur in regulis et in spacijs; Et cur quatuor tantum regulis vtamur.

.22. Cantus omnes pariter mutaciones complectens.

Expliciunt capitula prime distinccionis

Et incipiunt capitula secunde que tonale dicitur.

.1. De dissonancijs et cosonancijs.

.2. De semitonio.

.3. De tono.

.4. De ditono.

.5. De semiditono. et speciebus eius.

.6. De diatesseron. et speciebus eius.

.7. De diapente. et speciebus eius.

.8. De diapason. et speciebus eius.

.9. De generacionibus specierum diapason.

.10. Cantus Guydonis maioris omnes pariter tam dissonancias quam consonancias includens.

.11. Quod per b. mollem. Dyapason et ceterarum coniunccionum species confundantur

.12. Formula quedam cum sua exposicione pariter omnes predictas consonancias et dissonancias per semicirculos comprehendens

.13. Qualiter octo toni de septem speciebus dyapason oriantur.

.14. De quatuor cantuum modis siue manerijs et octo tonis.

.15. In quibus litteris singule manerie finiantur.

.16. Quod quidam Cantus sunt autenti. et quidam plagales. et cur taliter appellantur?

.17. Cur littere finales nec infra .D. grauem. nec supra .c. acutam protendantur?

.18 Quot vocum debeat esse cantus regularis.

.19. Quot vocibus pressit tonus quibus supra finalem leuari. vel deprimi sub finali

.20 Figura Guydonis cum sua exposicione singularum maneriarum mensuras et ordines breuiter comprehendens.

.21. In quibus litteris valeant singulorum tonorum cantus incipere.

[f.[[2]]4v] .22. Quas litteras frequentent singuli toni vel in quibus pausam faciant competentem.

.23. De cantibus istis qui nec vltra sextam leuantur; nec plusquam vna voce sub finali deponuntur.

.24. Composicio et progressio primi toni cum suis differencijs.

.25. Composicio et progressio secundi toni cum suis differencijs.

.26. Compocisio et progressio sexti toni cum suis differencijs;

.27. Composicio et progressio septimi toni cum suis differencijs.

.28. Composicio et progressio octaui toni cum suis differencijs.

29. Item de metro quarti toni et duabus tercij toni differencijs.

Expliciunt capitula secunde distinccionis que Tonale dicitur.

In sequenti litterarum serie que in musica monocordum dicitur. breuiter et manifeste rudis cantor inueniet omnia que puerorum manibus addiscuntur. Gammam scilicet et ad ipsam pertinencia. Singulorum vero raciones in subsequentibus poterunt inueniri.

Hec litterarum series. grece dicitur Monocordum. quasi vna corda quia in vna corda tensa fiebant omnes ille voces. tamquam in simphonia. et quibusdam clauibus. voces a vocibus erant distincte Antiqui tamen in suo monocordo [Gamma] non habebant. set ab A sumentes principium. vsque in aa superacutam. bis diapason per voces quindecim faciebant et ita monocordum suum terminabant Hoc autem monocordum diuidebant in quatuor tetracorda. duobus tetracordis per singula dyapason distributis. Primum namque dyapason. faciebant ab A graui in a acutam. et hoc diuidebant in duo tetracorda. Primum ab A in D Secundum; ab E in a acutam. dyapason faciebant ab a acuta in aa superacutam. quod similiter diuidebant in alia duo tetracorda. Primum ab a acuta in d acutam Secundum; ab e. acuta in aa superacutam. Est autem tetracordum spacium quatuor notarum naturaliter sibi coniunctarum dictum a tetra. quod est quatuor et corda. quasi instrumentum quatuor cordarum Dyapason vero que maxima est inter consonancias octo voces habet naturaliter coniunctas [f.[[3]]5r] et fit semper a. littera. in litteram sibi similem. vt ab .a in .a a .b. in b. Et interpretatur de omnibus. quia omnes pariter consonancias in se concludit sicut dicitur in secunda distinccione. Nota generaliter de omnibus mutacionibus. quod mutacio semper illic intendit quo magis spacium habet progrediendi. verbi gracia. Hec mutacio fa. vt. maius habet spacium supra se. quam infra; cum supra se possit ascendere per quinque voces. sub se vero descendere non potest. Hec racio ad omnes mutaciones potest sufficere.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.5r; text: Sex sunt nomina notarum videlicet vt. re. mi. fa. sol. la. Tres earum sunt superiores scilicet la. sol. fa. Tres autem inferiores scilicet mi. re. vt. Si igitur secunda nota mutacionis sit de notis inferioribus ascendere debet mutacio. Et si sit de notis inferioribus debet descendere. prima enim nota mutacionis. cadit; secunda procedit. Gamma grecum non computatur inter graues quia grauissima pocius esset dicendi quam grauis. cum sit omnium litterarum fundamentum, fa.ut per naturam, vt.fa per [sqb] qudratam, sol.re. per naturam. re.sol. per [sqb] quadratam, la.mi. per naturam, mi.la. per [sqb] quadratam, fa.ut. per .b. mollem. vt.fa. per naturam, sol.ut. per .b. mollem. vt.sol. per naturam, sol.re. per .b. mollem, re.sol. per naturam, re.ut per [sqb] quadratam. vt.re per .b. mollem, Vt.per [sqb]. [Gamma] gamma in regula, Re. per [sqb]. A grauis in spacio, Mi. per [sqb]. B grauis in regula, Fa. per [sqb]. C grauis in spacio, Vt, Sol. per [sqb]. D grauis in regula, Re, La. per [sqb]. E grauis in spacio, Mi, Vt. per b. F grauis in regula, Fa, Re per b. G grauis. in spacio. Sol. Gamma grecum non computatur inter graues quia grauissima pocius esset dicendi quam grauis. cum sit omni litterarum fundamentum. Re.la. per naturam, la.re. per [sqb] quadratam, mi.la. per naturam, la.mi. per b. mollem, mi.re per .[sqb]. quadratam, re.mi. per b. mollem, Hic nulla est mutacio propter breuitatem spacij que est inter has duas notas fa. et mi. vt sol. per b. mollem, sol.ut per naturam, vt fa per [sqb]. quadratam, fa.ut. per naturam. fa.sol. per .b mollem, sol.fa. per .[sqb] quadratam, re.la. per b mollem, la.re. per naturam. re.sol. per [sqb] quadratam, sol.re. per naturam. sol la. per .b mollem. la.sol per [sqb] quadratam, la.mi. per naturam, mi.la. per [sqb] quadratam, fa.ut. per b mollem, vt.fa. per naturam. sol vt per [sqb] quadratam, vt sol per naturam, sol.re. per b. mollem, re.sol. per naturam. re vt per [sqb] quadratam. vt re per b. mollem, Vt. per .[sqb]. Re. per [sqb]. Mi. per b. a. acuta. in regula la. Mi. per [sqb]. fa. per b. b.[sqb]. acuta. in spacio, fa per [sqb]. sol per b. c acuta in regula Vt, sol per [sqb]. la per b. d acuta in spacio. Re, La per [sqb]. e acuta in regula. Mi, Vt per b. f acuta. in spacio. fa, Vt per [sqb]. Re per b. g acuta. in regula. Sol. Nota quod b. mollis que inter acutas ponitur et superacutas. nec acuta dicitur nec superacuta quia vocem non acuit set emollit. Item cum due littere sint pluraliter magis esset dicendum acute vel superacute quam singulariter acuta. vel superacuta, re la. per naturam. la.re. per [sqb] quadratam, mi.la per naturam, la.mi. per b mollem, mi.re. per [sqb] quadratam, re mi. per b mollem, In .bb. superacuta nulla est mutacio propter breuitatem spacij quod est inter mi et fa vel quia per interieccionem .[sqb]. separantur hec due note ab inuicem. vel pocius quia necesse esset duo semitonia vel quinque tonos simul ponere. quod naturali musice contrarium est. sol fa per [sqb] quadratam. fa sol per b mollem, la sol per [sqb] quadratam. sol la. per b mollem, Re. per [sqb]. mi. per b. aa superacuta. in spacio. la. per naturam. mi. per [sqb]. fa per b. bb [sqb][sqb] superacuta. in regula. fa. per [sqb]. sol per b. cc superacuta in spacio, sol. per [sqb]. la. per b. dd superacuta. in regula.] [WYLMUSI 01GF]

[f.[[3]]5v] [London, British Library, Lansdowne 763, f.5v; text: Regula, Spacium, Superacute, Acute, Graues, [Gamma] vt, A re, B mi, C fa vt, D sol re, E la mi, F fa vt, G sol re vt, a la mi re, b fa [sqb] mi, c sol fa vt, d la sol re, e la mi, f fa vt, g sol re vt, aa la mi re, bb fa [sqb] mi, cc sol fa, dd la sol, hic non est mutacio. per [sqb] quadratam. per b mollem. per proprium cantum. solla, lasol, solfa, fasol, remi, mire, lare, lami, mila, rela, reut. vtre. solre. solut, vtsol. resol. fami. vtfa, faut, vt, re, mi, fa, sol, la] [WYLMUSI 02GF]

In hac formula que ab ymis inchoat et ad superiora se erigit inuenies omnes monocordi litteras per ordinem collocatas. necnon et notas singularum e regione positas que per colorem indicant ad quam speciem cantus pertineant. Note de vermiculo; signant .[sqb]. quadratam. Note crocee; naturam vel proprium cantum. Note de incausto; b. mollem. Alternatim quoque ponuntur littere in regulis et in spacijs. Mutaciones eciam notarum cuiuslibet littere mutaciones habentis inuenies contra litteras suas tam in regulis quam in spacijs. Si in regula sit littera; mutaciones eius tam ascendentes quam descendentes incipiunt in eadem regula. Si sit in spacio; mutaciones eius in medio eiusdem spacij incipiunt Omnes ascendentes mutaciones fiunt de vermiculo. descendentes vero de incausto. et cetera

[f.[[4]]6r] [London, British Library, Lansdowne 763, f.6r; text: [Gamma] gamma vt, A re, B mi, C fa vt, D sol re, E la mi, .f. vt fa. .g. re sol. vt, .a. mi la re, .b. fa. [sqb]. mi, .c. vt .sol. fa. .d. re .la. sol, E la mi, f. fa vt, g. re sol vt, a. mi. la re, .b. .fa. [sqb]. mi. .c. fa sol, .d. sol la.] [WYLMUSI 03GF]

Nota quod introducciones musice propterea puerorum manibus commendantur. vt eam semper manibus habeant Quod enim manu traditur obliuioni tonale non dimittitur Idcirco vero sinistro pocius quam dextere committimus hanc artem quatinus cordi vicinius adhereat et primus imprimat Cor enim in sinistro latere phisici protestantur Quicquid. eciam nobiscum iugiter ferre solemus leue magis quam dextere commendamus. Quod si moralis tam magis placuerit. cum per sinistram vita presens accipitur per dexteram vero futura recte musica presens in luctu plena est in sinistra ponitur que in presenti vita tantum exercetur Futura vero musica gaudio plena nichil doloris habens admixtum dabitur illis qui de leua in dexteram meruerunt commutari.

Voces autem grociores sunt. hoc est grociores in sono congrue digito. grociori et grauiori scilicet polici. set et subsequencium digitorum radicibus inscribuntur. Graues enim voces acutarum radices sunt. Acute vero voces quando in altum proficientes subtiliores efficiuntur vox et acutior recte digito minimo et summitatibus sequencium digitorum traduntur. Superacute vero voces. hoc est acutissime que cantoribus autem accessum.

[f.[[4]]6v] Qui fuerunt inuentores artis musice. vel qui eius vsum tradiderit ecclesie. vel vnde dicatur musica: Capitulum primum.

Huius artis inuentore; Greci dicunt Pytagoram. Alij vero Linum thebeum vel thetum. et Amphion. et Orpheum. primos in hac arte claruisse contendunt Set hijs omnibus Moyses indicens silencium; musice repertorem dicit fuisse Thubal. de scripture Chaynan ante diluuium. Ipse inquit fuit pater canencium cithara et organo. Dicitur autem musice artis proporciones ex sonitu malleorum fratris sui Thubal Chain qui faber erat ferarius inuenisse; sicut legitur in libro geneseos. Post multa vero tempora cum inter grecos musica floreret transtulit eam Boecius de greco in latinum. sicut et arismetricam. Set huius artis vsum cum non haberet ecclesia; beatus Ambrosius. et post eum papa Gregorius. gradalis et Antiphonarij. necnon et ympnorum modulaciones ecclesie tradiderunt Dicitur autem musica. a Moys quod est aqua; sine cuius humore non potest exerceri. Vnde et Moyses appellatus est; quia de aqua Nili fluminis est assumptus.

Quid valeat musica; Capitulum secundum

Musica sicut ait Macrobius in Sompnio Scipionis; dat sompnos. adimitque necnon et curas inmittit et retrahit. Iram suggerit. clemenciam suadet. corporum quoque morbis medetur; sicut apparet in Saule citharizante Dauid. Quid mirum si inter homines musice tanta dominacio. cum aues quoque vt lucinie et cingni alie que id genus cantu veluti quadam artis disciplina exerceantur. nonnulle vero vel aues vel terrene. vel aquatiles belue vel delphini inuitante cantu sponte in rethia decurrant. Eciam pastoralis fistula; pastum progressis. et quietem imperat gregibus. Omnis enim anima musicis sonis capitur. et ita de linimentis canticis occupatur; vt nullum sit tam inmite. tam asperum pectus. quod non oblectamentorum talium teneatur affectu. Nec solos mortales. sed ipsos angelos huiusmodi [f.[[5]]7r] suauitatibus intentos crediderim; si pietas et deuocio cantui suffragantur. Non ergo mirum si et noui testamenti patres hanc solam de septem liberalibus disciplinam tam necessariam. tamque spiritualem sibi specialiter vendicauerint; et vsibus ecclesie manciparint. Cetere namque quasi pedisseque sunt Hester et Ancille fluitancia domine sue vestimenta recolligentes; set hec sola methematice disciplina ceteris nobilior lassum regine caput sustinet et demulcet.

Cur voces musice litteris commendentur. et cur non nisi septem Capitulum tercium

Voces musice quia scribi non possunt. antiqui musici caractaribus ne memoriam possent effugere signare censuerunt sicut actenus in tabula Boecij manifestius declaratur. Moderni vero latinorum peregrinis caractaribus propter simplices erasis: domesticis pocius eas litteris tradiderunt. eisdem videlicet quas singulis ebdomade diebus in Kalendario deputauerunt. scilicet a. b. c. d. e. f. g. Ideo septem vero tantum litteras in hoc negocium sumere sanxerunt; quia videlicet septem tantum sunt Virgilio testante vocum discrimina. Ipsa quoque natura testis est. octauam vocem non alteram esse quam primam. quamuis ista grauior illa sit acucior.

Cur .[Gamma]. greca littera. latinis preponatur; et cur pocius illa quam alia Capitulum quartum

Sicut superius dictum est. Greci nobis in hac arte ducatum prebuerunt; et ab ipsis eam per manus Boecij mutuauimus Dignum proinde fuit. vt pro gracia reddentes graciam grecorum litteram prefigeremus; quatinus ipsi preposita quasi ducatus officium prestet. sicut et ipsi Greci nobis fuerunt in hac erudicione ductores. Propterea vero [Gamma] gamma ponitur magis quam alpha vel betha vel quelibet alia; quatinus G latino. quod loco ponitur octauo congrue respondent. Nichil enim differunt in sono .G. latinum. [Gamma] gamma grecum et Gimel hebreum. Oportuit igitur vt quemadmodum in alijs litteris redeunte voce redit et littera cum sit eadem octaua. que prima tam vox quam littera sub se respiceret .g. litteram sibi similem. cui fuerit octaua. [f.[[5]]7v] Nota tamen quod b mollis ab hac proporcione redditur extranea. licet enim B graui respondeat in figura. non tamen illi respondet B grauis in armonia. set ipsius collaterali [sqb] quadrate; que magis noscitur intensa. Cum vero alia bb molli que superatucis iungitur; tam vocis ydemptitate. quam littere potestate concordat. Potest eciam per falsam musicam. proporcionis huius regula falsari. cuius dissolucionibus irregularibus moderni musici nimium delectantur.

Cur vsque ad numerum decemnouenalem littere repetantur. Capitulum quintum.

Notandum quod antiqui musici. quindecim tantum vocibus vtebantur. duplici dyapason videlicet sicut quedam Boecij formule testantur; in quibus principium sumit a. Proslambanosmenos. quod nos A grauem dicimus et in Mesen. hoc est in a. acuta primum terminat dyapason

[London, British Library, Lansdowne 763, f.7v,1] [WYLMUSI 04GF]

Ab hinc incipiens alterum dyapson. finit in Netheyperboleon. hoc est in aa superacuta; sicque monacordum suum cum quindecim vocibus consummat. Set moderni cantuum multiplicitatibus consulentes. vt singuli tam graues quam lasciui. tam plagales quam auctenti. sufficienter intendi possent et remitti; predicte duplici dyapason dyapente supposuerunt incipientes. a [Gamma] greco. et terminantes in dd. superacuta.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.7v,2] [WYLMUSI 04GF]

non quia maluissent superhabundare quam deficere; set quia nec superhabundare nec deficere voluerunt. Fecerunt sub hoc numero decemnouenali disposicionem que neque sine incomoditate contraccior nec sine superfluitate posset esse prolixior sicut clarebit in sequencibus cum de tonis tractabitur.

Cur modis varijs littere formentur in monocordo. vt quedam maiores. quedam minores. quedam quadrate. quedam rotunde. quedam vero duplices depingantur. Capitulum sextum

Quoniam dignius et solidius est fundamentum. quam subsequens edificium. non incongrue littere que velut in fundamento ponuntur fabrice musicalis. maiores ac forciores sunt quam littere subsequentes. In eandem racionem concurrit; quod in forma quandam quadraturam pretendunt. Res enim quadrata quocumque vertatur latere stabilis [f.[[6]]8r] perseuerat. Septenarius autem secundus. congrue minor describitur. quia videlicet vox ab ymys incipiens. et sursum legitimis gradibus ascendens. quo magis in altum protenditur. eo subtilior et acucior efficitur. Rotunditatem vero quantum natura patitur. imitantur hee septem littere; quia sicut rotunda queque. quamlibet in partem facile rotantur. sic istarum voces inter graues. et superacutas constitute. nec has. nec illas pro libitu canentis adeunt et vt ita dicam licenter vtrobique cum voluerint hospitantur. Quatuor littere que supersunt ideo duplices et quasi biuentres figurantur. quia bis dyapason cum grauibus reddere comprobantur. Nempe quelibet imparum. tercio posita duplicem consonanciam vel vocis idemptitatem reddit ad infra. Acuta vero g quamuis in sono duplicem cum [Gamma] greco dyapason resonet Vnde eciam quodammodo duplex est. licet hoc ex natura magis habeat quam ex industria; pro eo tamen quod in proprietate latina non nisi bis ponitur in isto tetracordo non annumeratur Et ne proprium tibi capitulum cudere cogar cur alie graues. alie dicuntur acute. quedam superacute littere nuncupantur; quicquid in isto capitulo supradictum est. pro quouis huius nodo soluendo facere videtur. Quisquis enim decemnouenalem litterarum disposicionem cantando legitimis gradibus voluerit ascendere. necesse est vt ab ymis inchoet. quatinus ad suppremam cum minore difficultate pertingat. In primis itaque grauior est vox et grossa. post intensior et acuta. demum tenuis efficaciter et superacuta hoc est acutissima.

Cur note sillabis istis attribuantur Vt. Re. Mi. fa. sol. la. Capitulum septimum

Cum videantur littere pretaxate notis seu vocibus exprimendis sufficere potuisse. quia videlicet scribi soni non possunt. que fuit necessitas illas sillabas Vt. Re. Mi. fa. sol. la. litteris copulare? Ad quod dicendum. quod sillabas istas moderni litteris apposuerint. pro distinccione tonorum et semitonorum; maxime quod propter b mollem. que cum [sqb] quadrata. locatur. Si quis enim per quamlibet duarum b [sqb] cantare vellet. et non essent ibi note siue sillabe. que tonum discernerent a semitonio. cum per vtramque cantari possit. non nisi modulando [f.[[6]]8v] .b. mollem posset a quadrata distinguere; nisi forte cognomina simul poneret mollem scilicet vel quadratam litteram vocans quod nimis esset absurdum. Nunc autem siue modulacione siue motiuando poterit hec ab illa per sillabas istas distingui. fa. mi. Sciendum tamen quod ab antiquis grecorum musicis. sicut testis est auctor Boecius et modernus Guydo iunior commemorat; non solum toni singuli. set et vniuersi soni singulas aut binis notulis seu caractaribus erant signati. per quas non solum [esset add. supra lin.] toni cantus. set eciam tonus a semitonio liquido poterat discerni. sicut hactenus eiusdem Boecij formula testatur. que singulos per ordinem tonos quindecim notulis dupliciter annotatos ostendit. Alijs quippe notulis exprimitur ibi Dorius id est primus tonus. atque alijs Ypodorius id est secundus tonus. alijs. Lidius; alijs. Ypolidius. alijs Figiuns. alijs Ypofrigius alijs Mixolidius alijs Ypermixolidius Propter saltus vero coniunccionum. Semiditoni. vel Ditoni. vel Diatesseron. vel Diapente. de quibus postmodum disseretur; oportuit et altrinsecus notarum ponere vocabula. que vel ad ipsas. vel vltra ipsas possent transsiliendo migrare sic. Vt mi. Re fa. Re sol. Re la. la fa. la mi. sol re. mi vt. et cetera. Sumpta sunt hec notarum nomina de metro illo dactilico saphico pentametro scilicet Vt queant laxis resonare fibris. De singulis enim comatibus huius ympni. sumitur sillaba prima et note nomen efficitur. sic VT queant laxis REsonare fibris MIra gestorum FAmuli tuorum SOLue polluci LAbij reatum Sancte Iohannes Quod traditum reor primitus a Guydone seniore qui hunc versum ponit in musica sua. varijs eam cantibus exempli causa nobilitans.

Cur non nisi sex note nominibus designentur. cum sint septem vocum discrimina. Capitulum octauum.

Queri potest. Cur sex tantum voces vocabulis exprimantur Cum enim sint septem vocum discrimina. videtur auctor nomini tenacitatis argui posse. quod vocem septimam proprio non signauerit vocabulo. presertim cum totidem sint in predicto versu particule; vt vltimi comatis sillabam primam. septime voci retribueret. sic Sancte Iohannes Cum itaque ceteris sillabis. sic hec sillaba dissimilis. sicut a ceteris vocibus differt vox septima quid queso deliquit [f.[[7]]9r] vltima metri particula. ne primam ipsius sillabam nota septima sortiretur. sicut et ceterarum sillabas primas cetere sorciuntur. Set breuiter et leuiter respondetur quod cum naturaliter in passu septimo vel si Tritonus occurrerit in octauo semper occurat semitonium. quod videlicet ex hijs duabus notis fa et mi. constuitur. eadem nota necessario redibit in septimo Si enim in septimo passu semitonium redeat; in sexto redditur tibi mi et in septimo fa Si vero passus octauus interueniente tritone semitonium fecerit. omnia quidem notarum expensa sunt vocabula. set velis nolis nisi falsam musicam fabricare volueris in septimo passu reuertitur prima nota semitonij scilicet mi si dispocisio fuerit intensa. Si vero fuerit remissa. dabitur tibi fa que nichilominus sub se faciet semitonium. Decuit eciam quatinus iste note. propter quas specialiter instituta sunt illa vocum nomina; totidem supra se quot et infra velut in obsequium notas haberent proprijs designatas vocabulis. Habet enim mi sub se duas re et vt Similiter et fa supra se duas sol et la.

QVid faciant mutaciones notarum. Capitulum nonum.

Quemadmodum corij siue panni sutoribus euenire solet. vt deficiente materia. corium corio. vel panum panno consuant vt longius extendatur; sic vbi disposicionis intensio vel remissio notarum transit vocabula. necesse est eadem quasi consuetudo repetere. Talem vero notam deficienti decuit subrogare. que posset illius defectum longius procedendo supplere. Hinc est quod semper cum hac voce la que non potest altius per se procedere talem notam reperies. que quatuor ad minus pro illa passibus ascendat sic la mi. fa sol. la. Similiter et hec vox vt que per se nusquam potest descendere; talem possidet collateralem. que pro ipsa valeat ad minus per gradus quatuor deponi vt fa. mi re. vt Excipiuntur gamma grecum id est dd superacuta quorum primum nec potestatem nec necessitatem habet descendi. sicut nec sequens ascendendi. Cur autem nusquam reperiantur in eadem littera la et vt videlicet. vt ex eis facta mutacione. recuperare possent quicquid amiserant id est iterum per sex gradus ascendere [f.[[7]]9v] vel descendere; manifestius in consequentibus apparebit cum de mutacionibus fuerimus expediti

Regula de mutacionibus inueniendis verissima. Capitulum decimum

De mutacionibus vniuersis generaliter notandum est. et memorie firmiter inprimendum. quod mutaciones semper illuc tendunt quo prolixius vel liberius habent spacium discurrendi. Secunda nota vero mutacionis optinet principatum. Prima quodammodo deuicta quippe que deficienti nec procedere valenti pro subuencione supponitur. Si igitur illa nota secunda plures habeat voces seu notas in ascensu quam in descensu. non est dubium quin ascendens ediuerso si plures habeat in descensu. descendens est. Pares autem non potest habere; quia cum sit notarum par numerus. Sex enim sunt notarum vocabula; necesse est impares habeant passus. In numeris namque paribus nichil inuenis medium. quod possit altrinsecus equalante respondere. sicut Diametrum in circulo. quia hoc inparis numeri singulare priuilegium est. Verbi gracia. Mutacio prima. D grauis; que est sol re non nisi per vnam notam que est vt posset descendere; cum per quatuor valeat ascendere sicut sol re. mi fa. sol la. vnde ascendens esse conuincitur. Idipsum intellige de illius contraria Re sol. que quia descendere valet per quatuor passus ita Re sol. fa mi. re vt. cum per vnum tantum possit ascendere. Re sol la proculdubio descendens esse probatur. Hec tibi regula sufficiat ad mutaciones illas que de notis naturaliter sibi iunctis compacte sunt videlicet Re vt. vt re. mi re. Re mi. Sol fa. fa sol. sol la. La sol. De quibus apud rudes ac nouicios cantores. solet esse controuersia putantes quod si descendat vna; debeat eius contraria sursum ascendere. sicut in alijs mutacionibus contingit. Set hec regula manifestiue probat quatuor primas ascendere debere Re vt. Vt re. Mi re. Re mi. Quia videlicet omnes. plures habent ad ascendum passus quam ad descendendum. quippe cum prima penitus non possit. Secunda; et tercia. per vnam. Quarta; vero per duas tantum notas possit descendere. Ascendere vero possint prima. per quinque passus. Secunda et tercia per quatuor Quarta. per tres [f.[[8]]10r] econtrario per eandem regulam probabis quatuor vltimas descendere scilicet sol fa. fa sol. sol la. la sol. pro eo quod plures habent passus infra se quam supra. Tercia namque non potest penitus nusquam ascendere. cum per quinque notas descendat. Secunda et Quarta; cum per vnam tantum possit intendi quatuor notis remittuntur. Prima cum duabus valeat intendi tribus vicibus relaxatur.

Quod in .b. acuta. vel superacuta. nulla sit mutacio. Capitulum vndecimum.

Nota quod in .b. acuta vel superacuta nulla sit mutacio. triplici de causa. [Prima racio. in marg.] Primo; quia modicus vel nullus esset questus ibi mutacionem creare. cum sit inter illas duas notas scilicet fa et mi. spacium perparuum. videlicet semitonium qua dimensione nulla minor est in nostra dumtaxat qua nunc vtimur musica. [Secunda racio. in marg.] Secundo; quia si ibi mutaciones fierent. vel duo iungerentur semitonia equalia sic ascendendo .mi fa. fa mi fa. quod esset difficillimum vel penitus inpossibile. vel sex toni iungerentur in descensu. nullo mediante semitonio; quod non minus esset absurdum vel difficile. cum naturalis musica semper in tercio vel in quarto passu. set et falsa musica velit nolit in quinto semitonium requirat. quod tonorum rigorem et asperitatem valeat temperare. Siquidem descendens ab E. acuta vsque ad [Gamma] grauem nullum faceret semitonium quippe cum per mutacionem que fieret in semitonium. verteretur in tonum vel certe duo pariter iungerentur semitonia equalia. Primum: ab .c. in [sqb]. Secundum: ab ipsa [sqb]. in A. acutam. Sic que descendent cantus ab E acuta in [Gamma] grauem. la sol. fa mi. mi fa. mi re vt. Nota quod dixi semitonia equalia propter genus musice enarmonicum. quod teste Boecio. tonum diuidit in duas dyeses id est duo semitonia set inequalia. quia maius et minus; cum tonus in equalia diuidi non possit penitus. Sex vero toni. sic descenderent ab E. acuta in [Gamma] grauem. Mi re. vt sol. fa.mi. re.ut sol.fa. [Tercia racio in marg.] Tercia vero causa est; Cur in predictis b. bb sit nulla mutacio. quia cum per interiectam [sqb] litteram. separentur hee due note fa et mi. non dicitur enim b. [sqb]. fa mi set b. fa. [sqb] mi mutacionem nullam facere debent. quia non sibi coherent sicut in alijs litteris vbi mutaciones cetere procreantur.

[f.[[8]]10v] Cur iste due note. la et vt. nusquam ponantur in vna littera. nec note facientes ditonum vel semiditonum scilicet la fa. et mi vt. vel fa re. et mi sol. Capitulum duodecimum.

Supradictum est quod mutaciones ideo reperte sunt vt alicui note deficienti. nec ad locum debitum transire valenti possit alia succurrere Cum ergo talis vt dictum est debeat deficienti substitui. que longius proficiendo magis cantum promoueat. Videtur quod hac nota la deficiente. debeat hec nota vt ministrare subsidium. que sic eam quodammodo resuscitare possit. vt quicquid amiserat ad integram rescituat. Tunc enim tantumdem poterit intendi cantus; quantum prius fuerat intensus. Ad quod dici potest breuiter. quod in hac naturalis musice disposicioni consultum est. que quatuor simul positos tonos non recipit .quod. vtique fieret. si post hanc notam la. que duos tonos habet sub se scilicet fa sol et sol la duo nichilominus alij toni per illam sequerentur mutacionem sic la vt. re mi. Quartus enim tonus magnam faceret in naturali musica dissonanciam. Idcirco nunquam in eadem littera simul inuenies vt. cum la. set semper in littera subsequente vel precedente excepta dd superacuta; in qua hec nota la non habet vt precedentem nec subsequentem. similis est causa. cur non in eadem littera ponantur ille note vt mi vel fa la que faciunt inter se ditonum. sicut nec ille re fa vel mi sol que faciunt semiditonum. Ex illis enim que ditonum faciunt per mutacionem fieret quadritonus; quem musica naturalis abhorret. Ex illis vero que creant semiditonum. non minor emergeret per mutacionem discrepancia. Semitonium quippe quod tercio passu vel quarto fieri debet; semper in passu secundo rediret totidem que fierent semitonia. quot toni; Quod studiosus lector facile comprobabit.

Quod tripliciter cantus discurrat. Capitulum tercium decimum

Tribus modis tanquam regulis. omnia cantuum genera reguntur. videlicet [sqb] quadrata. quam quidem [sqb] duram nuncupant propter eius contrariam b mollem. Proprio cantu; quem naturam dicunt. et b molli. [sqb]; [B in marg.] quadrata ter incipit scilicet in [Gamma] et in duabus G. g Natura vel proprius cantus bis incipit in C et in c. b; mollis bis [f.[[9]]11r] incipit in F et in f Tres iste species siue regule cantuum tribus musice generibus videntur arridere. quibus vtebantur antiqui; que sunt Enarmonicum Cromaticum. et Dyatonicum. de quibus ita dicit Macrobius auctor in supradicto libello de sompnio scipionis. Cum sint melodie musice; tria genera; Enarmonicum. Cromaticum. Diatonicum. Primum quidem propter sui difficultatem vb vsu recessit. Tercium vero est in fame mollicie. Vnde Metium id est Diatonicum. mundane musice doctrina platonis ascribitur. Hec Macrobius. [B in marg.] [sqb] quadrata seu dura quam sola b mollis genuit differencia. videtur Enarmonico generi respondere. quod propter sui difficultatem. quia videlicet constat ex dyesi et dyesi scilicet ex duobus semitonijs et ditono. dicitur in dissuetudine abisse. Siquidem b mollis; tantas in nostra musica. difficultates generat; vt rudes cantores sepius in eam discrepando more cecorum in parietes inpingant. Quam tamen quadrata [sqb] superueniens eliminat. et eius cantum conatur in suum genus quasi mutata natura redigere; difficultatem magis dupplicat quam radit. dum reluctantem quodammodo cantum de tramite iam arrepto. violenter ad alteros calles inflectit. B mollis que nomen ex re trahit. quia cantum mollificat. Cromatico generi videtur alludere. quod et ipsum. propter infamem molliciem. lasciuos que progressus ab vsu recessit ecclesiastico. Tres quippe dyeses id est tria semitonia simul iungere consueuit sicut docent plures tabule Boecij. Proprius cantus siue naturalis bene congruit generi Diatonico. quod solum propter naturalem tonorum. semitonorumque disposicionem. moderatamque suauitatem sibi vendicat vsus ecclesiasticus. Hoc enim genere quicquid in ecclesia canitur noscitur esse compositum. Duobus namque tonis et semitonio. vel tribus tonis et semitonio suauiter ac moderanter incedit.

Quare species ille. taliter fuerint ordinate. Capitulum quartum decimum

Dignum questione videtur. quod [sqb]. quadrata primo loco ponitur cum verisimile sit natura precedere debuisse. Cum enim sicut inferius dicetur .b. mollis moderna sit et quasi nouicia [f.[[9]]11v] et propter illius differenciam .[sqb]. quadrata nominetur. et in cantibus proprietatem sorciatur .b. quidem mollis vt dignum est vltima ponatur in ordine [sqb] vero quadrata. quam nouiciam facit causa. secundaria; loco debuit poni penultimo. Natura vero que prius erat et prima venerat. primo loco debuit collocari. Item. Cum sedes ipsius [sqb] quadrate nouem gradibus a [Gamma] greco disparetur. et senarius notarum numerus in F principium sumens ad ipsam minime pertingat. quid pertinet ad eam locus primus in quo proprietatis vel iuris nichil habere videtur. Set ad hoc breuiter respondetur. quod dum species ille seu regule cantuum. completis septem vocum differencijs. iterum renascantur in octaua voce similis et littera. que non alia quam propria. si natura poneretur in [Gamma] greco; poneretur et consequenter in duabus G. g. latinis. et sic in nature sortem caderet hec nota Mi. in .b. acuta que [sqb] quadrate [possessio in marg.] peculiaris est [sqb] vero quadrata nature locum suscipiens. et in duabus C. c. principium sumens. dum finem faceret in a vel in aa prius expiraret. quam ad sedem suum pertingeret. Quia vero locus ipsius proprius est post .a. acutam vel superacutam; talem quoque notam gerit id est mi. que cum fa. semitonium reddat. necesse est vt species eius principium sumat in G et in g. Quibus cum [Gamma] grecum respondeat in ydemptitate vocis carecteris et progressionis. consequenter debuit in ipsa species eadem collocari. vt quamuis in ipsa progressione nequeat ad sedem sue proprietatis attingere; in secunda tamen et tercia progressione congruenter ad ipsam tercio passu perueniat.

Cur inuenta fuerit .b. mollis. Capitulum quintum decimum.

Nota quod b mollis hac de causa reperta est a modernis et introducta; sicut Guydo iunior testatur F littera tam grauis. quam acuta cum notam haberet inicialem videlicet vt sicut et g. vel c. graues et acute. cantus eciam fieret vniformis naturaliter sine [sqb] quadrate vel b mollis aliqua mensione; quasi murmurare videbantur. quod in quarto passu consonanciam dyatesseron [f.[[10]]12r] non inueniebat sicut et cetere. Set duricia tritoni prepedite. ceteris asperior incedebat sic Vt re. mi re. mi fa. sol la. cum cetere sic ascendent. Vt. re. mi. fa. sol. la. Quia igitur F cantuum pollebat frequencia. pro eo quod accessibilis est littera. graues et acutos cantus mediocriter temperans; concessum est ei sicut et in alijs. in tercio passu semitonium. Nec solum. set et tritonus ipsius arbitrio relinquitur. vt nichilominus per eum si necesse fuerit; eat cantus et redeat. In quo pre ceteris priuilegiata est hec littera; quanuis et aput veteres Paramese. quam nos dicimus .b. acutam. vtramque notam haberet. vt. a. Mese. vsque ad Paramese id est ab a. acuta in b. acutam. nunc tonus. nunc semitonium. per disiunctum et coniunctum fieret sicut hactenus in Boecio reperitur. Set hoc forsitan a successoribus eorum fuerat intermissum; ideoque nunc per b mollem vocabulum ad medium reuocatur. Igitur nota semitonium faciens cum a acuta; Dyatesseron vero resonans cum F graui. pro quo specialiter murmurauerat. eadem F. b. acute debuit assignari. Set vt tonus a semitonio distingueretur. hec nota fa. semitonium faciens cum a quia cantum mollificat. qui prius per tonum durius incedebat; b. mollis nomen accepit. eidem littere competenter ad hoc formate supposita. Nota vero tonum resonans scilicet mi quia sonum durum facit et asperum. littere sue quidem sicut prius set ad differenciam b. mollis taliter quadrate .[sqb]. congrue supponitur. Huc accedit. quod per interiectam [sqb]. sequestrantur hee due note ne sibi cohereant. quamuis in vna habitent mansione; quatinus vnicuique voci competens sibi littera presideat sic b. fa. [sqb] mi. Nec mireris quod b mollis aduenticia .[sqb] quadrate preponitur. non enim dicitur .[sqb] mi. b fa. set .b fa. [sqb] mi. quia minus est spacium semitonij. quod facit a cum b molli; quam toni quem facit eadem a cum [sqb] quadrata. Siquidem cum ista tonum facit sic re mi cum illa vero semitonium scilicet mi fa. Igitur hec nota fa vicinior ei fit in sono quam hec nota mi. Prior ergo debuit poni; que prior est in vocis proporcione.

De maiori semitonio. vbi et vnde. soleat procreari. Capitulum sextum decimum.

Quia vero de maiori semitonio supra fecimus mensionem. et oportebit [f.[[10]]12v] nos in subsequenti tractatu cum de consonancijs agetur de minore dicere semitonio. libet hic pretermittere de semitonio maiori. vnde vel vbi soleat procreari. quoniam quidem nunc de b molli materia disputamus Maius igitur semitonium quod humana voce non facile comprehenditur; ex toni parte quinaria generatur. Cum enim tonus vt inferius dicetur proporcionem teneat epogdoam id est super octonariam videlicet nouenariam; et nouenarius duas equas non recipiat sectiones. quisquis eum in duas partes equalitati viciniores secuerit; in quaternarium necesse est et quinarium diuidatur. Quaternarius igitur nostro tribuitur semitonio scilicet minori quo nunc vtimur. Quinarius vero maiori semitonio preseruatur. Locus autem maioris semitonij. bis tantum reperitur in monocordo. Non inter sedes litterarum diuersas vt fieri solet in alijs coniunccionibus siue consonancijs. set in b acuta et bb superacuta. Illud namque spacium quod vtrobique est inter b mollem et [sqb] quadratam vel pocius earum notas fa. et mi. quamuis in eadem sede locentur; maius facit semitonium. Et miro modo maius est illud spacium quod est inter litterae seu notas eiusdem sedis quam minoris semitonij spacium quod fit inter duas sedes immediate coniunctas. Notandum vero quod hoc maius semitonium si ad notarum vocabula fiat respectus. non sicut cetera minora semitonia iuxta ordinem notarum sursum dirigitur. set pocius deorsum inclinatur In ceteris namque semitonijs in arsi id est in eleuacione Prior est mi quam fa sicut et in thesi id est in deposicione; prior est fa. quam mi. In hoc vero semitonio maiori contra notarum quidem vocabula. set non contra sonorum ordinem. versa vice hec nota fa que secundum thesim superior esse debet inferius est locata. Hec autem nota mi. que debet esse inferior [in add. supra lin.] arsi superius collocatur. et est vicinior .c. acute. sicut hec nota fa. vicinior est a acute. Verumptamen quia iste due note sunt in eadem sede. videtur quia simplicibus quod neutra sit alcior vel inferior altera. Semitonium istud quod est inter eas non in altitudine perpenditur; set in obliqua quadam latitudine. Obliquam dico vero latitudinem [f.[[11]]13r] quia prius nominatur hec nota fa quam hec nota et alcior est vel inferior vna quam altera. tam sono vocis quam loci posicione; licet ordine retrouersa. [De tribus semitonijs coniunctis. in marg.] Sunt igitur ibi tria semitonia immediate coniuncta. maius videlicet in medio. et duo minora quasi reuerenter altrinsecus collocata Set duo minora de sede in sedem. per Arsim et Thesim ordine migrant legitimo. Maius vero non de sede in sedem alteram; set a nota in notam sibi proximam obliquo tramite mensuratur. [primum semitonium. in marg.] Primum namque semitonium minus fit ab A acuta in b. mollem hoc modo

[London, British Library, Lansdowne 763, f.13r,1] [WYLMUSI 04GF]

[secundum semitonium. in marg.] Alterum vero semitonium. minus fit a .[sqb] quadrata in .c. acutam sic.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.13r,2] [WYLMUSI 04GF]

[tercium semitonium. in marg.] Semitonium vero maius in medio collocatum; fit a b molli. in [sqb]. quadratam vel pocius in eorum sonos. Quod tamen regule vel spacij distinccione non poterit assignari. set nec vnius hominis voce facile comprehendi. Verum ex duorum hominum vocibus ita poterit comprobari. Incipiantur due voces duorum hominum a se inuicem disiunctorum. ita vt neuter impediatur ab altero. et iudex illarum vocum duarum sit in medio. Incipiantur ambe voces eodem sono in a acuta. Set vna incipitatur in hac nota re. altera in hac nota mi. Deinde ascendant ambe voces non simul set vicissim vt facilius discernantur passibus simplicibus. Altera per tonum de re in mi. Altera vero per semitonium de mi. in fa Mox ibi videbitur maius semitonium inter duas vltimas voces scilicet inter mi. que processit de re et fa que processit de mi. Set hec facilius et apercius in duabus fistulis organicis poterunt explorari.

Quod quatuor dimensiones sunt inter .a. et .c. acutas. Capitulum septimum decimum

In eo igitur spacio quod est inter a acutam et .c. acutam dimensio apparet quadrifaria. Sunt enim ibi dimensiones due naturales. et due quodammodo violente. [dimensio prima naturalis. in marg.] Et naturalium quidem dimensionum. prima facilis est et notoria; Altera; difficilis et simplicibus. ignota. Vterque tamen equipollent in quantitate. et semiditoni faciunt consonanciam. Prima que facilis est et notoria. transit ab a in c. per [sqb]. quadratam sic

[London, British Library, Lansdowne 763, f.13r,3] [WYLMUSI 04GF]

vel per .b. mollem sic

[London, British Library, Lansdowne 763, f.13r,4] [WYLMUSI 04GF]

Qui duo semiditoni licet [f.[[11]]13v] differant in composicione. quoniam prior componitur ex tono et semitonio. secundus; ex semitonio et tono. non tamen differunt in quantitate

[London, British Library, Lansdowne 763, f.13v,1] [WYLMUSI 04GF]

Secunda dimensio que pro sui difficultate simplicibus est ignota; transit itidem ab a. acuta in c acutam per tria supradicta semitonia. Quorum infimum et suppremum minora sunt quibus nunc vcimur in genere Diatonico. [Quid sit Diatonicum. vel Cromaticum. post in Tonali inuenies. in marg.] et sunt naturaliter sursum porrecta vt ab a acuta. in b. mollem. sic

[London, British Library, Lansdowne 763, f.13v,2] [WYLMUSI 04GF]

Item a [sqb] quadrata; in c acutam sic.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.13v,3] [WYLMUSI 04GF]

Tercium vero quod interiacendo latet. maius est semitonium. cuius vsus est in genere Cromatico quo non vtimur. quia nec regule nec spacij. discernitur argumento.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.13v,4; text: fa. maius semitonium. mi.] [WYLMUSI 04GF]

Non enim manifeste sursum porrigi valet per se. cum in eadem sit. set contracta quodammodo et obliqua lacitudine mensuratur. Verum quando fit semiditonus inter a et c. occulte maius semitonium cum duobus minoribus per numeros musicos subleuatur. Est enim vt predictum est maius semitonium inter duas notas eiusdem sedis scilicet b acute; que sunt. fa et mi. Quarum differencia facilius et euidencius in duabus fistulis organicis. vel in duabus citharis. vel vitulis; quam vocis humane perpenditur instrumento. Horum trium semitoniorum; dimensio particularis videlicet vt singula per se formentur; vocis humane non subiacet experimento. quod faciant semiditonum. sicut tonus et semitonium. Quis enim facile vel duo minora omnibus nota. ne dum tria pariter sua voce sine errore valet exprimere? Restat igitur vt numerorum proporciones interogemus; ex quibus constat semiditonus. Tonus; nouenariam tenet proporcionem. Semitonium vero minus; quaternariam. qui numeri simul iuncti tredecim faciunt. Hoc modo. constat semiditonus. Interogentur ergo tria predicta semitonia; si numero tredenario concurrant. Primum minus semitonium; quaternaria proporcione subsistit. Maius vero quod in medio est; quinaria. Tercium nichilominus quod minus est; constat quaternaria. Iungantur ergo bis quaterni; cum quinario. et numerus tredenarius adimpletur. Due igitur dimensiones ille naturales; tonus videlicet cum semitonio. et tria illa semitonia licet in qualitate dissideant.

[f.[[12]]14r] in quantitate tamen equipollent. Due vero relique dimensiones quas diximus violentas longe a se inuicem tam qualitate quam quantitate disparantur. et neutra in proporcione cum semiditono concordat [dimensio que est violenta. in marg.] Prima enim ditonum facit. qui semiditonum excedit. Est enim tonus inter a acutam. et [sqb] quadratam vt re mi.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.14r,1] [WYLMUSI 04GF]

Et est nichilominus; tonus inter .b. mollem. et c. acutam vt fa sol.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.14r,2] [WYLMUSI 04GF]

Qui duo toni simul iuncti ditonum conscituunt [dimensio que est violenta. in marg.] Secunda dimensio violenta; fit ex duobus minoribus semitonijs. que non solum semiditonum non attigunt; set nec vnum tonum perficiunt. Bis enim quaterni; surgunt in octonarium; qui vtique nouenario minor est. Primum quippe semitonium huiusmodi mensionis. fit ab a acuta in b. mollem [mi. fa. supra lin.] sic

[London, British Library, Lansdowne 763, f.14r,3] [WYLMUSI 04GF]

Secundum; fit a [sqb] quadrata. in c. acutam hoc modo mi. fa.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.14r,4] [WYLMUSI 04GF]

Set has duas dimensiones merito diximus violentas. quia bis prima computacio maius semitonium. supra quam debet progreditur. Cum enim primus eius tonus; pertransiendo b mollem sibi vicinam. vsque ad [sqb] quadratam. que vlterior est. protenditur; secundus; per spacium iam dimensum rediens ad b mollem. transsit inde in c acutam. Et sic illud spacium quod est inter .b.[sqb]. quo constat maius semitonium; quasi per fraudulenciam bis mensuratur. Altera vero dimensio; nichilominus per fraudem conuincitur violenta. quia maius semitonium quod est inter .b.[sqb]. penitus pretermittit. Vnde nimirum non solum. semiditono; set et tono minor. esse probatur. Duo enim semitonia minora. tono minime coequantur.

Quot modis quassetur .b. mollis. Capitulum duodeuicesimum

Quassari solet .b. mollis in cantu tribus modis. videlicet per linee finem per aliam .[sqb]. superuenientem; et per incidentem mutacionem. Quociens namque finitur linea curta sit an longa. si rursus in alia linea per ipsam cantus discurrere debeat. eandem b. rursum noueris apponendam. Si vero species seu proprietas [sqb] quadrate superuenientis mutacionem fecerit nichilominus quassatur b mollis. nec per ipsam sine eius apposicione. testante Guydone iuniore debes iterum cantare. Quod inperiti notatores non aduertentes penitus obliterant. dum superindicate mutacioni .b. mollis speciem sine ipsius littere apposicione continuant.

[f.[[12]]14v] De Clauibus. Capitulum vndeuicesimum

Consequenter de clauibus tractandum est; Cur cantui preponatur queue illarum recipiende sint pro clauibus; que repudiande. littere que linearum capitibus affiguntur. ideo claues nuncupantur. Quia sicut clauis illius rei cui deputatur ingressum pandit. sic littere lineis prefixe tocius linee subsequentis manifestam tribuunt noticiam. Sine ipsis namque tanta in cantu nasceretur confusio. vt cui littere. que regula quodue spacium deseruiret in libris penitus esset abstrusum. sicut absque claue vana sit cum sera colluctacio. Quippe pro tono. semitonium; semitonium pro tono; pro coniunccionibus alijs. alie dicerentur. Hac de causa singule linee suas habent claues; vt visa claue possint ilico vicine littere tam superiores quam inferiores agnosci. Hinc est quod claues non in spacijs ponuntur; set in regulis. instar cauillarum cithare. vel alicuius instrumenti musici. que cordas sibi firmiter innexas cogente plectro. laxant vel tendunt ne per spacij latitudinem velut aere vacuo valeant oberrare. Harum clauium; tres tantum recipiendas arbitror videlicet .[ClefF]. c. g. quarum prima grauibus; secunda mediocribus et acutis; tercia acutissimis sufficienter preponitur. Congruit enim totidem claues esse cantuum. quot cantuum speciales proprietates. quatinus vnaqueque proprietas. suam clauem; tanquam possessionis sue moderatricem sorciatur Siquidem [ClefF] que b mollis habet principium; eidem b molli. morem gerere videtur. .C. vero nature notas inchoans. eidem nature seu proprio cantui noscitur respondere. Porro g. quadrate [.[sqb]. supra lin.] tenens inicia. videtur eidem .[sqb]. quadrate congrue deseruire. Verumptamen non semper proprietatem seu speciem suam. Clauis prosequitur. set alijs nichilominus superuenientibus proprietatibus obtemperat. verbi gracia. Si videris hanc clauem [ClefF] linee prefixam que .b. molli dicitur deseruire. non ideo necesse est vt cantus illius linee per .b. mollem discurrat. [Quod per philosophiam primum sic [Tau]. Aliter secundum doctores sic [signum] vt in principio alphabeti secundum tonale euidencius demonstratur .[Gamma].f.c.g. in marg.] Idem de ceteris clauibus intelligas. [[ClefF4,ClefG1 on staff4] in marg.] Vide quam sufficiens sit ille clauium numerus. quam clauium distribucio. Cum enim cantui cuilibet regulari. sicut postmodum dicetur quatuor regule cum quinque spacijs suis sufficere valeant ad lineam pernotadam. sola clauis [f.[[13]]15r] [ClefF] si suppreme linee prefigatur. in infima regula [Gamma] tibi litteram primam sub qua non est alia presentabit. [[ClefF1,ClefC3 on staff4] in marg.] Quod si volueris eandem clauem [ClefF] in infima regula ponere. nonne patenter supra eam in tercia regula clauis alterius sedes apparet? [[ClefC1,ClefG3 on staff4] in marg.] Si enim clauem mutare volueris; pones in supprema. vel in quacumque regula placuerit clauem c. Si .c. ponis in infima; terciam supra ipsam. clauis tercia vendicabit. scilicet g. [[staff4] in marg.] Ne enim possis in linea quantumlibet longa sine clauium regimine cantor oberrare. semper te clauis. ad alteram clauem vel ad metam quam transilire nequeas conducendo perducet. [ClefF] namque sicut prelibatum est suppremam tenens regulam [Gamma] metam sub se dabit intransgressibilem. Si [ClefF] tenuerit infimam; supra se dabit c. Si vero c. tenuerit infimam. supra se dabit terciam clauem g Iam vero si g. ponas inferius in regula penultima. videbis in supprema .dd. superacutam quam transuolare nequeas.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.15r] [WYLMUSI 04GF]

Ideo vero non in infima regula. set in penultima .g. clauis est ponenda. ne supprema regula musice metas transgredi velle videatur. si superacutas transierit Igitur cum post primam clauem [ClefF] semper in tercia regula clauem ponere possis cuilibet cantui sufficienter accomodam. quociens eciam volueris vnam alteri subrogare. quid opus est claues adulterinas fabricare videlicet D grauem. sub [ClefF]. A. acutam. sub c. sub g. vero e. acutam. vt totidem pene claues fiant quot regule? Sed tales profecto claues a rudibus notatoribus adinuente sunt qui vbi viderint clauem cantui propius incubare. si videlicet infra clauem vel supra. cantus paulo longius euagetur. vt illico regulas et spacia numerant vt ad clauem perueniant. Iccirco claues istas legitimis clauibus admiscent. vt cercius in via linee pedem figant. Set huiusmodi claues adulterine. longius a perfeccis notatoribus et cantoribus abiciantur. Illud autem de clauibus omnibus notarum memorie firmius inprimatur. quia semper in illa regula debent prefigi que subsequentem cantum vicinius circa se colligat. et a qua nulla necessitate diuellantur. Clauium quippe frequens mutacio. tardorum solet ingenia sepius hebetare.

[f.[[13]]15v] Quod b. mollis. et [sqb]. quadrata. non sunt inter claues computande. Capitulum vicesimum.

Nota quod b. mollis. et [sqb] quadrata nunquam sunt inter claues computande tamen quia sine regule cercitudine per inanem spacij latitudinem vagantur. tamen quia nunquam sine clauis alterius adminiculo; dominari possunt in linea. Necesse est enim vt alia clauis linee prefigatur. Preterea cum [sqb]. quadrata nunquam appareat nisi b mollis eam precesserit. b mollis autem non debeat apponi. nisi cum per eam fuerit canendum. numquid expectabitur illarum aduentus. vt non statim linee principio clauis alia prefigatur. cum nunquam sine claue canendum sit? Item cum mutua quadam concertacione sic ab inuicem subruantur vt vtraque fiat accidentalis. quis eas claues pronunciabit legitimas? Nisi enim b mollis in medium venerit. et vt ita dicam. duelli primos ictus dederit. [sqb]. quadrata minime subsequatur. vt materiam certaminis initi subministret. Que statim vt apparuerit aduersariam suam b. mollem. quasi molliter resistentem funditus prosternit. Interdum vero contingit vt prostrata b molli. resumptis viribus forcior resurgat. et [sqb] quadratam post victoriam triumphando deiciat. Igitur quia stabiles non sunt. claues esse non possunt. Item si cantus duplices quos dicunt organicos diligencius perscruteris .b. mollem sepe reperies in alienis regulis errantem. falsamque musicam fabricantem. quando videlicet in e. acuta. vel in [Gamma] graui semitonium pro tono. contra naturam. non tamen contra symphoniam statuitur. Hoc solum. de duabus hijs litteris .b.[sqb]. memoriter teneant notatores. quia nunquam poni debent nisi cum presens institerit mutacionis articulis. Statim namque debet eas subsequi mutacio. Quod si cantus linee finierit in .b. molli. rursusque in linea subsequente per eandem mollem. nulla interueniente mutacione canendum est; apponenda est littera b cum altera claue lineam gubernante. Si vero mutacio fiat de natura in [sqb] quadratam. vel econuerso de [sqb] quadrata in naturam. nulla propter ipsam littera mutabitur. aut addetur id est neque c. neque [sqb] Si vero mutacio fiat de b molli. in naturam. non ideo b mollis cassabitur. set ad ipsam redire poteris. sine ipsius littere apposicione. Item si [sqb] quadrate. [f.[[14]]16r] cantus finierit lineam. quamuis in eadem specie. sine vlla mutacione canendum sit in linea subsequente non erit necesse [sqb] quadratam apponere. donec per b mollem rursus quodammodo prelium concitetur. Item si linee cantus in [sqb] quadrata finierit et in linea subsequente per b mollem canendum sit sine mutacione ad lineam subsequentem progrediendum est. Et econuerso de b molli. in [sqb] quadratam. semper enim secundum speciem clauis lineam gubernantis incipiendum est cantare. omni potestate linee precedentis remota et mutacione postposita.

Cur alternatim littere ponantur in regulis et in spacijs. et cur [tantum supra lin.] quatuor regulis vtamur Capitulum vicesimum primum.

Littere monocordi propterea vicissim regulis et spacijs committuntur; quatinus a litteris litteras. voces a vocibus discernamus. Si enim sine regulis. littere vel note scriberentur. quis vnquam certos vocis gressus in tanta spacij latitudine figere. quis litteras a litteris. a notis notas possit distinguere? Nonne sicut auicule per inane voluntates aeris immensitatem metiri note viderentur? Si vero solis in regulis ponerentur. non minor oriretur confusio. dum regularum coaceruata multitudo visus acumen obtunderet. Siquidem cum plures cantus decem notas habent altitudinis. si quelibet nota suam haberet regulam. necesse foret eas strictum ponere ne cantus a littera sua subtus vel supra posita nimis elongaretur. Set quis tot regulas ita strictas. nullis pene spacijs distinctas sine morosa difficultate dinosceret? Item si solis regulis littere traderentur. quis a grauibus posset acutas. vel ab acutis superacutas tanta facilitate distinguere? Vt ergo possint ab acutis graues. a superacutis acute littere discerni. Vt videlicet que aput graues est in regula. aput acutas maneat in spacio. et que in acutis spacium tenet. in superacutis redeat ad regulam. congruebat vt alternis vicibus in spacijs et in regulis ponerentur. Simplicium quoque consulendum fuit hebetudini. ne vel solius [f.[[14]]16v] spacij latitudine de notarum sedibus redderentur incerti; vel pro regularum numerositatibus caligarent. Cur autem in cantu simplici quatuor tantum regulis cum quinque spacijs vtamur; paucis aduerte. Antiquissimi musici nullum tonum sinebant in altitudine spacium dyaposonicum transire. set omnes tonos intra numerum concludebant octonarium quatinus totidem notas haberet quelibet tonus. quot erant toni. Porro tonos omnes. in quatuor modis constituere; duobus tonis. modis singulis attributis. Quorum grauitatem moderni musici sequentes licet quosdam cantus vsque ad numerum denarium videantur extendere; non tamen per decem voces cantus eorum discurrit set per octo tantum; quia videlicet supprema vox et infima tangi quidem possunt. set in eis pausaciones raro vel nunquam fiunt sicut postmodum declarabitur in Tonali. Hinc autem numero vocum. sufficienter respondet numerus regularum quatuor cum spacijs suis. Quia igitur quatuor sunt modi cantuum siue manerie quatuor regulis vtimur in cantu simplici. Quia vero non nunquam decem notis vtimur; quinque spacia superaddimus eisdem cum regularum suarum adieccione sufficienter respondentes. Licet enim minor sit numerus nouenarius ad suscipiendum denarium. quia tamen raro contingit [ut supra lin.] ad numerum decem vocum cantus perueniat. multo vero rarius. vt hoc in vna eademque linea fiat. potest vtique si hoc euenerit; clauis in vicinam sibi lineam breuiter transmigrare. vel eciam in eadem linea vel alia. clauis altera subrogari. donec cantus ad congruentem regulis numerum temperato cursu descendat. [Defectus secundum quosdam Quia melius et conformius foret lineam superaddere quam clauem transponere. in marg.] Organici vero cantus seu cantilene quas dicunt sequencias nullius regule freno detente. que nunc ad abissos descendunt. nunc astra superuolare contendunt quatuor regulis nequeunt esse contente. quibus eciam quinque regule. pluribus in locis vix queunt sufficienter seruire. Hijs de musica manuali prout potui tractatis nunc ad Tonale propius accedamus Set ne lectoris intencio. nimia forte verbositate lassetur. sub alia distinccione. Tonale censeo subnectendum. Hinc autem distinccioni cantus succedat. in quo possit interim lector exercitando spaciari. et eorum [f.[[15]]17r] que supradicta sunt. maxime que de mutacionibus exempla certius explorare. Cui cantui sex versus attributos inueniet binos pro Grauibus. totidem quoque pro Acutis. binos itidem pro Superacutis. [pro Grauibus istos. in marg.]

Hac puer arte scies Grauium mutamina vocum.

Que quibus appropries nomina. quemue locum. [pro Acutis cantibus istos. in marg.]

Reddit versutas. versuta .b. mollis acuta.

Quas male dum mutas. mollia quadra putas. [pro Superacutis istos. in marg.]

Gutturis arterias. cruciat vox. alta b. mollis.

Difficiles collis. reddit vbique vias. [Collis dicitur altitudo superacutarum. in marg.]

Cantus; secundi toni in quo continentur mutaciones quatuor litterarum grauium scilicet C. D. E. F. Capitulum vicesimum secundum.

Vbi scriptum videris vacat; scito quod mutacio ibi ponitur non coputanda. set tantum pro cantu concituando.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.17r,1; text: Hac puer arte scies. grauium mutamina vocum. sol, faut, vtfa, solre, resol, lami, mila, fa, faut, vtfa, vacat] [WYLMUSI 05GF]

Cantus. quarti toni in quo continentur sex mutaciones G. grauis.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.17r,2; text: Que quibus appropries, mi, solut, vtsol, solre] [WYLMUSI 05GF]

[f.[[15]]17v] [London, British Library, Lansdowne 763, f.17v,1; text: appropries nomina quemue locum. resol, vacat, re, fa, ad hanc ascenditur sine mutacione. vtre, reut] [WYLMUSI 06GF]

Cantus primi toni in quo continentur sex mutaciones. A acute. et due de mutationibus .c. acute.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.17v,2; text: Reddit versutas. versuta. .b. mollis acutas. re, lare, lami, mila, fa, remi, mire, fasol, vacat, sol ad hanc ascenditur sine mutacione. solfa] [WYLMUSI 06GF]

[f.[[16]]18r] Cantus septimi toni. in quo continentur quatuor relique mutaciones .c. acute. et sex mutaciones .d. acute; cum mutacionibus .e. et .f. acutarum. et due quoque; de mutacionibus .g. acute.

Cantus hic vndecim habet voces. vt tangi possint mutaciones.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.18r,1; text: Quas male dum mutas mollia. quadra putas. vt, faut, vtfa, sol, vacat, vtsol. solut, resol. solre, refa, lare, mila. lami, re] [WYLMUSI 07GF]

Cantus quinti toni. in quo continentur quatuor relique mutaciones .g. acute. et sex mutaciones .aa. superacute cum ceteris mutacionibus .cc. et dd. superacutarum

[London, British Library, Lansdowne 763, f.18r,2; text: Gutturis. arterias cruciat. solut, vtsol, ad hanc ascenditur sine mutacione.] [WYLMUSI 07GF]

[f.[[16]]18v] [London, British Library, Lansdowne 763, f.18v,1; text: vox alta .b. mollis. vtre, reut, rela, lare. vt, lami, mila, vacat.] [WYLMUSI 08GF]

[London, British Library, Lansdowne 763, f.18v,2; text: Difficiles collis; reddit vbique vias. sol, vacat, remi, mire, mi. fasol solfa. fa, solla. lasol.] [WYLMUSI 08GF]

Explicit. distinccio prima. que dicitur Musica manualis.

[f.[[17]]19r] Incipit secunda distinccio que Tonale dicitur. cuius capitula. superius in huius opusculi fronte reperies. Capitulum primum de consonancijs et dissonancijs

Scripturus de tonis primitus de coniunccionibus quas dicunt Consonancias. ex quibus oriuntur et constant ipsi toni censeo premittendum; quoniam quidem de ipsis in superioribus occasione cogente breuiter aliqua tetigisse me recolo vbi eciam pollicitus sum quod de ipsis postea tractarem nichilominus in sequentibus oportebit eas frequencius nominare. Igitur sicut Arithmetrice; Monas. Geometrice; Punctus. Astronomie; vero dicitur Instans elementum. sic elementum Musice dicitur Sonus. Porro de sono; coniuncciones varie procreantur. sicut de Monade; diuersi numeri: de puncto; figure varie; De instante; spacia temporum multiplicia generantur Set de coniunccionibus sonorum varijs. septem tantum musici ducunt excipiendas videlicet. Semitonium.Tonum; Semiditonum. Ditonum; Dyatessaron. Dyapente. Dyapason. Istas coniuncciones quidam consonancias generaliter appellant non aduertentes nominis ethimologiam scilicet vnde dicantur consonancie. Cum enim consonancie dicantur a consonando. nichil autem consonans dici debeat nisi consonet. cum prime quatuor coniuncciones magis dissonent. quam consonent. Dissonancie pocius dici debent quam consonancie. Quod vtique vigilancius perpendens Guydo iunior. cognomento Augensis. cuius industria Cisterciensis ordinis cantus. regulariter est corectus nostro magis sillogismo consentire videtur sic dicens in prima pagina libelli quem de musica digessit. Harum inquit septem coniunccionum vt Dyapason pariter includamus. Quatuor priores dicuntur dissonancie. Tonus videlicet et Semitonum. Ditonus et Semiditonus. Prima enim vox et vltima vniuscuiusque dissonant. nec aliquam inter se dulcedinem exprimunt. quod euidenter auditu perpendes si duas claues in organis que faciunt aliquam illarum vocum simul traxeris vt simul sonent et dissonent. Alie tres dicuntur consonancie scilicet Dyatessaron. Dyapente. Dyapason. quia vniuscuiusque voces vltime reddunt simphoniam [f.[[17]]19v] id est dulcem cantum. Vltime enim voces. Dyatessaron; id est prima et vltima sibi collate. dulcem reddunt consonanciam. Dyapente; dulciorem. Dyapason; dulcissimam. hactenus Guydo. Verumptamen nota. quod due illarum. quas dicit dissonantes. ditonus scilicet et semiditonus. aliquando non solum nichil dissonare probantur. set et decenter consonare in voce dumtaxat humana; cum tonus et semitonium semper discordent. Quod euidenter apparet in primo passu cantus huius duplicis Austro terris inflante In quo consonat Ditonus. sicut et in locis fieri solet quando canens et succinens pariter in eandem vocem debent ex diuersis locis occurrere. videlicet in duabus notis penultimis ipsam pausam precedentibus.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.19v; text: Austro. Veni sancte.] [WYLMUSI 09GF]

Set ad hoc vt consonent. magis quam in ceteris consonancijs adhibenda cautela est. Alteram quippe duarum vocum leuius oportet proferre et quodammodo fingendo magis extenuare. quod profecto fistule nesciunt organorum. dum cogente spiritu follium totum spiritum suum singule proferunt equaliter Iccirco musicus noster Guydo dicit coniuncciones illas in organis dissonare

De Semitonio. Capitulum. secundum.

Semitonium; minima vocum coniunccio est. non quia dimidium toni proporcionaliter habeat; set quia multo minor est quam tonus Cum enim nouem partes interuallo toni numerentur. quamuis nona pars minor ceteris dicatur. interuallum semitonij quatuor tantum partibus mensuratur. Ita semiuocalis dicitur. non quia dimidium vocalis habeat. set quia respectu vocalis inperfectum habet sonum. [differencia inter. semum. semis et semissis. in marg.] Semum; quippe dicitur inperfectum. Semis; vero cuius genitiuus habet semissis. accusatiuus semissem. dicitur dimidium. Semissis; tamen aliquando est nominatiui casus. et tunc est medietas assis. Notandum vero quod apud antiquos musicos. sicut testantur Boecius et Macrobius. duo fuerunt semitonij genera. maius et minus. Set maius semitonium. vt Macrobij verbis vtar tam paruo distare a Tono deprehensum est. quantum hij duo numeri inter se distant .CC.XLIII. et CC.LVI. Hoc semitonium. Pytagorici quidem veteres dyesym [f.[[18]]20r] nominabant. set sequens vsus sonum Semitonio minorem. constituit dyesym nominandum. Hoc idem minus semitonium; Plato. lima vocauit. Hec Macrobius. Hoc semitonio nunc vtimur. illo maiori semitonio. quod parum distabat a Tono per dissuetudinem vel per sui difficultatem sublato. Istam coniunccionem semper habes in quarto gradu. videlicet inter terciam et quartam notam. si gradatim vox intendatur ab vt ita. vt. re. mi. fa. vel si gradatim vox remittatur a la sic la. sol. fa. mi.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.20r] [WYLMUSI 09GF]

Iste siquidem due note fa et mi. quamlibet alteri preponas vel supponas Semitonium in nostra musica constituunt. Reperitur autem sepcies in circulo manuali videlicet inter B et C inter E et F inter a et b mollem inter [sqb] quadratam. et c. inter e. et f. inter aa et bb mollem. inter [sqb][sqb] quadratam et cc superacutam. Hac autem dimensione semitonium reperitur. Metire totum monocorde spacium. per quaternos passus. et semper in passu quarto. Semitonium occurrit inter tercium et quartum passum.

Exempli causa.

Primus passus figatur in [Gamma] greco. Secundus in A Tercius in B Quartus in C Ecce ibi semitonium. Item. Primus passus ponatur in C Secundus in D. Tercius in E Quartus in F Ecce semitonium in quarto passu. Item. Primus passus ponatur in F Secundus in G Tercius in a Quartus in b molli. Ecce item semitonium. Iam vero propter duarum notarum repungnanciam vicinam. primum passum non pones ibidem scilicet in b acuta. set in littera subsequente scilicet in c. et ita procedens semper in quarto Semitonium reperies. Quod si a b molli redire volueris ad G et ibi primum passum ponere. rursus semper in quarto Semitonium videbis occurrere.

De tono: Capitulum tercium

Sonus; duobus modis. accipitur. Est enim tonus; regula; certum cuilibet manerie plagalem vel autentum determinans. Hinc dicitur Tonale. liber qui tractat de tonis singulis. et eorum qualitatibus et differencijs. Est eciam tonus; omnis simplex coniunccio vocis. ad vocem naturaliter sibi iunctam sine saltu vt a .[Gamma] in A. et ab A in B et sic de ceteris. Excipiuntur ille litterarum coniuncciones quas specialiter sibi vendicat Semitonium quod est inter mi et fa. [f.[[18]]20v] Inter omnes ceteras fit Tonus ita. Vt re. Re vt. Re mi. Mi re. fa sol. Sol fa. Sol la. la sol Habet autem Tonus epogdoam proporcionem id est superoctonariam quia videlicet maior octo partibus; nouem vero minor est. Epogdous enim dictus est ab epi. quod est supra. et ogdo quod est octo. Numerus in arithmetica. qui intra se minorem habet numerum et insuper eius octauam partem. vt nouem ad octo Nouem ad octo quippe; faciunt epogdoam proporcionem. quia in hoc numero nouem sunt octo insuper et octaua pars eorum id est vnum Hic numerus sonum parit quem tonum musici vocauerunt. Quod probare poteris in compoto manuali. Si enim vocem primam in A fixeris et inde progrediens nouem simplices passus feceris; in nono passu reperies [sqb] Inter A vero et [sqb] tonus est idem. qui inter A et B De hijs duabus coniunccionibus. semitonio. videlicet et tono. cetere coniuncciones oriuntur. et quodammodo tota musice fabrica consurgit. Vt hijs congruenter arridere videantur Rachel et Lya. de quibus dicitur in libro [spatium] capitulo [spatium] quod edificauerint domum Israel. [Comparacio Rachelis. et Lye cum semitonio et tono. in marg.] Sicut enim Iacob. prius Lye. postmodum Racheli. iunctus est matrimonio; sic sonus elementum. musice prius tonum. postea semitonium gignere comprobatur. et eis quodammodo maritatur. Semitonium de quo precipue tocius musice nascitur simphonia. quia tonorum rigorem temperat et asperitatem; competenter assignari potest Racheli. cuius maxime species animum Iacob rapuit eo quod decora esset facie et venusto aspectu. Denique quatuor partibus semitonium perficitur. Et nisi tritonus interueniat semper sit in quarto passu. [Comparacio parcium semitonij et toni cum libris Rachelis. et Lye. in marg.] Sic et Rachel quatuor habuisse filios memoratur. per se duos. et totidem per ancillam. Ingredere inquit ad ancillam meam et pariat super genua mea. vt saltem ex ipsa habeam filios. Tonus rigidum quidem sonum reddens et asperum. set frequenter se mergens et sepe veniens. Lye congruit. que lippis fuit oculis. et inuito Iacob tradita. set filiorum numerositate fecunda. Tonus in proporcione; numerum creat epogdaum id est superoctonarium. Lya quoque filijs octo fecundatur sex videlicet naturalibus. et duobus adoptiuis ex ancilla progenitis. Pars autem nona; que ceteris minor asseritur. conuenienter filiam ipsius Dynam; quam post octo filios sacri generis ignominiam [ignominiam sub. lin. m. sec.] [f.[[19]]21r] peperit; suggillare videtur. Procreatis quatuor filijs. Lya parere cessat. et sequuntur filij Rachelis adoptiui. Factis quatuor vocum passibus. necessario sequitur Semitonium cuius duo sunt genera sicut dictum est. Idem potes in sequentibus filijs explorare. quia genitis iterum Lye filijs duobus naturalibus totidemque adoptiuis. sequuntur Ioseph et Beniamin Rachelis filij naturales. Hijs de tono et semitonio iocosa moralitate tractatis; de sequentibus coniunccionibus videamus

De. Ditono. Capitulum quartum.

DItonus fit ex duobus tonis immediate coniunctis. siue saltu fiant de prima voce in terciam. siue simplici passu media non omissa. Fit autem tam intendendo quam remittendo. Nec mireris quia ditonum tercio loco constitui. cum semiditonus tercia sit coniunccio Quia enim quedam sunt coniuncciones composite pro eo quod diuidantur in species quedam vero simplices. sine diuisione. permaneant. simplices a compositis eciam locali distinccione volui sequestrare.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.21r; text: ditonus.] [WYLMUSI 09GF]

Simplices namque coniuncciones sunt. Semitonium. Tonus. et Ditonus. Composite; relique omnes. licet enim semitonium vel tonus. ex duabus fiant vocibus. non tamen in illas diuiduntur. Si enim constare dicantur ex voce et voce. vel ex sono et sono. nichil erit dictum. quia non fit composicio nisi de diuersis. vt hoc constat ex anima et corpore. Eadem racione. Ditonus simplex est. quia si diuideretur in species; componi diceretur ex tono et tono. Set ille coniuncciones sunt dicende composite que diuidi possunt in species penitus differentes; vt Semiditonus in Semitonium et Tonum. Dyatessaron in Semiditonum et Tonum. vel in Ditonum et Semitonium. Dyapente; in Ditonum et Semiditonum. Dyapason; in Dyapente et Dyatessaron. Merito dici debent composite. que semitonium varijs in locis ponentes. nunc tonum sequi faciunt. nunc precedere Nec te moueant notarum nomina. videlicet Vt mi. Mi vt. Fa la. la fa. vel cetera vocum nomina faciencia tonum vel semitonium quia licet in nominibus sit varietas; in sono tamen et racione proporcionis ydemptitas est. Idem namque tonus est inter Vt et Re qui et [f.[[19]]21v] inter Re et mi et sic de ceteris. Idem semitonium est inter mi et fa quod est inter fa et mi Similiter idem Ditonus et eiusdem proporcionis est inter la et fa qui inter mi et vt Idem de contrarijs istorum intellige scilicet vt mi. et fa la. Non ergo ditonus compositus esse dicendus est. vel in species diuisus. sicut nec semitonium vel tonus. Hoc in suggilacionem cuiusdam musici non satis periti protulerim. qui presumpsit in suo tonali contra Guydonem. ceterosque musicos coniuncciones istas compositas. dicere notarum que vocabula species appellare. sequencium quoque coniunccionum species eisdem sillabis attribuere. Nota quod in omnibus coniunccionibus que species habent. prima semper species incipit in A vt in alia littera que similem habet progressionem. quia videlicet antiqui omnes principium fecerunt in A hac de causa [Gamma] gamma non habet speciem primam in consonancijs que sequuntur.

De Semiditono et speciebus eius. Capitulum quintum

Semiditonus componitur ex semitonio et tono. vel ex tono et semitonio.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.21v,1; text: Semiditonus.] [WYLMUSI 09GF]

Dicitur autem semiditonus. non quod ditoni dimidium habeat. set quia ditonus inperfectus est Semis enim dicitur inperfectus.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.21v,2; text: prima species semiditoni. secunda species semiditoni. A tonus B semitonus C tonus D] [WYLMUSI 09GF]

[Nota quod semiditonus habet duas species. in marg.] Duas autem species habet. In prima; precedit tonus. et sequitur semitonium. In secunda; semitonium precedit et sequitur tonus Hanc coniunccionem cum semitonio semper in monocordo reperies. [prima species. in marg.] Prima namque species vocem que inferius semitonio. vicinior est superiori note. semitonij coniungit sic Re fa [secunda species. in marg.] Secunda species econtrario vocem que supra semitonium pendet inferiori semitonij note connectit sic Mi sol Sicque fit in semitonio quedam vocum cancellacio

De. Dyatessaron. et speciebus eius. Capitulum sextum.

Dyatessaron prima consonancia; coniunccio vero quinta componitur ex tono. et semiditono. vel ex [di supra lin.] tono et semitonio. Dicta est a dya quod est de. et tessara quod est quatuor quia videlicet quatuor eam voces immediate coniuncte perficiunt. Dya quoque quando per .[Upsilon]. grecum scribitur. [f.[[20]]22r] prepocisio greca est. eadem que apud nos .de. Vnde et quedam electuaria pixidibus inclusa. superscripsiones habent compositas. ex hac prepocisione. et illa specie de qua maxime sunt confecta. vt Dyaciminum. Dyapenydyon. Dyadraggaunt et similia Quando vero scribitur per .i. iotham sic. dia. grecum nomen est et signat duo. Hinc dicitur dialogus. sermo duorum. et dialectica et plura alia greca vocabula latinam declinacionem sequencia In hac consonancia proporcio est Epitrita que latine dicitur Sesquitercia. quia totum habet et terciam tocius partem. sicut Quaternarius epitritus est ad ternarium. Quatuor enim in se. tria continent. insuper et terciam partem trium que est vnum. Talis est in dyatessaron proporcio. inter primam et quartam vocem Semper enim in quarta seu littera vbicumque numerare incipias. Dyatessaron occurit excepto quod in b acuta. vel superacuta [sqb] quadrata Dyatessaron non reddit ad f. infra nec b mollis ad e. supra. set tritonum quod nullam facit simphoniam [Nota quod dyatessaron habet tres species. in marg.] Diuiditur hec consonancia in tres species. [prima species. in marg.] Prima species fit ex tono. et semitonio. et tono. sic Re mi. fa sol. et Re sol. vt inter A et D [secunda species. in marg.] Secunda fit ex semitonio. et duobus tonis sic. Mi fa. Sol la. et Mi la. vt inter B et E [tercia species. in marg.] Tercia species fit ex duobus tonis et semitonio sic Vt re. mi fa. et Vt fa. vt inter C et F sicut in sequenci formula peruidebis

[London, British Library, Lansdowne 763, f.22r,1; text: Dyatessaron.] [WYLMUSI 10GF]

[London, British Library, Lansdowne 763, f.22r,2; text: Prima species dyatessaron. Secunda species dyatessaron. Tercia species dyatessaron. A, B, C, D, E, F, tonus. semitonus.] [WYLMUSI 10GF]

[f.[[20]]22v] De dyapente. et speciebus eius. Capitulum septimum.

Dyapente; Coniunccio sexta Consonancia secunda componitur ex ditono et semiditono. vel ex tritono. et semitonio. dicta a. dya quod est de. et penta quod est quinque. quia videlicet quinque voces comprehendit. Semper enim in quinto passu nulla pretermissa littera reperitur. excepto quod nec B grauis ad F nec b mollis ad E nec in superacutis eadem bb mollis ad e. nec [sqb]. quadrata cum f acuta Dyapente resonat. In hijs enim passibus vel interuallis duos tantum tonos inuenies totidem que semitonia que ad dyapenticam proporcionem minime sufficiunt. cum passus dyapenticus tonos tres. vnum tantum vero semitonium requirat. Hec consonancia proporcionem continet emioliam. que latino nomine dicitur. sesqualtera totum scilicet minorem tonum tenens. et dimidiam tocius partem. sicut ternarius Emiolius est siue sesqualter ad binarium. Tria siquidem continent in se duo. dimidiam quoque duorum partem que est. vnum. Inde dicitur hec proporcio sesqualtera quia totum habet. et alteram partem scilicet tocius. Sesqui enim quando scribitur per S. non per x. diccio vna est indeclinabilis et significat totum. Quando vero scribitur per .x. sexqui due sunt dicciones nomen scilicet numerale et nomen relatiuum. Vnde Claudianus in ympno. Lustra sex qui iam peracta. Eadem racione dicitur hec proporcio Emiolia. Emi quippe pro semis ponitur quod sonat dimidium. set demitur S. causa euphonie. Quod Ysidorus dicit esse dimidium sextarium Vnde dicitur Emina vini quasi dimidia mensura. et Semitonia veteres appellabant Emitonia. Olon vero totum dicitur. Inde emiolia quasi dimidium tenens et totum. Quatuor quoque species habet hec consonancia [prima species dyapente in marg.] Prima; constat ex tono. et semitonio et duobus tonis sic .Re la vt a D in a. [secunda species. in marg.] Secunda; constat ex semitonio et tribus tonis sic .Mi. mi vt ab E in [sqb] quadratam qui passus sit absque mutacione [tercia species. in marg.] Tercia species constat ex tribus tonis et semitonio sic .fa fa vt ab F in c. Similiter nec ille passus habet mutacionem. quia mutacio eius que est fa vt tangeret hanc notam sol. que pertinet ad b mollem. et sic tercia species transiret in quartam. [quarta species. in marg.] Quarta namque species constat ex duobus tonis et semitonio et tono sic vt sol vt a G [f.[[21]]23r] in d sicut docet hec formula sequens. Nota quod prima species non ponitur in A graui. set in D quia nulla species inuenitur subsequenter inter B grauem et F Quia vero similis est progressio in A et in D quamuis prima species sit in vtraque littera. tamen conueniencius ponitur in D quatinus omnes species dyapente per ordinem fiant.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.23r,1; text: Dyapente.] [WYLMUSI 11GF]

[London, British Library, Lansdowne 763, f.23r,2; text: Prima species dyapente constans ex tono et semitonio et duobus tonis. Secunda species dyapente constans ex semitonio et tribus tonis. Tercia species dyapente constans ex tribus tonis et semitonio. Quarta species dyapente constans ex duobus tonis et semitonio et tono. D, E, F, G, a, b, c, d, tonus. semitonus.] [WYLMUSI 11GF]

De Dyapason. et speciebus eius. Capitulum octauum.

Dyapason. Coniunccio septima tercia vero simphonia siue consonancia. Constat ex Dyatessaron et Dyapente quacumque fiant specie. vel quelibet alij preponatur. Et dicitur a Dya quod est de. et Pason quod sonat omnes. inde Dyapason. quasi de omnibus scilicet coniunccionibus Cum enim Dyatessaron et Dyapente minores coniuncciones includant semitonium scilicet tonum. ditonum. et semiditonum. Dyapason; vero constet ex Dyapente. et Dyatessaron. omnes pariter coniuncciones tam dissonancias quam consonancias [f.[[21]]23v] sola dyapason includit. Continet autem proporcionem duplarem. qualis est inter binarium et monadem. Duo namque bis. habent vnum. Quia enim testante Marone septem tantum sunt discrimina vocum. Vox octaua duplam quidem proporcionem facit ad primam pro eo quod acucior est vna quam altera. set profecto vox eadem est Nichil vero sic consonat vel concordat. quomodo res sibi simili coniuncta Vox autem prima quando iungitur octaue. non tam sibi simili quam alteri sibi comparatur. Hinc est quod preceteris consonancijs dulciorem facit dyapason melodyam. Sicut igitur eadem est vox octaua que prima. sic in octaua semper littera que nichilominus eadem est que prima dyapason inuenies. excepto quod b mollis. non nisi cum alia bb molli concordare dignabitur. Sunt et alie due consonancie; quas superaddit Macrobius. videlicet Dyapason. Kaydyapente id est Dyapason cum Dyapente. que fit ab A graui in e. acutam. per voces duodecim et bis dyapason quindecim voces habens videlicet ab A graui. in aa superacutam. quibus vtitur et Boecius Set nos quia duodecim vocibus non vtimur in vnero tono. ne dum quindecim; septem tantum coniunccionibus. quatuor scilicet dissonancijs. et tribus consonancijs contenti sumus Dyapason igitur in septem species diuiditur. ex quibus octo toni quicquid videlicet regulariter potest musica procreantur. [prima species dyapason. in marg.] Prima species; dyapason; constat ex prima specie Dyatessaron. et prima specie Dyapente; et est inter A et .a. videlicet ex tono. et semitonio. et tono. itemque ex tono. et semitonio. et duobus tonis ita. Re mi fa sol. La mi fa sol la. [secunda species. in marg.] Secunda species; fit ex secunda specie Dyatessaron et secunda specie Dyapente. et est inter B et [sqb] quadratam. videlicet ex semitonio et duobus tonis. itemque ex semitonio et tribus tonis ita. Mi fa sol la mi fa sol la re mi. [tercia species. in marg.] Tercia species dyapason; fit ex tercia specie Dyatessaron. et tercia specie Dyapente. et est inter C et c scilicet ex duobus tonis et semitonio. Itemque ex tribus tonis et semitonio sic. Vt re mi fa sol la re mi fa. [quarta species. in marg.] Quarta species constat. ex prima specie Dyapente. et prima specie Dyatessaron. et est inter D et d. videlicet ex tono et semitonio. et duobus tonis. Itemque ex tono. et semitonio. et tono. sic Re mi fa sol. la re mi fa sol. [quinta species. in marg.] Quinta species; constat ex secunda specie Dyapente. et secunda specie Dyatessaron. et est inter E et e. constat enim ex semitonio. et tribus tonis. Itemque ex [f.[[22]]24r] semitonio et duobus tonis sic. mi fa. sol. la re. mi. fa. sol la. [sexta species. in marg.] Sexta species Dyapason; fit ex tercia specie dyapente. et tercia specie Dyatessaron. et est inter F et f. constat enim ex tribus tonis et semitonio. Itemque ex duobus tonis et semitonio sic. fa sol la re mi. fa sol la mi fa. [septima species. in marg.] Septima species Dyapason? constat ex quarta specie Dyapente et prima Dyatessaron. et est inter G et g Constat enim ex duobus tonis et semitonio et tono. Itemque ex tono et semitonio et tono sic Vt re mi fa sol. la mi fa sol. sicut vides in subiecta formula.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.24r,1; text: Dyapason.] [WYLMUSI 12GF]

[London, British Library, Lansdowne 763, f.24r,2; text: Prima species dyapason constat ex tono et semitonio et tono. Item ex tono et semitonio et duobus tonis. Secunda species dyapason ex semitonio et duobus tonis Item ex semitonio et tribus tonis. Tercia species dyapason ex duobus tonis et semitonio Itemque ex tribus tonis et semitonio. Quarta species dyapason constat ex tono et semitonio et duobus tonis Item ex tono et semitonio et tono, Quinta species dyapason constat ex semitonio et tribus tonis Item ex semitonio et duobus tonis, Sexta species dyapason ex tribus tonis et semitonio Item ex duobus tonis et semitonio. Septima species dyapason ex dubus tonis et semitonio et tono Item ex tono et semitonio et tono. A, B, C, D, E, F, G, a, [sqb], c, d, e, f, g, tonus, semitonus] [WYLMUSI 12GF]

De Generacionibus specierum dyapason. Capitulum nonum

Ecce in hijs septem speciebus nullam reperies alteri persimilem set quamlibet alij dissimilem non solum litterarum varietate. vel tonorum semitoniorumque disposicione diuersa. set eciam ipsis notarum nominibus. licet enim quedam videantur in fine [f.[[22]]24v] similes. vel in principio. nulla tamen alteri fine pariter et principio concordat. Plures autem in dyapason species inuenire penitus est inpossibile. Quod si subtiliter singularum partes discucias. videbis species singulas alias generantes. et ab alijs generatas: Prima namque species; generatur a quarta Secunda generatur a quinta Tercia generatur a sexta Quarta species generatur. a septima et generat primam. Quinta generatur a prima. et generat secundam. Sexta generatur a secunda et generat terciam Septima generatur a tercia et generat quartam. Ecce vides quod generaciones ille quodam consanguinitatis vinculo vt ita dixerim colligate. se inuicem generant. et ab inuicem generantur Vnde iuxta ordinem generacionum. finis vnius est alterius principium. vel vnius principium finis alterius. vel certe finis fini similis. simileue principium. Quia enim prima generat quintam similem finem percipiunt. Quia vero generatur a quarta simile cum illa facit principium. Porro secunda quia generat sextam finem facit illius similem principio. quia vero generatur. a quinta principium habet illius fini consimile. Item tercia species que generat septimam simile cum illa facit inicium. quia vero generatur a sexta finem facit illi persimilem. Idem videbis et in ceteris Quomodo de septem generacionibus istis octo toni nascantur. sequencia declarabunt Set ne lector leccione continua vexetur. interim pro tollendo fastidio. cantilenam Guydonis senioris in qua coniuncciones omnes per ordinem collocauit in medium introducam.

Cantilena Guydonis maioris omnes pariter dissonancias. quam consonancias includens. Capitulum decimum.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.24v; text: Ter terni sunt modi quibus omnis cantilena] [WYLMUSI 12GF]

[f.[[23]]25r] [London, British Library, Lansdowne 763, f.25r; text: contexitur scilicet. Vnisonus. Semitonium. Tonus. Semiditonus. Ditonus. Dyatessaron. Dyapente Semitonium cum dyapente. Ad hec tonus. Dyapason si quem delectat eius hunc modum esse agnoscat Cumque tam paucis clausulis tota armonia formatur Vtilissimum est eas alte memorie commendare Nec prius ab huiusmodi] [WYLMUSI 13GF]

[f.[[23]]25v] [London, British Library, Lansdowne 763, f.25v; text: huiusmodi studio quiescere donec vocum interuallis agnitis Armonie tocius facillime queas comprehendere noticiam Tonus. Semitonium. Ditonus. Semiditonus. Dyatessaron. Dyapente. Dyapason. et intente et remisse pariter consonancia.] [WYLMUSI 14GF]

[f.[[24]]26r] Quomodo per .b. mollem. dyapason ceterarumque coniunccionum species confundantur. Capitulum vndecimum

NOta de .b molli. que cum altera bb molli. tantum Dyapason reddit; quod in figura Guydonis iunioris. quam de speciebus et generacionibus Dyapason facit. in ordine ceterarum non ponitur litterarum sicut nec in alijs formulis quas proponit. quippe que species coniunccionum variat et confundit. Dyapente namque que fit ab F in .c. naturaliter terciam; facit in quartam. que fit a G in d cum sit naturaliter quarta. facit accidentaliter primam. Porro species dyapente. que fit ab a in .e. cum sit naturaliter prima. facit accidentaliter secundam. Idem prorsus inuenies circa easdem litteras que alteri b molli altrinsecus vicinantur. Semiditonum quoque qui fit ab a in c vel ab aa in cc cum sit natura primus. facit accidentaliter secundum. Set nec species dyatessaron. a corrupcione liberas pretermisit. Speciem namque Dyatessaron; que fit a .G in c. vel a g in cc natura terciam reddit primam. Speciem vero que fit ab a in d vel ab aa in dd naturaliter primam. facit secundam Ex hijs liquet quid de speciebus dypason agatur. Neque enim fieri potest vt turbatis filijs. genitrix non turbetur. Speciem namque dyapason; que nascitur in C vel in cc naturaliter terciam facit septimam Que vero nascitur in D vel in d cum sit naturaliter quarta efficitur prima. Eam que fit in E naturaliter quintam facit secundam Porro eam que fit in F naturaliter sextam facit terciam Que fit in G cum sit naturaliter septima vertitur in quartam Que fit in a cum sit naturaliter prima; quinta efficitur. Vides quantam pariat b mollis in speciebus coniunccionum confusionem. Ni fallor hec causa existit. quod Guydo eam transilijt. Ego vero ne videar apud inperitos litterarum detruncasse catalogum. posui quidem b. bb. molles cum sua Dyapason in locis suis in formula subsequente. quam neuter Guydo posuit set eius semicirculum pro signo suggillacionis et agnicionis. rubeo colore cauteriam set et ipsam litteram nigredine condempnam; quippe cum Dyapason illius ceteris omnibus in ordine generacionis multum sit dissimilis Cum [f.[[25]]26v] enim cetere species ab illis quas generant. spacio distent dyapentico. verbi gracia. prima species que fit in A generat quintam. que fit in E quinto loco posita et sic de ceteris; Ista species cum sit sexta et necessario terciam generet eandem terciam iuxta se habet in c. cum debeat ab ea spacio Dyapentico separari. Item cum cetere species illas a quibus generantur spacio precedant Dyatessaronico. quia videlicet prima species que fit in A generatur a quarta que fit in D et sic de ceteris. Ista species cum sit sexta secundam speciem de qua generatur in eadem sede secum possidet que incipit in [sqb] sicut in B sicut in subtus latente satis aperte declaratur. cuius rubrica sub vermiculo subsequitur.

IN hac figura sequenti maxima. coniuncciones omnes tam dissonancias. quam consonancias. tam simplices quam compositas inuenies. compositarum quoque coniunccionum species distincte notatas. Tonos et Semitonos reperies inter litteras. set tonos superius inferius vero Semitonia. Tonos in triangulis maioribus et rubeis. Semitonia in minoribus et nigris. Qualitas propter sonum. Quantitas propter proporcionem variatur Nec solum in quantitate trigonorum proporciones notantur. set et in ipsis litteris proporcionaliter a se distantibus. Ipsi quoque trianguli vel semicirculi pro racione differencium vocum longius a litteris discedunt et in altum profundumue curuantur. In semitonijs namque sibi vicinius appropinquant. in tonis vero longius a se discedunt. Porro cetere coniuncciones in semicirculis designantur. quorum non solum nomina. set et species eisdem semicirculis inscribuntur. quod si semicirculorum varia conchatenacio sibi multipliciter obuiancium. vel inscriptionem suam. vel iter tibi certum quo se vertant videatur intercludere. diligenter litteras inscripcionum circulariter quodammodo fugientes aliquando vero veluti quosdam muros transilientes insequere. litteras quo monocordi que semicirculos aut triangulos a se dirigunt. et quibus eos litteris transmittant sedulus intuere. Quidam namque velut in viciniam. quidam longius. quidam velut exteras in regiones destinantur. Igitur semicirculi. dyatessaron. et ditoni. necnon et dyapason superioris. rubeas habent lineas et nigras inscripciones. Semicirculi vero dyapente et semiditoni et dyapason. inferioris. nigri sunt et rubeas habent inscripciones. Tonos rubeum. Semitonium vero nigrum habet triangulum. Dyapason .b. mollis subtus [f.27a-b] ponitur. et a ceteris collateralibus cum colore semicirculi cum inscripcionis distinguitur. Tonus. Semiditonus. et Dyatessaron. supra litteras sunt. Semitonium. Ditonus. et Dyapente sub litteris Dyapason vtrobique.

Formula quedam cum sua exposicione pariter omnes predictas consonancias et Dissonancias per semicirculos comprehendens. Capitulum duodecimum.

[f.[[25]]28a] Qualiter octo toni de septem speciebus Dyapason oriantur. Capitulum tercium decimum.

De septem speciebus Dyapason sicut predictum est. omnes toni generantur. Qualiter autem generentur superest intimare. Set prius querendum puto. quomodo Toni cum sint octo valeant de septem speciebus procreari. cum verissimile sit singulos tantum tonos A singulis speciebus nasci debere. Ad quod dicendum. quod antiqui quidem musici. qui septem tantum tonis vtebantur singulos tonos. singulis speciebus attribuebant. Sicut enim testatur Guydo iunior septimam speciem Dyapason generatam tantum. non autem generantem de se aliquam speciem suspicabantur. Vnde in septima specie; tonum septimum ponebant qui Auctentus est. set tamquam sterili nec aliquam speciem gignenti. nullum supponebant plagalem. Tandem Tholomeus quidam vir subtilis ingenij. et in arte musica doctissimus qui non solum Aristoxeno. set eciam Socraticis in eadem arte in pluribus obuiauit speciem septimam considerans sicut a tercia generatam. sic generantem et quartam octauum addidit modum. Disposuit enim in directum quindecim litteras bis Dyapason continentes. quarum prima fuit A vltima vero P ductisque septem semicirculis septem species septemue tonos designantibus. octauum addidit semicirculum a media littera id est [sqb] vsque ad vltimam P que videlicet octaua sola semicirculo carebat; non nouam speciem designans set quartam speciem que mediatricem habet G in qua terminatur octauus tonus. Et hic est inquit Boecius octauus tonus siue modus quem Tholomeus superannexuit. Soluto questionis nodo redeamus ad propositum. Sciendum est igitur quod in hijs septem speciebus dyapason quarum singule litteras octo comprehendunt. Alie sunt iniciales littere; alie mediatrices. alie conuersionales. Iniciales littere dicuntur. a quibus singule species inchoantur. Mediatrices littere sunt que in singulis speciebus quarto loco ponuntur Quarta siquidem littera mediatrix est inter dyatessaron et dyapente. que due consonancie; dyapason constituunt. in ipsa enim quarta finitur dyatessaron et incipit Dyapente. Littere conuersionales appellantur; per quas singule species in alias iuxta ordinem generacionum [f.[[25]]28b] conuertuntur. Prima videlicet in quintam Quinta in secundam Secunda in sextam Sexta in terciam Tercia in septimam Septima in quartam Quarta in primam. quod vt manifestius appareat. ponamus easdem species non quidem seriatim iuxta numerum set iuxta ordinem generacionum. vt videlicet primo ponatur quarta quia primam generat. deinde prima postea quinta postmodum secunda deinde sexta deinde tercia demum septima

[London, British Library, Lansdowne 763, f.28b; text: littere iniciales, primus tonus, littere mediatrices, littere conuersionales, secundus, octauus tonus, primus tonus, secundus tonus, tercius tonus, quartus tonus, quintus tonus, sextus tonus, prima maneria. secundum initiales. quarta maneria. secundum. G. inicialem. quarta maneria. secundum. G. mediatricem. Species quarta, prima. Quinta. Secunda. Sexta. Tercia, Septima, A. B. C. D. E. F. G. a. [sqb]. c. d. e. f. g.] [WYLMUSI 15GF]

Quatuor igitur extreme littere cuiuslibet speciei. semper sequentis speciei faciunt principium. Et vt scias easdem species circulariter in se ipsas recurrere. Vide quia littere finientes vltimam lineam. prime rursum linee faciunt inicium. Eedem quippe sunt licet aliter formentur Verum sicut specierum conuersionem faciunt littere conuersionales. sic tonorum conuersio penes mediatrices consistit. Si enim a litteris inicialibus ceperis computare. reperies in prima et secunda linea. primam maneriam. primum scilicet et secundum tonum. In tercia et quarta linea terciam maneriam. tercium et quartum tonum. In quinta et sexta linea. terciam maneriam; quintum et sextum tonum. Porro in septima linea que incipit per G quartam maneriam reperies videlicet septimum tonum in qua linea quamuis octauus tonus includi valeat. alibi tamen libet eum inquirere. quia videlicet septima species dyapason. quam pretendit septima linea. Septimum tamen tonum iuxta antiquos musicos recipiebat Quia vero Tholomeus [f.[[26]]29r] septimam speciem dicit generare quartam et ob hoc in eadem quarta ponit octauum tonum. secundum mediatricem eius G videamus litteras mediatrices. qualiter tonorum faciant conuersionem In prima linea mediatrix est G que quartam representat maneriam sed propter solum octauum tonum Septimum quippe tonum tenet vltima linea; secundum inicialem G In secunda linea et tercia mediatrices sunt D et a que primam determinant maneriam. primum scilicet et secundum tonum. In quarta et quinta linea. mediatrices sunt E et [sqb]. secundam representantes maneriam. tercium scilicet et quartum tonum. In sexta et vltima linea. mediatrices sunt F. et c. que terciam maneriam faciunt quintum scilicet et sextum tonum. Septimus autem. tonus est in sola septima linea secundum inicialem. sicut et Octauus in sola prima secundum mediatricem. Habes igitur in prima linea primum tonum secundum litteram inicialem D et Octauam iuxta mediatricem G Habes iterum in secunda linea primum tonum. iuxta mediatricem D et secundum iuxta inicialem A Habes item in tercia linea secundum tonum. iuxta mediatricem a et tercium iuxta inicialem E Habes rursus in quarta linea tercium tonum. iuxta mediatricem E et quartum. secundum inicialem B Habes iterum in quinta linea quartum tonum. iuxta mediatricem .[sqb]. quintum vero. secundum inicialem F Habes nichilominus in sexta linea quintum tonum. iuxta mediatricem F et sextum iuxta inicialem C. Habes tandem in septima linea sextum tonum. iuxta mediatricem [spatium] septimum vero secundum inicialem G

Mediatrices autem. litteras. ablatis quatuor angulis vermiculo circumuallaui. sicut et litteras conuersionales croceas feci. quatinus a lectore facilius agnoscantur.

De quatuor manerijs et octo tonis. Capitulum quartum decimum.

Ex predictis liquet quatuor esse manerias cantuum siue modos. Et quamuis magis latinum sit modos dicere quam manerias siquidem hoc nomen maneria de gallico videtur exsculptum quia tamen .a. quibusdam toni dicuntur modi. qui octo sunt. propter ambiguitatem tollendam. manerias pocius placuit appellare

[f.[[26]]29v] que quatuor tantum sunt. et in octo tonos diuiduntur. Aut enim ascendit cantus a finali littera per tonum et semitonium. et descendit per tonum. et fit prima maneria. Aut ascendit per semitonium et tonum. et descendit per tonum. et fit secunda maneria Aut ascendit per duos tonos. et descendit per semitonium. et fit tercia maneria. Vel certe per duos tonos ascendit. et per tonum descendit. et sic fit quarta maneria. Preter has quatuor cantuum manerias inpossible est vel quintam reperire Est autem. maneria; proprietas cantus. seu regula. litteram qua finiendus est absque scrupulo determinans Finalis vero dicitur illa littera. in qua cantus terminatur Cantus igitur qui .a. finali suo. videlicet ab illa littera qua finiendus naturaliter descendere potest per tonum. et ascendere per tonum. et semitonium sic. Re. Vt. Re. Mi. Fa. Pertinet ad primam maneriam quam greci dicunt Prothum id est primum. Prothos enim grece. primum latine. Vnde prothomartir id est primus martir. Prothoplaustus id est primo formatus

[London, British Library, Lansdowne 763, f.29v,1] [WYLMUSI 15GF]

Cantus autem. qui a finali suo naturaliter descendere potest per tonum. et ascendere per semitonium et tonum sic. Mi. Re. Mi. Fa. Sol. Pertinet ad secundam maneriam. quam greci dicunt Deuterum id est secundum. Deuteros enim grece. Secundus latine. Vnde Deuteronomium. secunda lex.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.29v,2] [WYLMUSI 15GF]

Porro cantus qui a finali suo naturaliter descendere potest per semitonium. et ascendere per duos tonos sic. Fa. Mi. Fa. Sol. La. Sub tercia comprehenditur maneria. quam greci Tritum dicunt [ut nuncupant supra lin.] id est tercium. A Tris. quod est tres.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.29v,3] [WYLMUSI 15GF]

Cantus vero qui a finali suo descendere per tonum. et per duos tonos. potest ascendere sic. Sol. Fa. Sol. La. Re. Mi. Sub quarta currit maneria. quam greci Tetrardum dicunt id est quartum A tetra. quod est quatuor

[London, British Library, Lansdowne 763, f.29v,4] [WYLMUSI 15GF]

Quatuor autem hec maneriarum nomina scilicet Prothus. Deuterus. Tritus. Tetrardus a greco quidem descendunt. set a latina proprietate corrumpuntur. Ideo vero dico. Cantus qui naturaliter sic procedere potest .a. finali. vt b mollem que naturalis non est. set accidentalis. falsam quoque musicam. qua modernorum leuitas tam multipliciter [f.[[27]]30r] abutitur penitus excludam. Igitur dictarum maneriarum singule duos diuiduntur in tonos. quemadmodum et ipse species a quibus generantur iuxta litteras iniciales. quasi iuxta radices suas quatuor tantum varietates. quasi totidem stipites habent set in progressu velut in arboris robore crescente. dum singule varietates in binas progressiones finduntur quasi de stipitibus suis singulis duo rami propaguntur. verbi gracia. Prima et quarta species. sic a radice sua pullulant. Re. Mi. Fa. Sol. La. Set hec vltima nota. La. quasi stipitis nodus duos de se ramos gignit. Et in prima quidem specie. ramus est. La mi. Fa. sol. La. In quarta vero ramus est La re Mi. Fa. Sol. Ecce habes primam maneriam que subdiuiditur in primum et secundum tonum

[London, British Library, Lansdowne 763, f.30r,1; text: quarta et prima] [WYLMUSI 15GF]

Secunda species et quinta talem de se stipitem generant. Mi. Fa. sol. la Set huius stipitis nodus La. secunde speciei ramum profert sic. La mi Fa. Sol. La re. mi. Quinte vero speciei ramus sic nascitur a nodo. La re mi. Fa. Sol. la. Ecce habes secundam maneriam. que subdiuiditur in tercium et quartum tonum

[London, British Library, Lansdowne 763, f.30r,2; text: secunda et quinta] [WYLMUSI 15GF]

Tercia. et sexta species sic a. radice prodeunt in stipitem. Fa. Sol. La. Set huius stipitis nodus La. tercie speciei talem generat ramum. La mi. Fa. sol. La re mi Fa. Sexte vero speciei ramum creat huiusmodi. La re mi fa. Sol. la mi. Fa. Ecce habes terciam maneriam. que subdiuiditur. in quintum et sextum tonum.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.30r,3; text: tercia et sexta] [WYLMUSI 15GF]

Septima vero species quia comparem non habet in radice. nodum habet sterilem. dum ramis negatis tota crescit in stipitem sic. Vt. Re. Mi. Fa. Sol. La. quod enim superadditur La mi. Fa. Sol. non ramo deputatur. sed stipiti.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.30r,4; text: septima] [WYLMUSI 15GF]

Verumtamen quamuis hec species ramis careat naturalibus. inscitum tamen suscipit ramum. set alieno de stipite mutuatum. dum quarte speciei longius a. se posite. G. litteram mediatricem sumit ad. octauum tonum procreandum De se quippe septima solum progenuit [f.[[27]]30v] Ecce habes sub hac vna specie tonum. septimum que beneficio quarte speciei superacquirit octauum. qui simul iuncti quartam complent maneriam.

In quibus litteris singule Manerie vel Toni finiantur. Capitulum quintum decimum.

Igitur prime Manerie. primi scilicet et secundi toni littere finales sunt .D. et .a. Iste enim due littere similiter progrediuntur. quia per tonum desinunt et semitonium taliter subleuantur

[London, British Library, Lansdowne 763, f.30v,1; text: Prima. Maneria.] [WYLMUSI 16GF]

Secunde vero manerie tercij scilicet et quarti toni. littere finales sunt. E et [sqb]. quadrata. b vero mollis nullius cantus finalis est. Nam predicte due littere per tonum descendunt per semitonium vero et tonum sursum taliter eriguntur.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.30v,2; text: Secunda. Maneria] [WYLMUSI 16GF]

Tercie manerie. quinti scilicet et sexti toni littere finales sunt F et c. Hee quippe due littere progressu simili solent incedere. dum per semitonium remittuntur. et per duos tonos taliter intundunt.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.30v,3; text: Tercia. Maneria] [WYLMUSI 16GF]

Quarte vero manerie. septimi scilicet et octaui toni. sola finalis est. sola quippe per tonum descendit. et per ditonum ascendit.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.30v,4; text: Quarta Maneria.] [WYLMUSI 16GF]

nec alteram similem nisi solam. g potest quidem et c. sic descendere et ascendere per suppositam .b. mollem. set .b. mollis vt dictum est. quia naturalis non est. set accidentalis. penitus excluditur. ne per eam cuiuslibet finalis progressio demonstretur. Superest vt indagemus vtrum toni litteras sibi pro finalibus deputatas communiter habeant. vt puta Primus tonus D pariter et .a. Secundus tonus easdem .D. et .a. et sic de ceteris An certe singuli toni singulas vendicare debeant litteras. Vt puta. Primus tonus. D Secundus. a. vel ediuerso. Primus tonus a Secundus. D et sic de reliquis. Sciendum est igitur quod cuilibet Manerie toni. litteras sibi pro finalibus deputatas communiter habent. quamuis eorum quidam videantur aliquas sibi peculiariter vendicare. [primus tonus. in marg.] Primus namque tonus licet vtramque finalem litteram. D videlicet et .a. satis habeat accomadam D tamen sibi magis eligere consueuit. quia semitonium habet supra in septima quod .a. non habet nisi in sexta [secundus tonus. in marg.] Secundus similiter tonus quamuis indifferenter eis litteris vtatur [f.[[28]]31r] cognacior tamen est hinc littere D. quoniam quidem per hanc solam finalem. solus ille tonus [Gamma] grecum potest attingere [tercius tonus. in marg.] Tercius autem tonus licet vtramque. litteram suam E scilicet et .[sqb]. soleat exercere in antiphonis tamen finalem non habet solam E propter suum seculorum quod semitonium vult habere sub sexta. set nec in responsorijs vsitatis quorum versus sub eadem sexta semitonium frequentant. Responsoria tamen minus vsitata sicut Te deum patrem. et. Euntibus animalibus. reperies in .[sqb]. terminata. [quartus tonus. in marg.] Quartus autem tonus. licet in vtraque littera valeat terminari. tamen omnes antiphonas suas finire debet in E propter metrum psalmi. quod sursum circumfleccitur per tonum. Plures tamen in .[sqb]. contra regulam sicut Hij sunt viri. Iste cognouit. et plures alie. set abusiue sic finiuntur. cum Seculorum a. metro suo plurimum discordet. In illis enim antiphonis qui metrum psalmi naturaliter voluerit intonare. non per tonum. set per semitonium. superiorem faciet circumflexum. Set vsui communi penitus erit contrarium. Hoc plane vicium sicut et alia quedam cantus nostri quasi spuria vitulamina. Musicus noster Guido iunior denotat succidenda. et si licuisset magis extirpare. quam succidere curasset. Porro responsoria vel introitus missarum cetera quoque cantuum genera. tam in .E. quam in [sqb]. terminata reperies. [quintus tonus. in marg.] Quintus autem tonus satis vsitate solet in vtraque littera sua videlicet [Gamma] et in .c. terminari. Verumtamen communia responsoria sua propter versus qui sub quinta tam tonum. quam semitonium requirunt. quod nusquam. nisi in sola .b [sqb]. reperitur. generaliter solet in [spatium] littera finire Set in cantibus delicatis. sicut sunt. Vos qui transituri. Gabriel angelus et consimiles. familiarius c. finalem quintus tonus amplectitur Quippe per hanc solam solus hic tonus dd. superacutam potest attingere [sextus tonus. in marg.] Sextus tonus quo pre ceteris elegancius in responsorijs vtitur papa Gregorius vtramque finalem [f.[[28]]31v] litteram soleat recipere .c. tamen solam solet in responsorijs Gregorianis assumere propter versus qui sub quinta .g. scilicet tonum tantum non autem semitonium requirunt. In ceteris vero cantibus indifferenter vtrique finali poterit applicari [septimus et octauus tonus. in marg.] Toni vero septimus et octauus communiter in sola .G. finiuntur.

Quod quidam cantus sunt auctenti. quidam vero plagales. Capitulum sextum decimum.

Tonorum quidam dicuntur Auctenti. quidam Plagales In qualibet namque maneria Primus; Auctentus dicitur. Secundus vero Plaga siue Plagalis. Primus etenim tonus. Tercius. Quintus. et Septimus. Auctenti vocantur ab auctoritate. qua plagis seu plagalibus suis digniores esse censentur [[L,pt] de condicionibus virorum ac mulierum in marg.] Vnde et per imparem numerum colliguntur. qui apud philosophos masculus appellatur. Quia nullam recipit equaliter in duas partes seccionem. sicut masculus non facile flecti solet a sentencia Par vero numerus apud eosdem quia secari potest. et in equa diuidi. non incongrue mulier nuncupatur. que nunc flet. nunc ridet. cito credit. et in tempore temptacionis recedit. Hinc est quod Secundus tonus. Quartus. Sextus. et Octauus qui pari numero deputantur. quasi sexus quidam muliebris. virili sexui matrimonio copulatus Auctentorum collaterales siue plagales. hic est prouinciales appellantur Et vt singulorum tonorum proprietates et naturas breuiter addiscas. Auctenti vocantur cantus qui liberius et longius a. littera qua finiendi sunt. ad alta procedunt saltibus et amfractibus varijs lasciuius discurrentes. sicut virorum est palustris et ludis varijs vires exerccere. necessarijs quoque negocijs. remotis in partibus occupari donec ad finalem litteram qua finiendi sunt. velut ad domum propriam post expleta negocia reuertantur. Plagales siue collaterales cantus dicuntur qui ad alciora quidem percurrenda non assurgunt. set e. regione [f.[[29]]32r] sub littera qua finiendi sunt ad inferiora deriuantur. et circa finalem litteram. nunc subtus. nunc vero supra. moras et circuitus suos faciunt. sicut mulier alligata viro. non longius a. domo solet discurrere. set discipline vel verecundie studio rei tantum familiaris. curam gerendo domesticis occupacionibus intricari.

CVr littere finales non sint infra D graues nec supra .c. acutam. Capitulum septimum decimum

Nullus omnino cantus potest naturaliter vel infra .D. grauem vel supra .c. acutam qualibet in littera terminari. set in hijs septem litteris. D. E. F. G. a. [sqb]. c. Fines vero omnium cantuum necessario concluduntur Sub hac tamen regula. cantus duplices. triplices. seu quadruplices minime coartamus. Quia cantus huiusmodi sicut inicia plerumque sumunt anomala sic extraordinarios fines necessario sorciuntur Aliquando finiuntur in .d acuta vt supposito cantui qui regulariter terminatur in D dyapasonica respondeant simphonia. Eadem causa quidam finiuntur in .g. propter septimum vel octauum tonum in G littera terminatum. Set huiusmodi cantibus. nullius regule freno detentis. solus ille cantus sub hac regula castigandus est qui subtus pro fundamento collocatur. Is enim necessario debet esse regularis. quia ergo quidam cantus sunt graues. quidam vero sunt acuti. sicut et hominum voces. alie sunt graues alie sunt acute. necesse fuit vt alie litterarum finalium graues. alie forent acute. Quia vero mole carnalis infirmitatis prepediente. voces hominum multo plures inueniuntur graues et rudes. quam [acute vel add. supra lin.] suaues. congrue finalium litterarum quatuor sunt graues. cum non nisi tres sint acute. Septenarium vero numerum non potuerunt excedere cum profecto de speciebus dyapason que non nisi septem sunt. omnes cantus oriantur. Octaua quippe species non est alia quam prima. sicut nec octaua vox altera potest esse quam prima. Eadem est ergo [f.[[29]]32v] progressio. et vocum disposicio cuiuslibet octaue. cum qualibet prima. vnde constat non nisi septem finales fieri debuisse. Item quoniam naturalis Armonie congrua progressio plus intendi quam remitti. id est plus eleuari supra finalem quam deponi. debuerunt sub finalibus pauce littere relinqui. per quas cantuum plagalium. grauitas cum moderamine descenderet. supra finales vero plures littere per quas Auctentorum cantuum leuis hillaritas. subuolaret Hinc est quod sub .D. graui quatuor tantum littere supra .c. vero acutam. sunt octo littere cantuum progressionibus attribute.

QVot vocum debeat esse cantus regularis. Capitulum duodeuicesimum.

Artis musice doctores. Vt Guydonis mei verbis vtar in octo vocibus cantibus sufficienter attribuendis. omnes conueniunt. Set in modo sufficiencie rursus longius a. se dissenciunt [Quorundam sentencia de vocibus octo in marg.] Quidam enim ad quemlibet cantum includendum sic volunt species Dyapason sufficere vt altrinsecus intrinsecum de suis partibus terminum sorcientes infra duas vltimas voces sic se cantus coherceant. quatinus superius vel inferius non exeant. Isti cuilibet cantui voces octo simplices. tot enim habet dyapason iudicant sufficere nullam vocem finali supponentes. set nec vllam super octauam locantes. Minoris ergo dignitatis faciunt vltimas voces disposicionum. quam medias. vnicuique earum alteram virium suarum subtrahentes Quelibet enim mediarum duplicem vim tenet. quia ad voces altrinsecus positas habet habitudinem ad inferiorem se inclinans ad superiorem se erigens. Vltimarum vero superior caret eleuacione; Deposicione. caret inferior [Aliorum sentencia de nouem vocibus. in marg.] Alij vero sic volunt. predictas species Dyapason octo scilicet voces cuilibet [f.[[30]]33r] cantui sufficere. vt vox inferior non intrinsecum set extrinsecum habeat terminum. vnam videlicet vocem sub finali. quatinus ad finem suum competencius possit cantus accedere Et sic nouem voces disposicionibus iudicant sufficere. inferius extrinsecos. set superius intrinsecos terminos figentes. Nichil supra volunt addere propter mediatrices disposicionum. quas ita volunt in medio ponere. vt tantum superius habeant quantum inferius. Quam mediacionem. potes in nouem vocibus inuenire. Quinta enim mediatrix est. tot habens voces sub se. quot supra se. Quatuor enim vocibus hinc deponitur. illinc eleuatur. [Aliorum sentencia de vndecim vocibus. in marg.] Apud alios autem quibus et acucior vox est et mens lasciuior. nec decem voces sufficere preualent nisi [et supra lin.] Dyatessaron. supra caput. vel sub pedibus Dyapason pendere faciant. vt videlicet duplicem faciant Dyapason. vnam intra aliam quodammodo cancellatam. Prima namque cum octaua. Quarta cum vndecima. Dyapason resonant. Cuius disposicionis finalem in ipsa quarta non nunquam ponere solent vt supra dyapason. infra vero Dyatessaron habeant sicut apparet in quibusdam sequencijs quarum vna est Hodierne lux diei. et in multis cantibus organicis vtpote. Pater noster et Sursum corda. et pluribus alijs quorum genealogiam texere longum est. Set huiusmodi cantus quoad similitudinem tam plagales sunt quam auctenti veluti quedam monstra. sexus vtriusque naturam gerencia. set quo ad veritatem. nec Auctenti sunt nec plagales. quia nec auctenticam deposicionem. nec plagalem sequuntur eleuacionem. Si vero velint nec vndecim voces vni tono tribuere. cum omnes toni pares esse debeant in vocum numero. quod vni tono tribuunt. cuilibet vtique tono debent concedere. Fiat ergo cantus quinti toni. cuius finalis fit .c. acuta. Hic ergo tonus quamuis vt in Gradali tantum. non autem in Antiphonario nisi in tribus tantum responsorijs. et in Antiphonis paucissimis sub finali soleat descendere. vna tantum [f.[[30]]33v] nota sicut Auctentis ceteris est licitum. deponatur videlicet in .b. acutam. Ab hinc ascendens si potest vndecim mihi voces varias in monocordi litteris assignet. Set profecto vox vndecima cum .dd. superacutam transcendat. nec in eadem manu sedem vacuam reperiat. necesse erit vt cum theologis de sinistra transeat in dexteram. Quod igitur tono huic dare non preualent nec alteri tono debent concedere Apud alios autem quorum videtur exquisicior esse sentencia. species ille Dyapason sic sufficere iudicantur. vt sicut medie sic et vltime voces. Prima scilicet [et supra lin.] octaua dignitate sint equales. et vtramque vim suam valeant in cantibus exercere. Apponunt ergo non solum inferius set et superius voces. hinc scilicet vnam inde alteram. non vt sint de corpore disposicionum. set exteriores earum mete. quatinus earum gracia possit hinc prima deponi; illinc eius octaua subleuari Quare prima finalis est in Auctentis in plagalibus infima. De disposicione tamen non sunt ille due note quia geminam habet habitudinem. quelibet pars disposicionis deponi scilicet et eleuari quod ille non habent. cum sint tantum mete disposicionis. sicut vallum vel fossa circuit muros ciuitatis. Prima quippe vox et octaua quasi cantuum muri nona vero super octauam posita decima vero sub prima valli vel fosse gerunt officium. Horum ergo iudicio per octo voces cantus habet discurrere et non per plures. Licet enim in cantuum progressione metis hinc inde positis secundum eos decem voces inueniantur non tamen per decem voces habet cantus discurrere set tantum per octo medias vsque ad metas altrinsecus positas tangendo peruenire potest. set per eas ne ac redire. vel moras facere non debet. sicut in muris et in ipsa ciuitate. non autem in fossa vel vallo fieri solet deambulacio. Hanc vocum modestam disposicionem sacrato perfecto que numero concordantem maxime nos clericos perfeccionis semitam profitentes decuit emulari.

Quot vocibus possit quilibet tonus supra finalem leuari. vel sub finali deponi. Capitulum vndeuicesimum

[f.[[31]]34r] Sciendum de tonis omnibus ac memorie firmiter imprimendum quod cuilibet tam Plage quam Auctento licitum est per decem voces ab inferiori meta sursum protendi Nulli vero cantui regulari licet denarium transcendere Set inter hos tonos Auctenti soli supra finalem suum totum hunc numerum solent expendere vix vnam notulam sub finali pro meta constituentes in qua quidem diucius non morentur set breuiter eam tangentes ad finalem suum vel ad superiora reuertantur. Plagales autem quasi grauitatis alumpni sic se circa finalem suum solent altrinsecus ordinare quatinus sub finali quatuor voces habeant supra finalem vero per quinque voces licencialiter ascendant Hoc tamen memoriter teneas quod cantus decem vocibus extensus siue fuerit Auctentus siue. Plagalis duas voces extremas infimam scilicet et suppremam tantum pro metis habeat non vt in eis circuitus suos faciat et pausaciones Cernis ergo quod quantum superat Auctentus Plagalem suum per eleuacionem tantumdem superat Plagalis Auctentum per deposicionem Cum enim regularis cantus vt sepe iam dictum est decem tantummodo voces. habere possit earum septem tam cantibus Auctenticis. quam Plagalibus sunt communes Tres autem voces residuas Auctenti natura leues secum rapiunt ad superiora Plagales vero natura graues secum trahunt ad inferiora. sicut in subiecto patet exemplo.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.34r; text: Auctenti. Prime Manerie. Plagales. secunde Manerie. tercie Manerie. quarte Manerie. [Gamma], A, B, C, D, E, F, G, a, [sqb], c, d, e, f, g, aa, [sqb][sqb], cc, dd] [WYLMUSI 16GF]

[f.[[31]]34v] Finalis enim vox cum quinque vocibus superacutis. sicut et illa que proxima subest finali cuilibet cantui Plage vel Auctento communes sunt. Ecce habes voces septem Quibus si vel vnam de tribus residuis inferius addideris sub finali. plagalium proprietati totus ille cantus deputabitur .E. diuerso si de tribus vocibus residuis vnam tantum superius apposueris. videlicet supra sextam a. finali. totus iam cantus Auctentorum proprietati relinquitur. Item si duas istas voces vnam scilicet inferius. alteram superius cuilibet cantui supra septenarium pariter addideris. quamuis denarium nec excesseris nec attigeris. Adhuc enim nouem voces tantummodo erunt. irregularem tamen et duplicem cantum fecisti videlicet in inferioribus Plagalem; in superioribus Auctentum. Cantus enim plus quam vna voce sub finali depositus proculdubio Plagalis est Supra sextam vero subleuatus penitus erit Auctentus Vt autem proprietas Auctentorum simul et Plagalium cercius intimetur quantum videt superet vnus alium. vel superetur ab alio. formulam tibi Guidonis iunioris depingo. septem species dyapason habentem in latitudine iuxta ordinem generacionum; in longitudine vero numerum decacordi psalterij. quot videlicet voces vnicuique tono Guido predictus regulariter assignauit Nec turberis quod consuetum colorem quibusdam litteris subtraho. quippe quia graues nigras. Acutas rubeas. superacutas vero virides facere consueui quia vt mete finales. ac communes discincte clareant. Metas quidem nigras. Finales rubeas. Communes. virides. depinxi hoc modo vt patet ex altera parte. supra.

Figura Guidonis Iunioris. Singularum Maneriarum mensuras et ordines breuiter comprehendens

[f.[[32]]35r] [figura deest]

Exposicio figure siue formule Guydonis supra. Capitulum vicesimum.

Hec figura luce clarius indicat certam cuiuslibet toni dimensionem. Habes enim cantuum metas. hinc inde positas Que quia de numero disposicionum non sunt. recte seorsum ponuntur. Nigro quoque scribuntur colore quatinus eas a ceteris indigniores agnoscas Iniciales autem finales. in quibus scilicet finiuntur Auctenti. secunda tibi linea latitudine rubeas habens litteras demonstrat Mediatrices vero finales in quibus terminantur plagales in quinta linea rubeo colore reperies insignitas Cetere littere singularum disposicionum medium locum tenentes virides describuntur. Igitur a. rubeis litteris incipientibus. a. D. semicirculus [f.[[32]]35v] in superioribus vsque ad Metas superiores per nouem litteras protensus eleuacionem indicat Auctentorum Ab eisdem vero litteris. paruissimus semicirculus viridis reclinatus. ad Metas inferiores eorundem significat Auctentorum deposicionem Porro semicirculus inferior a. linea quinta Mediatrices Finales continente resupinatus vsque ad Metas superiores. per sex litteras ostendit eleuacionem Plagalium. Ab eadem vero linea quinta que desinit in .c. semicirculus minor deorsum resupinatus vsque ad litteras inferiores. per litteras quinque deposicionem pretendit eorundem Plagalium Semicirculus autem sinister latitudinem formule comprehendens. iuxta Metas inferiores. Maneriarum distinccionem continet. secundum litteras Iniciales. Cuius contrarius a dextris iuxta Metas superiores earundem distinccionem tenet Maneriarum secundum litteras Mediatrices. Quarum distinccionem seriem reperies in duabus formulis istam precedentibus Nec te moueat quod in hac formula. sicut et in illa que supra de septem speciebus. ponitur A. B. C. graues inter Finales Iniciales computantur. Cum Finales non sint nec in eis cantus aliquis terminetur. quia cum sint eiusdem progressionis seu disposicionis. cuius sunt .a. [sqb]. c. necesse fuit eas ponere propter deposicionem Plagalium. quorum finales in Mediatricum linea ponuntur. et vsque ad predictas litteras graues. necnon et ad Metas inferiores descendendo perueniunt. Alioquin si ponerentur ibi finales a. [sqb]. c Plagales debita deposicione priuarentur. Igitur ex hac necessitate ponuntur ibi graues. et nichilominus Acute per eas subintelligende sunt propter eleuacionem Auctentorum qui vsque ad [spatium] superacutas licite subleuantur. Quod si finales litteras simul in vna linea sine aliarum admixtione videre cupis inuenies eas per ordinem positas in formula superiori. que huic figure proxima collocatur.

[f.[[33]]36r] In quibus litteris valent singulorum tonorum cantus incipere. Capitulum vicesimum primum

Prouisis singulorum tonorum finalibus. et quasi mansionibus preparatis. consequenter determinande sunt littere per quas incipiant quas eciam frequentare. quas vitare debeant. vel in quibus aliquam moram facere vel non facere teneantur. veluti quedam predia vel victualium diuersoria. quibus valeant habitatores pro necessitate vel pro delectacione sustentari. [De principijs <auctentis.> in marg.] Prius igitur de cantibus auctentis. generaliter. postmodum de plagalibus videamus Generale est omnibus Auctentis in finalibus suis frequencius inchoare. [De principijs primi <toni.> in marg.] Speciale vero est primo tono vel in finali vel in ea que sub finali est. vel in tercia supra finalem. necnon et in quinta principium sumere. In alijs vero rarius De. principijs tercij toni. in marg.] Tercius vero tonus vsitacius incipit in finali. et in secunda et in tercia necnon et in sexta supra finalem. In ea que sub finali est et in quarta supra finalem rarius solet incipere. in quinta vero nunquam [De. principijs quinti toni. in marg.] Quintus autem tonus. frequencius incipit in finali. et in tercia ab ea. et in quinta In alijs vero rarius Et nota quod nullus cantus omnino regularis finiendus in F. incipere debet in .[sqb]. quadrata quia tritonum inter se faciunt qui nullam facit coniunccionem. [De principijs septimi toni in marg.] Septimus tonus. vbique [usque add. supra lin.] ad quintam potest incipere supra vero non. Frequencius tamen incipit in finali; et in tercia et in quinta supra finalem [De principijs omni <plagalis> generaliter. in marg.] Audistis regulas de principijs Auctentorum Nunc de principijs disce plagalium. Nullus plagalis. in quinta voce supra finalem. vel vltra quintam potest incipere. set in quarta vel infra quartam Sub finali vero potest in qualibet littera sumere principium. que tamen cum finali faciat aliquam coniunccionem id est Tonum. vel. Semitonium. vel Ditonum. vel Semiditonum. vel Dyatessaron. vel Dyapente. Non enim potest incipere in littera que [tri add. supra lin.] tonum sonat cum finali quem Chathalogus coniunccionum penitus excludit [De Quarto tono. in marg.] Hinc est quod Quartus tonus. qui tritonum sub se habet. [f.[[33]]36v] quando terminatur in [sqb] quadrata raro vel nunquam sub tercia voce sub finali sumit principium. [De sexto tono. in marg.] Similiter et Sextus tonus raro sub eadem tercia sortitur exordium. Reperitur tamen in quinta sub finali scilicet in meta sua principium sumere sicut in hoc Responsorio

[London, British Library, Lansdowne 763, f.36v,1; text: De cantabat.] [WYLMUSI 17GF]

[De secundo et octauo tonis. in marg.] Secundus autem tonus et octauus. sepius in quarta sub finali solent incipere sicut.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.36v,2; text: Salue sancta.] [WYLMUSI 17GF]

secundi toni et.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.36v,3; text: verbum bonum] [WYLMUSI 17GF]

octaui toni Sub quarta vero raro solent incipere Inueniuntur tamen in quinta facere principium sicut

[London, British Library, Lansdowne 763, f.36v,4; text: Educ de carcere.] [WYLMUSI 17GF]

secundi toni. et

[London, British Library, Lansdowne 763, f.36v,5; text: Stabunt iusti.] [WYLMUSI 17GF]

quod est octaui toni Item vt de Auctentis cercior fias Omnis Auctentus in finali suo potest incipere et supra finalem in qualibet littera que cum finali facit aliquam de sex predictis coniunccionibus Similiter in meta que supponitur finali possunt omnes Auctenti facere principium preter quintum tonum. qui non solum in ipsa nequid incipere. set nec ipsam nisi cum magna difficultate potest contingere. quia videlicet. semitonium reddit cum finali Semitonium autem propterea non nisi cum difficultate. tangere potest sub finali quia cum de litteris superioribus ad finalem quouis modo descenditur quasi naturaliter sub finali videtur tonus occurrere. non semitonium nisi pluribus vocibus descendatur Regulariter vero plus vna voce descendere non potest cum sit Auctentus vnde fere nusquam reperitur in Antiphonarijs nostris quintus tonus sub finali descendere In gradali vero nonnunquam reperitur sicut in Responsorio

[London, British Library, Lansdowne 763, f.36v,6; text: Ecce sacerdos.] [WYLMUSI 17GF]

et consimilibus. In gradalibus vero dum acensum suum secularium licet contra regulam Auctentico [Auctenticorum corr. supra lin.] reperitur idem quintus tonus in tercia sub finali principium sumere sicut in hoc Responsorio.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.36v,7; text: Sederunt.] [WYLMUSI 17GF]

et consimilibus. ne videlicet semitonio quod interest prepediente cantus euphonia minuatur. Solus autem tercius tonus nullatenus in quinta supra finalem potest incipere quod alijs Auctentis. proprium est. Set in sexta quod alijs non conceditur Auctentis. In octaua vero que cum finali resonat Dyapason. nullus cantus regulariter [f.[[34]]37r] potest incipere. nec in nona que meta superior est Auctentorum set nec in septima supra finalem

Quod litteras frequentent singuli toni vel in quibus pausam faciant copetentem. Capitulum vicesimum secundum. Et de tribus Auctentis scilicet de primo et quinto et septimo tonis.

Nunc de litteris quas frequentare debent singuli toni vel in quibus morari debeant prosequamur Auctentorum trium videlicet primi toni. quinti et septimi proprium est quintam vocem sepius tangere. et circa ipsam circuitus suos et pausaciones facere Nonnunquam [ab add. supra lin.] vsque ad octauam transeunt. et in ipsa pausam congruentissimam faciunt maxime primus et septimus Frequenciores tamen pausaciones fiunt in quinta et in ipsa finali. Tercius vero tonus. quintam suam. quia per semitonium et tritonum ad ipsam ascenditur vehementer abhorrens vtitur sexta pro quinta circa quam circuitus suos et pausaciones facere consueuit. Nonnunquam tamen post vsitatam sextam congruenter pausat in quinta Set vitato tritono supposito salit in finalem. sicut Gloria in excelsis solempnibus diebus deputata Aliquando post ipsam pausam. de quinta salit in eam que est sub finali sicut in versu. Alleluia

[London, British Library, Lansdowne 763, f.37r,1; text: surrexit pastor] [WYLMUSI 17GF]

Set in quolibet cantu tercij toni post pausam factam in quinta per aliquem saltum tritonus suppositus euitatur. Vnde vehementer admiror quid cause sit. quod moderni tritono sic delectantur. cum tantopere sit a veteribus condempnatus. vt eum nec nomine coniunccionis dignum censuerint. nec in eorum cantibus facile valeat inueniri Videas illam nouam catilenam.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.37r,2; text: porta salutis aue] [WYLMUSI 17GF]

terminatam in .F graui. si non passibus tritono passim compungitur. quin pocius quadritono plena est. cum semitonium fanali subiacens apcius in tonum. commutetur. Set in hoc excusabilis est cantus ille. quod tritonum. seu quadritonum. non quidem saltu set simplicibus et moderatis passibus congruenter prosequitur. Set vt ad pausaciones Auctentorum [f.[[34]]37v] reuertamur. Notandum quod toni. primus tercius et septimus aliquando quamuis raro pausam faciunt in inferiori meta. videlicet [delicet add. supra lin.] in littera que est proxima sub finali Set in meta superiore scilicet in ea que nona est a finali moram non faciunt. set breuiter eam tangunt. et statim se ad inferiora reflectunt Quintus autem tonus. in neutra meta pausacionem sumere consueuit. Licencialiter autem potest quilibet Auctentus in quacumque littera voluerit a finali vsque ad quintam litteram repausare. Hactenus de pausacionibus auctentorum. [De pausis Plagalium. in marg.] Nunc Plagalium pausas prosequamur. Plagalium. cantuum proprietas est quartam vocem supra finalem sepius tangere. et circa ipsam. et in ipsa moras et diuerticula sua facere. Si quando vero quintam tetigerint. siue sextam quam tamen rarius tangunt. quia meta superior eis est. cito se debent ad quartam retrahere ne proprium Auctentorum videantur inuadere Sextus autem tonus omnium plagalium primatum tenens in Armonia vtpote non multum ab Auctenti sui nobilitate degenerans. quamuis debitos nature sue limites non excedat quintam sepius tangere solet in ea pausare. Cuius naturam nobilem mellitam que suauitatem sciens papa Gregorius elegancius eo vtitur in Responsorijs. Quorum versus non saltibus Auctenticis set simplicibus et moderatis passibus ad sextam facit ascendere et statim reflecti ad quintam pausam que ibidem facere. Deinde per amfractus dulcissimos ad finalem descendere facit. facta que in ibi velut in domo propria. breui mora quartam sub finali. Dyatessaronico saltu corripit. que cum quinta supra finalem Dyapasonicam. reddit melodiam. ne videlicet proprietatem plagalem videtur penitus exuisse. sicut apparet in hoc versu.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.37v; text: Vide si tunica filij tui sit an non quem cum vidisset pater ait. it.] [WYLMUSI 17GF]

et consimilibus Generaliter autem quartam sub finali est. Frequentant omnes plagales et in ea [f.[[35]]38r] pausam faciunt. excepto. quarto tono. quia tercia vtitur pro quarta in pausacionibus faciendis. Quia enim in quarto passu sub finali. nunc tonum. nunc semitonium inuenit equaliter vtrique pausam suam subtrahit et ibi pocius quiescionis locum diligit vbi coniunccionum varietas non offendit. In quinta vero sub finali. vel in sexta supra finalem quia mete sunt plagalium. nullus plagalis debet moram facere preter quartum tonum. Is enim nonnunquam pausat pausat in quinta quia vt predictum est requiem sibi inuenit in quarta. Generales autem pausaciones omnium plagalium in illis maxime litteris fieri debent. in quibus frequencius incipere solent. precipue tamen in finalibus. que tam superioribus quam inferioribus Mediatrices sunt ne si magis alijs litteris indulgeatur pausacionum frequencia. cantus alterius similitudo contrahatur. sicut pluribus [in add. supra lin.] locis tam Gradalis quam Antiphonarij cernere est. tum circa plagales. tum circa cantus Auctenticos. in quibus plerumque tanta reboat cantuum dissimilitudo vt quibus eos tonis applicare debeas penitus ignores. nec prius de illis certum possis dare iudicium. quam caudam teneas cantilene quippe cum nunc vnius Manerie nec alterius nunc plagales. nunc videantur Auctenti Talis cantus dicere mihi potest

[London, British Library, Lansdowne 763, f.38r,1; text: Cum transiero videbis posteriora mea faciem autem meam non videbis.] [WYLMUSI 18GF]

Talis est hec antipona.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.38r,2; text: Karitas est summum. bonum.] [WYLMUSI 18GF]

Tale est et responsorium.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.38r,3; text: Decantabat.] [WYLMUSI 18GF]

Cuius inicium videtur esse quinti toni. cum versus eius Sanctificati. fit sexti toni

[London, British Library, Lansdowne 763, f.38r,4; text: Sanctificati sunt.] [WYLMUSI 18GF]

Tale est et. Responsorium.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.38r,5; text: Redemit. dominus.] [WYLMUSI 18GF]

et plures alij cantus Antiphonarum Tales. enim cantus inueniuntur in. Gradali. Gradalia.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.38r,6; text: Tenuisti.] [WYLMUSI 18GF]

[f.[[35]]38v] [London, British Library, Lansdowne 763, f.38v,1; text: Adiutor in oportunitatibus. Alleluya. a. Diligam te] [WYLMUSI 18GF]

Et Offerenda.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.38v,2; text: In die solempnitatis vestre.] [WYLMUSI 18GF]

Communio.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.38v,3; text: Vltimo festiuitatis] [WYLMUSI 18GF]

Ympnus

[London, British Library, Lansdowne 763, f.38v,4; text: Ympnum dicamus domino.] [WYLMUSI 18GF]

Et alia. quam plurima cantuum monstra quorum composicionem variam. sibi quidem dissonam. Guido iunior merito condempnat vocans eos inperfectos et dissolutos.

De cantibus illis qui nec vltra sextam eleuantur. nec plus quam vna voce. sub finali deponuntur. Capitulum vicesimum tercium.

Restat vt de illis cantibus faciamus scrutinium. qui sic intra linites dubios se contrahunt. vt nec sextam supra finalem transeant. nec plus quam vna voce. sub finali descendant Isti profecto cantus cum nec plagaliter deponantur nec Autentice. subleuentur aliquod flagitant argumentum. quo valeant ab Auctentis. plagales discerni Quod quidem simplicibus est difficile. maxime in illis cantibus. qui nec gloriam habent sicut Introitus. et Responsoria. nec Seculorum sicut Antiphone. set omnino neumatibus carent. sicut Ympni. Sanctus Agnus Dei. Kyrye. Gloria in excelsis. Alleluia. Gradalia Offerende. Communiones. Prose. siue Sequencie. cetera que cantuum genera Ad horum cognicionem plene percipiendam necessaria est diligens exercitacio. et exercitata diligencia. [f.[[36]]39r] Tria namque vt ait Guido iunior. consideranda sunt in cantu. Natura. Quantitas. et Qualitas. Natura; in disposicione. Quantitas; in progressione. Qualitas in composicione consistit. Set nisi scias quid sint. Disposicio. Progressio. et Composicio. de obscuris in obscuriora duceris. [De Disposicione cantus. in marg.] Igitur Disposicio; cantus est simplicium coniunccionum ordinacio. Toni scilicet Semitonij vel ditoni. videlicet vtrum descendat per tonum. et ascendat per tonum et semitonium vel descendat per tonum. et ascendat per semitonium. siue per tonum descendat. et ascendat per duos tonos. vel certe per semitonium descendens per ditonum subleuetur [de progressione. in marg.] Progressio; vero est quantum procedat cantus sub finali vel supra finalem. videlicet vsque ad quartam vel vsque ad quintam et sic de reliquis [de composicione in marg.] Composicio; cantus est notarum copulacio vel separacio. tarditas et situs pausacionum. frequentacionum loca. saltuum leuitas. et amfractuum variacio. De Natura seu disposicione satis in superioribus tractaui capitulis quarta decima. quinta decima. et sexta decima. De progressione cantuum seu quantitate. docere te poterunt capitula octaua decima. vndeuicesima. et vicesima. De composicione vero doceberis ex parte si recenseas capitula vicesima prima. et vicesima secunda. Verum ne tediosum tibi sit lecta relegere breuiter commemorabo de singulis Igitur de cantu dubio motus primo debes attendere naturam videlicet quomodo disponatur. quomodo descendat a. finali vel ascendat. Si enim finitur in .D. vel in .a. descendit per tonum. et semitonium et sic est prime Manerie. primi scilicet vel secundi toni. Si terminatur in E. vel in .[sqb]. pertinet ad secundam Maneriam tercium. vel quartum. tonum. Descendunt enim per tonum. et per tonum. et per semitonium. subleuantur. Si enim fecerit in .F. vel in .c. terciam recipit Maneriam. quintum scilicet vel sextum tonum qui per semitonium. remittuntur. et per duos intenduntur tonos Quod si finierit. in .G. quartam. tenes Maneriam scilicet septimum. vel octauum. tonum. qui per tonum. cadunt. et per tonum eriguntur Igitur inspecto fine cantus ilico certus eris de natura. seu disposicione videlicet de Maneria Set quoniam adhuc fluctuare potes [f.[[36]]39v] in quantitate scilicet vtrum cantus ille plagalis sit an Auctentus. Vide quantum supra finalem currat. quantum ve sub finali decurrat Si supra sextam videris alicubi subleuatum. certus eris de Auctento. Si sub finali plus vna voce quouis in loco videris depressum de plagali minime dubitabis. Si repereris in vno eodemque cantu duo supradicta scilicet eleuacionem supra sextam et nichilominus plus quam vnius vocis depressionem sub finali. Cantus Anormalus hoc est irregularis et duplex iudicabitur. Set quia de cantibus illis in hoc. capitulo. disputatur qui se sic dubios exhibent. vt nec sub finali plus vna voce decurrant. nec supra sextam litteram excurrant frustra iam de progressione discurrent qui neutram [in supra lin.] partem pronius inclinantur Solius igitur composicionis qualitas consideranda restabit. et quasi fraudulentum animal diligencius iteneribus obseruatis sude perdet presidium. [.[L]. in marg.] Explorandum qualiter ambulet cantus vtrum videlicet passubus simplicibus. an saltibus. saltibus vtrum paruis an magnis. indagandum nichilominus vbi pausaciones suas faciat. Ipsas autem paucas vel plures. similiter quas frequentet litteras. quas refugiat. et circa quas circuitus suos exerceat et amfractus. Dicit Guido iunior in libro secundo quod sicut sunt mete vltra quas non debet cantus ascendere. ita sunt littere citra quas non debet remanere De omni namque Auctento certum est. quod necesse est eum ascendere ad quintam sui autem proculdubio plagalis est. Plagalis autem eleuari debet vsque ad quartam vel ad minus vsque ad litteram terciam in qua toni. secundus et sextus suum seculorum incipiunt. Si vero sic contractus fuerit cantus. vt nec vsque ad terciam ascendat. quantumcumque descendat. informis erit et inordinatus plagali tamen vicinior est quam Auctento. Item omnis cantus qui in quinta supra finalem vel incipit. vel in eam salit de finali. vel eam frequentans in ea pausauerit Auctentus est. Tercius tamen tonus sexta vtitur pro quinta quam sextam nisi tetigerit plagalis efficitur. et in quartum tonum mutatur. Item plagales. omnem suam composicionem sub quarta. [f.[[37]]40r] contrahunt. et si quando eam excesserint. non tamen vltra eam incipiunt. nec moram faciunt. nec quintam frequentant. nisi tantum illi qui certam habent plagalium deposicionem id est plus vna voce sub finalem descendunt. Qui tamen et ipsi tangendo vel transeundo quintam quidem frequentare possunt. set moras suas et pausaciones inferius. debent reducere. Non enim licet certas Auctentorum eleuaciones vel pausas plagalibus inserere Set vt de singulis tonis cercior fias. singulorum per ordinem composicionem subnectam qualiter incedant. qualiter ve saliant. quibus in litteris moram faciant. et quas frequentent Descriptis quoque singulorum composicionibus. binos versus notatos. exempli [causa add. supra lin.] subiciam quatinus que verbis premittuntur. eciam sonis musicis ostendantur.

Hic thonus a. protho. primo generatus in altum.

Tendit in Auctentus. quelibet yma fugit.

Plagalis tonus iste sequens est filia prothi.

Ardua non curans. inferiora colit.

Deuterus Auctentum generans excelsa subire.

Precipit et vallis tangere valla vetat.

Nititur in collem tonus hic. sed vallis alumpnum.

Iuxta campestres. deuterus ire iubet.

Auctentus triti cursu petit ardua pulsans.

Astra giganteo vertice spernit humum.

Plagalis triti. tibi dulcia. papa Gregori.

Fundens mella meli. carmine melle nota

Nobilis Auctentus. Tetrardi despicit yma.

Ardua nunc cursu. nunc saliendo petit.

Garrula mulciplices. tetrardi filia. cantus.

Parturit ac medijs callibus ire solet.

Composicio et progressio primi Toni. cum suis differencijs. Capitulum vicesimum quartum.

PRimus Tonus; varijs ac multiplicibus vtitur principijs. nec est alius qui possit ei principiorum varietate vel numerositate coequari. Nec enim est [f.[[37]]40v] aliqua littera ab ea que subest finali vsque ad quintam in qua non licencialiter sumit exordium. Et nota quod littera finalis id est in qua cantus finitur. semper dicitur prima. Huius respectu cetere littere. subtus vel supra posite. dicuntur secunde. tercie. quarte. quinte. sexte. septime. octaue. none. Tria tamen principiorum genera possidet ceteris vsitaciora in meta inferiori et finali et in quinta que in antiphonis duabus ipsius differencijs satis congrue respondent.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.40v,1; text: Relictis, Dominus] [WYLMUSI 19GF]

Terciam namque differenciam cum vni tantum seruiat Antiphone dicit Guido superfluam quamuis antiquitatis auctoritate magis quam racione reseruetur

[London, British Library, Lansdowne 763, f.40v,2; text: Ecce. Mulieres. Accedentes. Clamaui. Alleluya.] [WYLMUSI 19GF]

[London, British Library, Lansdowne 763, f.40v,3; text: Alleluia] [WYLMUSI 19GF]

Nec enim est alia causa cur eam voluerint cantuum nostrorum correctores retinere cum tot differenciarum varietates. maxime in hoc tono de libris nostris abraserint Tot enim apud seculares vel eciam quarumlibet aliarum religionum Antiphonarios sunt in hoc tono differencie vt facilius omnes nostre quam vel solius illius toni memorie commendetur. Igitur vt dixi primi toni generaliora principia sunt in finali. et in meta. et in quinta Et illa quidem que fiunt in quinta si sint antiphone talem faciunt differenciam.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.40v,4; text: Euouae.] [WYLMUSI 19GF]

quamuis et alia principia faciant eandem differenciam. Aliquando namque differencie istius Antiphone sumunt inicium in tercia supra finalem. set statim per gradus duos descendunt ad finalem pausam ibidem facture sicut hec Antiphona.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.40v,5; text: Volo pater] [WYLMUSI 19GF]

Nonnunquam ab eadem tercia saliunt ad quintam per semitonium; et sepius eam tangunt et in ea pausant sicut hec Antiphona.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.40v,6; text: Apertis thesauris.] [WYLMUSI 19GF]

et consimiles Que vero fiunt in finali principia vel alibi preter hanc Antiphonam.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.40v,7; text: Nos qui viuimus. Euouae] [WYLMUSI 19GF]

Et preter tria predicte differencie principia si sint Antiphone. talem apud nos omnes habent differenciam.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.40v,8; text: Euouae.] [WYLMUSI 19GF]

In Responsorijs vero communibus vel Introitibus vbicumque fiant inicia. nulla [f.[[38]]41r] sit in versu. vel Gloria. distancia sicut in ipsis eciam Antiphonis. Omnes singulorum tonorum differencie sub vno Neumate concludutur. Vbicumque namque fiat inicium. tale Neuma primi toni.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.41r,1; text: Neuma primi toni.] [WYLMUSI 19GF]

In Responsorijs autem communibus que versus non habent nisi communes. solet versus a finali vsque ad quintam per Dyapente salire et redeundo ad quartam in ea pausare sic.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.41r,2; text: Domine] [WYLMUSI 19GF]

In Glorijs vero siue in psalmis introituum solet hic tonus a tercia per duos tonos. surgere in quintam et inde per semitonium circumflexum. tacca septima redire in quintam et pausare circa finem facto eodem circumflexo ad finalem descendere hoc modo

[London, British Library, Lansdowne 763, f.41r,3; text: Gloria patri et filio et spiritui sancto. Euouae.] [WYLMUSI 19GF]

Hec breuiter de principijs vel differencijs primi toni tetigisse sufficiat. Nunc breuiter de ceteris que ad composicionem vel progressionem spectant prosequamur Sumptis inicijs ac velut in itenere positis cantibus primi toni satis in pausacionibus omnes inuicem consenciunt. Set in saltuum numero seu magnitudine. sunt alij alijs dissimiles in incessu quoque sunt alijs alij. grauiores Quidam namque mox a principio de finali saliunt ad quintam factaque ibidem pausa. circa eandem quintam circuitus suos faciunt. et ad finalem litteram vel passibus simplicibus. vel saltibus. nunc minoribus. nunc vero maioribus. nunc intensis. nunc vero remissis iuxta cantus prolixitatem descendunt. vel finem facturi. vel tantummodo pausaturi. et post iteratos ad superiora transcursus redeunt ad finalem.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.41r,4; text: Vos amici mei estis] [WYLMUSI 19GF]

Si enim prolixior sit cantus. nonnunquam post factam pausacionem. in quinta rapiuntur ad octauam saltu quidem raro sepe vt quatuor vocibus combinatis. vel tribus coniunctis et congruenter ibi pausant. vel ad quintam cito reflectuntur.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.41r,5] [WYLMUSI 19GF]

Qui vero pausatur in octaua vel qui eam tangunt nonam plerumque breuiter contingunt non tamen in ea pausantes. set in septimam vel in octauam redeunt. et ibi pausant Inde plerumque reuertuntur ad quintam vel quartam et ibi pausant. Hinc ad terciam quando. vel eciam ad secundam pausaturi

[London, British Library, Lansdowne 763, f.41r,6] [WYLMUSI 19GF]

[f.[[38]]41v] descendunt. siue saltando. siue simpliciter gradiendo. et tandem factis circa finalem quibusdam domesticis amfractibus tam sub finali quam supra. congruo fine terminantur. Longum est et infinitum negocium vel in hoc tono. vel in ceteris omnes saltus vel incessus describere Hoc tantum dixisse sufficiat. quod tonus ille. frequenter saltibus diapenticis vtitur. vel dyatessaronicis maxime que in quintam et quartam a finali vel reciprocis saltibus ab ipsis ad finale Pausaciones satis competenter fiunt vbique a finali vsque ad quintam maxime que in finali et quinta In ceteris vero raro pausatur preter octauam. cum ad eam acceditur In meta inferiori raro pausatur. in superiori vero videlicet in nona nunquam fieri debet pausacio. Debet autem tonus hic quintam tangere Alioquin ab huius toni proprietate penitus excluditur cantus. sicut apparet in hoc cantu duorum versuum primi toni.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.41v; text: Hic tonus. a a protho. primo generatus in altum. tendit vt Auctentus Quelibet yma fugit.] [WYLMUSI 20GF]

[f.[[39]]42r] Composicio et progressio secundi toni. cum suis differencijs. Capitulum vicesimum quintum.

Secundus tonus. gressu magis composito quam saltibus magnis incedens. frequencius ab ipso finali. vel a quarta sub finali. vel. a secunda necnon et a tercia supra finalem sumit exordium. Set vbicumque fiat inicium. vnam tantum in antiphonis nostris habet differenciam que adest.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.42r,1; text: Euouae.] [WYLMUSI 20GF]

In versubus autem responsoriorum communium solet ab ea finali per tonum surgere. et inde per semiditonum et tonum. ad superiorem quartam ascendere. et ad terciam redire et pausare. Deinde nonnunquam tangit quintam et reuertitur ad finalem

[London, British Library, Lansdowne 763, f.42r,2; text: Celi aperti sunt] [WYLMUSI 20GF]

In Glorijs vel psalmis Introituum si suam explicat differenciam quod in ea qui subest finali sumpto principio per tonum surgit et quasi residendo remeat. facto que rursus impetu forciori salit in terciam supra finalem per Dyatessaron et post modicum. facta ibidem pausa. remeat ad finalem.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.42r,3; text: Gloria patri et filio et spiritui sancto. Euouae.] [WYLMUSI 20GF]

In omni vero cantu potest hic tonus. a quarta inferiori vsque ad terciam superiorem sumere principium. Nam in quarta superiore raro sumitur. in quinta vero nunquam. In inferiori quinta rarissimi cantus inchoantur. Hec de principijs. Nunc de sequenti composicione vel progressione subiungamus. Tonus hic. quando principium sumit a finali. plerumque terciam suam superiorem saltu breuiter tangens in se reflectitur. et circa ipsam. nunc superius nunc inferius varijs amfractibus agitatur. Hinc ad quartam supra finalem vel simplicibus passubus vel saltibus moderatis ascendens. post factam pausacionem. vel eciam sine pausa si breuis fuerit cantus ad finalem remeat. vbi circuicione facta terminatur.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.42r,4; text: Dominus deus auxiliator meus et ideo non sum confusus] [WYLMUSI 20GF]

Aliquando vero de finali progrediens. superiorem quartam per Dyatessaron saliens apprehendit sicut in hac Antiphona

[London, British Library, Lansdowne 763, f.42r,5; text: In vniuersa terra.] [WYLMUSI 20GF]

Set saltus ille multo fit frequencius ad inferiorem quartam sub finali. statim que saltu semiditoni facto cum tono reditur ad finalem vt hic

[London, British Library, Lansdowne 763, f.42r,6; text: Dum steteritis.] [WYLMUSI 20GF]

Raro quippe tangitur tercia sub finali. multoque rarius in ea pausatur que videlicet pro diuersitate finalium .D et .a nunc tonum. nunc semitonium. cum litteris altrinsecus positis reddere consueuit Supra quartam vero superiorem sepius ascenditur [f.[[39]]42v] ad quintam set in ea rara fieri debet pausacio. ne cantus putetur Auctentus; nisi prius plagaliter deponatur. Ad sextam rara fit progressio. set nunquam fieri debet in ea pausacio quinpocius ad inferiora statim descenditur.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.42v,1; text: Nolite premeditari semitas iusticie.] [WYLMUSI 21GF]

Quando sumitur inicium ab ea. que subest finali. quandoque fit saltus per ditonum. in secundam superiorem. sic que circumflectitur ad finalem ibique pausatur in multis gradalibus

[London, British Library, Lansdowne 763, f.42v,2; text: Domine.] [WYLMUSI 21GF]

Quandoque vero tacto finali fit saltus in terciam superiorem per semiditonum. et inde vel circumflectitur ad finalem vt pausetur vel fit progressio ad quartam vt ibi fiat pausacio sicut

[London, British Library, Lansdowne 763, f.42v,3; text: Alleluya Vidimus.] [WYLMUSI 21GF]

et consimiles cantus Quando sumitur exordium. a quarta sub finali per semiditonum salit in terciam supra finalem et reflectitur ad eandem finalem pausaturus vel certe ab ipso principio per semiditonum et tonum salit ad finalem et reflecturi per tonum. et pausat in ea que subest finali vt hoc Officium et Responsorium.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.42v,4; text: Igitur Iosep. Salue sancta parens.] [WYLMUSI 21GF]

Quando vero sumit inicium. a tercia supra finalem. descendit ad finalem per semitonium et tonum et saltu semiditoni redit in terciam pausaturus vt in duabus antiphonis.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.42v,5; text: Dominus Ihesus. Framea.] [WYLMUSI 21GF]

Habet et alios incessus tonus ille multiplices ex hijs et alijs principijs procedentes quos describere longum est. Circuiciones autem. et diuerticula sua. maxime circa finalem. et circa terciam superiorem necnon et in quartam inferiorem solet expendere pausaciones precipue fiunt in finali necnon et in vtraque secunda set magis in inferiori Fiunt eciam frequenter in tercia superiore. et similiter in vtraque quarta Raro vero fiunt in duabus quintis multo tamen rarius in inferiore Nam in sexta supra finalem nunquam debet pausari. Semper autem debet hic tonus vsque ad quartam eleuari. vel ad minus vsque ad terciam Alioquin nec Plagalis erit nec Auctentus. quantumcumque descendat sicut in hijs duobus versibus secundi toni;

[London, British Library, Lansdowne 763, f.42v,6; text: Plagalis. tonus. iste] [WYLMUSI 21GF]

[f.[[40]]43r] [London, British Library, Lansdowne 763, f.43r,1; text: iste sequens est filia prothi Ardua non curans inferiora colit.] [WYLMUSI 22GF]

Composicio et progressio tercij toni. cum suis differencijs. Capitulum vicesimum sextum.

Tercius. Tonus saltibus diatessaron et semiditoni superioribus incendens tribus vtitur vsitatis principijs. Nascitur enim frequencius in finali. et in tercia supra finalem. necnon et in sexta Incipit et in alijs litteris. vtpote in ea que subest finali. et in ea que proxima supra finalem est. Set rarius in quarta vero vel in quinta rarissime vel nunquam solet incipere. Set vbicumque fiat principium. duas tantum possidet in Antiphonarijs differencias. Quando enim principium sumit a finali. descendere solet in metam per tonum. inde que leuari in terciam supra finalem saltu Dyatessaronico. statim que saltu semiditoni superposito. de quarta rapitur in sextam pausaturus ibidem quintam videlicet propter tritonum. preteriens ne tangatur. sicut in hac antiphona.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.43r,2; text: Quando natus est.] [WYLMUSI 22GF]

et consimilibus Hinc principio tribuitur in Anciphonarijs vna differencia. quamuis sint et alie quedam Antiphone eandem habentes differenciam sicut hec antiphona.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.43r,3; text: Ihesu Christi domini gracia credentibus.] [WYLMUSI 22GF]

non quidem in principio taliter progredientes. set post paucas circuiciones eandem progressionem sumentes. Est autem talis prima differencia.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.43r,4; text: Euouae.] [WYLMUSI 22GF]

Omnibus ceteris principijs vbicumque fiant. et quomodocumque procedant seruit hec differencia

[London, British Library, Lansdowne 763, f.43r,5; text: Euouae.] [WYLMUSI 22GF]

Et nota quod omnes huius [f.[[40]]43v] finiuntur in .e. propter differencias que semitonium habent sub .c. .quod .g. littera non habet In Responsorijs quoque communibus eadem finalis est. et eadem [de add. supra lin.] causa mutari non potest vt hic.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.43v,1; text: Post passionem suam.] [WYLMUSI 23GF]

Omnes enim versus huius toni communes. semitonium habent in sexta et in eadem sexta finiunt hoc modo

[London, British Library, Lansdowne 763, f.43v,2; text: descendit.] [WYLMUSI 23GF]

Porro in Responsorijs delicatis sicut in Gradali. ceteris ve cantibus sumitur vtraque finalis. prout racio quinte dictauerit. que nunc tonum nunc semitonium resonat. Propter quam varietatem. vel eciam propter tritonum vitandum. solet in Glorijs Introituum eadem quinta vitari iuxta vtramque finalem sicut hic patet.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.43v,3; text: Gloria. patri. et filio. et spiritui sancto. Seculorum Amen.] [WYLMUSI 23GF]

Hactenus de principijs. Iam de Composicione. vel progressione subiungamus Qualiter incedat hic tonus. quando incipit in finali iam dictum est. quamuis et aliter possit procedere. Verumptamen incessus ille per Dyatessaron et semiditonum vsque in sextam non solum in principijs huius toni. set eciam in processu. nec in solis Antiphonis. set in omnibus cantibus frequentissimus est. sicut in hoc ympno

[London, British Library, Lansdowne 763, f.43v,4; text: Crux fidelis inter omnes] [WYLMUSI 23GF]

et alijs cantibus innumeris. Quando vero principium sumit in tercia supra finalem per tonum. et semiditonum vitando. quintam. rapitur in sextam pausacionem facturus. et post modicum ad eandem terciam reuersurus. Nonnunquam vero salit ab eadem tercia scilicet .G. per dyatessaron. vsque in sextam [c supra lin.] Statim que resiliens per semiditonum et tonum in eandem .G. ibidem pausat. et rursus redit in [.c. supra lin.] sextam et circa ipsam circuitus suos expendit. sicut in hijs antiphonis.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.43v,5; text: Adhesit anima. Malos male perdet.] [WYLMUSI 23GF]

Raro tamen facto primo saltu per Dyatessaron redit ad .G. vt ibi pauset. quia hoc est proprium octaui toni. quinpocius remeat ad [.c. supra lin.] sextam vt ibi et circa eam circuitus suos et pausaciones expendat vt in hac antiphona.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.43v,6; text: Et respicientes] [WYLMUSI 23GF]

et consimilibus. Quando vero principium sumit in sexta [c. supra lin.] descendit ad terciam .G. vel ad quartam [a. supra lin.] et in eis pausas et circuiciones suas euoluit Aliquando priusquam descendat [.d supra lin.] septimam. [aa. supra lin.] tangit. set in ea non pausat. nisi prius pausam fecerit in [.c. supra lin.] sexta [g. supra lin.] Postmodum pausat in ea. et circa eam facit amfractus. Quando principium sumit iuxta finalem. vel sub ea. vel supra eam. non ibi diu morabitur. sicut [f.[[41]]44r] nec aliquis Auctentus sed statim ad superiora quartam. [a. supra lin.] sextam. [c. supra lin.] vel septimam. [.d. supra lin.] ascendit et ibi spaciatur vsquequo redeat ad finalem vel pausaturus vel finiendus. Octauam. [e. vel supra lin.] tangit aliquando. set in ea raro vel nunquam pausat. Nam litteram nonam. [f. vel supra lin.] tangere consueuit. nisi furtim saliendo de septima. [d. supra lin.] per semiditonum. statimque remeando pausas suas et frequentaciones circa sextam [c. supra lin.] vel septimam. [.d. supra lin.] exercet. In quinta. [[sqb]. supra lin.] quoque solet interdum moram facere. quando terminandus est in .e. et inde aliquando saltum facit in metam inferiorem. per tonum. cum Dyapente. sicut in quibusdam Gradalibus. Nonnunquam. post factam pausacionem in quinta [[sqb] supra lin.] saltu finalem tangit. et refugit ad quintam. [[sqb]. supra lin.] resiliendo sicut in Gloria in excelsis. festiuali. Quartam [a. vel .e. supra lin.] litteram tam circuicionibus quam pausis habet accomodam. similiter et terciam [d supra lin.] vel .G. pausat eciam sepius in secunda F vel. [.c. supra lin.] que cum finali semitonium facit. Nam in ea. [a supra lin.] vel .D. que subest finali raro pausat. ne primus tonus esse putetur. Debet autem tonus hic vsque ad sextam [.c. vel .g. supra lin.] leuari. Alioquin plagalis erit. et quarti toni. sicut in subiectis versibus tercij toni plenius declaratur.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.44r; text: Deuterus Auctentum. generans. excelsa subire. precipit et vallis tangere. valla. vetat.] [WYLMUSI 23GF]

[f.[[41]]44v] Composicio et progressio quarti toni cum suis differencijs. Capitulum vicesimum septimum.

Quartus Tonus; pre ceteris omnibus solet grauius et moderacius incedere que videlicet sub vno finali raro sub tercia descendet. Quatuor vtitur vsitatissimis principijs vel in finali. et in vtraque secunda et in tercia sub finali. In ceteris vero litteris rarius incipit Sub tercia inferiore raro vel nunquam supra quartam superiorem nunquam sumit principium. Antiphonarum principia sub duabus differencijs comprehendit Et vnam quidem minus vsitatam sex tantum Antiphonas apud nos attribuit qui talis est.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.44v,1; text: Euouae.] [WYLMUSI 24GF]

Neque enim plures Antiphonas habemus si bene recolo. que talem faciunt differenciam nisi sex istas tantum.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.44v,2; text: .1. .2. .3. .4. .5. .6. A viro. Custodit. In domum. Oculi mei. In prole. Nisi diligenter] [WYLMUSI 24GF]

Iste namque sole pre omnibus ceteris huius toni quas habemus Antiphonis cicius subleuantur ad quartam supra finalem Ideo differenciam suam terminant in. eadem quarta Omnes autem quacumque littera sorciantur inicium. sub hac vna comprehenduntur apud nos differencia que talis est.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.44v,3; text: Euouae.] [WYLMUSI 24GF]

Et nota quod omnes huius toni Antiphone sicut alias suo loco dicetur finiri debent. in .E. graui. propter metrum quod superius circumflectitur per tonum. non per semitonium. In Responsorijs autem communibus. solent versus in quarta supra finalem incipere. et factis circa ipsam diuerticulis ad finalem descendere pausaturi

[London, British Library, Lansdowne 763, f.44v,4; text: Quiescat.] [WYLMUSI 24GF]

Porro in Glorijs vel Psalmis Introituum solet in quarta supra finalem. Psalmus incipere et inferius circumflecti per tonum. Supra vero per semiditonum vitata quinta quatinus in vtroque finali possint introitus terminari. Siquidem quinta littera pro diuersitate finalium nunc semitonium. nunc tonum facit.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.44v,5; text: Gloria patri et filio. et spiritui sancto. Euouae.] [WYLMUSI 24GF]

Hec de principijs et differencijs Nunc quod reliquum est composicionis. seu progressionis. subsequatur Hic tonus quando principium sumit in finali. vel statim migrat ad quartam saliendo per semiditonum. et tonum. et circa ipsam spaciatur et pausat. sicut

[f.[[42]]45r] [London, British Library, Lansdowne 763, f.45r,1; text: Gloria in excelsis deo] [WYLMUSI 24GF]

dominicali. et.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.45r,2; text: Te deum laudamus.] [WYLMUSI 24GF]

Nonnunquam vero saliens ad sextam per semiditonum. et statim resiliens sicut in

[London, British Library, Lansdowne 763, f.45r,3; text: Venite exultemus domino] [WYLMUSI 24GF]

vel ab ipsa finali descendit ad terciam sub finali. statim ad eam rediens pausaturus. vt videlicet statim appareat plagalis vt hec duo Responsoria.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.45r,4; text: Magnus. Facies.] [WYLMUSI 24GF]

Inde subleuatur moderatis passibus ad terciam et quartam superiores. et in eis et circa eas amfractus suos et pausaciones expendens tandem finali restituitur. Quando principium sumit. a tercia sub finali. moderatis passibus subleuatur ad secundam supra finalem. vel pausaturus ibidem vt inuitatorium

[London, British Library, Lansdowne 763, f.45r,5; text: Aue. Maria] [WYLMUSI 24GF]

vel ad finalem rediturus vt ibi pauset sicut Inuitatorium.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.45r,6; text: Deum veru vnum] [WYLMUSI 24GF]

et Antiphona

[London, British Library, Lansdowne 763, f.45r,7; text: Stetit angelus.] [WYLMUSI 24GF]

Quando vero sumit inicium. a secunda sub finali per semiditonum. salit in secundam superiorem pausaturus ibidem sicut Introitus.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.45r,8; text: Nos. autem.] [WYLMUSI 24GF]

Nonnunquam redit vero [vero redit corr. sub lin.] in eodem saltu semiditoni. mox iterum eodem saltu reuersurus sicut. Responsorium.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.45r,9; text: Sicut cedrus.] [WYLMUSI 24GF]

et sicut Inuitatorium.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.45r,10; text: Iastus florebit.] [WYLMUSI 24GF]

Quando ergo sumit exordium. a secunda supra finalem vel saltu semiditoni tangit inferiorem secundam et statim resilit ibidem pausaturus sicut. antiphona.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.45r,11; text: diffusa est] [WYLMUSI 24GF]

vel duobus minoribus passibus. semitono et tono tagit eam et per tonum redit in finalem sicut hec antiphona

[London, British Library, Lansdowne 763, f.45r,12; text: Iste cognouit] [WYLMUSI 24GF]

Sunt et alia progressionum genera quamplurima tam in hijs quam in alijs huius toni principijs. Igitur tonus iste totum fere cursum sue progressionis et composicionis in frequentacionibus. et amfractibus. et pausis. infra sex litteras includit. Ita namque se circa finalem colligit vt sextam superiorem similiter et quintam tangat quidem. set in eis raro vel nunquam pauset. sub finali vero raro ad quartam vocem descendat. vel ad quintam set multo rarius in eis pauset. Nam in quinta forsitan alicubi pausat. set in quarta quia indifferens

[f.[[42]]45v] est. ad tonum. vel ad semitonium nunquam debet pausare. In ceteris vero satis congruas facit pausaciones et frequentaciones maxime tamen in finali et in tercia superiore similiter et inferiore. necnon in quarta supra finalem. In vtraque secunda frequenter pausat. Circa finem cantus solet hic Tonus tres litteras supra finalem proximas circuicionibus et pausacionibus frequentare. Debet autem semper ad minus vsque ad quartam ascendere eciam. si in ea pausacionem non faciat. sicut patet in isto cantu duorum quarti toni versuum [versuum quarti toni corr. sub lin.].

[London, British Library, Lansdowne 763, f.45v; text: Nititur in collem to hic set vallis. alumpnum iuxta campestres. Deuterus. ire Iubet] [WYLMUSI 25GF]

Composicio et progressio quinti Toni cum suis differencijs. Capitulum vicesimum octauum.

QVintus Tonus; pre ceteris hillaris et iocundus minoribus saltibus assuetus incessu patet notissimo. Preceps enim graditur. sicut dicitur de Iheu filio Nampsi Lasciuiens enim quodammodo spacijs dimissis. saltus suos solis regulis dedicat maximeque principijs Maioribus quidem saltibus vtitur parcius [f.[[43]]46r] minoribus vero scilicet ditonis. et semiditonis. intensis similiter et remissis maxime delectatur. Semper autem solet incipere. vel in finali vel in tercia supra finalem vel in quinta Nam in alijs rarissima facit principia. Porro in ea que est sub finali non solum incipere non potest set nec eam tangere nisi rarissime quia semitonium resonat cum finali. cum competencius et quasi naturaliter descendescendenti cantui tonus occurrat. Hinc est quod aput alterius vsus Gradalia vel Antiphonaria solet cantus vitato semitonio. a tercia sub finali per semiditonum ascendere sicut hoc Gradale.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.46r,1; text: Sederunt.] [WYLMUSI 26GF]

Et alij plures cantus. Set illi cantus duplices sunt et irregulares quia metas Auctentorum transiliunt regulares Et nota quod teste Guidone nullus cantus quinti vel sexti toni terminandus in F. in .[sqb]. quadrato potest incipere. quia nulla regulari coniunccione iunguntur hee due littere Est enim inter eas tritonus. Set vbicumque fiat inicium. vnam tantum sortitur differenciam

[London, British Library, Lansdowne 763, f.46r,2; text: Euouae.] [WYLMUSI 26GF]

In Responsorijs vero communibus. vno tantum vtitur finali scilicet F. graui. propter versus qui semitonium circa medium. tonum vero flagitant circa finem. Qui omnes inicium sumunt. in quinta et circa eam spaciando tandem finiunt in tercia supra finalem hoc modo

[London, British Library, Lansdowne 763, f.46r,3; text: Gloria patri et filio et spiritui sancto.] [WYLMUSI 26GF]

In Introituum vero Glorijs et Psalmis tam semitonium quam tonus per semiditonum. transilitur. quatinus vtraque finalis vsui mancipetur

[London, British Library, Lansdowne 763, f.46r,4; text: Gloria patri et filio et spiritui sancto. Euouae.] [WYLMUSI 26GF]

Hactenus de principijs. Nunc progressionis et composicionis reliqua subsequantur. Tonus [hic add. supra lin.] quando principium sumit in finali vel statim duobus saltibus. ditono. [scilicet add. supra lin.] et Semiditono rapitur ad quintam pausaturus ibidem et circa eandem spaciaturus sicut Introitus

[London, British Library, Lansdowne 763, f.46r,5; text: Domine refugium.] [WYLMUSI 26GF]

Vel aliquantulum continuatur in finali. priusquam predictos saltus faciat sicut Introitus.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.46r,6; text: Verba mea auribus.] [WYLMUSI 26GF]

Vel diucius circa ipsam moratur. et circuitus suos euoluit. et sic ad predictos saltus accedit sicut Gradale.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.46r,7; text: Ecce sacerdos] [WYLMUSI 26GF]

et consimiles cantus. [f.[[43]]46v] Quando in tercia supra finalem sumit inicium. vel statim per saltum semiditoni tangit breuiter finalem illico duobus saltibus prenominatis fugiens in quintam sicut Responsorium

[London, British Library, Lansdowne 763, f.46v,1; text: Gloria patri] [WYLMUSI 26GF]

Vel duobus passibus minoribus ad finalem descendens modo predicto quintam visitat. et sextam circa ipsas et in ipsis suas frequentaciones et pausaciones expendens sicut Antiphone

[London, British Library, Lansdowne 763, f.46v,2; text: Ex quo omnia.] [WYLMUSI 26GF]

et

[London, British Library, Lansdowne 763, f.46v,3; text: Benedictus.] [WYLMUSI 26GF]

Quando vero principium ponit in quinta vel statim per semiditonum et ditonum finalem visitat et in ea breuiter pausaturus et illico saltibus eisdem reuersurus ad quintam vt circa eam circuiciones suas euoluat vt

[London, British Library, Lansdowne 763, f.46v,4; text: Sanctus Sanctus.] [WYLMUSI 26GF]

Vel priusquam descendat circa eandem quintam paululum spaciatur vt Antiphona

[London, British Library, Lansdowne 763, f.46v,5; text: In sole posuit.] [WYLMUSI 26GF]

Vel ad superiora tendit sextam scilicet et septimam pausaturus in septima deinde iocunda cancellacione saltuum descendens. ad finalem congruenter metam tangit inferiorem sicut in antiphona.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.46v,6; text: Alleluya. Quem queris Maria] [WYLMUSI 26GF]

Quod quidem raro contingit in Antiphonis sicut et in Responsorijs. Habet et alias progressiones tam in istis quam in alijs que pertinent principijs Generales vero pausaciones suas fiunt et in tercia supra finalem et in quinta Fiunt eciam frequenter in secunda. sexta. et septima. in quarta. vero rarius quia iuxta finalem F quarta indifferens est ad semitonium. et. tonum propter duas b.[sqb]. Porro circa octauam. et nonam. in cantibus delicatis iocunda suauitate solet suspendi nonam quidem tangens set in ea non pausans. octauam. vero varijs amfractibus ornans. et [in add. supra lin.] ea congruentissime pausans. set raro In inferiore meta rarissime pausat. In Antiphonis quidem nostris non tangit eam nisi in Responsorijs

[London, British Library, Lansdowne 763, f.46v,7; text: Benedicam.] [WYLMUSI 26GF]

et

[London, British Library, Lansdowne 763, f.46v,8; text: Obsecro domine.] [WYLMUSI 26GF]

In Antiphonis autem quatuor sequencibus

[London, British Library, Lansdowne 763, f.46v,9; text: Alleluya. noli flere, Alleluya Quem queris, Montes et omnes, In conspectu] [WYLMUSI 26GF]

In Gradali vero sepius ad eam descendit. set in ea raro pausat Et nota quod solus hic tonus [f.[[44]]47r] tangere potest .dd. superacutam. sicut solus secundus .[Gamma]. grecum. Debet autem Tonus hic ad minus eleuari ad quintam Alioquin ab Auctentorum numero redditur extorris. sicut patet in hoc cantu duorum versuum quinti toni;

[London, British Library, Lansdowne 763, f.47r; text: Auctentus trithi cursu petit ardua pulsans astra gigante vertice spernit humum.] [WYLMUSI 27GF]

Composicio et progressio sexti Toni. cum suis differencijs. Capitulum vicesimum nouum.

Sextus Tonus; in Armonia dulcis admodum familiaris Pape Gregorio ceterorum plagalium. vendicat principatum. Tantum quippe cum Auctentis habet congnacionem. quod pre ceteris plagalibus frequencius et familiarius quintam tangit et in ea pausaciones facit. Tribus vti solet [f.[[44]]47v] vsitatis principijs scilicet in finali. et in inferiore secunda necnon et in inferiore tercia. In tercia vero superiore pariter et secunda rarius inchoatur Porro in quarta superiore rara sumit principia quamuis eam valde frequentet. In inferiore vero nulla penitus in Antiphonarijs nostris habet inicia set nec in Gradali. nisi quinquies tantum in duabus istis Offerendis

[London, British Library, Lansdowne 763, f.47v,1; text: Desiderium. In virtute.] [WYLMUSI 28GF]

et in tribus communionibus istis.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.47v,2; text: Exultauit vt gigas, Qui manducat. Posuisti.] [WYLMUSI 28GF]

In quinta vero superiore nunquam vero incipit. quamuis in ea raro pauset In inferiore incipiunt:

[London, British Library, Lansdowne 763, f.47v,3; text: Decantabat. Responsorium.] [WYLMUSI 28GF]

et antiphona.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.47v,4; text: Adorna.] [WYLMUSI 28GF]

et Offertorium.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.47v,5; text: Expectans] [WYLMUSI 28GF]

Vbicumque sumat inicium vnam penes in Antiphonis habet differenciam.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.47v,6; text: Euouae.] [WYLMUSI 28GF]

In Responsorijs vero communibus vnam tantum recipit finalem scilicet c. acutam propter versus qui sub quinta non semitonium exigunt set tonum. quamuis sub .c. tonus per .b. mollem. valeat inueniri. Set vt predictum est in prima distinccione. tonus ibi non naturaliter set accidentaliter inuenitur

[London, British Library, Lansdowne 763, f.47v,7; text: Si ascendero in celum tu illic es. si descendero ad infernum.] [WYLMUSI 28GF]

Nullus autem cantus testante Guidone Iuniore sicut et seniore. per .b. mollem notari debet qui sine ipsa possit alibi notari In Introituum psalmis et Glorijs solet Psalmus ab ipsa finali sumere principium et superius tono circumflexo per ditonum migrare ad terciam superiorem ibique post paululum tacto superius semitonio pausare. Deinde circa finem tacta quinta per Dyatessaron salit in secundam et ab ea per tonum redit ad finalem tacta que tercia inferiori per semiditonum resilit in finalem terminandus hoc modo

[London, British Library, Lansdowne 763, f.47v,8; text: Gloria patri et filio. et spiritui sancto Euouae.] [WYLMUSI 28GF]

Hactenus de principijs. Nunc de reliqua progressione vel composicione subiungatur. Tonus hic quando .a. finali sumit exordium mulcipliciter ab ipsa tam intensione quam remissione progreditur. Intendendo quippe vel surgit per tonum et reflectitur ad finalem pausaturus vt Responsorium

[f.[[45]]48r] [London, British Library, Lansdowne 763, f.48r,1; text: Videns Iacob.] [WYLMUSI 29GF]

et antiphona.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.48r,2; text: Veniat dilectus.] [WYLMUSI 29GF]

vel surgendo per tonum. reflectitur per tonum et semitonium ad eam que subest finali pausaturus ibidem Inuitatoria feralia.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.48r,3; text: Adoremus dominum.] [WYLMUSI 29GF]

et similia Vel sursum per tonum circumfleccitur et inferius per semitonium pausaturus in figuraliter sicut parua Responsoria.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.48r,4; text: Adiutorium nostrum] [WYLMUSI 29GF]

et similia. Vel circumflexo superius facto per tonum. resurgit a finali per duos tonos et semitonium pausaturus in quarta sicut versus.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.48r,5; text: Gabrielem. archangelum] [WYLMUSI 29GF]

Vel ab eadem quarta redit ad terciam pausaturus sicut Antiphona

[London, British Library, Lansdowne 763, f.48r,6; text: Ascendente Ihesu.] [WYLMUSI 29GF]

Vel per duos tonos ascendens per vnum tonum remeat. et pausat in secunda superiore sicut Responsorium

[London, British Library, Lansdowne 763, f.48r,7; text: Mel et lac] [WYLMUSI 29GF]

Vel per tonum et semiditonum migrat ad quartam pausaturus ibidem sicut Responsorium

[London, British Library, Lansdowne 763, f.48r,8; text: Qui venturus est] [WYLMUSI 29GF]

Quandoque breui vero circuicione reuersurus ad finalem sicut Responsorium

[London, British Library, Lansdowne 763, f.48r,9; text: Locutus est.] [WYLMUSI 29GF]

Vel certe saliens per diatessaron ad quartam resilit per semiditonum resupinato que tono descendit per duos tonos ad finalem pausaturus sicut Responsorium

[London, British Library, Lansdowne 763, f.48r,10; text: Clama.] [WYLMUSI 29GF]

Remittendo vero circumflectitur inferius per semiditonum et sic descendit per semiditonum ad terciam pausaturus sicut Antiphona

[London, British Library, Lansdowne 763, f.48r,11; text: Hodie intacta.] [WYLMUSI 29GF]

Vel post descensum semiditoni per tonum descendit vt pauset in quarta sicut Antiphona.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.48r,12; text: Domine qui operati sunt.] [WYLMUSI 29GF]

Vel certe statim ab ipsa finali tribus passibus simplicibus id est semitonio. et duobus tonis quartam apprehendit inferiorem pausaturus ibidem sicut Antiphona.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.48r,13; text: Domine deus virtutum.] [WYLMUSI 29GF]

Vel certe sine pausacione per tonum. et semiditonum finali restituendus sicut Antiphone.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.48r,14; text: Elegit eos. Exaltauit dominus] [WYLMUSI 29GF]

Quando principium sumit in inferiore secunda fere super tacta finali per semiditonum descendit ad terciam per semiditonum. tacta que quarta per tonum. pausat ibidem breuiter vt quasi resumpto spiritu per dyatessaron saliat ad finalem. et inde ad superiorem secundam sicut Antiphone

[London, British Library, Lansdowne 763, f.48r,15; text: Que mulier, O admirabile.] [WYLMUSI 29GF]

[f.[[45]]48v] [London, British Library, Lansdowne 763, f.48v,1; text: O quam gloriosum.] [WYLMUSI 30GF]

Quando vero sumit exordium. a tercia sub finali vel saltu semiditoni finalem apprehendit circumflexo que superius tono pausat in finali vt Responsorium.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.48v,2; text: Abscondi. tanquam] [WYLMUSI 30GF]

Vel ab eadem tercia per tonum breuiter deponitur ad quartam et inde per saltum dyatessaron corripit finalem pausaturus ibidem sicut Responsorium

[London, British Library, Lansdowne 763, f.48v,3; text: Gaude Maria.] [WYLMUSI 30GF]

Vel ab eadem tercia per ditonum descendit in metam. et per tonum resupinatur in quartam breuiter pausaturus sicut Introitus

[London, British Library, Lansdowne 763, f.48v,4; text: Dicit dominus] [WYLMUSI 30GF]

Habet et alios progressionis modos tum in istis tum in alijs suis principijs. Pausaciones suas frequentissime solet in finali. et in tercia supra finalem expendere Pausat eciam frequenter in vtraque secunda. set in superiore frequencius Pausat eciam in tercia inferiori frequenter. similiter in vtraque quarta set in inferiori frequencius et competencius In superiore quinta pausat interdum singulari fretus priuilegio pre ceteris plagalibus et circa ipsam suauiter spaciatur. Nam in inferiore nunquam moram facit. set et rarius ad eam descendit Similiter et sextam supra finalem tangit multociens set in ea pausare non solet Et nota quod Tonus ille. tantam cum octauo tono cognaciones habet. vt quamplurimi cantus notari possunt in altero. nisi quandoque prepediret semitonium. quod habet tonus ille sub finali. quod octauus tonus non habet. Siquidem nonnullos cantus huius toni nouimus ab inperitis notatoribus ad octauum. tonum violenter abstractos. pro eo quod per .b. mollem. tonum habebat sub finali. sicut octauus tonus. Nempe turpiter abusi sunt predicta Guidonis auctoritate. que dicit cantum per .b. mollem non debere notari. qui sine illa notari possit. cum non iubeat cantum de vna Maneria in aliam transferri set vehementer prohibeat Vero sic intelligenda est illa Guydonis auctoritas quod cantus qui potest in vna finalium sine .b. molli. non debet. in altera notari per .b. mollem. Nec plane. nec tonus. nec Maneria transferetur. Videas enim hoc delicatum. Responsorium.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.48v,5; text: Quatuor animalia] [WYLMUSI 30GF]

[f.[[46]]49r] Hoc vtique Responsorium cum sexto loco ponatur. et omnes octo per ordinem non solum in Responsorijs set eciam in Antiphonis toni collocentur. Probat luce clarius sexti [se add. supra lin.] esse toni non octaui. presertim cum octauus videlicet.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.49r,1; text: Species. firmamenti.] [WYLMUSI 30GF]

suo loco et numero subsequatur Set hoc factum reor propter. Responsorium

[London, British Library, Lansdowne 763, f.49r,2; text: Iustorum anime] [WYLMUSI 30GF]

Quod habet simile principium. Verum cum hoc Responsorium multum sit ei in processu dissimile. nunquam enim pausat in quinta quod sexti toni priuilegium est octaui toni similitudinum non potest immutare. quamuis et octauus tonus pausare soleat in quinta Ceterum namque debet hic tonus ita contrahi quin ad minus eleuetur vsque ad terciam Horum exemplum supponitur in hijs duobus versibus sexti toni.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.49r,3; text: Plagalis Triti tibi dulcia Papa Gregori. Fundens mella meli. carmina melle notat.] [WYLMUSI 30GF]

[f.[[46]]49v] Composicio et progressio septimi Toni. cum suis differencijs. Capitulum tricesimum.

Septimus Tonus admodum lasciuus. hilaris. et iocundus nec saltibus magnis. vtitur. nunc minoribus pasbus delectatur. Tribus inicijs vtatur vsitatis. videlicet in finali. in tercia supra finalem. et in quinta In quarta vel secunda raro incipit. in ea que subest finali rarissime. Supra quintam vero nulla sumit principia. In Antiphonis duas habet differencias. vnam que seruit illis tantum Antiphonis que sumunt a finali principium. et in moderatis passibus id est tono. et semiditono quartam subeunt. et per semitonium reflectuntur. ad terciam et ibi pausant sicut Antiphona.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.49v,1; text: Quinque prudentes] [WYLMUSI 31GF]

Vel ditono et semitonio et tono quintam subeunt. vel ibidem pausature sicut Antiphona

[London, British Library, Lansdowne 763, f.49v,2; text: In sanctitate.] [WYLMUSI 31GF]

Vel sextam tangendo. per tonum circumflexum remeant ad quintam pausature sicut. Antiphona.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.49v,3; text: Qui post me venit.] [WYLMUSI 31GF]

Vel ab ipsa finali salit per dyatessaron in quartam circumflexo que inferius semitonio migrat ad quintam vel pausature sicut Antiphona.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.49v,4; text: In diebus illis.] [WYLMUSI 31GF]

Vel tacta breuiter quinta quartam circueunt vt in ea pausant sicut Antiphona

[London, British Library, Lansdowne 763, f.49v,5; text: Quomodo fiet istud] [WYLMUSI 31GF]

Omnibus hijs principijs que a finali sunt saltu Dyapentico rapiuntur ad quintam seruit vna differencia. qui hic locatur

[London, British Library, Lansdowne 763, f.49v,6; text: Euouae.] [WYLMUSI 31GF]

Ceteris autem. omnibus antiphonis siue principium sumant a finali dummodo per Dyapente saliant ad quintam sicut Antiphona.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.49v,7; text: Angelus ad pastores] [WYLMUSI 31GF]

Siue principium sumentes in tercia passibus simplicibus pergant ad sextam et redeundo pausent in quinta sicut Antiphona.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.49v,8; text: Misit dominus] [WYLMUSI 31GF]

Vel ab eadem tercia per circumflexum semiditonum replicatum saliant in quintam tacta que breuiter sexta pausent in eadem quinta sicut Antiphona.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.49v,9; text: Tulerunt] [WYLMUSI 31GF]

Siue principium capientes in quarta duobus passibus exiguis descendant. ilico que per semiditonum et tonum. refugientes ad quintam pausent ibidem sicut Antiphona.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.49v,10; text: Loquebantur] [WYLMUSI 31GF]

Vel ab eadem quarta statim subeundo quintam requiescant in ea sicut Antiphona.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.49v,11; text: O mors ero mors] [WYLMUSI 31GF]

Vel certe sumentes inicium. a quinta passibus simplicibus terciam tangant. et eisdem passibus redeundo ad sextam circa quintam spaciantur sicut Antiphona.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.49v,12; text: Angeli archangeli] [WYLMUSI 31GF]

[f.[[47]]50r] Vel ab eadem quinta circumflectant inferius semiditonum et superius tonum. et sic in quinta repausent sicut Antiphona.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.50r,1; text: Omnes scicientes] [WYLMUSI 31GF]

Vna penes nos seruit differencia que talis est.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.50r,2; text: Euouae.] [WYLMUSI 31GF]

Omnibus autem cantibus huius manerie septimi. scilicet et octaui. toni supponitur vna tantum finalis scilicet G. In Responsorijs communibus solus versus incipere potest in quinta et inde subleuari ad sextam. et septimam. statim que passibus simplicibus descendens ad terciam circa quartam et quintam sextam et septimam diuersis circuicionibus agitatur. tandem que descendens in tercia terminatur vt patet in sequentibus

[London, British Library, Lansdowne 763, f.50r,3; text: Gloria patri et filio. et spiritui sancto.] [WYLMUSI 31GF]

Porro in introitibus. solet. Gloria. siue Psalmus. incipere in quarta et varijs circuicionibus circa quintam superius inferius que peractis tandem terminatur in finali.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.50r,4; text: Gloria patri et filio et spiritui sancto. Euouae.] [WYLMUSI 31GF]

Hec de principijs huius toni breuiter perstrinxi quamuis sint et alia principia et progressionum genera tam in cantibus Antiphonarij quam Gradalis Generales tamen progressiones vt predictum est. vel saltibus Dyapenticis fiunt a finali ad quintam vel minoribus saltibus. vt potest Ditono et semiditono. vel passibus simplicibus. tono. et semitonio. Nam per dyatessaron parcius salit. nisi quando frequentatur. octaua. tunc enim suauiter descendit. ad quintam Predictos vero progressionum modos. saltuosos scilicet et moderatos. non in solis inicijs. set et in processu cantuum. nunc intensionibus. nunc remissionibus exercet. Frequentaciones. et Amfractus suos. precipue in finali. et in quinta et in septima. pariter et in octaua. necnon et in quarta. solet euoluere. Pausaciones eius generalius fiunt in finali. et in quinta. In octaua quoque quamuis rara iocundissima solet fieri pausacio. Pausatur eciam satis competenter in quarta et sexta frequencius tamen in secunda. vel tercia. In inferiore meta pre ceteris Auctentis frequencius pausare solet. maxime circa finem. Nonam tangit interdum. set raro. nec tamen in ea pausare [f.[[47]]50v] debet. Debet autem tonus hic necessario vel semel inferiorem metam tangere et ad minus vsque ad quintam leuari. sicut in illo cantu duorum versuum septimi toni tangitur.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.50v; text: Nobilis Auctentus. tetrardi despicit yma. Ardua nunc cursu nunc saliendo. petit] [WYLMUSI 32GF]

Composicio et progressio octaui toni cum suis differencijs. Capitulum tricesimum primum.

Octauus Tonus; garrulus in diuerticulis et multiplex in principijs. saltibus Dyatessaronicis .a. finali nunc sursum. nunc deorsum familiariter erumpit. Nam dyapenticis vtitur parcius ad differenciam sui Auctenti. et hoc in processu. Nam in principijs. nunquam si tamen incipiatur in finali. licet in qualibet [f.[[48]]51r] littera ab inferiore quarta scilicet D. vsque ad superiorem quartam que est .c. possit incipere Frequencius tamen incipere solet in finali et in vtraque quarta. et in inferiore secunda. In inferiore quinta raro solet incipere. in superiore nunquam Vniuersis autem principijs Antiphonarum due sunt differencie. et illa quidem principia. que fiunt in quarta superiori que est .c. siue continentur pluribus vocibus vt Antiphona

[London, British Library, Lansdowne 763, f.51r,1; text: Beatus vir qui impleuit] [WYLMUSI 33GF]

siue statim remittantur sicut Antiphone

[London, British Library, Lansdowne 763, f.51r,2; text: Domine libera, O vos.] [WYLMUSI 33GF]

siue superius per tonum circumflectantur. et inferius per semitonium sicut Antiphona

[London, British Library, Lansdowne 763, f.51r,3; text: Reges videbunt.] [WYLMUSI 33GF]

Omnia sub illa comprehenduntur differencia.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.51r,4; text: Euouae.] [WYLMUSI 33GF]

Omnia vero reliqua principia quacumque fiant littera. quocumque diuertunt quibuscumque circuicionibus vtantur. vnam tantum sorciuntur in Antiphonis nostris differenciam sequentem.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.51r,5; text: Euouae.] [WYLMUSI 33GF]

Longum est et nimis verbosum negocium per singula currere principia cum tam multa sunt. tam in Antiphonarijs quam in Gradali Vnde tantum commemorabo quod in hac extrema differencia frequencissimum est .A. finali namque sumens exordium per Dyatessaron salit in quartam statim quod resiliens per semiditonum vel ibidem pausat priusquam descendat sicut

[London, British Library, Lansdowne 763, f.51r,6; text: Maximilla Christo] [WYLMUSI 33GF]

Vel sine pausa per duos tonos descendit ad .F. grauem vel pausaturus breuiter in ea. sicut

[London, British Library, Lansdowne 763, f.51r,7; text: Exilijt claudus.] [WYLMUSI 33GF]

Vel per eosdem duos tonos. ab F. rediens ad superiorem secundam remeat ad finalem per vnum tonum pausaturus ibidem. sicut

[London, British Library, Lansdowne 763, f.51r,8; text: Tunc Valerianus.] [WYLMUSI 33GF]

Vel descendens a quarta. per semiditonum. et tonum. pausat in finali sicut. Antiphona.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.51r,9; text: Comedi fauum.] [WYLMUSI 33GF]

Vel ab eadem quarta per semiditonum. et tonum salit in F. grauem. et per tonum resupinatur. ad finalem pausaturus in ea. sicut Antiphona.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.51r,10; text: Discede a me.] [WYLMUSI 33GF]

In Responsorijs communibus solet versus a finali per dyatessaron in quartam salire et factis varijs circuicionibus. tum circa ipsam. tum circa finalem tandem finali rescituitur sicut hic.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.51r,11; text: Gloria patri et filio et spiritui sancto.] [WYLMUSI 33GF]

In introitibus autem solet Psalmus. siue Gloria surgens a finali per tonum circumflexum rursum per Dyatessaron salire in quartam et circa ipsam diucius occupari. tandem que in fine [f.[[48]]51v] saltu diapentico inferiorem quartam tangere. et sic per semiditonum et tonum finalem suam reuisere terminandus

[London, British Library, Lansdowne 763, f.51v,1; text: Gloria patri et filio et spiritui sancto. Euouae.] [WYLMUSI 34GF]

Circuiciones et frequentaciones huius toni maxime fieri solent circa finalem et vtramque quartam Pausaciones eius similiter congruentissime fiunt in vtraque quarta. magis autem in finali. fiunt eciam sepissime in vtraque secunda necnon et in vtraque tercia. Inferiorem quintam tangit quidem set ibi minime debet subsistere Nam superiorem quintam suam non minus sexto tono frequentacionibus et pausacionibus habet. Accomadam sextam vero supra finalem que meta superior est. tangere potest interdum set raro. vel nunquam pausat in ea Necessario vero debet hic Tonus vsque ad quartam intendi secundam quoque sub finali scilicet F. grauem saltim simul contingere sicut patet in hoc cantu. duorum versuum. Octaui Toni.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.51v,2; text: Garrula. multiplicis Tetrardi filia cantus. parturit ac medijs callibus ire solet] [WYLMUSI 34GF]

Scripto tonale

deo fit decus imperiale.

Explicit [quod add. supra lin.] J. <Wylde>



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License