THESAURUS MUSICARUM LATINARUM
School of Music
Indiana University
Bloomington, IN 47405
(phone: [812] 855-5471; Internet: mathiese@indiana.edu)

Data entry: John Csonka
Checked by: Bradley Jon Tucker
Approved by: Thomas J. Mathiesen

Fn and Ft: ANCMUS TEXT
Author: Juvenal Ancina Fossaniensis
Title: De musica
Source: Adrien de la Fage, Essais de dipthérographie musicale (Paris: Legouix, 1864), 344-45.

[-344-] Etsi Musica humanum inventum est, cantus tamen nonnullos usque adeo suaves et amoenos reperias, ut divini propemodum videantur, quales Adrianus exhibere consuevit.

Musica ad pulsuum cognitionem plurimum confert; ubi enim eam quae in C spectatur proportionem servant, salutem: quod si hemioliam imitentur mortem portendunt.

[-345-] Quemadmodum in numeris arithmeticis, ita et in harmonicis in infinitum progressus est; at in his quidem utrinque, in illis autem altera duntaxat parte.

Hemitonium diesis proferri vetat.

Actionem inter similia fieri diapason in cheli et pentachordo ostendit.