Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

This is a multipart text     Next part   

Actions

Back to top

[1] MUSICAE RUDIMENTA

e pleniore eius descriptione itemque exempla quaedam facilia ad puerilem exercitationem e bonis auctoribus

collecta a

FREDERICO BEURHUSIO,

scholae Tremonianae prorectore

TREMONIAE

excudebat Albertus Sartorius

Anno MDLXXXI

[2] /p.2/

IN LAUDEM MUSICAE

Philippus Fabricius Marcoduranus

Suavis ab excelso manavit musica Olympo

Cultorique parit commodo multa suo.

Illa quies animi et ludus curaeque levamen

Tristibus illa viris gaudia blanda ciet.

Phillyridae hac quondam sese recreavit alumnus

Cum tereret phrygio tempora dura solo.

Hac usa est Erato, dulci modulamine Iopas

Personuit Tyriis cantica docta canens.

Sic aestus animi David deleniit aegros,

Sic canit angelicus cantica sancta chorus.

Leniit herbas quondam, lenivit et imos

Castalidumque gregem musica casta fovet.

Huius inops artis iuvenis perhibetur [amousos],

Suave canens musis cultior extiterit.

Ergo puer doctae capias rudimenta Minervae,

Haec tibi Beurhusius clarus ab arte dedit.

His tu principiis claram deductus in artem,

Exhilara variis pectora fessa modis.

Tu pia christiadum coetu cane carmina; canta,

Quae trium possint demeruisse Iovem.

[3] /p.3/

Spectatissimis ac pietate et sapientia ornatissimis Casparo Heidtfeldt, Wilhelmo a Brinck et Ioanni Duimen, viris senatoriis et ecclesiae Renoldinae procuratoribus itemque ceteris eiusdem collegiorum primariis, dominis et patronis suis observandis salutem.

Quam nobile Dei donum et maxime homine dignum sit musica, ornatissimi viri, tum mirabilis instrumentorum eiusdem fabricatio ac incredibilis carminum varietas, tum universi quidem mundi sed imprimis ecclesiae Dei historia ostendit. Nam profecto miranda Dei sapientia, ut in vocis humanae officina, quae aere pulmonis compressione in annulos tracheae arteriae illiso vox exsistit et in lingula variatur, sic etiam in artis descriptione, in instrumentis musicis et concentibus variis apertissime lucet. Atque hinc naturalem animis nostris cum harmonia et numeris cognitionem esse re ipsa deprehendimus, dum omnes ei avidius arripimus faciliusque discimus et firmius memoria conservamus versus et cantica quam orationem solutam qua naturaliter [brotois hediston aeidein], ut Musaeus ait. Propterea etiam omnibus temporibus gratum praestantis huius artis usum non modo in profanis sed in sacris etiam rebus adhibitum esse cognoscimus. Antiquissimi ethnici ut Mercurius, Apollo, Linus, Orpheus et alii praestantes poetae ac musici tum de Deo deque pietate erga eundem et de praemiis oboedientiae ac poenis scelerum, tum de creatione mundi et natura rerum a vero Deo onditarum eruditissima carmina sua voce ad lyram cecinerunt. Sed, cum ille populus a Deo eiusque cultu descivisset, eius etiam musica idolomania et /p.4/ molli lascivia magis magisque deformata est. At in Dei populo et ecclesia, ut vera ipsius agnitio ac veneratio, ita et vere pia ac gravis musica divinitus in hunc diem exercita et conservata est. Nam angelicam caelestis ecclesiae musicam assidue Dei maiestatem et beneficia celebrantem terrestris et sub cruce militans ecclesia tam privatim quam publice tum ad Deum laudandum, tum ad se ipsam docendum et consolandum studiose imitat. Itaque ut ab orbe condito et in vetere foedere ipsos patriarchas, prophetas, sacerdotes et reges ita et in novo ipsos apostolos et pios patres ut Ambrosium, Augustinum et alios nostraque etiam memoria Martinum Lutherum et reliquos pios viros, poetas [4] et musicos praestantes fuisse Deoque gratissima carmina, quibus etiamnum ecclesia pie utitur, cecinisse manifestum est. Quapropter, cum ego, ne quid etiam in tam pio ad Dei gloriam studio iuventuti tum in archigymnasio nostro, tum in vestra parochiana mihi quoque commissa schola deesset, e pleniore musicae descriptione vestro ordini ante paucos annos a me dedicata et nuper iudicio et cura clarissimi Doctoris Domini Ioannis Thomae Freigii Noribergae recusa, haec pro rudioribus elementa collegissem, ea etiam cum vestri nominis inscriptione evulganda esse putavi. Oro igitur, ut, quemadmodum Dei verbum, ita et musicam, illius ornamentum, complecti vestraque benevolentia fovere pergatis. Valete.

Idibus Aprilis Anno MDLXXXI.

Vestrae humanitatis studiosissimus

Fredericus Beurhusius

Conrector

[5] /p.5/

RUDIMENTORUM MUSICAE LIBELLUS PRIMUS DE SONIS

Caput primum: DE MUSICAE ET SONORUM DEFINITIONE ET DISTRIBUTIONE

Quid est musica?

Musica est ars bene canendi.

Quot sunt partes musicae?

Duae: elementaria et harmonica.

I. Quae elementaria?

Elementaria est de sonis eorumque elementis.

Quid est sonus?

Sonus est harmoniae principium voce vel instrumento editum.

Quotuplex est sonus?

Duplex: gravis et acutus; hic vero rursum medius et excellens. Sic enim ab imo aliquo gravi gradatim per medios ad acutissimos ascendit.

Quae sunt elementa sonorum?

Elementa sunt symbola, quibus soni eorumque proprietates docentur et exercentur.

Quae illae proprietates?

Eae sunt, quibus certo sonant et ad canendum adhibentur.

Quotnam illae?

Duae: progressio et quantitas.

/p.6/

Quae illarum elementa?

Lineae, litterae, syllabae et figurae, quae scripturam et nomenclaturam sonorum continent pariterque ad sonos graves et acutos applicantur.

Caput secundum: DE LINEIS

1. Quid est progressio sonorum?

Progressio est eorum flexio per ascensum et descensum.

[6] Quomodo ea formatur?

Gradatim ab aliquo initio certis spatiis sonos ducendo, quae spatia lineis distinguuntur sonique sic litteris indicantur, syllabis nominantur et figuris describuntur.

Quae sunt lineae?

Lineae et inter has spatia sunt receptacula seu sedes, per quas sonorum progressio suis symbolis consignatur.

Quot lineae usurpantur?

Raro quatuor, saepius quinque, quibus propter cantus ascensum et descensum uspiam sexta addi solet, sic:

[Beurhaus, 6; text: linea, spatium] [BEUMUS1 01GF]

/p.7/

Cum vero ad cantus compositionem sonorum gravium et acutorum progressiones gradatim deducuntur, lineae decem vel duodecim notantur, quae figura scala dicitur, de qua infra.

Caput tertium: DE LITTERIS

Quomodo litterae sonos indicant?

Litterae nomenclaturam sonorum ostendunt, unde claves, quod quasi reserent cantum, nominantur.

Quot hic litterae usurpantur?

Septem primae alphabeti ita in orbem recurrentes, ut nulla earum praecise prima sit, nempe A, B, C, D, E, F, G; sed B duplex distinguitur, unum rotundum sic b, alterum quadratum sic [sqb], illud b molle, hoc [sqb] durum dicitur.

Quomodo distinguuntur illae claves?

In principes et ministras.

[7] Quae principes?

Principes sunt unius quaeque immutabilis vocis indices ut b rotundum et [sqb] quadratum.

Quae ministrae?

Ministrae sunt reliquae omnes, quae singulae plures voces illis servientes ideoque mutabiles indicant.

Quotuplices ministrae illae?

Duplices: aliae signatae, aliae intellectae.

/p.8/

Cur igitur distinguuntur?

Quia una alterave ex illis aut cum b rotundo semper expresso aut cum [sqb] quadrato -- saepius intellecto -- signatur. Ceterae ex illis suo ordine intelliguntur.

Quot signatae?

Frequentiores tres: C, F, G, sed ad diversas cantionum voces vulgo quinque numerantur, nempe [Gamma] vel G grande, f, c, g, dd, quas signant

[Beurhaus, 7; text: tum simpliciter, tum figurate, dd, g, c, [rob], f, [Gamma], G] [BEUMUS1 01GF]

Caput quartum: DE SYLLABIS

Quid sunt sonorum syllabae?

Syllabae sunt fictae voces, quibus soni exercendo nominantur.

Quot sunt voces?

Sex: ut, re, mi, fa, sol, la.

[8] Quomodo sex tantum voces a septem litteris indicantur?

Voces eaedem iteratae ita per claves divisae sunt, ut singulae ter ad plures progressionis ordines constituendos recurrant.

/p.9/

Quas igitur voces quaeque clavis indicat?

Principalis unaquaeque unam, ceterarum quaedam duas, quaedam tres, quae in diversos ordines cadunt; sed summum duae in uno cantus genere in una clave usurpantur.

Recita claves et earum voces!

[Beurhaus, 8; text: Clavis, voces indicat, unam, tres, duas, ut, re, mi, fa, sol, la, [sqb], A, B, C, D, E, F, G] [BEUMUS1 01GF]

Hic cuique clavi suae voces, sed sine ordinis accuratione, attribuuntur.

Quomodo distinguuntur voces?

In inferiores et superiores et ex utroque genere quaedam propter ascensum et descensum in quaque ministra clave coniuguntur.

Quae inferiores?

Quibus ascendendo utimur, nempe ut, re, mi.

Quae superiores?

Quae descendendo sumuntur, nempe la, sol, fa.

Caput quintum: DE VOCUM ORDINIBUS

Nunc quomodo certa formatur et variatur vocum progressio?

Vocum tum ordinibus tum intervallis quasi /p.10/ numerorum gradibus distinctis.

[9] Quid est vocum ordo?

Ordo est sex vocum musicalium per suas claves ex ut ad la deductio.

Quotuplex eiusmodi ordo?

Triplex: mollis, durus et naturalis, quia ter singulae voces per claves recurrunt.

Quomodo ordinantur?

Dum claves in orbem recurrunt, inferius ad minimum semper infra A est una alterave clavis alia, quae ut et re praebet, unde porro ordines gradatim exsistunt atque hi tam deorsum quam sursum infiniti excrescerent, nisi certi pro humanae vocis angustiis termini constituerentur.

Recita sic clavium voces, ut quaeque in suum ordinem cadat.

[Beurhaus, 9; text: et caetera, ut, re, mi, fa, sol, la, a, b, c, d, e, f, g, [sqb], naturalis, mollis, durus, ordo] [BEUMUS1 01GF]

/p.11/

Quomodo ordines illi distinguuntur?

In duos principales et unum ministrum.

Quomodo usurpantur?

Vel singuli separati vel bini coniuncti.

Quis ordo separatus?

Qui non infra ut et supra la (nisi forte uno gradu) excurrit exerceturque suis tantum vocibus immutatis, excedente gradu per fa expresso.

Qui igitur principales?

Qui per principem clavem b [sqb] decurrunt, nempe mollis et durus.

[10] 1. Describe et voce sursum deorsumque ede primo mollem separatum:

Mollis decurrit per b rotundum sumens ut in f, re in g, mi in a, fa in b rotundo, sol in c, la in d et sic varie positis clavibus notatur:

[Beurhaus, 10,1; text: vel sic, ut, re, mi, fa, sol, la, b, g] [BEUMUS1 02GF]

Mollis separatus ter per easdem claves, sed diverse positas, iteratus.

/p.12/

2. Describe et ede durum separatum!

Durus decurrit per [sqb] quadratum sumens ut in g, re in a, mi in [sqb] quadrato, fa in c, sol in d, la in e et sic notatur:

[Beurhaus, 10,2; text: vel sic, ut, re, mi, fa, sol, la, [sqb], g] [BEUMUS1 02GF]

3. Describe et sona naturalem!

Naturalis decurrit per f sumens ut in c, re in d, mi in e, fa in f, sol in g, la in a et sic notatur:

[11] [Beurhaus, 11; text: vel sic, ut, re, mi, fa, sol, la, g, c] [BEUMUS1 02GF]

Naturalis ter diverso clavium situ iteratus.

Caput sextum: DE ORDINUM CONIUNCTIONE ET MUTATIONE

Quomodo ordines bini coniunguntur?

Alteruter principalis cum naturali ad liberiorem cantus ascensum et descensum coniungitur atque eorum alter saepe bis attingit.

Quotuplex igitur ordo coniunctus?

Duplex: mollis et durus, sic enim a principali nomen retinet.

Quomodo coniuncti ordines exercentur?

Vocum in ministris clavibus binarum mutatione, ut inferior ascendendo, superior descendendo sumatur.

Quotuplex est mutatio?

Duplex: contigua et disiuncta.

1. Quae contigua?

Contigua extremas ordinum iuxta se decurrentium voces gradatim progrediendo permutat, nempe fa sol la in ut re mi et vicissim.

Per quas voces fit commodius?

Per re sursum et per la deorsum.

Quae mutationis certitudo?

Ex alterutro principali ordine mutatio in naturalem est in proxima littera tam infra quam supra b [sqb], nempe sursum in c [12] per ut aut commodius in d per re, deorsum in a per la.

I. Quae propria mutatio naturalis in mollem?

In mollem ex naturali mutatio fit sursum in f /p.14/ per ut, commodius in g per Re, deorsum in d per La.

Describe mollem cum naturali integrum, sed sona utrumque vocibus extremis permutatis!

[Beurhaus, 12,1; text: b, la, sol, fa, mi, RE, UT] [BEUMUS1 02GF]

Hic ex inferiore naturali sic in mollem ascendo: ut re mi fa Re mi fa sol la; sic e molli descendo: la sol fa La sol fa mi re ut.

Item sic:

[Beurhaus, 12,2; text: ut, RE, mi, fa, sol, LA, b] [BEUMUS1 02GF]

Hic ex superiore naturali sic in mollem descendo: la sol fa mi La sol fa mi re ut et e molli ascendo: ut re mi fa sol Re mi fa sol la.

[13] /p.15/

II. Quae propria mutatio naturalis in durum?

In durum e naturali mutatio fit sursum in g per ut, commodius in a per re, deorsum in e per la.

Describe et sona mutando!

[Beurhaus, 13,1; text: UT, RE, MI, fa, sol, la, [sqb]] [BEUMUS1 03GF]

Hic ex inferiore naturali sic in durum transeo: ut re mi fa sol RE mi fa sol la; descendo vicissim sic: la sol fa mi LA sol fa mi re ut.

Item sic:

[Beurhaus, 13,2; text: UT, re, mi, fa, sol, LA] [BEUMUS1 03GF]

/p.16/

Hic ex superiore naturali sic descendo in durum: la sol fa LA sol fa mi re ut; ascendo vicissim: ut re mi fa RE mi fa sol la.

2. Quae disiuncta mutatio?

Disiuncta est, quae contiguas voces transiliendo permutat, de qua post intervalla.

[14] Caput septimum: DE INTERVALLIS

Quid es intervallum?

Intervallum est distantia vocum, qua grata sonorum varietas efficitur.

Quotuplex est intervallum?

Duplex: contiguum et disiunctum.

Quod contiguum?

Contiguum est vocum contiguarum et proxime vicinarum.

1. Quot contigua?

Duo: semitonium et tonus. Unisonus enim intervallorum principium est.

Quid unisonus?

Unisonus est idem in eodem loco sonus continuatus, sic: Ut, ut, ut et caetera vel Fa, fa, fa et caetera.

Quid semitonium?

Semitonium est sonus et contiguus semisonus, qui tremula voce vel mi aut fa vel proxima editur, quale tum inter mi et fa est, tum inter ceteras voces ficte incidit.

/p.17/

Quid est tonus?

Tonus est duorum perfectorum sonorum contiguum intervallum, nempe ut et re, re et mi, fa et sol, sol et la, unde dicitur secunda.

Da demonstrationem trium illorum!

[Beurhaus, 14; text: unisonus, semitonium, tonus, ut, re, mi, fa, sol, et caetera] [BEUMUS1 03GF]

[15] 2. Quid est disiunctum intervallum?

Disiunctum est, ubi vox una aut plures transiliutur.

Quot sunt disiuncta usitatiora?

Sex, quae tertia, quarta, quinta, sexta, septima et octava nominantur.

Da earum demonstrationem!

[Beurhaus, 15; text: ut, re, mi, fa, sol, la, b, f, 3, 4, 5, 6, 7, 8] [BEUMUS1 03GF]

/p.18/

Caput octavum: DE QUANTITATE EIUSQUE FIGURIS

2. Quid est quantitas sonorum?

Quantitas est tempus soni edendi.

Quae eius symbola?

Certae figurae, quibus alia quaedam signa adduntur.

Quotuplices sunt figurae sonorum?

Duplices: vocis et silentii; illae notae, hae pausae appellantur.

Quotuplices sunt notae?

Duplices: pares et impares ac utraeque simplices et ligatae.

Quae pares?

Pares cum suis punctis eiusdem sunt quantitatis, quae chorales appellantur, ut

[16] [Beurhaus, 16,1; text: simplices, ligatae] [BEUMUS1 04GF]

Simplices singulae in singulas syllabas cantionum adhibentur, nisi forte etiam cum punctis coniunctae ligatae in unam.

Quae impares?

Impares sunt inaequalis formae et quantitatis et hanc pro signorum varietate mutant.

/p.19/

In his praecipue pausae, id est virgulae silentii, usurpantur singulisque singulae respondent.

Quot impares notae et pausae quaeque earum essentialis quantitas?

Octo, quarum quantitas essentialis hoc [Cdim] signo indicatur.

Notae impares simplices:

[Beurhaus, 16,2; text: nota pausa, Maxima, Longa, Brevis, Semibrevis, 8, 4, 2, 1, tactibus, tactu valet, Minima, Semiminima, Fusa, Semifusa, Harum duae, quatuor, octo, sedecim, tactum complent] [BEUMUS1 04GF]

[17] /p.20/

Suntne hic puncta?

Immo, sed imprimis punctum additionis ad latus notae ascriptum eam dimidio auget, sic [Lv,pt] longa cum puncto sex tactus, [Bv,pt] brevis cum puncto tres, [Sv,pt] semibrevis cum puncto sesquitactum facit et caetera.

Da ligatas frequentiores:

[Beurhaus, 17; text: 1, 2, 4] [BEUMUS1 04GF]

Ligatae sunt quadratae vel obliquae, initio cum cauda vel sine ea, in fine sursum vel deorsum vergentes.

Quae praeterea signa?

1. Incipiendi vel desinendi in fugis [signum]

2. Repetendi ab initio [signum]

A membro finali [signa]

3. Concordantiae [signum]

4. Finis [signum] et caetera.


Next part   



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License