THESAURUS MUSICARUM LATINARUM
School of Music
Indiana University
Bloomington, IN 47405
(phone: [812] 855-5471; Internet: mathiese@indiana.edu)

Data entry: Peter Slemon
Checked by: Jessica Sisk
Approved by: Thomas J. Mathiesen

Fn and Ft: CASAPO TEXT
Author: Case, John
Title: Apologia musices
Source: Apologia musices tam vocalis quam instrumentalis et mixtae (Oxford: Josephus Barnesius, 1588)

[-f.A1r-] APOLOGIA MVSICES TAM VOCALIS QVAM INSTRVMENTALIS ET MIXTAE.

Psallite Deo nostro psallite: Psallite regi nostro Psallite. Psalmus 46. Versus 6.

Dauid et vniuersus Israel ludebant coram Deo, omni virtute, in Canticis, et in Cytharis, et Psalterijs, et Tympanis, et Cymbalis, et Tubis Liber Paralipomenon 1. Capitulum 13.

Matutinis Vespertinisque hymnis Ecclesiae delectatur Deus. Hieronymus in Psalmis 64.

Adducor cantandi consuetudinem approbare in ecclesia, vt per oblectamenta aurium, infirmior animus inaffectum pietatis assurgat. Sanctus Augustinus, Confessiones Liber 10. Capitulum 33.

OXONIAE,

Excudebat, Iosephvs Barnesivs.

Anno. 1588.

[-f.A2r-] VIRIS ORNATISSIMIS HENRICO VNTONO ET GVILIELMO HATTONO

Equestri ordine insignitis

Iohannes Casus.

Salutem Plurimam Dicit.

GRauioribus non ita pridem intentus studijs (ornatissimi viri) in solitudinem me ad tempus contuli, in qua versatus paululum, non vt solus quamuis solus coelesti quadam harmoniâ consopitus, in somnum incidi. Nymphas certè aut musas cecinisse credo, sed ecce per somnum mihi duo apparuerunt fratres regij vt Aeteocles et Polynices accerrimè de regno et possessione sceptri decertantes, me iudicem litis quaerunt, recuso, alio petunt: vos duos (illustrissimi Vntone et Hattone) nomino, electio placet, ab initio narratur causa, euanuerunt. quid moror? Res sic se habet. Sonus rex ille harmoniae duas vxores habuit, nempe Grammaticam, [-f.A2v-] ex qua Accentum, et Nympham Musicam, ex qua Concentum genuit. Primus ille natu, nimirum Accentus, grauis fuit et eloquens, sed austerus et minus dilectus populo, minor vero natu scilicet Concentus, formâ amabilis, voce dulcis, affabilis sermone, consortio gratus et iucundus extitit; [Salustius de bello Iugurthino in marg.] horum iam pater senex moritur, suumque regnum vtrique vt Misypsa suis dedit. Stomachatur maior, partem regni negat, sibi totum iure vt prior natu et haeres vendicat, senatus cogitur, conuocantur Musici, Poetae, oratores, Philosophi, sanctique etiam Antistites et Theologi: hij omnes suadent vt deposito fraterno odio aequam vterque partem imperij teneant. [Polydorus Virgilius in Chronica in marg.] Accentus quasi Ferrex Britannus furit, iubetque vt frater Concentus cum sua matre Musica à senatu, foro, theatro, templo, tanquam capitalis hostis, arceatur: at frater fauore populi causaeque aequitate fretus certamen, cum fratre postulat, fama statim sonabat tubam, armati in campum profiliunt fratres, pugnatur; sed neuter Ioue fauente cadit, ambo nunc vsque defatigati pugna, à campo in eremum veniunt, vterque cum matre apparent, mihi, iudices et moderatores [-f.A3r-] quaerent: vos nomino, vestram statim sententiam postulant, cui vt decretum est perpetuo acquiescent. Accepistis (dignissimi equites) rem totam vt est, iudicate; fratres sunt, dissidium oritur, quaestio iam est, an Concentus cum dulcissima sua matre Musica à ciuitate, ab aula regia, à fora, à templo exularet. Absit à meis dictis praeiudicium, si mea tamen rogetur opinio, defendo hoc fieri non debere. Musica enim est regina etsi nunc vidua. Concentus est regis filius etsi nunc orbus patre: paterna voluntas fuit, vt regerent, authoritas fraterna tanta ergo non esset, vt exularent. Indigna sanè res est vt filius matrem, vt frater fratrem in exilium pellat, imò rest indignissima est eam matrem, quam deus diligit, illum fratrem, quem mundus tam diu coluit in exilium relegari. Appello ad te (nobilissime Vntone) cuius pater (quem honoris causâ nomino) musicae et concentus numina in vita, in morte adorauit. Ad te etiam appello (illustrissime Hattone) cuius iam adhuc viuus (et ô diu viuat) pater musicam et concentum vt viduam et orphanum suscipit ac tuetur, vos (inquam) aureum par, quorum vterque accentum sic enuntiat, vt nemo politius, [-f.A3v-] musicam et concentum sic sapit vt altero non multi, altero vix aliquis peritiùs: vos iterum dico iudicare. Et certè causa non est cur dubitetis, nam musicam atque concentum deus et natura, coelum, terra, omnisque constitutio, motus et ordo rerum vobis ab origine mundi commendarunt: est enim in omnibus dei et naturae effectis quidam concentus, est quaedam harmonia: confidentiùs ergo hanc apologiam matris et filij, hoc est musices et concentus scripsi, quam vobis rudi mineruâ scriptam electis arbitris repraesento: si digna sit luce eandem quaeso adhuc infantem alite, sin minus comprobetis, eandem vt abortiuam in ipsis cunabulis suffocate. Valete ab aedibus nostris vltimo Nouembris, 1588.

Dignitati vestrae addictissimus,

Iohannes Casus

[-1-] MUSICES ENCOMION et origo.

CAPITULUM I.

MVSICA, de qua in praesenti orationem instituo, deum patrem, matrem naturam habet; quippè in ea quiddam diuinum inest, quo mens, imago dei, mirificè delectatur. Est etiam physicum et naturale quiddam, quo non solum aures hominum, sed etiam rerum omnium veluti sensus, suprà quàm dici aut cogitari potest, demulcentur. Tamet si ergo veterum scriptorum alij Ioui, vt Diodorus Siculus; alij Apollini, vt Homerus; alij Mercurio, vt Heraclides; [Boetius liber I. in marg.] alij Pythagorae, vt Boëtius; alij Tubalcani vt Moses, alij huic, alij illi deorum, inuentionem musices ascripserunt. Nos tamen in veri Apollinis, id est sapientis et aeterni Dei dextrâ tres Gratias cum musicis organis et instrumentis pingimus, adeoque ipsam musicam Dei et naturae filiam sine omni incestu et labe genitam, rebus tam diuinis quàm humanis non sine incredibili prouidentiâ concessam ab initio fuisse [-2-] demonstramus. [Plutarchus de placitis philosophorum. Plato in Phaedone. Cicero Tusculanae quaestiones liber I. in marg.] Nam si in vi, numero, motu, ordine, figura, pulchritudine, si (iniquam) in tota essentia (vt ita loquar) rerum sit dulcis concentus, vt Pythagoras, vnio et harmonia, vt Plato dixit: nemo mortalium est qui musicam (quae naturalem hunc mundi concentum docet) à mortali aliquo originem traxisse somniet. Hinc sapientissimi [Plato in Phaedone. Marsilius Ficinus in Platonis politica liber 3. in marg.] ipsi Philosophi mentem humanam à prima causa et musica ortam, musicâ in hac mortali via et vita mirificè captam, tandem ad primam causam et musicam reductam perfici et beari crediderunt. Et sanè credibile hoc est, cum aut delinquentes animo, aut morientes dulcissimam se audisse musicam constantèr affirment, vt qui cum astantium motu, voce, vlulatu ad vitam, sensum, vocem reuocantur, saepè succenseant nimium, suumque à tanta animi quiete et internorum seusuum delectatione, in vitam miseram reditum plurimùm deplorent: quod sanè non fieret, si consopitis externis sensibus animus coelestem musicam, (à qua ortum traxit), in prima causa non perciperet. Magna et mira quidem vis haec musices est, quam aliarum artium nulla habet, attingit nulla. Poetarum fabulas de Amphione, Orpheo, Arione, alijsque sexcentis hic non adducimus, que feras mouisse, infernas furias lenijsse, lapides et [-3-] syluas vi musices traxisse finguntur: verum solum hoc loco (quod est philosophantium) quaerimus. vera autem haec sunt, quòd musica à Deo orta motibus caelestium corporum insita, rebus singulis et effectis naturae secundùm diuinam prouidentiam infusa, ab hominibus imitatione quadam vocalis ac instrumentalis (vt aiunt) facta, à maioribus honorificè suscepta, arte, vsu, experientiâ perpolita, non alitèr quàm influentia coelestis, audientium affectus, intentiones, gestus, motus, actiones, mores, impetu suo flectit et immutat, subitoque ad suas quasi vires et proprietates vertit; [Agrippa de occultis Philosophiae liber 2, capitulum 26. Plato in Symposium. Strabo. in marg.] et sanè hoc mirum non esset, si solùm homines moueret musica. Sed (vt ait Agrippa) bestiae, serpentes, volucres auditu musices delectantur, quippè alliciuntur aues cantu, fistulis capiuntur cerui, modulis et Elephanti et Delphines permouentur: mirum, et tamen verum est quod dico, pisces in stagno Alexandriae concentu musico detinentur; obstupendum est, et tamen certissimum quod addo: ipsa surda et stupida elementa instinctu musico perfusa gaudent. Testatur enim Marcus [Musicae miracula. in marg.] Varro, in Lydia se vidisse insulas, quae ad cantum tibiarum à continenti in stagnum profilientes, ad gyrum veluti motae saltant, at cessante musicâ ad littora reuertuntur. Sed mirabiliora iam istis narro, et tamen nota, in Attico littore ipsum mare [-4-] cytharam et harmoniam sonat: Megaris, saxum quoddam ad singulos ictus dulcissimum concentum edit. Quid? An ficta, an commentitia haec esse ais? Aut mendax et fama et sermo populi, aut VVintonij in celebriori illo templo, veluti chorus suauissimè concinentium sine voce humana, at non sine admiratione magna per multos annos exauditus fuit: fingunt egregiè et mentiuntur nonnulli, si ad sepulchrum nobilis cuiusdam in Scotia non multis hinc annis defuncti, coelestis dicam an terrestris? certè lugubris quaedam musica non audiatur. Si ergò Deus, si natura, si caelestia corpora, si elementa, si homines, aues, serpentes, pisces; si lapides in templis, si spiritus in sepulchris cantent, sonoque musico permulceantur; iniqui, iniusti, iniurio si deo, nobis, naturae sumus; si à coelo, à templo, à foro, si à publico et priuato vsu hominum eandem vt prophanam et spuriam scientiam exterminemus. Quid enim iniustius? Quid iniquius? Quam illam artem spuriam et prophanam existimare, quae iustitiae Conseruatrix, temperantiae custos, [Liber de legibus Liber 8. politicorum in marg.] moderatrix morum, religionis fomes et flamma dicitur: iustitiam conseruat (vt ait Plato) nam à modis harmoniae dependent status ciuitatis: quid addam plura? Castos, honestos, religiosos facit vt docet Aristoteles. [-5-] Dic ergo mihi Antea, dic mihi Myda, qui [Plutarchus in Laconica apophthegmata Ouidus Metamorphoseos in marg.] equorum hinnitu et rustico stridore magis quam Apollinis musà aures animosque vestros moueri dicitis; quid vos offendit musica? Eandem fortasse vt lenociniorum clientulam accusatis; at Agamemnon Clytemnestrae vt pudicitiae custodem [Atheneus in marg.] iunxit: vt mendicantium vectigal fortassè aspernamini, at ex dijs Apollo, Mercurius, Minerua, ex heroïbus Hercules, Achilles, Alexander; ex imperatoribus Epaminondas, Themistocles Augustus; ex Philosophis, Socrates, Solon, Plato eandem vt suae vel diuinitatis vel nobilitatis vel grauitatis ornamentum coluerunt: verùm vt morum corruptricem demùm reijcitis, at Aristoteles et Plato eandem pueris et adolescentibus vt virtutis magistram audiendam [Aristoteles Politica liber 8. Plato in Protagoras et Politica 3. et 7. de legibus Plutarchus in Laconica Polybius liber 4. Aelianus variae historiae liber 2. in marg.] proposuerunt; caeterùm vt rerumpu. pestem execramini; at Homerus Graecis; Solon Lacedaemonijs; Ismenias valetudinarijs vt pestis medicinam eandem applicuit: Postremò vt sanctis legibus reiectam eleuatis: at Lycurgus Lacedaemoni, Minos Cretae, Pan Arcadiae vt retinendam si adsit, si absit reuocandam praecepit et promulgauit, at ipse Plato princeps philosophorum (semper excipio Aristotelem) negat mutari posse musicas leges sine mutatione legum publicarum. Quid multis moror? Si authorem spectes, qui est [-6-] [Cicero liber 2. de legibus in marg.] deus; si nutricem quae est vniuersa natura; si instrumentum, quod est totius mundi machina; si subiectum artis, quod est harmonia; si medium, quod est vox humana; si finem, quae est corporis quies, mentis contemplatio, moderatio affectuum, institutio morum, conseruatio virtutis, expiatio sceleris, dulcis denique omnium in prima causa vnio et beatitudo: Procul dubiò vt apud saeculum prius, in pace lauream, in bello palmam, in otio amorem, honorem in negotio, in vrbe pretium, in agro praemium, in templo vsum, in omni loco et sede laudem iure suo musica vendicabit.

QVID MVSICA ET QVOtuplex sit.

CAPITULUM II.

MVSICA naturae filia, [Boethius de musica liber 1. capitulum 1. Musicae prior definitio. in marg.] morum magistra, animorum domina et moderatrix (quam diuinam in sphaeris, humanam in imis corporibus, organicam in instrumentis posuimus) non ineptè à Theophrasto definitur numerosa et harmonica rerum omnium in theatro totius mundi proportio [-7-] quâ motus, ordo, vires, naturae, formae, quasi fides ac nerui suauitèr inter se consonant, dulcique primae causae veluti ictu percussa, chorum cantumque [Aristoteles liber de Mundo. in marg.] coelestem fundunt. Est proportio, quia in numeris omnis concentus et symphonia constat; est rerum omnium, quia vt docent Pythagoras, Democritus et Plato, melodica in omnibus naturae effectis siuè in compagine totius cum alijs coniunctis inest quaedam modulatio et harmonia: nam apes suum bombitum, aues suum cantum, metalla suum sonum, elementa et coeli quodammodo suam vocem: at horum omnium coniunctio et chorus suum melos omni melle dulcius et delectabilius habet. Additur in hac definitione, quâ motus, ordo, vires, naturae, formae, quasi fides ac nerui suauiter inter se consonant, vt in consensu rerum concentum: additur etiam quòd dulci primae causae ictu veluti percussa, chorum cantumque coelestem fundunt, vt in vnione rerum omnium cum Deo, veluti in vario et multiplici motu ac proportione vocum cum basi, admirabilem rerum omnium symphoniam intelligas. Hoc pulchrè notat Philosophus in libro [Aristoteles de Mundo. in marg.] de mundo, nam ait: Quemadmodum rectore chori incipiente canere, aliarum continuò vocum tam grauium quam acutarum dulcissima modulatio sequitur: ita postquam primus motor veluti [-8-] plectro suo cytharam naturae tangit, omnes uer ut, organa ac instrumenta naturae à primo mobili ad centrum mota suauissimum cantum et harmoniam non auribus sed mentibus subiectum edunt. Sed de hac re velim studiosus lector Agrippam consulat, qui secundo de occulta Philosophia musicam naturalem, coelestem, humanam sapienter, acutè et copiose describit, attendat velim quas voces planetis, quas elementis, quas hominibus, quas reliquis naturae effectis et operibus dei vir doctus concinnet: tum certe meâ opinione intelliget, [Cicero in Somnium Scipionis in marg.] si contradicendi studio nimis non aestuet; mundi machinam, ordinem, motum, pulchritudinem, formam non si ne musica constare posse. Nam etsi non audiat Pythagoricos sonos, et si à coelo intonantes voces, Apollinis lyras, tubas et instrumenta non percipiat, nimium quidem auribus inseruit, si nullum sonum, nullamque harmoniam esse [Aristoteles de sensibus in marg.] sine sensu putet. Nam vt in arcana mente Boëtij de musica scribentis sedet veluti multorum concinentium chorus, et vt clausis oculis alijsque externis sensibus saepè intellectui obijciuntur species: ita quamuis ex corporibus dextrâ Dei perpetuo circumrotatis in aurem non imprimatur sonus: est tamen in animo eorum corporum sis motorum spirituumque mouentium verissima modulatio et harmonia. Quod vero non audiatur [-9-] Pythagoras eiusque alumni causas et rationes addunt vel quia organum est hebetius quam vt pertingat, aut medium remotius quàm vt transeatur, vel obiectum excellentius quàm vt in sensum cadat. Quippe non est in nobis sensus hebetior quàm audiendi: Nili enim accolae aquarum ex alto cadentium strepitu obsurdescunt: oculorum acies facile perstringitur cum in solis radios fortiùs intenditur: mirum ergo non est si minùs immortalis harmonia mortalium aures et sensus feriat. Caeterum nunc satis de hac definitione ad aliam huic non penitus dissimilem accedo, nempe quòd musica sit scientia concentuum vi naturae, [Musicae prima definitio. in marg.] vocis aut instrumenti inter se suauiter conspirantium, quae ad Dei cultum vitaeque humanae solamen datur. Est scientia, quia certum subiectum habet, nempè harmoniam; certas proprietates nempè modulando animos mortalium allicere quô, impellere quomodo, flectere quando, tenere vbicunque velit, certas denique demonstrationes, nempè à causis et effectis. Est quoque scientia concentuum, quia in numero, proportione, concordantia rerum, vocum et instrumentorum constat: vnde [Musica Naturalis, Vocalis, Organica. in marg.] naturalis respectu rerum, vocalis respectu hominum, organica respectu instrumentorum dicitur. Quod in calce huius definitionis additur, scilicet, quae ad Dei cultum vitaeque humanae solamen [-10-] datur, ostendit musicam diuinam scientiam esse, quia à Deo fluxit, eandemque homini in hac vita concedi, quia illâ ad miserias deuorandas quibus circumseptus est plurimum ubique eget. Sed (vt haec omnia in pauca conferam) Euclides sic definit. [Musicae tertia definitio. in marg.] Musica est scientia peritè modulandi: hinc constat non omnes esse habendos musicos, qui vsu solùm sed qui vsu et arte canunt, fidesque et instrumenta pulsant. Diuiditur musica in theoricam, quae mentem et contemplationem: practicam, [Musica Diuina, Humana, Organica, Mixta. in marg.] quae vocem, manum et actionem spectat. Iterum distributa est in diuinam, quae intelligentias et sphaeras: in humanam, quae sonos et voces, in organicam, quae fides, instrumenta et claues: in mixtam, quae vocum et instrnmentorum vires et concentus docet. Hae duae diuisiones sunt quidem generis in suas species: si vero accidentia et affectiones huius artis scire desideres, Practica illa musica quae in voce et instrumento cernitur varia et multiplex haberi solet; alia enim est humilis et remissa, quae Lydia, alia vehemens et incitata, quae Phrygia; alia mediocris et media, quae Dorica nominatur. Lydia pacem et otium, quae Phrygia Martem et bellum, Dorica mentem, [Agrippa Boetius in marg.] deum et contemplationem subiectam habet. Agrippa et Boetius sunt de hac re consulendi, qui septem harmoniae species ponunt nempe Phrygiam [-11-] Lydiam, Doriam; quibus in altiori gradu [Plutarchus in commentarium de Musica in marg.] motuque modulandi addunt Hypophrygiam, quae bellicum furorem, Hypolydiam quae effoeminatam animi molitiem, Hypodoricam denique et Mixolydiam, quae extasim animi raptumquè mentis defixae in contemplationem rerum diuinarum gignunt: has species nunc septem musis, nunc septem planetis, nunc varijs humorum motibus, nunc partibus humanis, nunc numeris ac proportionibus vocum acutè et sapienter comparant: et quod obseruari velim, vterque ad gloriam et honorem Dei omnes hymnos et cantus omnesque artes et formas modulandi referunt. Verè enim musicus haberi debet, qui neruos et chordas suae mentis ad Deum Rectorem chori et mundi flectit.

[-13-] QUOD MUSICA SIT UTIlis ad omne vitae genus.

CAPITULUM III.

TOTA vita humana posita est vel in opere, [Vita Mecanica Politica Theorico. in marg.] vnde mechanica; vel in ciuili actione, vnde politica; vel in contemplatione, vnde theorica et diuina dicitur: sub primo ordine agricolas, milites, artifices: sub secundo politiores ciues, nobiles, et senatores; sub tertio philosophos, academicos et sacerdotes comprehendimus. Nihil hîc agimus de viperis et locustis rerumpublicarum idest de vagis, [Otiosi. 1. in marg.] mendicis et otiose viuentibus, qui nulli studio virtutis intenti, flores et fructus alienos deuorant; hoc enim genus hominum vt indignum luce, indignum vitâ, indignum ciuitate, omnium philosophorum calculis condemnatur. Cum ergo hoc loco musicam ad omne vitae genus vtilem vel potius necessariam esse probamus, sub tribus illis prioribus vitae gradibus solùm homines corporis aut mentis studio reipublicae in [-14-] qua viuunt) proficere conantes intelligimus. Liberalis enim huius scientiae vsus liberis solum et ingenuis ciuibus ab Aristotele conceditur: sed ordine de singulis agamus. In primo genere sunt [1. Agricolae, milites artifices. in marg.] agricolae, milites, artifices, qui immensis laboribus, grauissimis vitae periculis, magnis negotijs et operibus ciuitatis fracti, citò contabescerent, si nullo solatio vitae recreati, ad rastrum, ad Martem, ad opus redire allicerentur: sed liberalior, [Theocritus 1. idyllia in marg.] sed iucundior. sed honestior nulla est recreatio quam quae ex musica percipitur: est ergo musica ad primum genus hominum necessaria. Musica enim, vt docent Philosophi, fessa corporis membra reficit, spiritus attonitos viuaciores reddit, vires sepultas excitat, recreat viatores, praeliatores erigit omnem denique laborantium dolorem et taedum iminuit; hinc dicunt Arabes cantibus camelos onera grauiora portantes minùs defatigari: idem solamen sentiunt agricolae et artifices, qui tempus et opus cantando fallunt. Iure hic quidem non possum culpare maiorum [Virgilius in Eclogis. in marg.] politicum institutum, qui bis terue in anno Tytero et Melebeo suam musicam concesserunt, non tamen eo vt solennes ferias et festa impuris cantibus prophanarent, sed vt Deo placatiùs ab operibus et curis liberi inseruirent, iocisque honestis (quos parit musica) recreati ad [-15-] opera alacrius reuerterentur. Est enim musica laborantibus vt aegris medicina, vt infirmis condimentum in mensa: nam sicut illa aegrotantes sanat, hoc debilem appetitum acuit: ita musica laboribus fractos et defessos iuuat, eosque ad maiores labores deuorandos ocultâ quadam vi et proprietate mouet, vnde Poeta.

Musica turbatas animas, aegrumque dolorem
Sola leuat, meritò diuumque hominumque voluptas.
Qua sine nil iucundum animis, nec amabile quidquam, [Hieronymus Phalerus de laudibus Musicae in marg.]
Ad cuius numeros superi vertuntur et orbis.
Et coelo radiant ignes, quibus emicat ingens
Signifer, et leges praescriptaque tempora seruant.
Hac Phaebus Phaebique soror duce, et aurea caelo
Astra suos agitant constanti faedere motus.

Quid multis? in bello tubam Hector, in pace lyram Zeuxis, Policletus et Alcmeon postulant: id est totum hoc primum genus hominum, quod in agro, campo et vrbe viuit sine opportuna musica feliciter non valet. De secundo genere vitae quod est politicum, non est quod dubites, an musicâ [-16-] recreetur. Cum politiores ciues, nobiles et senatores, qui sphaeris reipublicae versandis sunt occupati, vt maiorem aliquando extasin motumque animi sentiunt, ita dulciorem recreationem et solatium necessario postulant: et sane quamuis Caesares, Catones, Decij lautiùs laetiusque vulgo [Nobiles et senatores. in marg.] fortasse viuere videantur, cum tamen Atlantes sint rerumpublicarum magnis oneribus semper depressi, contrarijs motibus saepe concussi, intolerabilis iniuria est, si illis musicam inuideamus. Dic mihi quare Appollo apud Homerum in Deorum conuiuio, Mercurius apud Ouidium in Argi fallacia, Pan apud Musaeum in contentione [Homerus Iliados liber 1. Metamorphoseos liber 1. Metamorphoseos liber 2. Statius Achilleis liber 2. Homerus Iliados 2. Horatius Epodi Ode 13. in marg.] cum Apolline, fidibus cecinisse dicitur. Dic mihi quare à Lino Hercules, Achilles à Chirone, Nobilis ve grandi cecinit centaurus alumno Alexander à Timotheo, non modo libenter audijsse sed et laboriose didicisse artem musicam dicuntur, nonne hi omnes principes et proceres extiterunt? Et quorsum quaeso dedicerunt musicam? Certè non alia de causa quam vt grauiore negotio ciuitatis oppressi, diuiniore medicina et solatio ad se quasi restituti viuerent. Qui ergo ad Philippi mensam et quadram scelton mortisque horrendam formam cum Aegyptijs, hoc est qui solum tristia et lugubria viris politicis reipublicae negotijs fractis et fessis proponunt: Stoici sunt et nimis [-17-] Aristarcho similes, qui parum meminerunt Philippum esse hominem, qui et si mane libenter illud audiat, Philippe memento quod sis mortalis, in mensa tamen honestè musicâ recreari potest, quia est mortalis. Rectè Homerus. [Odysseus I.3. Philosophi, Academici sacerdotes. in marg.]

Et chorus et cantus reddunt conuiuia pulchra.

Parum aut nihil hîc dicam de tertio genere in quo philosophi, academici, et sacerdotes collocantur; intolerabiliùs mihi insanire videntur, qui illis musicam et harmoniam negant, cùm illorum scientiae, artes, et studia, ab ipsa musica diuinae musae nominantur, quae quidem musae praeter concentum et harmoniam loquuntur nihil. Vis vt haec probem? Musica affectus coercere, diuitias contemnere, rerum mortalium curas excutere docet, sed haec decent philosophos: Musica virtutum formas et ideas imprimit, mores honestos fingit, ad studia sapientiae excitat, sed haec decent academicos: [Contemplatio primae causae in marg.] Musica ad contemplationem primae causae erigit, mentem humanam à terra ad coelum rapit, scoriam animi extergit, dispellit nubes, sed haec decent sacerdotes: est ergo musica vtilis ad hoc tertium genus, in quo Philosophi, academici, et sacerdotes numerantur. At dices: haec ficta sunt quae in postremo hoc loco ascribis musicae. Imo vera sunt, quod tum intellexris cum musicam ad contemplatiuam magis quam [-18-] ad actiuam vitam valere, eiusdemque vim magis internos sensus quam externos pulsare demonstremus.

VTRVM INTERNAE ANIMI vires et potentiae musicis vocibus ac instrumentis magis quàm aliorum sensuum obiectis afficiantur?

CAPITULUM IIII.

[Aristoteles de sensibus in marg.] VETVS est illud: visum ad capessendam doctrinam (quae est habitus animi) minùs valere quam auditum, nam etsi visus sit omnium externorum sensuum acutissimus, spiritusquè animalis viuacissimus, in oculis tamen quoniam species, intentiones, ac phantasmata rerum, solum per àspectum, per aurem verò non species rerum, sed res ipsae in arcem ac arcam animi ingrediuntur; perspicuum est mentem voce longè aptiùs per aurem, quam ideâ per oculum aut visum informari. Hinc verum est quod docet Philosophus, [-19-] caecos ab ortu sapientes nonnunquam fieri, at surdos nunquàm; haec si vera sint, quis non videt internas animi vires et potentias musicis vocibus ac instrumentis longè magis quam aliorum sensuum obiectis affici et moueri? Si enim respectu auris sonis pulsatae, oculus caecutiat, quid de obtusis alijs sensibus eorumque fallacibus obiectis putes? Sed perstringam singula, Rationes ergò octo sunt quae hanc rem de qua agimus certam et indubitatam reddunt, [Ratio prima. in marg.] prima nempè à comparatione, secunda à proprietate, tertia à simili, quarta ab exemplo, quinta à similitudine, sexta ab effectis, septima à maiore, octaua à fine. A comparatione hoc modo. Internae animae vires ac potentiae, multò magis rebus ipsis, quam ideis ac imaginibus rerum concitantur: sed voces musicae et concentus in aere de nouo geniti, et in aurem per motum aeris recepti non aliter quàm reipsa sunt deferuntur in mentem: animus ergo vocum ac instrumentorum inpulsu vehementius quam aliorum sensuum obiectis permouetur. Ratio firma est, quoniàm alij sensus fugacibus rerum formis solùm affecti, colores quosdam incertos imaginesque fallaces rerum non res ipsas rationi ac intelligentiae offerunt. [Soni. musici auidius ab animo capiuntur. in marg.] Huic argumento si hanc vim addas, multò firmius erit, nempè quòd soni musici auidius ab animo quam reliquorum [-20-] sensuum obiecta expetantur; nam vt ad dulciores cibos natura et appetitus: ita ad suauissimos sonos animi potentia et intellectus rapitur. Est enim vt posteà demonstrabitur, inter musam et mentem, inter musicam et animam, magna et mira similitudo quippè si non fallitur Aristoteles. Est anima humana quaedam dulcis harmonia. Sed ad secundam nunc rationem et argumentum venio, quod est à proprietate musices. [Ratio. secunda. in marg.] Proprietas musices est diuino quodam impetu animi vires inuadere, easdemque non alitèr quàm neruos et chordas lyrae aut alterius instrumenti, eodem quo editur motu et affectu pulsare: ratio est, quia ad numeros vocibus incitatus aer, atque in principia sentiendi placide receptus, cordis ac mentis tum vitales tum animales spiritus, qui sunt vehicula animi, mouet: ipsumquè animum varijs affectibus pro ratione modulationis flectit, [Suidas in Timotheo in marg.] concutit et impellit. Nam alitèr quomodò Timotheus Milesius ille insignis musicus Alexandrum nunc ad furorem, nunc ad clementiam traheret? Quomodo Pythagoras, (vt fertur) luxuriosum adolescentem à libidine ad castam et honestam vitam musicâ duceret? Quomodo [Iosephus Antiquitates Iudeorum liber 6. capitulum 9. in marg.] Dauid furentem Saulem cytharâ reprimeret? Quomodo Ismenias Thebanus quamplurimos grauitèr aegrotantes curaret? quomodò denique alij [-21-] penè innumeri musicis sonorum modulis et concentibus alia multa obstupenda facerent, certè non video, nec olim (quos lego) Philosophi perspexerunt. Hinc in mente, vt ad tertium argumentum à causa veniam, causam huius insignis motus [Ratio tercia. in marg.] concitati in animo vi musices aliam non tradunt sapientes, quam quod harmonicus concentus ex mentis conceptu et imperioso quasi phantasiae cordisque affectu proficiscens, vna cum aere vi vocis fracto ac temperato aereum audientis spiritum (qui est animi et corporis vinculum) facilè penetret, audientisque affectum nouo affectu impresso, phantasiam nouâ plantasiâ, animumque totum quasi nouo ingresso animo moueat et afficiat: immò quod est mirum, verum tamen, cor ipsum sic cantus ingressus pulsat, et sic in penetralia mentis occultosque recessus animi se insinuat, vt nouos humores corporis, nouos affectus mentis, nouos mores et actiones, totumque hominem nouum sensim aliquando, nonnunquàm subitò formet et efficiat. Marsilius Ficinus pulchrè [Marcilius Ficinus in in marg.] hanc rem declarat. Concentus inquit per aeream naturam in motu insitam corpus mouet, per agitatum aerem concitat spiritum (qui est aereum animae et corporis vinculum) per affectum sic impressum afficit sensum animi, tandèm per amicam quasi significationem, in ipsam mentem [-22-] agit, postremò per subtilioris aeris motum vehementius penetrans, conformem qualitatem et quasi consortem imprimit, mirâque quadam voluptate perfundit naturam, non hanc simplicem animi solùm, sed etiam corporis illam naturalem, totumque sibi rapit et vendicat iure hominem. Quòd vera haec sint, manifestè hinc constat, quia spiritus in corde et phantasia agitati (vt ait Cardanus) subsultantem in pectus aerem [Cardanus de Varietate in marg.] recipiunt, vnde sequuntur reliqui spiritus in alijs corporis partibus ac membris positi, nunc mouentes fibras, neruos, musculos; nunc cohibentes, prout lex vocum et numerorum vel crebrescit incitationibus, vel tenore composito quiescens tardiorem motum imitatur; vndè contingit vocibus ac instrumentis magis perturbari intus hominem, eumque ad alias actiones quam quae in auditus sunt potestate auocari, puta ad misericordiam, caedam, venerem, ignauiam, furorem, tranquillitatem, aliasque infinitas passiones, quas gignit, alit, mouetque harmonia. Si enim tonitru coeli, violento motu aeris cor tremulum humanum reddat, da causam cur cantu leniter pulsante aerem, animus suauissimè non delectetur. Iam si par et aequa fiat comparatio, in nullis aliorum sensuum obiectis tanta inest vis et influentia, sic color oculum sic calor tactum, sic sapor gustum, sic odor olfactum non [-23-] efficit, sic istorum species phantasiam non mouent, sic animum non afficiunt, tale enim in illis deest vehiculum, simile deest medium, tanta in illis cum animo non est proportio, talis non est sympathia et similitudo: quod iam in quarta ratione, [Ratio quarta. Anima harmonia. in marg.] quae est à simili demonstrabo. Anima humana (vt antea ostendimus) est nihil aliud quam dulcis quaedam harmonia: propter similitudinem ergò et sympathiam musicis vocibus ac instrumentis magis quàm aliorum sensuum phantasmatis atque vmbris efferuescit, emollescit, et mouetur anima. Quid? An magneti vim attrahendi ferum? An linguae canis herbis et plantis sanandi modum, an eloquentiae mouendi artem concedis? Et musicae (quae est morum et affectuum domina) animam flectendi viam et habenam negas? Non est certè quod neges: nam quemadmodum in fidibus tactâ chordâ quapiam, aequè tensa alterius instrumenti chorda propter sympathiam tremula moueri cernitur, tamet si non tangitur: ita sonis musicis aerem auremque dulcitèr pulsantibus, nerui internorum sensuum tanquàm fides et chordae alterius cytharae aequaliter tensae mouentur quidem, et ijsdem sic pulsatis consortibusque factis, mens ipsa (quantumuis diuina est) mirum in modum delectatur. Si vlteriorem causam quaeras, haec est, quoniam qualis est affectus [-24-] cantantis motusque aeris deferentis affectum, talis est affectio mentis motusque animi recipientis sonum. Quemadmodum ergò oratores in senatu, in foro, varijs effectibus aestuantes, eosdem, quibus ipsi exardescunt, affectus in animos astantium imprimunt: ita periti cantatores in templo si placet hymnos, in nuptijs hymeneos, psallentes, ijsdem quibus ipsi afficiuntur motibus, alios percellunt: et afficiunt: oculus fascinat animum saepè aspectu veneris, dic ergo causam cur auris bene sonantibus cymbalis, vocibus, organis et psalterijs [Ratio. quinta in marg.] multò magis non moueat. Quinta ratio ab exemplis ducitur, quae sic se habet; Aues et ferae magis cantibus quam aliorum sensuum obiectis capiuntur, milites in bello, laborantes in via, vagientes infantuli in nutricis amplexu, aegrotantes, grauiter defessi, impij, melancholici, tristes, insani, melodicis numeris, vocibus ac instrumentis flectuntur, cum alijs speciebus et ideis sensuum (sint illae quidem amoeniores) tangi aut moueri non possint: est ergo longe maior in musica impressa animo vis mouendi hominem, quàm in alijs quibuscunque vmbris et formis rerum, quae solùm fucatis imaginibus tingunt non tangunt mentem. Si historias ad hanc rem probandam desideres, passim et vbique leges quod musica Alexandrum [-25-] adarma modo concitatiori prouocarit, [Plutarchus de Musica in marg.] ab armis remissiori et molliori retraxerit; quod Taurominitanum iuuenem ad aedes meretricis [Cicero in fragmentum in marg.] inflammandas incitarit Phrygio: à comburendis aedibus spondeo retraxerit, quod in Achille ferociam, furorem in Hercule, in Clytemnestra mollem animi libidinem compresserit. Quid moror? non perijsset solum vnus aliquis sed tota Graecorum acies, nisi Homerus peste laborantibus salutarem musices medicinam adhibuisset: concidissent Spartiatae, nisi in pace Terpandrus morbo [Agrippa de occulta Philosophiae liber 1. in marg.] affectis in bello Tyrteus in fugam coniectis, ille salutem pristinam, hic consternatis animos reddidisset. Haec et similia herbis non fecit Hippocrates, haec et similia in suis tabulis non fecit Apelles: emphatica ergò magis et efficatior est musices influentia quam fucosa aliorum sensuum obiecta, imagines, et simulachra. Haec quidem quae adduximus, cuiuis si non sit musica et ab omni suauitate alienus sufficerent, addam [Ratio. sexta in marg.] tamen argumenta quae sequuntur ab effectis et [Leonardus Vaierus de fascino. liber 2. capitulum 2. in marg.] fine. Ab effectis quia musica non laetari bonis et dolere contrarijs docet. Aegisthus adulter ille Clytemnestrâ non priùs potitus fuit quam Cythardus relictus illi custos, confossus perijt, istiusmodi verò effecta ex reliquis sensibus nullus omnino parit: plus ergo musica quam alia obiecta sensuum internas [-26-] [Ratio septima. in marg.] animi vires et potentias mouet. A maiore ratio infirma non est, nam ideo contemptores musicae non homines sedasini vt Midas, non homines sed lapides vt Anteas Scythicus ille, dicuntur: quia si musicâ (insigni animi obiecto) moueri non possunt, argumento est, nullis aliorum sensuum obiectis aliter quam asinos, quam lapides permoueri; quasi diceres, musica efficacissima concitatrix animi, quosdam Aristarchos non mouet: multò ergo minus phantasmata aliorum sensuum [Ratio octaua. Liber 2. in Somnium Scipionis capitulum 3. in marg.] mouere possunt. Postrema ratio est à fine, quia anima idcirco (vt ait. Macrobius) in hac vita musicis tonis vltra modum capitur, quia in corpus defert memoriam musicae, cuius conscia in caelo fuit, composque post diuortium suum à corpore futura est. Hic enim finis est musices (maxime vero Doricae) in hac vita, vt sicut spiritus spiritui per species non linguas, per formas non voces loquitur: ita Musica animo per varios motus et sonos aeris, multa arcana futurae ac coelestis harmoniae (vnde suscepta est) effatur. Cogita tecum homo in quo est sensus et sapor philosophiae, si ouis (simplex animal) viso lupo odium concipiat, quod est aliud à specie lupi quem videt; si visà matre, amorem, quae res alia est à forma matris quàm phantasia percipit; dic mihi an homo omnium animalium perfectissimus [-27-] audito concentu sonum et concentum solùm percipiet? minime vera, sed et alijs formis diuini amoris elicitis et conceptis in perpetuum saepè Dei rerumque diuinarum studium et amorem rapitur, sic menti vera harmonia loquitur, sic intus mentem docet: sed de hoc theorico vsu musices nunc proximè dicemus.

THEORICA ET CONTEMplatiua vita magis quam practica et actiua arte Musicâ indiget.

CAPITULUM V.

STYLO Censorio hodie à multis perstringuntur illi, qui adorantium deuotionem et contemplantium studium, nonnihil valere musicam persuaserunt. Male etiam et hi à Stoicis istius aetatis audiunt, qui eiusdem in Ecclesia Christi vsum diuinum, conantur demonstrare; rogatus meipsum philosophiae solùm spacijs et limitibus in hac epitome conclusi mea, aliter, ex sacris oraculis sanctisque patribus multa adducerem testimonia [-28-] [Tubal. in marg.] multa argumenta, quae olim Tubal et patriarchae si tempus naturae, rex Dauid et Prophetae si tempus legis, [Dauid. Christus Genesis 4. Secundus Regum in marg.] Christus et Apostoli si tempus gratiae spectes approbarunt: nam Tubal instrumenta musica in inuenit, Dauid cytharam peritissimè pulsauit, Christus et Apostoli post sacram coenam ante ascensum in montem hymnum (vt Matthaeus scribit) cecinerunt: hinc [Capitulum 26. Versus 30. Iacobus Capitulum 5.13. Paulus ad Colossenses Capitulum 3. versus 9. Ephesios Capitulum 5. Versus 19. in marg.] Apostolos, qui passim in suis epistolis ad sacrum vsum musices hortantur, secuti sunt apostolici viri (renascentis ecclesiae patres) qui vt in annalibus ecclesiae constat, maximi in suis vbique caetibus musicam tam vocalem quàm instrumentalem aestimarunt. Quod hinc liquidò patet, nam Plinius secundus in epistola ad Traianum scribens de Christianis sic ait. Haec fuit summa vel culpae vel erroris eorum quòd essent soliti ante lucem conuenire, carmenque Christo suo quasi Deo canere. non possum hic testimonium Eusebij tacitus omittere qui à Christo diuinam cantandi consuetudinem in Ecclesia deducere videtur: nam inquit Christi exemplo inoleuit (scilicet cantus) qui post coenam hymnum dixit. Vincam [Eusebius liber tertius capitulum 32. in marg.] si addam Diuum Ignatium Diui Iohannis Apostoli Discipulum tertiumque post Diuum Petrum Antiochenae ecclesiae episcopum, qui audiuit choros Angelorum antiphonas sanctae trinitatis decantantium, [-29-] ideoque instituit inter Psalmos easdem decantari. Possum hîc etiam (vt non solùm de vocali sed etiam de organica et instrumentali musica agam) introducere et nominare doctissimum Vitalianum pontificem Romanum, qui annis hinc circiter noningenta cantum vocalem scientissimè composuit et cum organis harmonicè in ecclesia consonare docuit. In fasciculo temporum et Platina in vita Vitaliani plura leges. Sed quid ago? Hanc rem primùm à difficultate theoricae vitae demonstrabo, quae vita est vel inchoata in hac via, vel perfecta in coelo; illa quasi herbescens florem, haec fructum beatae vitae habet, illa tenuis et infirma veluti [Vita Theorica Inchoata perfecta. in marg.] planta in altum crescens multis et magnis procellis subiecta est: opus ergo habet subsidio, quo aduersus tempestates mundi sustentetur. Ne ergo Daemas taedio susceptae contemplationis ictus se à Deo, à Christo, à religione ad mundi nugamenta vertat, diuinio musices instinctu opus est, quo ab hoc lubrico casu et periculoso relapsu auocetur, diuino musices instinctu dico, quia haec vita tota in concentu musico (vt ait Plato) constituta est, ipsaque [Plato liber 3. de Republica in marg.] contemplatio mentis est nihil aliud quam coelestis quaedam modulatio. Quô ergo difficilior est via virtutis, quae in contemplatione ponitur, eô dulciore eget comite (qui est quasi vehiculum [-30-] in via) quo recreetur: at musica dulcissima comes est, quia omne taedium arctissimae ac difficillimae huius viae tollit, ipsumque viatorem vepribus ac spinis huius mundi vulneratum, mille periculis obiectum, infinitis fortunae miserijs confossum, mente tamen in Deum fixa veluti laetantem et triumphantem mouet. Musica enim vmbras vanitatis, voluptatis taedas, tricas fortunae, miserias mundi, obliuisci docet: est ergo musica orantibus necessaria. Hoc ipsum, si non fallor, naturali etiam causâ confirmari potest, quippe harmonia illa Dorica menti in contemplatione fixae, diuina mysteria et arcana loquitur, necnon pulsatis internis potentijs (veluti curru ignito Eliam in coelum) [Secundus Regum 2. in marg.] deuotum hominem ad Deum rapit, sonus enim externus aerem, aer aurem, auris communem sensum et phantasiam, phantasiae mentem in arce sua sedentem mouet: si ergo sonus fit suauis, vnâ mentis chordae dulcissimum concentum fundunt. Nam ex graui dulcique moto aeris percepto, alias dulcedinis species elicit, quibus instructa, sibi et Deo, vere contemplantium mysticum illud Alleluia canit. Hoc posito, [Mysticum Alleluia in marg.] considera mecum quaeso, quanta esset in deuotione contemplatium defectio si illis deesset haec mirabilis vis musices et incitatio. Tertium argumentum ab authoritate cum ratione coniuncta [-31-] ducitur. Macrobius scribit quòd ideo gentes [Liber 2. in Somnium Scipionis 3 in marg.] in oraculis augurijs et exequijs suis celebrandis. Doria musica vsi fuerint, quia animus saepe in contemplatione languens, eiusdem concinnis motibus veluti reuiuiscens, in flammas pietatis surgit. Pythagoras, vt in Tusculanis scribit orator, suis discipulis vocum ac instrumentorum symphonia et concentu, occultissima philosophiae et sapientiae oracula Graece referauit. Et sane non mirum; nam si in articulo mortis frequenter homines qui ab ortu extiterunt stupidi loquanter diuina, quorum vaticinia et imprecationes exitum inueniunt, vt de Domitio apud Lucanum, Orode [Lucanus liber 7. AEneidos liber 10. Curtius liber 10. in marg.] apud Virgilium, Calano apud Curtium constat, quid iam propemodum exuuijs corporis liberi et soluti in illis loquuntur animi, quanto diuinius illi qui coelesti musices afflatu, à corpore, à sensu, ab omni cogitatione mundi, ad coelum, ad mentem, ad deum incitantur? quid addam Aristotelis testimonium? qui praeclare docet musicam ad tria valere, nempe quietem [Politica liber 8. in marg.] institutionem vitae, et contemplationem? Cuius duae vt ait partes sunt, veritatis inquisitio et sceleris expiatio, Quid? an veritatem inquirit musica? An à scelerum vinculis et immanitate liberat? Inquirit certè! et liberat; sed audi, vt [Veritas vt medium non vt principium. in marg.] dulce medium, non vt prima causa et principium. Medium enim est, qua homo (mens sola veluti [-32-] factus mentem primam primamque veritatem perpetuò contemplatur [Lege Augustinum in praefatione psalmorum Liber 9 capitulum 6. confessionum in marg.] Nihil hîc dicam de authoritate diui Augustini, Ambrosij, Hieronimi, aliorumque sanctorum patrum qui ad vnum omnes et singuli vim musices in contemplatione suspiciunt et admirantur. [Isidorus de ecclesiasticis officiis 1. capitulum 5. in marg.] Idcirco inquit. Isidorus musica introducta fuit in ecclesiam vt qui verbis non compu<n>guntur, modulationis suauitate moueantur; [Augustinus liber confessionum 10. capitulum 33. in marg.] huius rei Augustinus rationem addit, nam omnes inquit affectus spiritus nostri pro suaui diuersitate sentio habere proprios modos in voce et cantu, quorum nescio qua occulta familiaritate excitentur. Rationes quae sequuntur sunt ab vsu, à comparatione, à simili, à necessario, à relatione, ab occulta proprietate et exemplo. [Musices vsus publicus priuatus. in marg.] Ab vsu musices, qui est publicus vel priuatus, publicus vbique gentium in templis, priuatus maximè inter musas in academijs: templa verò et academiae sunt loca contemplationis magis quàm actionis, sacerdotibus et philosophis destinata: est ergo probabile musicam ad contemplationem magis quàm adactionem, ad vitam magis theoricam quàm practicam pertinere. Hunc vsum musices in templis maiores vt sacrum, non ita pridem multi vt vtilem, [Lutherani in marg.] recentiores nunc scriptores vt legitimum nobis commendarunt. [-33-] Ratio à comparatione quae sequitur, [Ecclesia Militans Triumphans. in marg.] est inter triumphantem et militantem ecclesiam; si etenim haec illam, quoad fieri potest, imitari debeat, si autem illa viginti quattuor seniorum cantu, angelorum harmoniâ, [Apocalipsis capitulum 19. in marg.] sanctorum hymnis, lyris, cytharis, alijsque id genus instrumentis describitur, quis absurdum quis impium putet, si in militante ecclesia illius memoriâ et imitatione commoti humanis vocibus, organis, psalterijs, alijsque musicis instrumentis diuino numini seruiamus, viamque fini, motumque termino ad quem mouemur comparemus? [Contemplatio Inchoata Perfecta. in marg.] Hinc verbo sic concludas, musica in coelo ad perfectam contemplationem requiritur: ad inchoatam ergo in hac vita est necessaria, imò eô magis hanc inchoatam vitam contemplatiuam quàm actiuam iuuat, quò maior musices cum hac quàm cum illa est analogia, consensus et similitudo. Quid addam? A simili hoc ipsum probo. [Musica et Medicina. in marg.] Nam vt peritus et prudens medicus cùm pillulas aut amaras potiones malè affectis ministrare velit, primò dulcioribus syrupis gustatum mutat, nè aegrotantes medicinam salutarem propter [Augustinus in prefatione psalmorum in marg.] amaritudinem in suam perniciem recusent: ita olim maiores nostri verè philosophi et sapientes viri conantes amaras radices virtutum pretiosas tamen propinare contemplantibus, musicam tanquam nectar cum istis radicibus miscuerunt [-34-] vt eiusdem dulcedine perceptâ, omne contemplationis taedium et labor tolleretur, fructusque tandem perciperetur virtutis. [Liber 9. capitulum 5. in marg.] Non dicam Augustinum eâdem similitudine laudabilem vsum musices nobis in ecclesia commendasse, non dicam illum vt in libro confessionum scribit, suauitate cantantium in ecclesia ad lachrymas saepè, spirituque tandèm per cantum in illius animum illapso, ex Manichaeo ad christianae fidei professionem fuisse impulsum. O diuinam vim musices, quae sic contemplatium animos et praecordia tangis. [Necessitas Musicae. in marg.] Ducitur hìc autem argumentum à necessario, quia sine musicâ (vt aiunt) affectuum turbines sedari non possunt, tot enim sunt contemplantium phantasmata, tot daemonum ludibria, tot vitae solitariae pericula, quae si alia arte quam musicâ fugare contendas, id solùm agis vt nimia ratione insanias. [Experientia de Musica. in marg.] Hoc demum experientiae probatur, quid in eremis et solitudine viuentes, defixis in terram oculis, sibimet nonnunquam occinunt, ratio est, quia cantu phantasmata dispellunt, ludibriae mundi fallunt, vitamque solitariam viuentes, contemplationi rerum diuinarum multò alacrius se dedunt et intendunt. Ratio à relatione sensus suas vires habet, nam in theorica vita hoc agit musica vt animo toto in contemplatione demerso, homines nil nisi caeleste cogitent. Videas enim saepè [-35-] deuotos sic odis, sic hymnis in extases rapi, vt reliquis sensibus consopitis, extra se positi, [Deuoti. in marg.] et à mortalibus his domicilijs separati videantur; si ergo contemplatiua vita sit veluti mors externorum sensuum, mentisque ad deum eleuatio, musicam (quae sensus obtundit mentemque ad coelum rapit) esse quidem ad contemplatiuam vitam maximè necessariam, nemo est tam stupidus qui non fateatur. Si conclusionem quaeras, sic arguo. Est musica diuinissima scientia mentis: ergo aptissima ad mouendam mentem, ergo ad contemplationem necessaria. Quî id probas? [Contemplatio mentis perfecta. in marg.] Hoc modo, quoniam mens est sedes contemplationis, contemplatio virtus et perfectio mentis, sed musica scientia est virtus mentis: potentius ergo multo ipsam mentem mouet. [Musica virtus mentis. in marg.] Sed quid ago? In Oceano huius causae nimi fluit oratio. Duo argumenta adhuc indiscussa manent, alterum ab occulta proprietate, alterum ab exemplo petitur; haec duo in vno, breuitatis causâ concludam. Occulta proprietas musices, quae eandem ad theoricam vitam maxima valere ostendit, in pellicano, phoenice, philomela, cygno alijsque auiculis solitariam vitam degentibus, manifeste cernitur: hae aues monastice quasi viuunt, suasque odas distinctas habent, nam pellicanus in nido cum pullis sedens, dulciter vltimum suum vale canit, [Hieronymus in marg.] rostroque effodit pectus: [-36-] phoenix ad montis cacumen volans, semel in vita canit, [Plinius liber 10. capitulum 2. in marg.] seque alarum motu in flammas cineresque vertit; philomela mediâ nocte spinis incumbens pectore, [Plinius liber 10. capitulum 29. in marg.] varijs cantibus deum praepotentem laudat fessaque tandem viuere, fossa in terram cadit<?> Cygnus denique veluti cupiens dissolui paulo ante mortem canit, vitamque miseram voce et harmonia coelesti claudit. Pauci sunt hodie pellicani, phoenices nulli, nescio sane an sint vlli qui cum philomelis mediâ nocte canunt; [AEneidos 10 in marg.] scio certe quòd sint paucissimi qui cum cygno ante mortem canunt: musica tamen multos pellicanos, phoenices, philomelas, et cygnos, hoc est multos verè deuotos orantes et contemplantes faciet.

[-37-] MVSICAE INSTRVMENT Alis vis mira et efficax in contemplatione rerum diuinarum, eaque musica quae mixta est, id est voce, mente et manu consona, plurimùm laudatur.

CAPITULUM VI.

PLATO musicam tripartitam fecit, vocalem, organicam et mixtam, prima illa solùm humanis vocibus, secunda instrumentis, tertia vtriusque concentu perficitur. [Musica, vocalis, organica, mixta. in marg.] De vocali superiùs satis, nunc de instrumentali et mixtâ agimus. [Instrumenta bellica, ethica, theorica. Diuus Thomas in psalmum 32. versus 2. in marg.] Instrumentorum alia sunt bellica vt membranae, tubae et sonorae fistulae; quae (vt ait Thomas) animum ad firmitatem; alia ethica et moralia, vt cymbala, cytharae, barbitona quae animum ad delectationem virtutis; alia theorica et diuinis vsibus inseruientia, vt psalteria, trigona, sambucae, organa, quae mentem sursum ad meditationem rerum diuinarum trahunt. Nihil hîc dicam de theatricis et bacchanalibus tibijs quae tedas furiasque libidinis, insaniae et amoris excitant. Cum [-38-] ergò instrumentali musica hic loquimur, intelligi volumus doricam illam quae instrumentis (diuina quasi sonantibus mysteria) concinnatur et absoluitur. Sed vt rem aggrediar, quid quaeso in organis ac instrumentis (quae a maioribus ad maiorem aestum et impetum deuotionis concitandum inuenta sunt) reprehendis? si eorum institutionem spectes, diuina est: si similitudinem cum voce humana, mira est: si significationem, mystica est: si proprietatem, vltra quam dici potest abdita et necessaria est: si omnium aetatum ac genitum approbationem, catholica et vniuersa est: si denique finem et perfectionem, sancta et religiosa est. Sed vrges vt ordine haec ipsa probem: age, quoniàm sic vrges idipsum agam, et vt à primo exordiar. Prima inuentio proculdubio instrumentorum à deo est, quod sanè olim Philosophi insinuarunt, [Ratio. prima. in marg.] cum cytharam ab Apolline, à Mercurio lyram, tubam à Marte, sambucam à Pallade, aliaque instrumenta ab alijs in deorum tum numero habitis, inuenta et formata fuisse credunt. [Genesis capitulum 4. in marg.] Sit Tubal si placet inuentor, sunt ergo antiquissima: sit Pythagoras si velis, non sunt ergo noua: vtcunque se res habet, si inuentionem spectes, [Aristoteles liber 1. de caelo et liber 1. physica in marg.] eorum institutio in templo à Deo, à deo inquam immortali fuit: sunt ergo sacra et non sine mysterio aliquo instituta: deus enim et natura nihil [-39-] frustra agunt. Sed dicis inter ceremonias haec olim posita, iam noua exorta luce dispelluntur vt nubes; respondeo nec musicam nec musica haec instrumenta (de quibus nunc agimus) fuisse ceremonias; [Matthaeus capitulum 26. in marg.] cum typum nullius veritatis futurae et expressae gesserunt, cumque Christus et apostoli ipsi canentes psalmum, angeli in excelsis canentes gloriam, magnum encomion musices nobis reliquerunt: quod certè non fecissent si tanquam nebulas et vmbras ab archa tabernaculo et ecclesia dei abigi et dispelli voluissent; sed penè elapsus sum limites quos mihi proposui. Ad secundam igitur rationem venio, quae est a similitudine quam instrumentum musicum cum voce humana habet. [Instrumenta vocalia. in marg.] Sed hic subrides fortasse Aristarche, cum organis ac instrumentis manimis, quasi vitam vocem et linguam me attribuentem audias: ride si placet, non est tamen quod derideas; si mecum altius consideres quis sonum vocem et sensum instrumentis tribuat: tribuit quidem homo, qui postquam coelestem harmoniam animo concepit suo; digito, plectro, flatu, tangit, pulsat, mouetque instrumenta, eorumque voces et linguas pro diuino afflatu et affectu format, flectit, moderatur. Sic ergo loquuntur organa vt scientium musicorum iubent concepta, si igitur voces humanae scienter in aurem fusae, mentem ad deum [-40-] ad pietatem mouent quod non potes negare, dis mihi cur instrumenta musica spiritu et affectu musicorum tacta id ipsum in animis hominum non efficiant; sed syllabicis et distinctis vocibus ista inanima instrumenta carent. [Ratio. tercia. in marg.] Rectè mones, ad tertium ergo argumentum aduolo in quo certas et distinctas voces et significationes instrumenta habere doceo. [Instrumenta musica distinctas voces habent. in marg.] Quid negas? Nonnè tuba clangens ad bellum vocat, nonnè lyra ad laurum et palmam pacis? dic quaeso cur alia instrumenta Marti, alia paci, cur alia theatro et conuiuio, cur alia templo destinantur, an quia vnâ voce eademque confuse loquuntur omnibus, an idem hystrionibus in scena quod epulantibus in mensa, an idem pugnantibus in campo quod orantibus in templo instrumenta sonant? si idem sonare dicas ad te ipsum appello, nam tibi conscius erras; si autem non idem sonare dicas, fatearis tandem distinctas voces certasque significationes vocum instrumenta musica sibi vendicare. Si liceret hîc sacra testimonia addere quod non libet, dicerem cum diuo Paulo. [Prima Corinthios capitulum 14. 7. in marg.] Quae sine anima sunt vocem dantia siue tibia siue cythara nisi distinctionem sonituum dederint, quomodo scietur id quod canitur aut quod cytharizatur? Rationem ab alio exemplo addit, si et enim incertam vocem det tuba quis parabit se ad bellum? vides hoc loco nominatim [-41-] instrumentis concedi vocem, eandemque non confusam sed certam, non obscuram sed significatione notam et distinctam. Si enim haec vox confusa et incerta esset, iniqua videretur illa Christi reprehensio cum dicit cantauimus vobis tibijs et non saltastis, lamentauimus et non plorastis. Attende igitur si certa vox, si certa soni distinctio, si quodamodo lingua et sensus tubis et fistulis (omnium instrumentorum pondere et dignitate minimis) concedantur, quantò magis organis alijsque ad diuinos vsus fictis et firmatis instrumentis articulatim distinctè quasi loquendi artificium vel potiùs mysterium tribuatur? praesertim cum ex his deuotè ludentium affectus vel si magis placet ipsi animi, astantium et audientium affectibus animisque adiuncti sint et eloquantur. Age, notam certamque agnosco instrumentorum vocem, sed modum quo fiat certa et distincta quaero. Modum accepisti modò, nam vt species et obiecta rerum ad oculum per aerem aut aquam propria sua media: ita diuina musicorum concepta per organa et instrumenta musica benè sonantia aptissimè ab animum deferuntur. [Ratio. quarta. in marg.] Quattuor quòd instrumentis musicis attribuitur vis plusquàm mirabilis et influentia est quâ veluti diuinitus igne demisso non solum Indici gymnosophistae accensi, futura diuinant et vaticinantur vt quida scribunt, sed etiam [-42-] prophetae Dei eadem inflammati, [Agrippa in marg.] magna mysteria et miracula loquuntur: sic ferunt Sybillas olim instrumentis musicis foras pulsatis, ab alto quasi somno et sopore excitas, prophetasse: et sane non possum non credere mysticam aliquam proprietatem in concentu musico latere: Nam aliter quorsum dixisset Helizeus? [Liber quartus Regum capitulum 3. in marg.] Nunc autem adducite mihi Psaltem: et quorsum addita fuissent illa in textu verba? nempe Cum caneret psaltes, facta est super eum manus Domini. [Liber primus chronicorum capitulum 15. in marg.] O plusquam diuinam et obstupendam vim musices. O coelestem et arcanam influentiam, quae instrumentis et fidibus in laudem Dei paratis, datur; hinc credo est quod in solenni illa consecratione templi, classes, ordines, leges et nomina cantorum demonstrentur, quorum alij cymbalis, alij cytharis, alij alijs instrumentis, diuinas laudes sonabant: et vt robur argumento addam, vnus nomine Chenenias prophetiae preerat et melodiae, huc adde si libet miraculosam illam virtutem fugandi daemonas de qua Theologi, curandi morbos de qua medici, placandi feras de qua Philosophi passim in suis monumentis scribunt: sed de hac virtute instrumentorum pluribus posthac dicetur nunc vero quid superest? Nisi vt maiorum calculis hoc ipsum comprobemus: sed hic quo me vertam nescio, volens nolens [-43-] video lyram in coelo, cytharam in coelo lucere, nescio an hinc instrumenta musica satis laudis et honoris habeant, sed stellatas lyras et cytharas hoc loco non quaerimus, ea solum nunc celebramus quae deuotos et religiosos faciunt. Haec antiquitas inuenit, haec maiorum authoritas comprobauit; Si nominatim exempla quaeras, obeamus terras et gentes, et petamus quorsum campanae vbique in turribus, instrumenta musica in templis sonant, [Campanae in marg.] audiemus proculdubio hoc responsum, quod campanae sint veluti spirituales tubae, quae nos ad praelium; instrumenta sint media diuina, quae nos ad coelum vocant: est enim in illis dulcis clangor, in his dulcissimus amor Dei, quippe illis ordine pulsatis ad Martem aduersus mundum, his vero sonantibus ad pacem, ad deuotionem, ad Deum incitamur: hinc olim imperatores, reges, gentes ac nationes summos honores peritis musicorum instrumentorum tribuerunt. Quid opus est exemplis? Periander Rex Corinthiorum Arionem, Hieron Rex Siciliae Symonidem, Alexander ille magnus Timotheum, [In Theatrum vitae. Polydorus de inuentione Boetius in Musica. in marg.] Agamemnon Demonicum, Iulius Caesar Hermoginem, Vespasianus Diodorum; Inter gentes AEgyptij Mercurium, Lacedaemonij Terpandrum, Graeci Ismeniam, Angli non ita pridem Tauernerum, Blithmanum, Tallesium, Morum aliosque insignes musicos [-44-] magnìs praemijs affecerunt: et quae causa nunc est cur hos superstites adhuc viros Birdum, Mundanum, Bullum, Morleum, Doulandum, Ionsonum aliosque hodie permultos instrumentorum peritissimos iustis suis laudibus non persequamur? Da veniam studiosè lector si vehementiùs hanc causam persequar, musica enim animum, instrumenta musica me totum vendicant. [Augustinus liber confessionum 9. capitulum 6. in marg.] Cum Augustino non sum conferendus miser, confiteor tamen me vocibus ac neruis musicis plurimùm cum illo commoueri. Addam rationem vnam aut alteram et sic concludam in hac thesi omnia: prima haec erit, quòd instrumenta musica peritè tensa et pulsata meliùs voces humanas dirigant, easdemque certiores et suauiores reddant. Omnis enim vnita vis fortior est, vt ait Philosophus: at quando voces cum instrumentis consonant et conspirant, melodia plusquam diuina nascitur. si haec vera sint vt sunt verissima, cur cymbala, psalteria, trigona, sambucae, organa, idest cur musica instrumenta à templis, à sacris locis sunt amouenda? immò cur non vt maioris pietatis media sunt potiùs approbanda? Quid multis? Paucis concludam, sensum verbi non confundunt, distinctam enim vocem habent; deuotionem non tollunt, faculas enim pietatis accendunt; contemplationis studium non impediunt, ad Deum enim et [-45-] coelestia abducunt: quippe hic instrumentorum finis, hic vsus est, vt vnita vocibus humanis coelestiores harmonias reddant, animosque mortalium citiùs Deo coeloque iungant: quamuis ergo omnis musica iustissimam suam laudem habeat, ea tamen quae mixta dicitur, id est quae manu et voce perficitur omnium longe diuinissima haberi debet; [Musica mixta optima. in marg.] quippè in ea simul ars et natura canunt, natura enim vocem, ars instrumentum dedit, at mirabilis est artis et naturae in voce ac instrumentis consensus et harmonia. Si rationem quaeras haec est, quoniam idem fundamentum vtrumque habet. Nam vt ex lupi et agni neruis factae fides necessariò dissonant, quia eorum discordant fundamenta: ita necesse est vt ars et natura, vox et instrumenta maximè conspirent, cum ex ijsdem aut cognatis principijs oriuntur, cumque ars naturam, instrumenta vocem imitantur. Caeterum attende. Cum hoc loco musicam voce et instrumentis mixtam longè maximè commendamus, organicam et simplicem illam pulsandi artem à templis pijsqueue vsibus non reijcimus. [Aquinas. In psalmis 32. in marg.] Aquinas sydus et splendor ille aetatis suae (postquam probârit musicam excogitatam esse vt animus humanus ad deum excitetur) de instrumentis musicis et eorum vsibus sapienter distinguit; nempe quòd alia sint instituta ad firmitatem [-46-] animi vt tubae, alia ad delectationem vt cithara, alia ad celsitudinem et contemplationem diuinam vt organa, quae ab imis ad excelsa, hoc est à terrenis ad aeterna et diuina, occultâ quadam virtute et propietate surgere nos faciunt, et sane hoc verum est; nam simplex et solemnis vox illa organorum caelestis chori imitationem habet: quod docté à Theodoro Beza et Iacobo Andreâ in colloquio de hac re habito confirmatur. [Theodor Beza. in marg.] non possum omnia quae illic lego scriptis mandare, nam breuitati studeo, adijciam tamen pauca. Quod ad Organa musica attinet (inquit Beza) scimus Musices et harmoniae illius magnam vim esse ad permouendos animos hominum, neque praestantiorem eius vsum videmus, quàm vt ad celebrationem et laudem nominis diuini, et permouendos atque excitandos animos hominum ad verum Dei cultum dirigatur et seruiat. Quid haec ad organa approbanda fortasse dices? Plurimum certè si attendas illum de organica illic harmoniâ solum disputasse: sed paulò post addint haec verba. Instrumenta musica similiter adiaphora esse non negamus, quibus sine offensione dei vti vel carere possumus. Hactenus Beza, Andreas vero sic loquitur: de me ipso sanctè affirmare possum, vt qui musicâ figurali et organo plurimùm delector, non modo aures sonum percipere, sed animum [-47-] quoque harmoniâ illâ affici mirificè et vel ad preces, vel ad conciones ardentiore spiritu habendas vel audiendas excitari, quando suauissimâ harmoniâ canticum ecclesiasticum vel organo luditur, aut à cantoribus, priusquam concionator suggestum conscendat, recepta consuetudine cantari solet: adeoque vim illam diunitus harmoniae inditam, in meipso efficaciter sentire affirmo, de qua ab initio dixisti, quòd musicae figurali insit. Idem quoque à multis alijs pijs uiris, etiam laïcis artis musicae ignaris audiui, quòd similiter inseipsis experiantur.

Haec quidem probant voce et instrumento consonis plurimùm moueri hominem; organis vero per se motis non informari: parùm attendis, sed audi quae sequuntur.

Praeterea de Dauide nota est historia, cum coram Saule, quando à spiritu Domini malo exagitabatur, cythará luderet, quòd harmonia malignum spiritum repulerit. Quae harmonia non modò aures Regis Saulis feriebat, sed animum quoque eius afficiebat, vt à malo spiritu ad tempus liberatus et quietus esset. Non enim Dauidem cecinisse, sed instrumento musico, quale tandem illud fuerit, lusisse tantùm scribitur.

Non igitur contemnenda vis est harmoniae Musicae figuralis, quae spiritum domini malum [-48-] repressit: quae ad animum vsque, etiamsi, quod luditur aut canitur, non ab omnibus intelligatur, penetrat. Quam vim multo maiorem in se experiuntur et sentiunt, qui vnà cum harmonia, res quoque sacras, quae canuntur, intelligunt. Hinc constat non solùm cum voce, sensu et verbo organa in templis vim magnam pij affectus mouendi habere (quamuis hoc modo efficacius mouent) sed etiam vt modò diximus quodammodo audientibus et orantibus arcana quasi mysteria distinctè loqui et enunciare: qualis enim est scientis et pij organistae deuotio, talis ab instrumento, in praecordia veluti audientium fluit affectio, quae neruos et fibras animi pulsat et mirificè vi quadam diuinitus inditâ ab imis ad summa mouet. Concludam ergo cum Andrea quòd minùs consideratè agant illi, [In colloquio de organis. in marg.] qui adhibitis equis et funibus vno impetu organa quasi res prophanas deijciunt et à templis ad sentinas et ad flammas trahunt: nam constat (vt illius catastrophâ vtar) organa esse adiaphora et non modo licita sed etiam egregia templorum ornamenta: modò illis ad celebrationem numinis diuini vtamur: rationem addit, quia illis sic vti non modò non prohibitum sed expressè mandatum est psalmo 150. Laudate dominum in sono tubae; Laudate eum in psalterio et cythara: Laudate eum in tympano et choro: Laudate [-49-] eum in chordis et organo. Quid multis? si nulla argumenta nos ad hoc genus musices amplectendum moueant, illud tandem accenderet: nempe quòd hoc genus harmoniae deo placuerit: ergo homunculis non displiceret: [Psalmus 32. Liber cronicorum 2. capitulum 5. in marg.] antecedens probo quia pulsatis instrumentis musicis dignatus est deus à coelo homunciones respicere, nubeque gloriosâ diuinae maiestatis suae templum Salomonis adimplere: nam sic textus habet; Igitur cunctis pariter et tubis et voce, cymbalis et organis et diuersi generis musicorum concentibus vocemque in sublime tollentibus longe sonitus audiebatur, ita vt cum dominum laudare cepissent et dicere Confitemini domino quoniam bonus, quoniam in aeternum misericordia eius, impleretur domus dei nube ne possent sacerdotes stare et ministrare propter caliginem: compleuerat enim gloria domini domum dei.

[-50-] AN SIT POLITICVS vsus musices? eâdemque quibus, quo loco, et quando vtendum est.

CAPITULUM VII.

[Cicero de legibus liber 2. in marg.] SOCRATES et Plato tanti aestimârunt musicam, vt disertis verbis saepius affirment mutationem aut defectionem eiusdem repusp. longe periculosissimam esse: quippe vt aiunt ciuium mores, affectus, actiones, opera totaque vitae ciuilis ratio quodammodo à musica et harmonia pendent. [Quid ciuitas. quid respublica in marg.] Si enim in vno homine sit quidam concentus, necesse est vt in tota ciuitate (quae est multorum hominum vnio) et in republica (quae est ipsius vnionis ordo administratio) sit musicus quasi consensus et conspiratio: aliter vt dissolutis neruis corpus in paralysin et tremorem partium: ita ciuitas dissonis membris conuulsa in horrorem et confusionem ipsorum ciuium periculosè cadit. Hinc apud Socratem et Platonem: Quid? apud Socratem et [-51-] Platonem dixi? [Lege venerabilem Bedam. liber 4. in marg.] Immo apud Cretenses, Lacedaemonios, Athenienses, Romanos dicerem, addam si placet apud Gallos, Hispanos, Anglos, vtiles et praeclarae olim leges de vsu musices, de musicorum ordine, vitâ, institutione sancitae, et quod est amplius, obseruatae fuerunt. Adhuc apud nos insignia vestigia sunt, cum ex statutis maiorum in singulis ferè collegijs et celebrioribus ecclesijs Precentores, organistae, clerici, et symphonistae viuunt, cum in singulis fere ciuitatibus diluculò nobiles ad studium reipublicae ciues ad suum opus musicorum fidibus excitantur. Sed vt in pauca rem totam conferam. [Vsus Musices Diuinus, Ethicus, Politicus. in marg.] Vsus musices triplex est, diuinus qui contemplationem, ethicus qui institutionem vitae, politicus qui conseruationem reipublicae ac ciuitatis spectat. De theorico et diuino satis diximus, de ethico et ciuili nunc pauca dicemus. Ethicus seu moralis vsus musices (vt distinguendo procedam) in duobus precipuè cernitur: nempe in sedandis malis affectibus et in bonis moribus comparandis: [8. Liber politicorum 3. Causae cur pueri musicam discant. imago virtutis. Exercitatio vocis. in marg.] hinc est quod Aristoteles alijsque Philosophi persuaserint pueros et adolescentes ad studium et praxim musices cogendos, cuius rei causae tres sunt, quia in ea est expressa imago et dulcedo virtutis, vtilis exercitatio vocis, moderatio affectus. Imago virtutis: est enim musica ipsa virtus; virtutis dulcedo, est enim musica ipsa concentus; exercitatio vocis, [-52-] [Moderatio affectus. in marg.] est enim in praxi musices salutaris agitatio pulmonis, quae generosum spiritum et calorem in praecordijs gignit, crassos humores (quibus abundat aetas puerilis) digerit, omnesque vapores et nubes à capite fluentes aut fluxas pellit; postremò moderatio affectus in ea inest, quia vt antea docuimus, per aerem auremque in ipsam mentem agit, eamque mirabiliter sub suo nutu et imperio tenet. Politicus vsus musices communis et vniuersalis est; in hoc considerari debent, personae vt quibus, tempus vt quando, locus vt vbi, modus vt qua ratione, finis vt quamobrem musicâ vtendum sit, cuilibet intelligatur. [Personae quibus Musica conuenit. in marg.] Personae quibus musices vsus conuenit (exceptis solum mancipijs naturae) sunt reges et ciues, principes et subditi, agricolae et senatores, milites et studiosi pacis, tota denique cohors et multitudo ciuium; at absurdum hoc est vt reges, principes, et senatores, quasi tibicines lyram Paridis in senatu tractent. Absurdum quidem est vt ais, nec hoc requiro, id solum volo vt summi, medij et infimi opportunè musica solatia habeant. Quid? vis vt musici Caesares et Catones fiant? Quid quaeso hinc mali si hanc artem Caesares et Catones discant? [Tacitus Annales liber 14. in marg.] Nam quamuis cythara Neroni in theatro concedi non debet, si tamen priuatim seipsum cytharâ reficiat, nemo vt opinor sanae mentis hocfactum [-53-] Caesaris reprehendat. Discant ergo hanc artem principes, discant ciues, discant omnes si possunt, si verò non possint opportunè, eandem ad sua solatia adhibere discant. Hinc altera conditio obseruanda in hoc vsu sequitur nempè tempus: [Tempus quando. in marg.] tempus verò tum aptum et opportunum est, cum solemnia festa et feriae, publica conuiuia, nuptiae aut nobilis victoriae insignia ad honorem ciuitatis celebrantur. Locus (in quo politicus hic vsus cernitur) est aut publicus aut priuatus: publicus vt theatrum cui tragicum, [Harmonia Tragica, Bellica, Comica, Solennis. in marg.] campus Martius cui bellicum, conuiuandi palatium cui comicum, templum denique cui doricum et solenne genus harmoniae conuenit; doricum et solenne dico quia molle et effaeminatum genus musices templo non conuenit: qui ergo cantilenas impudicas deuotione cultumque diuinum impedientes cum organis aut alijs instrumentis musicis in templo personant, abutuntur loco, est enim locus hic sacer in quo vt Augustinus ait nihil fieret nisi id solum ad quod fiebat. Priuatus locus à nobis hîc non distinguitur, quippe qui ciuilem vsum minùs spectat; erit tamen politicè et prouidenter factum vt cuiuis ciuium in priuatis aedibus musicam pro arbitrio adhibere liceat, si modum et finem de quibus nunc agitur diligentiùs consideret. [Modus et finis in priuata Musica. in marg.] Quid multis? In modo decus, in fine virtus inest, quippe modum [-54-] tenes si decorum attingas: [Modus et finis in priuata musica. in marg.] finem, si delectabile honestum in concentu quaeras; si verò solùm vanas delicias Veneris minusque sobrias saltationes et nugas secteris in domo, hac arte abuteris, vsumque eiusdem verum non apprehendis. Vt enim in ea est alexipharmacum si vtaris, ita si abutaris toxicum venenum habet. In nuptijs, in conuiuijs et saltationibus in choreis etiam illâ si placet vtere, sed memento modi in quo decus, memento finis in quo virtus lucet. O vtinam istius aetatis adolescentes, viri et senes etiam propè dixerim: sed nihil addam, vtinam dico: Sed non pergam, vtinam certè sed non vram, relictis odis et rythmis plusquam amatorijs paenè dixeram amentibus (quibus olim Mars venerem, Antonius Cleopatram, Paris Helenam, ipse Demosthenes Laïdem coluerunt) hymnis et psalmis Deum coeli et terrae adorarent. Sed delirat nunc mundus, aliter tot libidinum carmina, quid ni carcinomata? tot volumina et palatia Cupidinis, tot idola vanitatis oculis et auribus hominum non subijcerentur: vsus musices est non vt incitet ad amplexum veneris sed virtutis, non vt nudas saltatrices ad furentem et spumosum pruritum scelerati Neronis, sed vt vestales virgines castas et pudicas ad consilium seueri Catonis pellat. [Suetonius In Nerone. in marg.] Olim in choreis et tripudijs maiores [-55-] veluti motus, progressus et vestigia omnium virtutum expresserunt. [Thomas Eliotus in libro de regimine ciuitatis. in marg.] Sed ô tempora, ô mores, Tempora mutantur et mos mutatur in illis. Quippe nos propè omnes et singuli his diebus in principio saltandi genibus flexis salutamus Venerem, in medio progressu lasciuis oculis fascinamus animum, in fine scilicet osculum et amplexum petimus, caetera quis nescit? et quae sequuntur. Horribilis abusus hic est publicae et priuatae musices, detur recreatio sed vitetur turpitudo, pulsentur organa scilicetur etiam si velis, in epulis, in theatris, in priuatis aedibus: musicâ delectentur ciues, si modò (quod bis antè dixi) modi meminerint in quo decus, finis in quo virtus inest.

Obiectionibus in vsum tam publicum quam priuatum musices respondetur.

Oppositio. Musica vocalis aut instrumentalis expresso Dei verbo non mandatur: ergo in templo approbari non debet.

Responsio. Chirographum noui testamenti non video quo mandatur, exemplum tamen et consilium quibus laudatur video: exemplum Christi qui hymnum post cocnam dixit, consilium Pauli et Iacobi qui nos ad modulationem hortantur. [Iacobus 5. in marg.]

Oppositio. Musica legis ceremonia fuit: ergo iam tollenda est, quippe nouâ luce veritatis exortâ, nubes legis euanuerunt.

[-56-] Responsio. Musica (vt quidam docent) vmbra legis non fuit, quippè nullam veritatis iam factae expressam imaginem et vestigium gessit, sed detur fuisse ceremonia, ratio tamen non sequitur. Multae cermoniae quae fomites et motrices deuotionis sunt adhuc in ecclesia Christi retinentur, ob hanc causam musica in templo Salomonis fuit instituta, ob hanc solam causam à nobis iam recepta est et olim à maioribus approbata.

Oppositio. Deus est spiritus: ergo mente non cantu, spiritu non sonorae vocis concentu colendus.

Responsio. Ratio non cohaeret, quia deus et mentem et corpus finxit, quare vt totis illius viribus praecipuè, ita huius partibus ac potentijs se adorari iussit: cum ergo externam musicam extollimus, internum animi concentum non negamus, immo ilius impetu huius aciem multò magis acuimus et excitamus.

Oppositio. Deus nouit ea quae petituri sumus antequam petimus neque verborum circuitu et multitudine delectatur: ergo non opus est figurali aut instrumentali musicâ in qua per inanem repetitionem eiusdem vocis, syllabae aut literae speramus deum flectere et superare: melius enim et expeditius est mentem sic dicere (Pater noster) quam Stentoriâ voce cum organis sic cantare Pa a ater no o o ster otiose ingeminando et inculcando [-57-] quasi Bali aut deo surdo et somniculoso caneremus opus tubis et instrumentis habenti, quibus ad nos audiendum excitetur.

Responsio. Periculosè ludis non nescius vt opinor vanitatis tuae: nam etsi deus qui est aeterna sapientia omnia praenouit quae petituri sumus antequam petimus; requirit tamen et mentem perpetuam et orationem in signum humilitatis nostrae; et licet inanem conatum eorum reprehendat qui minimè necessaria petentes verborum multitudine existimant vota et optata sua se posse obtinere: bene tamen petentium numerosas repetitiones et reciprocationes verborum non arguit, vt constat in cantico illo puerorum apud Danielem et in emphatica illa petitione mulieris cananeae et cuiusdam coeci curatià christo qui culpati saepe et repulsius saepiùs hoc verbum miserere ingeminârunt. [Danielis capitulum 3. Lucae capitulum 18. Matthaeus capitulum 15. Esaiae 6. Psalmus 66. in marg.] Quid? An Seraphim liceat ter ingeminare sanctus sanctus sanctus, et Dauidi ter nomen dei in vno versu psalmi canendo repetere? et nobis Christianis id ipsum agere non licebit? caue ne cum sanctis ludas, disce ab apostolis non solùm mentem et vocem sed musicum vitriusque concentum in hymnis et psalmis cantandis à te requiri, et si defixâ in Deo mente lingua tua eandem literam, syllabam aut vocem frequentiùs repetati misticum animi zelum non [-58-] magicum incantamentum putes.

Oppositio. Vocum et instrumentorum confusione sensus diuini verbi aut tollitur aut obscuratur: musica ergo non est in templis toleranda.

Responsio. Hoc verum est si syllabicè et articulatim vt aiunt à musicis non cantetur, verùm si instrumenta et voces suauiter et distinctè consonent, maiorem aestum et feruorem internae deuctionis sentiemus.

Oppositio. Fistulosa organa et alia instrumenta musica voce et linguà carent: inani ergo strepitu soni aurem potiùs vulnerant quàm vllo intellectu verbi mentem informant: illorum igitur vsus in templis nullus est, aut si vllus ethnicus et prophanus quidem haberi debet.

Responsio. Quamuis fistulosa organa vt satyricè vocas, aliaque instrumenta musica voce et linguâ carent, loquuntur tamen mentemque diuinis affectibus ijsdemque plenis mysterijs replent. Causae multae sunt, vna quia concepta deuoti musici per instrumenta non aliter quàm obiecta per media in orantium animos deuehuntur. [Lege Augustini confessionum librum 9. capitulum 6. in marg.] Altera quia ex illis conceptis aliae diuinae vi mentis eliciuntur species. Tertia quia sic animo formato pij intus concitantur affectus: postremò quia diuinis his sonis per instrumenta impressis, formis vi propriâ elicitis, affectibus de nouo genitis, totus homo oblitus mundi [-59-] dicam aquila in coelum ad suam praedam et praemium volat.

Oppositio. Augustinus se saepè vocum concentu distractum fuisse à sensu verum ideoque se mortaliter peccasse confitetur. [Liber confessionum 10. capitulum 13. in marg.] Simile habet Gregorius vbi ait dum blanda vox quaeritur congrua vita negligitur, hinc illud [Decreta Gregorii pontificis in sancta Roma. in marg.] Non vox sed votum, non cordula musica sed cor, non clamans sed amans cantat in aure Dei. probabile ergo est patres musicam in ecclesia non approbasse.

Responsio. Non illîc artem sed suam humanam infirmitatem accusant patres. Nam vt dulcedo vini non est causa ebrietatis, sed intemperantia bibentis: ita musica non est causa distractionis, sed audientis incuria, qui sensu neglecto concentu solum delectatur.

Oppositio. Vita theorica in Deo fixa satis est per se iucunda: ergò non opus habet musicâ qua delectatur.

Responsio. [Vita Theorica duplex. in marg.] Vita theorica est duplex, absoluta in coelo quae est satis per se delectabilis, comparata in ecclesia Christi quae persecutionibus est subiecta: haec autem vita musicâ eget vt crucem portantium animi in via non langueant, et à suscepto itinere non reuocentur.

Oppositio. Notum est organistas saepe impudicas et impuras cantilenas in ecclesia ludere: meliùs [-60-] ergo actum erit cum ecclesia, si istae fistulae ab ea tollantur omnino; nam optandum potiùs est fistulas quàm animas perire: at perire necesse est aut saltem periclitari, si molliori musicâ vt aues fistulâ capiantur.

Responsio. Respondeo cum Andrea quòd sit in hoc argumento fallacia accidentis, et propter abusum organorum verum et legitimum eorum vsum minime essè abrogandum: aliter ferri et vini vsu omnibus interdicendum esset, quia plurimi illo ad sanguinem, hoc ad ebrietatem abutuntur. [Colloquio de Templis imaginibus et organis. in marg.]

Oppositio. Scandalum est multis videre et audire organa in ecclesia: sed infirmos offendere non licet: ergo organa admittere non licebit.

Responsio. Scandalum est acceptum non datum, quippe si res sit legitima quae agitur, iniquus videtur esse qui offenditur.

Oppositio. Instrumenta musica ligna aut metalla sunt: ergo vim et virtutem mouendi animum ad studium pietatis non habent.

Responsio. Similiter si placet sic disputa, hematites lapis est et Rhabarbarum planta: ergo ille vim sistendi sanguinem, haec vim expurgandi choleram non habet. attende, vim non ligno aut metallo, sed Deo, qui hanc proprietatem instrumentis dedit, attribuimus: is enim vt stellis, plantis, lapidibus suas; ita cytharis, organis et instrumentis in honorem [-61-] suum tractatis vires occultas et diuinas dedit.

Contro musicam in theatro.

Oppositio. Histrionica harmonia aut comoediam spectat, quae molles et effaeminatos; aut tragoediam, quae barbaros et truculentos populi mores reddit: non est ergo in bene administratâ republica permittenda.

Responsio. [Vsus comoediae et Tragoediae in marg.] Comoedia et tragoedia in theatro aguntur, non vt mollitiem aut truculentam barbariem ciues imitentur: sed vt spectatis alienis malis pericula fugere et euitare discant: si ergo ex musica in theatro istos affectus ad viuum exprimente virus bufones sugant, corruptio humoris et hominis, non vitium scientiae et artis dicitur.

Oppositio. Nullum delectabile expeti debet propter se: sed omnis musica in theatro expetitur solum propter delectabile: ergo nulla musica in theatro expeti aut tolerari debet.

Responsio. [Honestum propter se delectabile propter honestum. in marg.] Concedimus solum honestum expeti debere propter se, delectabile verò vt ad honestum comparatur: et sic musica in theatro expetitur quidem non vt eâ solum delectemur, sed vt eiusdem dulcedine recreati ad negotia nobis in republica destinata alacriùs reuertamur.

Oppositio. Theoricae vitae studentibus non conceditur theatrum nec musica theatri: sed theorica [-62-] vita magis eget musicâ quàm vita actiua, vt docuisti: ergò si theoricè viuentibus non permittitur, multò minùs politicis concedetur.

Responsio. Docuimus theoricam vitam magis indigere musicâ quàm actiuam, sed musicam illîc distinximus in coelestem seu doricam, qua magis vita contemplatiua: in ciuilem seu phrigiam, qua magis vita actiua eget; illa theoricè, haec politicè viuentibus solatium et medicinam subministrat.

Contra musicam in conuiuijs et nuptijs.

Oppositio. In epulis et nuptijs probè pasti et poti aucupes et helluones voluptatum sumus: in eis ergò non opus est musicâ qua fomites Bacchi in veneris flammas commutentur.

[Esaiae 5.12. Amos 65 Romanos 13.13. in marg.] Responsio. Musica in epulis et nuptijs est adhibenda, non vt eiusdem illecebris effascinentur homines, quos luxuriantes reprehendit propheta, quos intemperantes vituperat Apostolus, sed vt epulantium animi coelesti modulatione perfusi à cogitatione cibi ad meditationem coeli erigantur.

Oppositio. AEgiptij in conuiuijs, mortis imaginem inter epulandum conuiuis suis obtulerunt, Romani tibicines arcebant à quadris, Alcibiades in mensa reiecit lyram: [In theatro vite. Plutarchus in marg.] istorum ergò exemplo musicam potiùs ab epulis arcere quàm retinere oportet.

Responsio. Aegiptij olim mortis memoriam [-63-] cum musica suis conuiuis, vt prudentes medici absynthij semen cum lacte infantibus propinârunt. Nam vt hac medicinâ dulci et amarâ ver mes corporis: ita illo spectaculo sordes mentis, quae crapulam sequuntur, purgari solent. Romani, Alcibiades, Alexander, Licurgus prohibuerunt quidem musicam, non omnem tamen sed effaeminatam, mollem et lasciuam illam qua mores hominum corrumpuntur.

Contra musicam in triumpho.

Oppositio. Musicâ vti in triumphis est nimium nostris ipsorum viribus indulgere, et nimis atrociter alienis malis atque miserijs insultare, quorum alterum vanitatem, alterum feritatem naturae arguit: non est ergo licita in triumphis musica.

Responsio. Cutim et speciem non vim et neruum argumenti haec ratio habet; nam post victoriam in hostes aut libertatem à periculis vti musicà non est nimium nostris ipsorum viribus confidere, aut alienis malis gaudere, sed animos defessos miserijs recreare, Deoque qui libertatem dedit, immortales gratias et laudes tribuere. Hoc non caret exemplis, nam Miria, Debora et filia Iephthae victorias ad hunc modum celebrârunt. [Liber Iudeorum capitulum 11. in marg.]

Contra musicam in domo.

Oppositio. Morales imagines in domo, lectaeque et [-64-] auditae historiae multò magis animum capiunt et informant quàm musica: vsus ergo musices non est tam vtilis in domo. Antecedens probatur tum quid oculus plus afficit mentem quàm auris, vt constat in comparatione auriti et oculati testis, tum quia audita cum intellectu qualia sunt lectae historiae, plus animum delectant quàm quae solo concentu in aurem penetrant et deuehuntur.

Responsio. Vetus verumque est illud, plus valere vnum oculatum testem quàm auritos decem; non tamen sequitur quòd obiecta oculi magis quàm auris per se animum afficiant voluptate. Quòd verò aliquando spectantes mala aut placida bona vehementiùs affectibus agitemur, hoc non contingit ex simplici aspectu solùm, sed quòd reliqui omnes sensus adeoque tota natura simul ijsdem moueri et tangi videantur: oculus enim simplicem formam ac speciem rei per opticos neruos ad communem sensum defert, sed hic ex vnâ specie delatâ sibi alias elicit, vnde noua phantasmata per discursum animi oriuntur. Est autem in aereo spiritu auris (quo musica in mentem immediate fertur) maior cum animo (qui est concentus quidam) sympathia, vnde maior in ipso animo ex simplici auditu musices quàm ex aspectu imaginis nascitur delectatio. Quod addis de lectis et auditis historijs dico plurimum [-65-] quidem illis nos delectari si intelligantur: sed quantum voluptatis lectio concedit, tantum spiritus consumit intentio mentis attentiús scire desiderantis, animus enim tam delectari quàm defatigari dicitur. Nam vt est dulcis sapor scientiae ad voluptatem: ita scientis labor est qui taedium et dolorem parit: sed in musica est labor nullus, vmbra doloris nulla; quippe vires ingenij non frangit sed reficit, vitales spiritus non consumit sed subtiliores reddit, intellectum non fatigat studendi taedio sed eundem acuit mirabili influendi modo, non confundit animum vt somnias sed eundem magis quàm pictae lectaeque historiae instruit et informat. Ratio est quia sine vlla molestia scientiam rerum in gazam mentis vehit.

Problemata Musica, in quibus author huius conatur lectores studiosos ad arcana musices perquirenda leuiore veluti gustu tactuque rerum abditarum pertrahere.

[Dubitatio prima in marg.] Cur animi deliquio laborantes harmoniam musicam audire sibi videntur?

NOn quòd astantium et succurrentium vel clamor vel strepitus aures pertundens confuse [-66-] percipiatur, sed potiùs quód anima à corpore et carcere seruitutis suae fugam iam meditata futurae suae beatitudinis primitias et primum quasi gustum persentiscat. Ipsa enim harmonia existens ad coelestem iam chorum reuersura necessariò dulcissimum concentum intus et in praecordijs audit, à quo clamantium strepitu ad miserias huius vitae reuocata vehementer nonnunquam dolet et cruciatur.

[Dubitatio secunda in marg.] Cur homines à Musica suauitate alienissimi in solitudine sibimetipsis nonnunquam occinunt?

Hoc quidem contingit non solum quia anima solicitudine absorpta concentu musico recreatur, sed etiam quia vitam solitariam viuentes plurimum idipsum ad contemplationem rerum diuinarum studiumque virtutis facere intelligunt. Est enim in melodico motu aeris vis incredibilis mouendae mentis; quippè voces fidesque musicae exteriùs dulcitèr sonantes in mentis basim non alitèr quàm lineae in centrum cadunt, necnon in eâdem suauissimè vniuntur.

[Dubitatio tertia in marg.] Cur infantes nutricum cantiunculis deliniti aut somno se dedunt, aut saltem vagire desistunt?

INFANTES humoribus in toto corpore, vaporibus in capite refertissimi placatis et quietis spiritibus facilè ad somnum et quietum [-67-] alliciuntur, sed dulciore cantu nutricis, spiritus vitales et animales in infantulis nimium agitati placantur et leniuntur. non est ergo mirandum si dulcisonâ nutricis voce vagientes infantuli capti, somna et quieti se dedant. Cessante enim motu aestuque spirituum quiescunt humores, vapores caput confertim petunt, qui in nebulas illic coacti motum et sensum ad tempus tollunt, somnumque et quietem gignunt.

[Dubitatio quarta in marg.] Quae causa cur cacodaemones fugantur musicâ?

QVONIAM boni delectantur concentu. Nam vt boni daemones sunt spirituales quaedam harmoniae: ita mali sunt horribiles veluti naturae discordiae, quae stridore potiùs quam concentu capiuntur. Nam cum natura sua maximè à prima causa, (quae est principium omnis harmoniae) cacodaemones declinant; necesse est vt dulci musicâ (quae à causa prima influentiam habet) plurimùm vulnerentur, necnon longissimé illa fugiant.

[Dubitatio quinta in marg.] Cur subitò auditâ musicâ homines in singulis corporis fibris dulcissimum veluti motum persusae laetitiae sentiunt?

RATIO est, quia ab animo spiritus (qui sunt instrumenta sensus et motus) musicis [-68-] numeris percussi in singulas regiones corporis volant, eundemque motum, quem ab animo ceperunt, retinentes, in fibras ac singulas corporis partes in instanti fundunt Hoc probatur quia vt violento sono et motu saepè corpus in paralysim ac dissolutionem partium de repetentino incidit: [Paralysis. in marg.] ita necesse est vt placido et harmonico motu eiusdem partes mirificè recreentur, idque subitò; quia animales spiritus et vitales proximè ad naturam animae accedentes, ictu oculi in varias regiones corporis dissipantur, vt manifesté patet in his, qui perculsi metu subitò expallescunt.

[Dubitatio sexta in marg.] Cur rei alienae fortiter ac feriò incumbentes statim perceptâ musicâ de cogitatione sua vel inuiti deijciuntur?

CAVSA est, non solum quód musica diuino quasi afflatu animum concitet, nosque nostri oblitos faciat, sed quia ab auribus ad internos animi <i>ecessus intromissa spiritus animales subitaneo motu d<.>ssipet, mentemque quasi oscitantem et incautam pulset, necnon ad solatium à cogitatione, in qua sepulta est, distrahat et impellat.

[Dubitatio septima in marg.] Quarè senò studentes musicae, foepè insaniunt?

ALIVD est musica, quae animum delectas; aliud est studium musices, quod spiritus [-69-] exhaurit et consumit: [Studium Musices. in marg.] studium enim musices omnium est difficillimum, tum quia musica est mathematica scientia, quae solùm in abstractis formis et idaeis animi versatur; tum etiam quia in animis musicorum componentium cantiones multorum cantantium veluti chorus perpetuò sonare videtur: sic licet musica ipsa multùm adiuuet, vehemens tamen musices studium et contemplatio nocet; quippè instrumenta animi et ingenij (quae sunt spiritus, potentiae, sensus) frangit et eneruat. [Numerus numerans. in marg.] Vt ergo in musica (quae numeris constat) est vis quaedam reficiens animum, qui numerus numerans vel principium numerandi dicitur: ita in studio nimis intenso musices est labor et opus, quo acies animui plurimùm habescit, vnde saepè nimis acriter studentes musici dementantur.

Cur phrenesi alijsque quibusdam morbis laborantes saepè curantur musicâ?

QVIA sicut phrenesis alijque id genus morbi sunt discordes (vt ita loquar) furiae et intemperies naturae: ita musica, quae est naturalis harmonia, arte quadam certisque numeris istas furias lenit, humoresque discordes auctis et refocillatis spiritibus concordes et amicos reddit. Hinc non est penitus incredibile dictu, quod Agrippa [-70-] [Agrippa de occultis Philosophiae in marg.] de Theophrasto et Democrito scribit, quorum ille multos viperarum morsibus ictos, hic plurimos varijs morborum generibus laborantes solo concentu musico liberauit.

Cur motâ chordâ vnius instrumenti, vnisona chorda alterius et non alia simul moueatur?

QVIA est sympathia idemque fundamentum vtriusque. Nam vt inter amicos est talis affectio vt alter alterius malis dolere, gaudere bonis videatur: ita inter chordas vnisonas est mira consensio, quae aequabiliter moto aere vnanimiter quasi vtramque mouet, et in vtraque eundem sonum et concentum facit. Mirabilis enim est vis similitudinis in omnibus; nam homo hominem; medicina humorem, adamas ferrum, chorda vnius instrumenti chordam alterius, omne simile sibi finitimum et cognatum, abditâ proprietate similitudinis mouet.

Quae causae quòd chordae ex lupi et agni neruis factae harmonicè non concordent?

NECESSE est (vt ait Agrippa) omnes concentus ex conuenientibus fundamentis procedere, si in vnum velis conuenire. Hinc illud rugientes leones, mugientes boues, grunnientes porci chorum non faciunt; eadem est ratio chordarum [-71-] quae ex agni et lupi fibris aut neruis fiunt. Consonantiam non habent, quippe res ex quibus finguntur insitum odium habuerunt. Aquila columbam, lupus agnum dum viuunt oderunt, cum moriuntur, illorum plumae simul cohabitare, horum nerui vnà consonare non possunt; ista antipathia et dissidium naturae inter homicidam et occisum, inter hircinum sanguinem et adamantem, inter brassicam et virim, inter securim et vrticam marinam, aliaque innumera naturae opera et effecta cernitur. [Naturae Antipathia. in marg.]

Quomodo vocalis et instrumentalis musica concordare possunt, cum eandem speciem, idem fundamentum non habeant?

TAmet si instrumenta eandem speciem et symbolum per se non habent, intentione tamen et moderatione humanâ habent; quippe organa et instrumenta musica sic loquuntur, sic sonant, vt animi scienter et peritè illa tractantium iubent. Quare si tuba Taratantara in bello distinctè canat, quo milites ad furorem Martis; cur organa Alleluia in templo non sonent, quo homines ad ardorem pietatis rapiantur: causa ergo non est quin voces et instrumenta simul conspirent, cum vtraque mentem humanam motricem et moderatricem habeant:

[-72-] Cur syrenibus, hyenis, alijsque quibusdam monstris harmonicas et allectatrices voces natura dedit?

BVsoni oculum criscallinum, draconi pretiosam gemmam, elephanti dentem salutiferum, syrenibus et hyenis melodicam vocem ideo natura dedit, vt vel in infimis rebus occultissima dei sapientia eluceret. Praeterea vt in syrene et hyenâ est facies humana: ita minùs mirandum est si ijs quoque insit humanae vocis imitatio: nam vt praecipuè hominibus coelestis modulatio conceditur, ita gerentibus formam et similitudinem hominis dulces voces et concentus saepissimè conceduntur.

Quare in altissimis fossis terrae quales sunt in occidentali plaga nostrae regionis soni et concentus saepissimè audiuntur?

PER fistulas terrae illapsus aer varijs modis agitatur, nam si meatus angustiores sint, acutam: si ampliores, sonoram: si mediocres, mediam vocem et harmoniam gignunt: halitibus ergo per istas fauces terrae ad numeros agitatis musicus aliquando sonus et concentus nascitur. Si enim in auribus nostris ex motu ingressi aeris tinnitus, si bombitus in apibus audiatur: mirabile non est si per venas terrae insinuans se aer pro varietate sui motus et multiplici ratione meatus [-73-] diuersum sonum et concentum edat, eoque dulciorem aliquando, quô puriora sunt effossa metalla, quae veluti eccho et reflexum faciunt: nam aurum auream, argentum argenteam, aes et ferrum vocem canoram habent.

Quare familiares daemones canere et saltare dicuntur?

DAemonas esse, chorus philosophorum docuit: alios enim posuerunt coelestes, qui sphaeras mouent: alios aethereos, qui in aere pendent; terrestres alios, qui in terra marique degunt; alios infernos, qui semper instigio lacu morientes viuunt. Primi ordinis (vt aiunt) daemones beati sunt, quia intuentes maiestatem primi motoris, suos orbes sine omni molestia et taedio in sempiternum vertunt: reliqui vero fallaces et mali sunt, sed (vt docent) secundum magis et minùs: quô enim sunt propinquiores primae causae, eô naturâ suâ meliores habentur. [Incubi succubi. in marg.] Hinc eorum aliqui familiares daemones nominantur, quippe ludentes laedunt; isti (infernos excipio) siue sint incubi siue succubi, siue alij terrestres spiritus, visi sunt saepè instar Pigmaeorum vtriusque sexus saltare, auditi canere, notati infantulos à crepundijs surripere, aut in amplexibus maternis fascinare, cogniti gazas in abditis locis repositas custodire, quaedam domicilia inuisere, mortales in agris, in tectis, in eremis [-74-] saepissimè territare. Isti inquam, vt musica propter lapsum à prima causa, et declinationem à prima harmonia fugantur aliquando, ita retinentes essentiam suam (quae proculdubio bona et diuina fuit) musicis numeris et concentibus capiuntur. Hinc formis veluti Pigmeorum susceptis videntur canere et choraeas in gyrum laetantes ducere: vel quia retentâ natura sua sic delectantur, vel quia hac specie boni incautos, non aliter quàm syrenes et hyenae contendant fallere. Nam vt dulci fistulâ volucres: ita inconsiderati homines frequenter molli et effaeminatâ musicâ decipiuntur.

Quare cigni ante mortem canunt?

SI verum sit, quod philosophi docent, nempe omnes rerum omnium essentias à prima causa in constitutione fluere, et ad eandem in dissolutione refluere ac reuocari, ne ens in non ens, aut aliquid in nihilum verteretur: verisimile est albam hanc Iouis auem non improuidam futurae mortis ante obitum et sepulchrum canere. [Martialis in Xenijs. in marg.] Praesentiens enim mortem libertatem videt, et videndo illam instinctu quodam naturae canit. Vnde Poeta.

Dulcia defectâ modulatur carmina linguâ, Cantator cignus funeris ipse sui.

[-74 <recte 75>-] Cur laborantes et febricitantes aliquando cantant?

MAgnus labor taedium, mordax humor corporis dolorem parit, vtriusque remedium et medicina dulcis harmonia dicitur: quippè quae spiritus reficit, vires auget, naturam totam sibi restituit; cantu leuatur opus, cantu lenitur febris: nam cantantes non sentiunt onus, cantantes ardorem non sentiunt febris: cantu enim refocillantur spiritus, in quibus vitae conseruatio inest.

Cur ferae placantur musicâ?

VT phrenetici et insani placatis spiritibus minús saeuiunt: ita ferae aestum bilis et furoris minús tum sentiunt, cum spiritus furentius agitati, musico concentu leniuntur. Nam vt dispersi et accensi spiritus flammas furori: ita collecti et harmonicè quasi vniti spiritus vires quieti addunt. Praeterea vi musices non solùm spiritus in illis, sed etiam humores mirum in modum temperantur, dulcique motu coguntur in temperiem. Hinc verum esse potest quod scribunt maiores, pisces in stagno Alexandriae concentu musicorum, cygnos hyperborios cytharae tactu, elephantes Indicos organorum sonitu, tygres, leones, feras modulantium choro et cantu sic capi, vt facilé sine laqueis solúm venantium manibus capiantur.

[-75 <recte 76>-] Cur apes, auditus non compotes mouentur musicâ, eâdemque ad examen saepè reuocantur?

NON solùm aurem sono, sed aereum corpus temperato motu musica harmonia pulsat, capit, moderatur; hinc fit quòd apes aeria animalcula moto ad numeros et agitato aere eô sequantur quô concentus ducit: non quód audiant (nam id negat Aristoteles) sed quòd aer musicâ et non procellâ motus illas delectabiliter trahat: quippe pulsatâ dulciter membranulâ quam intus habent; ipsae apes quoque mouentur, motuque hoc delectatae, fistulam sequuntur ad examen, in quo, vt ciues, reipublicae formam tenent.

Quomodo somnum conciliat musica?

MUSICA humores, partes, potentias, spiritus, vt anteà ostendimus, temperat et ad quietam cogit, quo facto, mirum non est, si vapores sursum in caput moti nubes fiant, vnde somnus, vnde quies nascitur. Conciliatur tum somnus cum vapores temperato capitis frigore concreti in nebulam commutantur.

Quomodo musica concoctionem iuuat?

AUCTIS spiritibus ac temperatis, intus calor pellitur, excitantur vires, corroboratur natura, concotio melior et celerior redditur, sed musica (vt demonstratum iam satis est) et [-76 <recte 77>-] auget spiritus, et humores temperat, et fibras, neruos, partes, viresque singulas corporis mirabili dulcedine quasi perfundit, vnde concoctio prima, secunda, tertia mirificè adiuuatur. Hinc non inconsideratè nobiles et augusti viri curis reipublicae oppressi musicos saepè accersunt ad mensam, non solùm vt illorum animi liberentur curis, sed etiam vt meliore factâ concoctione illorum corpora sana sine Hippocratis et Galeni pillulis conseruentur.

Cur musica in templo magis quàm in bello, theatro, domo mentem humanam mouet?

VIS maior est doricae harmoniae quàm lydiae aut alterius cuiusque generis: dorica enim musica proximè ad caelestem accedens, vehementiùs animi penetralia pulsat, mentemque sursum ad studium pietatis et deuotionis mouet. Nam si locum spectes sacer est, si genus musices sanctum est, si influentiam mira est, si influendi causam religiosa est, si finem planè diuina est. In templo enim est imago coeli, in dorico concentu est contemplatio Dei, in motu et causa est pietas, in fine est salus et beatitudo. Hae causa magnae quidem sunt, cur in templo magis quàm in bello, theatro aut domo mens (musicâ) ad Deum rapiatur: quippe locus sanctitatem, harmonia sanctitatem, [-77 <recte 78>-] eiusdem vis, causa, finis loquuntur sanctitatem: si ergo sancti simus, cum sanctis cantemus sancta. Cantemus nos Angli sancta, sumamus tympana, psalteria, cytharas, annunciemus inter gentes gloriam Dei et omni populo mirabilia eius. Nam Deus vltionem liberè nobiscum egit. O quám tardi, quàm socordes, quám desidiosi sumus! non sic fecit omni nationi.

[Claudius in marg.] O nimium dilecta Deo: cui militat aequor,

Et coniurati veniunt ad classica venti.

[Exodus 15. in marg.] Dixit nuper inimicus persequar et comprehendam Angliam, diuidam spolia eius, distringam gladium et deuorabo eam. Sed ecce, flauit spiritus et operuit hostes mare, submersi sunt quasi plumbum in aquis, quid stamus otiosi, cur canticum nouum non cantamus? Cantemus quaeso et laudemus dominum in sanctis eius; si milites simus laudemus eum in sono tubae: si ciues, laudemus eum in psalterio et cytharâ: si sacerdotes, laudemus eum in tympano et choro, in chordis et organo. Si verè Angli et Britanni simus, laudemus eum in Cymbalis bene sonantibus, omnisque spiritus laudet dominum: is enim solus hunc diem fecit, laetemur et exultemus in eo.

FINIS.