Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

This is a multipart text     Next part   

Actions

Back to top

[f.Air] Tetrachordum Musices Ioannis Coclei Norici Artium Magistri Nurnbergae aeditum: pro iuuentute Laurentiana in primis: dein pro ceteris quoque Musarum Tyrunculis,

BILIBALDI PIRCKHEIMER AD IOANnem Coclitem Epigramma,

Ingenium Cocles tribuit tibi docta Minerua

Deliciasque Venus, pulcher Apollo lyram

At numeros faciles varia et discrimina vocum

Mercurius pariter Thespiadumque chorus

Quid mirum superas si cunctos arte canendi

Cum faueant ceptis, numina tanta tuis.

CHELIDONIVS MVSOPHILVS AD lectorem,

Delius antistes Musarum carmen olympo

Concentu vario dulcisonoque canit

Quin pelago ludunt modulamina blanda canorae

Sirenes. aer audit auesque suas

Necnon et laetas numeris vocalibus odas

Orpheus Elisio personat. atque Linus

Cocles pieridum socius. iuuat arte Camenas

Pegaseumque melos percinit atque docet.

HVIVS TETRACHORDI QVATVOR Tractatus.

[Cochlaeus, f.Air; text: Primus De Musices elementis, Secundus De Musica Gregoriana, Tertius De octo tonis Meli, Quartus De Musica mensurali Quorum quilibet decem capita complectitur] [COCTET1 01GF]

[f.Aiv] Praestanti ac eximio viro: Antonio Kress: vtriusque iuris doctori quam celeberrimo: Necnon ecclesie Laurentianae Norimbergae Praeposito, et quidem dignissimo: domino suo vnice colendo: Ioannes Cocleus, Salutem plurimam dicit

Cum tua beneficentia: Praestabilissime domine Paeeposite: scholastico preficeret muneri regendo, Tria mihi (non obliuiscar vnquam) curarum onera iniungebas. Primum quidem (quod, precipuum magisque salutiferum existimabas) vt sancta ac peruigil esset iuuentutis nostre, et in litteris, et in motibus eruditio. Alterum deinceps: vt quottidianus ille ecclesiasticus cantus, diligenter ac integre absolueretur. Tertium denique: vt figurabilem quoque concentum (quo populus noster non mediocriter oblectatur) non negligerem omnino. Ego profecto hec tua precepta, abs te haud secus, quam si vel ab Hammonio, vel a Delio olim vate prolata essent, memori mente accepi, atque imis sensibus reposui singula quidem pro viribus meis exequuturus. Quocirca, cum grammatica simul atque Musica institutionibus iuuentuti ipsi nihil sit iucundius, vtilius, magisque necessarium: vtranque ea qua possim et breuitate et claritate elucubrare tunc apud me decreui. Grammatices quidem Quadriuium, tibi nuncupatum, Typis calcographorum iam pridem est procusum, nostrisque iuuenculis nunc non sine fecundo latinitatis profectu (deo sint gratiae) communicatur. Musices vero Tetrachordum breuiusculum sane, at compendiosum, Inter plurima certe negocia, iam properanti quidem calamo, mihi exaratum, nomini tuo itidem vt Quadriuium dicatur: Vtrumque enim iuuenculis succincta quadam explanatione prodesse cupit, potius certe quam vanam preseferre ostentationem: ita vt sic erudiretur ingenium, memoriaeque simul prestaretur adminiculum. atque altioribus studiis mora non fieret diuturna. Digestum est itaque hoc Tetrachordum quatuor tractatulis: Quorum primus generalia Musices elementa prosequitur, ad ediscendum quidem cantum, vocemque exercendam, quam ceteri, minus conducibilis: Poterit proinde in prima tyrunculorum eruditione pretermitti. Alii vero preter necessaria habent omnino nihil, quare maiori studio sunt discipulis declarandi, ne ad sacerdotium vsque, absque arte (arantium more boum) vocem semper canendo exerceant, nullumque fructum continuo ex tali cantu ignoratis musice preceptis consequantur. Quo fit, vt hoc quoque opusculum, tantopere tibi dicatum: Precellentissime Domine Preposite: benignus tuam sub tutelam admittas velim, Tibique persuadeas et meipsum et omnia mea iampridem tibi esse quam deditissima. Bene vale. Ex scbolis nostris octauo Calendas Iulii: Anno salutis. MCCCCCXI.

[f.Aiir] Tetrachordi Cocleani Tractatus Primus de generalibus quibusdam Musicae elementis,

De Diffinitione Musice Caput .I.

<Q>Vid est Musica? Est bene modulandi scientia. Augustinus. Vel est facultas, differentias acutorum et grauium sonorum sensu ac ratione perpendens. Boecius. Vel est habitus, meli species et ea quae circa melos sunt obseruans. Bachaeus.

[Cochlaeus, f.Aiir,1; text: Vnde dicitur musica? Secundum quosdam A Mois, quod Aegiptii aquam dicunt, quia circa aquam est inuenta, voxque ipsa sine humectatione non consistit. Musis nouem que carminibus ac melo presunt. Nam veteres Theologi (vt Orpheus) philosophique (vt Plato) musas celestium orbis concentus dici voluerunt. Musa, Instrumento quodam excellenti: quod humano inflatur spiritu (vt tibia) ac manu temperatur (vt Cithara) folle quoque concitatur, vt organum. Musa graeco vocabulo, quod cantum significat. Virgilius. Syluestrem tenui musam meditaris auena.] [COCTET1 01GF]

Orpheus itaque in hymnis musas per concisionem a Meluse nominatas, putat, quod nihil nisi melos (hoc est cantus harmonicus) esse videantur.

De Diuisione Musice Caput .II.

Quomodo diuiditur musica? Trifariam. Primo, secundum Richardum hoc modo. Musica (inquit) triplex est, Mundana scilicet humana et instrumentalis. Quelibet rursus tribus membris subdiuiditur.

[Cochlaeus, f.Aiir,2; text: Mundana quidem triplex est alia nanque consistit in Elementis Alia quidem in Pondere, Numero, Mensura tum in suis locis, tum in mixti compositione, proportione adinuicem seruata. Planetis Alia quidem in Situ, Motu, Natura planetarum: secundum diuersos aspectus ac influentias inde prouenientes. Temporibus. Alia quidem in Annis, Mensibus, Diebus Secundum mutationem ac vicissitudinem Veris, estatis hyemis et autumni. Incrementorum ac decrementorum lunarium. Lucis et noctis] [COCTET1 01GF]

[f.Aiiv] [Cochlaeus, f.Aiiv,1; text: Humana itidem triplex est. Alia nanque consistit in Corpore. Et quidem tripliciter, In vegetationihus: humoribus: ac operationibus. Anima, Alia quidem in potentiis eius, alia in virtutibus. Connexu vtriusque. Illa sane naturalis amicicia seu concordia, qua anima corpori, non corporeis vinculis alligata, tenetur. Instrumentalis est triplex. Alia in Pulsu, Flatu, Voce Vt in Timpanis et chordis, Tibiis et organis, Carminibus et cantilenis] [COCTET1 02GF]

[Secunda diuisio musicae. in marg.] Secundo diuiditur musica bimembri diuisione in naturalem et artificialem.

[Cochlaeus, f.Aiiv,2; text: Naturalis est duplex, Mundana: Quae de harmonia totius et partium mundi, tam supercelestis quam elementaris considerat. Humana: Quae de proportionibus corporis et animae et harum inter se partium, pertractat, Artificialis est triplex, Rhitmica: Quae inquirit verborum intentionem et an sonus verbis ac syllabis bene aut male cohereat. Metrica: Quae diuersorum generum metrorum mensuram, subtili quadam ac probabili ratione perquirit. Harmonica: Quae diuersorum sonorum differentiam proportionemque adinuicem, inuestigat.] [COCTET1 02GF]

De Rhithmica ac metrica eleganter scripsit Sanctus Augustinus sex libris quos de musica intitulauit. De Harmonica vero hic agendum erit. Pro cuius amplitudine explicanda, [Tertia diuisio. in marg.] Tertia musices diuisio subnectitur

[Cochlaeus, f.Aiiv,3; text: Harmonica est duplex, Theorica: Quae proportionabiles consonantiarum rationes, atque inaequalem toni diuisionem, triaque meli genera coniectat Eam Boecius Georgiusque Valla, quinque libris expresserunt: Practica: Quae circa sonorum ac consonantiarum praxim versatur. Practica iterum est duplex. Instrumentalis: Quae per diuersa instrumenta modulatur, Vocalis: Quae humana voce melos efficit et est duplex, Vsualis: Quae principiis caret quibus regi deberet. Regulata Quae preceptis innititur. Hec Plana: Cuius notae aequalem habent mensuram omnes vnoquoque accentu eademque prolatione consistunt] [COCTET1 02GF]

[f.Aiiir] rursus duplex est.

Figuralis: Cuius figurae inaequales sunt, augmentum et decrementum sustinentes, secundum variorum signorum indicia.

Hec vltima diuisio, huic proposito conuenit. reliquae confusa sua generalitate hic relinquantur.

De Subiecto Musices. Caput .III.

Quod est subiectum Musicae? Numerus sonorus. Quae propria passio? Consonantia. Quid est numerus sonorus? Est numerus ad sonum contractus: seu sonus numerali proportione digestus.

[Numerus sonorus. in marg.] De numeris pertractat Musica contractis ad sonum et vt ad aliud referuntur. Arithmetica vero absolute et secundum se. Sesquialterum enim, sesquitertium, duplum et similia musicus considerat. Duo vero tria quattuor et similia Arithmeticus.

Totum nempe Matheseos Quadriuium circa quantitatem versatur. Arithmetica quidem circa multitudinem absolute. Musica circa multitudinem ad aliam relatam. Geometria circa magnitudinem secundum se et sine motu. Astronomia vero circa magnitudinem mobilem.

[Quadriuium mathematice. in marg.] Quid est multitudo ad aliam relata? Numeralis proportio quae sono applicata facit consonantiam. Sicut enim vnus numerus non facit proportionem. Ita nec vnus sonus: consonantiam. Requiruntur itaque duo phthongi, quorum consonantia sumitur ex certa terminorum proportione in distantia siue interuallo. Nam Quinta consurgit ex proportione sesquialtera Octaua ex dupla, Quarta ex sesquitertia.

De consonantia et dissonantia. Caput IIII.

[Quid consonantia. in marg.] Quid est consonantia? Est dissimilium inter se vocum, in vnum redacta concordia. Vel est ratio numerorum in acuto et graui. Consurgit enim ex proportionabili commixtione acutorum grauiumque sonorum.

[Quid dissonantia: in marg.] Quid est dissonantia? Est duorum sonorum sibimet impermixtorum ad aures peruenientium, aspera et iniocunda collisio.

[Cochlaeus, f.Aiiir; text: Concordantiarum aliae sunt Simplices et primariae. Replicatae et secundariae, Triplicatae et tertiariae. Vt Vnisonus, tertia, quinta et sexta. Octaua, decima, duodecima, et decimatertia. Quintadecima. septimadecima, vndevicesima et vicesima.] [COCTET1 03GF]

Ex his Quaedam sunt perfectae, Quaedam vero imperfectae. Perfectae quidem sunt vnisonus et quinta. Et quae cum eis octauam constituunt. Imperfectae autem Tertia et sexta et earum octauae.

[f.Aiiiv] Duplex consonantiarum differentia in marg.] Quomodo differunt? Bifariam: Primo, quia perfecte per se stare possunt, vtpote incipere et terminare cantum. Imperfecte vero non. Secundo quia non licet vna eademque consonantia perfecta pluries vti, ascendendo vel descendendo, absque medio alterius consonantiae. Plures autem imperfectae eiusdem speciei bene possunt sibi inuicem simul in ascensu vel descensu succedere. Pro ipsarum distinctione haec figura subiicitur.

[Cochlaeus, f.Aiiiv; text: Sex concordantiae perfectae, Sex imperfectae, Octo dissonantiae, Concordantiarum reiterationes, c, g, dd, 1, 5, 8, 12, 15, 19, 20, 17, 13, 10, 6, 3, 2, 4, 7, 9, 11, 14, 16, 18] [COCTET1 03GF]

De .IIII. musicorum generibus Caput V.

[Musicus in marg.] Quid est Musicus? Est eorum peritus quae melodiae accidunt. Quot sunt genera musicorum? Quatuor. Primum est eorum qui circa prosam versantur, suum conceptum verbis potius quam melodia exprimentes: vt sunt Oratores, Lectores, et qui Antiphonas psalmosque emodulantur.

[Oratores, Poetae in marg.] Secundum est eorum, qui non modo conceptum mentis: sed et syllabas ipsas breues et longas (quod poetarum est) metrica consideratione pronunciant.

[Mimi in marg.] Tertium est eorum, qui Histrioniae ac mimicae arti addicti, ad vocis imitationem gestibus corporis commouentur.

[Cantores in marg.] Quartum est eorum, qui alterutra inuicem sonoritate, certis interuallorum dimensionibus dulcem conficiunt melodiam. Hos proprie Musicos vocant atque cantores.

Veruntamen inter Cantorem et Musicum id interesse volunt, quod inter Oratorem atque Rhetora. Cantor nanque in actum deducit musices precepta quae musicus docet. Quemadmodum et Orator in actum orandi progreditur [f.Aiiiir] ex preceptis rhetorices, quae rhetor ipse docet. Atuero sicut quispiam non meretur dici Orator, qui idem rhetor non sit. Ita profecto nec cantor censeri debet quispiam nisi musicus idem fuerit. Mimi igitur ceterique modulatores, musices imperiti, proprie musici non sunt.

De Sono et Voce. Caput .VI.

[Sonus. in marg.] Qnid est Sonus? Est quicquid proprie et per se ab auditu percipitur. At Sonus sic generaliter accipitur. Sonus vero (qui graece phthongus dicitur) Est vocis casus emmeles, id est aptus melo in vnam intensionem, vel per vnum tenorem eductus. Est autem Tenor, mora vocis.

Accidunt nanque Phtongo, locus et tempus. Locus quidem per quem grauiores et acutiores aedimus. Phthongos nanque in eodem loco positos Homophonos: seu aequisonos dicimus. Acutos vero et graues, in locis diuersis. Vulgo autem nunc phthongus a Neotericis Nota appellatur, a signo quo scribitur. Est enim vox interuallatilis ad melos accommodata.

[Vox in marg.] Quid est Vox? Est repercussio aeris inspirati ad vocalem arteriam cum imagine significandi. Generalis est haec vocis diffinitio, brutorum quoque voculationi conueniens. [Vox melica. in marg.] Vox autem ad melicum contentum habilis secundum Isidorum.

[Cochlaeus, f.Aiiiir; text: Debet esse Alta vt In sublimi sufficiat. Fortis, Non trepidet vel deficiet. Suauis, Auditum non deterreat. Clara, Aures mulceat ac impleat. Duplex vocum diuisio. Prima, Secunda, Vocum Alia Intensa que Sursum erigitur, que et alta vel acuta dicitur. Remissa, Deorsum mittitur, que et bassa vel grauis dicitur, Repercussa, In eadem littera sepius percutitur, Deficiens, Vel ascendendo vel descendendo stringitur: Articulata, Distincte mentis conceptum exprimit, Confusa, Verbis vel notis comprehendi non potest. Vocum alia Pedestris, Orationes legimus et loquimur. Equestris, Poetica carmina secundum arsim et thesim pronunciamus non sermonibus sed modulis potius inseruimus. Modulata] [COCTET1 03GF]

Equestris sane media est. Neque enim continuo cursu: vt prosam neque suspenso ac segniori modo vocis haeroum poemata leguntur. Pedestris igitur continua est: Modulata vero cum interuallis. Motus itaque vocis continuus sermocionalis dicitur: Interuallaris vero melodicus in quo vox vt melius sentiatur tardior est, quoddam faciens interuallum, non taciturnitatis, sed suspensae et tardae potius cantilenae.

De Interuallis. Caput .VII.

[f.Aiiiiv] Quid est interuallum? Est soni acuti grauisque distantia. Quot sunt interualla? Quindecim: Quae subiectis exemplis atque descriptionibus ex ordine innotescere debent.

Quid est Vnisonus? Vnius vocis in eodem loco repetitio vt hic a.

[Cochlaeus, f.Aiiiiv,1; text: a] [COCTET1 04GF]

Non est autem proprie interuallum, eo quod non est ibi acuti grauisque soni distantia. Connumeratur tamen interuallis quia est eorum principium, sicut vnitas numerorum.

Quid est Tonus? Est in proximam notulam progressio perfecta: vtpote de ut in re et econuerso, de re in mi et contra, sic quoque de reliquis, preter mi fa vt hic b.

[Cochlaeus, f.Aiiiiv,2; text: b] [COCTET1 04GF]

Diuiditur in partes inaequales. In semitonium quidem maius (hoc et Apotome dicitur) quod inter fa et mi in bfa[sqb]mi reperitur Simphoniam vero non intrat. Et in semitonium minus (hoc diesis quoque dicitur) quod passim inter mi et fa reperitur vt hic c

[Cochlaeus, f.Aiiiiv,3; text: c] [COCTET1 04GF]

Quid est Diesis? Est spacium quo maior est sesquitertia proportio (id est diatesseron) duobus tonis. Et diuiditur in duo diaschismata: Apotome vero diuiditur in diesim et comma Est autem comma spacium quo maior est sesquioctaua proportio (id est tonus) duabus diesibus: Estque vltimum, quod comprehendere potest auditus. Hinc itaque euenit quod semitonium non dicitur quasi dimidius tonus, quia tonus mediari non potest, sed semis hic imperfectum denotat quasi non integer tonus.

[Cochlaeus, f.Aiiiiv,4; text: Semitonium, Comma, minus, maius, Tonus] [COCTET1 04GF]

Quid est ditonus? Est duorum tonorum accentus. Dicitur enim a dia (quod est duo) et tonus, quia continet spacium duorum tonorum: fit autem inter vt et mi, Similiter et inter fa et la, tam ascendendo quam descendendo vt hic d.

[Cochlaeus, f.Aiiiiv,5; text: d] [COCTET1 04GF]

Quid est Semiditonus? Est toni ac semitonii commixtio. Dicitur autem a semis quasi non integer ditonus: non autem quasi dimidius ditonus: fit autem inter re et fa: Similiter inter mi et sol: vt hic e.

[Cochlaeus, f.Aiiiiv,6; text: e] [COCTET1 04GF]

Quid est Diatesseron? Interuallum quod constat ex duobus tonis, minoreque semitonio. Dicitur a dia (quod est de) et tesseron, quod est quattuor, quasi ex quattuor vocibus constans. Habet species tres, re sol, mi la, et ut fa: quod hic patet f.

[Cochlaeus, f.Aiiiiv,7; text: f] [COCTET1 04GF]

Quid est Tritonus? Interuallum quod tres integros tonos continet. Est autem interuallum inusitatum, ob suam asperitatem, quia nullum admittit semitonium: Reperitur inter Ffaut et bfa[sqb]mi durum, Similiter inter bfa[sqb]mi molle et elami vt hic g.

[Cochlaeus, f.Aiiiiv,8; text: g] [COCTET1 04GF]

Quid est Diapente? Est spacium quod tres tonos et vnum semitonium complectitur. Dicitur a dia (id est de) et pente, quinque, quod ab vna voce incipiens, ad qnintam vsque transiliat. Habet species quattuor, re la, mi mi, fa fa, et ut sol: sicut hic h.

[Cochlaeus, f.Aiiiiv,9; text: h] [COCTET1 04GF]

Quid est semidiapente? Spacium quod duos tantum tonos, ac totidem [f.Avr] semitonia sustinet: A semi quod est diminutum seu imperfectum: Fit a [sqb]mi ad Ffaut. Est autem rarum insolitumque interuallum, sicut et Tritonus et semidiapason.

Quid est tonus cum Diapente? Spacium quod ex tono constat et diapente: hoc est ex quatuor tonis ac semitonio minore: dicitur autem vulgo sexta dura seu maior: vt hic k

[Cochlaeus, f.Avr,1; text: k] [COCTET1 04GF]

Quid est semitonium cum Diapente? Spacium quod tribus constat tonis ac duobus semitoniis: fit inter mi et fa per sextam minorem vt hic l

[Cochlaeus, f.Avr,2; text: l] [COCTET1 04GF]

Quid est Ditonus cum Diapente? Spacium quod ex quinque constat tonis et vno semitonio, dicitur vulgo septima dura, vt hic m

[Cochlaeus, f.Avr,3; text: m] [COCTET1 04GF]

Quid est semiditonus cum Diapente? Spatium quod quatuor constat tonis duobusque semitoniis, dicitur autem septima mollis: vt hic in margine n.

[Cochlaeus, f.Avr,4; text: n] [COCTET1 04GF]

Quid est Diapason? Spacium ex quinque constans tonis ac duobus semitoniis. Dicitur a dia, id est de, et pason, omne: Tum quia omnes consonantias complectitur: Tum quia omnes vocum discrepantias (quae septem sunt) in se continet dum facit in octauam transitum. Est itaque perfectissima consonantiarum: Nam consistit in proportione dupla, et consurgit ex Diapente et Diatessaron. Habet autem septem species, secundum septem litteras clauium, vt hic o.

[Cochlaeus, f.Avr,5; text: o] [COCTET1 04GF]

Quid est Semidiapason? Spacium constans ex quatuor tonis ac tribus semitoniis: fit quoque vt diapason in eadem littera, quando mi ponitur contra fa. Est proinde dissonantia, vt hic p.

[Cochlaeus, f.Avr,6; text: p] [COCTET1 04GF]

Alia interualla que sunt vltra diapason, prioribus in octaua aequisonant: sunt proinde cum ipsis eiusdem naturae, situ tamen differentia.

De tribus modulandi generibus. Caput VIII.

Quid est genus Modulatus seu Meli? Est quaedam phthongorum quatuor: seu Tetrachordi distributio siue affectio. Quot sunt genera meli? tria. Quae? Enharmonicum, Chromaticum, et Diatonicum

[Cochlaeus, f.Avr,7; text: Quid est Enharmonicum, Chromaticum, Diatonicum Cuius omnia Tetrachorda progrediuntur per Diesim et diesim ac diatonum. Est autem diesis hic semitonii dimidium. Semitonium, et semitonium ac per tria semitonia, Est autem chroma color. Tonum et tonum: ac semitonium. Denominatur enim a duobus tonis.] [COCTET1 04GF]

[f.Avv] [Cochlaeus, f.Avv; text: Diatonicum, Chromaticum, Enharmonicum, [Gamma], A, [sqb], C, tonus, semitonium, tria hemitonia, Ditonus, diesis] [COCTET1 04GF]

Ex his solo vtimur diatonico: Est enim magis naturale, quandoquidem omnibus vel etiam rudibus est modulabile: Magis autem artificiosum est Chromaticum: quod certe a solis in modulatu perduci potest eruditis. Examinatius porro Enharmanonicum: Soli nanque in musica praestantissimi, hoc percipere, tradereque possunt, idque multis facere negatum est. Nominatum est proinde ab harmonia, quod omnium modulatuum sit facile princeps. Eget autem multa et arte et consuetudine.

De Musica instrumentali. Caput IX.

Quid est musica instrumentalis? Quae per diuersa instrumenta modulatur. Habet sua principia ex musica artificiali: Excellentiam vero ex manuum agilitate: industriaque exercicii sedulitate. Instrumenta ipsa varia sunt pro temporisque mutabilitate longe diuersissima. De ipsis igitur figuraliter tantum dicere nunc operae precium fore videtur.

De illis quidem primum, quae follibus, aut spiritu, aut pulsu resonant: de iis vero quae digitorum moderamine concitantur posterius.

[Organum in marg.] Organum itaque generale est omnium vasorum musicalium vocabulum. Appropriatur autem ei, cui folles adhibentur, quibus aer stanneis inflatur cicutis, sonoraque clauium tactu modulatio profertur. Antiquitus duabus elephantorum pellibus (vt ait Hieronymus) concauum iungebatur, per quindecim quidem cicutas, duodecimque fabrorum sufflatoria: sonitus nimius concitabatur: Ita vt ab Hierosolymis ad montem vsque Oliueti, sonus, veluti tonitruus audiretur. [Positiuum in marg.] quod si cicute lignee fuerit vocatur vulgo positiuum.

[Portatiuum. in marg.] At si tam paruum fiat, vt vna possint manu temperari claues, et altera manu leuari folles: dicitur organum portatile.

[Clauichordium. in marg.] At si cicutis omnino careat et follibus, tangantur vero claues per neruos aereos aut ferreos: dicitur Clauichordium.

[Symphonia in marg.] Si dulcioris fuerit resonantiae, dicitur Symphonia.

[Clauicymbalum in marg.] Si vero magis sonore, dicitur clauicymbalum. In omnibus his idem est modus discendi, eademque tabulatura [f.Avir] seu meli descriptio.

[Tuba in marg.] Instrumentorum vero, que humano concitantur spiritu, sonorissimum est Tuba. Dicitur autem tuba a tubo. Est enim Tubus fistula seu canna per quam aqua a tumore deducitur. Veruntamen tuba pro diuerso vsu diuersas quoque sortitur figuras. Aliter enim (inquit Hieronymus) est tuba congregationis populi, aliter conductionis, aliter victorie, aliter solennitatum. A tuba dicitur Tubicen, qui tuba canit (Teutonice ein Trommetter, vel Pusauner) Fiebat olim tuba vel ex cornu: vel ex ligno, nunc vero ex aere.

Cornu, Lituus, Buccina in marg.] Eius generis quoque sunt Cornu lituus et buccina. Cornu quidem tuba obtorta. Lituus tuba incurua. Buccina tuba oblonga: inde dicuntur Cornicen, Liticen et Buccinator. Buccinam a Bucca per diminutionem vult esse. Sanctus Hieronymus.

[Tibia in marg.] Tibia quoque humano inflatur spiritu. Est autem proprie, inferior pars cruris: transsumitur autem pro fistula: quia primum ex ossibus ceruorum hinnulorumque fieri solebat. Dicitur autem teutonice ein Schalmeyen.

[Calamus, Auena in marg.] Calamus quoque et Auena pro fistula seu cicuta transsumuntur. Virgilius. Tu calamos inflare leues. Idem. Syluestrem tenui musam meditaris Auena. Sic arundo quoque pro simplici fistula accipitur.

[Monaulus in marg.] Monaulus est phystula Sonorior, Teutonice ein Zinck.

[Sambuca in marg.] Sambuca nunc accipitur pro pastorali et rustico instrumento, quod plures habet phystulas inaequales, corio (ad modum follis) insertas Theutonice ein Sackpfeiff. Antiquitus tamen pro alio accipitur instrumento. In his digitorum requiritur agilitas circa cannarum foramina. In tubis autem maius est artificium in posterioris cannae attractu et retractu.

Reliquum nunc est de iis pauca subiungere, quae pulsu resonant instrumentis

[Tympanum in marg.] Tympanum itaque instrumentum est: ex vna parte planum, membrana clausum, intus vacuum, quod bacillo pulsatur. Eo vti solebant gentiles, in sacrificio Cybeles deorum matris. Nunc vero ex vtraque parte planum, laborata obducitur membrana: vacuum intus rotundum in lateribus ligneis. Hinc dicitur Tympanista: qui tympana pulsat. Et tympanistria mulier tympana pulsans. Et tympaniso verbum, tympana pulso.

[Cymbalum in marg.] Cymbalum acitabulum, cum tympano quoque in sacris deorum matris habebatur.

[Sistrum in marg.] Sistrum vero, Aegiptiis est peculiare, quo in sacris Isidis vtebantur: nonnunquam et in bellis: pulsabatur a mulieribus.

[Campana in marg.] Campana: Instrumentum est notum, ad pulsandum idoneum. Eius malleus (quo feriuntur latera) dicitur baptillus, graece Ropalon. De ipsa hoc apud Gersonem habetur distichon. Laudo deum verum, plebem voco, congrego clerum: Defunctos ploro, pestem fugo, festa decoro

[f.Aviv] De Cithara. ceterisque chordatis instrumentis, Caput ,X,

[Cithara, Psalterium. in marg.] Quid est Cithara? Instrumentum in modum deltae litterae formatum.

Differt a Psalterio: Nam Cithara deorsum percutit. Habet enim grauiores chordas deorsum, omnesque chordas concauo lateri clauulis affigit. Psalterium vero percutit sursum. habet enim grauiores chordas sursum: decem quidem habet chordas, omnes supra subiectum concauum fundamentum, ex quo sonus prodit.

[Numerus chordarum. in marg.] Cithara chordarum numerum certum non habet: communiter tamen quattuor et viginti chordis componitur (vt ait Hieronymus) et per digitos variis vocibus, tinulisque ictibus, in diuersis modis concitatur. Orpheus vero septem duntaxat chordis citharam pulsauit. At contra Anglici nunc triplici chordarum ordine citharisare dicuntur.

Praeterea psalterium chordas habet argenteas vel electreas (vt ait Gerson) quasi tinnientes, leuiusque tangendas: Cithara vero ex morta cinis animalium intestinis chordas sumit, desiccatis quidem, subtiliatis actortis: Quae et fides fidiculaeque dicuntur (quamuis fides fidis pro cithara ipsa saepe accipiatur). A cithara autem dicitur citharedus et citharista. A psalterio vero psaltes vir: et psaltria mulier.

[Plectrum in marg.] Plectrum insuper est instrumentum citharedi, quo fides plectuntur id est percutiuntur. Marcianus. Feruida ne trito tibi pollice pustula surgat: Exercent docilem garrula plectra lyram. [Pecten in marg.] Dicitur et pecten. Virgilius. Obloquitur numeris septem discrimina vocum. Ianque eadem digitis: Iam pectine pulsat eburno.

Sunt praeterea alia quaedam instrumenta, quae neruorum quoque tensione resonantiam querunt. Testudo inquam. viella, guiterna, et rota.

[Testudo in marg.] Testudo quidem, vulgo lutina dicitur quae collum habet oblongum, certis interstitiis digestum, ventrem vero, tumore quodam deorsum quammaxime concauum supra quem chordae affixae, per collum protenduntur subiectis quibusdam clauulis.

[Guiterna in marg.] Eius formam imitatur Guiterna tam magnum tamen ventris tumorem non habet.

[Viella in marg.] Viella ventrem habet, nec tam tumidum: nec tam latum, nec collum tam longum, nec tot chordas. Nec digitis tangitur dextrae manus: vt testudo. sed arcu quodam chordae verruntur sicque tinnitum aedunt, reguntur autem tactu leuae manus digitorum sicut lutinarum chordae. Dicitur teutonice ein Geigen.

[Rota in marg.] Rota vero instrumentum est, quo caeci mendicantes vtuntur. Habet enim introrsum rotulam paruam, thure linitam, quam chorda crassa tangens, sonum [f.Bir] facit, moderaturque nonnullis (vt clauichordium) clauibus. [Lyra in marg.] Dicitur vulgo Lyra: at perperam. Nam Lyra graece nihil aliud est quam cithara. Hinc sane lyricum carmen dicimus: quod ad lyram canitur, non mendicantium certe, sed citharisantium potius.

Est praeterea instrumentum instar trabis oblongum, cuius chordae (vt viellae) arcu rotantur: quod theutonice dicitur ein Trummelscheyt. Vocatur autem a quibusdam Chorus. [Chorus in marg.] Veruntamen sanctus Hieronymus in Epistola ad Dardanum de choro sic habet. Antiquis temporibus fuit chorus quoque simplex pellis, cum duabus cicutis aereis per primam quidem inspiratur, per secundam vero vocem emittit. Nunc vero chorus capitur, vel pro loco vel pro turba canentium. Haec itaque de instrumentis figuraliter dicta sint.


Next part   



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License