Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

This is a multipart text     Previous part    Next part   

Actions

Back to top

[f.Civ] Tetrachordi huius Tractatus Tertius Tonorum vim ac naturam explicans,

De toni diffinitione ac diuisione. Caput I.

Quid est Tonus? Est regula per ascensum et descensum quemuis cantum in fine diiudicans.

Dicitur etiam modus, Tropus, constitutio et Systema. Est autem Systema, plenum veluti modulationis corpus, ex consonantiarum (diatessaron et diapente) coniunctione consistens. Nam quilibet tonus intra se octauam claudit.

Quot sunt toni? Quatuor apud graecos: Prothus, Deuterus, Tritus, et Tetrardus. Quibus adhuc hodie tantum quatuor correspondent finales. At latini octo assumpsere, diuidentes quemlibet dictorum in duos Vocantque eos numerorum serie, Graeci autem a gente eis nomina, indidere a qua magis celebrabantur singuli.

[f.Ciir] [Cochlaeus, f.Ciir,1; text: Sunt enim partes. Prothi. Dorius 1 Qui procedit per Morosum et curialem tenorem, Hypodorius 2, Raucam grauitatem, Deuteri, Phrygius 3, Indignantis insultationem, Hypophrygius 4, Adulationis formam, Triti, Lydius 5, Modestam petulantiam, Hypolydius 6, Lachrymosam continentiam. Tetrardi, Mixolydius 7, Saltus inimicos, Hypomixolydius 8, Decentem et quasi matronalem tenorem] [COCTET3 01GF]

[Diuisio toni. in marg.] Quomodo diuiditur tonus? in Autenricum et plagalem.

Quid est Autenticus? Qui suum systema, totum, supra finalem disponit

Quid plagalis? qui suum systema, partim supra ac partim infra finalem chordam deducit. Habet enim diapente supra: Diatessaron vero infra

Qui tonorum dicuntur Autentici? Qui sunt de numero impari. 1 3 5 7

Qui plagales? qui sunt de numero pari. 2 4 6 8.

De Tonorum finalibus. Caput II.

Quot snnt claues finales tonorum? Quattuor tantum, propter ipsorum combinationem: Autenticus nanque cum suo Plagali semper in eadem claue exit, propter priscam ipsorum combinationem? Quae sunt? D.E.F.G. vt supra in scala videre licet.

Quae sunt confinales? a.b.c. Septimus et octauus quandoque confinalem statuunt in C. graui.

Quid est chorda seu clauis finalis? in quam inchoatur Diapente toni in acutum. Quid confinalis? In quam diapente in acutum terminatur. Debet enim confinalis a finali per diapente distare

At cum septimus et octauus in G. finiantur, non habent confinalem sursum, propter nimium clauium ascensum: quandoque autem (per raro tamen) deorsum in C. exeunt.

In musica autem mensurali: ad nutum accipiuntur confinales, dum eadem consonanatia cantus persistere poterit. Omnes itaque toni in cantu figurali possunt confinalem sibi vendicare in quarta supra finalem, modulando fa: in bfa[sqb]mi. tonorum autem Systemata ex subiectis notis discerni possunt.

[Cochlaeus, f.Ciir,2; text: Systema primi toni, Secundi, Tertii, Quarti] [COCTET3 01GF]

[f.Ciiv] [Cochlaeus, f.Ciiv,1; text: Systema Quinti, Sexti, Septimi, Octaui] [COCTET3 01GF]

Vides igitur, quomodo autentici mediantur in confinali: Plagales vero in finali.

Mediam vero dico vocem, quae inter Diapente et Diatessaron mediat: estque vtrique communis. In autenticis igitur finalis chorda omnium est infima: In plagalibus vero, diatessaron sub se deducit. Igitur cantus toni autentici non debet tam alte inchoari quam alte inchoatur plagalis in eadem claue.

De cursu et ambitu tonorum. Caput III.

Quid est ambitus toni? Est spacium quod regula vnicuique tonorum in scala musicali indulget: quantum scilicet quisque a sua finali ascendere aut descendere debeat: de quo duae dantur regulae.

Prima. Omnis autenticus a chorda finali regulariter ascendit ad octauam: Ad nonam vero et decimam licenter: descenditque sub finali ad secundam.

Secunda. Omnis plagalis a chorda finali, ascendit regulariter ad quintam, licenter ad sextam: descenditque regulariter sub finali ad quartam, licenter ad quintam. Complet tamen quilibet tonus in cursu suo regulariter octauam. Nam

[Cochlaeus, f.Ciiv,2; text: Cursus 1 ducitur a Dsolre ad dlasolre, Cursus plagalis. 2 ab Are ad alamire, 3, Elami ad elami, 4, [sqb]mi ad bfa[sqb]mi, 5, Ffaut ad ffaut, 6, Cfaut ad csolfaut, 7, Gsolreut ad gsolreut, 8, Dsolre ad dlasolre] [COCTET3 01GF]

Non tamen oportet autenticum semper ad octauam pertingere, et plagalem ad quintam: sed intelligi debet quod ascendendi potestatem habeant. Quandoque enim cantus totum cursum adimplet, quandoque deficit, quandoque superexcrescit: quandoque cursum et autentici et plagalis vsurpat, Hinc idem tonus accidentaliter multifariam nominatur: mixtus scilicet, imperfectus, plusquamperfectus, et irregularis.

[Accidentalis toni diuisio. in marg.]

[Cochlaeus, f.Ciiv,3; text: Quid est tonus, Mixtus? Qui autentici et plagalis Tetrachorda confundit: Habent enim antenticus et plagalis, quintam communem: quartas vero seiunctas, quas mixtus ambas recipit. Imperfectus? Quando non implet totam diapason figuram, deficiens vel in diapente, vel in diatessaron, vel in vtroque. Plusquamperfectus? Qui lasciuiens, vltra diapason vnam] [COCTET3 01GF]

[f.Ciiir] [Cochlaeus, f.Ciiir,1; text: Quid est tonus, aut duas ascendit chordas, si autenticus est: vel descendi, si est plagalis. Irregularis? Qui in suam confinalem terminatur: sic enim primus tonus regulariter exit in Dsolre, irregulariter in alamire.] [COCTET3 01GF]

Commixtus quoque dicitur autenticus: quando alterius in eo species quam sui collateralis disponuntur. Et contra plagalis commixtus dicitur, quando alterius quam sui ducis formas continet.

De melodia tonorum. Caput .IIII.

Quid est melodia toni? Est solita notarum deductio secundum certa interualla: vni tonorum magis quam alteri familiaris. De eius cognitione quatuor extant regulae, secundum quatuor tonorum finales.

Prima. Cantus exiens in Dsolre, a re saepe repetens in acutum la, re percutiendo sursum ad fa, est primi toni. Si vero versatur in re, pluries sursum fa, eius tertiam reuerberans, est secundi toni.

Secunda. Cantus exiens in elami, si versetur in mi et saepe visat sursum fa eius sextam, est tertii toni, Si vero saepius repetat a mi sursum la eius quartam, est quarti toni.

Tertia. Cantus exiens in Ffaut, si ex ut frequenter exiliat in sol, rursusque decidat in mi, iterum reuerberando sol, est quinti toni. Si vero frequentius a fa sursum la eius tertiam repercutiat est sexti toni.

Quarta. Cantus exiens in Gsolreut, ab ut saepe exultans in sol reuerberando sursum ad la, est septimi toni. Sinautem ab ut crebrius la repetat, decidens per quintam ad fa, est octaui toni. Versus. Pri re la. Se re fa. Ter mi fa. Quart quoque mi la. Quint fa sol. Sext fa la. Sept ut sol. Oct tenet ut fa. Sequuntur exempla.

[Cochlaeus, f.Ciiir,2; text: Formula primi toni, Formula secundi toni, Formula tercii toni, Formula quarti toni.] [COCTET3 02GF]

[f.Ciiiv] [Cochlaeus, f.Ciiiv; text: Formula quinti toni. Progressio sexti, Progressio septimi toni, Formula octaui] [COCTET3 02GF]

His recte consideratis, potest quis facile, vel non inspectis notulis, ex solo auditu dinoscere, cuius toni cantus fuerit. Quapropter summopere debet quilibct melodiam curare. Nam autenticus a plagali ex fine non discernitur, nec ex qualitate cantus: sed ex melodia, atque ex ascensu et descensu.

[Qualitas tonorum in marg.] Differunt tamen ipsi toni in ipsa quoque qualitate seu proprietate cantus. Nam quintus et sextus semper canunt fa in b claue. Omnes autem alii in eadem claue mi deposcunt. Attamen primus et secundus canunt fa in b quando supra alamire ascenditur per vnicam notam. Sin autem per plures, canunt mi ibidem.

Similiter quintus et sextus quando in Ffaut exeunt canunt fa in b claue. Si autem per transpositionem finiantur in csolfaut: canunt in bfa[sqb]mi mi, sicut antea in elami.

De tenore ac differentiis tonorum. Caput V.

Quid est tenor? Est breuiuscula melodia, quae in ecclesiasticis canticis, fini subiungitur, hac dictione Euouae subscripta. Siquidem Euouae designat seculorum amen: omissis consonantibus: quod vltimum est in versu finali Gloria patri: Quem Damasus papa monitu diui Hieronymi in romana ecclesia, post psalmorum fines decantari instituit.

Dicitur autem tenor a tenendo: quia cantum tenet, ne ex suo tono in alium euagetur.

[Duplex est tenor in marg.] Quotuplex est tenor? Duplex. Antiphonarum et introituum. Quid est tenor antiphonarum? Sub cuius melodia psalmorum fines clauduntur. Quid tenor introituum? Sub cuius melodia versuum caudae clauduntur. Tot sunt autem tenores, tam antiphonarum quam introituum, quot sunt toni.

Variantur tamen aliqui tenores quibusdam variatis notarum differentiis Ob faciliorem cantus inchoationem. Nam principio cantus non est semper eadem clauis, sicut fini. Precipuus tenor ex fine sumitur, differentiae vero ex principio.

Non sunt igitur differentiae necessitatis gratia. cum quilibet cantus secundum principalem tenorem decantari possit. Sunt autem ornatus gratia, vt facilior sit et suauior canticorum inceptio. Quae cum magis placito cantoris [f.Ciiiir] quam rationi, innitantur apud diuersos diuersimode assignantur.

Non est autem operae precium ipsis longum adhibere studium, quandoquidem non sunt apud omnes eaedem, signanturque semper, post Antiphonarum fines. In Misnia abbreuitate signantur duabus vel tribus notis, subiungitur tamen numerus toni, sicque facile dinoscitur tenor.

Assignare autem cuiuslibet toni iniciales claues, superuacaneum videtur, quandoquidem tam certae seu limitatae non sunt, nec cuilibet correspondet specialis differentia tenorum. Satis sit ergo, diligenter perspicere tenores precipuos: differentias vero figuraliter transcurrere, nihil videbitur inconueniens.

Sequuntur tenores Antiphonarum cum differentiis.

[Cochlaeus, f.Ciiiir; text: Adam primus homo, Noe secundus, Tertius Abraam, Quatuor euangelistae, Quinque libri Moysi, Sex hydriae positae, Septem scholae sunt artes, Sed octo sunt partes, Primi toni differentia prima, Secunda differentia, Tertia differentia, Quarta differentia. Quinta differentia, Tercii toni, Quatta, Quarti toni. Tettia, Quinti toni, sexti. septimi. Octaui toni. Quarta quae et peregrina dicitur.] [COCTET3 03GF]

[f.Ciiiiv] De tonorum psalmodia. Caput .VI.

Quid est psalmodia? Est psalmorum secundum tonorum tenores modulatio.

[Duplex psalmodia in marg.] Quotuplex est? Duplex. Maior et minor.

Quid est psalmodia maior? Quae solenniori notarum modulatu, principium variat et medium, clauditque finem tenore toni. Quae sunt psalmodiae maiores? Magnificat et Benedictus: Cantus inquam Mariae et Zachariae.

Quid est psalmodia minor? Quae planiori modo incedens, medium diuersificat finemque toni tenore concludit. Quae sunt minores? Omnes psalmi preter Magnificat et Benedictus.

Cantus tamen Moysi, In exitu Israhel de Aegypto, necnon Ambrosii ac Augustini canticum Te deum laudamus: a minoribus psalmodiis, longius videntur recedere, maioribusque propius accedere, licet non sub eisdem notarum modulis. De psalmodiis itaque hae notandae sunt regulae

[De psalmodiis tres regulae. Duplices pausae. in marg.] Prima. Nulla psalmodia iniciari debet in acutiori voce, quamquae principio sui Euouae noscitur competere. Tenor itaque autentici semper supra quartam a finali incipitur in quinta seu sexta. Tenor autem plagalis semper sub quinta a finali in quarta aut tertia inchoatur: vt subiectis videbitur exemplis.

Secunda. in psalmis duplici pausa consistit medium. Integra et corrupta: integra quidem quae toni formam seruat. Corrupta vero quae contra toni formam in medio eleuatur. Quae dicuntur pausae corruptae? Primo. omnes dictiones hebraicae, vt Syon Hierusalem Cedar. Secundo dictiones monasyllabae, vt me te fac. Tertio. dictiones indeclinabiles: vt Israhel.

Tertia. Quidam tonorum idem sortiuntur medium, nunquam tamen eundem finem: Sic primus et sextus eodem gaudent medio in psalmis minoribus, Eodemque principio in psalmis maioribus. Similiter secundus et octauus.

Sequuntur exempla psalmodiarum.

[Cochlaeus, f.Ciiiiv; text: Primus tonus. Dixit dominus domino meo sede a dextris meis. Credidi propter quod locutus sum, Magnificat anima mea dominum, Benedictus dominus deus Israhel, Secundus.] [COCTET3 03GF]

[f.Dir] [Cochlaeus, f.Dir; text: Magnificat anima mea dominum, Benedictus dominus deus Israhel. Tertius, Dixit dominus domino meo sede a dextris meis, Credidi propter quod locutus sum, Quartus. Quintus, Sextus. Septimus] [COCTET3 04GF]

[f.Div] [Cochlaeus, f.Div,1; text: Magnifcat anima mea dominum, Benedictus dominus deus Israhel. Octauus. Dixit dominus domino meo sede a dextris meis, Credidi propter quod locutus sum, Magnificat, Peregrinus, In exitu Israhel de Egypto, domus Iacob de populo barbaro] [COCTET3 05GF]

De tenoribus introituum Caput VII.

Quid est Introitus? Per quem sacerdos ad sacrificium intrat altaris. Celestinus Papa pro missae introitu statuit antiphonatim decantari Centum ac quinquaginta, Dauid psalmos, de quibus excepti sunt omnes Introitus regulares, Gradualia, Offertoria, et post communiones (vt scribitur quarto libro in rationali diuinorum). At Gregorius Introitum missae cum cantu ordinauit, Versumque vnum de illo psalmo retinuit qui legebatur antea.

Qui dicuntur tenores Introituum? qui finem versuum complent: quibus subscribitur Euouae. Semper designantur integri, nunquam (vt quibusdam in locis tenores psalmorum) abbreuiati. Admittunt tamen quandoque differentiarum quoque varietatem pro suauiori ac commodiori introitus repetitione.

Non tamen accipitur tonus ipsius ex fine versus, sed ex finali propria, quae stat ante versum, sequitur itaque versus tonum ipsius introitus, potius quam econtra. Cognoscitur igitur tonus introituum proprie et precipue ex finali: Consequutiue vero et tanquam per signum, dinoscitur ex melodia versuum

Sequuntur formulae versuum secundum octo tonos.

[Cochlaeus, f.Div,2; text: Prima aetate plasmati sunt Adam et Eua et positi in sede beata] [COCTET3 05GF]

[f.Diir] [Cochlaeus, f.Diir; text: Secunda aetate natauit archa diluuio passim fluente, Tentatus Abraam tertia aetate dilectum Isaac mactare probat, Quarta aetate Moyses legis tabulas accepit in monte Syna, Quinta aetate praeualuit Dauid in funda et lapide contra Goliam, Saluator noster dominus deus aetate sexta natus est in terra, Septima aetate resurgemus rationem meritorum reddituri. Octaua aetate quae carebit fine perpetua fruemur pace] [COCTET3 06GF]

De Responsoriorum versibus secundum singulos tonos, Caput Octauum,

[Responsorium. in marg.] Quid est Responsorium? Canticum ex principio repetitione et versu conflatum. Capitulo in vesperis aut lectioni in Matutinis, respondens Responsorium ad versum vsque, varium seruat in ascensu, et descensu progressum. Versus autem secundum quemlibet tonum certam seruat melodiam.

[Repetitio in marg.] Atuero repetitio sic debet disponi, vt apte post eam versus incipiatur, atque ipsa versui concinnne succedat, et in melodiae suauitate et in textus sententiaeque conformitate.

Formulae itaque versuum secundum octo tonos ex octo melodiis haberi possunt, semper [f.Diiv] quidem idem Gloria patri: Versus autem non sic omnino iidem, propter inaequalem textus longioris breuiorisve applicationem.

[Cochlaeus, f.Diiv; text: Primus tonus, Primus vt iste sonus tibi versus erit resonandus, Secundus. Ecce figura tonum tibi concinit ista secundum, Tertius, Tertius inde tonus sic quemuis tollit in altum, Quartus, Inde toni versum sic quarti volue deorsum, Quintus. Quintus et hinc versum vult quemuis tollere sursum, Sextus. Dulcior inde sonus sexti quem dat tibi versus] [COCTET3 07GF]

[f.Diiir] [Cochlaeus, f.Diiir; text: Septimus hinc versum praecunctis tollit in altum, Talibus octaui neumis tu concine versum] [COCTET3 08GF]

De reliquis Melodiarum generibus Caput Octauum,

Quae sunt Melodiarum genera in cantu ecclesiastico seu chorali? Antiphona, Responsorium, Hymni, Introitus, Graduale, Alleluia, Sequentia, aliaque adhuc nonnulla cantica, vt Offertorium Kyrie eleyson et cetera.

Quid est Antiphona? Cantilena diuinis laudibus ad creationem inserta, Varie autem interpretatur, Primo quasi ante psalmum sonans: quia secundum eius tonum melodia psalmi informatur, Secundo. Ab anti quod est contra et phonos sonus: quia psalmus secundum melos eius intonatur. Tertio. secundum Isidorum Antiphona graece est vox reciproca: quia duo chori vicissim melodiarum cantus alternant. Responsorium autem historiae respondet, vt Antiphona psalmis: de quo dictum est prius.

Quid est hymnus? Est cantus metris dei laudem complectens. Apud gentiles Orpheus. Apud christianos Hilarius Pictauiensis. Ambrosiusque Mediolanensis Episcopi hymnorum carmine floruerunt. Varia autem carminum genera admittuntur precipue, Sapphicum Iambicnm et Choriambicum: vt Vita sanctorum: Veni creator spiritus. Festum nunc celebre. De introitu dictum est antea.

Quid est Graduale? Est cantus qui epistolae responsorium dicitur. Habet enim versum, at post versum non repetitur. Nec alte debet incipi, eo quod versus altius ascendit: A gradibus autem altaris vbi olim canebatur, Graduale nominatur.

[f.Diiiv] [Alleluia. in marg.] Quid est Alleluia? Est iubilus in dei contemplationem mentem eleuans, Nam dictio est hebraica, valetque latine laudate dominum Nam allelu secundum Hieronymum est verbum imperatiui modi: yia vero vniuersale significat.

[Sequentia, Prosa in marg.] Quid est sequentia? Est canticum verba habens laudiflua, ac melodiam suauem. Dicitur igitur et prosa, propter solutam orationem. Et sequentia, quia sequitur neumam iubili seu alleluia. Eius inuentor est. Notherus Abbas Sancti Galli, et Nicolaus Papa ad missas cantari concessit. Sunt et aliae melodiarum species, quae neumis diligenter debent distingui.

[Neuma in marg.] Quid est Neuma? Est vocum seu notularum vnica respiratione congrue pronnnciandarum aggregatio. Debet autem (vt ait Guido) terminari et fieri neuma, vbi saepius et condecentius tonus ille in quo fit, poterit regulariter sortiri primordia. Designatur autem per omnes lineas in modum pausae ducta: vt hic.

[Cochlaeus, f.Diiiv; text: Alme pater Ambrosi nostras preces audi Christe exaudi nos] [COCTET3 08GF]

De modo legendi choraliter Caput .X

Quotuplex est Modus legendi Choraliter? Triplex Epistolarum Prophetarum et Collectarum.

[Gollecta in marg.] Quid est Collecta? Oratio super collectum populum facta. Eius accentus planus est semperque eiusdem quasi notae.

[Epistola. in marg.] Quid Epistola? Missiua apostolorum quam absentibus mittebant. Mitebantur et ipsi ad paerdicandum euangelium.

Idem est modus legendi epistolas et euangelia, qui pro locorum diuersitate varium habet accentum. Vbique tamen interrogatio vltimam notam eleuat in secundam, Similiter et finis vbique eleuatur. Nam in nouo testamento non terrena, sed coelestia nobis promittuntur.

[Prophetia in marg.] Quid est Prophetia? Oratio ex veteri sumpta testamento: Quis est legendi modus? Est vulgo duplex. Quidam enim virgulam in fine eleuant: quidam non: sed aequaliter tenent. Comma tamen semper per tertiam descendit, nisi fuerit dictio monasyllaba: aut hebraica aut indeclinabilis, quae eleuari desyderat, sicut et in psalmodiis contra naturam eleuatur. Interrogatio semper eleuatur. Colon vero semper per quintam deprimitur: vt hoc videtur exemplo.

[f.Diiiir] [Cochlaeus, f.Diiiir; text: Virgula, Comma, Colon, Interrogatiuum] [COCTET3 08GF]

Quomodo designantur hae sermonis distinctiones? Virgula quidem vulgo laterali quadam linea parua, Comma duobus punctis Colon vnico puncto, post quem debet sequi littera capitalis. Si tamen finalis fuerit, dicitur periodus. Interrogatiuum vero vno designatur puncto, cui curua superducitur virgula sic?

Explicit Tractatus Tertius: Sequitur Quartus de Musica Mensurali.


Previous part    Next part   



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License