Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[f.A1r] COMPENDIOLVM MVSICAE PRO INCIPIENTIBVS.

Per Magistrum Henricum Fabrum conscriptum.

AC NVNC DENVO, CVM ADDITIONE ALterius Compendioli recognitum.

[Faber, Compendiolum musicae, f.A1r] [FABCOM 01GF]

NORIBERGAE, EX OFFICINA GERLACHIANA, Per Paulum Kauffmannum. MDCXIV.

[f.A2r] OPTIMAE SPEI PVERIS, MARTINO, NICOLAO ET IOSVAE MEDLERIS, Clarissimi et Doctissimi viri, Doctoris Nicolai Medleri filiis, Magister Henricus Faber Salutem Dicit.

Recte admonet Horatius in arte Poetica de praeceptis, qualia esse debeant, cum inquit: Quicquid praecipies, esto brevis, ut cito dicta percipiant animi dociles, teneantque fideles. Quod maxime in pueris, jam artium radices primoribus labris degustantibus, observandam existimo. Nam ut infirma ipsorum ingenia praeceptionum nimia prolixitate obruuntur: ita vicissim multum ea adjuvari experientia docet, quando prima principia nude et breviter fuerunt proposita. Haec enim, quum saepissime propter brevitatem possint repeti, melius discuntur, et tenacius deinde inhaerent memoriae. Adde quod puerilis illa aetas, profectum exiguum in aliquo studio sentiens, valde delectetur, et quasi calcari addito, ad majora tanto alacrius pergat. Quare, ut pueri nostrae fidei commissi, in inferioribus classibus (majoribus enim haec praecepta copiosius tradi necesse est) ad Musicae studium invitarentur, operae precium me facturum putavi, si usitatissima quaeque canendi praecepta, eorum captui accommodata, congererem. Hanc autem meam operam vobis, optimi pueri, inscribo, ut vos quoque adhorter ad studia, quae feliciter incepistis. Deus optimus maximus ea fortunet, atque ad Reipublicae et Ecclesiae utilitatem gubernet. Bene valete, Brunsvigae, quarto Calendas Augusti, MDXLVIII.

[f.A2v] Quid est Musica?

Est bene canendi scientia.

Quotuplex est?

[Faber, Compendiolum musicae, f.A2v,1; text: Duplex, Choralis et Figuralis.] [FABCOM 01GF]

Quid est Musica Choralis?

Quae simplicem et uniformem in suis notulis servat mensuram.

Quid est Musica Figuralis?

Quae diversam figurarum quantitatem, juxta varia praescripta signa exprimit.

Quot sunt praecipua capita, quibus tyro opus habet?

[Faber, Compendiolum musicae, f.A2v,2; text: Quinque, Clavis, Vox, Cantus, Mutatio et Figura.] [FABCOM 01GF]

[f.A3r] CAPVT I. DE CLAVIBVS.

Quid est clavis?

Est vocis formandae index.

Quot sunt claves?

Viginti. Atque ex sequenti figura, quae vulgo Scala dicitur, patent.

[Faber, Compendiolum musicae, f.A3r; text: Et sunt triplices, Geminatae, Minores, Maiores, [Gamma] ut, A re, [rob] mi, C fa ut, D sol re, E la mi, F fa ut, G sol re ut, a la mi re, b fa [sqb]mi, c sol fa ut, d la sol re, e la mi, f fa ut, g sol re ut, aa la mi re, bb fa [sqb]mi, cc sol fa, dd la sol, ee la, quatuor finales, G, F, E, D] [FABCOM 01GF]

[f.A3v] Quot sunt claves signatae?

Quinque. [Gamma] ut, F fa ut, C sol fa ut, G sol re ut, et dd la sol.

Quare dicuntur signatae?

Quia hae solae in cantus exordio expresse ponuntur.

Quomodo signantur?

[Faber, Compendiolum musicae, f.A3v; text: In cantu Chorali signatur sic: In cantu vero Figurali hoc modo:] [FABCOM 02GF]

Et ponuntur omnes in linea, distantque inter se per quintam, praeter F ab [Gamma] per septimam.

CAPVT II.

DE VOCIBVS.

Quid est vox?

Est syllaba, qua clavium tenor exprimitur.

[f.A4r] Quot sunt voces?

Sex: Ut, re, mi, fa, sol, la.

Quotuplices sunt voces?

Duplices: Inferiores et superiores.

Quae sunt inferiores?

Quibus utimur, quando cantus ascendit, ut sunt: ut, re, mi.

Quae sunt superiores?

Quibus utimur, quando cantus descendit, ut sunt: la, sol, fa.

In quotuplici sunt differentia?

In triplici.

Vt, fa, dicuntur molles, quia mollem reddunt sonum. Re, sol, dicuntur naturales, quia naturalem reddunt sonum.

Mi, la, dicuntur durae, quia durum redunt sonum.

Sufficiuntne hae voces ad omnem cantum modulandum?

Ita, quia in mutationibus subinde repetuntur.

Exemplum.

[Faber, Compendiolum musicae, f.A4r; text: Fuga duorum in unisono.] [FABCOM 02GF]

[f.A4v] Aliud Exemplum.

[Faber, Compendiolum musicae, f.A4v; text: Fuga duorum in Hyperdiatessaron.] [FABCOM 02GF]

Quantum ad Choralem cantum attinet, pauca exempla subjungam, cum pueri nostri satis exerceantur in cantilenis, quarum usus in templo existit. Illique exercitio haec praecepta addi volo, eo quod utrique Musicae sunt communia.

CAPVT III.

DE CANTV.

Quid est cantus?

Est apta sex vocum musicalium digestio.

[f.A5r] Quotuplex est cantus?

Triplex. Mollis, Durus, Naturalis.

[Faber, Compendiolum musicae, f.A5r,1; text: Mollis, Durus, Naturalis, est, qui habet, ut in F, et fa in bfa[sqb]mi. ut in G, et mi in bfa[sqb]mi. ut in C, et non attingit b.] [FABCOM 03GF]

CAPVT IIII.

DE MVTATIONE.

Quid est Mutatio?

Est vocis in vocem in eadem clave unisona variatio.

Quot traduntur regulae de mutatione?

Quatuor.

Prima.

Omnis mutatio ascendendo fit per re, descendendo vero per la.

Secunda.

In cantu Naturali prorsus nulla fit mutatio, quia perpetuo in sex vocibus versatur.

Tertia.

In cantu duro mutamus tribus clavibus, scilicet, a, e, et d.

[Faber, Compendiolum musicae, f.A5r,2; text: In a et, e, d, sumimus, la descendendo. re ascendendo.] [FABCOM 03GF]

Exemplum.

[f.A5v] [Faber, Compendiolum musicae, f.A5v; text: Fuga duorum in unisono. Aliud exemplum.] [FABCOM 03GF]

Quarta Regula.

In cantu molli similiter tribus clavibus mutamus, scilicet d, g et a.

In d et a sumimus la descendendo.

In d et g sumimus re ascendendo.

[f.A6r] [Faber, Compendiolum musicae, f.A6r; text: Sequitur exemplum. Aliud exemplum] [FABCOM 03GF]

[f.A6v] CAPVT V.

DE FIGVRIS.

Quid est figura?

Est signum vocis et silentii.

Quotuplex est figura?

Duplex. Vocis et Silentii.

Quid est figura vocis?

Nota.

Quid est nota?

Est character, secundum quem vox et sonus in cantu formantur.

Quotuplices sunt notae?

Duplices. Simplices et Ligatae.

Quae dicuntur simplices?

Quae absque colligatione alterius notae ponuntur.

Quot sunt species simplicium notarum?

Octo. Quae?

[Faber, Compendiolum musicae, f.A6v; text: Maxima, Longa, Breuis, Semibreuis, Minima, Semiminima, Fusa, Semifusa, Quae tali figura pingitur, et in hoc signo [Cdim], valet tactibus, 1, 2, 4, 8, 16, tactus mensurantur] [FABCOM 04GF]

[f.A7r] Da regulas de notis simplicibus

Prima.

Idem est in notis simplicibus, cum cauda sursum vel deorsum trahitur, hoc modo: [Lv,Bvcsdx,Svcd,Mv on staff4]

Secunda.

Punctus a tergo notulis asscriptus, dimidio eas valore adhuc auges, ut: [Mv,pt,Lv,pt,Bv,pt,Sv,pt,Svcd,pt on staff5]

Tertia.

Sub nota colorata duae virgulae posita, eam albam esse demonstrant.

[Faber, Compendiolum musicae, f.A7r,1] [FABCOM 04GF]

Quarta. Hoc signum [signa] supra vel infra notas scriptum, indicat locum, ubi in fugis sequens vox incipiat et desinat.

Quinta.

Figura duabus descripta caudis, nullam habere putatur, ut: [Bvcsdxcddx,Fv]

Item, quando virgula per caudam ducitur, ut:

[Faber, Compendiolum musicae, f.A7r,2] [FABCOM 04GF]

Sequitur exemplum.

[f.A7v] Exemplum simplicium Figurarum.

[Faber, Compendiolum musicae, f.A7v; text: Primus Cantus. Secundus Cantus.] [FABCOM 05GF]

[f.A8r] [Faber, Compendiolum musicae, f.A8r] [FABCOM 05GF]

[f.A8v] Ut tyrones in his notarum figuris melius exerceantur, addam adhuc duo exempla, in quibus dum voces ex una canunt. Nam eiusmodi concentus, meo quidem judicio, incipientibus optime convenit. Rudiores enim, cum ita aliorum ductum sectantur, simul poterunt moneri, quomodo sit cantandum.

[Faber, Compendiolum musicae, f.A8v] [FABCOM 06GF]

[f.B1r] [Faber, Compendiolum musicae, f.B1r] [FABCOM 06GF]

[f.B1v] [Faber, Compendiolum musicae, f.B1v] [FABCOM 07GF]

[f.B2r] [Faber, Compendiolum musicae, f.B2r] [FABCOM 07GF]

[f.B2v] Quae dicuntur Ligatae?

Cum duae vel plures simplices notae per virgulam in dextra vel sinistra parte conjunguntur, Atque communiter ligaturae vocantur.

Quotuplex est Ligatura?

Duplex. Recta et Obliqua.

Quae est Recta?

Cuius notae quadrato pinguntur corpore, ut: [Lig3vdd,Lig2vcssnd on staff5]

Quae dicitur obliqua?

Quando notulae oblongo et transverso corpore scribuntur, ut: [Lig2vod,Lig2voa,Lig2vod,Lig2voa on staff5]

Quot sunt notae ligabiles?

Quatuor:

Maxima, Longa, Brevis, Semibrevis.

Quotuplices sunt?

Triplices:

Initiales, Mediae et Finales.

[f.B3r] Quae dicitur initialis?

Prima nota ligaturae.

Quae dicitur finalis?

Ultima nota ligaturae.

Quae dicitur media?

Quaelibet nota, inter primam et ultimam posita.

Quot traduntur regulae de initialibus?

Quatuor.

Prima Regula.

Prima carens cauda longa est pendente secunda.

[Lig2vd,Lig2vod on staff5]

Secunda. Prima carens cauda brevis est scandente secunda.

[Lig2va,Lig2voa on staff5]

Tertia.

Estque brevis caudam si leva parte remittit.

[Lig2vcdsnd,Lig2vcdsnod,Lig2vcdsnd on staff5]

[f.B3v] Quarta.

Semibrevis fertur, sursum si duxerit illam, una cum proxima sequente.

[Lig2vcssnd,Lig2vcssnod,Lig2vcssna,Lig2vcssnoa on staff5]

Quot traduntur regulae de mediis?

Una tantum.

Quae?

Quaelibet e medio brevis est, una excipienda. Scilicet, Sequens initialem, quae in sinistro latere caudam sursum protendit.

[Lig9vaaoddadoad on staff5]

Exceptio.

[Lig3vcssndd,Lig3vcssnoda,Lig3vcssnad on staff5]

De finalibus quot traduntur regulae?

Tres.

Prima.

Ultima conscendens brevis est quaecunque ligata.

[Lig3vaa,Lig3vcdsndoa,Lig3vcssnaa on staff5]

[f.B4r] Secunda.

Ultima dependens quadrangula sit tibi longa.

[Lig3vcssndd,Lig3vdd on staff5]

Tertia.

Est obliqua brevis semper finalis habenda.

[Lig2voa,Lig2vod,Lig2voa,Lig2vod on staff5]

Habent ne hae regulae exceptionem?

Ita.

Excipitur caudam tollens ex parte sinistra.

[Lig2vcssnd,Lig2vcssnod,Lig2vcssnoa,Lig2vcssna on staff5]

[f.B4v] Exemplum de Ligaturis.

[Faber, Compendiolum musicae, f.B4v; text: Primus Cantus. Secundus Cantus.] [FABCOM 08GF]

[f.B5r] [Faber, Compendiolum musicae, f. B5r] [FABCOM 08GF]

[f.B5v] Aliud exemplum trium vocum.

[Faber, Compendiolum musicae, f.B5v, text: Fuga in Epidiapente] [FABCOM 09GF]

[f B6r] Infima vox.

[Faber, Compendiolum musicae, f.B6r] [FABCOM 09GF]

[f.B6v] Quae dicitur figura silentii?

Pausa.

Quid est pausa?

Est taciturnitatis signum, tempus silentio mensurans.

Quot sunt pausae, quae praedictis notulis correspondent?

Septem.

Quia singulae notae, praeter Maximam, suas habent pausas, quibus valore conveniunt.

[Faber, Compendiolum musicae, f.B6v; text: Hac pausa, equivalet] [FABCOM 10GF]

[f.B7r] Regula.

Posteriores dua pausa, propter nimiam velocitatem, raro usurpantur.

Suntne et aliae Pausae?

Sunt. Sed in cantu communi nullum habent usum. Ideo non est opus, eas hoc loco recensere, cum tantum vulgaria canendi praecepta tradere voluimus. Obiter autem observent pueri, generalem pausam dici: quando hemicyclus cum puncto supra notas scribitur, hoc modo, atque cessationem omnibus vocibus indicit.

[Faber, Compendiolum musicae, f.B7r] [FABCOM 10GF]

Sequitur Exemplum de Pausis.

[f.B7v] [Faber, Compendiolum musicae, f.B7v; text: Primus Cantus. Secundus Cantus.] [FABCOM 11GF]

[f.B8r] [Faber, Compendiolum musicae, f.B8r; text: Tertius Cantus.] [FABCOM 11GF]

[f.B8v] Haec communiora Musices praecepta pro compendio sufficere tyronibus arbitror, si tantum frequens exercitium accesserit. Sed hoc fidelibus committo praeceptoribus, qui, ut exerceantur pueri, plura exempla addere possunt, praesertim cum sint excusae duarum vocum cantilenae, ex quibus faciliores non incommode incipientibus proponentur. Bene vale, amice Lector, et hanc nostram operam boni consule.

[Faber, Compendiolum musicae, f.B8v] [FABCOM 12GF]

[f.C1r] BREVISSIMA RVDIMENTA MVSICAE PRO INCIPIENTIBVS.

[Faber, Compendiolum musicae, f.C1r] [FABCOM 12GF]

[f.C1v] Quid est Musica?

Est certa cantandi scientia.

Quotuplex est Musica?

[Faber, Compendiolum musicae, f.C1v,1; text: Duplex. Choralis et Figuralis.] [FABCOM 12GF]

Quid est Musica Choralis?

Est plana, et quae simplicibus notis constat.

Quare dicitur Choralis?

Quia usus eius quotidie in Choro est.

Quid est Musica Figuralis?

Quae figuratis notis, variis figuris et signis constat.

Quot sunt figurae notarum?

[Faber, Compendiolum musicae, f.C1v,2; text: Octo, Maxima, Longa, Brevis, Semibrevis, Minima, Semiminima, Fusa, Semifusa. Quomodo signantur? Quid valent? 8, 4, 2, 1, 16, Tactus, Vnum tactum] [FABCOM 12GF]

[f.C2r] Quot sunt pausae communes?

Quatuor.

[Faber, Compendiolum musicae, f.C2r,1; text: Longa. Brevis. Semibrevis. Minima.] [FABCOM 12GF]

Quot sunt voces in Musica?

Sex.

[Faber, Compendiolum musicae, f.C2r,2; text: Quae? la, sol, fa, mi, re, ut] [FABCOM 12GF]

Quot sunt superiores?

Tres.

[Faber, Compendiolum musicae, f.C2r,3; text: Quae? la, sol, fa] [FABCOM 12GF]

Quare dicuntur superiores?

Quia ipsis descendendo utimur in mutatione.

[f.C2v] Quot sunt inferiores?

Tres.

[Faber, Compendiolum musicae, f.C2v,1; text: Quae? mi, re, ut] [FABCOM 13GF]

Quare dicuntur inferiores?

Quia illis ascendendo utimur.

Quotuplex est cantus?

[Faber, Compendiolum musicae, f.C2v,2; text: Triplex. Naturalis, bduralis, bmollaris.] [FABCOM 13GF]

Quid est cantus naturalis?

Qui nullum bfa[sqb]mi attingit.

Quid est cantus bduralis?

Est quando mi in bfa[sqb]mi canitur, quod fit, ubi b non signatur.

Quid est cantus bmollaris?

Quando fa in bfa[sqb]mi canitur, quod fit ubi b signatur.

[f.C3r] Quot sunt claves in Musica?

Viginti.

[Faber, Compendiolum musicae, f.C3r; text: [Gamma] ut, A re, B mi, C fa ut, D sol re, E la mi, F fa ut, G sol re ut, a la mi re, b fa [sqb] mi, c sol fa ut, d la sol re, e la mi, f fa ut, g sol re ut, aa la mi re, bb fa [sqb] mi, cc sol fa, dd la sol, ee la, Geminatae sive excellentes, Minores sive acutae, Finales, Majores sive graves, dicuntur.] [FABCOM 13GF]

[f.C3v] Quot sunt claves signatae?

Quinque. Quae?

[Gamma] ut, F fa ut, C sol fa ut, G sol re ut, et dd la sol.

Quomodo signantur?

[Faber, Compendiolum musicae, f.C3v,1; text: In cantu Chorali signantur sic, In cantu vero Figurali hoc modo:] [FABCOM 14GF]

Quot sunt notae ligabiles?

[Faber, Compendiolum musicae, f.C3v,2; text: Quatuor. Maxima. Longa. Brevis. Semibrevis.] [FABCOM 14GF]

Quomodo ligatur Maxima?

[Faber, Compendiolum musicae, f.C3v,3; text: In Principio, Medio, Fine sic] [FABCOM 14GF]

[f.C4r] Quomodo ligatur longa?

[Faber, Compendiolum musicae, f.C4r,1; text: In principio sic: In medio sic: In fine sic:] [FABCOM 14GF]

Quomodo ligatur brevis?

[Faber, Compendiolum musicae, f.C4r,2; text: In principio sic: In medio sic: In fine sic:] [FABCOM 14GF]

Quomodo ligatur semibrevis?

[Faber, Compendiolum musicae, f.C4r,3; text: In principio sic: In medio sic: In fine sic:] [FABCOM 14GF]

FINIS.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2018
Creative Commons Attribution License