Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[f.Air] Modus regulariter accentuandi lectiones Matutinales, prophetias necnon epistolas et euangelia.

AD LECTOREM.

Si quid in hoc vicij, cernas pugnare libello

Emendare velis lector amice rogo.

Siue itidem excuses si qua ratione valebis

Nec tentes rabidi, rodere more canis

Penses quod nihil est ex omni parte beatum

Quodque error cunctis accidit ingenijs

Nunc valeas felix, et longos viuito in annos

Et superes Phrygios Nestoreosque dies

CONTRA INVIDVM

Qui ducis vultus et non legis ista libenter

Omnibns inuideas liuide nemo tibi,

Vt gallus reprobat gemmam vel talpa lucernam

Sic delirus homo nobile dogma fugit.

[f.Aiv] CVm regularis debitaque pronunciatio vniuscuiusque vocis (que finis grammatice prosodia nuncupatur) vtilitatis permagne (nedum in accentuatione lectionum quarumcunque ecclesiasticarum, verumetiam in cuiusuis sententiae expressione) esse dinoscitur, vt id ferme latine lingue interpraetes edocuerunt et scripsisse liquide dinoscuntur, praesertim ipse Priscianus author omnium grammaticorum quammaximus, Ioannesque Ianuensis Catholicon identidem, nonminus pernecessarium et comodum esse persuasit. Singularius tamen quae dico cuiuis clerico ad cultum ordinato diuinum, haec scientia accentuandi est quamvtilissima, et summe oportuna. Quare cauendum est, ne negligentius contrahatur, sed priuata diligentissimae cura perquiratur. Quocirca vt quisque clausule competens exitus sonorositatis habeatur, inprimis scitu dignum est, quid sit accentus.

Accentus secundum Ioannem Ianuensem in Catholicone diffinitur sic, est regularis modulatio vocis facta in pronunciatione significatiua, ptincipaliter adiacens prime syllabe. Vel sic, est certa lex siue regula, ad eleuandam vel deprimendam syllabam vniuscuiusque particule orationis. Et dicitur ab ad et cantus, d mutata in c, et a in e, quasi ad cantum, siue iuxta cantum situs. Et est duplex Regularis videlicet et Irregularis. Regularis est quando dictio accentuatur secundum regulas artis grammatice prosodiam concernentes vt huius dictionis dominus primam producendo, et reliquas duas grauando. Irregularis per oppositum. Sed quia dictum est in dictione modulatio vocis, Vnde modulatio est triplex. Metrica, Mellica et Prosaica.

Metrica est quae fit in carminibus poetarum.

Mellica est quae attenditur in cantilenis, carminibus siue tropis.

Prosaica est quae in oratione soluta attenditur, secundum regulas datas ex Prosodia, quae nostri est propositi, principaliter adiacens vni sillabe, ad innuendum quod accentus predominans principaliter predominatur vni syllabe in quam cadit, et inest ei tanquam subiecto proprio in quo est, licet ex consequenti dictioni adiudicatur illius syllabe tanquam illi in quo demonstratur, vt dicit Priscianus in libro de accentibus.

[f.Aijr] [Felstin, Modus regulariter accentuandi, f.Aijr; text: Accentus est quadruplex. Grauis Est qui tantum deprimitur, et non eleuatur. Et causatur dupliciter. Primo quando fit depressio syllabe ab accentu predominante in terciam, vt fit in subdistinctione, et hoc tantum in bissyllabis et pollisyllabis, in dissyllabis semper secunda deprimitur vt hic, dicit deus vester. In pollisyllabis vero habentibus penultimam longam vltima deprimitur. deum amate. In habentibus autem penultimam breuem eadem penultima deprimitur, vt hic, dicit dominus. Secundo quando fit saltus a syllaba super quam cadit predominans accentus in quintam et hoc tam in longa quam in breui, Exemplum de longa. celum et terram. de breui exemplum, et ait dominus, Acutus Est qui deprimitur et rursus leuatur vt quando fit eleuatio de vna in terciam, et hoc in subdistinctione in dictionibus monosyllabis hebraicis et barbaricis. exemplum, dixit autem deus ad Abraam, vt descenderet. Exemplum de monosyllabis, fecerunt me. Et hoc in subdistinctione tantum, quantum in plena distinctione moderatum capiunt accentum vt dicetur inferius. Moderatus Est participans naturam grauis et acuti et est quando fit depressio in tertiam et in secundam leuatio et talis fit in dictionibns monosyllabis barbaricis, hebraicis, in plena distinctione, seu in fine particule clausule positis, vt hic.] [FELMOD 01GF]

[f.Aijv] [Felstin, Modus regulariter accentuandi, f.Aijv,1; text: et in puluerem reduces me, dixit dominus ad Moysen. Circumflexus, Est qui incipiens a graui tandem in altum tollitur et postremo rursus deprimitur. Et est quando tercia syllaba a fine alicuius clausule deprimitur in quartam et penultima leuatur in secundam et rursus vltima deprimitur in terciam. Et hoc in illis quae penultimam habent longam vt hic. Passio domini nostri Iesu Christi secundum Lucam.] [FELMOD 02GF]

In his vero quae sui penultimam habent breuem, quarta ipsorum deprimitur tercia leuatur, et penultima cum antepenultima iterum deijcitur vt hic.

[Felstin, Modus regulariter accentuandi, f.Aijv,2; text: Iube domine benedicere.] [FELMOD 02GF]

Sed iste iam cesstt ab vsu nostro quamuis tamen adhuc nonnulli eo vtuntur vt religiosi et in passione.

Capitulum primum de pronunciatione lectionum.

[Felstin, Modus regulariter accentuandi, f.Aijv,3; text: Omnis clausula lectionum, Monosyllabam et hoc dupliciter, aut enim talis monosyllaba ponitur. In fine orationis siue clausule nondum totaliter completae quo ad perfectionem, sicut communiter fit in subdistinctionibus, et tunc talis dictio monosyllaba acuto accentu est pronuncianda vt patet in his et in similibus exemplis vt, Manus tue domine fecerunt me, infernus domus mea est, In fine orationis siue sententie totaliter complete vt fit in plena distinctione, et tunc talis monosillaba moderato accentu pronuncianda est vt, numerns mensium apud te est, et exaudisti me, Excipiuntur tamen dictiones encletice, scilicet, que, ne, ue, quae non moderato sed graui accentu proferuntur vt hic, dixit que, putasne, dominusue. Disyllabam, et tunc accentus principalis sempet cadit supra primam syllabam illius dictionis] [FELMOD 02GF]

[f.Aiijr] [Felstin, Modus regulariter accentuandi, f.Aiijr; text: lectionum matutinalium ac propheciarum aut terminantur in dictionem dissyllabe siue ipsa sit longa, siue breuis. de longa, filius datus est nobis, et subito probas illum. breuis, spiritus domini ferebatur snper aquas, Pollisyllabam et hoc dupliciter aut enim talis habet penultimam Longam et tunc accentus predominans eandem occupat vt hic, populus meus non intellexit, pedum meorum considerasti, Breuem et tunc accentus predominans cadit super antepenultimam siue ipsa sit longa siue breuis, exemplum de longa. nunquam in eodem statu permanet, porriges dexteram, inuocantem exaudiuit dominus. Dictiones barbarice hebraice quo admodum accentuandi grauantur dupliciter. Aut enim sunt declinabiles secundum formam dictionum latinarum, et sic subiacent regulis accentuum datis de dictionibus latinis, exempli gracia. proles Dauidis. fugiamus Israhelem. inclita, archangelum Gabrielem, aut sunt indeclinabiles et hoc dupliciter. Vel ponuntur in fine clausule nondum totaliter completae, et sic acuto accentu sunt proferende vt, dominus deus Israhel custodite vias meas. Vel ponuntur in fine orationis siue clausule totaliter completae, et tunc moderato accentu sunt pronunciande, precise sicut de monosyllabis dictum est, vt hic: Abraam habitauit in terra Canaan] [FELMOD 03GF]

[f.Aiijv] Conclusiones vero finales propheciarum et tenebrosarum matutinarum et vigiliarum quartam differentiam septimi toni imitantur.

[Felstin, Modus regulariter accentuandi, f.Aiijv,1; text: dicit dominus omnipotens.] [FELMOD 04GF]

Lectiones vero matutinales graui accentu concluduntur, habendus tamen est respectus, si in pollisyllabas desinant. Si enim tales penultimam habent longam, supra eandem capiunt accentum predominantem vt:

[Felstin, Modus regulariter accentuandi, f.Aiijv,2; text: Tu autem domine nostri miserere.] [FELMOD 04GF]

Si vero talis pollisyllaba penultimam habeat breuem tunc accentus predominans cadit super antepenultimam vt:

[Felstin, Modus regulariter accentuandi, f.Aiijv,3; text: Conuertimini ad me et salui eritis.] [FELMOD 04GF]

Et eodem modo etiam inchoantur

[Felstin, Modus regulariter accentuandi, f.Aiijv,4; text: Iube domine benedicere.] [FELMOD 04GF]

Capitulum secundum, de pronunciatione epistolarum.

Omnis clausula epistolarum aut terminatur in dictionem monosyllabam, aut disyllabam, aut trisyllabam, aut tetrasyllabam, aut plusquam tetrasyllabam. Si terminatur in

[Felstin, Modus regulariter accentuandi, f.Aiijv,5; text: Monosyllabam et hoc dupliciter aut In vnam et hoc dupliciter aut eam precedit dictio Dissyllaba et tunc prima illius disyllabe eleuatur, siue sit longa siue breuis de longa exemplum, scriptum est, mendax est, de breui exemplum, non querit quae sua sunt, mea est, Pollisyllaba et sic talis si habet penultimam longam ipsam erigit vt hic, nomen eius Ioannes est. Si vero habuerit breuem penultimam tunc antepenultimam sui eleuat, vt, deus charitas est, In duas, et sic tripliciter aut enim ipsam precedit dictio, Monosyllaba et tunc eadem tercia debet eleuari nisi sit encletica quia talis deprimitur, syllaba immediate precedente erecta, exemplum primi, gratia dei sum id quod sum aduersus huiusmodi non est lex] [FELMOD 04GF]

[f.Aiiijr] [Felstin, Modus regulariter accentuandi, f.Aiiijr; text: exemplum secundi precedentis, dixitque hoc rex, mandatque hoc lex. Dissyllaba, et sic eius prima eleuatur, siue sit longa vt hic. predica verbum istud et dic, et affer ad me, siue sit breuis vt hic, filius dei est hic, Pollisyllaba et sic dupliciter aut habet penultimam, Longam et sic eam eleuat vt hic, finis illorum mors est, volui venire ad vos, Breuem et tunc antepenultimam erigit vt hic. dixit dominus ad me, Dissyllabam et hoc tripliciter aut enim eam precedit dictio, Monosyllaba, et sic eadem eleuatur, nisi sit encletica, quia talis semper deprimitur syllaba immediate precedente erecta, exemplum, quoniam deus erat cum illo, exemplum secundi, dixitque matri, dixitque eis. Dissyllaba et sic prima eius eleuatur, siue sit longa, vt hic: habetis formam nostram, quoniam dixit eis, siue breuis vt hic, et inuestigabiles vie eius, apperiens os suum dixit. Pollisyllaba, et sic dupliciter aut enim talis habet penultimam Longam et sic eandem eleuat vt hic, in honore dei, baptisati sumus, Breuem et tunc antepenultimam eleuat vt hic. sufficit tibi gratia mea, transiliens colles, in auribus meis.] [FELMOD 05GF]

[f.Aiiijv] [Felstin, Modus regulariter accentuandi, f.Aiiijv; text: Trisyllabam, et hoc dupliciter, quia vel talis habet penultimam Longam et hoc tripliciter aut enim talem trissillabam precedit dictio Monosyllaba et sic eadem eleuatur, nisi sit encletica, quia tunc deorsum pellitur syllaba immediate precedente errecta, exemplum primi, spe gaudens. exemplum secundi, viditque sedentem, Dissyllaba, et tunc vltima eleuatur vt hic, ipsum audite. Quamuis secundum vsum prima dissyllabe leuatur vt hic. pacem habentes. Pollisyllaba et tunc talis siue habuerit longam siue breuem vltimam sui eleuat capite trissyllabe depresso vt hic et orantes dixerunt. Vsus tamen nonnullarum ecclesiarum habet, quod si huiusmodi pollisyllaba precedens trissyllabam, fuerit ex penultima longa tunc eandem eleuat. Si vero ex penultima breui, tunc antepenultimam sui eleuat, exemplum primi. dixerunt euntes, dei ordinationi resistit, exemplum secundi. in domino cantabo, interpretatio sermonum, hereditate domini morabor. Breuem et sic tripliciter aut enim eam precedit dictio, Monosyllaba et sic dupliciter, Vna tantum, et tunc vltima syllaba dictionis immediate precedentis eleuatur regulariter vt hic, non littera sed spiritu per quem fecit et secula qui operatur omnia in omnibus, Duplex et tunc prima earum eleuatur, nisi sit encletica. exemplum primi. qui natus est ex spiritu.] [FELMOD 06GF]

[f.Avr] [Felstin, Modus regulariter accentuandi, f.Avr; text: Exemplum secundi precedentis. surrexitque et abijt. Dissyllaba, et tunc talis primam sui eleuat vt hic. in falsis fratribus. Pollisyllaba, et tunc si talis habet penultimam longam ipsam eleuat vt hic. dedit illi coronam glorie, Si vero habuerit penultimam breuem, tunc antepenultimam sui erigit, vt hic. pro fratribus animas ponere, demum appostolis omnibus, Tetrasyllabam et hoc dupliciter aut enim talis habet penultimam Longam et tunc prima illius tetrasyllabe eleuatur, siue sit longa siue breuis vt hic. in hoc verbo instauratur, Istud tamen scitu non indignum, quod si talis tetrasyllaba habuerit penultimam longam, et antepenultimam breuem, id est illam syllabam quae sequitur accentum predominantem, tunc non abusiue quinta eleuatur, hoc est illa syllaba quae immediate precedit illam tetrasyllabam vt hic. cum sitis ipsi sapientes, quaecumque vultis illa faciatis, Breuem et hoc fit tripliciter aut enim ipsam praecedit dictio, Monosyllaba, et tunc talis eleuatur nisi sit encletica, quia talis deprimitur. Exemplum primi. quam cum credidimus, exemplum secundi. dixitque militibus. Disyllaba et tunc vltima eius eleuatur vt, semite eius pacifice, Licet prima talis dissyllabe eleuetur primus tamen modus est conuenientior, Pollisyllaba et tunc quelibet talis tandem sui eleuat capite tetrasyllabe depresso: ordinem Melchisedech] [FELMOD 07GF]

[f.Avv] Nonulli vero vsum potius quam artem respicientes penultimam huius pollisyllabe si est longa eleuare solent, vt hic.

[Felstin, Modus regulariter accentuandi, f.Avv,1; text: in tesauris pecunie] [FELMOD 08GF]

Si vero sit de penultima breui, tunc antepenultimam eriguut. Primus tamen modus est regularior, et conuenientior quare magis tenendus, posterior vero vt abusiuus vittandus:

[Felstin, Modus regulariter accentuandi, f.Avv,2; text: discretio spirituum.] [FELMOD 08GF]

[Felstin, Modus regulariter accentuandi, f.Avv,3; text: Plusquam tetrasyllabam et hoc dupliciter, aut enim talis habet penultimam Longam et tunc illam syllabam quae precedit antepenultimam, hoc est quartam a fine eleuat, siue talis sit longa, vt hic, In tempore visitationis. dilectio sine simulatione. siue breuis, ad vtilitatem. in hilaritate. Conuenientius tamen est vt talis syllaba quarta si est breuis deprimatur et quinta eleuetur vt hic, in manu mediatoris, seruus sapientie. morientium, Breuem. et tunc si quinta syllaba a fine sit longa ipsam eleuat vt hic, vt non conturbemini, vicissitudinis obumbratio. Si vero quinta sillaba a fine fuerit breuis tunc sexta est leuanda vt hic. facta est reconciliatio, per similitudinem.] [FELMOD 08GF]

Capitulum tercium de pronuntiatione euangeliorum.

Omnis clausula sacri euangelij aut terminatur in dictionem monosyllabam, dissyllabam, trisyllabam, plusquam trisyllabam.

[Felstin, Modus regulariter accentuandi, f.Avv,4; text: Si in monosyllabam et hoc tripliciter aut enim precedit eam dictio Monosyllaba, et tunc hec ipsa monosyllaba precedens deprimitur regulariter quacumque alia dictione sibi anteposita vt in his patet exemplis. quia pater maior me est, vado et venio ad vos, et pater in me est] [FELMOD 08GF]

Si autem monosyllabas tales in fine clausule positas, encletica antecesserit, tunc eadem deprimitur vt hic.

[f.Avir] Exemplum de encletica

[Felstin, Modus regulariter accentuandi, f.Avir,1; text: mandatque haec lex, vsque adhuc.] [FELMOD 09GF]

Dissyllaba et tunc vltima illius dissyllabe monosyllabam precedentis deprimitur. vt,

[Felstin, Modus regulariter accentuandi, f.Avir,2; text: et ipse viuet propter me, gaudium vestrum plenum sit.] [FELMOD 09GF]

Potest tamen non abusiue prima talis dissyllabe deprimi vt

[Felstin, Modus regulariter accentuandi, f.Avir,3; text: quia ego sum, ego mitto vos.] [FELMOD 09GF]

[Felstin, Modus regulariter accentuandi, f.Avir,4; text: Pollisyllaba et sic dupliciter aut enim habet talis penultimam longam aut breuem. Longam et tunc vltimam sui deprimit. Arti enim nihil repugnaret, si penultima talis pollisyllabe detrudatur capite eiusdem erecto. exemplum primi, ille probatus est, quia propheta est, Exemplum secundi: pater vester perfectus est, nomen eius Ioannes est, Breuem, et tunc eadem pariter cum vltima deprimitur vt hic. dixit dominus haec. pater meus agricola est. Dissyllabam, et sic tripliciter aut aut enim eam precedit dictio Monosyllaba, et tunc talis deprimitur secundum vsum vt hic, dixit Martha ad Iesum, opera tua quae facis. Poterit tamen etiam talis disyllaba finalis, quam monosyllaba precedit caput suum grauare vt hic. qui ait. Nisi talis monosyllaba fuerit encletica, quae semper deprimitur vt hic. dixitque illi. Dissyllaba et sic semper vltima dissyllabe precedentis deprimitur, siue fit longa siue breuis, filius tuus viuit gaudio magno valde, Pollisyllaba et hoc dupliciter aut enim habet penultimam Longam et tunc vltima eiusdem pollisyllabe deprimitur vt hic. fili dauid miserere mei, et venimus cum mueribus adorare eum, Breuem et cetera vt infra.] [FELMOD 09GF]

[f.Aviv] Breuem, et tunc talis penultima breuis pariter cum vltima deprimitur vt hic.

[Felstin, Modus regulariter accentuandi, f.Aviv,1; text: dixit Iesus discipulis suis, timentibus eum. misericordie sue.] [FELMOD 10GF]

[Felstin, Modus regulariter accentuandi, f.Aviv,2; text: Trisyllabam, et hoc dupliciter aut enim talis habet penultimam Longam, et sic semper prima talis trisyllabe deprimitur, quacumque dictione preter encleticam precedente vt hic. sicut dictum est per prophetam. caput Ioannis baptiste. ipsum audite. Breuem et sic tripliciter aut enim ipsam precedit dictio, Monosillaba, et tunc talis monosyllaba semper deprimitur vt hic. dixit Maria ad angelum, et clausa est ianua, domine vt videam, Dissyllaba, et tunc vltima eius depellitur vt hic, nisi videret christum dominum, illi soli seruies. Pollisyllaba, et tunc talis si habet penultimam longam vltimam sui deprimit vt, frater meus non fuisset mortuus, sine me nihil potestis facere. Si vero talis pollisyllaba precedens habuerit penultimam breuem, tunc eius penultima cum vltima detruduntur, vt hic, propter filium hominis. in nomine domini, Plusquam trissyllabam et hoc dupliciter aut enim, Longam; et tunc talis antepenultimam sui cum sequentibus deprimit vt hic, et turbis iudeorum, omnes generationes. Breuem et tunc et cetera.] [FELMOD 10GF]

[f.Avijr] [Felstin, Modus regulariter accentuandi, f.Avijr; text: talis habet penultimam Breuem et tunc illam syllabam deprimit quae precedit antepenultimam hoc est quartam a fine sui vt hic. benedicta tu in mulieribus, ite ostendite vos sacerdotibus, circa frequens ministerium. Dictiones Barbarice et Grece si ponuntur. In epistolis et sic considerantur dupliciter aut enim sunt. Declinabiles, et sic etiam secundum regulas de latinis dictionibus superius datas accentuantur vt hic, dixit dominus Isaie, et dic Ezechie, nomine Ananias, precepit deus Israheli. Indeclinabiles et sic quotquot syllabarum fuerint semper penultima earum detruditur vt hic, dixit Abraam, per prophetam Iohel, venit in Bethleem, Si autem tales in clausula epistolari precedant immediate dictiones latinas disyllabas in fine clausule positas, tunc talium dictionum barbaricarum eleuatur vltima, dictionis finalis latine depressa vt, ad Achas dicens, abba pater, In euangelijs et sic considerande sunt dupliciter aut enim sunt Declinabiles, iuxta formam dictionum latinarum, et sic etiam accentui de latinis dictionibus dato subiacent, vt in his exemplis, dixit angelus Marie. secundum Ioannem, dixit dominus Petro. Indeclinabiles, et hoc dupliciter, aut enim sunt, Disyllabe tunc caput sui grauant vt hic: in Bethleem Iude, nomine Emaus, genuit Aram, de tribu Aser, genuit Achas, in ciuitate Dauid, genuit Salmon, genuit Iacob, genuit Iesse. Pollisyllabe et cetera.] [FELMOD 11GF]

[f.Avijv] Pollisyllabe et tunc penultimam sui deprimunt syllaba immediate precedente sursum pro tracta, vt in his exemplis:

[Felstin, Modus regulariter accentuandi, f.Avijv,1; text: in ciuitate Nazaret, infirmabatur Cafarnaum, secus stagnum Genezaret. nomen eius Elizabet. perambulabat Iericho. genuit Salatiel, genuit Zorobabel, genuit Eleazar, genuit Isaac, genuit Iozaphat.] [FELMOD 12GF]

Orationum vero interrogatiuarum, siue ponuntur in lectionibus matutinalibus siue in prophetijs, siue in epistolis aut in euangelijs semper sunt acuto accentu pronunciande, de quibus per ordinem exempla patebunt, ex primo de lectionibus matutinalibus et prophecijs.

De lectionibus exemplum

[Felstin, Modus regulariter accentuandi, f.Avijv,2; text: Indica mihi cur me ita iudices, Quare hoc fecisti, quid tu vides Ieremia, quid vis fili mi, quid faciam tibi o custos hominum.] [FELMOD 12GF]

De epistolis

[Felstin, Modus regulariter accentuandi, f.Avijv,3; text: quis enim cognouit sensum domini, quid statis aspicientes in celum. dic mihi quid habes in domo tua. Saule Saule quid me persequeris.] [FELMOD 12GF]

De euangelijs

[Felstin, Modus regulariter accentuandi, f.Avijv,4; text: vbi est qui natus est rex Iudeorum, quis reuoluet nobis lapidem ab hostio monumenti, quantum debes domino meo, quid hoc audio de te. Simon diligis me plus his, vt veniat mater domini mei ad me. Aliud exemplum, quoniam possunt hec fieri, rabi vbi habitas, quis es tu domine, an de aliquo alio, quis est qui loquitur blasphemiam, an dicere surge et ambula, qualis est hic, quomodo legis. quem queris, quem queritis, quid fecisti, propheta es tu, tu quis es. quid facitis, quis peccauit, helias es tu, quid petam.] [FELMOD 12GF]

Similiter de clausulis responsiuis et relatiuis indicandum est quia videlicet tales etiam finem sui non sum acuunt vt patet in his exemplis

[Felstin, Modus regulariter accentuandi, f.Avijv,5; text: non sum, etiam. non. septem, es tu, possumus. quae. nescio] [FELMOD 12GF]

[f.Aviijr] Tituli super accentuationem epistolarum beati Pauli.

[Felstin, Modus regulariter accentuandi, f.Aviijr,1; text: Lectio epistole beati Pauli apostoli ad Romanos, ad Corinthios, ad Hebreos, ad Philipenles, ad Galatas. ad Thessalonicenes. ad Thitum. Colossenses. Titulus sapientie, Lectio libri sapientie, Lectio epistole beati Ioannis apostoli, Lectio epistole beati Petri apostoli. Lectio epistole beati Iacobi apostoli. Lectio Isaie prophete, Lectio Iohelis prophete, Lectio libri regum, Danielis prophete Machabeorum. Titulus libri Apocalipsis. Lectio libri Hester, Lectio libri Apocalipsis beati Ioannis apostoli] [FELMOD 13GF]

De conclusione epistolarum

Conclusio regulariter debet fieri ad minimum in quinta, sexta septima, ad maximum vero in octaua. nona, et non excedere debet nonarium numerum.

Exempla:

[Felstin, Modus regulariter accentuandi, f.Aviijr,2; text: sed induimini dominum Iesum christum. Vel sic. et in plenum sanctorum detentio mea. Ipsi honor et gloria in secula seculorum amen.] [FELMOD 13GF]

[f.Aviijv] Tituli sacri euangelij.

[Felstin, Modus regulariter accentuandi, f.Aviijv,1; text: Sequentia sancti euangelij secundum Matheum, Ioannem, Sequentia sancti euangelij secundum Marcum, Lucam.] [FELMOD 14GF]

Initia euangeliorum.

[Felstin, Modus regulariter accentuandi, f.Aviijv,2; text: Initium sancti euangelij secundum Lucam, secundum Marcum, secundum Matheum, Ioannem] [FELMOD 14GF]

De conclusione euangeliorum

Conclusio euangelij in longa naturaliter sillaba debet fieri aut monosyllaba, et etiam ad minimum in quinta, sexta, ad maximum vero in octaua et nona. vt in exemplis

[Felstin, Modus regulariter accentuandi, f.Aviijv,3; text: Beati qui audiunt verbum dei et cultodiunt illud. Vel sic: verbum dei et custodiunt illud, Et reuersa est in domum suam. Iesus autem abscondit se et exiuit de templo. Plenum gratia et veritate.] [FELMOD 14GF]

Impressum Cracouiae, in edibus domini Ioannis Haller. Anno, Christi M.D.XVIII.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License