Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[f.Air] [Felstin, Opusculum, f.Air; text: Opusculum musice compilatum nouiter per dominum Sebastianum presbiterum de Felstin. Pro institutione adolescentum in cantu Simplici seu Gregoriano. In gottes namen faren wir seiner, Qui ducis vultus, et non legis ista libenter Omnibus inuideas, liuide nemo tibi.] [FELOP 01GF]

[f.Aiv] AD LECTOREM.

Musica dulce sonans iuuat aures carmine blando

Instaurat vires ingenioque fauet

Dulcedo fingit molles harmonica cantus

Ausones hanc celebrant graecia docta probat

Ebreusque Tubal necnon et Thracius Orpheus

Et samij coluit sedula cura senis

Quoque magis tribuas his tante laudibus artis

Omnia vt oblectent musica mella vide

Dulcia Pierius modulatur carmina cignus

Atticaque in siluis gutture vernat auis

Musica serpentum morsus et vulnera sanat

Musica lymphatis mentibus indit opem

Irati stimulos et corda ferotia mollit

Hanc etiam morbos posse fugare ferunt

Hanc tu diuinum munus dubitare caueto

Quisquis es, est nullis artibus minor

Viue vale felix canum quoque nestora vince

Hec subiecta hilari carmina fronte leges.

[f.Aijr] IN laudem pulcherrime artis musicae assummo dictum diuini Dauid qui ore prophetico Psalmo centesimoquarto cecinit. Cantate ei et psallite ei narrate ei omnia mirabilia eius In quo hortatur nos ad laudandum deum, quae conuenienter per melos dulcissime artis musicae complaeri potest. Haec enim illa est iocunda musica qua sancti dei angeli celsae trinitati contuitum absque termino vna omnes, veneratione perpetuum profitentur. Hac si quidem arte peccatores conciliantur glorioso summoque deo. Hoc nempe concentu amicis suis fauorabiles redduntur Serpentes, bestiae, beluae ferotiaque animantia omnia ab ira, crudelitate, nociua, reuocantur Quid mortalibus iucundius censeam quam eo perfici quod gratum deo. homini acceptum animantique ratione carente, charum. Qualis hic noster tractatulus dinoscitur, ob gloriam igitur Iesu benedicti eiusque matris intemerate virginitate in eternum et vltra manente Marie. breuiscule quo poterim pro institutione nouiciorum. In hac arte non versatorum facili planoque stilo materiam principio.

Boetius capitulo secundo libri primi.

TRiplicem esse musicam describit. Alia est musica mundana quae in debita elementorum proporcione siue conuenientia constituta est. In mundo enim sunt varij motus et proporcionantur inter se. Et proportio est quaedam armonia. Musica autem est Armonia, licet etiam illi motus, sint sine sono. tamen quia ibi est conformitas igitur dicitur musica et de tali determinant Philosophi qui circa rerum naturas versantur et cetera. Alia est humana quae vocem humanam requirit et cantare artificialiter docet. Tercia est Instrumentalis quae versatur in instrumento vt in Organo, Cithara, Choro, Sistro, Luthina de duabus musicis nihil ponam, verum de humana presens erit nostra tractatio. Et talis musica humana est duplex scilicet speculatiua et practica.

Speculatiua est, quae in solis numerorum speciebus consistit vt est musica magistri Ioannis de Muris in qua proportiones musicales per malleorum pondera a Pitagora reperte describuntur.

Practica est [f.Aijv] Quae duntaxat de sono datur et diffinitur sic. Musica est bene vel vere modulandi scientia et de tali musica hic docebitur Musica igitur practica est duplex scilicet Simplex et Mensuralis.

Simplex musica est, quae omnes notas simpliciter considerat scilicet vna et eadem mensura vt est cantus Graegorianus. Mensuralis vero musica considerat aliam notam longam vt [Lv] aliam breuem vt [Bv] aliam semibrem vt o. Et de tali non docebitur hic. Ad simplicem musicam requiritur. Primo vox, secundo vocum distantia vel saltus, vt est per terciam, per quintam et octauam. Diuiditur autem simplex musica in tria capitula. Primum capitulum erit de manu musicali, et de modis musicalibus. Secundum capitulum de facili et vera arte solmisationis. Tercium capitulum erit de cognitione tonorum et scala ficta quam veteres coniunctas nominant.

Ad cognitionem autem Scale vel manus musicalis necnon modorum musicalium. Primo requiruntur sex voces scilicet vt, re, mi, fa, sol, la. Quarum aliae sunt voces naturales re et sol, quia naturaliter ascendunt et descendunt et tam ascendendo quam descendendo tonum efficiunt hoc est secundam virilem. Tonus autem vt hic sumitur, non accipitur hic pro intonatione psalmorum. Sed dicitur hic tonus a tono, as.are quod sonare fortiter significat. Aliae sunt bmolles scilicet vt et fa, quia ascendunt viriliter et descendunt molliter. Aliae voces sunt [sqb] durales, scilicet mi et la, quia viriliter descendunt et molliter ascendunt Ex qua vocum distinctione triplex cantus elicitur scilicet [sqb] duralis naturalis et bmollis, vt patet in praesenti figura.

[Felstin, Opusculum, f.Aijv; text: [sqb] durales, bmolles, naturales, Vt, Re, Mi, Fa, Sol, La] [FELOP 02GF]

Sequitur Scala

[f.Aiijr] [Felstin, Opusculum, f.Aiijr; text: [Gamma]ut, Are, [sqb]mi, Cfaut, Dsolre, Elami, Ffaut, Gsolreut, alamire, bfa[sqb]mi, csolfaut, dlasolre, elami, ffaut, gsolreut, aalamire, bbfa[sqb]mi, ccsolfa, ddlasol, eela, Finales, 1, 2, 3, 4, 5, 6, 7, 8, proprietas, naturalis, Chroma, [rob], [sqb]] [FELOP 02GF]

[f.Aiijv] Secundo requiritur vox. Tercio littera ex quibus simul iunctis clauis constituitur. Quia omnis clauis constituitur ex littera et voce, vel ex vocibus vt [Gamma]ut constituitur ex littera [Gamma] et voce vt, are constituitur ex littera a et voce re, [sqb]mi constituitur ex littera [sqb] et voce mi. Cfaut ex littera c et duabus vocibus fa et vt. Et sic de alijs et in toto collecto sunt viginti vna claues, computando bis bfa[sqb]mi pro duabus clauibus.

Cantores tamen Mensuralis cantus a [Gamma]ut infra descendendo fingunt descensum per quintam et ponunt, sol in [Gamma]ut descendendo sol fa mi re vt. Et similiter supra eela extra manum quartam ascendunt ponentes mi in eela et ascendunt mi fa sol la, et secundum eorum positionem erunt viginti octo claues.

Capitulum primum de Modis.

MOdus in proposito est certa melodia et debita vocum distantia. Et dicitur modus a modificatione siue a mensura. Quia omnis ascensus vel descensus debita mensura continetur.

Sunt autem nouem modi quibus omnis melodia componitur scilicet Semitonium Tonus, Semidytonus, Dytonus, Diatesseron, Diapente, Semitonium, cum diapente, tonus cum diapente et diapason. Vnisonus proprie loquendo non est modus, quia nihil mensurat vel modificat. Est tamen vnisonus principium modorum.

Semitonium. Est ascensus vel descensus per secundam molliter, et fit tantum per vocem bmollem et [sqb] duralem, vt est distantia inter mi et fa, vel inter la et fa.

Tonus. Est ascensus vel descensus per secundam viriliter sonans vt est omnis secunda praeter mi et fa, vel la et fa.

Semiditonus constituitur ex tono et semitonio, vt est de re ad fa vel de mi ad sol.

Dytonus constituitur ex duobus tonis, sicut est, de vt ad mi, vel de fa ad la. Diatesseron constituitur ex duobus tonis et vno semitonio. Et dicitur primus modus perfectus, quia in se semper tenet eandem mensuram, sicut est de vt ad fa, vel de re ad sol, vel de mi ad la.

Diapente constituitur ex tribus tonis et vno semitonio, et dicitur alter modus perfectus, sicut est, omnis quinta vt est de vt ad sol, et de re ad la, de mi ad mi, de fa ad fa. Et nota quod nunquam pro quarta vel pro quinta accipiendum est post mi fa, vel post fa mi, [f.Aiiijr] quia sic esset falsus saltus et variaretur mensuratio.

Semitonium cum diapenthe, constituitur ex tribus tonis et duobus semitonijs, et non ex quattuor tonis, quia duo semitonia non complent tonum Ex quo duo semitonia minora sunt: vt est ascensus de re quod est in are, ad fa scilicet in ffaut per sextam. Tonus autem non diuiditur per duo equalia semitonia, sed maius et minus. Sicut enim nouem diuiditur in quatuor et quinque. Vnde sicut bis quatuor, non faciunt nouem. Sic etiam duo semitonia minora, quae sunt musicae considerationis non complent tonum.

Tonus cum diapente, Constituitur ex quatuor tonis, et vno semitonio vt est ascensus, de vt ad la per sextam.

Diapason constituitur ex quinque tonis, et duobus semitonijs vt est ascensus de vt ad fa per octauam, vel de re ad sol per octauam et cetera quia omnis octaua diapason dicitur. Etiam nunquam pro octaua fa post mi sequitur, quoniam diapason est prima perfectio.

Modi sunt duplices. Quidam perfecti, quidam imperfecti. Modi Perfecti sunt, qui eandem mensuram quam retinent mutare non possunt, sicut est diapason, diapente diatesseron id est octaua, quinta, quarta. Modi Imperfecti sunt, qui iam plus iam minus de proportione sibi assummunt sicut sexta, tercia et secunda. Nam alia est sexta maior, quae dicitur tonus cum diapente Alia minor quae dicitur semitonium cum diapente. Alia est tercia maior, scilicet, dytonus. Alia minor, quae dicitur Semiditonus. Et alia est secunda maior quae dicitur tonus, alia minor quae semitonium dicitur. Vt patet in figura praesenti.

[f.Aiiijv] Modi perfecti. Modi imperfecti

[Felstin, Opusculum, f.Aiiijv; text: diapason, diapente, diatesseron, Semiditonus, ditonus, Semitonium cum diapente, Tonus cum diapente, Vt, Re, Mi, Fa, Sol, La, Tonus, Semitonium] [FELOP 03GF]

[f.Avr] Exercitium modorum Musicalium.

[Felstin, Opusculum, f.Avr; text: Discantus. Concinite celse pueruli succedite ad uiti sonore et medioximi. Sic yme voces concrepent concentibus. Arti fauete musice benigne. Eius nectare fruendo. Fere tota proportio hoc oritur melodo.] [FELOP 03GF]

[f.Avv] [Felstin, Opusculum, f.Avv; text: Tenor. Unisonus, semitonium, tonus, semiditonus, dytonus, dyatesseron. Diapenthe, tonus cum diapente, Semitonium cum diapente. Et modus diapason. Fere tota proportio hoc oritur melodo.] [FELOP 04GF]

Discantus vnacum tenore tandem sequitur alta.

[f.Avir] [Felstin, Opusculum, f.Avir; text: Bassus. Concinite celse pueruli succedite] [FELOP 04GF]

[f.Aviv] [Felstin, Opusculum, f.Aviv] [FELOP 05GF]

Capitulum secundum de vera solmisationis arte, et facili diuisum in subscriptas regulas.

[f.Avijr] Prima regula solmisantem considerare oportet. Ante omnia in qua claue cantus incipit, et si cantus ascendit accipiat vocem inferiorem in claue contentam. Si autem descendit cantus. Superiorem vocem accipiat post hoc videat. quae clauis, non signata in qualibet linea et spacio ponitur quod faciliter considerari potest. Si habetur respectus ad clauem signatam vt si ffaut ponitur in medio quinque linearum faciliter potest cognosci quod in proxima linea inferiori ponitur dsolre in alia bmi et sic non exprimat aliquam vocem in spacio vel linea quae ibi non ponitur et cetera.

Secunda regula. Volens perfecte et ornate solmisare non debet mutare voce explicita sed implicita quod fieri debet vt prius dictum est. Si cantus ascendit nimium ita quod per sex voces compleri nequeat tunc vt communiter inferiorem vocem exprimat. Si vero cantus descendit nimium tunc vocem superiorem exprimat vt in exemplo.

[Felstin, Opusculum, f.Avijr; text: Discantus. Tenor. Contra.] [FELOP 05GF]

[f.Avijv] Tercia regula. Quoniam omnis ars solmisandi dificultatem facit penes mi et fa in bfa[sqb]mi. Maxime inspiciendus est tonus. Nam tonorum aliqui sunt [sqb] durales sicut tercius et quartus qui semper habent in bfa[sqb]mi mi. Aliqui vero sunt naturales vt primus et secundus, nam interdum habent fa interdum mi in bfa[sqb]mi quod sic patet. Si cantus primi vel secundi toni ascenderit ab alamire per secundam tantum, et tetigerit bfa[sqb]mi, statim descendendo, tunc in bfa[sqb]mi canitur fa et in alamire la. Si vero cantus alcius ascendit quam per secundam tunc in bfa[sqb]mi canitur mi et in alamire canitur re. Excepto quod cantus sit primi vel secundi toni transpositi, vel quinti vel sexti toni non transpositi, quia tunc in bfabmi semper fa canitur et in alamire mi ascendendo, vel la descendendo. Exemplum primi toni vbi mi et fa in eodem cantu exprimitur et non est transpositus.

[Felstin, Opusculum, f.Avijv; text: Discantus. Tenor. Contra.] [FELOP 05GF]

Exemplum vbi in bfa[sqb]mi fa canitur quando primus et secundus toni sunt transpositi de dsolre ad gsolreut.

[f.Aviijr] [Felstin, Opusculum, f.Aviijr; text: Discantus. Tenor. Contra.] [FELOP 05GF]

Quarta regula. Consideret solmisans quam vocem assumere debet mutando, superque respiciat ad proximum fa sequens. Siue hoc fiat ascendendo siue descendendo tunc enim manifeste patebit an vox inferior media vel superior in claue contenta assumenda erit. Licet enim vt communiter fit ascendendo inferior vox et descendendo superior exprimi debeat. Hoc tamen interdum fallit in dlasolre csolfaut gsolreut et ffaut, in quibus hoc modo non semper proceditur propter fa et mi in bfa[sqb]mi. Si enim in bfa[sqb]mi signatur fa, tunc ascendendo in gsolreut non assummitur inferior sed media scilicet re. Si signatur mi tunc descendendo in csolfaut non sumitur superior sed media scilicet fa. Et ascendendo in ffaut non sumitur inferior scilicet vt sed superior scilicet fa. Nam in ffaut nunquam debet dici vt, nisi b rotundum fuerit signatum in bfa[sqb]mi vt in Exemplo.

[f.Aviijv] [Felstin, Opusculum, f.Aviijv; text: Discantus. Tenor. Contra.] [FELOP 06GF]

Quinta regula. Si in aliqua claue canitur fa tunc si ab ea fit saltus per quartam, vel quintam vel octauam. Similiter. fa debet exprimi, et si mi exprimitur in aliqua claue, si fit saltus ad quartam quintam vel octauam semper debet exprimi la vel mi secundum quod post saltum vel ascenditur vel descenditur. Si autem in aliqua claue exprimitur alia vox praeter fa vel mi, et ab ea fit saltus per quintam sextam vel octauam tunc semper inspiciendum est proximum fa in quod cantus ascendendo vel descendendo tendit, tunc manifeste patebit, quae vox post saltum debeat exprimi. Exemplum.

[f.Bir] [Felstin, Opusculum, f.Bir; text: Discantus, Tenor, Contra.] [FELOP 06GF]

Sexta regula. Ascendendo in quolibet cantu post la semper potest exprimi mi vel fa per secundam, quod autem eorum exprimi debet, patebit si ad proximum fa aspexerimus et hoc ascendendo. Et e conuerso descendendo [f.Biv] per secundam semper post fa vel mi potest proferri la. Et hec regula intelligitur maxime de bfa[sqb]mi et alamre. Exemplum in quolibet tenore superius notato potest manifeste haberi. Supius etiam in cantibus transponuntur claues, quando cantus multum ascendit et non potest in quinque quatuor vel tribus lineis comprehendi de quibus dantur duae regule. Prima regula. quantum clauis transposita ascendit tantum nota sequens descendit. Et quantum clauis transposita descendit tantum nota sequens ascendit. Secunda regula. Volens distantiam vnius note ab alia cognoscere priorem consideret signatam clauem cum vltima nota. Et primam notam sequentis clauis etiam signate, sic manifeste cognoscet quemlibet saltum. Et notandum quod tantum signate claues dicuntur transponi. Et quod sequens clauis semper transponitur respectu prioris. pro facili cognitione regularum transponitur cantus prime et secundae regule solmisationis. Vt in exemplo.

[Felstin, Opusculum, f.Biv; text: Discantus. Tenor. Contra.] [FELOP 07GF]

[f.Bijr] Capitulum Tertium de cognitione tonorum.

UNde tonus in proposito est certa melodia et distinctio. Ad quem omnis cantus finaliter reducitur. Et propter quem omnes regule tam modorum quam solmisationis reperte sunt. Quia tonus finis et principium artis musicae est.

Diuiditur autem tonus in Autentos et Plagales. Autenti toni sunt qui possunt ascendere a nota finali octauam vel vltra. Et descendere sub nota finali secundam et raro terciam vt sunt quatuor impares primus tercius quintus et septimus. Plagales vero sunt qui possunt descendere a nota finali quartam quintam vt sunt quatuor pares, secundus, quartus, sextus et octauus. Ex quibus patet quod in toto erunt octo toni, quatuor autenti et quatuor plagales. Omnis autem tonus aut transponitur aut non. Si non transponitur tunc quatuor claues erunt finalia omnium tonorum scilicet dsolre elami ffaut gsolreut, nam in dsolre primus et secundus finiuntur, in elami tercius cum quarto, in ffaut quintus cum sexto, in gsolreut septimus et octauus. Si vero transponuntur, tunc quatuor claues erunt distincte ab hijs quatuor predictis scilicet alamire bfa[sqb]mi csolfaut dlasolre. Nam in alamire finitur primus cum secundo in bfa[sqb]mi tercius et quartus, in csolfaut quintus et sextus, in dlasolre vero tantum secundus. Quia septimus et octauus nunquam in re finiuntur. Vel etiam quia septimus nimium ascendit et iste octo claues in vsu sunt quo ad cantum Gregorianum. In mensurali vero cantu in pluribus clauibus et quasi in omnibus cantus finiri potest seruata debita repercussione tonorum.

[f.Bijv] Hec Figura ostendit fines tonorum.

[Felstin, Opusculum, f.Bijv; text: Non transpositi Cantus. Transpositi Cantus. Gsolreut, Octauus, Septimus, Dlasolre secundus tantum, ffaut, Sextus, Quintus, Csolfaut, Elami, Quartus, Tercius, bfa[sqb]mi, Dsolre, Secundus, Primus, Alamire, Quatuor plagales. Quatuor autenti.] [FELOP 07GF]

Cognoscuntur etiam toni per repercussiones. Nam toni autenti qui magis ascendunt habent repercussiones per saltus maiores scilicet per quintam sextam et octauam. Plagales vero habent repercussiones per saltus minores scilicet per terciam aut quartam, quia illi non multum ascendunt. Repercussio ergo primi toni est de re ad la per quintam, secundi de re ad fa per terciam, tercij toni de mi ad mi per quintam vel de mi ad fa per sextam, quarti de mi ad la per quartam, quinti de vt ad sol per quintam, sexti de fa ad la per terciam, septimi de vt ad sol per quintam. Et differt a quinto, quia septimus ascendit de gsolreut ad dlasolre eius octaua est sol quintus vero ascendit ab ffaut ad csolfaut eius octaua est fa octauus de vt ad fa per quartam, vt in istis exemplis

Repercussiones tonorum.

[f.Biijr] [Felstin, Opusculum, f.Biijr; text: Primi repercussio. Tercij repercussio. Quinti repercussio. Septimi repercussio. Secundi repercussio. Quarti repercussio. Sexti repercussio. Octaui repercussio] [FELOP 07GF]

[f.Biijv] Sequuntur finalia tonorum.

[Felstin, Opusculum, f.Biijv,1; text: Primus. Secundus. Tercius. Quartus. Quintus. Sextus. Septimus. Octauus] [FELOP 08GF]

Primus Tonus non transpositus finitur in dsolre et habet suam repercussionem per quintam scilicet de re ad la. Et dicitur primus tonus autentus, quia a nota finali potest ascendere octauam vel vltra, et potest descendere infra notam finalem secundam et raro plus. Et in eodem tono in csolfaut semper canitur fa, et maior consideratio debet haberi ad alamire et bfa[sqb]mi secundum regulas solmisationis predictas. Et etiam in ffaut semper fa canitur. Vt in exemplis.

[Felstin, Opusculum, f.Biijv,2; text: Capitalis differentia prima. Secunda. Tercia.] [FELOP 08GF]

[f.Biiijr] [Felstin, Opusculum, f.Biiijr,1; text: Quarta. Laudate pueri dominum, laudate nomen domini. Nunc dimittis seruum tuum domine, secundum verbi. Magnificat anima mea dominum. Benedictus dominus deus Israel quia.] [FELOP 08GF]

Ambitus primi toni cum solmisandi modo eiusdem

[Felstin, Opusculum, f.Biiijr,2; Discantus. Tenor.] [FELOP 08GF]

[f.Biiijv] [Felstin, Opusculum, f.Biiijv,1; text: Contra.] [FELOP 09GF]

Unde psalmi minores primi toni incipiuntur in alamire et finiuntur secundum finale toni. Maiores vero incipiuntur in ffaut et etiam finiuntur secundum finale differentiarum suarum.

De Secundo tono.

Secundus tonus plagalis est, et finitur cum primo in dsolre sed a nota finali ascendit sextam vel septimam, et descendit quartam vel quintam, cuius repercussio est de re ad fa scilicet a dsolre ad ffaut. Et est eadem solmisatio vt in primo, nisi vt habeatur aduertentia ad elami et dsolre propter descensum vt accipiatur superior vox.

[Felstin, Opusculum, f.Biiijv,2; text: Secundus. Laudate pueri dominum, laudate nomen domini Nunc dimittis seruum tuum domine, secundum verbum.] [FELOP 09GF]

[f.Cir] [Felstin, Opusculum, f.Cir,1; text: Magnificat anima mea dominum. Benedictus domimus deus Israel, quia visitauit et fecit redemptionem plebis sue.] [FELOP 09GF]

Exemplum ambitus secundi toni cum solmisandi modo.

[Felstin, Opusculum, f.Cir,2; text: Discantus. Tenor. Contra.] [FELOP 09GF]

[f.Civ] [Felstin, Opusculum, f.Civ,1] [FELOP 10GF]

De Tercio et Quarto tono.

Tertius et quartus tonus finiuntur in elami et in ambobus in csolfaut fa canitur, et in bfa[sqb]mi mi, et in alamire la descendendo. Et in quarto tono canitur la in elami propter eius descensum, et differunt tercius a quarto, quia tercius habet suam repercussionem per quintam de mi ad mi vel per sextam de mi ad fa. Quartus autem habet suam repercussionem de mi ad la per quartam. Psalmi autem maiores tercij toni incipiunt in gsolreut. Minores vero in csolfaut, sed quarti toni psalmi maiores incipiunt in elami, minores autem in alamire et finiuntur secundum ipsorum finalia.

Tercius cum suis differentijs.

[Felstin, Opusculum, f.Civ,2; text: Capitalis. Prima differentia. Secunda differentia. Tercia differentia. Quarta differentia. Laudate pueri dominum, laudate nomen domini. Nunc dimittis seruum tuum domine, secundum verbum. Magnificat anima mea dominum. Benedictus dominus deus Israel, quia visitauit et fecit redemptionem plebis sue.] [FELOP 10GF]

[f.Cijr] Ambitus tercij toni cum solmisationibus.

[Felstin, Opusculum, f.Cijr; text: Discantus. Tenor. Contra. De quarto tono cum differentijs, Capitalis. Prima. Secunda. Tercia. Quarta. Laudate pueri dominum, laudate, Nunc dimittis seruum tuum domine,] [FELOP 10GF]

[f.Cijv] [Felstin, Opusculum, f.Cijv,1; text: nomen domini. secundum verbum tuum in pace. Magnificat anima mea dominum, Benedictus dominus deus Israel, quia visitauit] [FELOP 11GF]

Ambitus quarti toni

[Felstin, Opusculum, f.Cijv,2; text: Discantus. Teuor. Contra.] [FELOP 11GF]

De Quinto et Sexto tono.

Quintus et sextus tonus finitur in ffaut. Repercussio autem quinti toni est de vt ad sol, de ffaut ad csolfaut, et sexti toni repercussio est de fa ad la per terciam scilicet de ffaut ad alamire. In quibus tonis in csolfaut [f.Ciijr] semper canitur sol. Et in bfa[sqb]mi semper b rotundum signari debet. Et in quinto tono semper habeatur aduertentia ad la in dlasolre et ad mi in alamire. In sexto vero ad la in alamire propter descensum. Psalmi maiores tam quinti toni quam sexti in ffaut incipiuntur. Minores vero quinti toni in csolfaut. Ratio quare in bfa[sqb]mi signatur b rotundum in sexto tono et quinto propter quartam perfectam de ffaut ad bfa[sqb]mi et econtra. Nam si mi in bfa[sqb]mi canitur falsa comittetur quarta vt prius dictum est in Capitulo Modorum.

Psalmi minores Quinti toni.

[Felstin, Opusculum, f.Ciijr,1; text: Capitalis. Prima differentia. Laudate pueri dominum, laudate nomen domini. Nunc dimittis seruum tuum domine secundum verbum tuum in pace. Psalmi maiores. Magnificat anima mea dominum. Benedictus dominus deus Israel.] [FELOP 11GF]

Ambitus Quinti toni cum modo solmisandi.

[Felstin, Opusculum, f.Ciijr,2; text: Discantus. Tenor.] [FELOP 11GF]

[f.Ciijv] [Felstin, Opusculum, f.Ciijv,1; text: Contra.] [FELOP 12GF]

Sexti Toni psalmi minores.

[Felstin, Opusculum, f.Ciijv,2; text: Capitalis, Prima differentia. Laudate pueri dominum, laudate nomen domini. Nunc dimittis seruum tuum domine secundum verbum. Magnificat anima mea dominum. Benedictus dominus deus Israel, quia visitauit.] [FELOP 12GF]

Sexti toni ambitus.

[Felstin, Opusculum, f.Ciijv,3; text: Discantus.] [FELOP 12GF]

[f.Ciiijr] [Felstin, Opusculum, f.Ciiijr,1; text: Tenor, Contra.] [FELOP 12GF]

De Septimo tono.

Septimus tonus finitur in gsolreut et habet suam repercussionem de vt ad sol per quintam scilicet de gsolreut ad dlasolre. Et habet de gsolreut per octauam sol, in quo maior aduertentia est in dlasolre vt superiorem vocem pro descensu accipiat scilicet sol.

Septimi toni psalmi minores.

[Felstin, Opusculum, f.Ciiijr,2; text: Capitalis. Prima differentia. Secunda differentia. Tercia differentia.] [FELOP 12GF]

[f.Ciiijv] [Felstin, Opusculum, f.Ciiijv,1; text: Quarta differentia, Laudate pueri dominum, laudate nomen domini. Nunc dimittis seruum tuum domine, secundum verbum. Magnificat anima mea dominum. Benedictus dominus deus Israel quia visitauit et fecit redemptionem plebis sue.] [FELOP 13GF]

Septimi toni ambitus cum modo.

[Felstin, Opusculum, f.Ciiijv,2; text: Discantus. Tenor. Contra.] [FELOP 13GF]

[f.Dir] [Felstin, Opusculum, f.Dir,1] [FELOP 13GF]

Octauus tonus et vltimus finitur in gsolreut cum septimo, et habet suam repercussionem de vt ad fa per quartam, de gsolreut ad csolfaut. Et potest descendere sub notam finalem quartam vel quintam, in quo maior aduertentia est in alamire et bfa[sqb]mi habet etiam idem tonus differentiam irregularem, quae a quibusdam tonus peregrinus dicitur, quae differentia melodiam octaui toni habet et finem. Ideo autem dicitur irregularis, quia finis differentie dicte super melodiam regulatam nimium descendit. Sed tamen iste finis facilitatis causa positus est. Sicut et alie differentie primi toni, tercij et quarti.

[Felstin, Opusculum, f.Dir,2; text: Capitalis. Prima differentia. Secunda differentia. Tercia differentia. Peregrinus. Nos qui viuimus. Tali tenore tonus cantabitur peregrinus. In exitu Israel de Egypto. Laudate pueri dominum, laudate nomen domini. Nunc dimittis seruum tuum domine, secundum verbum tuum in pace.] [FELOP 13GF]

[f.Div] [Felstin, Opusculum, f.Div,1; text: Magnificat anima mea dominum. Benedictus dominus deus Israel quia visitauit et fecit redemptionem plebis sue.] [FELOP 14GF]

Ambitus octaui toni cum solmisatione.

[Felstin, Opusculum, f.Div,2; text: Discantus. Tenor. Contra.] [FELOP 14GF]

[f.Dijr] De transpositione tonorum.

Notandum omnes toni transponuntur praeter septimum et octauum hoc propter nimium ascensum, possent tamen transponi ad aliquam clauem inferiorem preter dlasolre. Toni autem transponi debent in clauibus vbi habent repercussiones. Tonus enim primus et secundus transponuntur a dsolre ad alamire. Tercius et quartus ab elami ad bfa[sqb]mi. Quintus et sextus ab ffaut ad csolfaut. Et si transponitur cantus ad dlasolre erit secundi toni quia a dsolre ad dlasolre per octauam transponitur. Notandum item quod tam autenti quam plagales toni, dum transponuntur seruant easdem repercussiones quas in clauibus non transpositis habebant. Aduertendum etiam quod omnis autentus tonus transpositus potest descendere sub notam finalem per quartam vel quintam. Et potest ascendere a nota finali quintam vel sextam. Sed tonus plagalis transpositus econtta ascendit a nota finali per quartam vel quintam et descendit sub nota finali per quintam vel sextam. Vt in Exemplo.

[Felstin, Opusculum, f.Dijr; text: Discantus. Tenor. Primus tonus sic transponitur,] [FELOP 14GF]

[f.Dijv] [Felstin, Opusculum, f.Dijv; text: Contra. Discantus. Secundus tonus ita transponitur. Contra.] [FELOP 15GF]

[f.Diijr] [Felstin, Opusculum, f.Diijr,1] [FELOP 15GF]

Nota in omnibus tonis transpositis in bfa[sqb]mi mi canitur. Et in csolfaut fa, si in predictis clauibus finiuntur scilicet alamire bfa[sqb]mi csolfaut. Omnium itaque tonorum transpositorum eadem est intonatio psalmorum tam minorum quam maiorum que et in clauibus non transpositorum.

[Felstin, Opusculum, f.Diijr,2; text: Primus. Secundus. Tercius. Quartus. Quintus. Sextus. Septimus. Octauus.] [FELOP 15GF]

Sequitur de Scala ficta.

Vltimo videndum est de musica siue Scala ficta. Quae a pluribus dicitur coniuncte. Ideo autem ficta dicitur quia per eam in cantu voces exprimuntur que in clauibus non continentur de qua dantur due regule.

Prima regula. Si in bfa[sqb]mi fa canitur, vt fit in quinto et sexto tono non transpositis, vt est ostensum supra in exemplis predictorum tonorum, vel quando primus aut secundus tonus transponitur ad gsolreut, vt prius patuit in exemplo tercie regule solmisationis. Etiam aliquando quintus et sextus transponuntur ad bfa[sqb]mi, et tunc in bfa[sqb]mi canitur fa, cum ergo sic fit tunc etiam in eius octaua inferiori similiter debet exprimi fa scilicet in [sqb]mi. Et sic etiam in octaua superiori scilicet bfa[sqb]mi exprimi debet fa, quia de octauis idem iudicium est.

[f.Diijv] Secunda regula. Si in bfa[sqb]mi signatur fa et ab eo fit saltus ad elami infra per quintam, vel supra per quartam tunc in elami similiter debet signari et exprimi fa infra. Et similiter in elami superiori. Si autem ab elami finali vlterior fiat saltus supra per quartam, vel ab elami minuto scilicet eelami fiat saltus infra per quintam ad alamire, tunc similiter in vtroque elami debet exprimi et signari fa. Sic similiter debet fieri in clauibus superioribus videlicet excellentibus et etiam grauibus. Et hoc fit ideo ne fiat saltus per quartam quintam aut octauam indirectam de mi ad fa. Et econtra exemplum facilliter intelligi potest dictarum regularum in Scala sequenti.

[Felstin, Opusculum, f.Diijv; text: [Gamma], F, c, g, dd, Vt, Re, Mi, Fa, Sol, [rob], Sic solmisatur omnis cantus qui habet mi in bfa[sqb]mi. Sic solmisatur omnis cantus habens fa in bfa[sqb]mi. Sic solmisatur omnis cantus per musicam fictam, siue vt aliqui dicunt per coniunctas.] [FELOP 15GF]

[f.Diiijr] Exemplum ficte solmisationis.

[Felstin, Opusculum, f.Diiijr; text: Discantus. Tenor. Contra.] [FELOP 15GF]

Ex dyatesseron et dyapenthe componuntur omnes toni, dyatesseron habet quatuor voces et tres species, voces sunt vt, re, mi, fa. vel re, mi, fa, sol. et species de vt ad fa, de re ad sol, de mi ad la. Dyapenthe habet quinque voces, et quatuor species. Voces sunt vt re mi fa sol. Species vero de vt ad sol, secunda de re ad la, tercia de mi ad mi, quarta de fa ad fa. Et per has species componitur omnis cantus.

Sequuntur tres consonautie.

[f.Diiijv] Tres sunt consonantie musicales primum a Pithagora inuente scilicet dyapasson diapenthe et dyatesseron.

Prima consonantia diapason, constituta est in dupla proportione. Est autem dupla proportio, vbi numerus maior continet minorem numerum precise bis, vt malleus primus duodecim ponderum continet in se malleum quartum sex ponderum precise bis et consonant octauam. Et dicitur dyapason a dya quod est duo et pan quod est totum, eo quod numerus maior continet minorem in se precise bis. Et dicitur prima perfectio diapason. Quia eius diuisio fundatur super vno bis repetito. Exemplum.

[Felstin, Opusculum, f.Diiijv,1; text: 18, 12, 8, 6, 4, 2, Vbique precise bis, 3, 1, Dupla proportio, dyapason id est octaua.] [FELOP 16GF]

Secunda consonantia est diapenthe, et constituitur in sesquialtera proportione. Est autem sesquialtera proportio, vbi numerus maior continet numerum minorem in se totum, et vltra hoc alteram id est mediam partem numeri minoris, vt malleus duodecim ponderum primus, et malleus octo ponderum tercius, continet in se minorem numerum totum, et vltra hoc medietatem minoris et super consonant quintam. Et dicitur diapente a dia quod est de et pentha quod est quinta, quasi consonantia vel saltus ex quinque vocibus. Et dicitur altera id est secunda perfectio quia eius proportio fundatur super secunda id est media parte vt in exemplo. Et dicitur sesquialtera proportio, a sesqui id est totum et altera id est media pars, quia maior numerus continet in se minorem numerum, et cum hoc mediam partem minoris.

[Felstin, Opusculum, f.Diiijv,2; text: 16, 15, 12, 9, 6, 3, Sesquialtera proportio, diapente id est quinta. 5, 4, 2, 1, 10, 8] [FELOP 16GF]

Tercia consonantia. Est diatesseron id est quarta. Dicitur autem diatesseron a dia quod est de et tesseron quod est quatuor quasi consonantia ex quatuor vocibus constituta, Constituitur autem diatesseron in sesquitercia [f.Dvr] proportione. Sesquitercia proportio est, vbi numerus maior continet in se minorem totum et eius terciam partem scilicet minoris, vt malleus duodecim ponderum, cum malleo nouem ponderum consonant diatesseron id est quartam. Hic malleus duodecim ponderum continet in se malleum secundum nouem ponderum et eius terciam partem scilicet minoris, vt quando subtraho nouem a duodecim manent tria, et tria est tercia pars de nouem. Et dicitur sesquitercia a sesqui id est totum et tercia id est tercia pars propter eandem causam, et etiam quarta seu diatesseron. Dicitur tercia perfectio, ideo quia eius diuisio fundatur super numero ternario id est tercia parte, vt in exemplo.

[Felstin, Opusculum, f.Dvr,1; text: 20, 16, 12, 8, 4, 5, 3, 2, 1, 15, 9, 6, Sesquitertia proportio diatesseron id est quarta.] [FELOP 16GF]

Tonus quamuis consonantia non sit id est concordantia, quia est pars consonantiarum, tamen constitutus est in proportione sesquioctaua. Proportio sesquioctaua est vbi numerus maior continet minorem in se totum, et eius octauam partem, vt malleus secundus nouem ponderum cum malleo tercio octo ponderum sonant tonum id est secundam perfectam. Quando enim subtraho octo a nouem manet vnitas, modo vnum est octaua pars de octo. Et dicitur a sesqui id est totum et octaua id est octaua pars propter eandem causam. Vt patet in Exemplo.

[Felstin, Opusculum, f.Dvr,2; text: 18, 9, 2, 1, 16, 8, Sesquioctaua proportio, Touus, secunda perfecta.] [FELOP 16GF]

Sequitur figura proportionum.

[f.Dvv] [Felstin, Opusculum, f.Dvv; text: Diapason in dupla proportione. Diapente, in sesquialtera. Diatesseron, in sesquitercia.Tonus. in sesquioctaua, 6, 8, 9, 12, G finale. malleus quartus, sex ponderum. D finale malleus tertius octo lapidum. C graue malleus secundus nouem lapidum. [Gamma] grecum malleus primus duodecim lapidum.] [FELOP 16GF]

Finit musica Coralis domini Sebastiani presbiteri de Felstin. Arcium liberalium Baccalarij.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License