Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[Air] Epithoma musice instrumentalis ad omnimodam Hemispherii seu Luthine et theoricam et practicam Per Orontium fineum Delphinatem studiose collectum. 1530

Uenit Patens in officina libraria Petri Attaingnant in vico cythare.

[Aijr] Epithoma musice instrumentalis ad omnimodam Hemispherii seu Luthine et theoricam et practicam Per Orontium fineum Delphinatem studiose collectum. 1530

OMnis instrumentalis et harmonica modulatio in differentia grauium et acutorum sonorum et sensu et ratione perpensa consistere videtur. Sonum autem (cum sit aeris vsque ad auditum indiscussa percutio) voci conuenire volumus.

Uocum porro alie vnisone, vtpote quarum idem est sonus. Alie non vnisone quarum scilicet non est idem sonus, sed alia grauior, alia vero acutior. Et harum quedam sunt continue que sibijpsis dissimiles vnum aliquid non personant, et finiunt cum in fine voces attenuantur: quedam vero discrete, quarum differentia suis et loco et interuallis distincta videtur interuallum appellamus, soni grauis acutique distantiam. Rursum voces discrete nominantur consone, cum simul iuncte mixtos suauesque sonos efficiunt. Dissone vero quando contrarium prestare iudicantur Ex his elicitur consonantiam esse, suauem et vniformem grauis et acuti soni auribus accidentem commisturam: vel dissimilium inter se vocum aut sonorum concordiam et in vnum redactam proportionem quorum negatio dissonantia nominatur. Inter consontias autem, he sunt perfectiores et magis vsitate, simplices quidem diatessaron que ex interualli sesquitertia nascitur ratione, vt 3.4. Diapente, que ex sesqualtera, vt 2.3. et Diapason que in dupla interuallorum ratione consistit, comprehenditque diatessaron et diapente, vt 2.3.4 Composite vero sunt, Diapason diapente quam efficiunt diapason et diapente iuncte consonantie, que ex interualli iuncta vt 2.4.6 Item bis diapason quam constituunt due diapason consonantie simul iuncte, et ex ratione quadrupla nascitur vt 2.4 8. supra quam non ascendunt musici: quasi vnicuique vocis modum limitesque consonantia diapason naturaliter facere videatur. In chordis igitur predicte consonantiarum rationes, se habent ordine conuerso. Uolo dicere si chorda biffariam diuidatur quam admodum [Aijv] tota chorda ad alteram medietatum se habet in ratione dupla, ita sonus medietatis ad sonum totius duplam rationem obtinet. Idem habeto iudicium de ceteris. Nam quanto breuio: est chorda tanto intensiorem vel acutiorem sonum efficit, et econuerso.

Ad sciendum autem quot, quibusue singule consonantie vocibus et interuallis consistant, premittendum est sonum esse principium omnis consonantie, ex soni ad sonum sesquioctaua ratione constitutum, vt 8.9. ita vt tonus semper sit octaua pars toni altioris immediate sequentis. Tonus insuper diuiditur in duo semitonia inequalia, siue in duos tonos inequales et imperfectos id est non integros vt pote in semitonium maius et semitonium minus. Maius semitonium (quod et apothome dicitur) plus quam toni dimidium complectitur. Minus autem semitonium (quod diesis etiam notatur non continet integram toni medietatem. Porro interuallum, quo maius semitonium minus superat, Comma solet appellari: cuius dimidium schisma dicitur. Utrum igitur semitonium vna cum commate in superpartiente ratione consistitur: continetque maius semitonium plura 4. et pauciora 5. commata, at minus semitonium, tribus commatibus maius est, minus vero 4. Unde tonum plura .7. commata comprehendere necessum est. Patet itaque duo semitonia minora non posse tonum restituere, ni comma fuerit adiunctum.

His prelibatis, palam est diatessaron vocum esse 4. et trium interuallorum: constat enim duobus tonis et vno semitonio minori. Diapente autem vocum esse 5. et interuallorum 4. resultat namque ex tonis tribus et minori semitonio, diatessaron vno tono superans. Diapason igitur (cum integretur ex diatessaron et diapente) voces 8. et interualla 7. habebit: conficitur enim ex 5. tonis, et duobus semitonijs minoribus, ita vt comprehendat 6 tonos minus commate. Ex his demum compositarum plusquam facillimum est habere iudicium. Ad maiorem tamen omnem declarationem generalem vocum, clauium, tonorum et consonantiarum totius musice libuit annectere descriptionem.

[Aiijr] [Fine, Epithoma, Aiijr; text: Consonantiarum principalium ordinata distributio. Claues. Primus ordo [sqb] durj. Primus ordo naturalis. Primus ordo [rob] mollis. Secundus ordo [sqb] durj. Secundus ordo naturalis. Secundus ordo [rob] mollis. Tertius ordo [sqb] durj, siue quadratj. Vocalium syllabarum ordinatio. Bisdiapason consonantia. Diapasondiapente. diapason grauior. diapason acutior. diapente. diatessaron. Tonorum, et semitonorum distinctio. Tonus. diesis. apotome. Semitonium minor. [Gamma], A, [sqb], C, D, E, F, G, a, b, c, d, e, f, g, aa, bb, [sqb][sqb], cc, dd, ee, vt, re, mi, fa, sol, la, Vocum, uernorum chordarum, et spaciorum, in quouis melorum genere, nuncupationes latine. Vltima excellentium. Penultima excellentium. Tertia excellentium. Ultima disiunctarum. Penultima disiunctarum et vltima coniunctarum. Tertia disiunctarum, et penultima coniunctarum. Submedia disiunctarum. Tertia coniunctarum. Media. Index mediarum. Subprincipalis mediarum. Principalis mediarum. Index principalium. Subprincipalis principalium. Principalis principalium. Acquisita.] [FINEPI 01GF]

[Aiijv] Ex precedenti itaque descriptione colligitur in toto musico discursu hoc precipuum obseruari: vt scilicet inter quaslibet primas voces mediet supertonus integer, preterquam inter mi et fa, quas solum intermediat semitonium minus.

Patet etiam senariam illam vocalium syllabarum septem hexachordia constituentium septies repetitam distributionem, triplicem obtinere denominationem que enim initiantur a [Gamma] aut g litera sunt a [sqb] duro siue quadrato denominate: ab f autem litera inchoate dicuntur esse [rob] mollis, siue rotundi: quam demum progrediuntur a litera c naturales appellantur quequidem omnes partim in linea, partim vero in spacio sunt collacate, velut ipsa presens figura monstrat.

Colligitur etiam non minus facile, predictarum vocalium syllabarum vnius in alteram absque soni variatione transmutatio In quacumque enim extensione due tantum occurrunt syllabe, due respondenter sunt transmutationes. prima enim vertitur in secundam, vt facilius ad succedens ascendatur hexachordum, aut secunda in primam mutatur vt ad precedens et proximum hexachordum respondenter descendatur. Ubi vero tres reperiuntur, senaria contingit earundem vocum transmutationis combinatio: prima enim vertitur in secundam vt facilius ad antecedens et primum descendatur hexachordum, quemadmodum ex eadem figura sigillatim elicere potes.

Ut igitur predictarum vocalium syllabarum, et consurgentium ex ipsis tonorum et consonantiarum veram situm in hemispherio facilius distinguere valeamus, supponamus chordam vacuam per literam A. solito more representari. Primum autem chorde tactum per B. secundum per C. tertium per D et ita consequenter dextrorsum ascendendo obseruata naturali serie literarum successione. Raro tamen transcenditur I litera cui respondet F super ee la mi, vt licebit infra videre.

His ita premissis, talis est in hemispherio semitoniorum a grauibus ad subtiliora distinctio vt interuallum A B sit semitonium minus. B C maius. C D. minus. D E maius. E F minus. F G itidem minus G H vero maius. H I minus I K maius. K L. autem minus. L M autem pariter minus existat semitonium: et ita consequenter per continuam maioris minoris, dein maioris et duorum minorum successionem. in quibus quidem semitoniis aut semitoniorum interuallis prefate vocales syllabe, vna cum suis literis et clauibus in hunc qui sequitur modum reducuntur.

[Aiiijr] [Fine, Epithoma, Aiiijr; text: chorda uacua. primus tactus. secundus, tertius, quartus, quintus, sextus, septimus, octauus, Semitonia tonos integrantia. prima chorda. secunda, tertia, quarta, quinta, sexta, A, B, C, D, E, F, G, H, I, a, b, [sqb], c, d, e, f, g, aa, bb, [sqb][sqb], cc, dd, ee, re, mi, fa, fa/vt, sol/re, la/mi, sol/re/vt, la/mi/re, sol/fa/vt, la/sol/re, minus, maius, Tonus] [FINEPI 02GF]

[Aiiijv] In hac generali vocalium syllabarum clauium, tonorum, et semitoniorum, super hemispherio reducta descriptione cedem claues gemina et quidem proxima plerumque occupant semitonia et punctis seu virgulis incuruatis dextram aut sinistram versus distinguntur: quo facilius tonorum atque semitoniorum consonantia vel dissonantia necnon vt tactus [sqb] duri a tactu [rob] mollis agnoscatur. Nam (vt summatim dicam) que earumdem sunt literarum, et puncti aut virgule signaturam a dextris habent consone sunt, et tactum [sqb] duri demonstrant: que vero similium pariter sunt literarum, sed leuorsum eisdem punctis aut virgulis annotantur, itidem sunt consone, sed tactum [rob] mollis ostendunt. Ita vt octaue siue duple clauium vel literarum similitudine et dextra seu leua puncti aut virgule signatura conueniant: quinte vero et quarte in clauibus seu literis tantum, a quibus videlicet inchoantur et in quibus finiri debent, quemadmodum subiecte consonantiarum indicant formule ad maiorem omnium elucidationem adiuncte.

[Fine, Epithoma, Aiiijv; text: chorde, Octaue siue duple, Quinte, Quarte, a, b, c, d, e, f, g, h, i, 6, 5, 4, 3, 2, 1] [FINEPI 03GF]

Constat itaque aut duo semitonia minora, vel duo maiora tantummodo consonare aut duos quosuis tonos integros eisdem aut maioribus vel minoribus semitoniis inuicem consonantibus adiunctos. Quemadmodum enim equalia equalibus adiuncta equalia conficiunt et inequalia equalibus itidem addita restituunt inequalia: ita similes toni aut similia semitonia concordantibus tonis vel semitonijs adiecta consonantie reddunt vnitatem. Et dissimiles toni aut diuersa semitonia (vt pote maius vel minus) eisdem similibus et concordantibus tonis vel semitonijs adiuncta dissonantiam prestant, et necessario constituunt.

[Bir] [Fine, Epithoma, Bir; text: Octaue, Quinte. Quarte false. 1, 2, 3, 4, 5, 6, a, b, c, d, e, f, g, h] [FINEPI 03GF]

Unde huiusmodi consonantie vltimo annotate sunt false: vir tamen propter insensibilem differentiam percipiuntur. Idem habeto iudicium de similibus.

Et licet eedem claues propter instrumenti perfectam amplitudinem duplici sunt ordine in eodem hemispherio collocate: ijs tamen commodius vtimur que ad leuam et grauiorem chordarum partem magis accedunt, et punctis annotate sunt uisi carminum necessitas grauium obseruare compellat.

AD maiorem tamen artis amplitudinem demonstrandam, situandorum super hemispherio carminum musicalium facilitatem quatuor succedentes ordinauimus tabellas suis lineis et interuallis vna cum clauibus, et respondentibus tactuum literis et suprascriptis chordarum numeris insignitas, separatis de industria versus leuam b mollis tactibus, in quibus fa. pronunciatur Quarum prima priori similis est incipiens ab Are. Secunda vero initiatur a [Gamma]vt. Tertia ab Emi duabus notis sub [Gamma]vt. Quarta autem exordium sumit a D.re mi, tribus notis sub eodem [Gamma]vt. accommodatis, depressis maxime conducens carminibus.

[Biv] [Fine, Epithoma, Biv; text: Prima formula incipiens ab Are, Secunda formula incipiens a [Gamma]vt. a, b, c, d, e, f, g, h, i, k, 1, 2, 3, 4, 5, 6] [FINEPI 04GF]

[Bijr] [Fine, Epithoma, Bijr; text: Tertia formula incipiens ab Emi sub [Gamma]vt. Quarta formula incipiens a D remi sub [Gamma]vt. a, b, c, d, e, f, g, h, i, k, l, 1, 2, 3, 4, 5, 6] [FINEPI 04GF]

[Bijv] Superest demonstrare consequenter, quonam pacto semitonis in hemispherio distinguantur vt ipsi tactus proportionata distribuantur interuallorum ratione. Sit igitur data chorda siue longitudo chorde A T ea primum biffariam secetur in puncto N. sequendo manque premissum semitoniorum ordinem, N cadit in medio totius chorde, et sonus N ad sonum A duplam obtinet rationem, facitque diapason consonantiam. Diuidatur postmodum chorda A T in tres partes equas, et separetur tertia pars versus A grauiorem et leuam ipsius chorde partem in puncto H, ita vt H T contineat duas tertias, et H A sit residua tertia, tertia pars totius chorde A T. sonat enim H ad A sesqualteram id est diapente, et ad N diatessaron id est sesquitertiam. Et quoniam tonus est octaua pars toni acutioris immediate sequentis in sesquioctaua ratione consistens si diuidatur H T in octo partes equales et eidem iungatur octaua pars versus A fiet situs F toni grauioris et immediate precedentis tonum. Idem et multo facilius habebitur si tota chorda A T in quatuor partes equales diuidatur, et relictis tribus quartis reliqua separetur versus A continet enim F T tres quartas ipsius T A, et F A erit residua quarta pars, qualium igitur partium H T est 8 talium F T 9. et A T 12. Unde F ad A sonabit sesquitertiam siue diatessaron, et ad N sesqualteram siue diapente. Rursum partiatur F T in 8 partes equales ac eidem adiiciatur octaua pars et obtinebitur locus ipsius D hoc est tonus grauior immediate precedens tonum F. Consequenter secetur D T in 8 partes equales et eidem addatur octaua pars et habebitur situs B toni grauioris immediate precedentis tonum D.

Ad habendum vero tonos intermedios vna cum prioribus semitonia distinguentes procedendum est ordine retrograde per tonorum substractionem, hoc pacto. Diuidatur A T in 9 partes equas et subtrahatur nona et grauior pars versus A et habebitur locus C. Rursum diuidatur C T in nouem partes equas et subtrahatur nona et grauior pars et obtinebitur situs E idem tamen non continuetur ad habendum locum G quoniam interualla E F et F G sunt duo semitonia minora, que non efficiunt tonum integrum. Recurrendum igitur est ad N medium totius chorde: hoc quidam modo. Secetur N T in 8 partes equas ac eidem addatur octaua pars 8 et habebitur L. Rursum partiatur

[Biijr] [Fine, Epithoma, Biijr; text: Diapason. Diapente. Diatessaron. Pars grauis. Dimidium chorde. maius. minus. tonus. a, b, c, d, e, f, g, h, i, k, l, m, n, o, q] [FINEPI 05GF]

L T in 8 partes equas et eidem adiiciatur octaua pars et obtinebitur locus I. Non dissimiliter I T diuidatur in 8 partes equales atque eidem octaua pars et fiet situs ipsius G eruntque G I. I L. et L N toni integri per premissam toni definitionem.

Si tandem diuidatur H T in 9 partes equas et auferatur nona pars et remanebit situs ipsius K. Ueruntamen idem non fiat de K T ad habendam M. nam K L et L M sunt duo semitonia minora que non faciunt [Biijv] tonum integrum veluti E F et F G. Igitur vt habeatur completa ipsius chorde medie distinctio, diuidatur residua medietas N T in quatuor partes equales et separetur quarta pars versus N in puncto S. Rursum accipiatur quarta pars ipsius S T que eidem additur et fiet Q. idem fiat de Q T ad habendum O tandem sumatur pars octaua ipsius O T que eidem adiecta dabit situm ipsius M.

Ex quibus primum sequitur tonorum additionem ad grauiorem partem ipsius chorde semper esse faciendam: subtractionem vero ad acutiorem. Item semitoniorum interualla maiora in aioribus et minora minoribus comparando tanto fore minora quanto magis accedunt ad acutiorem partem ipsius chorde, quoniam ipsa chorda fit continue breuior et ob id acutioris semper est soni Posset demum reliqua totius chorde medietatis N T per ea que diximus in acutiora respondenter distingui semitonia. Idem factendo de ipsa N T. et residuis partibus eiusdem quod de tota chorda A T iussimus obseruandum. Frustra tamen diuideretur potissimum in hemispherio in quo transcenditur vltra tactum I vel semitonium immediate precedens R.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License