Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[f.ir] PRACTICA MVSICA HERMANNI FINCKII, EXEMPLA VARIORVM SIGNORVM, PROPORTIONVM ET CANONVM, IVDICIVM DE TONIS, AC QVAEDAM DE ARTE SVAVITER ET ARTIFICIOSE CANTANDI CONTINENS.

[Finck, f.ir] [FINPRA 01GF]

VITEBERGAE EXCVSA TYPIS. HAEREDVM GEORGII RHAVV, ANNO M.D.LVI.

[f.ijr] ILLVSTRIBVS DOMINIS COMITIBVS A GORCA MAGNIFICO DOMINO LVCAE PALATINO BRZESTENSI, ANDREAE et Stanislao Buscensibus, Valcensibus, Gneznensibus, Colensibus Capitaneis, et caetera Salutem Dicit Hermannus Finck Birnensis.

TOTVM OPIFICIVM HOminis plenum est ingentium miraculorum, quae non solum acie humanae mentis penetrari, ac penitus cognosci non possunt, sed ne quidem numerari omnia queunt. Miranda est sensuum extructio, sed in mente et cerebro cogitatio, formatio imaginum, ratiocinatio, iudicium, memoria, noticiae insitae, et iudices recte et secus factorum, dolor cordis uindex scelerum, sunt admirabiliora. Haec fieri scimus, quomodo fiant spirituum et cerebri congruente motu, non perspicimus: Sed sic condita sunt omnia, ut sciamus, hanc rerum naturam, non casu ex Democriti atomis confluxisse, sed magno consilio et summa arte, ab architecto immensae potentiae, sapientiae et bonitatis, extructam esse. Testimonium igitur de Deo est hoc totum aedificium, in quo etiam singulare opus est, sensus harmoniarum. Cerebrum, mens, cor, suauiter adficiuntur uocum consonantijs, et ad uarios adfectus traducuntur, ad placidos et [f.ijv] turbulentus motus, ad laeticiam et moesticiam, ut Alexander Musico bellicum canente, tanquam praeliaturus exiliebat, et eodem remittente melodiam, residebat tacitus. Haec ita fieri sentimus, cur uocum percussio in cerebro, mente et corde, tantam uim habeat, non scimus, sed agnoscamus sic a Deo conditam esse hominum naturam, nec fortuitas esse uocum consonantias, sed certis metis harmonicae proportionis contineri, in qua singularis est sapientia. Multiplex usus est Arithmeticae proportionis et in Physica et in contractibus, ut in nutritione tantum transformatur, quantum assumere et coquere natura potuit, et in contractibus, si libra una cerae ualeat una drachma, decem librae ualebunt decem drachmis. Hic usus Arithmeticae proportionis manifestus est, cui uetustas dixit, similem esse Democratiam, in qua leguntur magistratus ex omnibus sine discrimine generis, opum et industriae. Late etiam patet usus Geometricae proportionis, ut in artibus et officijs, ubi et personarum et artium fit collatio, ut sicut ad imperium Castrense idoneus est Scipio, sic idoneus est Laelius ad senatoriam gubernationem. Hic et personae et numeri discernuntur gradibus. Quare huic proportioni uetustas comparauit Aristocratiam, in qua anteferuntur antecellentes industria in quolibet genere et meritis, caeteri negliguntur. Ac Plato dixit beatam esse hominum uitam, ubi in gubernatione, uel exiguum Geometricae proportionis Deus Imperijs tribuit. Vt si Themistocles ignarus Musicae sit [f.iijr] Senator, Timotheus uero Musicus doceat Musicam. Horum graduum distinctio salutaris est uitae, ut omnes sani intelligunt. Quam cum non obseruet Democratia, quae sine discrimine ex omnibus eligit Musicos, ex nautis et cerdonibus, manifestum est hanc aequalitatem perniciosam esse. At extra Harmonias ubi conspici in Physica, aut in contractibus, aut in moribus usus Harmonicae proportionis potest? Vix inuenio exempla. Vetustas ad oligarchiam contulit: ut enim concursus est numerorum, quorum non est similis proportio inter sese 6. 4. 3. et tamen differentiarum similis est proportio: ita in oligarchia concurrunt gubernatores dissimiles genere, opibus, industria, meritis, quorum tamen eadem est autoritas, et ut ita dicam, consonantia. Mihi uidetur concinnius accomodari ad Ecclesiam, in qua non est concursus sine discrimine omnium honestorum, et sceleratorum, qui tales maneant. Nec electio fit Geometrica proportione ex uirtute et meritis, Sed ualet ibi dulcissima Harmonia Musica, quia concursus est dissimilium, honestorum et deformium, Ioseph, Dauidis, et Latronis in cruce. Sed hi sic concurrunt, ut sit proportio consentiens differentiarum, uidelicet consonantia in agnitione filij Dei ac fide. Haec si quis diligentius considerabit, animaduertet, in quolibet genere proportionum, admirandam sapientiam proponi. Physica plurimum requirunt Arithmeticam aequalitatem, gubernatio humana Geometricam, in Ecclesia conspicitur Harmonica. Praecipue enim Deus [f.iijv] Musicam generi humano ideo attribuit, ut cantu comprehenderetur, et alijs traderetur uera doctrina de Essentia et uoluntate Dei, simul ut memoria extenderetur, quia cantilenarum diuturnior est memoria, et ut adfectus doctrinae congruentes excitarentur, ideo semper in Templis uerae Ecclesiae, et retenta est Musica, et culta est. Itaque et proportionem ipsam Harmonicam, uoluit Deus imaginem esse collectionis Ecclesiae ex concursu dissimilium numerorum, quorum tamen fit in fide consonantia. Deinde et aliae sunt congruentiae. Vt autem Deus uult caeteras artes Ecclesiae utiles a gubernatoribus foueri, ita uult et Musica studia ab eis conseruari, qua in re magna laus et fuit, et nunc est Regum Poloniae. Extant melodiae, in quibus magna artis perfectio est, compositae ab Henrico Finckio, cuius ingenium in adolescentia in Polonia excultum est, et postea Regia liberalitate ornatum est. Hic cum fuerit patruus meus magnus, grauissimam causam habeo, cur gentem Polonicam praecipue uenerer, quia excellentissimi Regis Polonici Alberti, et fratrum liberalitate hic meus Patruus magnus ad tantum artis fastigium peruenit. Itaque in editione huius operis, praecipue ad Celsitudinem uestram scripsi, ut ostenderem me beneficiorum memoriam, quae in meam familiam a Regibus et Principibus Polonicis collata sunt, perpetua gratitudine et retinere et celebrare. Fuit eximia erga me quoque liberalitas Celsitudinis, tuae Illustris Domine Stanislae. Quare et fratrum et tui nominis [f.iiijr] mentionem hic feci, et uobis hoc opus dedico, ut gratitudinem meam et obseruantiam erga uos perpetuam, ostendam. Fuit excellens sapientia et uirtus, Illustris Domini Comitis a Gorca, Andreae patris uestri, et fuerunt salutaria Regno consilia eius, et foelix militia. Ab hoc semina uirtutum in uos propagata, et disciplina patris aucta et confirmata sunt. Itaque optimi patris Exempla cum imitemini, magna laus est Iusticiae, fidei, grauitatis et continentiae uestrae, non solum in Regno Polonico, sed etiam apud alias Gentes. Scio etiam honestas artes et Ecclesiae utiles, a uobis diligi et foueri. Quare et Deum precor, ut uos seruet et gubernet, et oro Celsitudinem uestram, ut me tanquam humilem clientem et uobis addictum, simul cum hac dulcissima arte benigne tueamini. Bene et foeliciter ualeat Celsitudo Vestra Anno 1556. Die uerni aequinoctij.

[f.iiijv] MVSICA.

[Finck, f.iiijv] [FINPRA 01GF]

Musica laeticiae comes et medicina dolorum

Iure uocor, duce me cura sepulta iacet.

[f.Air] DE MVSICAE INVENTORIBVS.

INTER CAETERAS PRAECLAras artes quae uere DEI dona sunt, non infimum locum tenet Musica. Agnoscere autem Dei beneficia debemus, et Deo gratias agere pro conseruatione liberalium artium, et statuere ideo esse traditas, ut Deus per illas celebretur. His rebus admoniti excitemus animos nostros, ut Musicam summa cura amplectamur, et nos diligenter in ea exerceamus. Nec imaginandum est Musicam nouum aut uulgare studium esse, sed sciendum eam ab antiquis Patribus primo statim tempore cultam esse, ut nulla fere ars sit, cum qua Musica antiquitate non certet. Constat autem ex Genesi illam a Tubal filio Lamech inuentam esse, uocatur enim pater Musicorum Genesi 5. de qua re paulo post copiosius dicam. Quod itaque Musica tanto temporis spatio non deleta est, sed magis magisque illustrata, quis neget ingens Dei beneficium esse? quare sanctorum Patrum authoritate, et multarum gentium exemplo huius artis studium amare et fouere discamus. Neque enim solis Patribus cognita fuit haec doctrnia de Musica, sed etiam uarijs gentibus tam barbaris quam Romanis et Graecis. Verum quo quaeque natio ingeniorum praestantia celebrior fuit, eo magis Musicae studium amauit. Sed omissis alijs dicam de Graecis hominibus omni doctrinae genere excultis, apud quos in tanto honore et precio fuit Musica, ut refert quoque Cicero, ut summam eruditionem sitam censerent in neruorum uocumque cantibus, adeo etiam ut non parum detraheretur existimationi maximorum uirorum, propter huius artis ignorantiam, [f.Aiv] ut si hanc artem non didiciscent, non satis exculti doctrina putarentur. Nam Themistocles, quamuis sapientiae opinione et rerum gestarum gloria floreret, tamen cum in conuiuio recusasset fidibus canere, cepit indoctior haberi. Et Isidorus ait fuisse tam turpe nescire Musicam, quam literas. Et reuerendus pater dominus Martinus Lutherus piae memoriae saepe dicere solitus est, multa semina bonarum virtutum inesse animis ijs, qui Musica afficerentur. Qui uero non, truncis et lapidibus esse simillimos. Sed quia non est instituti nostri longam huius artis commendationem instituere, sed tantum quaedam ad incitandos Adolescentes praemittere, haec dixisse sufficiat. Nunc ad Inuentores Musicae transeamus.

De Musicae inuentoribus, alij aliter sentiunt, nec sane mirum est, antiquissimae artis authorem minus certo sciri. Celius antiquarum lectionum libro quinto ait. Si Iosepho ac Sacris literis ulla fides adhibenda est, Tubal filius Lamech inuentor eius praecipuus, et antiquitate primus ante diluuium duabus tabulis, lateritia scilicet, et marmorea posteris eam reliquit inscriptam, ut siue igni siue aqua mundus puniretur, alterutra columnarum non aboleretur. Marmor enim non liquescit, Lateres uero humore non resoluuntur. Idem etiam dicitur cytharae, et organorum usum tradidisse. Siue uero ipse Tubal Musicam inuenerit, siue a Deo edoctus sit, non multum refert: Verisimilius tamen est DEum ipsum ei Musicam tradidisse. Idem sensisse videntur gentiles homines. Nam cum Homerus Apollinem Cythara canentem fingit, proculdubio Musicae originem ad Deos referri vult. Quod de reliquis Inuentoribus afferunt authores, fidem non meretur. Nam cum propter antiquitatem ueri authoris nomen obscuratum esset, quilibet se huius artis inuentoren dici uoluit. Referunt nempe alij Orpheum, alij Lynum et Amphionem, alij Pythagoram primos authores esse. Eusebius Dyonisio, Diodorus Mercurio, Polybius Arcadum maioribus huius artis inuentionem attribuunt. [f.Aijr] Ego de hac re sic sentio, hos quidem Musicam non inuenisse, sed illam nouis praeceptis ornasse, et illustriorem reddidisse. Postea alij quasi noui inuentores secuti sunt, qui propius ad nostra tempora accedunt, ut Iohannes Greisling, Franchinus, Iohan Tinctoris, Dufai, Busnoe, Buchoi, Caronte, et alij multi, qui etiamsi ipsi quoque composuerunt, plus tamen in speculatione et docendis praeceptis operae posuerunt, et multa noua signa addiderunt. Circa annum millesimum quadringentesimum et octuagesimum et aliquanto post alij extiterunt praecedentibus longe praestantiores. Illi enim in docenda arte non ita immorati sunt, sed erudite Theoricam cum Practica coniunxerunt. Inter hos sunt Henricus Finck, qui non solum ingenio, sed praestanti etiam eruditione excelluit, durus uero in stylo. Floruit tunc etiam Iosquinus de Pratis, qui uere pater Musicorum dici potest, cui multum est attribuendum: antecellit enim multis in subtilitate et suauitate, sed in compositione nudior, hoc est, quamuis in inueniendis fugis est acutissimus, utitur tamen multis pausis. In hoc genere sunt et alij peritissimi Musici, scilicet, Okekem, Obrecht, Petrus de larue, Brumelius, Henricus Isaac, qui partim ante Iosquinum, partim cum illo fuerunt, et deinceps Thomas Stoltzer, Steffanus Mahu, Benedictus Ducis, et alij multi quos breuitatis gratia omitto. Nostro uero tempore noui sunt inuentores, in quibus est Nicolaus Gombert, Iosquini piae memoriae discipulus, qui omnibus Musicis ostendit viam, imo semitam ad quaerendas fugas ac subtilitatem, ac est author Musices plane diuersae a superiori. Is enim vitat pausas, et illius compositio est plena cum concordantiarum tum fugarum. Huic adiungendi sunt, Thomas Crecquilon, Iacobus Clemens non Papa, Dominicus Phinot, qui praestantissimi, excellentissimi, subtilissmique, et pro meo iuditio existimantur imitandi. Itemque alij sunt, Cornelius Canis, Lupus Hellinc, Arnolt de Prug, Verdilot, Adrian Vuilhart, Gossen Iunckers, Petrus de Machicaurt, Iohan Castileti, Petrus Massenus, Matheus Lemeistre, Archadelt, Iacobus Vaet, Sebastian Hollander, Eustachius Barbion, Iohan Crespel, Iosquin [f.Aijv] Baston, et complures alij: Hos ego et alios etiam, quorum hic non feci mentionem, in alio libello recensebo. Ibique multa de vita et studijs ipsorum, tam veterum quam recentiorum, quantum quidem non solum ipse vidi aut legi, sed etiam ex aliorum relatu cognoscere potui, adijciam. Hi Musici ex tempore ad omnem propositum choralem cantum pertinentes voces adiungunt, et contra punctum suum pronunctiant, dulcedine vocis alios longe superant, et verum finem artis consecuti, et apud nostrates in maiore sunt admiratione et gratia quam caeteri.

MVSICA QVID SIT.

MVSICA est modulandi peritia, cantu, tactu et mensura consistens.

DIVISIO MVSICAE.

[Finck, f.Aijv; text: MVSICA diuiditur tripliciter, in Theoricam, quae tantum circa rei cognitionem uersatur, eius finis est scire. Practicam, quae praecepta transfert ad usum, eius finis est agere, ea rursus duplex est. Poeticam, quae fingit carmina et cantilenas, et post laborem operis fabricati aliquid relinquit, estque proprie Componistarum, Instrumentalis, quae fit musicis instrumentis, et haec multis modis diuidi potest, secundum instrumentorum diuersitatem et multitudinem, quaedam enim perficiuntur. Vocalis, quae humana uoce exercetur, et haec rursus duplex est. Flatu, ut Buccinae, Tubae, Cornua. Tactu, ut illa instrumenta quae in cordarum fidiumue aut aeneorum filorum intensione consistunt, ut Cytharae, Testudines, Virginalia, Clauicordia. Flatu simul et tactu, ut Organa, Regalia, Positiua. Agitatione aut impulsione, ut Systra, Cimbala, Campanae, Tympana, et id genus alia. Vsualis, quae magis usu quam praeceptis comparatur. Artificialis, quando praeter usum etiam praecepta addunt, eaque rursus diuiditur in Choralem et Figuralem.] [FINPRA 01GF]

[f.Aiijr] Choralis, quae et plana et Gregoriana, seu uetus dicitur, quae in suis notis aequam seruat mensuram.

Figuralis est, quae inaequales habet figuras, quarum quantitates nunc augentur, nunc minuuntur, iuxta uarie praescripta signa. Dicitur etiam Mensuralis et noua.

VTILITAS MVSICAE.

Vtilitas Musicae haec est: Si quis operam illi dederit de cantus qualitate an uulgaris an urbanus, an falsus sit, iudicabit. Ac inter omnes utilitates haec est praecipua, quod huius artis magnus usus est in templis. Deinde accedunt et alia commoda, uidelicet quod ea est gubernatrix affectuum, Potest enim anxias curas discutere et omnes affectus optime temperare et regere, ut ex tristibus laeti, ex iratis sedati efficiantur: Atque adeo amicum et blandum quiddam est Musica, ut etiam pueros in cunis placet. Imo quod omnium maximum est, Sathanam potest pellere. Legimus enim in sacris literis Sathanam a Saule recessisse, quando Dauid cepit canere cythara. Sic Alexander a suo Musico, et ad lenitatem et ad iram incitari potuit, Nam interdum iste Musicus sic commouit regem, ut arrepta hasta in medium prosiliret, quasi iam impetum facturus in hostem, et mox eum rursus ita sedauit, ut mansuetissimus redderetur. Postremo quoque consideretur quid illis contigerit, qui huius artis curam abiecerunt. Quid quaeso Clitemnestrae Agamemnonis coniugi accidit amisso Musico? expugnari quippe eius pudicitia ipso adhuc praesente non potuit, sed postquam insidijs adulteri Musicus esset sublatus, in Tragica mala misera mulier incidit. Quid Neroni accidit? is dum Musicae studium amplexus est, mitissimus fuisse scribitur, postea abiecto hoc studio simul omnem humanitatem exuit, et in deterrimam belluam est mutatus, atque ita iustas sui contemptus poenas persoluit. Haec et similia exempla ad amorem Musicae nos incitent, et principes inde discant eam suo praesidio et opere ornare atque tueri.

[f.Aiijv] DE CAPITIBVS QVAE IN HOC opere tractabuntur.

In primo Libro agam de his decem Capitibus, uidelicet

de Clauibus.

Vocibus.

Cantu.

Interuallis usitatis et prohibitis.

Notis.

Ligaturis.

Pausis.

Mutatione.

Transpositione et

Solmisatione.

In secundo Libro dicetur

de Tactu

Syncopatione.

Mensura

Modo.

Tempore.

Prolatione.

Signis.


                                                 additionis
                                                 perfectionis.

Punctis, qui sunt quadruplicia videlicet punctus diuisionis.


                                                 alterationis.

Imperfectione.

Colore notarum.

Augmentatione.

Diminutione.

Proportione.

Liber Tertius de explicatione Canonum quorundam.

Quartus Liber continebit iuditium tonorum in utroque cantu, hoc est, Chorali et Figurali.

Vltimus Liber habebit quandam instructionem de arte suauiter cantandi.

[f.Aiiijr] DE CLAVIBVS.

CLAVIS est reseratio cantus, uel est index formandae uocis, est enim aggregatum ex litera et uoce. Principium clauis litera est, finis uero uox. Et propterea dicuntur claues, quia sicuti claue aperiuntur ea, quae in penitissimis angulis occlusa iacent, ita per claues musicales totius cantus uis ac natura reseratur.

Systema claues ac uoces Musicales monstrans.

[Finck, f.Aiiijr; text: CLAVES diuiduntur in Geminatas siue excellentes, quia duplicatis literis scribuntur, et sunt quinque Minores et acutas, quia pusillis literis scribuntur, et sunt septem Maiores et capitales, quia capitalibus et grandiusculis literis notantur, et sunt octo [Gamma]ut, Are, [sqb]mi, Cfaut, Dsolre, Elami, Ffaut, Gsolreut, alamire, bfa[sqb]mi, csolfaut, dlasolre, elami, ffaut, gsolreut, aalamire, bbfa[sqb]mi, ccsolfa, ddlasol, eela] [FINPRA 02GF]

NOTA.

Omnes Claues ab eadem litera incipientes distant per octauam.

[f.Aiiijv] DE SIGNATIS CLAVIBVS.

CLAVES signatae sunt, quae in cantus exordio per certas figuras expresse ponuntur, Et sunt quinque.

[Finck, f.Aiiijv; text: IN CHORALI CANTV SIC. IN FIGVRALI CANTV SIC.] [FINPRA 02GF]

Ad has omnes animum tanquam ad scopum intendant, discantque proinde eas quae signatae non sunt, harum interuallo certa coniectura deprehendere.

REGVLA I.

Linea signatas sustentat scilicet omnes.

REGVLA II.

Hae distant positu, per quintam tollitur F.G.

REGVLA III.

Hae quinque claues signatae dicuntur principales. Sunt autem adhuc duae, quae minus principales uocantur, scilicet b rotundum [f.Bir] et quadratum [sqb]. Signantur autem semper sub claue C [ClefC3,[rob] on staff5]. Interdum tamen utimur illis ad uoces fictas.

DE VOCIBVS.

VOX est syllaba qua clauium tenor exprimitur, uel est signum quo omnem cantum addiscimus et exprimimus, Et sunt sex: ut, re, mi, fa, sol, la.

EXEMPLVM

[Finck, f.Bir,1] [FINPRA 03GF]

Hae uoces sumptae sunt (ut aiunt) ex hymno, Vt queant laxis et caetera quem Paulum Diaconum composuisse ferunt, At si credimus Alberto Magno in Lucam scribenti, diuus Hieronymus eum composuit. Musici uero ex quolibet uersiculo priorem et mediam syllabam sumpserunt.

Sequuntur notae cum textu.

[Finck, f.Bir,2; text: DISCANTVS. Vt queant laxis resonare fibris, Mira gestorum famuli tuorum. ALTVS. TENOR. BASSVS.] [FINPRA 03GF]

[f.Biv] [Finck, f.Biv,1; text: DISCANTVS. Solue polluti labij reatum Christe redemptor. ALTVS. TENOR. BASSVS.] [FINPRA 03GF]

Et sunt duplices uoces, scilicet: Inferiores et Superiores.

Inferiores, quibus utimur quando cantus ascendit: et sunt tres, ut, re, mi.

Superiores, quibus utimur quando cantus descendit: et similiter tres sunt, fa, sol, la.

Hae iterum differunt inter se tripliciter, uidelicet:

[Finck, f.Biv,2; text: Vt fa, Re sol, Mi la, dicuntur, Molles, Naturales, Durae, quia, mollem, mediocrem, durum, sonum reddunt uel emittunt.] [FINPRA 03GF]

Hanc uocum Musicalium diuisionem, non reijciendam esse censeo, si recte intelligatur: uidelicet, si cogites quamlibet uocem talem esse natura, qualis hic esse ponitur, sic tamen, ut alia leniorem, alia asperiorem pronunciationem requirat. Quod [f.Bijr] autem quidam inde colligunt, ut et fa submissa uoce: mi et la, dura uoce cantari debere: re uero et sol medium quendam sonum requirere, atque ita quamlibet uocem, non solum natura talem esse, sed etiam ipsa pronunciatione, et uocis aut intentione, aut remissione adiuuandam esse, horum ego sententiae non assentior. Equidem non iudicare possum quidquam suauitatis aut gratiae inesse cantui, in quo inepta haec et inaequalis notularum, seu uocum enunciatio obseruatur: Imo contra affirmo, insuauem et ingratam auribus harmoniam inde prouenire. Eoque magis digna est reprehensione istorum sciolorum opinio, quod inter hos non paucos reperias, qui non solum hanc praeceptionem sequuntur, sed etiam prae nimia affectatione singularis cuiusdam eruditionis, in hac praesertim arte, nesciunt, quo nam modo satis apte, fere dixissem inepte, notas pronunciare debeant: Et ut egregie foelicitatem sui ingenij in effingendis nouis, et magis idoneis uocibus ostentent, nolunt amplius canere fa, sed ualde moderata uoce fae uel fai canunt, et econtra, si mi canendum est, quo illud satis rustico et crasso modo proferant, faciunt ex eo duas syllabas, et non mi sed mihi cantant. Hunc igitur cantandi modum maxime aduersum et ingratum esse peritis et delicatis auribus sciant, Ideoque eos admoneo, ne a uero cantandi modo declinent, nec nouas uoces effingere conentur, sed notas a ueteribus excogitatas retineant. Considerent quoque quam hoc ipsum non in cantu solum, sed etiam in instrumentis absurdum sit, si alia uox clariore, alia uero obscuriore sono pronuncietur. Namque si in Virginalibus seu Symphonijs (ut uocant) pennulae illae, quae in ligna trudentia cordas inseruntur, non ad aequalem magnitudinem, densitatem, aut longitudinem paratae sint, sed aliae longiores, molliores aut breuiores fuerint, Fiet omnino, ut uoces argutae perstrepentes reliquarum sonum obtundant, ut difficulter aut nihil fere exaudiantur, atque ita iniucunda harmonia efficietur. Porro contra hos ex uocum distantia etiam deprehendi potest, omnes uoces eundem sonum requirere, nec aliam submissa, aliam clara, aliam media uoce cantandam [f.Bijv] esse. Voces autem omnes distant ab inuicem per secundam perfectam, seu tonum, praeter mi et fa, quae per imperfectam secundam, seu per semitonium distant. Exempli causa proponas tibi has duas claues, Csolfaut, et Dlasolre. In his duabus clauibus poteris canere, ut re, re mi, fa sol, sol la, hic ubique habes perfectam secundam ex priore claue in alteram. Sed mi et fa, ex C in D cani non possunt, hoc simili sono, propterea, quod hae duae per imperfectam tantum, illae uero per perfectam secundam ad inuicem distant. Sumes igitur cis, quod Musici instrumentales sic signant [signum], quae clauis medium sonum inter C et D reddit, ita habebis ex C in [signum], mi in fa, et ex [signum] in D, iterum mi in fa, ubi uides duas imperfectas secundas, constituere unam perfectam. Intelligere iam omnes arbitror, Mi natura quidem durius est quam Fa, sed tamen neutram fortiore aut remissiore sono, quam alteram proferendam esse, quod ipsa series clauium et earum sonus in Organis, aut alijs Instrumentis monstrat, sed de his alibi plura.

Exemplum sex uocum Musicalium.

[Finck, f.Bijv; text: Discantus sequitur Tenorem in hiperdiapason. ALTVS.] [FINPRA 03GF]

[f.Biijr] [Finck, f.Biijr; text: BASSVS.] [FINPRA 03GF]

DE CANTV.

CANTVS est sex uocum et continua et apta digestio, et est triplex.

[sqb]duralis.

bmollis.

Naturalis.

Cantus [sqb]duralis est ille, qui habet Vt in Gsolreut et in suis octauis, et mi in bfa[sqb]mi, b rotundum non assignatur: et sunt tres.

Cantus bmollis ille, qui habet vt in Ffaut, et fa in bfa[sqb]mi, cognoscitur ex praescriptione b rotundi: et sunt duo.

Cantus Naturalis, qui neque mollem neque duram uocem in bfa[sqb]mi attingit, sed tantum sex uocibus musicalibus est contentus, incipit in C, et quiescit in a: et sunt duo, scilicet in Scala.

Regula breuior.

In C natural, f bmol, gque [sqb]dural,

[sqb]durum triplico reliquos cantus geminabo.

Additur et cantus, quem Musici fictum uocant, quando uox canitur in claue aliqua, in qua essentialiter non inest, neque in eius octaua, uidelicet Mi in Ffaut, Fa in alamire et elami: Quo utimur propter euphoniam cantus, ac ad euitanda prohibita interualla. Duo sunt eius signa, b rotundum in locis [sqb]duralibus, [f.Biijv] et [sqb] quadratum in locis bmollaribus, quorum illud b fa: hoc uero [sqb] mi designat.

Sequuntur exempla.

Exemplum cantus [sqb]duralis.

[Finck, f.Biijv; text: Discantus sequitur Altum post semibreuem in diatessaron. Tenor sequitur Bassum post semibreuem in diatessaron.] [FINPRA 04GF]

[f.Biiijr] [Finck, f.Biiijr,1] [FINPRA 04GF]

SEQVITVR EXEMPLVM cantus bmollaris.

[Finck, f.Biiijr,2; text: Discantus sequitur Altum post semibreuem in diatessaron. Tenor sequitur Bassum post semibreuem in diatessaron.] [FINPRA 04GF]

[f.Biiijv] Exemplum cantus Naturalis.

[Finck, f.Biiijv; text: DISCANTVS. ALTVS. TENOR.] [FINPRA 05GF]

[f.Cir] [Finck, f.Cir; text: BASSVS.] [FINPRA 05GF]

[f.Civ] Haec triplex cantus distinctio ideo ponitur a Musicis, ut incipientium captui seruiant. Quod autem existimare uelis cantum bmollarem molliter et leniter, econtra uero [sqb]duralem duriter et aspere canendum esse, non sic se habet, nam uterque mi et fa habet, Et quando cantum bmollem per secundam supra clauem transpono, tunc fit [sqb]duralis cantus, et tamen retinet suas notas, et suam melodiam, suum mi et fa, nec quicquam aliter sonat. Sic etiam si cantum [sqb]duralem per secundam infra clauem transponas, erit bmollaris, eandemque melodiam retinebit.

DE INTERVALLIS.

INTERVALLVM est hoc ipsum, quod uox a certo sono altius intenditur, aut profundius remittitur.

Plurima quidem ea sunt, sed uulgatiora modo describere libet, uidelicet, Vnisonum, Semitonium, Tonum, Semiditonum, Ditonum, Diatessaron, Diapente, Semitonium cum diapente, Tonum cum diapente, Diapason, haec usitata interualla dicuntur.

Vnisonus quando uox in eadem claue iterum atque iterum repetitur, et fundamentum aliorum modorum est, manetque semper immobilis, ut:

[Finck, f.Civ] [FINPRA 06GF]

Semitonium est tonus imperfectus, atque fit ex mi in fa proximum, et econtra.

[f.Cijr] [Finck, f.Cijr,1] [FINPRA 06GF]

Tonus est a qualibet nota in proximam progressio uel regressio, tantum fa et mi demptis, ut:

[Finck, f.Cijr,2] [FINPRA 06GF]

Semiditonus est tertia imperfecta ex tono et semitonio conflata, et duas habet species, Re fa, mi sol.

[Finck, f.Cijr,3] [FINPRA 06GF]

Ditonus est perfecta tertia, duos in se tonos habens, cuius duae sunt species: ut mi, fa la.

[Finck, f.Cijr,4] [FINPRA 06GF]

Diatessaron est distantia uocum per quartam, contans duobus tonis et semitonio: Eius species sunt tres, ut fa, re sol, mi la.

[Finck, f.Cijr,5] [FINPRA 06GF]

Diapente est saltus a uoce in uocem per quintam, fit ex tribus tonis et semitonio, cuius quatuor sunt species, ut sol, re la, mi mi, fa fa.

[Finck, f.Cijr,6] [FINPRA 06GF]

[f.Cijv] Semitonium cum diapente est imperfecta sexta, quae constituitur duobus semitoniis et tribus tonis.

[Finck, f.Cijv,1] [FINPRA 06GF]

Tonus cum diapente est perfecta sexta, quae continet quatuor tonos et unum semitonium.

[Finck, f.Cijv,2] [FINPRA 06GF]

Diapason, est interuallum, quod ab una uoce inchoat, saltumque facit ad octauam, et omnia uocum interualla in se complectitur, recipit quinque tonos, et duo semitonia, cuius species septem sunt, a qualibet enim litera ad sibi similem fit diapason.

Sequitur exercitij causa Directorium modorum.

[Finck, f.Cijv,3; text: Ter trini sunt modi quibus omnis cantilena contexitur, scilicet, Vnisonus, semitonium, tonus, semiditonus, ditonus, diatessaron, diapente, semitonium cum diapente, tonus cum diapente, ad haec sonus diapason:] [FINPRA 06GF]

[f.Ciijr] [Finck, f.Ciijr; text: diapason: Si quem delectat eius, hunc modum esse cognoscat: Cumque tam paucis modulis nota harmonia formetur, utilissimum est eas alte memoriae commendare, nec prius ab huiusmodi studio quiescere, donec uocum interuallis agnitis harmoniae totius facilime queat apprehendere noticiam.] [FINPRA 06GF]

DE INTERVALLIS prohibitis.

Sunt et alia quaedam interualla admodum rara, ac tyronibus prohibita poni, quia prorsus symphoniam laedunt ac uitiant. Harum autem nomina sunt Tritonus, Semidiapente, Semiditonusdiapente, Ditonus diapente, Semidiapason, Semitonium diapason, Semiditonusdiapason, Diapasondiapente, Disdiapason.

[f.Ciijv] Tritonus est sonus de uoce in uocem per duram quartam, tres integros tonos habens, absque semitonio.

[Finck, f.Ciijv,1] [FINPRA 07GF]

Exemplum habetur in Responsorio. Isti sunt dies, Dominica Iudica. Et in Responsorio: Vox tonirui, in dictione Euangelista, ut sic:

[Finck, f.Ciijv,2; text: Iohannes est Euangelista.] [FINPRA 07GF]

Semidiapente est imperfecta quinta, duobus tonis, et duobus semitonijs constans: in plano non reperitur cantu.

[Finck, f.Ciijv,3] [FINPRA 07GF]

Semiditonus diapente, est per imperfectam septimam interuallum, compraehendens quatuor tonos et duo semitonia de ut in fa, et econtra.

[Finck, f.Ciijv,4] [FINPRA 07GF]

Huius exemplum in Antiphona, Dum inducerent puerum Iesum et caetera in dictione Accepit habetur.

[Finck, f.Ciijv,5; text: Parentes eius, acccepit.] [FINPRA 07GF]

[f.Ciiijr] Ditonus diapente est distantia soni a sono per septimam perfectam, quinque tonis et uno semitonio constans.

[Finck, f.Ciiijr,1] [FINPRA 07GF]

Exemplum in responsorio de sancto Mauricio habemus, in dictione Aganensium.

[Finck, f.Ciiijr,2; text: Sancta legio Aganensium.] [FINPRA 07GF]

Semidiapason est octaua non perfecta, ex quatuor tonis et tribus semitonijs constituta: et ab omni cantu reiecta.

[Finck, f.Ciiijr,3] [FINPRA 07GF]

Semitonium diapason est per nonam imperfectam saltus, constans quinque tonis ac tribus semitonijs: et prorsus est inusitatum interuallum.

[Finck, f.Ciiijr,4] [FINPRA 07GF]

Semitonus diapason est decima imperfecta constans sex tonis et tribus semitonijs.

[Finck, f.Ciiijr,5] [FINPRA 07GF]

[f.Ciiijv] Diapason diapente est duodecim sonorum consonantia, undecim interuallorum, habens octo tonos et tria semitonia: Horum exempla sunt in cantu mensurali: in plano autem admodum rara.

[Finck, f.Ciiijv,1] [FINPRA 07GF]

Bisdiapason per interuallum est decimaquinta, per sonum sunt duae octauae: nam medium omne numeratur bis.

DE NOTIS.

NOTA est signum vocis, intensionem et remissionem soni demonstrans.

Suntque notae aliae Simplices. [Ligatae. sub lin.]

[Finck, f.Ciiijv,2; text: Simplicium notarum sunt octo. Maxima, Longa, Breuis, Semibreuis, Minima, Semiminima, Fusa, Semifusa, 8, 4, 2, 1, 16, Semitactus ualet. ad semitactum.] [FINPRA 07GF]

Sequitur exemplum simplicium notarum.

[f.Dir] [Finck, f.Dir; text: DISCANTVS. ALTVS. TENOR. BASSVS. verte cito] [FINPRA 07GF]

[f.Div] [Finck, f.Div; text: DISCANTVS. ALTVS.] [FINPRA 08GF]

[f.Dijr] [Finck, f.Dijr; text: TENOR. BASSVS.] [FINPRA 08GF]

[f.Dijv] [Finck, f.Dijv; text: DISCANTVS. ALTVS.] [FINPRA 08GF]

[f.Diijr] [Finck, f.Diijr; text: TENOR. BASSVS.] [FINPRA 08GF]

[f.Diijv] DE LIGATVRIS.

LIGATVRA est quando duae uel plures notae simplices in dextra uel sinistra parte per uirgulam coniunguntur: Eius colligationis causam ex applicatione textus desumi putant.

Quatuor autem modis ligabiles notae sunt, scilicet: Maxima, Longa, Breuis, et Semibreuis, quarum quaelibet duplici figura scribitur, recta et obliqua, maxima tamen excepta.

Recta quando notae sunt quadratae, ut

[Lig2va,Lig3vcssnda,Lig2vd]

Obliqua quando transuerso corpore scribuntur, ut

[Lig2vod,Lig2voa,Lig2vcssnod,Lig2vcssnoa]

Ligatae notae sunt triplices, aut sunt

[Finck, f.Diijv; text: 1 INITIALES. sine tractu uel cauda, si sequens nota, Cum cauda, Ascendit initialis dicitur breuis, Descendit siue obliqua uel quadrata, dicitur initialis longa, In dextra parte sursum aut deorsum, dicitur longa, ut, In sinistra parte, Sursum dicitur semibreuis una cum sequenti, Deorsum dicitur breuis.] [FINPRA 09GF]

[f.Diiijr] [Finck, f.Diiijr; text: 2 MEDIAE, Media omnis carens cauda breuis est, una excipienda, scilicet sequens initialem, quae in sinistro latere caudam seu tractum protendit, haec est exceptio, 3 VLTIMAE. harum quadrata, obliqua, Si ascenderit sine cauda, dicitur breuis, Si cum cauda sursum tendit, est semibreuis, Si descenderit, est longa, Cuius initialis caret cauda, semper erit breuis, Cum cauda ascendente, semibreuis,] [FINPRA 09GF]

Sequitur exemplum notularum utriusque speciei, scilicet ad uoces Musicales et ad notas simplices et ligabiles.

[f.Diiijv] [Finck, f.Diiijv; text: DISCANTVS. ALTVS.] [FINPRA 09GF]

[f.Eir] [Finck, f.Eir; text: BASSVS. TENOR.] [FINPRA 09GF]

[f.Eiv] [Finck, f.Eiv; text: DISCANTVS. ALTVS.] [FINPRA 10GF]

[f.Eijr] [Finck, f.Eijr; text: BASSVS. TENOR.] [FINPRA 10GF]

[f.Eijv] [Finck, f.Eijv; text: DISCANTVS. ALTVS.] [FINPRA 10GF]

[f.Eiijr] [Finck, f.Eiijr; text: BASSVS. TENOR.] [FINPRA 10GF]

[f.Eiijv] DE PAVSIS.

Primo propter anhelitus refectionem, ne spiritus cantandi deficiat. Secundo, propter uariationem et dulcedinem cantus. Tertio, propter euitanda uicia, praecipue esse inuentas pausas dico.

Est autem pausa figura per lineas ac spatia tracta, artificiosam desistentiam a cantu demonstrans: nam sicut canendo notulis, ita et tacendo utimur pausis. Et quaelibet nota suam pausam habet, et quamdiu notam cernimus, tantisper ad pausam eius silemus.

Virgula quae per integra quatuor spatia transuersa protensa, quinque lineas contingit, ea uocatur pausa modi maioris, siue perfectae maximae; sed huius nullus est usus, praeterquam in finibus cantuum.

Maxima perfecta [MXv,MXP,MXP,MXv on staff5]

Si qua autem ad quartam lineam pertingit pausa, modi minoris, siue longae perfectae uocatur, seu pausa modalis.

Longa perfecta [Lv,3LP,3LP,Lv on staff5]

Quae uirgula tertiam lineam attingit, ea est pausa longae imperfectae.

Longa imperfecta. [Lv,2LP,2LP,2LP,2LP,Bvcsdx on staff5]

Quae ad alteram pertingit lineam, breuis pausa est.

Breuis pausa [Bv,BP,BP,BP,BP,Bv,BP,BP,BP,BP on staff5]

[f.Eiiijr] Quae uirgula a linea in medium tantum spacium dependet, semibreuis pausa dicitur.

Semibreuis pausa [Sv,SP,Sv,SP,Sv,SP,Sv,SP,Sv,SP on staff5]

Quae uero a linea in medium spacium assurgit, eam pausam minimae, siue suspirium uocant.

Minimae pausa [Mv,MP,Mv,MP,Mv,MP,Svcd,MP,Svcd,MP on staff5]

Itidem in medium spacij erecta uirgula, sed superne aculeum reflexum habens, pausa semiminimae est.

Semiminimae pausa [M,SMP,M,SMP,M,SMP,M,SMP,M,SMP on staff5]

At si geminum habeat aculeum, Fusae pausa appelletur [A,FP,A,FP,A,FP on staff5]

Si triplicem, tum Semifusae

[Finck, f.Eiiijr,1] [FINPRA 11GF]

Est et pausa quae generalis dicitur, quando semicirculus cum puncto supra uel infra notas scribitur hoc modo:

[Finck, f.Eiiijr,2] [FINPRA 11GF]

sed nihil cum ualore commune habet, tantum cessationem omnibus uocibus seu moram in cantu inducit.

Regula.

Per omnia aequiualent suis notis pausae, praeterquam quod non admittunt imperfectionem et alterationem, de quibus infra.

[f.Eiiijv] DE MVTATIONE.

MVTATIO est unius uocis in aliam in eadem claue unisona uariatio. Et est inuenta ob paucitatem uocum et pluralitatem cantus, ad quam duae necessariae sunt uoces. Vna dicitur mutata, quae scilicet per mutationem relinquitur. Altera mutans, quae loco uocis mutatae assumitur.

[Finck, f.Eiiijv; text: Mutatio duplex, Explicita in qua et uox mutans et mutata ambae exprimuntur, haec alio nomine uocalis dicitur. Implicita siue mentalis est, in qua una uocum canitur, et altera mente tenetur.] [FINPRA 11GF]

Aptior tamen est mentalis quam uocalis, exprimere enim ambas syllabas, est geminare notam, quod nec cantui conueniens, nec auribus est gratum. Imo in cantu mensurali omnino intolerabile, praesertim in minutissimis figuris, ubi uelocitas notularum non admittit geminationem.

Sequuntur regulae mutationum.

I.

Nunquam mutabis, nisi sit mutare necesse.

II.

Mutatio mentalis facienda est non uocalis, nisi duae uel tres notae ponantur in eodem loco mutabili.

III.

Si uox est dupla [simpla supra lin.][tripla sub lin.] tunc fit mutatio dupla. [nulla. supra lin.][sena. sub lin.]

IIII.

In mutatione utimur duabus fere uocibus, in ascendendo re, in descendendo la.

[f.Fir] V.

Voces bmolles in [sqb]durales non possunt mutari, quia dissonant: et econtra.

VI.

Mutatio uocis non semper fit in uocem, sed fit saltus sine mutatione de nota ad notam, praesertim in magnis saltibus, ut in diapente et diapason contingit, scilicet: de re in re, ex mi in mi, de fa in fa, ex sol in sol.

VII.

Omnis mutatio fit tertia ante fa, si adsit notula: si non, in secunda uel quarta poterit mutatio inchoari.

VIII.

Propter unam notam ascendentem supra la, non fit mutatio, sed semper fa in ea est cantandum, nisi hoc [sqb], uel hoc # assignatum sit.

IX.

Musica ficta fingit in claue quacunque, uocem qualemcunque, consonantiae causa.

Mutatio in cantu [sqb]durali.

In cantu [sqb]durali mutamus tribus clauibus, scilicet:

a, e, et d.

[Finck, f.Fir,1; text: In ascendendo sumimus re in D d dd, A a aa, E e ee, In descendendo sumimus la in] [FINPRA 11GF]

Mutatio cantus bmollaris.

In cantu bmolli similiter tribus clauibus mutamus, scilicet: d, a, et g.

[Finck, f.Fir,2; text: In ascendendo sumimus re in [Gamma] G g, D d dd, A a aa, In descendendo sumimus la in] [FINPRA 11GF]

[f.Fiv] DE TRANSPOSITIONE.

TRANSPOSITIO est clauis signatae ob cantus ascensum uel descensum, de linea ad lineam translatio, propter linearum inopiam adinuenta. Sicut autem uocum mutatio non debet fieri praeter necessitatem: ita nec clauium transpositio, de ea talis datur Regula.

Quantum clauis transposita ascendit, tantum nota immediate sequens a suo situ descendit: et econtra, quantum clauis descendit, tantum nota ascendit. Sciendum autem est, clauem secundum situm ascendere uel descendere, notam uero secundum melodiam. Hac ratione etiam facillime percipies transpositionem clauis: utrasque notas, ante et post clauem transpositam, positas confer, et diligentissime obserua, in quibus clauibus ponantur: si tibi bene cognita fuerit scala, statim ex primo aspectu aut intuitu iudicabis et cognosces inter se distantiam notarum.

Plerunque in principio lineae transponitur cantus: in medio aliquando quidem, sed raro, Ideo custos (ut uocant) semper est obseruandus, qui locum notae sequentis monstrat et ostendit. In cantu figurali rarius transpositio clauium cernitur, tum quod quinque lineis semper utantur, tum quod potius sextam lineam adijciant. Exemplum transpositionis.

[Finck, f.Fiv; text: TENOR. Haec sunt conuiuia quae tibi placent o patris sapientia. DISCANTVS.] [FINPRA 11GF]

[f.Fijr] [Finck, f.Fijr; text: ALTVS. BASSVS.] [FINPRA 11GF]

DE SOLMISATIONE.

SOLMISATIO est debita expressio cuiuslibet cantus per sex uoces Musicales. Hoc uero caput nihil aliud est, ac summaria repetitio eorum omnium, quae huc usque tradita sunt: docet enim ad praxin manuductionem, quomodo scilicet incipientes cantaturi prioribus praeceptis uti debeant.

Sequuntur aliquot regulae de Solmisatione.

I. Solmisans uideat clauem in principio signatam, et ex ea consideret omnium linearum et spatiorum claues, tum facile inter solmisandum errorem euitare poterit.

II. Solmisans diligenter respiciat bfa[sqb]mi, in ea enim claue totum negotium uertitur: nam si ponitur b, cantandum est fa: si uero [sqb] uel hoc # signum, cantandum est mi.

III. In quartis, quintis et octauis fit saltus de mi in mi, de fa in fa.

IIII. In octauis idem est uocum usus, et eadem mutatio: Ideoque quaecunque uox canitur in una octaua, canitur et in alia.

Quamuis in primis statim necesse est intueri tonum cantus: qui enim cantum sine agnitione toni canit, idem facit ei, qui Syllogismum extra modum et figuram componit. Quid autem Tonus sit, et quomodo cognosci debeat, tractabitur suo loco.

FINIS LIBRI PRIMI.

[f.Fijv] LIBER SECVNDVS.

DE TACTV.

TACTVS est motio continua, praecentoris manu signorum indicio facta, cantum dirigens mensuraliter. Cum autem difficile admodum sit, rudiores rectam aliquam obseruandae mensurae rationem docere, Ideo ut tyronibus inseruiam, modum aliquem excogitaui faciliorem, per quem planius rem intelligere possint. Velim igitur adolescentes cogitationes suas referre ad horologia Mechanica, quae post certa temporis interualla horas denunciant, in quibus quando horae, malleo edente sonum, audiuntur, sic ille sonus redditur, ut tactus mallei inpingentis in aes semper aequalis sit, hoc est, ut non alicubi tardior, alicubi uelocior sit, cum tamen ad illum tactum semper sibi aequalem alias plures alias pauciores syllabae pronunciari possint. Loquimur autem de pronunciatione, quae per germanicas dictiones fit, nam illa ad nostrum negotium est accommodatior. Siue igitur ad unum istiusmodi mallei tactum duas uel plures numerando syllabas accommodes, tactus tamen idem manet, eandem semper seruans quantitatis rationem, ut nec syllabarum pluralitate extendatur, nec econtra syllabarum paucitate, uelocior efficiatur: eodem modo cogitandum est de cantu, ubi in primis hoc obseruandum est, ut in canendo idem semper obseruetur tactus, ne is modo lentior sit, modo concitatior, ita ut siue una siue duae uel plures etiam notulae, ad unum tactum canendae sint, illae scilicet notulae ad eum recte accommodentur. Exempli gratia, quando horologium incipit sonare, tunc numeramus eins, quod idem est, ac si ponatur ista nota [Sv], quae apud recentiores uno tactu ualet. Si uero illius loco pausa collocetur, tam diu est silendum, quantus est ipsius notulae ualor. Quod si [f.Fiijr] pergas numerare horologij tactus usque ad quatuor, ibi duae syllabae pronunciandae erunt, als nemlich viere, Istae duae syllabae eadem celeritate exprimendae sunt, qua expressisti unicam syllabam eins. Et sic deinceps cogitandum est de notis, quarum duae ualent unum tactum, uelut istae duae [Mv,Mv]. Praeterea si sechzehen dictionem numerare uis, ibi tres syllabas habes, quae simili celeritate, qua unum expressisti ad horologij tactum pronunciandae sunt, quamuis prior syllaba duplici quantitate superat reliquas: sic etiam sentiendum est, quando tres notae ad unum tactum inciderint, ex quibus prima dimidio tactu, reliquae duae etiam dimidio tactu mensurantur, hoc pacto [Mv,M,M]. Porro si siebenzehen numerare uis, iam praedictas regulas sequere, et quemadmodum ista dictio siebenzehen, quatuor syllabas complectitur, quae tamen sub unum tactum referuntur: sic etiam quando quatuor tales notae occurrerint [M,M,M,M], eas omnes sub unius tactus mensuram accommodabis, similiter iudicandum est de reliquis.

Tactus pro more recentiorum Musicorum est triplex:

Maior, Minor, et Proporcionatus.

Maior, cum breuis mensuratur tactu non diminuto pro modo ac temporis ratione: hic uocatur aliquando totalis seu integralis.

Minor, cum semibreuis aut minimae duae sub tactum cadunt, qui apud recentiores multum regnat: uocatur et ille tactus generalis seu uulgaris.

Proporcionatus, cum tres semibreues contra unam, ut in Tripla, aut minimas tres in prolatione perfecta proferuntur.

Sequuntur exempla ad tactum Maiorem, Minorem et Proporcionatum.

[f.Fiijv] [Finck, f.Fiijv; text: DISCANTVS. Hoc est exemplum ad tactum maiorem. TENOR. Sequitur exemplum tactus minoris. DISCANTVS. TENOR.] [FINPRA 11GF]

[f.Fiiijr] [Finck, f.Fiiijr; text: ALTVS. BASSVS. Exemplum tactus minoris. ALTVS. BASSVS.] [FINPRA 11GF]

[f.Fiiijv] [Finck, f.Fiiijv; text: DISCANTVS. TENOR. Exemplum in tactum proporcionatum. ALTVS.] [FINPRA 12GF]

[f.Gir] [Finck, f.Gir; text: ALTVS. BASSVS. TENOR.] [FINPRA 12GF]

[f.Giv] [Finck, f.Giv; text: DISCANTVS. ALTVS. TENOR. BASSVS.] [FINPRA 12GF]

[f.Gijr] Haec est communis diuisio tactus, recepta in scholis, propter faciliorem captum discentium: sed si artem ipsam canendi, iuxta consuetudinem ueterum Musicorum considerare uolumus, duo tantum genera tactus constituenda erunt, scilicet perfectus et imperfectus, iuxta duplicia signa perfecta et imperfecta, de quibus mox dicetur.

DE SYNCOPATIONE.

SYNCOPATIO est reductio minoris unius notulae ultra maiorem ad aequalem notam, cui connumeratur: utputa, quando inter duas minimas una aut plures semibreues, contra tactum canuntur: aut inter duas semibreues, una, duae, uel tres breues, sic et de caeteris notis iudicandum est.

Sequuntur exempla Syncopationis.

[Finck, f.Gijr; text: DISCANTVS. ALTVS. TENOR. BASSVS.] [FINPRA 12GF]

[f.Gijv] [Finck, f.Gijv; text: DISCANTVS. BASSVS.] [FINPRA 13GF]

[f.Giijr] [Finck, f.Giijr; text: ALTVS. TENOR.] [FINPRA 13GF]

[f.Giijv] [Finck, f.Giijv,1; text: DISCANTVS. ALTVS. TENOR. BASSVS.] [FINPRA 13GF]

Sequitur aliud exemplum Syncopationis.

[Finck, f.Giijv,2; text: DISCANTVS.] [FINPRA 13GF]

[f.Giiijr] [Finck, f.Giiijr; text: DISCANTVS. ALTVS. TENOR. VAGANS. BASSVS.] [FINPRA 13GF]

[f.Giiijv] [Finck, f.Giiijv; text: DISCANTVS. ALTVS. TENOR. VAGANS. BASSVS.] [FINPRA 14GF]

[f.Hir] Tertium exemplum Syncopationis:

[Finck, f.Hir; text: DISCANTVS. TENOR. ALTVS. VAGANS. BASSVS.] [FINPRA 14GF]

[f.Hiv] [Finck, f.Hiv; text: DISCANTVS. ALTVS. TENOR. VAGANS. BASSVS.] [FINPRA 14GF]

[f.Hijr] DE MENSVRA.

MENSVRA est ualor singularum notarum in quolibet signo Musicali. Sunt autem signa triplicia, quae uocantur simplicia.

[Finck, f.Hijr,1; text: Signum Modi maioris. Modi minoris, Temporis, Prolationis maioris, perfecti, imperfecti, temporis perfecti. temporis imperfecti. prolationis minoris.] [FINPRA 14GF]

Modus cognoscitur ex numero ternario aut binario, addito integro uel dimidio circulo.

Tempus ex circulo solo integro uel dimidio.

Prolatio autem ex puncto inscripto circulo.

Modus consideratur in notis maximis et longis.

Tempus in breuibus.

Prolatio in semibreuibus.

Pausae uero:

Vbique respondent suis notis aequiualentibus.

DE MODO.

MODVS est cognitio longarum in maximis, et est duplex, Maior et Minor.

Maior habet mensuram longarum in maximis, et est duplex, Modus maior perfectus, Modus maior imperfectus.

Modus maior perfectus est, quando Maxima

[Finck, f.Hijr,2; text: 27] [FINPRA 14GF]

ualet tribus longis

[Finck, f.Hijr,3; text: 9] [FINPRA 14GF]

Cuius signum est circulus perfectus et cui additur ternarius numerus, ut sic [O3].

[f.Hijv] Modus maior imperfectus est, cum maxima mensuratur duabus longis

[Finck, f.Hijv,1; text: 12, 6] [FINPRA 14GF]

Cuius signum est semicirculus C ternario numero iuncto, et sic dignoscitur [C3].

Modus minor est mensura breuium in longis, et etiam est duplex: Modus minor perfectus, Modus minor imperfectus.

Modus minor perfectus est trium breuium in una longa dimensio. Cuius signum est circulus [O] perfectus binario numero sociatus 2 [O]

[Finck, f.Hijv,2; text: 6, 2] [FINPRA 14GF]

Modus minor imperfectus est, qui in longa duas breues considerat, cuius signum est semicirculus [C], binario numero iunctus, sic

[Finck, f.Hijv,3; text: 4, 2] [FINPRA 14GF]

Non autem semper adscribuntur illa signa, sed sunt quoque signa interna uel implicita, ut uocantur, quibus cognoscimus gradus Musicales absque signo externo, sed tantum ex ipsa cantilena: Et duobus modis fit, uidelicet, pausarum geminatione, et colore notarum.

Cognoscitur autem Modus sic:

Duae pausae modales simul iunctae modum maiorem perfectum designant: uel tres coloratae maximae, quae tamen raro sunt in usu.

[Finck, f.Hijv,4; text: Siue descendant.] [FINPRA 14GF]

Vnica pausa modalis uel tres denigratae longae, aut duae longae et duae breues etiam coloratae, modum minorem perfectum indicant.

[Finck, f.Hijv,5; text: uel, Siue descendant.] [FINPRA 14GF]

[f.Hiijr] Sequuntur nunc omnium modorum exempla.

Verum initio admonendum esse lectorem duxi, quod rarissime inueniatur cantus, cui signum modi maioris perfecti, aut etiam modi maioris imperfecti praefixum sit, aut si forte reperiatur, eum tamen necesse est insuauiorem esse. Habui quidem huius rei exemplum, et possem ipse quoque simile quiddam componere, sed quia istiusmodi cantus admodum dulcis esse non potest, eum hic plane omittendum censui. Veruntamen quia exempla rem ipsam illustrant, et ad plurimorum captum sunt accommodatiora, necessarium esse puto, etiam horum duorum modorum exempla proponere. Quia uero, ut antea dixi, istae cantilenae, quae signum modi maioris perfecti uel imperfecti habent, sunt insuauiores, propterea, quod ibi nulla concinna uariatio concordantiarum et fugarum esse potest, ubi maxima, uiginti septem: longa uero, nouem uulgaribus tactibus mensuratur: Ideo sumpsi exempla quaedam, quae alias signa alia habent, et illis modi maioris perfecti et imperfecti signa praeposui. Peto autem ne quis hoc meum consilium sinistre interpretetur, neque in hoc offendatur, quod ego in istis exemplis uariarum specierum notas posui, cum tamen alias modus maior tam imperfectus quam perfectus circa maximas tantum et longas uersetur. Sciatque hoc ideo a me factum esse, ut illorum animos, qui cantaturi haec sunt a taedio et molestia, quae solet ex mora nimia notarum peruenire, liberarem, praesertim si cantilena per se insuauis et sine artificio sit. Quare hanc meam qualemcunque operam omnibus candidis et aequis animis non ingratam fore confido.

Nunc sequitur exemplum ad modum maiorem perfectum.

[f.Hiijv] [Finck, f.Hiijv; text: TENOR. DISCANTVS. ALTVS.] [FINPRA 15GF]

[f.Hiiijr] [Finck, f.Hiiijr; text: ALTVS, BASSVS.] [FINPRA 15GF]

[f.Hiiijv] [Finck, f.Hiiijv; text: TENOR. BASSVS. DISCANTVS.] [FINPRA 15GF]

[f.Iir] [Finck, f.Iir; text: DISCANTVS. ALTVS.] [FINPRA 15GF]

Sequitur nunc exemplum ad Modum minorem perfectum.

[f.Iiv] [Finck, f.Iiv; text: TENOR. ALTVS. DISCANTVS.] [FINPRA 16GF]

[f.Iijr] [Finck, f.Iijr; text: DISCANTVS. BASSVS. Exemplum Modi minoris imperfecti. TENOR. ALTVS.] [FINPRA 16GF]

[f.Iijv] [Finck, f.Iijv; text: TENOR. DISCANTVS. ALTVS.] [FINPRA 16GF]

[f.Iiijr] [Finck, f.Iiijr; text: BASSVS.] [FINPRA 16GF]

DE TEMPORE.

TEMPVS est cognitio semibreuium in breuibus, uel est quantitas notulae breuis. Interdum autem tribus, aliquando duabus ualet semibreuibus, propterea in perfectum et in imperfectum diuiditur.

Tempus perfectum est, quando breuis mensuratur tactu integrali, iuxta consuetudinem ueterum Musicorum: aut, quando breuis [Bv] ualet tres semibreues [Sv,Sv,Sv], cuius signum est circulus perfectus [O].

Tempus imperfectum, quando breuis mensuratur tactu imperfecto, iuxta ueterum Musicorum consuetudinem: aut, quando breuis [Bv] ualet duas semibreues [Sv,Sv], cuius signum est semicirculus [C].

Sed tamen, ut dictum est, sicut signis internis uel implicitis, cognoscimus gradus Musicales, absque signo externo, tantum ex cantilena: ita duae pausae semibreues coniunctae, uel tres breues coloratae, tempus perfectum exhibent.

[SP,SP,SP,SP,SP,SP,B,B,B,B,B,B on staff5]

Sequuntur exempla.

[f.Iiijv] Exemplum ad tempus perfectum.

[Finck, f.Iiijv; text: TENOR. Fuga in hiperdiapason post integra duo tempora. SECVNDVS DISCANTVS. ALTVS.] [FINPRA 17GF]

[f.Iiiijr] [Finck, f.Iiiijr; text: ALTVS. BASSVS.] [FINPRA 17GF]

[f.Iiiijv] Sequitur Exemplum ad tempus imperfectum.

[Finck, f.Iiiijv; text: TENOR cum Fuga. Fuga in Hiperdiapente post duo tempora in hoc signo usitata. ALTVS. SECVNDVS DISCANTVS in secunda parte.] [FINPRA 17GF]

[f.Kir] [Finck, f.Kir; text: SECVNDVS DISCANTVS. BASSVS.] [FINPRA 17GF]

[f.Kiv] DE PROLATIONE.

PROLATIO est cognitio minimarum in semibreuibus, et est duplex, Maior et Minor, aut quod idem et facilius est, perfecta prolatio et imperfecta.

Perfecta prolatio est, ubi semibreuis tres minimas continet, aut semibreuis integro tactu, iuxta ueterum Musicorum consuetudinem mensuratur, so wirt eine minima einen gemeinen Krauthackerischen schlag gelten. Cognoscitur autem prolatio perfecta ex puncto in semicirculo aut integro circulo inscripto. Aliquando tamen prolatio maior siue perfecta, absque puncto in circulo integro scripto, sed per signa intrinseca, scilicet per tres semibreues denigratas, aut per duas minimae pausas aequaliter ab eadem linea assurgentes cognoscitur, sicut et supra de modo et tempore dictum est.

[S,S,S; MP,MP,MP,MP,MP,MP on staff5]

Musici multum disputant de prolatione maiore: Quidam dicunt prolationem maiorem pertinere ad augmentationem; quidam uero uolunt, si signum prolationis maioris appositum sit simul omnibus uocibus, ut illa cantilena (quam citra artem fingunt) cantaretur tactu proportionato, aut sicut proportio tripla. Ego autem artem Musicorum et usum Cantorum, et in utraque parte artifices non emendabo, sed tamen ut dicam meam sententiam, ita usu receptum est in prolatione maiore, quando uoces singulae habent praescripta integra signa non diminuta, tum semibreuis mensuratur uulgari tactu proportionato, qua de re exemplum paulo post subijciam. Quamuis autem plura genera tactuum fingere, ut saepe dictum, plane nihil opus sit, cum unico et eodem in cantibus omnis generis uti non solum commodum, uerum etiam necessarium sit, tamen docendi gratia plura genera tactuum usurpantur.

[f.Kijr] Valor in prolatione notarum maiore perfecti et imperfecti temporis.

[Finck, f.Kijr,1; text: 1. 3. 6. 9. 12. 18. 24. 36. 1/2. 4. 8.] [FINPRA 18GF]

Exemplum prolationis maioris et minoris perfectae.

[Finck, f.Kijr,2; text: TENOR. ALTVS. DISCANTVS. BASSVS.] [FINPRA 18GF]

[f.Kijv] [Finck, f.Kijv; text: TENOR. ALTVS. DISCANTVS.] [FINPRA 18GF]

[f.Kiijr] [Finck, f.Kiijr; text: DISCANTVS. BASSVS.] [FINPRA 18GF]

[f.Kiijv] [Finck, f.Kiijv; text: TENOR. DISCANTVS. ALTVS.] [FINPRA 18GF]

[f.Kiiijr] [Finck, f.Kiiijr; text: ALTVS. BASSVS.] [FINPRA 19GF]

[f.Kiiijv] [Finck, f.Kiiijv,1; text: Resolutio Tenoris.] [FINPRA 19GF]

Hoc exemplum quod sequitur pertinet ad Regulam de qua diximus, quando omnes uoces habent praescripta signa integra, hoc est non diminuta, tum meusuratur tactus, ut uocant proportionatus.

[Finck, f.Kiiijv,2; text: DISCANTVS.] [FINPRA 19GF]

[f.Lir] [Finck, f.Liv; text: ALTVS. TENOR. BASSVS.] [FINPRA 19GF]

[f.Liv] De prolatione minore.

Prolatio Minor seu imperfecta est, in qua semibreuis mensuratur duabus minimis, et cognoscitur ex solo semicirculo aut integro circulo: ut enim praesentia puncti maiorem, ita absentia minorem designat. Huic non opus est addere exempla, quia alias ubique in promptu sunt: a tempore enim nihil differt, nam ubicunque tempus est, ibi etiam est prolatio minor.

DE SIGNIS.

SIGNVM est figura, indicans gradus Musicales in cantu.

Et est duplex Externum. [Internum. sub lin.]

Externum, quod in principio cantus expresse ponitur, ex quo statim primo intuitu, Musicae gradus extrinsecus cognoscimus, et tribus modis signatur, puncto, circulo, et numero.

Numerus additus circulo, significat modum: ternarius maiorem: binarius minorem.

Circulus tempus designat, integer perfectum: semicirculus imperfectum.

Punctus inscriptus circulo <aut> semicirculo, indicat prolationem maiorem: absentia puncti minorem, quae nihil differt a tempore.

[Finck, f.Liv; text: Signorum aliud est Modi, Temporis, Prolationis maioris siue perfectae, Maioris, Minoris, Perfecti, Imperfecti, temporis perfecti. temporis imperfecti. in his semper est prolatio minor.] [FINPRA 19GF]

[f.Lijr] Sequitur nunc tabula, in qua quantitas cuiuslibet notae pro signorum uarietate explicatur.

[Finck, f.Lijr; text: 1/2, 1, 2, 3, 6, 9, 4, 18, 12, 27, 8, 24, 36] [FINPRA 20GF]

Musici multum disputant, qui fiat, quod cum in perfecto circulo breuis integrum tactum, hoc est, tres uulgares tactus ualeat: in semicirculo uero, duos ualeat tactus, cum tamen solummodo unum tactum cum dimidio ualere debeat, quia si aliquid in duo aequalia diuidendum sit, uni parti tantum [f.Lijv] tribuendum esse quantum alteri. Indeque inferre uolunt, cum in semicirculo breuis duobus tactibus mensuretur, necesse esse ut in perfecto circulo breuis quatuor tactibus mensuretur, ut si circulum in duas partes seces, tantundem utrobique relinquatur. Ad hoc respondeo, istam collationem partium in Musica non hoc modo instituendam esse, sed recte fieri, si breuis in perfecto circulo tribus, in dimidio uero duobus tactibus mensuretur. Atque huius rei quidam rationem reddere conantur, et dicunt, si in perfecto circulo pingas triangulum, tunc tres aequales partes, intra circuli circumferentiam, et latera trianguli contentas constitui, [signum]. Ab illo igitur circulo, si auferas partem ex quocunque latere libet, remanent duae aequales partes, atque hanc causam esse uolunt, cur in perfecto circulo breuis tribus, in dimidio uero duobus tactibus ualeat. Verum si haec ita se habent, ille circulus, in quo breuis duobus tactibus ualet, non semicirculus, sed potius imperfectus circulus appellandus erit, quoniam non prorsus dimidia, sed tertia pars a circulo aufertur. Horum autem opinionem non plane probo, nec in totum reijcio. Veruntamen etiam magis consentanea huius rei ratio uidetur esse ista. Si circulum in quo breuis tribus tactibus uulgaribus mensuratur per medium seces, [C,CL] tunc uidebis alteram circuli partem cornua uertere uersus dextram [C], alteram uero densiore sui corporis parte, leuam respicere [CL], Scis autem in circulo tali [C] breuem duos tactus, in hoc uero [CL] unicum tantum ualere tactum, propter inuersionem: nam omnis inuersio circuli parit diminutionem. Iam si istos duos rursus coniungas, alter quidem duos, alter uero unum tactum secum afferet, ex quibus per additionem collectis et unitis, habebis tres uulgares tactus, unde illud tritum prouerbium: Omne trinum perfectum.

Apud ueteres fuerunt alia signa ut hic [signa] [Cd] quibus Modum, Tempus et Prolationem demonstrauerunt: externo scilicet circulo Modum, medio Tempus, puncto Prolationem. Signarunt etiam puncta in ipso corpore notarum hoc modo [signa] quibus mensuram indicarunt.

[f.Liijr] Sequitur exemplum.

[Finck, f.Liijr; text: DISCANTVS. ALTVS. TENOR. BASSVS.] [FINPRA 20GF]

[f.Liijv] [Finck, f.Liijv; text: DISCANTVS. ALTVS.] [FINPRA 20GF]

[f.Liiijr] [Finck, f.Liiijr; text: TENOR. BASSVS.] [FINPRA 20GF]

[f.Liiijv] Signum internum est, quando cognoscimus gradus Musicales absque externo signo, tantum ex cantilena: hoc est, ex geminatione pausarum, aut colore notarum, de quibus (cum supra de Modo: Tempore: et Prolatione ordine tractaremus) satis perspicue dictum est. Illud tamen notandum est, quando duae pausae, quae referunt interna signa collocatae sunt, uel ante clauem signatam, uel statim post, ita ut signum ipsas pausas sequatur, et pausae inter clauem signatam et signum positae sint: tum nullum silentium indicant, sed tantum ostendunt gradus. Cantilena autem carens externis signis aut internis, simpliciter censenda est temporis esse imperfecti, quod omnes Musici affirmant.

Signa quae minus principalia dicuntur.

Sunt et alia signa in usu, quae ad cognitionem graduum parum aut fere nihil expediunt, et propterea signa minus principalia a Musicis uocantur.

[Finck, f.Liiijv,1] [FINPRA 21GF]

Reinceptionis aut repetitionis, quia secundario canitur: quidam dicunt, toties illas notas, quibus signum hoc subiungitur, repetendas esse, quot puncta in qualibet parte lateris dextri uel sinistri posita sunt: sed hoc a Musicis non obseruatur, ut multa exempla ostendunt.

[Finck, f.Liiijv,2] [FINPRA 21GF]

In hoc signo fit mora, aut est signum concordantiae cardinalis uocum, ubi scilicet simul omnes uoces aliquantisper quiescunt.

[Finck, f.Liiijv,3] [FINPRA 21GF]

signum conuenientiae, ubi uoces conueniunt. Hoc praesertim in fugis usum habet, quia ostendit inceptionem sequentis uocis et finem alterius.

Signa errorem significantia seu corrigentia.

[Finck, f.Liiijv,4] [FINPRA 21GF]

Dealbationis signum: indicant enim istae duae uirgulae notas albas esse debere. Interdum tamen in applicatione textus usurpantur.

[f.Mir] [Finck, f.Mir,1] [FINPRA 21GF]

Nota quae per illius caudam siue ascendentem siue descendentem, uirgulam habet, aut nota quae ascendendo et descendendo simul caudata est, [Fv] eam non debere esse caudatam significat.

DE PVNCTIS.

PVNCTVS est minimum quoddam signum adiectum notulis ad augendum earum ualorem, et diuidenda tempora, et est quadruplex, Additionis, Perfectionis, Diuisionis, et Alterationis.

Punctus additionis, qui proximae notae a tergo apponitur, et dimidia parte ualoris auget notam, cui adiungitur: scribitur autem ad notulas imperfectas, quae scilicet censentur numero binario, ut hic:

[Finck, f.Mir,2] [FINPRA 21GF]

Punctus perfectionis est, qui notae perfectae est postpositus, non ut eam augeat, sed tantum ut eam in perfectione conseruet ne a nota minori imperficiatur, ut hic:

[O2,Lv,pt,Bv,Bv,Bv,O,Bv,pt,Sv,Sv,Sv,Bv,Bv,Od,Sv,pt,Mv,Mv,Mv,Sv,SP on staff5]

Punctus diuisionis qui ponitur inter notas duas, et eas neque auget neque minuit, sed diuidit notas, ut discernantur tempora, scribitur autem paulo altius a nota quam additionis punctus. Quando autem ad tertiam aut quartam notam ponitur, significat quod illa nota cui est adiunctus, transferri debeat ad tertiam aut quartam, tunc dicitur punctus transportationis, illius usus est tantum in gradibus perfectis, quia intendit conficere numerum ternarium, ut hic:

[f.Miv] [Finck, f.Miv,1] [FINPRA 21GF]

Punctus alterationis est, qui in suo ualore duplicat secundam notam in ordine sequentem illum punctum, propterea alterationis punctus dicitur. Interdum tamen fit alteratio absque puncto, quando scilicet dimensio ternarij numeri non est sufficiens, quod plerunque fit in ligatura semibreuium, quando inter duas breues in tempore perfecto concluduntur, et non nisi in gradibus perfectis fit.

[Finck, f.Miv,2] [FINPRA 21GF]

Non opus esse existimo de punctis exempla quatuor uocum addere, quia illa passim in cantilenis obuia sunt, ubicunque enim prolatio est, aut augmentatio, aut tempus, ibi creberrime puncta reperiuntur.

[f.Mijr] DE IMPERFECTIONE.

IMPERFECTIO est diminutio perfectarum notarum: uel est, quando perfecta nota fit diminuta, dicitur autem perfecta nota, quae potest diuidi in tres aequales partes, quarum quatuor esse constat, Maximam in modo maiori perfecto, Longam in modo minori perfecto, Breuem in tempore perfecto, et semibreuem in prolatione maiori.

Sciendum autem est imperfectionem fieri tribus modis, Nota, Pausa et Colore.

Nota semper imperficitur a minore, sed non econtra.

Pausa nunquam imperficitur, sed imperficit.

Color auffert tertiam partem, et potest transportari per punctum transportationis.

Imperfectio est duplex Partialis. [Totalis. supra lin.]

Totalis fit, cum praecise tertia pars notae detrahitur, et sic maxima a longa, longa a breui, breuis a semibreui, semibreuis a minima imperficitur, aut ab aliqua aequiualente: ut,

[O3,MXv,Bvcsdx; O2,Lv,Bv; O,Bv,Sv; Od,Sv,Mv on staff5]

Partialis, est remotio non tertiae partis notulae, sed alicuius partis: ut,

[Finck, f.Mijr; text: uel] [FINPRA 21GF]

Notae in perfectione et in imperfectione aliae sunt patientes, aliae agentes, aliae agentes et patientes.

Nota patiens imperficitur, sed nunquam imperficit, ut [MXv]

Nota agens alias imperficit, sed nunquam imperficitur: ut [Mv]

[f.Mijv] Nota agens et patiens imperficere et imperfici potest, respectu diuersorum signorum, quarum tres sunt:

[Bvcsdx] longa.

ut [Bv] breuis.

[Sv] semibreuis.

Sequuntur regulae.

Quando duae semibreues inter duas breues in tempore perfecto positae fuerint, si punctus diuisionis inter notas minores interponitur, quaelibet breuium imperficitur, ut supra de puncto diuisionis dictum est.

[Bv,Sv,Sv,Bv]

Secunda regula.

Si tres semibreues inter duas breues in signo perfecto, uel temporis perfecti ordinatae fuerint, puncto diuisionis uel alterationis absente, nulla fit imperfectio. Cum autem punctus diuisionis aut alterationis interseritur, facile discernendum in quam notulam imperfectio cadat.

Tertia regula.

Si semibreuis in tempore perfecto longam subsecuta fuerit, longa illa imperficitur partialiter per semibreuem antecedentem uel sequentem, uel ex utraque parte: ut [Sv,Lv,pt,Lv,Sv,pt,Sv,Lv,Sv]

Quarta regula.

Quamuis pausa non imperficitur sed imperficit, tamen duae semibreues contiguae post breuem im tempore perfecto subsecutae fuerint, tum nulla imperfectio fit.

[ClefC3,Bv,SP,SP,Bv,SP,SP on staff5]

Quinta regula.

[f.Miijr] Quaecunque autem dicta sunt in his regulis de tempore perfecto, eadem etiam obseruantur in alijs signis perfectis, pro qualitate notarum et pausarum, cuilibet signo conuenientium.

Exempla de perfectione et imperfectione, passim obuia sunt in cantionibus signorum perfectorum, quare hic non ero prolixior.

DE COLORE FIgurarum.

IN imperfectione mentionem fecimus de colore, sed tamen ut adolescentes diligentiori admonitione erudiantur, ut intelligant quid usu in hac parte receptum sit, pauca de Colore erunt dicenda.

Est autem Color nihil aliud quam plenitudo notularum, uel quod idem est, denigratio figurarum principalium, Cui tantum potestatis est adimere tertiam partem ualoris in notis perfectis, in imperfectis uero quartam partem aufert, aliquando etiam hemiolam proportionem significat, de qua infra dicam.

Sequuntur regulae.

Quando maiores notae uariantur colore in integris seu perfectis signis, tum et minores pertinentes ad conficiendum ternarium numerum denigrandae sunt,

[Finck, f.Miijr; text: 4, 2, 1] [FINPRA 21GF]

Fit etiam aliquando denigratio, alterationis causa amouendae.

Sequitur exemplum.

[f.Miijv] [Finck, f.Miijv; text: 8. 4. 2. 6. 1. DISCANTVS. ALTVS. TENOR.] [FINPRA 21GF]

[f.Miiijr] [Finck, f.Miiijr; text: TENOR. BASSVS.] [FINPRA 21GF]

[f.Miiijv] [Finck, f.Miiijv; text: 1. 2. 3. DISCANTVS. ALTVS. TENOR. BASSVS.] [FINPRA 22GF]

[f.Nir] Secunda regula.

Quando in imperfectis signis cantilena in una parte omnes notas habet denigratas, tum pro communi iuditio Musicorum, habetur aut solmisatur quasi dupla proportio, hoc est, dimidia pars ualoris cantatur: ut,

[Finck, f.Nir; text: TENOR. ALTVS. DISCANTVS. BASSVS.] [FINPRA 22GF]

[f.Niv] [Finck, f.Niv; text: TENOR. ALTVS. DISCANTVS.] [FINPRA 22GF]

[f.Nijr] [Finck, f.Nijr; text: DISCANTVS. BASSVS.] [FINPRA 22GF]

Tertia regula.

Quando autem fit, ut dimidia tantum notarum pars colore mutetur, postrema scilicet: Id si in signis perfectis fit, prior manet perfecta, posterior imperfecta erit. [O2,pt,MXsv,O,Lsv,Cd,Bsv].

Si autem in imperfectis figuris contingit, tum quantitas notae prioris est integra uel pristina, posterior autem amittit quartam partem, quod et antea diximus, [Cdim,Bsv,pt,S].

Sequitur exemplum.

[f.Nijv] [Finck, f.Nijv; text: DISCANTVS. ALTVS. TENOR. BASSVS.] [FINPRA 23GF]

DE AVGMENTATIONE.

AVGMENTATIO est additamentum uel auctio ualoris notarum, quae accedit ex certis signis aut canonibus ultra essentialem, quem notae alias habent, ualorem.

[f.Niijr] Fit autem augmentatio pluribus modis: Primo, puncto prolationis in circulo incluso. Secundo, fit augmentatio per numeros proportionales minoris inaequalitatis principaliter praescriptos, qui uocantur augentes, hoc est, quorum numerus superior inferiore est minor ut sunt:

subdupla.

subtripla.

subquadrupla et caetera.

Sub horum inscriptionibus omnes notae ac pausae sequentes multiplicantur toties in sese, quoties numerus inferior continet superiorem. Tertio, cognoscitur etiam augmentatio per canones cantionibus adiectos, ut, crescit in duplo, triplo, quadruplo. Quarto, propter oppositionem signorum in diuersis uocibus.

Sequitur exemplum primae causae augmentationis.

[Finck, f.Niijr; text: TENOR. DISCANTVS. ALTVS. BASSVS.] [FINPRA 23GF]

[f.Niijv] [Finck, f.Niijv; text: TENOR. DISCANTVS.] [FINPRA 23GF]

[f.Niiijr] [Finck, f.Niiijr; text: ALTVS. BASSVS.] [FINPRA 23GF]

[f.Niiijv] [Finck, f.Niiijv; text: TENOR. DISCANTVS. ALTVS. BASSVS.] [FINPRA 24GF]

[f.Oir] Quidam tamen uolunt quod Tenor augmentationis, ita ut sequitur, debeat scribi.

[Finck, f.Oir] [FINPRA 24GF]

Secundae causae augmentationis exempla suo loco ponam, scilicet in proportione.

Tertiae causae in canonibus.

[staff5]

Sequitur nunc exemplum quartae causae augmentationis, scilicet oppositionis signorum.

[f.Oiv] [Finck, f.Oiv; text: TENOR. DISCANTVS. Christe qui lux. ALTVS.] [FINPRA 24GF]

[f.Oijr] [Finck, f.Oijr; text: ALTVS. BASSVS. Aliud Exemplum oppositionis signorum. Duo in unum.] [FINPRA 24GF]

[f.Oijv] DE DIMINVTIONE.

DIMINVTIO est contraria augmentationi. Est autem certum quoddam notularum decrementum, quod ad mensuram seu ualorem earum attinet: fit etiam plurimis modis. Primo per uirgulam circulum intersecantem [Odim,Cdim,Oddim,Cddim].

Secundo, per numerum circulo additum hoc modo: [O2,C2,Od2,Cd2]. Item per numerum proportionatum, ut sunt dupla 2/1, tripla 3/1, quadrupla 4/1.

Tertio, per canonis inscriptionem iuxta cuiusque artificis arbitrium, ut maxima sit longa, longa sit breuis: Item decrescit in duplo, triplo, quadruplo.

Quarto, per circuli inuersionem, ut in tempore imperfecto sic, [CL,CLd]. in tempore perfecto sic [signum] uel sic [signum].

Sequitur regula.

Omnis diminutio aufert dimidiam partem notarum et pausarum, excepta Canonica et proportionali, ubi interdum plus, interdum minus aufertur, id quod ex canone uel proportione iudicari oportet.

DE DIMINVTIONIS diminutione.

SAEPE accidit ut in eodem signo plures diminutiones concurrant, quae deinceps diminutionis diminutio uocatur: sed cognita simplici diminutione cuiuslibet signi, facile iudicari potest, de ualore notarum et pausarum plurium diminutionum.

In his signis duplex est diminutio, quarum quaelibet dimidiam ualoris notarum et pausarum partem aufert,

[Cdim2,pt,CLdim,Odim2,pt,Oddim2,pt,Cddim2,pt]

[f.Oiijr] Vt autem Adolescentes discerenere possint, hoc loco inter numerum significantem Modum, uel Proportionem, aut diminutionem, hoc discrimen obseruent: numerus aeque asscriptus circulo modum designat, [O3] [O2] [C3] [C2].


Subscriptus proportionem  [O]  [O]  [C]  [C]
                           3    2    3    2

Quidam numerum numero statim subiungunt, significaturi proportiones: hoc modo [O3/1,C3/1,O2/1,C2/1] quoniam relatio in proportione numerorum debet fieri, de quibus infra. Sed diminutio ex collatione uocum et multitudine notarum potissimum iudicatur.

Exemplum diminutionis, tam eius quae fit per uirgulam: quam per numerum: et circuli inuersionem.

[Finck, f.Oiijr; text: DISCANTVS. ALTVS. TENOR. BASSVS.] [FINPRA 25GF]

[f.Oiijv] [Finck, f.Oiijv; text: DISCANTVS. ALTVS.] [FINPRA 25GF]

[f.Oiiijr] [Finck, f.Oiiijr; text: ALTVS. TENOR. BASSVS.] [FINPRA 25GF]

[f.Oiiijv] [Finck, f.Oiiijv; text: DISCANTVS. ALTVS.] [FINPRA 25GF]

[f.Pir] [Finck, f.Pir; text: ALTVS. TENOR. BASSVS.] [FINPRA 26GF]

[f.Piv] [Finck, f.Piv; text: DISCANTVS. ALTVS. TENOR. BASSVS. Sequitur secunda pars.] [FINPRA 26GF]

[f.Pijr] [Finck, f.Pijr; text: ALTVS. TENOR. BASSVS.] [FINPRA 26GF]

[f.Pijv] [Finck, f.Pijv; text: DISCANTVS. ALTVS.] [FINPRA 26GF]

[f.Piijr] [Finck, f.Piijr; text: TENOR. BASSVS.] [FINPRA 27GF]

[f.Piijv] [Finck, f.Piijv; text: DISCANTVS. ALTVS.] [FINPRA 27GF]

[f.Piiijr] [Finck, f.Piiijr; text: TENOR. BASSVS.] [FINPRA 27GF]

[f.Piiijv] [Finck, f.Piiijv; text: DISCANTVS. In hoc Exemplo simul augmentatio et diminutio est. BASSVS. TENOR.] [FINPRA 27GF]

[f.Qir] [Finck, f.Qir; text: TENOR. ALTVS.] [FINPRA 28GF]

[f.Qiv] [Finck, f.Qiv; text: DISCANTVS. BASSVS. TENOR.] [FINPRA 28GF]

[f.Qijr] [Finck, f.Qijr; text: TENOR. ALTVS.] [FINPRA 28GF]

[f.Qijv] Non opus esse existimo multa exempla augmentationis et diminutionis hic addere, quia illa postea cum de Proportione tractabimus, sese offerent.

DE PROPORTIONE.

PROPORTIO est duarum inter se quantitatum collatio, per numeros proportionales designata.

Variae species proportionum sunt, utpote numerorum, linearum, superficierum, corporum, temporum, consonantiarum et similium. Omissis uero illis omnibus, nos in praesenti negotio de Musicis proportionibus loquemur, quae se in notularum numeris offerunt.

Proportio in Musica est duplex, Aequalitatis et [Inaequalitatis. sub lin.]

AEqualitatis proportio, est duarum aequalium quantitatum collatio, hoc est, Est comparatio aequalis numeri ad aequalem, ut 2 ad 2. 3 ad 3. 4 ad 4. 5 ad 5. et caetera. Sed illas proportiones Musica non respicit.

Inaequalitatis proportio est, cum inaequalis numerus ad inaequalem, hoc est, Maior ad minorem, hoc modo: 2/1 3/2 4/3 8/4 et caetera. Aut e diuerso Minor ad maiorem confertur: hoc modo 1/2 2/3 3/4 4/8 et caetera.

Quoniam autem Musica, ut antea dictum est, non respicit proportionem aequalitatis, igitur eius proprietatem et diuisionem omittemus, et inaequalitatis proportiones, circa quam Musica proprie uersatur indicabimus.

Inaequalitatis proportio est duplex.

[Finck, f.Qijv; text: Maioris inaequalitatis eaque notas omnes Minuit. Minoris inaequalitatis pariter ac pausas Auget.] [FINPRA 28GF]

Quinque passim ab authoribus genera proportionum Inaequalitatis maioris numerantur, scilicet, tria simplicia, et duo composita.

[f.Qiijr] [Finck, f.Qiijr,1; text: Simplicia Multiplex ut 2/1 3/1 4/1 5/1 6/1 7/1 8/1 et caetera, Superparticulare ut 3/2 4/3 5/4 6/5, Superpartiens ut 5/3 7/4, Composita Multiplex superparticulare ut 5/2 7/3 9/4, Multiplex superpartiens ut 8/3 11/4] [FINPRA 28GF]

Et propterea proportiones maioris inaequalitatis dicuntur, quia numerum superiorem habent maiorem inferiore: ut 2/1 3/2 4/3 5/4 et caetera.

Similiter quinque genera ab authoribus proportionum minoris inaequalitatis numerantur, scilicet, tria simplicia et duo composita.

[Finck, f.Qiijr,2; text: Simplicia Submultiplex ut 1/2 1/3 1/4 1/5 1/6 1/7 1/8 et caetera, Sub superparticulare ut 2/3 3/4 4/5 5/6, Sub superpartiens ut 3/5 4/5, Composita submultiplex superparticulare ut 2/5 3/7 4/9, submultiplex superpartiens ut 3/8 4/11] [FINPRA 28GF]

Et propterea proportiones minoris inaequalitatis dicuntur, quia numerum superiorem inferiore habent minorem: ut, 1/2 2/3 3/4 et caetera.

Haec Iuniores sciant esse genera proportionum maioris et minoris inaequalitatis. cum uero ex numeris maioris inaequalitatis in usu plerumque sit Musicis multiplex et superparticulare genus, atque ex minori inaequalitate submultiplex et subsuperparticulare, illas igitur accuratius et fusius tractabimus. Reliqua genera ut non huc pertinentia praeteribimus. Et ut haec omnia magis sint obuia discentibus Tabulam proponemus, ex qua proportionum distributiones et deriuationes perspicuas mutuabuntur.

[f.Qiijv] [Finck, f.Qiijv; text: Numerus inaequalitatis aut est Maioris inaequalitatis. Minoris aequalitatis. Simplex, Compositus, Multiplex Superparticularis Superpartiens, Multiplex superparticularis Multiplex superpartiens, Submultiplex Subsuperparticularis Subsuperpartiens, Submultiplex superparticularis Submultiplex superpartiens, ut duplus, triplus, quadruplus, sesquialter, sesquitertius. superbipartiens tertias. duplus sesquialter. duplus superbipartiens tertias. subduplus. subsesquialter. subsuperbipartiens tertias. subduplus sesquialter. subduplus superbipartiens tertias.] [FINPRA 29GF]

DE PROPORTIONE DVPLA.

DVPLA est proportio Maioris inaequalitatis, generis multiplicis, quando scilicet superior numerus inferiorem bis continet, ut 2/1 et caetera. Musicis uero est, quando duae notulae contra unam, specie sibi similem, accinuntur, ut si [Lv] contra [Bv]. [Bv] contra [Sv]; [Sv] contra [Svcd].

Eius signa sunt duo numeri ita transuersim conscripti, ut superior (quem Arithmetici numeratorem appellant) inferiorem (quem ipsi denominatorem dicunt) bis praecise in se contineat, hoc modo, 2/1 4/2 6/3 8/4 10/5 12/6 14/7 16/8 18/9 20/10 et caetera.

Huic contraria est subdupla.

Subdupla est proportio minoris inaequalitatis generis submultiplicis, in qua superior numerus minori collatus, bis nec amplius ab eo continetur, hoc est, auget cantum in duplo, eius signa sunt 1/2 2/4 3/6 4/8 5/10 6/12 7/14 8/16 9/18 10/20 et caetera.

DE PROPORTIONE tripla.

[f.Qiiijr] TRIPLA est proportio maioris inaequalitatis, generis multiplicis, maiorem numerum minori comparans, eundemque ter in se concludens, hoc est, quando in Musica tres notulae contra unam specie sibi similem proferuntur, ut si nota breuis perfecta, uel semibreues tres contra unam non diminutam accipiuntur. Eius signa sunt bini numeri ita positi, ut superior inferiorem ter nec amplius in se concludat, hoc modo 3/1 6/2 9/3 12/4 15/5 18/6 21/7 24/8 et caetera.

Huic contraria species est subtripla.

Subtripla est proportio minoris inaequalitatis, generis submultiplicis, numerorum superiorem inferiore minorem habens, a quo et ter continetur, hoc est, cantum siue notulas in ualore toties auget, quoties superior minuit, scilicet in triplo: et habet signa priori contraria 1/3 2/6 3/9 4/12 5/15 6/18 7/21 8/24 et caetera.

DE PROPORTIONE quadrupla.

QVADRVPLA est proportio maioris inaequalitatis, generis multiplicis, maiorem numerum minori comparans, eundemque absolute quater in se concludens, hoc est, quando in Musica notularum mensura minuitur in quadruplo: eius signa sunt 4/1 8/2 12/3 16/4 20/5 24/6 et caetera.

Huic contraria species est subquadrupla.

Subquadrupla est proportio minoris inaequalitatis, generis submultiplicis, in qua numerus superior inferiori comparatus, quater absolute in eo continetur, hoc est, auget ualorem notarum in quadruplo: eius signa sunt priori contraria 1/4 2/8 3/12 4/16 5/20 6/24 et caetera.

Hae sunt fere proportiones generis multiplicis Maioris et minoris inaequalitatis, quas solertia Musicorum hoc tempore agnoscit. Restant ex genere superparticulari et subsuperparticulari maioris et minoris inaequalitatis itidem aliae, ut sesquialtera, sesquitertia et caetera et sesquioctaua, cuius usus est rarior, de quibus ordine dicemus.

[f.Qiiijv] DE PROPORTIONE sesquialtera.

SESQVIALTERA est proportio maioris inaequalitatis generis superparticularis, in qua numerus superior ad inferiorem relatus ipsum inferiorem semel et insuper eius dimidiam partem in se continet: Haec in Musica est, quando tres notulae contra duas (natura et specie sibi similes) locantur: ut si tres semibreues aut tres minimae contra duas accipiuntur. Eius signa sunt bini numeri ita transuersim positi, ut superior inferiorem sesqui includat, 3/2 6/4 9/6 12/8 15/10 18/12 21/14 24/16 et caetera.

Huic contraria est subsesquialtera.

Subsesquialtera est proportio minoris inaequalitatis generis subsuperparticularis, superiorem numerum inferiore minorem habens, a quo semel totus continetur cum sua medietate, signatur hoc modo 2/3 4/6 6/9 8/12 10/15 12/18 14/21 16/24 et caetera.

DE PROPORTIONE sesquitertia.

SESQVITERTIA, est proportio maioris inaequalitatis, generis superparticularis, in qua numerus maior ad minorem relatus ipsum minorem semel, et tertiam eius partem continet, hoc est, quando quatuor notae contra tres similes locantur, eius signa sunt 4/3 8/6 12/9 16/12 20/15 et caetera.

Huic contraria species est subsesquitertia.

Subsequitertia, est proportio minoris inaequalitatis, generis subsuperparticularis, in qua superior numerus ad inferiotem relatus semel cum tertia parte ipsius ab eo continetur, signaturque signis plane contrarijs sesquitertiae hoc modo 3/4 6/8 9/12 12/16 15/20 et caetera.

[f.Rir] [Finck, f.Rir; text: De proportione sesquiQuarta. sesquiQuinta. sesquiSexta. sesquiSeptima.] [FINPRA 29GF]

Sesquiquarta est, cum numerus maior minorem, ad quem relatus, semel et quartam ipsius partem in se continet: eius signa sunt 5/4 10/8 15/12 20/16 et caetera.

Huic contraria est species subsesquiquarta, quae signa contraria habet: ut 4/5 8/10 12/15 16/20 et caetera.

Sesquiquinta uero dicitur, si cum toto quintam minoris partem contineat: eius signa sunt 6/5 12/10 18/15 24/20 et caetera.

Huic contraria est subsesquiquinta, quae et contraria signa habet 5/6 10/12 15/18 20/24 et caetera.

Sesquisextae proportionis haec sunt signa 7/6 14/12 21/18 et caetera.

Huic contraria species est subsesquisexta proportio, quae et contraria signa habet 6/7 12/14 18/21 et caetera.

Si superior numerus inferiorem semel et insuper septimam eius partem complexus fuerit, tum illa proportio sesquiseptima dicitur, cuius haec sunt signa 8/7 16/14 24/21 32/28 et caetera.

Huic contraria est subsesquiseptima, quae contraria signa habet 7/8 14/16 21/24 28/32 et caetera.

Sesquioctaua proportio est, quae intra se habet totum minorem, et insuper eius octauam partem hoc modo, 9/8 18/16 27/24 36/32 et caetera.

Huic contraria est subsesquioctaua, quae signa contraria habet, 8/9 16/18 24/27 32/36 et caetera.

Verum hae et similes Proportiones iam non sunt in magno usu, quas ut non perinde necessarias, praetereo, ne magis iuniores turbare quam erudire uidear.

[f.Riv] HEMIOLA.

HEMIOLA est numerus, continens totum suum minorem semel et dimidiam insuper eius partem, ea nihil differt in Musica a sesquialtera, nisi colore notarum. Interdum tamen a Musicis pro tripla proportione usurpatur, cum in omnibus uocibus simul accidit.

Iam sequuntur uaria Exempla multarum Proportionum, quae quiuis melius intelliget et rectius canet, cognitis his, uidelicet, quid sit proportio, et quae proportionum in usu sint, ut ostensum est. Si uero forte occurrent peregrinae et ignotae proportiones, ut maioris et minoris inaequalitatis simplex superpartiens uel subsuperpartiens: uel maioris ac minoris inaequalitatis, compositus multiplex superparticularis, uel compositus submultiplex superparticularis, uel compositus multiplex superpartiens, uel compositus submultiplex superpartiens: quae etsi inusitatae sunt, tamen pro arbitrio a Musico collocari et usurpari possunt. Diligenter igitur memineris sequentes regulas, praecipue tertiam, quae intellectum harum patefaciet.

Sequitur prima Regula.

Omnis Proportio, aut auget essentialem mensuram signorum, aut minuit.

Secunda.

Omnis proportio maioris inaequalitatis, hoc est, cuius superior numerus maior est inferiore subscripto, minuit ualorem [f.Rijr] Cantus: Sicut econtra omnis Proportio minoris inaequalitatis, auget cantum.

Tertia.

Cuiuslibet autem proportionis augmentum aut decrementum facile deprehendes, si maiorem numerum proportionis diuidas per minorem, et iuxta residuum facias resolutionem notarum et pausarum, pro qualitate cuiuslibet signi: atque ita quantitas cuiusque notae et pausae apparebit.

Quarta.

Inuersio numerorum proportionis in cantu, nouam proportionis speciem non designat, sed finem prioris et essentialem ualorem cantus repraesentat.

Sequuntur nunc exempla Proportionum.

[staff5]

[f.Rijv] Exemplum ad proportionem duplam.

[Finck, f.Rijv; text: DISCANTVS. BASSVS.] [FINPRA 29GF]

[f.Riijr] [Finck, f.Riijr; text: ALTVS. TENOR.] [FINPRA 29GF]

[f.Riijv] Hoc Exemplum pertinet ad proportionem triplam.

[Finck, f.Riijv; text: DISCANTVS. BASSVS.] [FINPRA 30GF]

[f.Riiijr] [Finck, f.Riiijr; text: ALTVS. TENOR.] [FINPRA 30GF]

[f.Riiijv] Aliud Exemplum triplae proportionis.

[Finck, f.Riiijv; text: DISCANTVS. BASSVS.] [FINPRA 30GF]

[f.Sir] [Finck, f.Sir; text: ALTVS. TENOR.] [FINPRA 30GF]

[f.Siv] [Finck, f.Siv; text: DISCANTVS. BASSVS. ALTVS. TENOR.] [FINPRA 31GF]

[f.Sijr] Hoc Exemplum pertinet ad regulam de qua diximns: Quando omnes uoces habent praescripta integra signa non diminuta, tum mensuratur tactus, ut uocatur, proportionatus triplae proportionis.

[Finck, f.Sijr; text: DISCANTVS. BASSVS. ALTVS. TENOR.] [FINPRA 31GF]

[f.Sijv] [Finck, f.Sijv; text: DISCANTVS. BASSVS. ALTVS. TENOR.] [FINPRA 31GF]

[f.Siijr] Exemplum ad proportionem triplam augmentatam.

[Finck, f.Siijr; text: DISCANTVS. BASSVS. ALTVS. TENOR.] [FINPRA 31GF]

[f.Siijv] [Finck, f.Siijv; text: DISCANTVS. BASSVS.] [FINPRA 32GF]

[f.Siiijr] [Finck, f.Siiijr; text: ALTVS. TENOR.] [FINPRA 32GF]

[f.Siiijv] Exemplum augmentationis et proportionis triplae et duplae.

[Finck, f.Siiijv; text: DISCANTVS. BASSVS.] [FINPRA 32GF]

[f.Tir] [Finck, f.Tir; text: ALTVS. TENOR.] [FINPRA 32GF]

[f.Tiv] Sequitur Exemplum ad proportionem quadruplam.

[Finck, f.Tiv; text: DISCANTVS. BASSVS.] [FINPRA 33GF]

[f.Tijr] [Finck, f.Tijr; text: ALTVS. TENOR.] [FINPRA 33GF]

[f.Tijv] [Finck, f.Tijv; text: DISCANTVS. BASSVS. ALTVS. TENOR.] [FINPRA 33GF]

[f.Tiijr] Exemplum ad proportionem subquadruplam, in Basso uero habet proportionem subduplam.

[Finck, f.Tiijr; text: DISCANTVS. BASSVS. TENOR. ALTVS.] [FINPRA 33GF]

[f.Tiijv] [Finck, f.Tiijv; text: DISCANTVS. BASSVS.] [FINPRA 34GF]

[f.Tiiijr] [Finck, f.Tiiijr; text: TENOR. ALTVS.] [FINPRA 34GF]

[f.Tiiijv] [Finck, f.Tiiijv; text: DISCANTVS. BASSVS. TENOR. ALTVS.] [FINPRA 34GF]

[f.Vir] [Finck, f.Vir,1; text: ALTVS.] [FINPRA 34GF]

Exemplum ad Sesquialteram et ad Proportionem triplam.

[Finck, f.Vir,2; text: DISCANTVS. ALTVS. TENOR. BASSVS.] [FINPRA 34GF]

[f.Viv] [Finck, f.Viv; text: DISCANTVS. ALTVS.] [FINPRA 35GF]

[f.Vijr] [Finck, f.Vijr; text: TENOR. BASSVS.] [FINPRA 35GF]

[f.Vijv] Exemplum ad sesquialteram prolationis, et ad triplam diminutam, et ad essentialem triplam.

[Finck, f.Vijv; : DISCANTVS. BASSVS.] [FINPRA 35GF]

[f.Viijr] [Finck, f.Viijr; text: ALTVS. TENOR.] [FINPRA 35GF]

[f.Viijv] Exemplum ad sesquialteram et ad hemiolam.

[Finck, f.Viijv; text: DISCANTVS. BASSVS.] [FINPRA 36GF]

[f.Viiijr] [Finck, f.Viiijr; text: BASSVS. ALTVS. TENOR.] [FINPRA 36GF]

[f.Viiijv] Exemplum ad Sesquiquartam, ad Sesquialteram, ad Prolationem maiorem augmentatam, et ad hemiolam.

[Finck, f.Viiijv; text: DISCANTVS. Trium, BASSVS.] [FINPRA 36GF]

[f.Xir] [Finck, f.Xir; text: BASSVS. TENOR.] [FINPRA 36GF]

[f.Xiv] Exemplum ad Sesquialteram Temporis, et ad Hemiolam Temporis, et ad proportionem triplam.

[Finck, f.Xiv; text: DISCANTVS. ALTVS.] [FINPRA 37GF]

[f.Xijr] [Finck, f.Xijr; text: TENOR. BASSVS.] [FINPRA 37GF]

[f.Xijv] Exemplum Hemiolae cum proportione tripla augmentata.

[Finck, f.Xijv; text: DISCANTVS. ALTVS.] [FINPRA 37GF]

[f.Xiijr] [Finck, f.Xiijr; text: ALTVS. TENOR. BASSVS.] [FINPRA 37GF]

[f.Xiijv] Exemplum ad Hemiolam mixtam.

[Finck, f.Xiijv; text: DISCANTVS. BASSVS. ALTVS.] [FINPRA 38GF]

[f.Xiiijr] [Finck, f.Xiiijr; text: ALTVS. TENOR.] [FINPRA 38GF]

[f.Xiiijv] Exemplum ad Proportionem Hemiolae quae canitur sicut proportio tripla.

[Finck, f.Xiiijv; text: DISCANTVS. BASSVS.] [FINPRA 38GF]

[f.Yir] [Finck, f.Yir; text: ALTVS. TENOR.] [FINPRA 38GF]

[f.Yiv] [Finck, f.Yiv; text: DISCANTVS. BASSVS. ALTVS. TENOR.] [FINPRA 39GF]

[f.Yijr] Sequitur Exemplum subtriplae proportionis.

[Finck, f.Yijr; text: DISCANTVS. BASSVS. ALTVS. TENOR.] [FINPRA 39GF]

[f.Yijv] [Finck, f.Yijv; text: DISCANTVS. BASSVS.] [FINPRA 39GF]

[f.Yiijr] [Finck, f.Yiijr; text: ALTVS. TENOR.] [FINPRA 39GF]

[f.Yiijv] Aliud Exemplum proportionis subtriplae.

[Finck, f.Yiijv; text: DISCANTVS. BASSVS.] [FINPRA 40GF]

[f.Yiiijr] [Finck, f.Yiiijr; text: ALTVS. TENOR.] [FINPRA 40GF]

[f.Yiiijv] Sequitur Exemplum subduplae sesquialterae et subtriplae sesquialterae.

[Finck, f.Yiiijv; text: DISCANTVS. BASSVS.] [FINPRA 40GF]

[f.Zir] [Finck, f.Zir; text: ALTVS. Resolutio huius proportionis subtriplae sesquialterae. TENOR.] [FINPRA 40GF]

[f.Ziv] [Finck, f.Ziv; text: DISCANTVS. BASSVS. Resolutio subduplae sesquialterae. et caetera, hoc est,] [FINPRA 41GF]

[f.Zijr] [Finck, f.Zijr,1; text: ALTVS. TENOR.] [FINPRA 41GF]

Sequitur Exemplum sesquialterae diminutae, ubi Minimae quinque uno tactu uulgari mensurantur.

[Finck, f.Zijr,2; text: Trium, DISCANTVS. BASSVS. TENOR.] [FINPRA 41GF]

[f.Zijv] [Finck, f.Zijv; text: DISCANTVS. TENOR.] [FINPRA 41GF]

[f.Ziijr] [Finck, f.Ziijr; text: TENOR. BASSVS.] [FINPRA 41GF]

[f.Ziijv] [Finck, f.Ziijv; text: DISCANTVS. BASSVS.] [FINPRA 42GF]

[f.Ziiijr] [Finck, f.Ziiijr; text: BASSVS. TENOR.] [FINPRA 42GF]

[f.Ziiijv] [Finck, f.Ziiijv; text: DISCANTVS. BASSVS.] [FINPRA 42GF]

[f.Aair] [Finck, f.Aair; text: BASSVS. TENOR.] [FINPRA 42GF]

[f.Aaiv] Exemplum ad proportionem subquintuplam et ad sesquialteram.

[Finck, f.Aaiv; text: DISCANTVS. BASSVS. ALTVS.] [FINPRA 43GF]

[f.Aaijr] [Finck, f.Aaijr; text: ALTVS. TENOR.] [FINPRA 43GF]

[f.Aaijv] Exemplum sesquitertiae proportionis.

[Finck, f.Aaijv; text: DISCANTVS. BASSVS.] [FINPRA 43GF]

[f.Aaiijr] [Finck, f.Aaiijr; text: ALTVS. TENOR.] [FINPRA 43GF]

[f.Aaiijv] [Finck, f.Aaiijv; text: DISCANTVS. BASSVS.] [FINPRA 44GF]

[f.Aaiiijr] [Finck, f.Aaiiijr; text: ALTVS. TENOR.] [FINPRA 44GF]

[f.Aaiiijv] Exemplum subsesquitertiae proportionis.

[Finck, f.Aaiiijv; text: DISCANTVS. BASSVS.] [FINPRA 44GF]

[f.Bbir] [Finck, f.Bbir; text: ALTVS. TENOR.] [FINPRA 44GF]

[f.Bbiv] [Finck, f.Bbiv; text: DISCANTVS. BASSVS.] [FINPRA 45GF]

[f.Bbijr] [Finck, f.Bbijr; text: ALTVS. TENOR.] [FINPRA 45GF]

[f.Bbijv] Exemplum ad proportionem quintuplam.

[Finck, f.Bbijv; text: BASSVS.] [FINPRA 45GF]

[f.Bbiijr] [Finck, f.Bbiijr; text: ALTVS. TENOR.] [FINPRA 45GF]

[f.Bbiijv] [Finck, f.Bbiijv; text: DISCANTVS. BASSVS.] [FINPRA 46GF]

[f.Bbiiijr] [Finck, f.Bbiiijr; text: ALTVS. TENOR.] [FINPRA 46GF]

Finis libri secundi.

[f.Bbiiijv] LIBER TERTIVS.

DE CANONIBVS.

CAnon est imaginaria praeceptio, ex positis non positam cantilenae partem eliciens: Vel, est regula argute reuelans secreta cantus.

Vtimur autem Canonibus, aut subtilitatis, breuitatis, aut tentationis gratia, eorumque infinitus est numerus, pro arbitrio cuiusque artificis, quia quotidie noui excogitantur. Addam tamen aliquos praecipuos praestantissimorum ueterum et recentium Musicorum, eosque explicabo.

Clama ne cesses.

Ocia dant uitia.

Dij faciant sine me non moriatur ego.

Omnia si perdas famam seruare memento,

Qua semel amissa, postea nullus eris.

Sperare et praestolari multos facit [mo]rari.

Ocia securis insidiosa nocent.

Tarda solet magnis rebus inesse fides.

Hic obseruabis: cantum, qui aliquem istorum canonum habet, cantari debere omissis pausis, etiamsi pausae adscriptae fuerint.

Misericordia et ueritas obuiauerunt sibi,

Iusticia et pax se osculatae sunt.

Nescit uox missa reuerti?

Semper contrarius esto.

Signa te signa temere me tangis et angis,

Roma tibi subito motibus ibit amor.

Frangenti fidem fides frangatur eidem.

Roma caput mundi, si uerteris, omnia uincit.

Hos Canones addunt, quando uolunt significare ex una uoce duas cantandas esse, quarum altera, incipiendo ab initiali [f.Ccir] nota, iusto ordine usque ad finem progreditur: altera uero a finali incipiens, procedit contrario modo, donec ad initialem perueniat.

Gaude cum gaudentibus.

Hic canon reperitur, quando uni uoci aliquod signum, (et praesertim signum prolationis maioris) additur: reliquae uero uoces in proportione tripla ponuntur, quae tamen iuxta utriusque signi exigentiam cantari possunt.

Nigra sum, sed formosa.

Plaerunque significat, notas coloratas seu nigras, pro albis canendas esse.

Cantus duarum facierum.

Id est, qui potest cum et sine pausis cantari, attamen ut suspiria tantum maneant quae tactus incolumitati inseruiunt, iuxta uersum: Tolle moras placido maneant suspiria cantu.

Mitto tibi metulas, erige si dubitas.

Cancrizat.

Retrograditur.

Indicatur, cantum simpliciter ab ultima nota incipiendo retro cantari debere.

Itque reditque frequens.

Non qui inceperit, sed qui perseuerauerit.

Significat, cantilenam, absoluta serie notarum, iterum atque iterum ab initio repetendam, donec reliquae uoces etiam cessent.

Omne trinum perfectum.

Trinitas et unitas.

Trinitatem in unitate ueneremur.

Sit trium series una.

Vidi tres uiri qui erant laesi homonem.

Hi canones usurpantur ad significandum, tres uoces ex una cantandas esse.

Manet alta mente repostum.

[f.Cciv] De ponte non cadit, qui cum sapientia uadit.

Significatur artificiose cantilenam factam esse, ita ut ex una uoce duae uel tres aliae, aut etiam plures cantari possint.

Decrescit [Crescit supra lin.] in duplo, triplo, et caetera.

Isti Canones admodum uulgares sunt, ijsque pro arbitrio symphonistae utuntur.

Digniora sunt priora.

Id est, notae quae maiorem habent ualorem, primum cantandae sunt, deinde illae quae minus ualent: ut longa breuem superat ualore, breuis semibreuem, semibreuis minimam, et caetera simili modo de pausis iudicandum est.

Descende gradatim.

Quando aliqua clausula, in cantilena quae plurium uocum est, in una tantum uoce saepius ponitur, tunc ea singulis uicibus per secundam deprimenda est.

Celsa canens imis commuta quadruplicando.

In gradus undenos descendant multiplicantes.

Consimilique modo crescant antipodes uno.

Hoc est, numera ab illa nota, quae in Discanto posita est in Ffaut, usque ad undecimum gradum, qui erit Cfaut, in illa claue notam primam colloca, atque eas notas, quae in Canone descendunt, in resolutione ascendere facias: Postea quoque notabis unamquamlibet notam multiplicandam esse per quatuor.

Et sic de singulis.

Id est, quod initiali notae accidit, reliquis identidem accidat: exempli gratia, si primae notae punctum additum fuerit, tunc singulis sequentibus, cuiuscunque speciei sint, puncta addenda esse censeas.

Vae tibi ridenti, nam mox post gaudia flebis.

In hoc uersiculo continentur omnes octo partes orationis, [f.Ccijr] indeque significare uolunt, cantum notatum hoc Canone, ad quemlibet octo tonorum accommodari posse.

Iprae, sequar: inquit cancer.

Id est, quando ex postrema cantilenae parte duae uoces se post aliquot pausas sequuntur.

Vndecies canito pausas linquendo priores.

Versus per se planus est, ideo explicatione non indiget.

Dormiui et soporatus sum.

Id est, quando cantus plurium est partium, et postea in postrema parte aliquid notabile incidit, ibi cum antea praecedentes partes tantum quatuor aut quinque uocum fuerint, tunc adhuc alia uox additur: aut per signum conuenientiae in aliqua uoce significatur, aliquam aliam ex illa sequi debere: Sic Iosquinus composuit Psalmum, in quo iste textus ponitur.

Ranam agit Seriphiam.

Vox faucibus haesit.

Hunc Canonem plaerunque usurpant in Missis, in textu: Benedictus qui uenit in nomine domini: Et notat silendum esse, etiamsi uox adscripta sit.

Da mihi dimidiam lunam, solem, et canis iram.

Hoc uersiculo utimur, quando cantui nullum est praefixum signum, cum tamen minime carere signis queat. Itaque per lunam intellige hoc signum [C], per solem [O], et per canis iram, literam .r. quam ueteres sic pinxerunt .[signum]. Habes igitur [C] tempus imperfectum, et [O] tempus perfectum, et [O2] modum minorem perfectum et caetera. Idem significatur per sequentes uersiculos:

Dimidium spherae, spheram, cum principe Romae,

Postulat a nobis totius conditor orbis.

Quamlibet inspicias notulam qua claue locetur,

Tunc denique socios in eadem concine tentos:

Sed uere prolationes non petunt pausationes, sed sunt signa generis.

[f.Ccijv] Hoc est, inspice dictionem intra linearum spacia, aut etiam in ipsis lineis contentam, et quoties tibi litera aliqua occurret, toties duo tempora pro ea pausabis: literae enim pausas denotant. Deinde inspice quamlibet notam, et cuilibet reliquas uoces, quae illi tribuuntur in scala, adde. Verum hoc loco illud obseruare necesse est, illas claues, quae ex scala petendae sunt, non eodem ubique ordine sumi debere, sed in aliquibus media uox: aliquando etiam ultima primo ponitur. Ideo hanc regulam probe teneto: in qua claue nota collocata fuerit, illa clauis uocem cantandam nequaquam suppeditat, si clauis duarum, triumue notarum fuerit: si nota primae uoci competit, reliquas inclusas, ea serie, qua in claui positae sunt, concines: si nota mediam attingit, hanc primo, deinde primam, tandem ultimam: Si nota ultimam attingit, omnes in illa claue sine negotio canes.

Qui se exaltat humiliabitur.

Contraria contrarijs curantur.

Plutonica subijt regna.

Hoc est, quantum ascendit nota, tantum descendere illam imagineris, et econtra.

Qui se humiliat exaltabitur.

Quamuis hunc canonem in Gallica cantilena, Languir me fais, paulo aliter deprehendo, in qua inuestigaui, quod non solum descendentes notae uoce sublata cani debent, sed ipsa quoque cantio etsi tantum quatuor uocum apparet, ex illarumque numero est, quibus supra scriptus est canon, Qui se humiliat exaltabitur: Tamen ex quatuor positis insuper quinta artificiose promanat, hoc modo: quatuor uoces ordiuntur cantum, singulae quidem eo sono, quem clauis signata postulat. quinta uero uox pausat duos uulgares tactus, et quinto interuallo infra illam uocem, ex qua deriuatur, orditur. Exempli gratia: praecedens uox orditur in Ffaut: altera uero quae duas pausas habet in bfa[sqb]mi, quinta infra illam canitur, deinde etiam quoties occurrit [f.Cciijr] pausa, sequens non eundem retinet sonum, sed post obseruatam pausam illam, attollitur in sono semper per secundam, idque obseruat ad finem usque. Tales et similes iucundae fantasiae, erudite et dextre excogitatae in Gallicis cantilenis, crebro sunt obuiae, praecipue in hoc canone: le desir croist quant et quant lesperance. Haec itidem cantilena quatuor uocibus composita est. Sed insuper ex illa, cui Canon appositus est, quinta propagatur, et quidem cum textu profertur, estque haec sententia: desiderium crescit cum spe: prima inchoans, cantum ordine pertexit: altera emergens, quatuor pausat: et undecimam infra hanc orditur, quam deinceps tantisper sequitur, donec textum hunc assequatur, le desir croist quant et quant lesperance: Ibi uox illa, quae sequitur, omnes notas tractim et duplo maiori cum mora canit, donec progrediatur eo ubi simul desinant. Has et similes artificiosas nec insuaues speculationes non est mei instituti hoc libro omnes complecti: nam ut primo libro praemissum est, omnes omnium temporum artifices, eorumque uitae curriculum, monumenta, et canones collectos (ut discrimen et uarietas ingeniorum et praeceptionum cognoscatur) in lucem peculiari libro edam. Nam si Canones illi, quos habeo, omnes in hunc librum congerendi essent, opus cresceret in immensum.

Veruntamen ex infinito numero canonum, hi sequentes silentio minime praetereundi sunt. Nam aliquando ex una parte uocis duas uel etiam plures uoces, talibus regulis canere praecipiunt, quae fugae dicuntur, atque praefiguntur cantilenis hoc modo.

[Finck, f.Cciijr; text: Fuga in Hiper uel epi, Fuga in Hypo uel sub Diatessaron, Diapente, Diapason hoc est supra in, hoc est infra in quarta. quinta. octaua.] [FINPRA 46GF]

[f.Cciijv] CANON.

Clama ne cesses.

[Finck, f.Cciijv; text: DISCANTVS. ALTVS. TENOR.] [FINPRA 46GF]

[f.Cciiijr] [Finck, f.Cciiijr; text: TENOR. BASSVS.] [FINPRA 46GF]

[f.Cciiijv] [Finck, f.Cciiijv; text: DISCANTVS. ALTVS. BASSVS.] [FINPRA 47GF]

[f.Ddir] [Finck, f.Ddir; text: BASSVS. TENOR.] [FINPRA 47GF]

[f.Ddiv] [Finck, f.Ddiv; text: DISCANTVS. ALTVS. BASSVS.] [FINPRA 47GF]

[f.Ddijr] [Finck, f.Ddijr; text: BASSVS. TENOR.] [FINPRA 47GF]

[f.Ddijv] [Finck, f.Ddijv; text: DISCANTVS. ALTVS. BASSVS. TENOR.] [FINPRA 48GF]

[f.Ddiijr] CANON.

Misericordia et ueritas obuiauerunt sibi. Bassus et Tenor.

[Finck, f.Ddiijr,1] [FINPRA 48GF]

Qui cum illis canit, cancrizat, uel canit more Hebraeorum. Iusticia et pax se osculatae sunt. Discantus et Altus.

[Finck, f.Ddiijr,2] [FINPRA 48GF]

[f.Ddiijv] CANON.

Gaude cum gaudentibus.

[Finck, f.Ddiijv; text: TENOR. ALTVS. DISCANTVS.] [FINPRA 48GF]

[f.Ddiiijr] [Finck, f.Ddiiijr; text: DISCANTVS. BASSVS.] [FINPRA 48GF]

[f.Ddiiijv] [Finck, f.Ddiiijv; text: TENOR. ALTVS. DISCANTVS. BASSVS.] [FINPRA 49GF]

[f.Eeir] CANON.

Cancrizat.

[Finck, f.Eeir] [FINPRA 49GF]

Sequitur resolutio huius Canonis.

[f.Eeiv] [Finck, f.Eeiv; text: TENOR. BASSVS. DISCANTVS.] [FINPRA 49GF]

[f.Eeijr] [Finck, f.Eeijr; text: DISCANTVS. ALTVS.] [FINPRA 49GF]

[f.Eeijv] [Finck, f.Eeijv; text: TENOR. BASSVS. DISCANTVS.] [FINPRA 50GF]

[f.Eeiijr] [Finck, f.Eeiijr; text: DISCANTVS. ALTVS.] [FINPRA 50GF]

[f.Eeiijv] CANON.

Itque reditque frequens.

[Finck, f.Eeiijv; text: SECVNDVS DISCANTVS. BASSVS.] [FINPRA 50GF]

[f.Eeiiijr] [Finck, f.Eeiiijr; text: ALTVS. TENOR.] [FINPRA 50GF]

[f.Eeiiijv] [Finck, f.Eeiiijv;text: SECVNDVS DISCANTVS. BASSVS.] [FINPRA 51GF]

[f.Ffir] [Finck, f.Ffir; text: ALTVS. TENOR.] [FINPRA 51GF]

[f.Ffiv] Secunda pars.

Itque reditque frequens.

[Finck, f.Ffiv; text: SECVNDVS DISCANTVS. BASSVS.] [FINPRA 51GF]

[f.Ffijr] [Finck, f.Ffijr; text: ALTVS. TENOR.] [FINPRA 51GF]

[f.Ffijv] [Finck, f.Ffijv; text: SECVNDVS DISCANTVS. BASSVS.] [FINPRA 52GF]

[f.Ffiijr] [Finck, f.Ffiijr: text: ALTVS. TENOR.] [FINPRA 52GF]

[f.Ffiijv] [Finck, f.Ffiijv; text: CANON. Trinitas et unitas. Omne Trinum perfectum.] [FINPRA 52GF]

[f.Ffiiijr] [Finck, f.Ffiiijr; text: CANON. Sit Trium series una.] [FINPRA 52GF]

[f.Ffiiijv] [Finck, f.Ffiiijv; text: Trinitatem in unitate ueneremur. Trinus et unus.] [FINPRA 53GF]

[f.Ggir] CANON QVATVOR VOCVM.

Manet alta mente repostum.

[Finck, f.Ggir] [FINPRA 53GF]

[f.Ggiv] CANON.

Crescit in duplum.

[Finck, f.Ggiv; text: ALTVS. TENOR.] [FINPRA 53GF]

[f.Ggijr] [Finck, f.Ggijr; text: TENOR. BASSVS.] [FINPRA 53GF]

[f.Ggijv] [Finck, f.Ggijv; text: DISCANTVS. ALTVS. TENOR.] [FINPRA 54GF]

[f.Ggiijr] [Finck, f.Ggiijr; text: TENOR. BASSVS.] [FINPRA 54GF]

[f.Ggiijv] [Finck, f.Ggiijv; text: DISCANTVS. ALTVS. TENOR. BASSVS.] [FINPRA 54GF]

[f.Ggiiijr] CANON.

Digniora sunt priora.

[Finck, f.Ggiiijr] [FINPRA 54GF]

Sequitur Resolutio huius Canonis.

[f.Ggiiijv] [Finck, f.Ggiiijv; text: TENOR. BASSVS. DISCANTVS.] [FINPRA 55GF]

[f.Hhir] [Finck, f.Hhir; text: DISCANTVS. ALTVS.] [FINPRA 55GF]

[f.Hhiv] [Finck, f.Hhiv; text: TENOR. BASSVS. DISCANTVS.] [FINPRA 55GF]

[f.Hhijr] [Finck, f.Hhijr; text: DISCANTVS. ALTVS.] [FINPRA 55GF]

[f.Hhijv] CANON.

Descende gradatim.

[Finck, f.Hhijv; text: TENOR. DISCANTVS. ALTVS.] [FINPRA 56GF]

[f.Hhiijr] [Finck, f.Hhiijr; text: ALTVS. BASSVS.] [FINPRA 56GF]

[f.Hhiijv] CANON.

In gradus vndenos descendant multiplicantes,

Consimilique modo crescant antipodes uno.

[Finck, f.Hhiijv; text: BASSVS. RESOLVTIO. TENOR. DISCANTVS.] [FINPRA 56GF]

[f.Hhiiijr] [Finck, f.Hhiiijr;text: DISCANTVS. ALTVS.] [FINPRA 56GF]

[f.Hhiiijv] [Finck, f.Hhiiijv,1; text: BASSVS. TENOR. DISCANTVS. ALTVS.] [FINPRA 57GF]

CANON.

Et sic de singulis.

[Finck, f.Hhiiijv,2; text: DISCANTVS.] [FINPRA 57GF]

[f.Iijr] [Finck, f.Iijr; text: DISCANTVS. BASSVS. ALTVS. TENOR.] [FINPRA 57GF]

[f.Iijv] CANON.

Vndecies canito pausas linquendo priores.

[Finck, f.Iijv; text: TENOR. BASSVS. DISCANTVS.] [FINPRA 57GF]

[f.Iiijr] [Finck, f.Iiijr; text: DISCANTVS. ALTVS.] [FINPRA 57GF]

[f.Iiijv] [Finck, f.Iiijv; text: BASSVS. DISCANTVS.] [FINPRA 58GF]

[f.Iiiijr] [Finck, f.Iiiijr; text: DISCANTVS. ALTVS.] [FINPRA 58GF]

[f.Iiiijv] CANON.

Duarum facierum.

Tolle moras placido maneant suspiria cantu.

[Finck, f.Iiiijv; text: BASSVS.] [FINPRA 58GF]

[f.Iiiiijr] [Finck, f.Iiiiijr; text: ALTVS. TENOR.] [FINPRA 58GF]

[f.Iiiiijv] [Finck, f.Iiiiijv; text: DISCANTVS. BASSVS.] [FINPRA 59GF]

[f.Kkir] [Finck, f.Kkir; text: ALTVS. TENOR.] [FINPRA 59GF]

[f.Kkiv] CANON.

Quamlibet inspicias notulam qua claue locetur,

Tuuc denique socios in eadem concine tentos,

Pro qualibet litera duo tu tempora pausa.

[Finck, f.Kkiv; text: Expecto donec ueniat immutatio mea. Resolutio. TENOR. BASSVS. DISCANTVS.] [FINPRA 59GF]

[f.Kkijr] [Finck, f.Kkijr; text: DISCANTVS. ALTVS.] [FINPRA 59GF]

[f.Kkijv] [Finck, f.Kkijv; text: TENOR. BASSVS. DISCANTVS.] [FINPRA 60GF]

[f.Kkiijr] [Finck, f.Kkiijr; text: DISCANTVS. ALTVS.] [FINPRA 60GF]

[f.Kkiijv] [Finck, f.Kkiijv; text: TENOR. BASSVS. DISCANTVS.] [FINPRA 60GF]

[f.Kkiiijr] [Finck, f.Kkiiijr; text: DISCANTVS. ALTVS.] [FINPRA 60GF]

[f.Kkiiijv] [Finck, f.Kkiiijv; text: TENOR. BASSVS. DISCANTVS.] [FINPRA 61GF]

[f.Llir] [Finck, f.Llir; text: DISCANTVS. ALTVS.] [FINPRA 61GF]

[f.Lliv] Fuga in Csolfaut, hoc est, in secunda sub Alto.

[Finck, f.Lliv; text: TENOR.] [FINPRA 61GF]

[f.Llijr] [Finck, f.Llijr; text: DISCANTVS. BASSVS.] [FINPRA 61GF]

[f.Llijv] [Finck, f.Llijv; text: FVGA. TENOR. DISCANTVS. BASSVS.] [FINPRA 62GF]

[f.Lliijr] [Finck, f.Lliijr; text: BASSVS. Fuga in eodem. ALTVS. TENOR. DISCANTVS.] [FINPRA 62GF]

[f.Lliijv] [Finck, f.Lliijv; text: ALTVS. TENOR.] [FINPRA 62GF]

[f.Lliiijr] [Finck, f.Lliiijr; text: DISCANTVS. BASSVS.] [FINPRA 62GF]

[f.Lliiijv] Fuga in eodem.

[Finck, f.Lliiijv; text: TENOR. ALTVS.] [FINPRA 63GF]

[f.Mmir] [Finck, f.Mmir; text: DISCANTVS. BASSVS.] [FINPRA 63GF]

[f.Mmiv] [Finck, f.Mmiv; text: FVGA. ALTVS. DISCANTVS. BASSVS.] [FINPRA 63GF]

[f.Mmijr] CANON.

Non qui inceperit, sed qui perseuerauerit.

[Finck, f.Mmijr; text: DISCANTVS. TENOR. ALTVS. BASSVS.] [FINPRA 63GF]

[f.Mmijv] [Finck, f.Mmijv; text: DISCANTVS. TENOR.] [FINPRA 64GF]

[f.Mmiijr] [Finck, f.Mmiijr; text: ALTVS. BASSVS.] [FINPRA 64GF]

[f.Mmiijv] CANON.

Contraria contrarijs curantur.

[Finck, f.Mmiijv; text: TENOR. ALTVS.] [FINPRA 64GF]

[f.Mmiiijr] [Finck, f.Mmiiijr; text: DISCANTVS. BASSVS.] [FINPRA 64GF]

[f.Mmiiijv] [Finck, f.Mmiiijv; text: TENOR. ALTVS.] [FINPRA 65GF]

[f.Nnir] [Finck, f.Nnir; text: DISCANTVS. BASSVS.] [FINPRA 65GF]

[f.Nniv] CANON.

Qui se humiliat, exaltabitur.

[Finck, f.Nniv; text: Languir me fais. TENOR.] [FINPRA 65GF]

[f.Nnijr] [Finck, f.Nnijr; text: DISCANTVS. BASSVS.] [FINPRA 65GF]

[f.Nnijv] CANON.

Le desir croist quant et quant lesperance.

Desiderium crescit cum spe.

[Finck, f.Nnijv; text: Amour perfaict madonne hardiesse de recneiller de uous ung doulx baiser, qui marendu an roeur telle liesse, quil sonffiroit. ij. BASSVS. Amour parfaict.] [FINPRA 66GF]

[f.Nniijr] [Finck, f.Nniijr; text: ALTVS. TENOR. Amour perfaict, parfaict.] [FINPRA 66GF]

[f.Nniijv] [Finck, f.Nniijv; text: DISCANTVS. pous tous maulx appaistr et quil soit urayl au poinct de men ayser per uray espoir, Ie recois asseurance, que quelque iour en uestre demeurance. ij. BASSVS.] [FINPRA 66GF]

[f.Nniiijr] [Finck, f.Nniiijr; text: ALTVS. TENOR.] [FINPRA 66GF]

[f.Nniiijv] [Finck, f.Nniiijv; text: ij. DISCANTVS. ou bien aillieurs iauray tout mon desir: Le desir croist quant et quant lesperance uous men pouries en plaisir desayser. BASSVS.] [FINPRA 67GF]

[f.Ooir] [Finck, f.Ooir; text: ALTVS. TENOR.] [FINPRA 67GF]

[f.Ooiv] [Finck, f.Ooiv; text: DISCANTVS. desayser en plaisir desayser, uous men pouries] [FINPRA 67GF]

[f.Ooijr] [Finck, f.Ooijr; text: ALTVS. TENOR.] [FINPRA 67GF]

[f.Ooijv] LIBER QVARTVS DE TONIS.

TOnorum cognitio ualde necessaria est. Etenim ueluti latine loquendi et scribendi rationem discere cupienti, in primis opus est, ut Syntaxin probe perdiscat: Ita quoque in arte Musica praeclaram operam nauaturo necesse est, ut Tonorum cognitionem sibi comparet, quae quidem, tam in Compositione, quam in tractatione omnino necessaria est. Nam artificiose compositurus aliquid, ante omnia Tonum ipsum consideret, ad quem unum, ceu ad certam quandam normam ac regulam totum negocium dirigendum est, uideatque ne temere uel Tonorum limites ac terminos transgrediatur, uel ipsos inter se tonos coufundat: Sed pro singulorum natura ipsius [arsis kai thesis] rationem habeat, conuenientesque clausulas quaerat. Id enim artificum praestantissimos quosque diligenter obseruasse uidemus, quorum insigniores plerosque supra, cum de inuentoribus Musicae dicerem, recensui. Deinde non minus etiam illos Tonorum cognitionem habere necesse est, qui canendi artem alijs tradituri sunt, quos uulgo Cantores appellamus. Cum enim discentium animi neglecta hac Tonorum doctrina, nullis certis metis includi, nec ad praefinitam normam deduci possint: danda praecipue opera est, ut accurate in hac parte erudiantur, diligenterque exerceantur. Si quis uero hoc negligit, idem facit quod is, qui Syllogismum extra modum et figuram componit. Satis igitur liquet, Tonorum cognitionem maxime necessariam esse, adeoque praecipuum fundamentum et fontem suauitatis in cantilenis. Mirari autem satis non possum, unam quorundam Instrumentistarum recentiorum, et praecipue Organariorum ambitionem, inter quos tanta aemulationis concertatio est, quilibet ut altero praestantiorem se haberi uelit. Ac quo facilius, et quidem sub plausibili specie, quod intendunt, consequantur, propriam [f.Ooiijr] quilibet applicationem, ut uocant, sibi fingit, ne ab alijs quid didicisse, uel cum eis quid commune habere, uideri possit. Interea tamen in his paucissimi sunt, qui uel initia saltem Musices recte degustarint. Ad istam aemulationem tanta nihilominus accedit persuasio, ut se emendari non patiantur. Et si quis est, qui ipsos per omnia non probet admireturque, huic Deum ipsum irasci arbitrantur. Cum autem aliquando in Instrumentis aut Organis artis suae specimen aliquod exhibere debent, ad unam hanc confugiunt artem, ut inanem strepitum confuse et sine ulla gratia faciant: utque in doctorum auditorum aures facilius demulceant, admirationemque sui ob celeritatem excitent, interdum per sesquihoram sursum deorsumque digitis per claues discursitant, atque hoc modo sperant, se per istum iucundum (si dijs placet) strepitum etiam ipsos montes excitaturos esse, sed tandem nascitur ridiculus mus: fragen nicht darnach wo meister Mensura, meister Tactus, meister Tonus, und sonderlich meister bona fantasia bleibe. Nam postquam aliquo temporis spatio magna celeritate per claues sine plurium uocum consonantia oberrarunt, ad extremum incipiunt fugam aliquam duarum uocum fingere, ac utroque pede, in Pedale, ut uocant, incidentes, reliquas uoces addunt. Talis autem Musica, non dico artificum, sed sanorum saltem ac recte iudicantium auribus non magis grata est, quam Asini rugitus. Vulgi enim iudicium non moror, quod quam sit peruersum et deprauatum, cum in alijs, tum uero in hac praecipue arte, adeo manifestum est, ut longiore explicatione non egeat: Interea tamen uulgus Organariorum, quia uidet reliquum uulgus uero iuditio carere, magisque admiratione capi propter celeritatem, quam ueram artem, huic uni rei studet: unde plerunque ita fit, ut istiusmodi Organistae in maiori admiratione sint apud maximam partem hominum, quam summi artifices, qui suauitati in cantu praecipue student, eumque gratis et conuenientibus fugis uariant, ut suauis, plena, sine crebris pausis, ipsique textui, quam proprijssime fieri potest, accommodata sit cantilena, nec a suo tono recedat. Haec pauci intelligunt. [f.Ooiijv] Alij intelligentes, quia uident se illam in compositione perfectionem assequi non posse, etiamsi se rumpant, incipiunt odisse et contemnere ueram artem, ipsosque artifices extenuare, seque multitudini insinuare student.

Itaque apud illos plus uulgi iuditium, quam ulla ratio ualet, et quia magnae artis persuasione turgent, illis laudationibus uulgi magis magisque incitantur, ut isto quo ceperunt modo pergant. Sed longe aliter sentiunt artifices, qui propterea quod ad naturam praecepta, et ad praecepta usum adiunxerunt, recte de hac re iudicare possunt. Praeterea multi ex illis, quorum mentionem feci, audent etiam Componistarum titulum sibi arrogare, cumque intra spacium dimidij anni multo sudore qualemcunque cantiunculam, quae uix tres concordantias habeat, fabricarunt, statim typis illam excudi curant, quo etiam ipsorum magnum et gloriosum nomen in uniuersa terra notum fiat. Verum hoc modo inscitiam suam turpiter produnt. Periti enim artis statim deprehendunt, quod et ingenio et arte ac usu destituantur, quodque ex ueris Musicae fundamentis proprijs uiribus nihil recte componere possint: Sed uel ex aliorum artificum cantilenis hinc inde clausulas sine iuditio furtim comportantes, confusum chaos consuunt, uel saltem tam diu Clauicordium sollicitant, donec habitu qualicunque acquisito, ex clauium tactu et digitorum articulatione concentum aliquem animaduertere, eumque in cartam inde transferre discant. Ac sic tandem cantilenam repletam pausis et uitijs nulla toni ratione habita proferunt. Huiusmodi Componistarum hodie magnus est numerus. Verum haec a me non dicuntur in mei ostentationem, aut alterius cuiusquam contumeliam et contemptum, sed tantum ut illos, qui naturali inclinatione ad hanc artem colendam ducuntur, admoneam, diligenter Tonos esse cognoscendos. Vt igitur bonis ingenijs meo loco gratificer, diligenter doctrinam de cognitione et uero usu Tonorum in utroque cantu explicabo. Et quia difficilior est ratio dijudicandi naturam et proprietatem Tonorum in figurali cantu quam in Chorali, de hac re etiam quaedam non inutilia a me suo loco dicentur.

[f.Ooiiijr] TONVS.

TONVS est certa qualitas melodiae, seu affectus cantionum, qui certas regulas ascendendi et descendendi habet, quibus omnem cantum Gregorianum aut initio, aut medio, aut fine dijudicamus: In nouo uero cantu certam illam ascendendi uel descendendi rationem non ita stricte obseruamus, ut infra dicetur.

Apud ueteres autem quatuor fuisse tonos constat: uidelicet, primum, secundum, tettium, quartum, quibus adhuc hodie quatuor tantum correspondent claues finales, scilicet D. E. F. G. Recentiores autem Musici hos quatuor tonos propter incertitudinem et discordiam, quam in altum et profundum habuere, auxerunt, singulis adhuc alium addendo: seu quemlibet in duos partiendo, utputa: Primum in primum et secundum, Secundum in tertium et quartum, Tertium in quintum et sextum, Quartum, in septimum et octauum. Hac itaque ratione sunt octo Toni, bifariam partiti, quorum alij de numero impari, scilicet primus, tertius, quintus et septimus, Autentici siue principales uocantur: Reliqui uero de numero pari scilicet, secundus, quartus, sextus et octauus, plagales nuncupantur. Tenores autem singulorum subiectis notulis pernoscuntur.

[f.Ooiiijv] Formula octo Tonorum in uno concentu.

[Finck, f.Ooiiijv; text: Fuga post tria Tempora in hyperdiapason. ALTVS.] [FINPRA 68GF]

[f.Ppir] [Finck, f.Ppir,1; text: BASSVS.] [FINPRA 68GF]

De cognitione tonorum uersus.

La primus sextus: re quartus: sol tibi quintus

Septimus: Ast alter, ternus, octauus, habet fa.

Omnis ergo cantus ex quo tonus est iudicandus, Regularis uel irregularis siue transpositus per quartam aut quintam, tripliciter cognoscitur: scilicet, principio, medio, et fine.

Principio. Omnis cantus statim ultra finalem notam ascendens in principio est autentici toni: Qui uero infra clauem finalem statim ceciderit et manserit, plagalis est.

Sequuntur exempla.

[Finck, f.Ppir,2; text: Rorate coeli Domine rex.] [FINPRA 68GF]

[f.Ppiv] [Finck, f.Ppiv; text: Calicem salutaris accipiam. Tota pulchra es, Ecce concipies. O admirabile commercium. Exortum est. Sic Deus dilexit mundum.] [FINPRA 68GF]

Medio duobus modis cognoscuntur toni, scilicet Ambitu seu cursu, et Repercussione.

Ambitus seu cursus est regula certa, quae indicat ascensum uel descensum. Nam cantus ultra finalem sedem, octauam, nonam, aut decimam ascendens: et sub sedem finalem secundam descendens, semper refertur ad Autenticum tonum.

Si autem cantus descenderit sub sedem finalem quartam uel quintam, et ascenderit ad sextam uel septimam, toni plagalis esse iudicatur.

SEQVITVR TABVLA IN QVA dignoscitur Tonus penes ascensum uel descensum.

[f.Ppijr] [Finck, f.Ppijr,1; text: Characteres numerorum designant id quod regulariter fit: Syllabae uero id quod licentia permittitur, denotant, Tonus, [Gamma], C, G, dd, 1, 2, 3, 4, 5, 6, 7, 8, 9, 10, tertia, quinta, septima, octaua, nona, decima] [FINPRA 69GF]

Repercussio autem est illud proprium interuallum, quod saepe repetit quilibet tonus, quarum octo sunt, quae a uoce finali incipiunt, atque sursum tendunt, ad eamque rursus redeunt.

[Finck, f.Ppijr,2; text: Repercussio toni Primi, Secundi, Tertij, Quarti, Quinti, Sexti, Septimi, Octaui est de re, mi, ut, fa, in la, sol, per Quintam, Tertiam. Quartam.] [FINPRA 69GF]

[f.Ppijv] Sequuntur Exempla.

[Finck, f.Ppijv,1; text: Re, la fit primi, Re, fa, norma secundi: Mi, mi, dat tertius, Mi, la, poscit sibi quartus. Vt, sol, quintus petit, Sextus fa, la, sibi quaerit. Vt, sol, impar tetartus, Vt, fa postremus habebit,] [FINPRA 70GF]

In fine cognoscitur tonus: ex clauibus finalibus, quae inde nomen habent, quod omnis regularis cantus in his finem habeat.

[Finck, f.Ppijv,2; text: Nam omnis cantus exiens in G, F, E, D est septimi uel octaui, quinti uel sexti, tertij uel quarti, primi uel secundi Toni.] [FINPRA 70GF]

Quando autem cantus non terminatur in dictis clauibus, ex quibus tonus cognosci debet, sed possidet alium finem, hoc est: si pro arbitrio Musici per quartam aut quintam transpositus est, (scias autem tonos transpositos ad quartam esse bmolles: ad quintam [sqb]durales) tum omnis cantus exiens in re, est primi uel secundi toni: In mi, est tertij uel quarti: In fa, quinti uel sexti: In sol septimi uel octaui toni.

[f.Ppiijr] Sunt et praeter hos quidam cantus ultra citraque cursitantes, qui neutrius, id est, nec autentici nec plagalis toni cursum obseruant. Hi sunt duplices: mixti uel neutrales. Mixtus est, qui ad octauam uel altius ascendit, et ad quartam descendit, sicque cursum autentici et plagalis simul complet. Neutralis qui non ascendit ultra sextam, nec descendit infra tertiam. Hi cantus in fine diligenter sunt considerandi, ad quem tonum plus declinent: Nam si ex quinta in finalem descendunt, autentici sunt: sin autem ex quarta uel tertia in finem scandunt, tum plagales sunt.

Exemplum mixti.

[Finck, f.Ppiijr,1] [FINPRA 70GF]

Exemplum neutralis.

[Finck, f.Ppiijr,2] [FINPRA 70GF]

DE TONORVM TROPIS eorumque differentijs.

TROPVS est breuis concentus in cuiusque toni repercussione incipiens, quae singulis uersibus Psalmorum et Responsorium in fine additur per istas literas, Euouae: quae significant, saeculorum amen. Quamuis autem antea indicauimus et praescripsimus Tenores, seu tropos Tonorum: tamen ut magis intelligant studiosi differentias illorum, addam nunc iterum exempla tonorum cum eorundem differentijs, quarum cognitio tam necessaria est, quam ipsorum tonorum scientia, praesertim in cantu figurali.

[f.Ppiijv] Primus Tonus.

[Finck, f.Ppiijv,1; text: Adam primus homo. Tropus. 1. differentia. 2. 3. 4. 5.] [FINPRA 71GF]

Secundus Tonus.

[Finck, f.Ppiijv,2; text: Noe secundus. Tropus.] [FINPRA 71]

In hoc Tono non reperitur peculiaris differentia, nisi in octauum fiat mutatio.

Tertius Tonus.

[Finck, f.Ppiijv,3; text: Tertius Abraham. Tropus. 1. differentia 2. 3.] [FINPRA 71GF]

Quartus Tonus.

[Finck, f.Ppiijv,4; text: Quatuor Euangelistae. Tropus. 1. differentia. 2. 3. 4.] [FINPRA 71GF]

Quintus Tonus.

[Finck, f.Ppiijv,5; text: Quinque libri Moisi, Tropus. 1. differentia.] [FINPRA 71GF]

[f.Ppiiijr] Sextus Tonus.

[Finck, f.Ppiiijr,1; text: Sex hydriae positae. Tropus. 1. differentia] [FINPRA 72GF]

Septimus Tonus.

[Finck, f.Ppiiijr,2; text: Septem Scolae sunt artes. Tropus. 1. differentia 2. 3. 4. 5.] [FINPRA 72GF]

Octauus Tonus.

[Finck, f.Ppiiijr,3; text: Sed octo sunt partes. Tropus. 1. differentia. 2. 3.] [FINPRA 72GF]

Est adhuc tonus aut tropus, qui uocatur peregrinus, eo quod peregrinus sit, et rarus admodum in cantu, et solummodo in Psalmo, In exitu Israel et caetera et in Antiphona quae in templis praecinitur isti Psalmo, Nos qui uiuimus et caetera usurpatur.

Peregrinus Tonus.

[Finck, f.Ppiiijr,4; text: Tropus. Domus Iacob de populo barbaro.] [FINPRA 72GF]

Tripliciter autem utimur tropis in chorali cantu, scilicet in Psalmis, Responsorijs, et Introitibus.

Sunt autem Psalmi quibus in diuinis utimur, duplices: Minores et Maiores, sicuti ueteres Musici loquuntur.

Minores sunt, qui creduntur a regio poeta aediti.

[f.Ppiiijv] Maiores, qui ex acto Euangelio deprompti sunt ut canticum Zachariae, Benedictus dominus Deus Israel: et canticum diuae uirginis Mariae, Magnificat et caetera.

Sequitur nunc Intonatio minorum Psalmorum, Sed tamen hoc prius notabis: Psalmi primi et sexti tonorum in principio concordant, in fine discrepant. Psalmi secundi et octaui tonorum etiam in principio concordant, sed in fine discrepant. Caeterorum tonorum Psalmi in principio et fine discrepant.

[Finck, f.Ppiiijv; text: Primi Toni. Dixit Dominus domino meo, sede a dextris meis. II. Laudate pueri Dominum, laudate nomen Domini. III. Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi, in domum Domini ibimus. IIII. De profundis clamaui ad te Domine, Domine exaudi uocem meam. V. Domine Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in uniuersa terra.] [FINPRA 72GF]

[f.Qqir] [Finck, f.Qqir,1; text: VI. Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania. VII. Deus Deus meus ad te de luce uigilo: VIII. Lauda Ierusalem Dominum, lauda Deum tuum Syon.] [FINPRA 73GF]

SEQVITVR FORMA PSALLENDI DICTIonum Hebraicarum et peregrinarum, aut propriorum. Item monosyllabarum aut indeclinabilium, quae in medio accentu acuto sunt proferendae.

[Finck, f.Qqir,2; text: Primus Tonus. Credidi propter quod locutus sum. Secundus Tonus. Memento Domine Dauid. Tertius Tonus. Dominus regnauit decorem indutus est. Quartus Tonus. Te decet hymnus Deus in Syon. Quintus Tonus. Deus in nomine tuo saluum me fac. Sextus Tonus. Credidi propter quod locutus sum.] [FINPRA 73GF]

[f.Qqiv] [Finck, f.Qqiv,1; text: Septimus Tonus. Deus in nomine tuo saluum me fac. Octauus Tonus. Te decet hymnus Deus in Syon.] [FINPRA 73GF]

FORMA INTONATIONIS PSALMORVM maiorum, ut sunt, Magnificat et Benedictus.

[Finck, f.Qqiv,2; text: Primus Tonus. Magnificat anima mea Dominum. Secundus Tonus. Tertius Tonus. Quartus Tonus. Quintus Tonus.] [FINPRA 73GF]

[f.Qqijr] [Finck, f.Qqijr; text: Sextus Tonus. Magnificat anima mea Dominum. Septimus Tonus. Octauus Tonus. Primus Tonus. Benedictus Dominus Deus Israel. Secundus Tonus. Tertius Tonus. Quartus Tonus.] [FINPRA 74GF]

[f.Qqijv] [Finck, f.Qqijv,1; text: Quintus Tonus. Benedictus Dominus Deus Israel. Sextus Tonus. Septimus Tonus. Octauus Tonus.] [FINPRA 74GF]

FORMVLA VERSVVM RESPONsorium communiorum.

[Finck, f.Qqijv,2; text: Primi Toni. Gloria patri et filio. Qui uiam. Secundi Toni. Dominus dedit. Tertij Toni. Venerunt mihi.] [FINPRA 74GF]

[f.Qqiijr] [Finck, f.Qqiijr,1; text: Quarti Toni. Gloria patri et filio. Pasce, Quinti Toni. Et gloria: Sexti Toni. Qui credi. Septimi Toni. Seditque supra, Octaui Toni. Qui magna fecit.] [FINPRA 75GF]

SEQVVNTVR TENORES INTROITVVM Missarum qui his literis notantur. Euouae.

[Finck, f.Qqiijr,2; text: Primi Toni. Euouae. Statuit. Secundi Toni. Mihi autem.] [FINPRA 75GF]

[f.Qqiijv] [Finck, f.Qqiijv; text: Tertij Toni. Euouae. Deus cum egrederis. Quarti Toni. Resurrexi: Quinti Toni. Loquebar. Sexti Toni. Os iusti. Septimi Toni. Puer natus est nobis. Octaui Toni. Benedicta sit.] [FINPRA 75GF]

DE ACCENTV MVSICO seu Ecclesiastico.

QVONIAM non concentu tantum, sed etiam accentu in Templis opus est, ideo de hac quoque re aliquid dicendum esse duxi: nam illa ad hoc caput praecipue spectare uidetur. [f.Qqiiijr] Nec uero res ea prorsus utilitate caret, ut quidam arbitrantur, sed habet multas utilitates inter quas haec est praecipua, quod plus afficiuntur animi auditorum, si in recitatione Euangeliorum aut Epistolarum iuxta exigentiam textus, uerba uel eleuantur uel deprimuntur. Estque indignum hunc morem pronuntiandi Euangelia et Epistolas in plaerisque locis interire, in multis plane negligi.

Est autem accentus Musicus Melodia, quae dictionum syllabas iuxta accentus sui naturalis exigentiam regulate pronuntiat, et est duplex.

Grauis et Acutus.

Grauis est dictionum finalium secundum ritum Ecclesiae regulata depressio, et iterum est duplex:

Quando enim per quintam descendit, tunc proprie dicitur accentus grauis: quando uero per tertiam, tunc uocatur accentus medius.

Exemplum.

[Finck, f.Qqiiijr,1; text: Medius. Parce mihi Domine, Grauis. nihil enim sunt dies mei.] [FINPRA 75GF]

Acutus est dictionum finalium secundum ritum Ecclesiae regulata eleuatio, et iterum est duplex:

Quando enim finale reducitur ad locum sui descensus, tunc proprie uocatur accentus acutus.

Quando autem finale non ad locum sui descensus, sed infra ad secundam reducitur, tunc uocatur accentus moderatus.

Exemplum.

[Finck, f.Qiiijr,2; text: Moderatus. Surge illuminare Ierusalem, Acutus. Et gloria Domini super te orta est] [FINPRA 75GF]

[f.Qqiiijv] REGVLAE QVAE DOCENT, QVOMODO accentus ad puncta dictionum accommodentur, quibus obseruatis, tota recitandi ratio perspicua erit.

Punctus, quem uirgulam nominant, si inter plures dictiones eiusdem membri orationis locatur, eas distincte legendas designat, uno tamen spiritu seu continua pronunciatione sine longa mora.

Exemplum.

[Finck, f.Qqiiijv,1; text: Fructus autem spiritus, est charitas, gaudium, pax, pacientia, bonitas, fides, mansuetudo, continentia.] [FINPRA 76GF]

Si uero complures dictiones cohaerentes, talis uirgula sequitur, medium designat accentum, qui per tertiam descendit.

Exemplum.

[Finck, f.Qqiiijv,2; text: Gaudeo igitur in uobis, sed uolo uos sapientes esse in bono, et simplices in malo.] [FINPRA 76GF]

Punctus interrogatiuus, qui sic formatur? alicubi repertus, ultimam syllabam dictionis, cui iungitur, acuto accentu proferendam demonstrat, siue habeat in fine dictionem monosyllabam, siue dissyllabam, siue polysyllabam.

[f.Rrir] Exemplum

[Finck, f.Rrir,1; text: Vnde tu es? Quid est homo? Quantas habeo iniquitates et peccata?] [FINPRA 76GF]

Colon et Periodus repraesentant grauem Accentum.

Exemplum.

[Finck, f.Rrir,2; text: Si quid patimini propter iusticiam beati eritis, Timorem autem eorum ne timueritis neque conturbemini.] [FINPRA 76GF]

Dictiones monosyllabae, item barbarae, Graecae, Hebraicae, latinam inflexionem non habentes, acuuntur: ut: me, te, se, nos, uos, sum, est, Ascaroth, Senaherib, Abraham, Babylon, et caetera. Hinc excipiuntur encliticae coniunctiones, que, ne, ue, quae habent accentum grauem.

Finita autem lectione, peculiaris clausula finalis additur, quae nihil amplius in eadem lectione expectandum admonet: differt autem a reliquis accentibus graui et acuto, quia altius ascendit scilicet per tertiam, et in eadem claui in qua fuit initium descendendo quiescit, hoc modo:

[Finck, f.Rrir,3; text: Praeputium per fidem.] [FINPRA 76GF]

Prolixior hic esse nolo: Primum, quia alij satis copiose de hac re scripserunt. Deinde etiam, quia in hac re non tam praecepta quam mos et consuetudo cuiusque regionis ac dioeceseos consideranda sunt.

[f.Rriv] DE MODO COGNOSCENDI Tonos in figurali Cantu.

SVPRA dictum a me est, quod non perinde in figurali ut in chorali Cantu certae regulae de tonorum cognitione tradi possint. Etsi enim uerum est, quemlibet cantum, tam nouum quam ueterem ad aliquem certum Tonum referri oportere: tamen ratio reddi potest, cur nouus seu figuralis cantus, se non ita stricte ad certas ac praescriptas regulas alligari patiatur. Itaque in dignoscendo alicuius figuralis cantus tono, non eodem modo, quo in chorali iudicando solemus, uti oportet. Choralis quidem cantus nulla fere difficultate a mediocriter eruditis, iuxta communes praeceptiones cognoscitur: Figuralis uero illas communes regulas non curat, Ideoque maiori acumine atque usu in dijudicando opus est. Praecipuae autem huius uarietatis causae sunt, affectum in textu obseruatio, et iuxta hunc fugarum ac clausularum conueniens uariatio. Etenim Componista artificiosus compositurus aliquam cantilenam, ante omnia textus rationem habet, hunc diligenter ex omni parte perpendit, considerans qualis illi melodia addi possit, quae apposite ad ipsum textum quadret, sensumque eius et singulos affectus orationis quam proprijssime exprimat. Et quia in uno eodemque textu, diuersae materiae tractantur, uariae etiam fugae et clausulae excogitandae sunt, quae affectus in textu contentos proprijs quasi coloribus depingant atque exprimant. Huius rei exempla innumera uidere est in sacris literis, et praesertim in Psalmis, ubi in textu una quadam et perpetua serie cohaerente alij atque alij affectus inseruntur. Modo enim comminationes, modo consolationes proponuntur, alias poenae alias praemia. In tali itaque casu, ineptum imo impossibile est, si quis semper arctis illis toni metis alligatus esse uelit, sed iuxta textus exigentiam, elegantes, et textui correspondentes clausulae inueniendae sunt, dandaque opera, ut melodia sic cum textu consentiat, ut quales affectus singula uerba textus in se habent, tales etiam ipsa melodia cantionis exprimat. Porro [f.Rrijr] inuentis iam concinnis et textui accommodatis clausulis, illis quoque non in una tantum uoce uti oportet, ita ut illi uoci aliae qualescunque concordantiae in reliquis uocibus affingantur: Sed eaedem clausulae per plures, et si fieri posset per reliquas omnes uoces, apte ducendae uariandaeque sunt, quae res mirifice cantilenam ornat commendatque. Quin et illud cogitari oportet, tonorum metas non ita stricte in figurali cantu obseruari posse propter ingeniorum diuersitatem. Quilibet enim symphonista suum quoddam et peculiare habet iuditium, ac pro arbitrio hic isto, alius alio modo in effingendis clausulis et fugis utitur: hic per quartam, ille uero per quintam cantum transponit: saepe in bmollari cantu, qui (ut quidam uolunt) proprie tristioribus materijs accommodatus est, laetum textum ponit, et econtra: Et hoc tamen potest praestare sine uiolatione textus. Breuiter, nullus figuralis cantus si modo bonam fantasiam (ut recentiores appellant) habere debet, exacte ex principio, medio et fine dijudicari potest.

Veruntamen ut studiosi certum aliquem modum cognoscendi Tonos in figurali cantu habeant, tradam aliquas regulas, ad hanc rem ipsis profuturas.

PRIMA REGVLA.

Specta initium Fugae, et perpende ad quem tonum referri possit: perge deinceps ordine considerare etiam reliquas clausulas et fugas in eo cantu, ac uide an etiam prioribus, quantum ad tonum, respondeant, an uero ad alium, et ad quem tonum proprie congruant: idque fac per totam cantilenam. Nam ad quem Tonum maior fugarum et clausularum pars referri potest, illi tanquam principali asscribenda est tota cantilena. Tametsi enim ad unum solummodo tonum teferri quaelibet muteta debet: tamen semper aliquas clausulas admixtas habet, quae etiam ad alios tonos accommodari possunt, Interea uero ad eum tonum cantilena refertur, qui plures clausulas ac fugas sibi familiares habet.

[f.Rrijv] SECVNDA REGVLA.

Oportet etiam nosse Repercussiones Tonorum, itemque Tropos cum eorum differentijs, de quibus omnibus supra praecepta tradita sunt. In figurali enim cantu raro tantum Tropus obseruatur ac retinetur, sed eius differentiae frequenter usurpantur.

TERTIA REGVLA.

Ex solo fine cantilenae Tonus certo dijudicari haud potest, nam raro fit, ut figuralis cantus in sua finali claue terminetur.

Hae regulae studiosis ad dinoscendos et dijudicandos tonos non parum proderunt, si quis uero huius rei perfectiorem cognitionem requirit, is non tam ex praeceptis illa peti, quam usu recte disci posse sciat, eum itaque ad praecepta adiungat, ac diu multumque in canendo sese exerceat: Attamen hac quoque in parte delectus quidam cum iuditio adhibendus est, nempe ut eiusmodi cantilenae eligantur, quae ex fundamentis artis, ac ab optimis quibusque artificibus compositae sunt, ex ijsque clausulas selectiores diligenter notet, qua ex re duplex fructus percipitur. Prodest enim ad acquirendum confirmandumque dextrum iudicium de tonis: Deinde si quis ipse quoque aliquid componere uelit, habet in promptu quasi suppellectilem selectarum clausularum, quibus ipse quoque recte uti possit. Accidit enim iuxta usitatum dictum: Qualium quisque consuetudine gaudet, talis et ipse plaerumque efficitur. Ita si quis optimorum Symphonistarum cantionibus delectetur, easque saepe cantando et diligenter examinando sibi familiares reddat, fieri non potest, quin formetur inde iudicium, ac postea clausulae aliquae memoriae inhaerentes, se in compositione ultro offerant.

Nunc uero ut discentibus ad manus essent exempla, in quibus Tonorum in cantu figurali cognitionem recte exercere possint, subijciendae erant ad singulos ordine Tonos conuenientes selectaeque Mutetae. Qua quidem in re, in praesentia studiosis gratificari omnino animus erat, nisi propositum hoc mutare necessitas [f.Rriijr] ipsa me duabus adeo grauissimis de causis coegisset. Etenim si statim hoc loco et uolumine subiungenda essent dicta Exempla, opus hoc Musicum in immensum excresceret, plurimosque ipsa prolixitas libri offendere ac a studio hoc absterrere potius quam ad id inuitare posset: ac uix multorum iustam adeo reprehensionem subterfugerem, quibus parum obseruasse leges et naturam tradendarum praeceptionum uideri possem, in quibus breuis et succincta ratio maxime probatur. Deinde etiam quod pleraeque Mutetae longiusculae sunt, ita ut duo uel tria, saepe etiam plura folia occupent, et in his aliquae pluribus etiam quam quatuor uocibus compositae: nemo est qui non intelligat parum commode ex uno libro omnes uoces cani posse. His motus causis commodius esse duxi, si Mutetas aliquas insigniores ordine ad singulos Tonos accommodatas, seorsim, in forma usitata quatuor partium, ut uocant, excusas proponerem: Id quod absoluto hoc opere propediem ac certo a nobis expectabunt studiosi, quibus ut abunde meam beneuolentiam indefessamque operam testatam faciam, addam praedictis plures tum aliorum praestantissimorum artificum, tum meas quoque quasdam compositiones, ut habeant huius artis cultores occasionem sese et exercendi et oblectandi.

Interea tamen ut sciant quid certo expectare debeant, nomina et autores Mutetarum, hinc inde ex uarijs partibus summo studio grauique iuditio collectarum, ad octo tonos hic adscribam.

Exemplum primi Toni:

Iherusalem surge et caetera Clementis non Papae, quinque uocum.

Secundi Toni:

Tulerunt autem fratres eius et caetera Clementis non Papae quinque uocum.

Tertij Toni:

Peccantem me quotidie et caetera Clementis non Papae quatuor uocum.

Quarti Toni:

Domine clamaui et caetera Clementis non Papae quatuor uocum.

Vel, Erraui, et caetera Thomae Crequilonis quatuor uocum.

[f.Rriijv] Quinti Toni:

Fremuit spiritus et caetera Clementis non Papae. sex uocum.

Sexti Toni:

Vide Domine afflictionem meam et caetera Clementis non Papae. quatuor uocum.

Septimi Toni:

Dum aurora finem daret, et caetera Crequilonis quinque uocum.

Octaui Toni:

Misit me uiuens pater et caetera Clementis non Papae, quinque uocum.

Pauca nunc de nominibus et proprietatibus singulorum Tonorum dicemus.

Proprietas primi Toni.

Dorius authenticorum primus, alacriorem ex omnibus melodiam habet, somnolentos excitat, tristesque et perturbatos recreat. Primas autem hic inter tonos obtinet, et Soli, qui Planetarum princeps iudicatur, non inepte confertur: Perinde enim ut Sole spargente suos radios, reliquorum syderum omnium lux obscuratur, ipse tenebrae discutiuntur, cuius simul naturae proprium est humida exiccare, cunctaque calore suo fouere. Ita hic tonus animos excitat, curas arcet, moerorem, acediam et somnolentiam ex copia phlegmatis axistentem, acutum remouet. Vnde non immerito insigniores textus huic Melodiae accommodantur, sicut et Musicorum praestantissimi hodie hoc tono plurimum utuntur.

Proprietas secundi Toni.

Tonus qui secundum locum obtinet, hypodori nomen accepit, et cum priori ex diametro pugnat: Nam lachrymas ciet, moerorem creat, ideoque in rebus aduersis uerior quam in laetis illius usus esse poterit. Lunae hic tonus tanquam Rectrici suae assimilatur, ut enim Luna humida, ima Aethereae regionis sede locata, terris uicini or est: sic tonus hic flebilis, grauis, serius, omnibus alijs est submissior, peculiariter uero placabilis, et deprecatiuus est.

[f.Rriiijr] Proprietas tertij Toni.

Tertius Phrygius est: Marti non incommode attribuitur, propterea quod choleram atque bilem moueat. Ideoque uerba sonora, horrida praelia, et arduae res gestae huic congruunt.

Proprietas quarti Toni.

Quartus Tonus, quem Hypophrygium cognominarunt, parasitum repraesentat, qui affectibus heri sui seruit, ad eiusque uoluntatem se inflectit, cuius beneficijs fruitur, illius elogia decantat. Mercurio ob naturae similitudinem assignatur, quibuscunque consociatus est, his sese dedit, horum obsequitur uoluntati, similiaque studia amplectitur. Textui cum graui argutoque, tum lamentabili quoque attemperari potest.

Quinti Toni proprietas.

Quintus, peculiari nomine Lydius dictus, sanguineo non dissimilis est, Hic hilaritati, comitati, mitioribusque affectibus competit, quibus cum maxime delectetur, auersatur contentiones, sedat motus, fouet concordiam, naturae est Iouialis. Non itaque sine graui causa his nominibus, delectabilis, hilaris, modestus, gaudium moestorum, desperantium recreatio, afflictorum solatium, insigniri coepit. Textui huic memorabilia commenta praestantium artificum alioqui imperuestigabilia includi debent.

Sexti Toni proprietas.

Sextus hypolydius appellatus, priori contrarius, in precationibus non est infrequens: qui etsi ab aliquibus Veneri attribuitur, quod prae se ferat humanitatem, simulet Curios, interea tamen insidiose et callide in omnes occasiones intentus sit, tamen uidetur collationi illi subesse aliquid absurditatis: Deus enim non fallitur, Deoque inspectori cordium fucata specie perinde ut homini non imponitur.

Proprietas septimi Toni.

Septimus tonus cui et Myxolydij nomen inditum est, cum Saturno plaeraque communia habet, uoce Stentorea et magnis [f.Rriiijv] clamoribus se ostentat, ut omnibus terrori sit, sed mihi rem seriam agere non uidetur: nam seniores usu edocti; et calamitatibus mansuefacti, anxij semper ac solliciti, accuratius omnia perpendunt, fortunae inconstantiam metuunt, recordantur ineptiarum adolescentiae, suntque in uniuersum morosiores. Interdum etiam simulant austeritatem studio emendationis res futuras denunciaturi, In inuectiuis huius toni praecipuus usus est.

Octaui Toni proprietas.

Octauus Hypomyxolydius appellatur: Hic tonus non dissimilis est naturae ac moribus honestae matronae, quae mariti iram et commotionem oratione fauorabili lenire et sedare conatur, Omnes occasiones irae praecidit, offensiones studiose (ut par est) uitat, quarum quidem mulierum magna est penuria. Placabilis ideo dicitur, quod illius conditio et natura eiusmodi est.

LIBER QVINTVS

DE ARTE ELEGANTER ET SVAVITER CANTANDI.

ARS recte et bene canendi, non solis praeceptis, quae nec multa nec difficilia adeo sunt, sed uerius usu, multa tractatione, longaque experientia comparatur: quae quia raro coniungimus, fit, ut paucos admodum excellentes Musicos nostra aetas et gens producat. Nec enim, qui uix communissima artis praecepta primis (ut aiunt) labijs degustarunt, cantilenamque cui perdiscendae multum temporis ac laboris insumpsere, psitaci instar, uoce utcunque exprimere possunt, Musici nomen merentur: sed solis artificibus haec appellatio conuenit. Artifices autem [f.Ssir] intelligo, ut apud doctos receptum est, qui naturali inclinatione ad hoc studium feruntur, naturaeque bonitatem a teneris statim annis, arte, usu, uarijsque ac crebris exercitijs excoluerunt. Ac si quid in reliquis disciplinis momenti habet, quo quis primo monstratore, ac ceu manuductore utatur: In hac certe arte plurimum referre uidetur, ut a natura amore Musicae flagrans praeceptore utatur perito, ad cuius imitationem totum se componat. Absque hoc plaerique ualde infeliciter proficiunt: nonnulli licet maximo labore pertinacique studio aliquo usque progrediantur: Haud tamen eam perfectionem assequuntur, quam, si accederet institutio et imitatio, sperare poterant. Nec uero longiore probatione aut exemplis pluribus oratio nostra eget: Res ipsa loquitur. Conferamus saltem aequa lance, depositis priuatis affectibus, cum superiorum aetatum Musicis, recentiores. Naturae dona paria utrisque largiamur. Verum ut in illis plus artis ac studij fuisse nemo intelligens inficias ibit, Ita his suauitatis palmam sine controuersia concedimus: Ac recte dicitur, Antiquos artem peperisse, Recentiores excoluisse. Sua itaque utrisque laus manet, ac par a nobis gratia debetur. Nec enim (quo quidem errore quosdam occupatos uideo) uetustiores recentioribus tanto interuallo postponendi sunt. Horum enim nos praeclare inuentis hodie fruimur: Hi artis fundamenta ex firmis principijs extructa primi posuere. Vnde recentioribus Musicis, qui solidam artis cognitionem expetunt, occasionem praebuerunt, Academias adeundi, ipsosque fontes, duce Arithmetica, Geometria, alijsque ad hanc artem necessarijs requisitis, degustandi. Inde enim tota doctrina de Proportionibus, de signis, multisque alijs partibus extructa est, de quibus nostri temporis Musici heri aut nudiustertius nati, meo iuditio, leuiter sentiunt, et negligentius aliquanto docent. Verum ut ueteres in proportionibus et signis argutis ac intricatis, studiosi fuerunt: Ita recentiores Euphoniae suauitati magis operam dant, ac praecipue in textu applicando, diligentes curiosique sunt, ut ille notis apposite quadret, ac hae uicissim orationis sensum singulosque affectus, quam proprijssime [f.Ssiv] exprimat. Etiamsi autem haec quoque diligentia ueteribus non omnino detrahenda est, tamen fatendum est, liberiores eos aliquanto fuisse, nec se intra septa ac limites continuisse sicut Recentiores. Nam artes inuentae semelque traditae paulatim magis magisque excoluntur. Quare nemini mirum uideri debet, si uberiorem ac dexteriorem artis huius usum recentioribus tribuamus, qui tot praestantes artifices, quos cum singulari delectu imitentur, propositos habent, qua re primi artis inuentores destituti fuerunt.

Haec in genere a me fortassis non incogitanter dicta, non dubito congruere cum iuditio peritorum in arte Musica. De singulis uero artificibus, qui alijs praeferendi sunt, et qua quisque parte magis excellat, me non censorem constituo, sed de ijs cuilibet suum esto iuditium. Ita tamen existimo, Iosquinum de Pratis, magni ingenij, excellentis doctrinae, et indefessi studij uirum, tanta dexteritate hanc artem propagasse, qua quisquam alius, recentioribusque Musicis ueram uiam monstrasse, id quod summi artifices, qui ex eius schola prodierunt, Nicolaus Gombertus et alij manifeste comprobant, quorum mentionem supra, ubi de Musicae inuentione agebatur, fecimus. Pauca hoc loco mihi pro defensione Germanorum dicenda restant, qui multis iam saeculis plane [amousoi] ab exteris gentibus habentur, a quibus, hac in arte haud excellere posse, constanter creduntur. Vnde omnibus in ore est usitatum illud dictum, a nescio quo parum nostrae genti aequo censore proditum: Germani boant: Itali balant: Hispani eiulant: Galli cantant. Verum ut saepe alias opinio uim ueritati affert, Ita hic nobis quoque usu uenit. Nam manifestis rationibus et ipsa adeo experientia testatum facere possum, nostram gentem praestantium ingeniorum omniumque disciplinarum capacium non minus feracem esse, quam uel Italiam, uel Galliam, uel Hispaniam et caetera. Nec uero haec tam amore patriae, quam ueritatis studio assero, id quod fateri necesse est eum, qui magis candorem quam priuatam affectionem in iudicando adhibet. Ac ut res magis plana fiat, consideretur diuersa [f.Ssijr] studiorum ratio apud nostros homines, et apud exteros. Exterae gentes plaeraeque initio quo natura maxime ferantur, animaduertunt: illi postea uni rei ita se a primis statim annis dedunt, ut huic soli iucumbant, in hoc omne studium et tempus consumant, nec uel transuersum unguem inde discedant. Ac sic perficiunt, ut eius rei, cui ingenij uires intendunt, solidam cognitionem ac quasi perfectam Idaeam consequantur. Nec mirum: Nam, rem solam qui facit ille facit. Germanorum uero alia est consuetudo, qui non uni tantum studio alligari se patiuntur, sed plaerique plura degustant, ac licet unum aliquod studium praecipuum propositum habeant, tamen reliquarum quoque praecipuarum artium principia cognoscunt. Ac uidetur haec ratio magis probanda, siquidem ad confirmandum iuditium de multis rebus accommodatior est. Haec ergo prima causa est, quare exterae nationes uni soli rei (utpote Musicae) incumbentes, facilius in ea proficiant, quam nostri homines plura studia simul coniungentes. Deinde et hoc manifestum est, maiora in quocunque genere studiorum excellentibus artificibus praemia proposita esse apud exteras gentes, quam apud nostros homines. Nemini itaque mirum uideri debet, tanta contentione, assiduitate ac pertinacia, uni alicui rei incumbunt, omnesque ingenij et corporis uires intendunt, quo artifices in ea euadant: Honos enim, ut uerissime dicitur, alit artes. Ac ut de arte Musica, de qua initio oratio nostra instituta est, in praesentia dicam, qui in ea apud exteros excellentes euadunt, amplissimam suae industriae et diligentiae fructum sine dubio consequuntur. His stipendia ampla decernuntur, redditibus ac dignitatibus locupletantur, quae quidem praemia non possunt non excitare liberalia ingenia, et currenti calcar addere quam maximum. Apud nos uero excellentes artifices (ut nihil dicam amplius) in tanto honore et pretio non sunt, imo saepe periculum famis uix effugiunt. Quin et illud accedit, quod nostri homines pauci laborum ac assiduitatis patientes sunt: Ac licet ingenijs multi excellant, tamen pauci ad ueram frugem perueniunt. Alij et ingenio ualentes, et studio discendi flagrantes [f.Ssijv] saepe neruis destituuntur, ac in medio studiorum cursu bona cum spe ingressum iter interrumpere coguntur. Has causas qui recte perpenderit, fatebitur non tam gentem nostram, nostrorumque ingenia culpanda esse, quam statum rerum peruersum deplorandum, repraehendendosque eos, qui ad rerum gubernacula sedent, quod non maiori liberalitate bonas artes promouent, liberaliaque ingenia aiuuant. Veruntamen ut ut apud nostros homines premia exigua optimis lucubrationibus proposita sint, tamen confidimus breui quosdam iuniorum Musicorum e nostris prodituros, qui specimen sui et ingenij et doctrinae aedituri sint eximium, non deterriti huius aetatis ingratitudine, sed diuinis consolationibus erecti, curae se Deo fore sperabunt, ac labores suos ad diuini nominis celebrationem referendos esse cogitabunt. Sed ut ad propositum, unde nostra oratio digressa est, reuertamur, dicemus nunc de arte suauiter et eleganter, seu (ut quibusdam placet) ornate canendi. Hanc laudem sibi superiore aetate peregrinae gentes, solam arrogarunt. Germanosque ab ea prorsus excluserunt. Vt autem intelligant eius nos non plane ignaros esse, de ea quoque tradam praecepta aliqua, modumque eius assequendae ostendam, quo cognito, quilibet in hac parte se exercere possit.

Fateor autem artem suauiter et pure canendi uix integro uolumine compraehendi posse. Sed nos in praesentia contenti erimus, his quasi principijs. Erit fortassis aliquando tempus, ubi plura et perfectiora de hac re dicentur.

Iam uero ut Iuniores et nouicij habeant quandam Chiragogiam seu manuductionem, Regulas quasdam et normas adolescentibus suauiter eleganterque canendi propositurus sum, quo oculos atque mentem uelut ad scopum conuertant. Nec possum praeterire ac dissimulare (uenia nonnullorum dixerim) conspicua uitia ac errata enormia eorum, qui cantiones, quas in manu atque ore habent corrumpunt, et indignis modis deprauant. Nam saepe fit, ut boni commoda, mali incommodis non animaduersis lateant.

[f.Ssiijr] Principio uideant, qui artem exercent Musicam siue quaternis pluribusque uocibus id fiat, ut quaeque uox cantori selecto, atque idoneo obueniat. Exempli gratia: Discantus tenera ac sonora uoce, Bassus uero asperiori et crassiori canatur, Mediae aequabili uoce suas modulationes efficiant, et extremis uocibus suauiter et concinne se applicare studeant.

Altera cura sit inter canendum, ratio et uia exordiendi, ut initium a fine in sono non discrepet, uox non minus sit depressa nec sublata, sed quodammodo Organi instar recte instructi, integra et constans harmonia duret. Magna nimirum deformitas est, uoce modo intensa, modo remissa uti, praesertim si unus pluresue in Arsi et Thesi peccent, perperam canitur, confusio tetra sequitur, tantum abest, ut suauis Symphonia futura sit.

Deinde ne alia uox aliam obtundat aut clamore suo perturbet, uideatur ne Discantus et Altus altius iusto assurgant aut euehantur, neue tanta uocis contentio aut expressio sit, ut multi mutato colore, facie nigricante, spiritu deficiente cernantur. Vt non raro sine commiseratione et indignatione spectaui, Iuculentas cantiones monstrose deprauari et deformari, ore distorto et hiante, capite resupino et fibrato, barbarica uociferatione ab ijs qui idem esse (falsa persuasione fascinati) boare et canere iudicant, quod deplorandum est. Bassistae uero murmure et susurro, ut crabro peroni inclusus perstrepunt, aut follis rupti instar spiritum exhalant, quae illa suauitas? quae uenustas? quae gratia huius cantus esse posset? Emendetur illud uitium, festiua oda, nullius tam blanda uoce, tam perpolita, tam aequabili concini ac efformari potest, quin id ipsum magis desideretur. Nec enim mugitu et clamoribus cantus exornatur, sed animo ac cogitatione omnes uoces complectaris: quaelibet uox quo magis intenditur, eo submissior et dulcior sonus usurpetur: quo magis descendit, eo sonus sit plenior ut in Organo artificiose fabricato fistulis disparibus, grandioribus minoribusque compacto, ampliores non supprimunt minores, nec minores [f.Ssiijv] sono arguto uincunt capaciores, ita ut concentus et consonantia sic aequabiliter in aures influat, ut una eademque uox tam acuta, tam mollis et placida, perinde ut altera manifeste exaudiatur, ut animos auditorum cum delectatione suauiter afficiat, atque ad affectum aliquem traducat. Si haec organica opera praestant, multo magis homines rationis et doctrinae capaces, eniti atque contendere decet, ut sonos confragosos et horridos uitare, uocem uero eleganter fingere ac uariare discant.

Meminisse et illud proderit, si in initio cantus, elegans fuga occurrerit, hanc uoce clariore et explanata magis proferendam quam alioqui usu receptum est, et sequentes uoces, si ab eadem fuga quam prior cecinit ordiantur, simili modo enuntiandas esse: Hoc in omnibus uocibus, cum nouae fugae occurrunt, obseruandum est, ut possit audiri cohaerentia et omnium fugarum systema.

Deinde textus commode applicetur, non ut directe capiti notarum insistat, qui mos choralis Musicae est, sed ut ab uno uni fugae aptetur, reliqui consimiliter textum accommodent.

Nominatim et hoc teneatur, si notae textum multitudine excedunt, non tibi sit in bucca, a, o, aut u, sed semper quantum fieri potest, i uel e concinne et dextre applicetur.

Nullam quoque clausulam peregrinam infartias cantui coleraturis admixtis, nisi rem probe teneas, ne fiat cacophonia, ut sunt, quintae, octauae, aut nudae quartae, nec tantum tibi tribuas et arroges ut audito excellenti cantore arrepta clausula illa promiscue uti uelis, sicut hoc uitium non tam chartae mandare quam oculis subijcere possem, Quam tetrae, quam monstrosae canendi rationes quottidie aures personent, passim, proh dolor, cernitur.

Multi quoque de eorum numero sunt, qui Autodidacti nullo praeceptore usi fidibus utcunque canunt, et illis coloraturis Organicis, quae quidem mendosae sunt, inter canendum uti non uerentur, [f.Ssiiijr] quorum aliqui optimas cantilenas non secus ac catuli lacinias miserrime discerpunt.

Est uero ratio coloraturarum singularis cuiusdam dexteritatis, naturae et proprietatis. Suus cuique mos est. Multi in ea sunt sententia, Bassum esse colorandum, alij Discantum. Verum mea sententia omnibus uocibus et possunt et debent coloraturae aspergi, sed non semper, et quidem locis appositis, nec omnes uoces coniunctim, sed sede conuenienti colorentur, reliquae suis locis, ita ut una coloratura expresse et distincte ab alia exaudiri et discerni, integra tamen et salua compositione, possit.

Coloraturas uero bifariam partior, alias gutturis, alias linguae pono: Coloraturae linguae in solmisatione absque textu usurpantur, ita quidem ne uoces, ut, re, mi, fa, sol, la, ore pleniore extorqueantur sed lenissime et uelut abrupte effluant.

Coloraturae gutturis in usu sunt, cum textus accinitur: Quod uero nonnulli coloraturas gutturis non dissimiles capellae caprissanti conformant, errorem non leuem committunt, nam nulla suauitas nec distinctio aut proprietas coloraturarum dinoscitur, tremor tantum et inconditus atque monstrosus sonus percipitur. Sed haec est lex et natura coloraturarum, ut omnes notae intra fauces conformatae, ac iam enunciatae distincte et expresse animaduerti possint. Ideo ferme omnium usitatarum clausularum exempla, quomodo colorari possint, proponam.

Postea et hoc notetur, cum finis cantioni impositus est, nemo de suo aliquid affingat (artificibus fit liberum qui cantionem corrigere possunt) ne propter cacophoniam cantus melodia turbetur.

Caeterum obseruetur et hoc, cantione absoluta, reliquae uoces omnes pariter consilescant. Bassus tamen longiuscule [f.Ssiiijv] protrahi potest ad Longae mensuram, quod Symphoniacos maxime commendat.

Quid autem facto opus sit illis qui choros ac coetus canentium regunt, quomodo uoce praeeundum sit, proximo libro ubi de quaerendis et inueniendis fugis et compositione agam, clarius et fusius ponderibus uocum ostensis tradetur, Hoc loco satis sit monuisse, in choro coloraturas non sine deformitate aspergi, nam cum una uox pluribus decantanda tribuitur, dissimilimas fieri necesse est coloraturas, unde et suauitas et toni natura obscuratur.

Restat nunc ut tradantur clausulae, quae utplurimum praestantissimis Musicis in usu sunt, et quarum usus necessario est retinendus: harum ueram naturam et proprietatem (quamuis peregrinum imperitioribus, et quidem adultis erit) adiunxi. His clausulis tuo arbitratu uti poteris, non solum in his in quibus scriptae sunt, sed latissime patet earum usus per secundam, tertiam, quartam altius aut profundius. Verum uideas ut oculi atque mens ad uoces mi et fa, tanquam ad scopum referantur, ne alia pro alia promiscue usurpetur: nam ab his duabus uocibus tota pendet Musica. Eruditius multo ac maiori celeritate rem traderem, nisi mea sententia superuacaneum esset, nam qui eo usque progressus est, ut possit his recte et concinne uti (nisi rationis expers erit) non dubium est, quin maiorem celeritatem, ac prope habitum diuturna exercitatione consequi possit.

Subijciam igitur oculis Coloraturas aliquot clausularum formalium.

[f.Ttir] [Finck, f.Ttir] [FINPRA 77GF]

[f.Ttiv] [Finck, f.Ttiv; text: uel sic.] [FINPRA 77GF]

[f.Ttijr] [Finck, f.Ttijr] [FINPRA 77GF]

[f.Ttijv] [Finck, f.Ttijv; text: uel sic.] [FINPRA 77GF]

[f.Ttiijr] [Finck, f.Ttiijr; text: uel sic.] [FINPRA 78GF]

[f.Ttiijv] [Finck, f.Ttiijv; text: uel sic.] [FINPRA 78GF]

[f.Ttiiijr] [Finck, f.Ttiiijr; text: uel.] [FINPRA 78GF]

[f.Ttiiijv] [Finck, f.Ttiiijv] [FINPRA 78GF]

Vt autem harum Coloraturarum (ut uocant) usus in ipsis Cantilenis conspiciatur: subijciam exempli gratia, mutetam ad eam suauitatem et euphoniam, quam quis requirere potest, accommodatam, Speroque candide iudicantibus hoc meum studium gratum fore. Erit fortassis quispiam tam Lynceus, qui, si superstitiosa diligentia indagare singula, ac ad uiuum omnia resecare uelit, in insertis coloraturis aliquid elicere poterit, quod repraehendat: sicut nihil tam dextre ac commode dici potest, quod non possit cauillari. Id quidem per me nemine monente iam multo ante uideo, imo de industria hoc committo. Cum enim coloratura leniter ueluti ore effluat, uoxque alia aliam sine diuulsione et distractione in difficilia interualla stringat, nemo est, qui errorem (si quis committitur) uel obseruet, uel adeo grauem existimet, quin absque etiam lustrali aqua condonari possit. Nec mirum uideri debet, si interdum in quintula aut octaua fiat collisio, Nam nimia celeritas dissonantiae facile medetur. Et quidem raro id occurrit, ac a me mutari poterat, nisi satius iudicassem, hac in parte peccatum (si quod est) committere, quam inusitata adhibere interualla, quae lingua humana quantumuis uolubili exprimi impossibile erat. Confido autem candidos lectores haec qua dexteritate accepturos, aut meliora tradituros.

[f.Vvir] [Finck, f.Vvir; text: DISCANTVS. Te maneat semper. ij. ALTVS. TENOR. BASSVS.] [FINPRA 79GF]

[f.Vviv] [Finck, f.Vviv; text: DISCANTVS. Te maneat semper seruante, ij. BASSVS.] [FINPRA 79GF]

[f.Vvijr] [Finck, f.Vvijr; text: ij. ALTVS. Te maneat semper seruante, TENOR.] [FINPRA 80GF]

[f.Vvijv] [Finck, f.Vvijv; text: DISCANTVS. seruante Ecclesia Christe insertosque ipsi nos, BASSVS.] [FINPRA 80GF]

[f.Vviijr] [Finck, f.Vviijr; text: ij. ALTVS. ecclesia Christe insertosque iosi nos tua. TENOR. ipsi uos] [FINPRA 81GF]

[f.Vviijv] [Finck, f.Vviijv; text: DISCANTVS. tua dextra tegat nos. BASSVS.] [FINPRA 81GF]

[f.Vviiijr] [Finck, f.Vviiijr; text: ALTVS. dextra tegat nos. tua, TENOR.] [FINPRA 82GF]

[f.Vviiijv] SECVNDA PARS.

[Finck, f.Vviiijv; text: ij. DISCANTVS. Tres uelut in flamma testes, BASSVS.] [FINPRA 82GF]

[f.Xxir] [Finck, f.Xxir; text: ij. ALTVS. Tres uelut in flamma testes, TENOR.] [FINPRA 83GF]

[f.Xxiv] [Finck, f.Xxiv; text: ij. DISCANTVS. testes Babylonide seruas rex ubi praesentem te uidet esse Deum, BASSVS. Tres uelut in flamma] [FINPRA 83GF]

[f.Xxijr] [Finck, f.Xxijr; text: ij. ALTVS. testes Babylonide seruas rex ubi praesentem te uidet esse Deum, TENOR.] [FINPRA 84GF]

[f.Xxijv] [Finck, f.Xxijv; text: ij. DISCANTVS. Deum rex ubi praesentem te uidet esse Deum. ALTVS. TENOR. BASSVS.] [FINPRA 84GF]

[f.Xxiijr] Non sum nescius candide Lector: Omnia, quae intra limites huius amplissimae artis coercenda erant, hoc meo qualicunque scripto nec comprehendi nec absolui potuisse. Confido autem studium meum aliquibus tamen bonis approbatum iri, quorum candori ac patrocinio hisce me etiam qua debeo reuerentia commendo. Posthac ubi cognouero diligentiam meam plerisque saltem comprobari, tempus et occasionem nactus, etiam rationem conformandi suauem contrapunctum, componendi et inquirendi fugas, et quomodo in fantasijs (ut uocant) appositae fugae, et totius Symphoniae systema pro textuum uariatione concitandis affectibus, inseruire debeat, Deo dante fideliter in lucem sum editurus. Vale.

AD DOMINVM HERMANNVM FINCK.

OMnia, qui uasti fecit primordia mundi,

Ordine distribuit conueniente Deus.

Seu placet in superas oculos attollere sedes,

Seu terrae certas commemorare uices.

Praecipue in nostro sic iunxit corpore uires,

Vt sint harmonicis omnia iuncta modis.

Haec series oculis, et grata mente notanda est,

Nam sumus aeterni dulcis imago Dei.

Nec spernenda tibi suauis modulamina cantus,

Istius quoniam sunt documenta rei.

Vnaninis uaria concentus uoce triumphat,

Efficit et concors unius artis opus.

Dum quoque concordes sociat mens ardua uires,

Laudatum humanae fit rationis opus.

Sed quia naturae subuertunt omnia mores,

Rara uiget uirtus, ars quoque rara uiget.

[f.Xxiijv] Et licet ipse suam cytharam tibi donet Apollo,

Vt uincas modulis Orphea forte tuis.

Vix tamen effugies obscurae taedia uitae,

Vix stabunt rapidis carbasa tuta notis.

Temporis ista gemit concentus fata Magistra,

Quae curis reliquum non sinit esse locum.

Idque magis tanto, quanto sua munera plures

Ignaua cernit surripuisse manu.

Inter opus sibi saepe suum uel postulet aures

Surdas, aut alio posse labore frui.

Vix bene repperias de mille canentibus unum,

Qui proprio uoces quaslibet ore canat.

Et tamen hoc ipso longe mihi rarior alter,

(Haec bona distingui si modo tanta queunt)

Dulcia qui uario iungat modulamina cantu,

Vt distent spacijs dissita quaeque suis.

Hac quicunque suum celebris caput extulit arte,

Prae reliquis certe dignus honore uiris.

Et, nisi nos fallunt sapientum dicta, uel usus,

Ad reliquas artes quaslibet aptus erit.

Gallos Cantores uulgo dicteria iactant,

Nescio Germanis quae mala fama nocet.

Haec quicunque fuit primus qui protulit autor.

Censor Germanis non satis aequus erat.

Aut certe causas oculis non uidit apertis,

Hactenus ingenijs quae nocuere bonis.

Gallia Cantores curat Germania Martem,

Horrida plus placidis cantibus arma placent.

Sumptibus illa fouet iuuenes, nec spernit adultos,

Musa quibus nomen contulit ipsa suum.

Haec est militibus facilis qui classica clamant,

Inde manet doctas gratia rara Deas.

Artifices quotiens rerum penuria pressit?

His quoties tristi clausa senecta die?

Quis cupiat studijs igitur magnoue labore

Quaerere tela suae fortis iniqua sibi?

Quis demens inopem sibi diligat arte senectam?

Dum ferat ignauus splendidiora dolus.

[f.Xxiiijr] Ergo macte tua uirtute Hermanne maligno

Fatorum insultu ne moueare precor.

Tu genus ipse tuum decoras, tu nomen auitum

Natura uincis, uincis et arte potens.

Dotibus est iunctis magnum certamen in istis,

Nec scio quid primum possit habere locum.

Cantandi fuerat praestans Henricus in arte,

Qui tibi cognato sanguine iunctus erat.

Ingenij uirtus te nunc habet ista secundum,

Stet penes ut uestrum gloria parta genus.

Tu Crequilonem facilem, suauemque Phinoten,

Artifices proprios quos imiteris habes.

Clementemque refert cantu tua Musa Magistrum,

Qui Papae patrio nomine nomen habet.

Seu bona, seu mala sit, loquitur res quaeque Magistrum,

Discipulus mores saepe docentis habet.

Sed tibi perpetuas dederit Germania laudes,

Quod patriae cupias adseruisse decus.

Non quae parta tenet grata est uictoria, partis

Gratior est addens ulteriora bonis.

Principium spondet progressus grande secundos,

Dum iuuenis multos uincis in arce senes.

Quid memorem artifices grata breuitate labores?

Contulit hoc ipso quos tua cura libro.

Non dubito semel hanc lector qui legerit artem,

Plus leget, et grates plus aget usque tibi.

Perge bonis auibus uicturum extendere nomen,

Hermanne ingenij maxime dote tui.

Qui cupit harmonico cantari carmine Christus,

Dum non destituat pectora nostra fides:

Ille dabit precium, posces quodcunque, labori,

Donec erit uitae meta peracta tuae.

Tu confide Deo, coeptos nec desere cursus,

Quos tamen ut possis continuare, Vale.

Simon Proxenus

Budwicensis.

FINIS.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License