Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[f.A1r] DOCTRINA DE TONIS SEV MODIS MVSICIS, QVAE EST PRAESTANTISSIMA ET VTIlissima Musicae pars, paucis nostrae aetatis Musicis cognita et perspecta, ex vetustissimis Musicis, ea breuitate et perspicuitate, vt à mediocriter attento, paruo cum labore deprehendi et disci possit, conscripta ab EVCHARIO HOFMANno Conrectore scholae Stralsundensis.

GRYPHISVVALDIAE

Typis Augustini Ferberi.

Anno M. D. XXCII.

[f.A1v] CVm tibi suauisono, Charites, modulamina cantu,

Harmoniae fundant munera grata suae.

Diceris Eucharius merito: quia nomen et omen

Conueniunt bellè rebus vtrinque tuis.

Haec quoque nunc tenerae dasquae documenta iuuentae,

Distinctos certa quò canat arte Tonos:

Haud dubio Charitum redolent sacra munera fructu:

Sint modo qui studium tale decenter ament.

M. Iohannes Secceruitius.

MVsica concentus nostros coelestis adumbrat,

Harmonicosque refert motibus ipsa sonos.

Sicut habent varios coelestia corpora motus,

Quae certis distant legibus atque locis.

Et tamen accessu vario, varioque recessu

Concordes faciunt aetheris ire vias

Sic varias certis disponit Musica voces

Legibus, vt modulis, dissideantque locis:

Hinc tamen vnanimem reddit concordia cantum,

Vt sit in harmonicis gratia loeta sonis.

Ergo Poli iuuenes scrutari discite cursus,

Carmen et harmonicis dulce sonare modis.

Proderit ad cantum grata breuitate libellus

Eucharij, his sex qui docet arte Tonos.

Astrorum motus deinceps si nosse iuuabit

Dux tibi Purbachius, dux Ptolomaeus erit.

M. Philippus VVegenerus

[f.A2r] CASPARI JENTZKOVII, APVD SVNdenses Ludimoderatoris, ad candidum lectorem octostichon.

Vt natura canat: tamen haud sine lege canendum:

Namque regit certis Musica quaeque modis.

Eucharius, Charitum cultor suauissimus, Hofman

Exhibet hos docta dexteritate tibi.

Commoda percipies magno congesta labore

Hinc, mihi crede, tuo digna labore, puer.

Quisquis amas igitur Cantoris munere fungi,

Vtere: nec carpes ni meliora feras.

PAruus, at hinc tantus labor est, vt dicere possis

Eucharium charites consociasse sacras:

Quicquid enim ratio, quàm latè fusa tonorum

Continet, exponit docta tabella viri.

Hic veterum latebris educta scientia fulget,

Non secus ac medio lucida gemma die.

Gnaue puer, si mens, si celsi pectoris ardor,

Huc ades Eucharij basia fige libro.

Non sic Balsamej spirant per templa liquores,

Spirat vt in laudes, ista Thalia Dej.

Paulus Mentzius

[f.A2v] IN LIBRVM EVCHARII HOFMANNI de Modis Musicis.

Prodit opus, prodit Musis et Apolline dignum,

HOFMANNI ingenua sedulitate nouum,

In quo perspicua restaurat et explicat arte,

Vsa quibus fuerat MVSICA prisca, tonos:

Vtile doctrinae genus, et ceu nucleus artis,

Cortice sed duro hunc tectus ad vsque diem:

Quem nunc Harmonici solertia docta peritj

Pandit in hoc facili dexteritate libro.

Omne quod est, vsu grauis experientia notum

Efficit: ingenium peruigil vsus alit.

Id quod in hoc ipso spectare volumine lector

Autoris iusta non sine laude, potes.

EVCHArio ergò faue musas Charitesque colenti,

Nec maledic studijs censor inique bonis.

Quò magè laudâris, et quò magè foueris artem,

Hoc magis in lucem conspicienda venit.

Henricus Arendes.

HVc pueri dociles, iuuenesque senesque venite,

Musica quîs curae cultior esse solet:

Doctrinamque auidi praesentem prendite, mira

Eucharius Charitum quam decus arte dedit.

[f.A3r] Nam tibi bis septem discrimina vera Tonorum,

Cognita quae paucis ante fuere, notat.

Et quicquid multis alij docuere libellis,

Hoc praestat docti pagina parua viri.

VVolfgangus Reuschius Heltb: Fr.

LIBER AD ZOILVM.

ZOile pone modum, ne te malus auferat error,

Et trahat ad Stygias liuor acerbus aquas.

Nec tenta demens me tristi laedere morsu,

Ipse tuo expromas, ni meliora sinu.

VVolfgangus Reuschius.

[f.A3v] CLARISSIMIS, ORNATISSIMIS, AC DOCTISSIMIS VIRIS ET IVVENIBVS, Henrico Buchouio, Iohanni Sastrouio, Legibus Doctoribus. M. Georgio Tetzen, Nicolao Mollero, Hinrico Hagemeistero, Georgio et Christiano Smiterlouijs, Berthramo et Georgio Hoieris, Francisco VVessel, Ioachimo Daden, Michaeli Stanichio, Sabeli Buchouio, Simoni Tolemanno, Petro Heien, Hinrico Godeschalco, Iacobino Mortz, Georgio thom Velde, Nicolao Dionisij, Henningo Parow, suis olim discipulis charissimis, ac etiamnum Dominis ac fautorihus suis plurimum colendis: Salve.

MVLtae et graues sunt causae, quare haec Musicae pars, quae Doctrina de Tonis seu Modis Musicis inscribitur, in scholis proponenda, saepè repetenda et pueris discenda sit, quarum aliquas recensere [f.A4r] hoc loco certae me rationes monent et vrgent: Nam initiò nulla vetustior doctrina est in tota Musica, de qua veteres plura scripserint, quam illa de Tonis. Quod probant Musici et scriptores veteres, quales fuerunt Linus, Orpheus, Amphion, Aristoxenus, Ptolemaeus Pelusiensis, Architas, Eratosthenes, Didymus, Plutarchus, Boëtius, Martianus Capella, et alij, qui omnes totum negotium Musices ad consummatam Modorum cognitionem direxerunt. Deinde praestantissima Musicae pars est haec doctrina de Tonis, atque propter hanc, omnia reliqua in Musica traduntur. Ideo apud veteres adeò in precio fuit, vt qui hanc callerent probè, ex Dijs geniti putarentur. Hinc Linus ex Apolline, Orpheus ex Calliopeia, Amphion ex Antiopa Iouis filia credebatur. Glareanus verò, qui hanc doctrinam ab octingentis plus minus annis [f.A4v] obscuratam et neglectam in lucem reuocauit, praestantiam huius doctrinae his verbis declarat: vt in Dialecticis Argumentatio, in Grammatica Oratio: ita in Musicis nulla pars dignior est, quàm qua Modi Musici explicantur. Absque hac etiam doctrina, nemo potest cum iudicio harmoniam aliquam benè canere, nedum absque huius cognitione cantum artificiosè constituere et componere: Nam mouendorum affectuum ratio praecipuè habenda est, quae ex sola hac doctrina dependet. Hinc Ornitoparchus in suis mandatis omni canenti necessarijs, primum hoc ponit: Cupiens quicquam decantare, prae omnibus Tonum et repercussionem eius diligenter animaduertat: Nam qui cantum citra Toni cognitionem canit, idem facit quod is, qui Syllogismum extra Modum et Figuram componit. Ideoque et vltimus artis Musicae scopus est (vt Glareanus [f.A5r] ait) vera Tonorum cognitio, et haec sola Musicum facit. Verùm paucis nostrae aetatis Musicis cognita et perspecta fuit, vt passim ex editis libellis apparet, vbi infantissimus quisque (vt idem author ait) praecipit, et tamen nil nisi meras nugas docet, fundamento et discrimine Tonorum vero neglecto et posthabito: Ac sicuti aliae bonae artes, longo tempore, in tanta superioris aetatis barbarie, situ obductae et ignotae, sepultaeque iacuerunt: Sic et Musica artium suauissima et diuina, digna quae ab omnibus in precio iusto habeatur et promoueatur. Sunt enim eius plurimae vtilitates, quarum aliquas Aristoteles 8. Politicorum recenset, inquiens: Omni asseueratione dicimus, non vnius tantùm vtilitatis causa, sed propter varios et multiplices vsus, Musicae cognitionem necessariam esse: Nam et ad disciplinam quaedam est assuefactio, et animos velut [f.A5v] puriores, et ad rerum cognitionem aptiores reddit: Et praecipuam vim habet ad reficienda et recreanda pectora, quae magnis curis confecta sunt. Taceo caeteras vtilitates. Repurgatis autem reliquis artibus, inuentus est vir doctissimus et clarissimus, et de studijs optimè meritus Heinricus Glareanus, qui hanc quoque Musices partem repurgaret, et ex vetustissimis atque optimis autoribus restitueret. Danda est igitur opera, ne sinamus denuò eam interire, sed potius crebris repetitionibus excolamus, discamus, et tanquam preciosissimam totius Musicae gemmam exosculemur, amplectamur, et ad posteros transmittamus. Hae causae me impulerunt, vt gratificarer ijs, qui hanc doctrinam à me, vt promissam in prioribus Musicae praeceptis, flagitarunt, et monuerunt, vt in hac quoque parte iuuentuti inseruirem et prodessem, cum [f.A6r] diu expectatum tale opusculum huc vsque in has oras non peruenerit. Cum autem vsitatum sit, labores suos magnis aut certè honestis viris asscribere et dedicare: Vobis viris et iuuenibus clarissimis et doctissimis, quibus olim hoc opusculum praelectum est, dedicare placuit. Nam et túm temporis alacri animo doctrinam hanc excipiebatis, et adhuc eam vos amare et magnifacere, saepius ex vestris colloquijs, beneficijsque ac humanitatis officijs in me collatis experior. Suscipite igitur Viri et Iuuenes clarissimi, vt exiguam gratae mentis, beneuolentiae ac amoris in vos significationem, placidis benignisque vultibus, hoc quicquid est laboris in vsum scholarum à me suscepti et congesti. Quod si feceritis (vt certè facturos vos esse omninò mihi persuadeo) mei me laboris non poenitebit, et opusculum scholis certè necessarium, à vocis vt olim, ita [f.A6v] et iam approbatum, apud optimum quemqué non poterit non esse gratiosissimum. Foeliciter valete. Stralsundij 12. Octobris, 1582.

V. T.

Eucharius Hofman.

[f.A7r] CAPVT PRIMVM.

De definitione rei et nominis.

VSitatè Toni sic describuntur: Toni sunt regulae, secundum quas omnes cantus suos cursus, in principio, medio et fine, dirigunt. Sed magis ad fundamentum Tonorum respiciunt, qui hac ratione definiunt: Toni sunt harmoniae genera, quae ex septem speciebus Diapason, pro varia Quintae et Quartae diuisione et conexione oriuntur, conducentia ad exprimendos et mouendos varios affictus.

Glareanus breuiorem ponit, ex eodem vero Tonorum fundamento: Toni nihil aliud sunt, nisi ipsius Diapason seu Octauae species.

Quae definitio verissima est: Nam quilibet Tonus, in suo naturali et proprio ambitu, Octauam tantùm comprehendit. Quicquid autem additur vel adimitur, fit ex Musicorum licentia et libertate, ad textus decorum exprimendum. Hinc non inepte Glareanus Tonos cum fluuio comparat, alueum nonnunquam implente, nonnunquam excedente, nonnunquam deficiente.

Haec Genera Harmoniarum ab alijs dicuntur Toni, ab alijs Modi Musici. A Graecis [Nomoi] et [Tropoi].

[f.A7v] Toni dicuntur: Quia à Tonorum et Semitoniorum interuallorum dispositione et variatione oriuntur: Nam Tonos nihil aliud discernit quàm Tonorum et Semitoniorum interuallorum mutatio et varia dispositio, vt capite 5. docebitur.

Modi Musici dicuntur: Quia constant ex Modis id est interuallis Musicis, scilicet ex Quarta, Quinta et Octaua, vt capite sequente dicetur.

[Nomoi] à Graecis dicuntur, à [Nomos] lex, quòd certis legibus constent: Haud enim antiquitus pro libidine cuiusque, vti nunc, licebat fidibus canere, nec concentus transferre, (vt Plutarchus ait) sed quasi praescriptum cautumque lege erat, ne quis quamlibet speciem aut formam Octauae vsitatam transgrederetur aut mutaret. Existimabat enim sapiens et religiosa antiquitas, ciuium mores corrumpi, si harmonia antea inusitata in illa gente introduceretur. Vt pro Dorica, quae, teste Platone, sola Graeca fuit, Ionica aut Lydia. Hinc quaelibet gens vnam praecipuè harmoniae formam retinuit quam frequens excoluit. Vnde nomina Tonis mansere relique, vt hic Dorius, alius Phrygius, Lydius, Mixolydius, AEolius, Ionicus, diceretur.

[Tropoi] dicuntur à [trope], id est, mutatio seu conuersio, propter Quartae conuersionem seu mutationem in Octauis, in quibus modo superne in Authentis, modo infernè in Plagalibus constituitur, vbi per Quartae conuersionem vnus modus in alium vertitur. Authenta scilicet in Plagalem.

[f.A8r] CAPVT SECVNDVM.

De fundamaento et origine Tonorum.

FVndamentum et origo Tonorum sunt haec quinque Interualla: Tonus, Semitonium, Diatessaron, Diapente, Diapason.

Tonus est intervallum continens nouem commata. Est autem comma subtilissima duorum sonorum distantia, quorum duo constituunt Diesin generis Enharmonici, quatuor Semitonium minus, quinque Semitonium maius, nouem vnum integrum Tonum. Id quod facile probari potest, cum Toni alicuius interstitium in Monochordo et alijs instrumentis, in nouem aequas disiungitur partes, vbi quaeque pars comma vnum significat.

Semitonium est distantia Mi et Fa in eadem vel diuersis Clauibus. Estque duplex, Maius et Minus. Maius est quod continet quinque commata. Estque inter Mi et Fa in b claue et alijs distantia. Dicitur maius, quia vno commate superat minus.

Minus est, quod continet quatuor commata, qualis distantia est inter Mi et Fa in diuersis clauibus Et sic magis distant Mi et Fa in b fa [sqb] mi, vna, vt vulgo habetur, claue, cum propriè non sit vna, sed duae, quam Mi et Fa in diuersis clauibus. Id quod mirum videtur his, qui lineas et spacia in [f.A8v] Scala duntaxat respiciunt. Ideoque in organis disiunctae reperiuntur, [sqb] durum, in serie et ordine communi clauium, b molle, nigra claue extra seriem reliquarum constructa.

Sic et veteres planè disiungunt, et diuersis nominibus vocant. b fa ab ijs appellatur [trite synemenom], id est, tertia coniunctarum. [sqb] Mi [paramese], id est, penè media. De quibus appellationibus infrà.

Hinc Origo et fundamentum Tonorum: Nam alium Tonum esse oportet qui Fa, alium qui Mi in b claue habet.

Diatessaron est quarta imperfecta, continens duos Tonos et Semitonium minus.

Quatuor autem habet voces, ideoque iuxta Musicorum regulam (Interuallorum semper vna minus species erit, quam fuerunt voces) tres species erunt Quartae: Nempe, Vt Fa, Re Sol, Mi La.

Differunt hae species tantum variatione Semitonij. Vt Fa,

semitonium habet in loco supremo. Re Sol, in loco medio. Me La, in loco infimo.

Obseruationes de vsu et dignitate Quartae.

[f.B1r] I. Veteres disposuerunt Scalam in quinque Tetrachorda, quasi dicas in quinque Mi La, incipiendo à B Mi.

Primum à B ad E nominarunt Tetrachordum Hypatôn, id est, Principalium, propter grauitatem soni, et quia infima vox est quasi basis seu fundamentum reliquarum.

Secundum, ab E ad a, Tetrachordum Meson, id est, mediarum, quia medium est intra Tetrachordum Principalium et coniuncatarum. Vel quia in medio Scalae veterum loco finem habet.

Tertium, ab a, ad d, Tetrachordum Syneménon, i.e. coniunctarum seu connexarum, scilicet cum medio Tetrachordo, quod in a desinit, vbi Syneménon incipit.

Quartum, a [sqb] ad e, nominarunt Tetrachordum Diezeugmenon, id est, disunctarum vel diuisarum, quia Tono distat a medio, quod in a desinit, oc vero in [sqb] incipit.

Quintum, ab e, ad aa, Tetrachordum Hyperboléon, id est, excellentium, propter acumen soni.

2. Haec dispositio Scalae est generis Diatonici. Praeter hanc Scalae dispositionem et aliae duae fuerunt, altera vsitata in genere Chromatico, altera in Enharmonico. Nam tria genera modulandi fuerunt apud veteres, Diatonicum, Chromaticum et Enharmonicum.

[f.B1v] Diatonicum habet Quartas sic dispositas, vt contineant Semitonium minus et duos Tonos, à pluribus Tonis sic dictum. Quaelibet enim Quarta in hoc genere duos habet Tonos, et vnum tantùm Semitonium minus, quae dispositio cantum vehementiorem, magis naturalem, et auribus gratiorem reddit.

Chromaticum habet Quartas sic dispositas, vt in clauibus quae Mi habent, etiam Fa recipiat. Vt in his tribus B E et A. Econtra in quibus Sol vel Fa est etiam Mi admittat, vt in his quatuor, C D F et G.

A [chroma] id est, ornatus: Est enim ornatum multis Semitonijs: Nam mira est in hoc Tonorum sectio: in qualibet enim Quarta nouem distinctiones se offerunt, vt ex sequenti figura videre est.

[Hofman, Doctrina de Tonis, f.B1v; text: Semitonium maius. Semitonium minus. Tonus. LA, MI] [HOFDOC 01GF]

[f.B2r] Eadem ratione et reliquas Quartas distinguas, et habebis genus Chromaticum.

Originem traxit ex Tetrachordo synemenon quod Fa in b habet, et Diezeugmenon, quod in eadem Mi assumit. Hinc in reliquis quoque Mi et Fa fingendi occasionem sumserunt, et hoc genus varijs Semitonijs ornatum constituerunt. Hoc in Organis huc vsque aliqua ratione mansit integrum, sed in cantu non vsitatum fuit. Hodiè verò a quibusdam in cantum reuocatur, et ab ijs Musica reseruata appellatur, quòd quasi reseruata sit in quibusdam instrumentis Musicis, et in cantum non recepta seu vsurpata.

Enharmonicum est, cum Quartae sic dispositae sunt, vt Semitonium generis Diatonici diuidatur in duas aequales partes, quas Dieses appellant, et quaelibet duo commata continet, quibus duo Toni deinde adijciuntur.

Hoc genus cantum non ingreditur, sed vsum solum habuit in instrumentis, atque ei vix, nec sine magno studio et summa acrique attentione, propter tenuitatem soni in Diesibus assuescit sensus, vt inquit Aristoxenus.

Recessit autem, sicut et Chromaticum, iniuria temporum, et inscitia cantorum, ab vsu.

Diatonicum verò ab Ecclesia integrum est seruatum; quippe quod Maiestati religionis propter grauitatem suam conueniat.

[f.B2v] Chromaticum verò ad molliorem et lasciuiorem cantum declinat, qualis hodiè, pro ratione ingeniorum huius seculi Epithymitici, in frequenti vsu est.

3. Summoperè attendendum est, in genere Diatonico, Tetrachordum synemenon seu Mi La ab a, ad d, non esse de essentia seu natura (vt aiunt) Musicae Scalae. Imò quantum ad Modorum faciliorem, et cantus certiorem cognitionem attinet, etiam omissum oportuit: Multùm enim turbat inchoantium studia, cum videant aliam vocem, scilicet Fa, introduci, quae in Octaua infra in B Mi non est.

Triplici autem de causa scribunt esse introductum. 1. Ob cantus permutationem in diuersam qualitatem aut diuersum systema, vt ex Diezeugmenon Tetrachordo, in Synemenon cantus transiret. Hodiè vocant ex cantu duro in b mollem cantum transpositionem.

2. Ob euitandum Tritonum Diatonico generi ineptum. Contingeret autem Tritonus inter F magnum, et b paruum, si in b non fa esset.

3. Quoties pluribus vocibus instituitur cantus, vt sit Tenoris leuandi seu transponendi locus in Quartam clauem supra, ne mutetur eius constitutio ex Quartis et Quintis, illi Tono proprijs, et vt Bassus intra vsitatam Scalam maneat.

Diapente est Quinta perfecta comprehendens tres tonos cum Semitonio minore.

[f.B3r] Et quia quinque habet voces, quatuor, iuxta Regulam superiorem, species habebit, quae sunt:

Vt Sol, Re La, Mi Mi, Fa Fa.

Differunt similiter variatione Semitonij.

Vt Sol, Semitonium habet in loco tertio.

Re La, in loco secundo. Mi Mi, in loco infimo. Fa Fa, in loco supremo.

Diapason est Octaua perfecta, complectens quinque Tonos, et duo Semitonia minora.

Octo habet voces, ideoque septem species erunt, quibus septem claues respondent, quae in Scala ponuntur, A. B. C. D. E. F. G. Quas claues veteres Musici non habuerunt, sed earum loco alijs appellationibus vsi sunt.

Prima species comprehensa nobis intra duo A a, veteribus fuit inter proslambanomenon, id est, acquisitam seu assumtam, et Mesen, id est, mediam.

Secunda, intra duo B [sqb]. Veteribus fuit inter Hypaten Hypaton, id est, Principalem principalium, et paramesen, id est, penè mediam.

Tertia, intra duo C c, ipsis fuit inter parhypaten Hypaton, id est, subprincipalem principalium, et Triten Diezeugmenon, id est, disiunctarum.

Quarta intra duo D d, veteribus fuit inter Lichanon seu Diatonon Hypaton, id est, extentam principalium, et Paraneten Diezeugménon, id est, penultimam disiunctarum:

Quinta, intra duo E e, fuit inter Hypaten Meson, [f.B3v] id est, supremam seu principalem mediarum, et Neten Diezeugménon, id est, vltimam disiunctarum.

Sexta, intra duo Ff. fuit inter Parhypaten Meson, id est, subprincipalem mediarum, et Triten Hyperboleon, id est, tertiam excellentium.

Septima, intra duo Gg. fuit inter Lichanon Meson, id est, indicem seu extentam mediarum, et Paraneten Hyperboleon, id est, penultimam excellentium.

Obseruatio de appellationibus veterum?

Are, Proslambanomenos, id est, assumpta seu acquisita clauis dicta est: Quoniam eorum, quae Tetrachorda nominantur, nulli omninò consentit, sed extrinsecus acquisita accedit, propter consortium mediae, id est, a la mi re. cui (vt Martianus Capella ait) concinere vel consonare consueuit, id est, Octauam cum ea constituere, vt impleretur Disdiapason Scalae veterum.

B mi, Hypate Hypaton, id est, Principalis principalium dicta, quia prima in Tetrachordo principalium collocatur: Nam vt dictum est, Veteres Scalae dispositionem à B mi inceperunt. Hinc illa clauis rectoris cuiusdam nomen accepit.

C Fa Vt. Parhypate hypaton, id est, subprincipalis principalium: Quia B principali proxima est.

[f.B4r] D Sol Re, Lichanos seu Diatonos Hypaton, id est, index seu extenta principalium: Quia post eam nouum Tetrachordum, nempè mediarum, incipit.

E La Mi, Hypate Meson, id est, principalis mediarum: Quia prima est in Tetrachordo medio.

F Fa Vt, Parhypate meson, id est, subprincipalis seu penè suprema mediarum: Quia Principalem proximè sequitur.

G Sol Re Vt, Lichanos meson, id est, index mediarum, quemadmodum D Sol Re, index principalium.

A La Mi Re, Mese, id est, media: Quia in medio Scalae loco ponitur, ab vtraque parte in Scala veterum habens septem claues: vel quod sit in Scala veterum grauis soni finis et initium acuti.

[Sqb] mi Paramese, id est, penè media: Quia proximè supra mediam ponitur.

C Sol Fa Vt, Trite Diezeugmenon, id est, tertia disiunctarum: Quia tertia est, in Tetrachordo disiunctarum, à suprema claue scilicet e la mi, facto initio, quae prima est, d secunda, c tertia.

D La Sol Re, Paranete Diezeugmenon, id est, penultima disiunctarum.

E La Mi, Nete Diezeugmenon, id est, Vltima disiunctaruum: Quia in hac tetrachordum disiunctarum finem habet.

F Fa Vt, Trite Hyperboleon, id est, tertia excellentium: Quia ab vltima chorda, quae fuit apud [f.B4v] Veteres aa, tertia est clauis g sol re vt, Paranete hyperboléon, id est, penultima excellentium: Quia proxima ab aa, vltima claue veterum.

Aa La Mi Re. Nete hyperboléon, id est, vltima excellentium.

In Tetrachordo syneménon, id est, coniunctarum, B fa dicta est Trite syneménon, id est, tertia coniunctarum: Quia in hac Quarta, (quae immiscetur propter supra dictas causas) tertia est clauis à d la sol re, quae hic Nete syneménon, id est, vltima coniunctarum: quia in ea desinit hoc Mi La immixtum.

C verò paranete Syneménon, id est, penultima coniunctarum: quia propè vltimam, quae d est, ponitur.

Haec fuit Scala veterum in se continens duas Octauas. Hinc prouerbium; Distat per Disdiapason, quo maximam alicuius rei differentiam ostendere voluerunt.

Vltra Disdiapason enim veteres in cantu non sunt progressi. Tam grauis et simplex apud eos fuit Musica.

Vnde fiunt Octauae?

Sicuti Quintae et Quartae ex Tonis et Semitonijs, sic Octauae ex Quintis et Quartis oriuntur, nunc Harmonica, nunc Arithmetica dispositione, atque ex his omnes Toni seu Modi Musici.

[f.B5r] Harmonica dispositio est, cum in Octaua Quinta infra et Quarta supra constituitur, ex qua dispositione oriuntur Toni de numero impari seu Authentae.

Dicitur Harmonica, quia Quarta, aliàs dissonantia in compositione cantus, si habet Quintam infra, inter consonantias connumeratur, et suauiter sonat. Sic in hac dispositine, Quinta infimum, Quarta supremum locum occupat.

Arithmetica est, cum Quarta infra et Quinta supra constituitur. Ex hac constitutione oriuntur Toni de numero pari, quos Plagales, id est, inuersos vocant: quia diispositio Octauae inuertitur: nam Quarta, quae fuit in Authenta supra Quintam, nunc infra eam ordinatur.

Dicitur Arithmetica: quia sicut apud Arithmeticos numerus maior loco superiori, et minor inferiori loco ponitur: ita in hac dispositione Quinta supremum locum, Quarta infimum occupat. Atque hac ratione ex qualibet species Octauae duo oriuntur Toni. Id quod primus et octauus satis declarant, qui ambo intra D Sol Re, et D la sol Re in Scala dura comprehenduntur. Verùm primus Harmonica dispositione, octauus Arithmetica.

[f.B5v] [Hofman, Doctrina de tonis, f.B5v; text: Primus. Octauus. d sol, lare, D re, sol re] [HOFDOC 01GF]

Quemadmodum autem haec octaua, duplici modo diuisa, duos Tonos facit, cur non et reliquae species? Verùm bis claudicat seu vitiosa est diuisio, occurrentibus in ea prohibitis interuallis, Tritono id est, Mi ad Fa per Quartam et Semidiapente, id est, Mi ad Fa per Quintam. Ideoque hi ex numero Tonorum reijciuntur, ac à Glareano Nothi appellantur.

Vt autem iuuentus fundamentum hoc Tonorum eò melius intelligat et percipiat, omnium Octauarum diuisiones in tabula sequenti depingere, et ante oculos ponere, ac qui Toni ex singulis Octauis oriantur, monstrare placuit.

[f.B6r] [Hofman, Doctrina de tonis, f.B6r; text: Harmonicè, Arithmeticè, Authenta Nothus, Plagalis nothus, 9. 2. 4. 11. 6. 1. 8. 3. 10. 5. 7. [Gamma], g, dd, A, a, b, [sqb], c, D, d, E, e, F, f, G, g, Prima. Secunda. Tertia. Quarta. Quinta. Sexta. Septima.] [HOFDOC 02GF]

Quid discriminis est inter has diuisiones?

In diuisione Harmonica finis sumitur in infima Octauae claue. In Arithmetica verò in Quarta supra infimam. Constitutis nunc inde Harmonijs, facilè quis animaduertet, non eosdem esse Tonos, sed diuersos, qui ex singulis Octauis, pro diuersitate constitutionis oriuntur.

[f.B6v] CAPVT TERTIVM.

De numero et diuisione Tonorum.

DE numero Tonorum apud indoctiores magna est concertatio. Alij duos tantùm esse volunt, Authentam vnum, et Plagalem vnum, nulla habita artis et fundamenti Tonorum ratione, in Tonis, Semitonijs, Quartis, Quintis et Octauis, de quibus dictum est. Alij ad quatuor redigunt, coniungentes Plagalem cum Authenta, in numero octonario. Alij ad octo instar octo partium Orationis coarctant, insuper tamen recipientes peregrinum aliquem. Alij duodecim et verè numerant: Nam considerata arte et septem speciebus Diapason, ex quibus singulis duo Toni oriuntur, (vt capite proximo dictum) erunt 14. Toni. Sed duo, propter prohibita interualla, ex quibus contexti sunt, reijciuntur, et sic remanent, iuxta veram rationem, 12. Toni, quem numerum nemo sanae mentis, qui artem, vsum et exempla veterum considerabit, reijciet. Licet non omnes aequa ratione in vsu aliquandiu, praesertim in figurali Musica, fuerint, sicuti nec hodiè 7. et 3. frequenter à Componistis vsurpantnr: Nam pleraeque cantiones ab eis in primo et secundo, et paucis alijs componuntur.

[f.B7r] Toni sunt duplices Authentae et Plagales: Authentae sunt, qui maiorem et liberiorem potestatem habent supra clauem finalem ascendendi: nempè in proprio ambitu ad octauam supra, cui licentia Musicorum nonnunquam aliqnid addit, vt capite primo audiuimus.

Dicuntur Authentae à Graeco [authentis], id est, author seu dominus, idque propter maiorem licentiam in ascendendo. Et sunt sex, à Veteribus dicti, Dorius, Phrygius, Lydius, Mixolydius, Aeolius et Ionicus.

Plagales sunt, qui maiorem potestatem descendendi habent infra finem: nam in proprio ambitu tantùm Quintam supra finem habent, et Quartam infra finem. Sed huic Octauae similiter nonnunquam aliquid supra vel infra additur, vel adimitur.

Dicuntur Plagales à Graeco [plagios], id est, inuersus, propter Quartae inversionem: Nam quae in Authentis supra Quintam collocata est, in Plagalibus infra eam constituitur. Et sunt similiter sex: Hypodorius, Hypophrygius, Hypolydius, Hypoaeolius et Hypoionicus.

Obseruatio de Tono mixto.

Qui cantus supra finem Octauam integram absoluit, [f.B7v] et infra finem Quartam, non vni Tono ascribendus, sed duobus, Authentae et Plagali simul, et vsitatè mixtus Tonus dicitur, nempè ex Authenta et Plagali. Incidit autem apud artifices haec mixtura, propter textus variationem: Nam cum laeta sese offerunt, Authenta vtendum est, si vero tristia, Plagali.

CAPVT QVARTVM.

De Tonorum duplici constitutione, in Scala dura et molli.

TOni propriè collocantur in Scala dura per Tetrachordum Diezeugmenon, id est, per Quartam, quae Mi in b fa [sqb] mi habet, et desinit in e. Verùm hoc tempore etiam ponuntur in Scala molli, per tetrachordum Syneménon ex Scala dura, vt vsitatè vocant, transpositi vel remoti ad Quartam supra in Scalam mollem.

[f.B8r] [Hofman, Doctrina de tonis, f.B8r; text: IN SCALA DVRA, Tonorum positio. dd, g, [Gamma], IN SCALA MOLLI. dd, b, g, [Gamma], 1. 2. 3. 4. 5. 6. 7. 8. 9. 10. 11. 12.] [HOFDOC 02GF]

In hisce tabulis valet regula Musicorum: De Octauis idem est iudicium. Ideoqué Toni qui in his nimium descendunt, vt in Scala dura Secundus, in molli Decimus, hi in compositione (vt Bassus infra constitui possit) ad Octauam supra remoueri possunt. Sic qui nimium ascendunt, vt Vndecimus [f.8v] in Scala dura, Septimus in Scala molli, hi ad Octauam infra remoueri possunt.

Haec vera transpositio Tonorum est: quia in ea manent incorruptae species Quartae et Quintae, ex quibus Octauae Tonorum iuxta artem compositae sunt.

Quòd autem quidam docent, eos etiam transponi posse ad Quintam, ex Scala dura in duram, planè contra artem et fundamentum Tonorum est: Nam in ea remotione confunduntur et mutantur aut species Quintae aut Quartae. Vt in transpositione primi Toni ad Quintam, ex D. in A. manet quidem Quinta Re La: Sed pro Quarta Re Sol, surgit Mi La, planè contrariae naturae. Sic transpone Tertium ad Quintam, ex E in [sqb], pro veris interuallis et vsitatis, prohibita et monstrosa se offerent, pro Diapente Semidiapente, pro Diatessaron Tritonus, vt ex Sequenti figura patet.

[Hofman, Doctrina de tonis, f.B8v; text: E, e, [sqb], Mi, Fa, La, quae constitutio 13. Tono Notho conuenit.] [HOFDOC 03GF]

Falsam igitur esse quintalem transpositionem, ex his exemplis manifestum est. Et ex hac Tonorum confusio exorta est, vt Nonus cum Primo, Decimus cum Secundo, Quintus cum Vndecimo, Sextus cum Duodecimo sint ab indoctis pro ijsdem Tonis reputati, qui tamen eadem ratione differunt [f.C1r] inter se, qua reliqui Toni, vt in sequenti capite docebitur.

CAPVT QVINTVM.

De Discrimine Tonorum.

Quid Tonus maximè discernit?

Nihil aliud nisi variatio et mutatio Semitonij in Quintis et Quartis, ex quibus Octauae Tonorum sunt compositae. Hinc plerique Toni vno duntaxat Semitonij loco ab altero quopiam differunt. Ideoque praecipue Quintarum et Quartarum species diligenter obseruandae sunt. Harum enim constitutiones et positiones, propter Semitonij mutationem, solae diuersitatem in Tonis efficiunt.

Exemplo sint Primus et Septimus: Item Secundus et Octauus, qui in ijsdem Octauis compraehenduntur. Verùm Septimus et Octauus in Scala dura, vbi in Quinta Vt Sol, Semitonium est in loco tertio. Primus et Secundus in Scala molli, vbi in Quinta Re la. Semitonium est in loco secundo.

[Hofman, Doctrina de tonis, f.C1r; text: Vt, Sol, Mi, Fa, Re, La] [HOFDOC 03GF]

[f.C1v] [Hofman, Doctrina de tonis, f.C1v; text: Vt, Re, Mi, Fa, Sol, La] [HOFDOC 03GF]

Simili ratione omnes reliqui discernuntur. Vt autem hoc discrimen, et Tonorum diuersitatem, eò melius discentes in reliquis videant, in tabula sequenti omnes coniungere et inter se conferre volui. Quod si quis autem parum discriminis inter plerosque esse dixerit, et pro ijsdem proclamare voluerit, similiter eosdem esse fateri cogetur, Primum et Septimum, Octauum et Secundum. Vnde duo tantùm Toni, Authenta vnus, et Plagalis vnus erunt: Id nemo sanae mentis dicet. Ideoque vera docuisse Glareanum et veteres Musicos, res ipsa et ocularis demonstratio manifeste conuincit.

[Hofman, Doctrina de tonis, f.C1v(a); text: ut, re, mi, fa, sol, la, 1, 3, 7, 9, 11, 5, 13, Conferuntur inter se Authentae. Plagales.] [HOFDOC 04GF]

[f.C2r] In hac tabula notandum de Quintis et Quartis, quibus Tonis quaeque sint communes.

Quinta

Vt Sol communis est quatuor Tonis, Septimo, Octauo, Vndecimo et Duodecimo.

Re La, quatuor, Primo, Secundo, Nono, et Decimo.

Mi Mi, duobus, Tertio et Quarto.

Fa Fa, duobus, Quinto et Sexto.

Quartae veró singulae quaternis coaptantur Tonis.

Vt Fa, Quinto, Sexto, Vndecimo et Duodecimo.

Re Sol, Primo, Secundo, Septimo, et Octauo.

Mi La, Tertio, Quarto, Nono et Decimo.

CAPVT SEXTVM.

De cognitione Tonorum.

MOdi cognoscuntur sex modis.

1. Principio. 2. Medio. 3. Fine, 4. Ex speciebus Octauae, Quintae et Quartae. 5. Per claues clausularum in singulis Tonis. 6. In cantu Chorali ex Tropis.

PRIMO. Principio cognoscuntur per hanc vsitatam regulam: Omnis Cantus statim vltra finalem notulam ascendens in principio ad Quintam, est Authenta: Qui verò [f.C2v] infra finem statim ceciderit, est Plagalis. Haec Regula non est legalis, sed arbitraria, praesertim in cantu figurali. Ideoque non semper seruatur strictè, nec ex ea facilè de Tono iudicari potest: nam et Plagalis nonnunquam ad Quintam ascendit in principio. SECVNDO. In medio duobus modos. 1. Ambitu seu cursu. 2. Repercussione.

Ambitus seu cursus est certa Regula, significans quantum cantus ascendere, quantum descendere supra et infra finalem sedem debeat.

Est autem proprius cuiuslibet Toni ambitus Octaua. Sed huic ex licentia Musicorum nonnunquam aliquid superadditur, nonnunquam adimitur, vt supra quoque monuimus. Exemplum excessus, Vater vnser im Himelreich / Exemplum defectus: Christe der du bist tas vnnd licht.

De ambitu traduntur sequentes Regulae.

1. Omnis Cantus supra finalem sedem Diapason absoluens, referendus est ad Authentam.

2. Cantus suam Octauam sic implens, vt Quintam tantùm habeat supra finem, et Quartam infra finem, asscribendus est Plagalibus.

3. Cantus infra finem absoluens Quartam, et supra finem Octauam, mixti Toni dicitur, id est, Plagalis et Authenta simul est.

[f.C3r] 4. Quando Cantio aliqua non absoluit integram Octauam, videndum est, an plurima notarum pars versetur supra finem, tunc Authentis commodè asscribitur: Si verò maior pars propè vel infra finem versatur, annumeranda est Plagalibus.

Repercussio est certum et proprium cuiuslibet Toni, quod saepè repetit, Interuallum.

Obseruatio de repercussionibus.

HIc obseruabunt Adolescentes, quòd praestantiores Componistae nudas repercussiones, in singulis lineis et spacijs, saepius repetere non soleant, sed quòd per Fugas et suauissimas clausulas eas subinde repraesentent: Molestum enim et prorsus ingratum esset, si tanquam cuculi aut corui vocem in primo Tono Re la, Re la, septies aut pluries vna in linea audires: nam omne nimium vertitur in vitium. Et sic de reliquis iudicandum.

Singulorum autem Tonorum repercussiones, ex quibus cognoscuntur, tabula sequens monstrat.

[Hofman, Doctrina de tonis, f.C3r; text: Primus et Nonus. Secundus et Decimus, Tertius, Quartus, Quintus, Sextus et duodecimus, Septimus et Vndecimus, Octauus. repetit saepe, Re La, Re Fa. Mi Mi vel Mi Fa per sextam. Mi La. Fa Fa vel Fa Re Fa. La Fa. Vt Sol. Vt Fa et Re Sol.] [HOFDOC 05GF]

[f.C3v] 3. Fine cognoscitur tonus duobus modis: 1. Ex clauibus finalibus 2. Ex vocibus finalibus. Haec certior cognitio est reliquis. Hinc prouerbium: In fine videtur cuius Toni.

De Cognitione ex clauibus finalibus nostri Musici hanc Regulam tradunt:

[Hofman, Doctrina de tonis, f.C3v,1; text: Omnis cantus exiens in, D, E, F, G, est, 1. 3. 5. 7. vel, 2. 4. 6. 8. Toni.] [HOFDOC 05GF]

In hac Regula primò omittunt claues finales Tonorum in Scala molli.

2. Negligunt A et C, in quibus plurimae cantiones etiam desinunt, quae cuius Toni sint, ambigunt.

3. Confundunt Quintum cum Vndecimo: Nam ponunt: Cantus durus finitus in F, qui propriè est Quintus. Sed mox, cum Exempla addunt, cum fa in b ponunt, quae positio propriè Vndecimo conuenit, ex C in Scala dura ad F in Scalam b mollarem transposito.

Addunt quoque hanc Regulam:

Si cantus irregularis fuerit, et durus, finitus in

[Hofman, Doctrina de tonis, f.C3v,2; text: A, [sqb], C, D, est, 1. 3. 5. 7. vel, 2. 4. 6. 8. Toni] [HOFDOC 05GF]

[f.C4r] Quae falsissima regula est: Nam in hac quintali transpositione, (vt supra dictum est) corrumpuntur vel species Diapente vel Diatessaron in omnibus Tonis, qua corruptione nihil monstrosius in tota Musica extrui potest: Imo Primus cum Septimo Secundus cum Octauo ijdem Toni erunt.

Hoc videntes quidam Septimum et Octauum ab hac regula exceperunt. Quia autem supra numerum octo Tonorum plures esse nesciuerunt, cùm ipsis essent autores veteres et fundamenta Tonorum ignota, Nonum et Decimum, propter communem vocem finalem Re, et Quintam Re la, Primo et Secundo asscripserunt. Vndecimum et Duodecimum, Quinto et Sexto, propter communem clauem finalem F, quam Quintus verus in Scala dura habet, Vndecimus in Scala molli, et propter communem Quartam Vt Fa, non animaduertentes alias planè esse Octauarum dispositiones, diuersas Quintas aut Quartas: Item diuersas Scalas, duram aut mollem, vt supra ostensum est.

Cuius igitur sunt Toni Cantiones finitae in Scala dura in A, in molli in D?

SVnt Noni et Decimi, quos diuersos esse à primo et secundo, cum quibus coniunxerunt, supra monstrauimus.

[f.C4v] Cuius Toni sunt cantiones finitae in Scala dura in C, in molli in F?

Sunt Vndecimi et Duodecimi Toni. Et hos diuersos esse ab ijs, cum quibus copulauerunt, eodem capite oculari demonstratione docuimus. Restat nunc vna clauis ex septem Scalae clauibus, nempè [sqb] mi, quae finalis est Decimitertij et Decimi quarti Toni, qui nothi appellantur, propter prohibita interualla ex quibus constant, cui in Quarta supra respondet E. in Scala molli. Ac sic non tantùm finales claues hae quatuor quas ponunt meritò dicuntur, sed et reliquae: siquidem omnes species Octauae, non tantùm quatuor, vt supra demonstrauimus, Tonos constituunt.

Commodior igitur haec erit Regula ex fundamento extructa, compraehendens omnes Tonos, et eorum claues finales, in Scala dura et b mollari.

[Hofman, Doctrina de tonis, f.C4v; text: Cantio finita in Scala dura, in, in molli in, est, vel, Toni. D, E, F, G, A, B, C, 1. 2. 3. 4. 5. 6. 7. 8. 9. 10. 11. 12. 13. 14.] [HOFDOC 05GF]

De cognitione Tonorum ex vocibus finalibus nostri Musici hanc regulam tradunt:

[f.C5r] Cantiones siue Regulares siue transpositae exeuntes in

[Hofman, Doctrina de tonis, f.C5r,1; text: Re, Mi, Fa, Sol, 1. 2. 3. 4. 5. 6. 7. 8. sunt, vel, Toni.] [HOFDOC 06GF]

Haec regula saepius imperitos specierum Diapente et Diatessaron fallit: Nam non omnes cantilenae exeuntes in Re, sunt Primi vel Secundi Toni: sed illae tantùm, quae in se habent species Diapente et Diatessaron, Primo et Secundo Tono proprias, quae sunt Re La, et Re Sol: Sic Primus Tonus finem habere potest in F. in Scala integrè ficta b mollari, et in C. in Semificta Scala b mollari.

[Hofman, Doctrina de tonis, f.C5r,2; text: Re, La, Sol] [HOFDOC 06GF]

Organa has claues, pro ratione cantus, Cantori dare possunt.

Eodem modo non omnes cantilenae exeuntes in Mi, sunt Tertij vel Quarti, in Fa, Quinti vel Sexti, in Sol, Septimi vel Octaui, si non integras habens species Quintae et Quartae sibi peculiares.

[f.C5v] Exemplum.

Si quis vellet vulgatas has Cantilenas, Allein zu dir Herr Jesu Christ / et cetera. Mag ich vnglück et cetera. Item: Domine Iesu Clementis, referre ad secundum Tonum, et in illis facere quintalem transpositionem, (quod quidam ineptè faciunt) ingens absurditas nasceretur: quia Secundus Tonus componitur ex Quarta Re Sol, quae Semitonium habet in medio. In his verò cantionibus Semitonium non in medio, sed in infimo loco depraehenditur: nam infra finem est Quarta Mi la. Ideoque non poterunt referri ad Secundum Tonum, sed ad alium, nempè Plagalem peregrini, vt vocant, hoc est, ad Hypoaeolium, qui Glareano est Decimus, et componitur ex Quinta La Re, et Quarta La Mi.

Firmior autem regula de vocibus finalibus ex fundamento extructa haec est:

[Hofman, Doctrina de tonis, f.C5v; text: Cantus exiens in, est, vel, Toni. Re et Sol, Mi, Fa tantùm absque mutatione. Sol et Vt, Re et La, Fa et Vt, 1. 2. 3. 4. 5. 6. 7. 8. 9. 10. 11. 12.] [HOFDOC 06GF]

[f.C6r] Obseruationes de fine cantionum.

PRIMA.

Omnes Authentae, incorruptis speciebus Diapente et Diatessaron, finem habere possunt in Quinta supra clauem finalem: Modo aliquoties clausulae sint formatae anteà in sede finali propria, et denique in fine cantus haereat in Quinta supra finalem propriam. Exempla: in Ierusalem surg. Clementis. Et Christ unser Herr zum Jordan kam.

SECVNDA OBSERVATIO.

In prima parte cantionum non rarò finis fit in Tenore in claue proxima supra finalem: Vt in primo Tono in Scala dura regularis finis est D, nonnunquam in prima parte finis est in E. Sic in Scala molli regularis finis est in G, nonnunquam in A, in prima parte, vel secunda vel tertia parte, si plures sunt.

TERTIA.

De fine hoc quoque obseruandum, quod Componistae soleant plures vltra finalem veram attexere [f.C6v] notulas, vbi inspicienda et consideranda est finalis clausula, quae indicat verum cantionis finem, in qua omnes voces conueniunt quarum aliquae deinde cantando pergunt: Altera tamen voce in sede finali vera vel permanente, vel cum reliquis vagante, supra vel infra finem veram. Vulgò caudam cantionum vocare solent. Exempla vbique obuia.

QVARTA.

De Tono in Responsorijs et introitibus iudicandum est non ex fine Versuum, sed ex fine ante versum.

QVARTO. Cognoscitur Tonus ex speciebus Diapente, Diatessaron et Diapason. Quae cognitio firmissima est et nequaquam fallit, atque à mediocriter attento et diligenti deprehendi et disci potest, nullo prorsus, aut paruo cum labore, quae ignota fuit nostris Musicis, pro qua ipsi aliquando aliena, aliquando planè absurda tradidêre. Ideoque Adolescentes diligenter eam considerare, discere et amare debent. Eam autem monstrat sequens Tabula.

[f.C7r] [Hofman, Doctrina de tonis, f.C7r; text: Omnis cantus qui, Supra finem absoluit Diapason, constitutam mediatione Harmonica ex Quinta. et ex specie Diatessaron, est, Toni: siue exeat in Scala dura in, Siue in molli in, Siue qua<> que <>lia <>ue i<> Sca<> ficti<>, absoluit Diapason diuisione Arithmetica, sic vt supra finem veram habeat Diapente. infra finem Diatessaron, est, Toni, Finis conu<e>nit cum A<u>thentis. La Re, Mi Mi, Fa Fa, Vt Sol, Mi Fa, Re Sol, Mi La, Vt Fa, Fa Mi, La Re, Sol Vt, Sol Re, La Mi, Fa Vt, per Quintam. per Quartam. 1. 2. 3. 4. 5. 6. 7. 8. 9. 10. 11. 12. 13. 14. D, E, F, G, A, B, C] [HOFDOC 07GF]

[f.C7v] QVINTO. Cognoscitur ex clausulis formalibus.

Clausula formalis in Musica est vocum diuersarum in consonantijs perfectis coniunctio et concursus, cantiones vt plurimum ornans, et quasi colorem viuum eis addens.

Quilibet Tonus autem tres claues habet, in quibus propriè clausulas fieri concedit: Prima incidit in claue finali. Secunda, in Tertia supra infimam. Tertia, in Authentis in Quinta supra infimam, in Plagalibus in Quarta infra sedem finalem. Hinc Quintarum et Quartarum dispositio in Octauis. Ab hac forma clausularum paululum variant Tertius, Quartus, Septimus et Octauus, vt capite sequenti docebitur. Quaecunque his superadduntur, vel ex inscitia, vel ex intempestiua licentia Musicorum vsurpantur.

His clauibus in quolibet cantu obseruatis, facilè quis pronunciare poterit de Tono.

Exemplum in Primo et Secundo Tono.

Audiens formari clausulas in cantu in D, F, et A in Scala dura, in molli, in G, B, et D, certissimè pronunciare poterit, esse Primi vel Secundi Toni. Sic audiens clausulas fieri in F, A, et C. in Scala dura, absque dubitatione pronunciare poterit, esse Quinti vel Sexti. Sic de reliquis Tonis (quorum claues clausularum sequenti capite indicabuntur) iudicium sumi poterit.

[f.C7v(a)] [Hofman, Doctrina de tonis, f.C7v(a); text: ut, re, mi, fa, sol, la, 2, 4, 8, 10, 12, 14, Conueniunt in, Quinta, Quarta, discrepant in, in omnibus, Propter mutationem et variationem Semitonij.] [HOFDOC 08GF]

[f.C8r] SEXTA. Cognitio ex Tropis, ponetur capite sequenti.

CAPVT VLTIMVM.

De speciali Tonorum tractatione.

SPecialiter in quolibet Tono sunt obseruanda nouem. 1. Nomen apud Veteres. 2. Ambitus 3. Repercussio. 4. Duplex constitutio. 5. Claues clausularum. 6. Finis. 7. Natura. 8. Tropus, cum intonationibus Psalmorum, et Versibus Responsoriorum et Introituum. 9. Exempla ex Chorali et Figurali Musica.

DE PRIMO TONO.

1. Nomen. Apud Veteres dictus est Dorius, à Dorius Graeca gente: Non quòd ea gens inuenerit hunc Tonum, sed quod plurimum hoc Tono delectata sit. Quemadmodum et reliqui Toni omnes, à gentibus, à quibus culti sunt, nomina traxerunt.

2. Ambitus est Octaua, constans mediatione Harmonica, ex Quinta Re La, et quarta Re Sol, Huic Octauae, sicuti et in alijs omnibus Tonis, licentia et lasciuia Musicorum nonnunquam aliquid addit, nonnunquam adimit, et sic aliquando in excessu, [f.C8v] aliquando in defectu peccatur. Licet autem ex exemplis artificum supra et infra Octauam addere Secundam, aliquando, sed rarius, Tertiam, si id requirit textus ratio. Exemplum Tertiae habes in Lutheri: Vater vnser im Himelreich. et cetera: Secundae in Wir gleuben. et cetera.

3. Repercussio Primi Toni est Quinta Re La, Quomodo autem sit repetenda, sicuti et reliquae, dictum est capite proximo.

4. Duplex constitutio. In Scala dura ponitur intra duo Dd. In molli intra duo Gg. ad Quartam transpositus.

Ad Quintam verò transponi nullo modo potest: Quia in ea transpositione corrumpitur Quarta, ex Re Sol, fit Mi La, quae constitutio Octauae conuenit AEolio, quem peregrinum Tonum appellunt, vt supra ostensum est.

5. Finis in Scala dura est in D, in molli in G.

6. Claues clausularum in Scala dura sunt D, F, et a. In molli in G b, et d, quod videre licet ex omnibus artificum exemplis. Verùm his pro placito vtuntur Componistae; nam non omnibus tribus semper in vna eademque cantione vtuntur, sed saepè tantùm duabus.

7. Natura. Primus Tonus hilarem et alacriorem reliquis melodiam cum grauitate quadam coniunctam habet: quia plenus est fiducia, et exprimit miram cum grauitate alacritatem. Commendatur [f.D1r] à Platone 3. de Republica qui Lydium, id est, Quintum, et Mixolydium, id est, Septimum, solutum cantum habentes, reiecit: Et Doricam melodiam, vt quae accommodata foret moderatis ac fortibus viris, delegit, haud hercle ignarus, quemadmodum Aristoxenus 2. Musicorum inquit, in illis quoque aliquid inesse ad Rempublicam conseruandam vtilitatis. Hunc quoque commendat D. Basilius in Oratione de liberalibus studijs, simul docens, qualis esse debeat Musica apud Christianos, dicens: Non per aures sonus infundendus, qui animum corrumpere possit: Nam et nequitia et ignauia ex huiusmodi Musica gigni solet: sed ea Musica recipienda est, qua vsus Dauid, regem Saul ab insania libcrauit. Pythagoras etiam, cum iuuenibus quibusdam vino, sertis saltuque per ciuitatem lasciuientibus obuiaret, iussisse dicitur eum, qui modos tibia faciebat, vt mutata harmonia Doricam personaret. Quod vbi factum est Bacchantes adeò resipuisse ferunt, vt serta abijcerent, et rubore vultus verecundiam confessi, domum abirent, Tam interest, inquit, corrupta an salubri Musica implearis.

Apuleius 1. Floridorum bellicosum vocat, quod ad carmen heroicum modulandum sit aptissimus. Conueniunt huic Tono verba laudis, laetitiae, Epithalamia, gratiarum actiones, et similes materiae. [f.D1v] 3. Tropus est finalis clausula, sicut intonatio initialis in psalmorum decantatione.

Dicitur Tropus: quia in singulis Tonis variatur: habet enim quilibet Tonus certum modum et rationem, cum intonatio seu inchoatio in quibusdam sit eadem, vt monstrabitur in Tonis. Quare sibi hac in parte prospiciet Cantor.

De Tropo notandum, quod is in omnibus Authentis sit corrruptus, et non propriè Tonum respiciat et referat, cum omnibus ferè differentijs Tonorum, vt vocant. Dubium autem non est, apud inuentores primos fuisse integros, id quod ex Tropis Plagalium, quibusdam differentijs Troporum, et ex vetustioribus libris Choralibus facilè animadvertitur et probatur. Sine dubio primi Toni Tropus hic fuit,

[Hofman, Doctrina de tonis, f.D1v,1] [HOFDOC 09GF]

Nam sic propriè primum Tonum refert, propter finem, Ambitum, et Quintam.

Vsitatus autem propriè respicit Octauum Tonum:

[Hofman, Doctrina de tonis, f.D1v,2] [HOFDOC 09GF]

Nam eandem clauem finalem et octauae dispositionem cum octauo habet. Ab indoctis, cum multis alijs differentijs, Tonum non respicientibus, ex vero Tropo sumtus.

[f.D2r] Intonatio Psalmorum duplex est Maiorum et minorum.

Maiorum (sic vocant cantica ex nouo testamento sumta) intonatio haec est.

[Hofman, Doctrina de tonis, f.D2r,1; text: Magnificat, et cetera. Benedictus, et cetera. Nunc dimittis, et cetera.] [HOFDOC 09GF]

Minorum (sic vocant Psalmos Dauidicos) intonatio haec est.

[Hofman, Doctrina de tonis, f.D2r,2; text: Dixit Dominus, et cetera.] [HOFDOC 09GF]

In peregrinis et monosyllabicis dictionibus.

[Hofman, Doctrina de tonis, f.D2r,3; text: Credidi propter quod locutus sum.] [HOFDOC 09GF]

9. Exempla. In Chorali Musica: Introitus. Suscepimus, qui canitur die Purificationis. Item [f.D2v] introitus. Iustus es Domine. Da pacem. Kyrie Angelicum. Wir gleuben. Mit Fried vnnd Freud. Vater vnser Lutheri. In figurali innumerabilia exempla artificum: Iubilate Iosquini. Decantabat populus. Angelus Domini. Virgines prudentes. Clementis. Quae est ista. Crecquillonis. Omnes gentes. Mailart. Confitemini. Orlandi. Non auferetur sceptrum. Meilandi. et cetera.

DE SECVNDO TONO.

1. Nomen: Dicitur Hypodorius, quia sub Dorio est, quasi seruus Dorij, seu sub Dorium descendit: Nam quoties Musici plagios modos, qui easdem sedes finales cum Authentis suis habent, ostendere volunt, praeponunt tantùm Graecam vocem Hypo, quae sub significat.

2. Ambitus huius Toni est Octaua constituta Arithmeticè, ex Quarta Re Sol, et Quinta Re La.

3. Repercussio est Re Fa per Tertiam.

4. Duplex constitutio. Primò in Scala dura ponitur intra duo Aa. Sed in figurali Tenor, vt infra constitui possit Bassus, continetur intra A La Mi Re, et Aa La Mi Re; Nam de Octauis idem est iudicium.

SECVNDO. In Scala molli intra duo Dd.

5. Finis conuenit cum Authenta, in Scala dura in D. in Molli in G.

[f.D3r] 6. Claues clausularum eaedem sunt, quae in Primo, nisi quod eam, quam Authenta habet in Quinta supra finem, in eadem claue hic (vt omnes Plagales) sumit in Quarta infra finem.

7. Natura. Natura hic Tonus est simplex, humilis et tristis, et cum priori ex diametro pugnat. Ille laetitiam adfert, hic tristiam, lachrymas et moerorem creat. Ideoque in rebus aduersis, quam in laetis eius vsus erit commodior. Habet autem cum tristitia coniunctam grauitatem, nam minimè est leuis et adulatorius vt Quartus. Conueniunt huic Tono precationes, deprecationes et huiusmodi alia verba, quae tristitiam cum grauitate repraesentant.

8. Tropus conuenit cum Tono, quia in sede propria finem habet, sicuti omnium Plagalium Tropi.

[Hofman, Doctrina de tonis, f.D3r,1] [HOFDOC 10GF]

Intonatio Psalmorum.

1. Maiorum.

[Hofman, Doctrina de tonis, f.D3r,2; text: Magnificat, et cetera.] [HOFDOC 10GF]

[f.D3v] 2. Minorum.

[Hofman, Doctrina de tonis, f.D3v; text: Dixit dominus, et cetera. Locutus sum] [HOFDOC 10GF]

9. Exempla. In Chorali Musica Tractus, Domine non secundum peccata, et cetera. Responsoria, Nos alium deum nescimus, et cetera. Tua est potentia. Christe der du bist tag vnd licht.

In Figurali, Tulerunt Dominum. 8. Vocum Iosquini. Praeter rerum seriem, eiusdem. Veni in hortum, Clementis. Item, Exaudi Domine. Taedet animam meam, Orlandi. Lucerna pedibus meis. Item, Haec est voluntas eius, Galli Dresleri, et cetera.

DE TERTIO TONO.

PRIMO. Nomen. Dicitur Phrygius à Phrygibus, qui frequenter eo vsi sunt.

2. Ambitus. Est Octaua diuisa Harmonicè ex Quinta Mi Mi, et Quarta Mi La.

3. Repercussio. Repetit saepè Mi Fa per Sextam.

4. In vsitatis Scalis ponitur. 1. in Scala dura inter duo Ee, in Scala molli inter duo a. aa.

5. Finis. In Scala dura finem habet in E. In molli in a, in infima Octauae claue.

[f.D4r] 6. Claues clausularum. Omnes Authentae (vt supra dictum est) propriè clausulas sumunt in tribus clauibus: In infima, in Tertia et Quinta supra infimam. Sed hic pro illa, quam in Quinta supra sumere debebat, quia insuavior est, alias duas in Quarta et Sexta supra sumit, atque sic, cum tribus regularibus, quinque claues clausularum recipit. In Scala dura in E, G, [sqb], a et c. In molli in a, c, e, d, et f.

7. Natura. Tertius tonus celebris apud Graecos fuit, et in summo precio habitus. Est autem natura austerus et iracundus: Ideoque à Luciano [enteos], id est, impetuosus dictus est. Horatius Ode Epodon 9. Barbarum vocat, vbi et Dorij meminit. Quia Plinius scribit, tres tantùm gentes Graecas dici, Doricam, AEolicam, et Ionicam, caeteras Barbarorum esse. Ab Apuleio Religiosus dicitur: habet enim quandam seueram indignantis insultationem, et furentis votum inflammat: Ideoque et [scholios], id est, tortuosus appellatus est. Et non incommodè Marti Deo belli adscribitur, propterea quod bilem moueat: et sicut in bello res plerunque aguntur cum quodam impetu et truculentia: Ita huius Toni Melodia etiam incedit, et Tyrannico more formatur cum truculentia, impetu et seueritate. Vnde non immeritò posset vocari Martius Tonus. Hunc scribit D. Basilius, in supra nominata oratione, modulasse Timotheum Musicum, [f.D4v] cum in conuiuio Alexandri vsque adeò Regem excitasse dicitur, vt ad arma capienda prosiliret, atque exclamaret, eiusmodi cantica regia esse oportere: atque iterum ad commessationes epulasque reduxisse modulatione mutata.

Conueniunt huic Tono verba sonora, austera, impetuosa, horrida praelia, irrisiones, indignationes, et eiusmodi alia.

8. Tropus vsitatus hic est, qui respicit propriè propter clauem finalem octauum Tonum.

[Hofman, Doctrina de tonis, f.D4v,1] [HOFDOC 10GF]

Apud primos inuentores sine dubio hic fuit, qui etiam in quibusdam libris adhuc hodie reperitur.

[Hofman, Doctrina de tonis, f.D4v,2] [HOFDOC 10GF]

Intonatio Psalmorum.

Maiorum.

[Hofman, Doctrina de tonis, f.D4v,3; text: Magnificat] [HOFDOC 10GF]

[f.D5r] Minorum.

[Hofman, Doctrina de tonis, f.D5r; text: Dixit, et cetera. Locutus sum.] [HOFDOC 11GF]

9. Exempla. In Musica Chorali. Tractus. Aufer à nobis Domine. Antiphona, Quis ex vobis homo. Dominica 3. Trinitatis. Introitus, Benedicite, qui canitur in festo Michaelis. Responsoria, Discubuit Iesus. Ingressus Pilatus. Hymnus, Hostis Herodes. Aus tieffer not.

In Figurali. Iosquini, Domine ne proijcias me, in Tomis Psalmorum Cantio: 31. Tota pulchra es, quinque vocum, Senfelij. Tomo 2, Norinbergen: In me transierunt, Deus misereatur nostri, octo Vocum, Orlandi. Vespera iam venit. Item, Mundus amat tenebras, Galli Dresleri, et cetera.

DE QVARTO TONO.

1. Nomen. Dicitur Hypophrygius, quemadmodum Hypodorius.

2. Ambitus est Octaua diuisa Arithmeticè ex Quinta Mi Mi, et Quarta La Mi. Verùm inferius Mi in Quarta rarò attingit, sed potius illud Semitonium, [f.D5v] quod infra habere debebat, praesertim in Scala dura, supra sumit: atque sic licentia tantùm supra, non infra sumitur.

3. Repercussio est Mi La per Quartam.

4. Constitutio. 1. In Scala dura incedit intra duo B [sqb], 2. In molli intra duo Ee.

Hae species Octauarum Harmonicè diuidi non possunt in Quintam et Quartam: nam infra Semidiapente, supernè Tritonus relinquitur, quae constitutio conuenit 13. Tono, qui propterea ex numero Tonorum profligatur, vt supra docuimus.

5. Finis. Finis conuenit cum Authenta. In Scala dura iu E, in molli in a.

6. Claues clausularum eaedem sunt, quae in Tertio, sed illam quam Tertius in Sexta supra habet, hic frequenter in Tertia infra sumit.

7. Natura. Quartus Tonus humilem habet naturam, ad fletum aptissimam: Harmonia enim eius repraesentat tristem quandam querimoniam, et supplicem lamentationem. Vocatur hic Tonus ab alijs adulatorius vel parasiticus, eò quod inseruiat affectibus heri sui, et se ad eius voluntatem inflectat. Et sicut Parasitus se accommodat ad affectus eius, cuius beneficijs fruitur, et illius elogia decantat: Ita hic Tonus se quoque accommodat ad affectus, et horum obsequitur voluntati, eosque flebili, gemebunda, tristi et miserabili melodia effert. Conueniunt huic Tono verba amoris, lamentationes, [f.D6r] adulationes. Aliquando tamen et sacris adhibetur luctibus et precationibus. Verùm non tàm grauem melodiam habet, vt secundus Tonus, sed humiliorem, et ad leuitatem ac vanitatem accommodatiorem.

[Hofman, Doctrina de tonis, f.D6r,1; text: 8. Tropus.] [HOFDOC 11GF]

Intonatio Psalmorum.

Maiorum.

[Hofman, Doctrina de tonis, f.D6r,2; text: Magnificat. et cetera.] [HOFDOC 11GF]

Minorum.

[Hofman, Doctrina de tonis, f.D6r,3; text: Dixit. et cetera. Locutus sum] [HOFDOC 11GF]

9. Exempla. In Chorali Musica Responsorium, Deus qui sedes. Hymnus, Conditor alme syderum. Introitus, Resurrexi. Te Deum laudamus. Ich [f.D6v] Godt von Himel. et cetera. Erbarm dich meiner o Herre Godt. In figurali. Huc me sydereo. 6. vocum, Iosquini. Uita in ligno. Senfelij. Erraui sicut ouis. Crecquillonis. Si bona suscepimus. Verdelot. Psalmus poenitentialis Vtendal. et cetera.

DE QVINTO TONO.

1. Nomen. Dicitur Lydius à Lydis populo in Asia, apud quem similiter in multo vsu fuit.

2. Ambitus. Verus ambitus Lydij est species Diapason, constituta harmonicè ex Quinta Fa Fa, et Quarta Vt Fa.

3. Repercussio est Quinta Fa Fa, cui plerunque intermiscetur Re.

4. Duplex constitutio. In Scala dura intra duo Ff ponitur. Et hunc Tonum propriè Mi et non Fa habere in b (ad differentiam vndecimi, qui similiter ad Quartam transpositus inter duo Ff incedit) testatur Martianus Capella dicens, Lydium procedere per paramesen, id est, penè mediam, quae est [sqb] durum: nam b molle dicitur Trite Syneménon.

In Scala molli poni potest intra duo b.bb., incorruptis speciebus Quintae et Quartae.

Hae Octaua Arithmeticè diuidi non possunt in Quartam et quintam: nam infra oritur Tritonus, supra Semidiapente.

Haec constitutio conuenit 14. Tono, qui similiter, propter prohibita interualla, ex numero Tonorum [f.D7r] reijcitur. Reperiuntur tamen eius exempla in Chorali Musica, de quibus in fine libri.

5. Finis in Scala dura est in F, In molli in b.

6. Claues clausularum in Scala dura sunt F, a et c. In molli b d et f.

7. Lydius natura est durus, acutus, vehemens, austerus, minax et querulus, aptus ad complorationes lugubres. Nostra aetate rarissimè à Symphonetis vsurpatur: quia delicatis auribus iucundior videtur Ionica illa mollicies, cum fa in b, quam huius toni minax et querula durities, propter Mi in [sqb]. Conueniunt huic Tono verba austera et simul querula, indignationes, imprecationes, obiurgationes, adhortationes ad pietatem et virtutes et cetera.

[Hofman, Doctrina de tonis, f.D7r,1; text: 8. Tropus. vel potius.] [HOFDOC 11GF]

Intonatio Psalmorum.

Maiorum.

[Hofman, Doctrina de tonis, f.D7r,2; text: Magnificat et cetera.] [HOFDOC 12GF]

[f.D7v] Minorum.

[Hofman, Doctrina de tonis, f.D7v; text: Dixit. et cetera. Locutus sum.] [HOFDOC 12GF]

9. Exempla. Introitus Dominica Septuagesima, Circumdederunt. Introitus Dominica Laetare. et infinita Gradualia et Offertoria, vt vocant, in Papatu. Hic si quis dicat, saepè in his cantibus intermisceri fa in b claue, ideoquè ad [sqb]duralem cantum referri non posse: Huic Respondeo, non ideò septimum Tonum ad primum referendum esse, si aliquando in eo Fa in [sqb] mi canitur et econtrà. Admittit enim eas voces fictas, vt nominant, genus Chromaticum. Respiciat is quoque ad mutationem, quae in claue C facienda, non in voces propinquae naturae, sed eiusdem naturae, Vt et Fa. Nam in E la mi La canendum in praedictis cantionibus. Ideoque propriè Mi erit in [sqb]. et Fa vox ficta dicenda. Et sic Lydius ab Ionico differt Scala, Lydius intra duo Ff incedit in Scala dura. Ionicus intra duo Ff in Scala molli. Eodem modo, vt supra dictum, discernuntur omnes reliqui Toni.

In figurali rara sunt exempla apud nostros Senfelius Psalmum, Deus in adiutorium meum intende, [f.D8r] in hoc Tono articficio sè composuit. Extant aliquot exempla in Euangelijs Hermanni Herpoldi, Vtendal similiter in suis Psalmis poenitentialibus exempla ponit.

DE SEXTO TONO.

1. Nomen. Dicitur Hypolydius, quemadmodum reliqui Plagales, quia sub Lydium descendit.

2. Verus ambitus est Octaua diuisa Arithmeticè ex Quarta Vt Fa, et Quinta Fa Fa.

5. Repercussio est Fa La per Tertiam.

4. Duplex constitutio. 1. In Scala dura intra duo Cc comprehenditur. 2. In molli intra duo Ff.

5. Finis conuenit cum Authenta. In Scala dura desinit in f. In molli in b.

6. Claues clausularum easdem habet cum Authenta, sed, vt Plagales omnes, illam, quam in Quinta supra Authenta habet, hic in Quarta infra sumit.

7. Natura hic Tonus est tristis et querulus. Eius vsus non ineptus esse poterit in precationibus et lamentationibus, quales solent esse in ijs, quibus aliquid incommodi euenit, quod deplorant, cum quadam animi indignatione et fremitu.

[Hofman, Doctrina de tonis, f.D8r] [HOFDOC 12GF]

[f.D8v] Intonatio Psalmorum.

Maiorum.

[Hofman, Doctrina de tonis, f.D8v,1; text: Magnificat. et cetera.] [HOFDOC 12GF]

Minorum.

[Hofman, Doctrina de tonis, f.D8v,2; text: Dixit.] [HOFDOC 12GF]

Intonatio Psalmorum minorum initio conuenit cum primo. Ideoque diligenter cauendum, ne ex vno Tono in alium quis incidat; nam in fine multum discrepant.

In his intonationibus fa quidem in b canitur: sed hic valet regula Musicorum: Cantu supra La ad Secundam tantùm ascendente, fa ibi absque mutatione canendum est.

9. Exempla: Coluit hunc plurimum antiquitas, quod videre licet ex multis Antiphonis, Responsorijs, Introitibus, Completorijs. Quamuis nunc inscitia Cantorum corrumpantur, et in Hypoionicum, b asscripto, transformentur. Verùm haec [f.E1r] inscitia et corruptio non abijciendum, sed potius instaurandum esse innuit. In Figurali rarissima sunt exempla composita à nostris Musicis, vt quibus magis placet mollicies Hypoionici, qui fa in b habet. Orlandus duo exempla posuit in canticis suis Louanij impressis,

Hermannus Herpold in suis Euangelijs aliquot exempla proponit. In poenitentialibus Vtendal exemplum quoque reperies.

DE SEPTIMO TONO.

PRIMO: Nomen. Dicitur Mysolydius seu Mixolydius, à Mysolydis seu Mixolydis populo in Asia, mixto ex Mysis et Lydis, vnde et nomen habent. Alio nomine Mysomacedones et Mysotmolitae dicuntur. Vnde hic Tonus posset dici Mysomacedonicus seu Mysotmoliticus: sed vsus increbuit, vt diceretur Mysolydius seu Mixolydius.

2. Ambitus est Octaua diuisa harmonicè ex Quinta Vt Sol, et Quarta Re Sol.

3. Repercussio est Quinta Vt Sol.

4. Duplex positio. In Scala dura ponitur intra duo Gg. In molli intra duo Cc.

5. Finis in Scala dura est in G. In molli in C.

6. Claues clausularum. Hic quoque Tonus à communi clausularum forma, vt et Plagalis eius, aliquantulum recedit: Nam illam in Tertia supra, [f.E1v] vt duriorem et insuauiorem, reijcit, ac loco eius sumit clausulam in Quarta supra infimam, Vt in Scala dura in C d et f, in molli in C et G.

7. Natura habet harmoniam seueram et austeram: sed non prorsus vt Tertius Tonus. Tertius enim nimis morosus est. Sed Septimus talem austeritatem et morositatem habet, qualem senes, praeceptores, patres et amici simulant studio emendationis.

Congruunt huic Tono verba praestantia et seuera, memorabiles et arduae res gestae, increpationes, adhortationes, et similes materiae.

8. Tropus. Et hic corruptus: Nam quantum ad clauem finalem attinet, magis conuenit peregrino seu nono.

[Hofman, Doctrina de tonis, f.E1v,1] [HOFDOC 13GF]

Sine dubio autem apud primos inuentores ad G vsque progressus est, quo patet ex tropo Introituum.

[Hofman, Doctrina de tonis, f.E1v,2] [HOFDOC 13GF]

Intonatio Psalmorum.

Maiorum.

[f.E2r] [Hofman, Doctrina de tonis, f.E2r,1; text: Magnificat, et cetera.] [HOFDOC 13GF]

Minorum.

[Hofman, Doctrina de tonis, f.E2r,2; text: Dixit, et cetera. Locutus sum.] [HOFDOC 13GF]

Initium in minoribus fere conuenit cum Quinto: nisi quod Quintus duas sillabas ante vltimam eleuet: hic vero tantum vnam.

9. Exempla. In Chorali, Introitus. Puer natus est nobis. Oculi mei. Viri Galilaei. Responsoria: Vbi est Abel. Ductus est Iesus. Es ist das heil vns kommen her. In Figurali. Congratulamini 4. Vocum Iosquini. Deus misereatur nostri. VValtheri. Scio enim quod redemptor. Vbi est Abel. Confundantur superbi. Orlandi.

DE OCTAVO TONO.

PRIMO. Nomen. Dicitur Hypomixolydius, quemadmodum reliqui Plagales.

[f.E2v] 2. Ambitus est Octaua diuisa Arithmetice, ex Quarta Re Sol, et Quinta Vt Sol.

3. Repercussio est Vt Fa cui in Fugis respondet Re Sol.

4. Duplex constitutio. In Scala dura continetur intra duo Dd. In molli intra duo Gg.

Habet hic Tonus communem speciem Octauae cum primo Tono: sed differunt diuersa constitutione. Primus ex ea existit constitutione harmonica. ex Quinta Re La et Quarta Re Sol. Hic verò Arithmetica, ex Quarta Re Sol et Quinta Vt Sol. Quod si hoc in hac specie Octauae concessum est, cur et in reliquis non concederetur? necessariè igitur erunt plures Toni quam octo, cum septem sint species Diapason, et quaelibet sic diuidi possit. Cur autem vsitatè tantùm duodecim recitentur, et duo reijciantur, saepè dictum est.

5. Finis conuenit cum Authenta.

6. Claues clausularum similiter eaedem sunt, quae Authentae, seruata lege Plagalium, vt suprema sit hic infra clauem finalem.

7. Natura hic Tonus est modestus, placabilis et iucundus. Apud Veteres Ecclesiasticos in summo honore et magnis delicijs habitus, propter naturalem iucunditatem, quae paucis nostrae aetatis Musicis nota et perspecta est: Nam rarissima eius exempla ab ijs proferuntur. Asscribuntur ei verba modestiae, laudis, reuerentiae, Epithalamia, Gratiarum actiones, et cetera.

[f.E3r] 8. Tropus.

[Hofman, Doctrina de tonis, f.E3r,1] [HOFDOC 13GF]

Differt à Tertio modo tantùm Tono seu Secunda: Nam notulam quam hic in [sqb] sumit, Tertius in a habet.

Intonatio Psalmorum initiò conuenit cum Secundo. Ideoque cauendum, ne ex alio in alium incidamus: In fine enim multum discrepant.

Maiorum.

[Hofman, Doctrina de tonis, f.E3r,2; text: Magnificat.] [HOFDOC 14GF]

Minorum.

[Hofman, Doctrina de tonis, f.E3r,3; text: Dixit, Locutus sum.] [HOFDOC 14GF]

9. Exempla. In Chorali Responsorium: Verbum caro factum est. Antiphona: Veni Sancte. Hymnus: Veni creator. Gelobet seistu Jesu Christ.

[f.E3v] In Figurali, Benedicta es coelorum regina, Iosquini. Maria Magdalena, Clementis. Benedicam Dominum, Orlandi. Ego sum panis ille vitae, Dresleri. Plura inuenies in Herpoldo et Vtendal.

DE NONO TONO.

PRIMO. Nomen. Nonus Tonus, quem peregrinum vocant, quod eius melodia ad octo Tonos, qui ipsis tantùm cogniti fuerunt, non conueniat, à Veteribus dictus est Aeolius, à gente Graeca Aeolibus, à qua etiam originem ducit Aeolica lingua.

2. Ambitus est Octaua diuisa harmonicè, ex Quinta Re La, et Quarta Mi La.

3. Repercussio est cum Primo Re La.

4. Duplex positio. In Scala dura propriè continetur intra A re et a La Mi Re: sed quia in Figurali cantu, infra Bassus haberi non potest, Tenor incedit intra a paruum et aa geminatum. In Scala molli compraehenditur intra duo Dd, ab A re transpositus ad Quartam.

5. Finem sumit in Scala dura in a, in molli in D.

6. Claues clausularum in Scala dura sunt a, c et e. In molli in D F et a.

7. Natura. Ab Apuleio hic Tonus dicitur simplex: Nam in ima parte, propter speciem Diapente, quam communem habet cum primo Tono, mitis ac mirè suauis, incundus et placabilis est: in supremo [f.E4r] autem loco, propter Quartam Mi La, aliquantò durior et flebilior est. Vsus eius erit in ijs materijs, quae quandam grauitatem et pietatem prae se ferunt. Ideoque Glareanus scribit, hunc inter primos fuisse Tonos in Ecclesiasticis cantionibus, sicuti et primus etiam est ratione specierum Diapason: quia ex prima specie Diapason formatur. Ad hanc etiam pertinet res praeclarè gestae, praestantia dicta et memoratu digna, mirandae liberationes et cetera. Hinc Psalmum, In exitu Israël, antiquitas in hoc Tono cecinit.

8. Tropus.

[Hofman, Doctrina de tonis, f.E4r,1] [HOFDOC 14GF]

Intonatio Psalmorum.

Maiorum.

Initium conuenit cum Primo Tono.

[Hofman, Doctrina de tonis, f.E4r,2; text: Magnificat, et cetera] [HOFDOC 14GF]

[f.E4v] Minorum.

[Hofman, Doctrina de tonis, f.E4v,1; text: Dixit, et cetera, Locutus sum.] [HOFDOC 14GF]

Peculiarem melodiam habet Psalmus, In exitu. in qua vsitatè canunt et Magnificat Germanicum.

[Hofman, Doctrina de tonis, f.E4v,2; text: In exitu. Meine seel.] [HOFDOC 15GF]

9. Exempla. Psalmus In exitu. Meine Seel. et cetera. Ich danck dem Hern, in vsitatis harmonijs. Responsorium, Te sanctum. Hymnus: Vexilla regis prodeunt, et cetera. In Figurali Psalmus: Ich danck dem Herrn. 4. Vocum in vvitebergensibus. Mich wundert sehr/ 134. cantio in Norinbergensibus. In Euangelijs Herpoldi et poenitentialibus Vtendal plura exempla studiosi inuenient.

[f.E5r] DE DECIMO TONO.

PRIMO: Nomen. Dicitur Hypoaeolius: quia Plagalis est AEolij.

2. Ambitus est Octaua diuisa Arithmeticè, ex Quarta Mi La, et Quinta Re La.

Differt à Secundo, cum quo idem reputatus, sicuti Nonus cum Primo in specie Quartae.

3. Repercussio est cum Secundo Tertia Re Fa.

4. Duplex constitutio. In Scala dura continetur intra duo Ee. In molli intra a paruum et aa geminatum.

5. Finis conuenit cum Authenta.

6. Claues clausularum easdem habet, quas Authenta, seruata lege Plagalium. In Scala dura in E, a, c. In molli in a, d, f.

7. Natura tristis, gemebundus, flebilis et placabilis est. Ideoque ipsi conueniunt lamentationes, tristes querelae, Exhortationes ad agendam poenitentiam, petitiones, vt nos Deus ex aerumnis eripiat et similes.

8. Tropus.

[Hofman, Doctrina de tonis, f.E5r] [HOFDOC 15GF]

Qui ineptè quarto Tono à quibusdam asscribitur, cum tamen alias, Antiphonas in a finitas in Scala dura vel ad primum vel secundum referant Tonum.

[f.E5v] Intonatio Psalmorum.

Maiorum.

[Hofman, Doctrina de tonis, f.E5v,1; text: Magnificat, et cetera.] [HOFDOC 15GF]

Minorum.

[Hofman, Doctrina de tonis, f.E5v,2; text: Dixit, Locutus sum.] [HOFDOC 15GF]

9. Exempla. Antiphona Dominica Aduentus, Veni Domine. Responsoria. Emendemus in melius. Si bona suscepimus. Mag ich vngluck nicht widerstan. Allein zu dir Herr Jesu Christ. In Figurali. Psalmus 4. Cum inuocarem. In Tomis Psalmorum. Peccantem me quotidie, Uincentij Ruffi, in Tomis Norinbergensibus. Si bona suscepimus, Eiusdem. Domine Iesu, Clementis 4. Vocum.

DE VNDECIMO TONO.

1. Nomen: Dicitur Ionicus, à Graeca gente Ionibus, à qua et Ionica lingua originem trahit. Apuleius [f.E6r] vocat Asium: quia Ionia regio Asiae praecipua et fertilissima est, caeli bonitate et situs commoditate nulli regioni posthabenda. Martianus Capella Iastium vocat, quia Ionia etiam Ias appellatur, à sinu Iasio, vt Plinius libro 5. capitulo: 29. refert.

2. Ambitus est Octaua diuisa harmonicè ex Quinta Vt Sol, et Quarta Vt Fa.

3. Repercussio. Frequenter salit ex Vt in Sol cum Septimo.

4 Duplex constitutio. In Scala dura ponitur intra duo Cc. In molli intra duo Ff.

Hinc pro Lydio seu Quinto vero est habitus, qui quoque intra duo Ff, sed in Scala dura, comprehenditur. Hic verò in Scala molli, remotus à propria sede ad Quartam supra, à C ad F, in Scalam b mollarem, vt reliqui Toni omnes.

5. Finis. In Scala dura quiescit in C, in molli in F.

6. Claues clausularum. In dura Scala clausulas habet in C, E et G. in molli in F a et c. Sed illam in tertia supra infimam, videlicet in e et a, rarò sumit Authenta, frequentius Plagalis.

7. Natura. Hic Tonus hilaritati, comitati et mitioribus affectibus competit, sedans motus, fouens concordiam, amouens contentiones. Ideoque non sine graui causa delectabilis, modestus, gaudium moestorum, desperantium recreatio, afflictorum solatium, insigniri cepit. A Luciano [glaphuros] id est, iucundus dicitur. Apuleius varium et lasciuum [f.E6v] nominat. Conueniunt huic Tono, verba concordiae, laudis, modestiae, delectationis. Apud veteres Ecclesiasticos in nullo propemodum vsu fuit: at à quadrigentis plus minus annis acceptus ex corrupto Lydio natus, et nunc ferè solus Lydio depulso regnat ac pro Quinto habetur.

8. Tropus.

[Hofman, Doctrina de tonis, f.E6v,1] [HOFDOC 16GF]

Vsitatius autem hodiè in Scala molli ponitur. Differt à Tropo Quinti: quia Quintus Mi in [sqb] sumit. Hic verò Fa.

Intonationes conueniunt cum Quinto, sed cum Fa in b claue.

[Hofman, Doctrina de tonis, f.E6v,2; text: Magnificat, et cetera] [HOFDOC 16GF]

Reliqua vt supra, sed cum Fa in b.

9. Exempla. In Chorali. Benedicamus Summum. Antiphona, Verbum caro factum est. Responsorium Illuminare. In Figurali, Stabat mater, Iosquini. Super ripam Iordanis. Mane nobiscum Domine. Venit vox de coelo, Clementis. Nisi Dominus aedificauerit, Orlandi. et cetera

DE DVODECIMO TONO.

[f.E7r] 1. Nomen. Dicitur Hypoionicus quemadmodum reliqui Plagales.

2. Ambitus est Octaua diuisa Arithmeticè ex Quarta Vt Fa, et Quinta Vt Sol.

3. Repercussio. Repetit frequenter cum Sexto La Fa.

4. Duplex positio. In Scala dura comprehenditur intra duo Gg in molli intra duo Cc differt à Sexto quemadmodum herus suus à Quinto.

5. Finis conuenit cum Authenta.

6. Claues clausularum conueniunt similiter cum Authenta more Plagalium. In Scala dura in G c et e. In molli in C F et a. Que vero in alijs clauibus fiunt, peregrinae sunt, et ex licentia Musicorum vel propter textus rationem vel inscitiam adduntur.

7. Natura tristis est, lachrimosus et humilis. Conueniunt itaque ei querelae, Epitaphia, precationes, lamentationes et similes materiae.

8. Tropus. Conuenit is vnà cum intonationibus cum Sexto, sed cum Fa in b.

[Hofman, Doctrina de tonis, f.E7r] [HOFDOC 16GF]

Reliqua vt supra in Sexto.

9. Exempla. responsoria, Vidi Dominum. Videns Iacob. Antiphona, O admirabile. Nu bitten [f.E7v] wir. Es spricht der vnweisen mundt wol.

In Figurali. In me transierunt Mailart. Concussum est mare, Clementis. Bewar mich Herr. Surrexit pastor bonus, Orlandi. Si tua diuino. Coniugium tibi sit blandum. Si non facio et cetera Dresleri.

Omnium Tonorum exempla habes, 1. in Euangelijs Herpoldi. 2. in poenitentialibus Vtendal. 3. in cantionibus meis 24. Vitembergae impressis, accommodatis ad 12. Tonos, in Scala dura et molli positos. Item in Fugis 24. Gryphiswaldij impressis.

DE DECIMO TERTIO

Tono notho.

1. Nomen. Quia non habet gentem à qua cultus sit, nomen accepit a loco, et dicitur Hyperaeolius, quòd proximè scilicet in secunda supra AEolium sedem habeat.

[Hofman, Doctrina de tonis, f.E7v; text: AEolius. Hyperaeolius.] [HOFDOC 16GF]

1. Ambitus est Octaua diuisa, Harmonicè ex Semidiapente et Tritono, id est, Mi ad Fa per Quintam, et fa ad mi per Quartam, propter quae prohibita interualla ex Tonorum numero cum suo Plagali reijcitur.

3. Repercussionem, quia in vsu non est, nullam habet.

4. Duplex positio. in Scala dura continetur intra duo B[sqb], in molli intra duo Ee.

[f.E8r] 5. Finis in Scala dura est in B, in molli in E.

6. Claues clausularum more Authentarum sunt in Scala dura B, D, et F. in molli E, G b.

7. Natura est tortuosus, austerus, iracundus et horridus. Ideoque verba austera et impetuosa in eo componi possent.

8. Tropum nullum habet.

9. Exempla. Inuitatorium et Venite, quae canuntur in die Natiuitatis in hoc Tono inuenies.

DE DECIMO QVARTO.

Tono.

1. Nomen. Dicitur Hyperphrygius quod proximè supra Phrygium locetur.

[Hofman, Doctrina de tonis, f.E8r; text: Phrygius, Hyperphrygius.] [HOFDOC 16GF]

2. Ambitus est octaua diuisa Arithmeticèe ex Tritono et Semidiapente, propter quae interualla similiter ex numero Tonorum reijcitur, et sic remanent12. Toni.

3. Repercussio nulla.

4. Duplex positio. In Scala dura intra duo Ff. in molli intra duo b, bb, ponitur.

Omnium positionum exempla sumi poterunt ex tabulis supra positis, in quibus Toni inter se conferuntur. Deinde obseruandum, plures esse positiones [f.E8v] Tonorum videlicet in Scalis fictis, sic primus Tonus quinquies poni potest.

[Hofman, Doctrina de tonis, f.E8v; text: 1. 2. 3. 4. 5.] [HOFDOC 16GF]

In his omnibus positionibus manent incorruptae species Quintae Re La et Quartae Re Sol. non sunt igitur vitiosae. Idem et in reliquis tonis fieri poterit. Duae autem positae in singulis Tonis, sunt Regulares et vsitatissimae. Hae in fictis Scalis obseruandae tamen erant Cantori propter Organa, quae in his omnibus primum Tonum habere et dare possunt, vt supra quoque dictum.

5. Finis conuenit cum Authenta.

6. Claues clausularum easdem habet cum Authenta, seruata lege Plagalium.

7. Natura est tristis, querulus et flebilis, sed cum indignatione, truculentia et seueritate. Ideoque tales materiae in hoc componi possent.

8. Tropus nullus.

9. Exempla. Sicut herus reiectus est, ita et seruus contemtus iacet. Inueniuntur tamen quidam eius in Choro cantus, quos citat Glareanus. Vt communio: Tollite Dominica 18. item Offertorium (vt vocant) die Mercurij ante laetare. Domine fac mecum misericordiam.

FINIS.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2020
Creative Commons Attribution License