Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[2] De musica figurata liber posterior

Martino Cromero Authore.

Quae superiori libro diximus, non solum illa quidem ad planam musicam spectant, verum etiam ad figuratam, haec enim illius adminiculis, seu tibicinibus, sustentatur. Quare cantum figuratum modulaturo, in recenti memoria habenda sunt, quae diximus, omnis. Praeterea autem et alia consideranda, nempe figurae valoreque notarum et pausarum. Huc adde gradus, puncta, tactus et proportiones, quibus figurata musica constat. De his ergo iam suo ordine instituatur oratio.

De figuris notarum: Capitulum I.

Notarum quibus in cantu figurato utuntur species octo sunt.

[MXv,MXvsc,MXvcssn] Maxima tetragona est figura, latior quam longior, caudam dextra parte sursum deorsumve protentam habens, nonnumquam et sine caude.

[Lv,Lvcsdx] Longa quadrata est simili cauda insignita.

[Bv] Brevis est quadrata sine cauda.

[CCMP/TT3:2,1] [KRODEM 01GF] Semibrevis obesa seu orbicularis.

[CCMP/TT3:2,2] [KRODEM 01GF] Minima est si semibrevi caudam addas.

[CCMP/TT3:2,3] [KRODEM 01GF] Semiminima erit minimae medium spatium si tinxeris, vel si ei uncum dextra parte adieceris.

[SM,Mv2vxdx] Fusa erit si semiminimae uncum appendas.

[M2vxdx,Mv2vxrt] Semifusa fusae praeterea addito unco, aut minimae caudae ernario numero dextra parte implexo constituitur.

De connexionibus notarum: Capitulum II.

Connectuntur interdum duae atque etiam plures notae inter se. Suntque triplices connexiones, scilicet, quadratae, obliquae et mixtae. Connectuntur autem solum maxima, longa, brevis et semibrevis. Sed maximae et longae nihil neque adiicit, neque adimit connexio. Reliquas vero duas auget interdum, interdum minuit. Quod quomodo fiat paucis demonstrabimus.

De quadratis.

[Lig5vadaa,Lig3vaacdsna,Lig3vdd,Lig4vdad] Si quadratae sine caudis connectantur, breves sunt, exceptis prima et ultima. Si haec praecedenti notae, illi succedens inferne adiungatur, tum enim eae longae sunt.

[Lig3vcdsndd,Lig4vcdsndaa] Quod si prima in hac connexione sinistra parte pendulam caudam habeat, brevis erit.

[Lig4vcssnada,Lig3vcssndd] Sin erectam seu sursum vergant, se deorsum, primae duae semibreves sunt, reliquae vero breves, ultima tamen longa est si dependeat.

De obliquis.

[Lig2vod,Lig4vodaod,Lig2voa] Obliquae si sine caudis connectantur, prima longa est, reliquae breves.

[Lig4vcdsnodaod,Lig2vcdsnoa] Si caudam pendulam a sinistra parte habeant, sive ascendant, sive descendant, breves sunt.

[Lig4vcssnodaod,Lig4vcssnoaod] Sin prominulam, semibreves sunt.

De mixtis.

[Lig3vaod,Lig4vaaod] Miscentur nonnumquam obliquae cum quadratis, ubi vel praecedunt quadratae, et obliquae sequuntur, vel hae praeeunt, illis subsequentibus. Si ergo obliquae quadratis cauda carentibus annectantur, si superne omnes breves erunt.

[6] Si vero inferne, prima longa, reliquae vero breves erunt.

Quod si caudam habeant, siquidem pendulam breves erunt omnes.

Sin sursum prominulam caudam habeant, sive superne, sive inferne adhaereant, duae primae semibreves, reliquae breves censentur.

Si vero quadratae obliquis subiungantur, vim suam retinent utraeque, praeter ultimam quae longa est, si dependeat.

Exemplum

[CCMP/TT3:6; text: Suprema.] [KRODEM 02GF]

[8] [CCMP/TT3:8; text: Media. Grauis.] [KRODEM 02GF]

[10] De pausis: Capitulum III.

Pausarum species septem sunt.

[MXP] Modalis, quae per tria spacia pertinens, tres breves notae valet. Et solum in perfectis modis usurpatur.

[2LP] Longa, quae duo occupans spacia, totidem brevium vim habet.

[12] [BP] Brevis, quae per unum spacium pertinens, brevi notae potestate respondet.

[SP] Semibrevis, quae ex linea ad medium spacii dependens, cognomini notae potestate par est.

[MP] Suspirium est quod a linea ad medium spacii ascendens, minimae notae rationem habet.

[SMP] Semisuspirium est uncus proni ligonis instar, semiminimam valens.

[FP] Fusa erit, si alterum addas uncum, respondebitque cognomini notae.

[CCMP/TT3:12] [KRODEM 01GF] Est praeterea quam generalem vocant per omnia pertinens spacia, sed nullum certum valorem habet. Solet autem ante finalem notam situari.

De gradibus: Capitulum IIII.

Gradus musices tres numerantur, modus, tempus et prolatio.

Est autem modus duplex, maior, qui longarum ad maximas habitudinem demonstrat, et minor, qui brevium ad longas. Sunt autem duplices gradus omnes, perfecti et imperfecti. Perfectum autem vocant musici quicquid ternario numero absolvitur.

[Lv,Lv,Lv,MXv] Maior igitur perfectus modus est, ubi maxima tribus longis absolvitur. [O3] Eius signum est orbis ternario numero ad dextram adhaerente, cantui praepositus. Aut maxima in curriculo modulationis tincta, alioqui autem imperfectus est.

[Bv,Bv,Bv,Lv] Minor perfectus, quando longa tres breves complectitur. [O2] Eum repraesentat orbis binario numbero adiuncto cantui praefixus, aut modalis pausa in medio cantu, aut longa colorata. Imperfectus, si [14] nihil horum inveniatur.

[Sv,Sv,Sv,Bv] Tempus est quod brevium ad semibreves rationem continet. Perfectum quidem est, cum brevis tres semibreves in se continet. [O,C3] Signatur solo orbe, vel semiorbi ternario numero ad dexteram accedente, aut cum in cantus ambitu tres breves tinguntur, aut brevi pausae subiunctis duabus semibrevibus.

[Sv,Sv,Bv,C,C2] Imperfecti vero signum est semiorbis, vel solus vel adhaerente binario numero.

[Mv,Mv,Mv,Bv] Prolatio est quae semibreves minimis metitur. Perfecta quidem est ubi breves tres minimas in se habet.

[CLd,Od] Eius signum est punctum in orbis seu semiorbis medio constitutum, vel duo suspiria coniuncta in cantu semibrevem pausam, vel notam, aut suspirium sequentia, vel tres semibreves coloratae. Imperfecta vero est, ubi punctum abest.

Exemplum.

[CCMP/TT3:14; text: Acuta.] [KRODEM 03GF]

[16] [CCMP/TT3:16; text: Media. Grauis.] [KRODEM 03GF]

[18] [CCMP/TT3:18] [KRODEM 01GF] [Od3] Est ubi omnes gradus perfecti coniuncti inveniuntur, id quod denotat orbis alter alteri, atque utrique punctum inclusum, vel ternarius numerus orbi puncto insignito adiectus.

Illud non praetereundum hic est, in gradibus perfectis notis iis, quae ternionem in se continere solent, interdum tertiam auferri partem, videlicet, si inferior nota aut pausa (nisi duae coniunctae fuerint) eis successerit, aut si tinctae fuerint. Atque tum imperfectae dicuntur. Est ubi et praecedens inferior nota sequentem imperfectam reddit; cuius rei indicium solet esse divisum punctum.

Notatu dignum est et illud geminari interdum valorem notae eius, quam ter alia complectitur superiore nota, vel pausa vel duabus paribus pausis simul succedentibus, idque ut ternionem expleat.

[20] Exemplum utriusque.

[CCMP/TT3:20; text: Suprema. Media. Grauis.] [KRODEM 04GF]

De punctis: Capitulum V.

Punctum triplex musici admisere. Adiectivum, quod dimidium eius notae cui adhaeret adiicit. Perfectivum, quod notae perfectionem accipienti tertiam partem addit qua perficiatur. Disiunctivum, quod disiungit gradus.

[22] Duo ista posteriora solum ternionem in se complectentibus notis in gradibus perfectis adhaerescunt. Divisivum tamen et minimis adiungitur in prolatione perfecta. Adiectivum vero omnibus ubique, praeterquam ubi illa locum habent. Et divisivum quidem paulo sursum deorsumve notarum situm excedit. Reliqua vero duo notis adhaerent. Tum illud fere pari vel superiore, haec vero solum inferiore nota vel pausa succedente.

Adiectivum: [MXv,pt,Lv,pt,Bv,pt,Sv,pt,Mv,pt,M,pt,SM,pt,M2vxdx,pt]

Perfectivum: [MXv,pt,Lv,pt,Bv,pt,Sv,pt,Mv]

Divisum: [MXv,pt,Lv,pt,Bv,pt,Sv,pt,Mv]

De praescripto: Capitulum VI.

Quom pauci sint adeo absoluti musici, ut non unquam inter canendum exorbitent, atque alius quidem concitatius, alius vero lentius canat, solet praescriptum, quem tactum vocant, manu dari. Sed non semper eaedam notae ad praescriptum canuntur.

[O2] In gradibus quidem perfectis plaerumque semper semibrevis ad praescriptum canitur, praeterquam in minor modo quid singulas breves tactu compraehendi iubet. [Odim2,Odim] Quod si per signum aliquod linea pertineat, nihil aliud quam celerius esse modulandum designat.

[Cdim] In imperfectis similiter praescriptum semibrevem deposcit, nisi si aut linea per signum pertineat, aut binarius numerus adhaereat. [C2] Tum enim praescriptum brevis absolvit.

[Cdim2] Quod si utrumque adsit, nempe et linea et binarius numerus, duae breves ad praescriptum canentur.

[O/3] Illud nequaquam praetereundum, hic est si signo gradus numerus subiiciatur, quotus is fuerit, tot notas quae alioqui singulae singulis praescriptis continebantur, ad unum praescriptum cani praecipit.

[24] De proportionibus: Capitulum VII.

Proportio est cum diversis numeris eiusdem speciei notae sibi mutuo respondent. Signatur numeris, minore maiori subiecto.

2/1 Dupla, quidem est cum duae notae uni respondent.

3/1 Tripla, cum tres uni.

4/1 Quadrupla, cum quatuor uni.

3/2 Hemiola est quando sesquialtera unius respectu canitur. Quod fit ubi sunt notae vel hoc signum adest.

4/3 Sesquitertia cum minorem numerum maior semel cum tertia parte continet, ut cum tribus notis quatuor respondent.

5/4 Sesquiquarta, cum maior minorem semel cum quarta parte recipit, velut ubi quinque notae respectu quatuor canuntur.

9/8 Est et sesquioctava, ubi maior minorem semel et octavam eius partem complectitur, velut ubi octo notis novem respondent.

8/3 Est praeterea dupla superbipartiens, cum maior minorem bis cum duabus tertiis partibus continet, ut cum octo notae respectu trium canuntur. Verum hae duae postremae vox unquam reperiuntur in cantu.

[26] Exempla.

[CCMP/TT3:26; text: Hemiola. Suprema. Dupla. Media. Sesquiquarta. Grauis.] [KRODEM 04GF]

[28] [CCMP/TT3:28; Quadrupla. Suprema. Tripla. Media. Sesquitertia. Grauis.] [KRODEM 05GF]

[30] [CCMP/TT3:30; text: Suprema. Media, Sesquioctaua. Suprema. Media. Dupla superbipartiens.] [KRODEM 05GF]

De characteribus: Capitulum VIII.

Solent musici quaedam arti suae propria characteribus quibusdam, brevitatis studio, significare. Ea nos hic, ne quenquam huius artis studiosum latere possint, adiicere placuit.

[32] [CCMP/TT3:32,1] [KRODEM 01GF] Duae lineae rectae superne deorsum binis punctis utriusque clausae, interdum autem et una, nonnumquam duae distortae, vel cum singulis punctis, vel sine punctis, iterandum esse modulationem significat.

[CCMP/TT3:32,2] [KRODEM 01GF] Duo puncta cum cauda supra vel infra notas conventionem vocum indicant.

[CCMP/TT3:32,3] [KRODEM 01GF] Punctum insertum semicirculo moram in ea nota fieri iubet, quam complectitur.

[CCMP/TT3:32,4] [KRODEM 01GF] B senarii numeri instar fa, quadratum vero vel cancelli implexi mi canendum esse ostendunt. Ac si quidem initio clavi signatae adiungantur, per totam modulationem id fieri oportet. Sin minus, in proxima, aut certe una atque altera nota id observandum erit.

[CCMP/TT3:32,5] [KRODEM 01GF] Sub qua nota signum est, ni graecae literae simile, eam non tinctam esse oportere innuit.

[CCMP/TT3:32,6] [KRODEM 01GF] Per caudam notae alicuius linea vertransiens, sine cauda eam esse debere demonstrat. Idem est si utrinque caudam habeat nota aliqua. Id quod fieri solet si per imprudentiam scriptoris peccatum fuerit.

Exhortatio.

Illud admonitos velim huius artis studiosos, ut non contenti legisse audivisseve praecepta, sedulam adhibeant exercitationem, propterea quod ut nullam [orig: nullum] artem literis sine interpraete, et sine aliqua exercitatione percipi posse, testis est M. Tullius. Ita hos in hac maxime arte usu venit, in qua exercitatio sine praeceptis magis confert, quam praecepta sine exercitatione. Hinc est quod saepenumero melius et absolutius canunt, qui qua[n]tulacumque huius artis cognitionem sola exercitatione [34] sibi peperunt, quam absoluti musici solis praeceptis, non etiam exercitatione adhibita. Usus enim artium magister est. Finis.

Impressum Cracoviae per Hieronymum Vietorem Anno domini M.D.XXXIIII.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License