Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[f.Air] De accentuum ecclesiasticorum exquisita ratione, scilicet Lectionali, Epistolari, et Euangelico, Libellus omnibus sacris iniciatis, Vicarijs et Ecclesiae Ministris, non minus Vtilis quam necessarius.

Tu quicunque cupis Missam celebrare canendo,

Et nostro laudes rite sonare Deo,

Est operae pretium discas (mihi crede) sacerdos,

Quem sibi sacra sonum lectio quaeque petat.

Nam te non, auro et gemmis quum caetera fulgent,

Barbarus accentus, barbara uoxque decet.

Consona ni fuerit uox, si uel Stentora uincas,

Fit minor offitio gratia, cuique sua.

Quare age ut hunc facilem paruo emas aere libellum,

Qui dat quem teneat dictio quaeque sonum.

[[Hebrew] 'zmrh l'lhy b'wdy]

[phalo to theo heos uparcho.]

Psallam deo meo quam diu sum.

[f.Aiv] Reuerendissimo in christo patri, Domino. Domino Petro Gamrato Dei gratia Episcopo Craccoui. ac eiusdem academiae Cancellario Meritissimo, Domino suo Gratiosissimo, Magister Georgius Liban presbyter, sese unice commendat.

Saepe mecum constitui Reuerende Domine congratulandi gratia, et cui ut bene praecarer, accedere Amplitudinem tuam, et coram profiteri, etiam in eorum me esse numero, qui paternitati tuae toto pectore sunt addicti. Sed uenit in mentem scripturae locus, scilicet non apparebis in conspectu meo uacuus. Id quod mumusculo aliquo, saltem cartaceo, a professione mea non alieno, efficere parabam, conciliandae mihi Reuerendissimae Paternitati tuae gratia. Cum quod principibus placuisse uiris, non ultima laus est, Tum quod omnium, nihil nobis minus molestum est, et contendimus ardentius, etiam senes, quam cuius inseuit nobis amorem natura. Nam senectus Autore Cicerone non modo languida atque iners non est. uerumetiam operosa, et semper aliquid agens et moliens, tale scilicet, quale cuiusque studium in superiore uita fuit. Quare hunc de ratione accentus ecclesiastici libellum. Paternitati Tuae dicare decreui, Tametsi Amplitudini tuae, nihil satis dignum, etiam quicquid potest mea tenuitas, neque ob id metus est, ne munusculum hoc nostrum qualecunque sis aspernaturus, Quandoquidem in Regijs et Principum aulis, et qui uerrunt, et qui coquunt et infima misteria peragunt, habentur honesti. Caeterum in domo dei, quae functio [f.Aijr] fastidienda uideri potest. Nos rudera comportamus sed ad structuram templi dei, alij locupletiores, iuxta dictum Horatij, adferent.

Gemmas marmor ebur, tyrrhena signa tabellas.

Argentum uestes. getulo murice tinctas.

Nos tenues homunculi, qualescunque materias, ne nihil conferremus mittere studemus, Vile quidem munusculum, sed unde. (nisi me fallat animus) Christi templo, cuius Antistitem agis nonnihil splendoris et utilitatis sit accessurum, Quod si summus ille Sacerdos et Pontifex Christus, duobus illis uiduae minutulis aequauerit. Nil

Diuitiae possunt Regales addere maius

Eodem poeta teste, Admitte igitur Reuerende Domine haec sacrarum litterarum fragmenta, sed talia, sine quorum noticia, haudquaquam, ad proprium et natiuum accentum, redigi possunt Epistolae et Euangelia, Porro, certissimam in spem uocor, ut Reuerendissimae Paternitatis Tuae Egregia uirtutis exempla, que partim in hoc libello canuntur, etiam posteritati consecrentur. Quotquot enim deo propitio, ad meliorem frugem, huius lectione peruenerint. Reuerendissimae Paternitati tuae. totum acceptum referent, et te uirum omnium litterarum peritia clarum, in rebus agendis diu uersatum Regiae aulae precipuum ornamentum. et Ecclesiastice dignitatis unicum fastigium, summis laudibus uehent et extollent, non quod Reuerendissima Paternitas Tua, quicquam huius rei, uel postulet, uel expectet, Egregia nanque uirtus, abunde seipsa contenta est, non refert illius cui debetur, at nostra refert ne parum memores, parumque grati uideamur In primis Deo Optimo Maximo. qui te elegit, et Ecclesie suae speculatorem, ac uigilem gragis sui pastorem constituit, [f.Aijv] qui solus operatur omnia in omnibus, Christus Dominus. qui et in te coepit opus bonum, ille seruet et augeat Amplitudinem tuam, in hac uita et in futura, ad suam gloriam, animae tuae salutem et totius cleri et populi tibi subiecti consolationem et singulare gaudium, ut cum uenerit, immarcessibilem accipias Coronam.

[f.Aiijr] Encomium Accentus.

Quantam vtilitatem, Ecclesiae ministris noticia accentuum conferat. non est dictu facile. per quos, nedum omnis lectio literaria regulatur, verumetiam omnis sermo noster, audientium auribus, gratior acceptiorque redditur. Quid enim prodest grammatico praecor, omnes dictiones, per suas orationis partes posse inflectere? quid illas in arctissimum regimen. et structuram congruam iuuat intorquere? nisi easdem legittimus accentus artificiosaque pronunctiatio, distinguat et moderetur, aut gratior omnibus, intelligibiliorque sua fiat oratio. Quo fit (quod aliorum pace dixerim) vt legitimum accentum, debitamque pronunctiacionem, finem esse grammaticalis artis, ausim dicere.

[Acutus, Moderatus, grauis. Coma. Colon. Periodus in marg.] Quare exercenda erit vox et pronuctiatio a pueritia, debitisque ac castigatis rationibus informanda, quando vel attolli, vel moderari, vel deprimi debeat, vbi suspendendus sit spiritus, vbi claudendus sensus, vnde incipiendum vt distincta sit, vt sonora, vt robusta, vt pura, vt aperta, vt cum suauitate admixtam grauitatem quandam habeat. vnde, cum huius artis noticia, sit adeo, necessaria et vtilis, compendiosum hunc libellum, in primis, ad dei. Optimi Maximi laudem, et Ecclesiae ministrorum vtilitatem aedere decreuimus, quem si accurate diligenterque perlegerint, vsui et exercitationi mandauerint, abusus multos relinquent, [-f.Aiijv] natiuos et veros accentus, quarumlibet dictionum addiscent, et prope diem, regulatissi omnium vocum et vocabulorum pronunctiatores et imperitorum censores euadent, faxit deus.

Definitio accentus.

Accentus, vt Tortellio placet Est lex siue regula, ad eleuandam deprimendam ve syllabam, vniuscuiusque particulae orationis accommodata, et alio nomine apud grecos [tonos]: dicitur. Omissis definitionibus Prisciani et Isidori. Accentum nonnulli sic definiunt. Accentus est regularis modulatio vocis, in dictione significatiua, adiacens vni syllabae, secundum eius [arsin kai thesin]. id est eleuationem et depressionem. Sed quia hae definitiones non omnia continent, ad accentum ecclesiasticum requisita. Ideo haec conuenientior datur definitio

Accentus est grammaticalis sermonis secundum distinctionem et pausam, per vocem plenam debita pronunctiatio. In qua definitione tria tanguntur. Primum plena distinctio sermonis, vt scilicet pronunctians, distinguat orationem ab oratione, sententiam a sententia, et clausulam a clausula, alias eius sermo non esset intelligibilis, sed penitus confusus et insipidus, ad quam rem opus est scire, puncta clausulis appropriata singulis, de quibus infra dicemus.

Alterum quod accentus requirit, est debita et artificiosa pausatio, opere enim precium est in accentu [f.Aiiijr] ecclesiastico seruare ligittimam pausam, vt scilicet suspendamus spiritum, vbi est suspendendus et continuemus vbi est continuandus. Alias nescio quid praeter garritum effundimus et inutilem sermonem dispargimus, et haec quoque conditio punctorum requirit noticiam.

Tertium est vocis nostre condecens eleuatio, et depressio. Nam qui semper vno duntaxat sono verba sua pronunctiat, pertesos et oscitantes auditores facit. (iuxta illud Horatij aut dormittabo aut ridebo) quos in primis, varietas capit et delectat, Authore Plutarcho, qui inquit Amaena vsquequaque varietas. Vnde dum necesse fuerit, commutationes vocis faciamus. Nam alia debet esse vox sermonis interrogatiui, alia responsiui, alia exclamantis, et caetera. Ne veluti boues eodem mugitu, sic nos semper eodem sono, ne dicam murmure vtamur.

Dictum est in definitione accentus. accentus est debita pronunctiatio vniuscuiusque syllabae. Quare sciendum quod in arte triplex reperitur pronunctiatio scilicet, Mellea, Metrica, et Prosaica Mellea) nam dicimus Mellea vox, Melleus puer) Mellea (inquam) est illa, que attenditur in proportione cantus, trium, quatuor, aut plurium vocum, sic dicta, Nam sicut mel, dulce est in sapore naturali, sic melodia dulci, singulari laeticia excitamur, et quandam suauitatem animi concipimus. [f.Aiiijv] Constat enim vita hominis in aequatissima proportione, Quare in omnibus proportionibus, suscipit animi quandam delectationem, et haec pronunctiatio spectat ad musicos. Metrica pronunctiatio, Est ea, quae in scansione metrorum attenditur, cui accidit numerus syllabarum: tempus [arsis kai thesis] eleuatio et deposicio. Resolutio: cum duas breues in unam longam resoluimus et econuerso, et alia plura, et de his duabus pronunciacionibus nihil ad propositum.

Tertia dicitur prosaica, que attenditur in communi sermone, et illi adiacet accentus. Non tamen hoc negarim, quod accentus prosaicus et metricus, habent fieri circa idem, scilicet quantitatem, nam ubicunque est quantitas, ibi et accentus reperitur, quamuis non econuerso, multe enim sunt dictiones, quae eleuantur per accentum, que rursus deprimunrur per quantitatem. Proinde erraueris, si idem dixeris longum et accutum, graue et breue, aut si quid aliud est huiusmodi longius haec oportet agamus, quod vulgus grammaticorum, inepte in hac re versetur. Non omnes acute longe sunt. Virgilius, Virg. longa est, non acuta, nec omnes acute longe sunt, Virgilius, gi acuitur, etiam si breuis syllaba. Plerumque latini homines, philosophia, i acuta dicimus, ita theologia, prosodia, non quod, censeamus i longum esse, sed quod acuatur, atque id solum isto pronunctiatur modo, non latino [f.Avr] sed graeco, porro, graece sunt dictiones: nec adeo romanis attritae linguis, vt exuerint genuinum tonum. Proinde, si accentum in penultimam retraxeris, latine pronunctiabis.

Dicitur autem accentus, quasi ad cantus, hoc est iuxta cantum (sicut aduerbium iuxta verbum) quia ad cantilenam vocis, facit nos cognoscere syllabas. Hunc Graeci [prosodian] vocant, fit autem prosodia, [a pros] greca praepositione, que significat ad: et [ode] cantus, vnde accentus, a latinis etiam tonos et tenor dicitur, quia ibi sonus incipit et definit. Definitur a quibusdam, quod sit anima verborum, ab alijs quod sit vox syllabe. Hos veteres, nunc moderamenta, nunc accenciunculas nunc voculationes appellabant.

Id quoque notandum, quod nulla, nec latinis, nec graecis dictio, duobus principalibus est insignita tonis e sua natura, Sed encleticae (id est inclinatiue (particulae tonus, in finem superioris vocis reflectitur, sed non est genuinus, sed asciticius, siue accessorius syllabae, id quod citra vocis eius naturam sit, vt est

[Liban, De accentuum, f.Avr; text: Dominus Dominusque, Octauianus Octauianusque.] [LIBDEA 01GF]

Accentus diuisio.

Est autem triplex accentus, Prisciano et Isidoro testibus, Acutus, Grauis, et Circumflexus. Acutus est, dictus quod acuat syllabam et erigat, hic vltimam penultimam et antepenultimam [f.Avv] syllabam possidet.

Grauis, ac ideo sic dictus, quod deprimit aut deponit syllabam, acuto contrarius. Hic omnibus syllabis est, quae nullo alio tono, acuto aut circumflexo insigniuntur, nec scribitur vnquam sua vice. Dominus, minus graues sunt, nullis insignitae tonis.

Circumflexus autem dicitur, qui ex graui et acuto constat Incipiens enim ab acuto, in grauem desinit, et ita, cum deprimit et acuit, syllabam circumflexus efficitur. Discant ergo quorum interest, quatenus fieri potest, aliquod pronunctiando discrimen. Quamuis enim circumflexus syllabam eleuare dicitur, tamen proprie non eleuat, sed tardat. Ideoque arcu, quasi mollioris pronunctiationis notula scribitur sic [signum] vel sic [signum].

Hic ab ecclesiasticis, cantum Gregorianum tenentibus, nescio quo iam pridem patrato scelere, reiectus a coenobitis quibusdam, praesertim Cisterciensibus, susceptus, quorum adhuc in ecclesys, celebris existit, Nam vt primo Tristium dixit Ouidius, Saepe premente deo, fert deus alter opem. At nollem anxius esse de circumflexo, et eius exilio, si non hoc et mehercle minus digne accidisset accentui medio, Qui hactenus in Polonia a paucis receptus, apud Germanos suos, semper suo fungitur honore, propterea quod graui multum familiaris, nempe cuius anteambulonem [f.Avir] agit, cum illum fere semper non sine decore praecedit, vt sequens ostendit paradigma

[Liban, De accentuum, f.Avir; text: Ecclesiasticus, Regnum agente ingentem transfertur propter intusticias, et iniurias, et contumelias et dolos. Psalmus XIX, Rex qui iudicat in veritate pauperes thronus eius in aeternum firmabitur] [LIBDEA 01GF]

In his duobus exemplis, omnes notae eodem sono (ne dicam eodem mugitu) continuarentur, nisi interueniret comma accentus medius, qui amaenam reddit lectionis varietatem.

Neque hoc sine consideratione transeundum, in diuersis Ecclesijs, et maxime Cathedralibus, varios esse accentus Habet enim vnumquodque templum: suas consuetudines, suos etiam accentus quos seruare, non est reprehensibile, dummodo debita quantitate metiantur, et a regulis dictis, et infra dicendis non discordant, proinde non mirum, [f.Aviv] si predictis tribus accentibus, moderatum et medium adiungimus, non enim grammaticum hoc loco sed ecclesiasticum tractamus accentum, propter decorem in laude dei seruandum. [Ecclesiasticus accentus. in marg.] Est autem ecclesiasticus, Melodia quarumlibet dictionum syllabas iuxta accentus sui naturalis exigentiam, regulate pronunctians.

Accentus grauis due sunt speties. Prima, quando fit depositio, siue depressio syllabae. ab accentu praedominante in tertiam, et hic accentus a musicis vocatur medius, et habet fieri cum alias. tum maxime ante grauem, et periodum, in disyllabis et polisyllabis. tamen, nunquam in monosyllabis.

Secundo fit grauis accentus, quando a syllaba in accentu predominante, fit casus ad quintam, et hic accentus vere grauis dicitur. Syllaba vero aut accentus praedominans: dicitur ille, super quam vox magis extenditur aut eleuatur, vt est penultima aut antepenultima syllabam, verbi gratia.

[Liban, De accentuum, f.Aviv; text: I Regum 18, Acceperunt munera et peruerterunt iudicium.] [LIBDEA 01GF]

In hoc exemplo, syllaba mu, in dictione munera, [f.Avijr] est praedominans. in secunda clausula, syllaba di: in dictione iudicium, est praedominans. Sic de alijs dicendum est.

Accuti similiter duae sunt speties. Prima cum syllaba dictionis vltima, ad proximam leuatur notam, scilicet de re ad mi, et est moderatus, vel ad tertiam, de re ad fa. et dicitur acutus, exempli gratia.

[Liban, De accentuum, f.Avijr,1; text: Iob X. Zacharias 9, Manus tuae domine fecerunt me. Dicite filiae Syon.] [LIBDEA 01GF]

Nota quod quatuor accentus memorati, in omnibus lectionibus et prophetijs locum habent. Grauis tamen, in Epistolis et Euangelys, proprie loquendo nunquam. Medius vbi consuetum est. Acutus autem Moderatus et interrogatiuus frequenter. Lectionalis accentus quinque notas tenet, quia de sol ad vt descendit, et hoc apud eos, qui virgulam eleuant hoc modo.

[Liban, De accentuum, f.Avijr,2; text: Genesis I, Vidit deus cuncta que fecerant, et erant] [LIBDEA 01GF]

[f.Avijv] [Liban, De accentuum, f.Avijv,1; text: erant valde bona.] [LIBDEA 01GF]

vel de fa ad fa, apud eos scilicet, qui virgulam equaliter tenent, sic scilicet.

[Liban, De accentuum, f.Avijv,2; text: Vidit deus cuncta que fecerat, et erant valde bona] [LIBDEA 01GF]

Epistolaris autem accentus, quatuor notis perficitur, scilicet sol fa mi re, vt infra patebit. Euangelicus vero accentus, tres tantum notas requirit scilicit fa mi re. Hunc ambitum quasi prescriptum seruant perpetuo, et eum nunquam egrediuntur, sicut exemplis demonstrabimus.

De pausis siue distinctionibus quas sub nomine positurae prisci notificauerunt

Nunc quibus in locis distinctiones sunt ponendae dicendum, non (vt plerique putant) ad placitum, sed rationibus firmissimis collocandae.

Positura secundum Isidorum. Est quedam figura, ad distinguendos sensus, per commata cola et periodos, quae dum ordine suo apponuntur, lectionis [f.Aviijr] siue sententiae sensum nobis ostendit.

Dicitur autem positura, quia punctis positis, ipsa vox pro diuisionis interuallo deponitur, haec a graecis [thesis] id est positio dicitur.

Est autem triplex positura, prima est ipsum [komma], id est subdistinctio, quod particula membri, siue articulus, aut paruum membrum sententiae dicitur, Comma enim in oratione tunc fit, cum nec perfecta est constructio, nec perfecta sententia. Vbi enim in pronunctiationis initio, pars sensus, nondum plena est. et tamen respirare oportet, fit comma, id est incisio, vel particula sensus, [apo ton kopto] id est incido.

Secunda positura, vel media distinctio, est [kolon], quod latine membrum dicitur. Colon enim ex vno, pluribusue commatibus constituitur. Vbi enim sententia sensum praestat, sed de sententiae plenitudine aliquid deficit, colon dicitur

Tertia distinctio et vltima est, [periodos] (aut si mauis perihodus) latine clausula: ambitus comprehensio, circumscriptio vel continuatio, nonnunquam amfractus et terminus. Est enim vbi plena sententia est. Et oritur periodus ex pluribus membris, cuius partes sunt, commata et cola, quorum diuersitas punctis suo loco positis demonstratur hoc exemplo.

[f.Aviijv] [Liban, De accentuum, f.Aviijv; text: Esaie. I, Quomodo facta est meretrix ciuitas fidelis plena iudicij? iustitia habitauit in ea nunc autem homicidae. argentum eorum versum est in scoriam vinum tuum mixtum est aqua, Principes tui sotij furum omnes diligunt munera sequuntur retributiones pupillo non iudicant et causa vidue non ingreditur ad illos propter hoc dicit] [LIBDEA 02GF]

[f.Bir] [Liban, De accentuum, f.Bir; text: dominus exercituum fortis Israhel heu ego consolabor super hostibus meis vindicabor de inimicis meis et conuertam manum meam ad te, et excoquam ad purum scoriam tuam et auferam a te omne stannum tuum et restituam iudices tuos vt fuerunt prius et consiliarios tuos sicut antiquitus. Ait dominus omnipotens.] [LIBDEA 02GF]

[f.Biv] Sic dilexisti iustitiam? sic odisti iniquitatem? [psalmus 44 in marg.] propterea vnxit te deus deus tuus oleo laeticiae prae consortibus tuis, vt munera super innocentes acciperes? [psalmus 14 in marg.] Ascensor montis dominici, dicit spiritus sanctus debet esse innocens manibus, [psalmus 25 in marg.] et dextera tua repleta est muneribus. [Esaiae 5 in marg.] Ve (inquit prophaeta) qui iustificatis impium pro muneribus, et iustitiam iusti aufertis ab eo. [psalmus 4 in marg.] Nonne deus requiret ista. [Romanos I in marg.] Reuelabitur enim (inquit apostolus) ira dei de coelo super omnem impietatem et iniustitiam hominum eorum, qui veritatem dei in iniustitia detinent, Deus misereatur nostri.

Sed vt redeamus vnde digressi sumus, per commata et cola haec lectio (vt vides) suo loco posita distinguitur, in qua duo vel tria commata i particulae sensus, colon id est membrum absoluunt. Hoc idem fit in orationibus, siue collectis (vt vocant) vt paulo post ostendemus

Per commata etiam intellige minores decisiones vt hic, [Esaie. 9 in marg.] et vocabitur nomine eius admirabilis, Consiliarius. Deus fortis, Pater futuri seculi, Princeps pacis. Per cola vero maiores decisiones et clausulas quasdam, ex duabus, pluribusue dictionibus constantes. [Esaiae. I in marg.] Vt hic, ve genti peccatrici, populo graui iniquitate, semini nequam, filijs sceleratis, derelinquerunt dominum, blasphemauerunt sanctum Israel, abalienati sunt retrorsum.

Huiusmodi commata, siue particulas, multas legimus [f.Bijr] de Christi genealogia, Qui fuit Heli. [Luce. III in marg.] Qui fuit Mathat. Qui fuit Leui. et caetera. Vbi haec clausula, plus quam septuagies repetita legitur, Potest lector, si vsu venerit, vt in templo legantur semper duas vel tres clausulas, iuxta capacitatem spiritus simul legere, distincte tamen et articulate. His exemplis, ne plura persequamur satis aperte lectorem intellecturum existimamus, inter commata et cola, et periodos, quid intersit.

De Punctis.

Puncta suo loco posita, Accentus ostendunt omnes Moderatum acutum grauem circumflexum interrogatiuum Et hoc, vbi missalia per puncta recte insignita sunt, Habent enim singuli accentus, singula et appropriata puncta in contextu verborum posita. [virgula. in marg.] Virgula, quae est linea ad dextram eleuata sic /, notas equaliter pronunctiat, vel secundam vbi moris est leuat [Comma. in marg.] Comma duobus punctis constat hoc modo: et quandoque per tertiam, nota eius descendit, et accentum medium indicat, Colon, semper per quintam deprimitur, sed in fine lectionis periodus vocatur. Haec in nostris missalibus, raro aut nunquam signantur. [moderatus, Acutus in marg.], Accentus vero moderatus et acutus, etiam habent sua puncta, sed que signentur non necessaria, sufficienter enim indicantur per nomina ciuitatum, montium, propria, et monosijllaba. Quia sicut interrogatiuum punctum, semper eleuatur Nota etiam, quod comma virgula suspensiuus membrum [f.Bijv] pro eodem accipiuntur.

Duplex legendi modus virgulam Comma Colon et Interrogatiuum iuxta supra dicta, et caetera.

[Liban, De accentuum, f.Bijv,1; text: Virgula. Comma. Colon. Interrogatio.] [LIBDEA 03GF]

Et hic est modus legendi eorum qui virgulam, ut supra meminimus equaliter pronunctiant

[Liban, De accentuum, f.Bijv,2; text: Virgula. Coma. Colon. Interrogatio.] [LIBDEA 03GF]

Et hic est modus eorum qui virgulam eleuant

De Collecta:

Collecta est oratio super collectum populum facta eius accentus planus est semperque eiusdem quasi notae. Qnarum pleraeque commoda breuitate parique perspicuitate sententiam absoluunt, sic vt periodus, constet fere, duobus membris, quorum vtrumque, potest in duo commata diuidi, Et inter duo membra intercedat comma, siue membrum solitarium. Deinde succedat coronis, quae totidem fere partibus constat. Per dominum nostrum Iesum Christum, Etiam si commatum et colorum, nec ratio, nec numerus, sic habeat perpetue, quemadmodum dixi. Nusquam tamen non habent suas perihodos modulatas. [f.Biijr] Si requiris exemplum dabo.

[Liban, De accentuum, f.Biijr,1; text: comma est, Deus cuius prouidentia in sua dispositione non fallitur] [LIBDEA 03GF]

Alterum comma est absoluens membrum prius

[Liban, De accentuum, f.Biijr,2; text: te suplices exoramus] [LIBDEA 03GF]

Tertium comma est sollitarium, ac dirimens duo membra.

[Liban, De accentuum, f.Biijr,3; text: Vt noxia quaeque subtrahas] [LIBDEA 03GF]

comma est primum, secundi membri.

[Liban, De accentuum, f.Biijr,4; text: et omnia nobis profutura concedas] [LIBDEA 03GF]

comma est absoluens membrum

Deinde sequitur fere totidem verbis coronis per dominum nostrum. et caetera sunt orationes siue collecte, quae duobus membris constant. Sed quae possis in quatuor commata diduci, precedente commate solitario, velut hic.

[Liban, De accentuum, f.Biijr,5; text: da nobis domine quesumus vt et mundi cursus pacifice tuo ordine dirigatur,] [LIBDEA 03GF]

Comma solitarium Sequentia quatuor commata, [f.Biijv] constituunt duo membra, deinde sequitur coronis.

[Liban, De accentuum, f.Biijv,1; text: Et ecclesia tua tranquilla deuotione laetetur.] [LIBDEA 03GF]

Sunt quae pluribus commatis constant, sunt quae paucioribus. Vnde haec superstitiosius prosequi, non est huius instituti. In hunc igitur modum poterit sibi quisque deligere, certas praecandi formulas, pro concordia, pro pace, pro Rege, sic

[Liban, De accentuum, f.Biijv,2; text: Omnipotens sempiterne deus in cuius manu cuncta sunt posita Corda Regum et omnia Regna, Da famulo tuo Sigismundo Regi nostro cum inclyta prole sua sedium tuarum assesstricem sa, pientiam vt secum sit et secum laboret, non assistricem.] [LIBDEA 03GF]

[f.Biiijr] [Liban, De accentuum, f.Biiijr,1; text: vt sciat quid apud te acceptum sit omni tempore vt vias tuas custodiat inimicorum suorum insidias declinet. Et populum sibi commissum, Te adiutore te duce in pace conseruet. Per Christum dominum nostrum.] [LIBDEA 04GF]

Hanc per commata et cola sic distingue

[Liban, De accentuum, f.Biiijr,2; text: Omnipotens sempiterne deus, comma solitarium, In cuius potestare cuncta sunt posita, Membrum. Corda Regum et omnia Regna, Da famulo tuo. Sigismundo Regi nostro, Cum inclyta prole sua. Sedium tuarum assestricem sapientiam, Vt secum sit et secum laboret, Vt sciat quod acceptum sit apud te omni tempore. Vt vias tuas custodiat, Inimicorum insidias declinet, Et populum sibi commissum, Te adiutore te duce in pace conseruet.] [LIBDEA 04GF]

[f.Biiijv] Coronis.

Per dominum nostrum. et caetera vel per Christum dominum.

Vides (exempli gratia) Hanc orationem pluribus constare commatis, In qua duo commata, semper vnum membrum constituunt, primo et sexto excepto, que solitaria sunt commata. et quia pluribus commatis constat, etiam pluribus constare membris quam duobus aut tribus orationem oportet.

Videmus autem solemnes ecclesiae praeces, a priscis nobis traditas, plerasque dirigi ad patrem, nonnullas ad filium, nullas ad spiritum sanctum. In omnibus tamen fieri, trium personarum mentionem, id que tanta religione, videmus a veteribus obseruatum vt ne in his quidem, quibus multis vtitur in ferijs pentecostes, nulla sit, que spiritum. Sanctum appellet Tanta erat antiquis religio, ne quid auderent, quod diuinis literis non esset expressum, Ideo fere precationes omnium diriguntur ad patrem, quia palam et crebro legimus apostolos admonitos, vt patrem celestem orarent, sed in nomine filij, et filius in euangelijs loquens ftequenter patrem alloquitur, spirirum sanctum promittit, non orat, Proinde hic sermo non eo spectat, vt dubitetur, an sit inuocandus Spiritus sanctus, sed vt intelligamus qnam anxia fuerit maioribus religio, suscipiendi, quod authoritate manifesta, sacrae scripturae traditum non esset, praesertim in his, quae superant humanum intellectum.

[f.Bvr] Regule de accentu lectionali.

Prima regula. Omnis dictio monosyllaba aut ponitur in fine sententiae incompletae, scilicet in subdistinctione, sic moderatur, aut ponitur in fine sententiae completae, scilicet in distinctione perfecta. sic acuitur, hoc modo.

Exemplum de imperfecta sententia.

[Liban, De accentuum, f.Bvr; text: Statui autem hoc apud me. 2 Corinthios 2, Moderatus, hic perficitur sententia, Ne iterum in tristitia venirem ad vos, acutus, Simile exemplum, ibidem, Si enim ego contristo vos quis est qui me letificat nisi qui contristat ex, me] [LIBDEA 04GF]

Cautela.

Quod si inter perfectam et imperfectam sententiam, discernere non possis, ne sis anxius: possunt monosyllaba, indifferenter, accentum utrumque, siue moderatum siue acutum tenere. porro, nunquam debet dictio monosyllaba, alio accentu, quam moderato aut acuto [f.Bvv] pronunctiari.

Secunda regula, omnis dictio dissyllaba, habet accentum praedominantem in prima syllaba siue illa sit breuis siue longa.

[Liban, De accentuum, f.Bvv,1; text: Iob 7, Exemplum primi. Exemplum secundi. Nihil enim sunt dies mei. Et subito probas illum.] [LIBDEA 04GF]

Tertia regula, Omnis dictio polissyllaba seruat accentum praedominantem in penultima, si longa est, si autem breuis fuerit pcnultima, tunc accentus cadit in antepenultimam, siue talis sit breuis siue longa.

[Liban, De accentuum, f.Bvv,2; text: Ibidem, Exemplum primi. Exemplum secundi. Et solum mihi superest sepulchrum. Visitas eum diluculo, Inuocantem exaudiuit dominus.] [LIBDEA 04GF]

Quarta regula, In clausula interrogatiua semper acuitur vltima, siue monosyllaba siue dissylaba, siue polisyllaba fuerit, vt sequentia notificant exempla.

Exempla de monosyllaba atque dissyllaba.

[Liban, De accentuum, f.Bvv,3; text: Numquid tu ex illis es? Quid est hoc?] [LIBDEA 04GF]

[f.Bvir] Exemplum. de polisyllaba.

[Liban, De accentuum, f.Bvir,1; text: Quid fatiam tibi o custos hominum? Iob 7] [LIBDEA 05GF]

Clausulas interrogatiuas est facile cognoscere. Nam dempto, quod ut plurimum punctum habent inrerrogatiuum, in fine clausule signatum sic scilicet? Etiam a dictionibus incipiunt interrogatiuis. scilicet Quur, Quare, Quomodo, Quando. Numquid, et similibus, quanquam audimus haec, etiam in templis publice, pronunctiatiue legi, non interrogatiue.

Quinta regula. Graeca, Haebrea, Regum. Ciuitatum, Montium, indeclinabiliter accepta nomina, possunt indifferenter, eosdem accentus assumere in lectionibus, quos habent in psalmorum medijs versibus. scilicet moderatum vel acutum Quia eadem dictio, in psalmis alium accentum habet in medio versu, alium in fine, verbi gratia. Hae dictiones Hierusalem Syon. et caetera in medio versu eleuantur. in fine deprimutur. sic scilicet.

[Liban, De accentuum, f.Bvir,2; text: Psalmus 137, Benedicat tibi dominus ex Syon, Et videas bona Hicrusalem qui descendit in montem Syon. Psalmus 132] [LIBDEA 05GF]

[f.Bviv] [Liban, De accentuum, f.Bviv; text: Qui habitat in Ierusalem. Psalmus 134] [LIBDEA 05GF]

Declinabiliter autem accepta, quod perraro contingit. latinarum dictionum retinent accentum. vt Dauid Dauidis, penultima. producta, Iob Iobis Emaus (trium syllabarum) vel Emmaus Emmauntis, ti, tem, te. Sic Adam Abraam Ioachim Ioseph Saul, quibus si addis syllabam, vs, latinam accipiunt declinationem, vt Adamus Abraamus Ioachimus Iosephus Saulus Iacob Iacobus. Noe itaque apud nos Noheus appellatur.

[Iosephus. in marg.] Nomina siquidem Hebraica, dicit Iosephus primo antiquitatum libro, Graeci propter scripturae decorem, ad declinationem legentium mutauerunt, [Hieronymus. in marg.] Idem dicit Hieronymus super Paulum ad Philemonem. Quod Saul (inquit) a nobis Saulus dicitur, non mirum est. hebraea, nomina ad similitudinem Graecorum et Romanorum casuum declinari. Vt sicut pro Ioseph Iosephus, pro Iacob Iacobus, Ita pro Saul quoque Saulus, nostra lingua atque sermone dicatur. Haec Hieronymus. quae si legeris inuenies illam transmutationem esse bonam, et tolerabilem, Immo fatuum est, vt cum declinationem alicuius vocabuli, in alienam linguam mutauerimus, vt vlterius de natiuo accentu quaeramus. dum taliter graeca cognata [f.Bvijr] latinis mutata, mutant etiam accentum. Testes Diomedes. Marcianus Capella, et caeteri illustres Grammatici.

Sed quomodo sciam inquis, quando accentum mutant, aut non, respondeo, quando suis scribuntur litteris, latinis Graecis et haebraicis, accentum retinent etiam, latinum grecum aut hebraicum. Aristoteles Origenes, quando latine scribuntur accentum habent: in antepenultima. Sed graece scripta [Aristoteles Origenes.] penultimam acuunt. Authore Tortellio. Sic de caeteris iudicandum.

Sic rursus nonnullae in linguam graecam tractae sunt dictiones latinae, vt apud Mathaeum [praitorion kodranton] Sic titulus zudarium, quamuis latina. pro graecis tamen vsurpat Ioannes dicens. [Titlon zondarion] [praetorium quadrantem in marg.] Quod hae tres linguae tempore passionis Christi, ut indicat titulus super caput Iesu scriptus, passim essent omnibus communes.

Hic obiter annotandum duximus, quamuis vocalem ante vocalem breuem dicimus. Hoc tamen est intelligendum in latinis dictionibus, sed demptis externis, puta graecis et hebraicis quae sepius in sacris literis locum habent. vt Helias, Esaias, Hieremias, Malachias, Mathias, Ananias, Zacharias, Thobias, et caetera, Haec et alia multa, quamuis vocalem habeant ante vocalem, ab ecclesiasticis penultima producta leguntur, [f.Bvijv] Sic Sedulius, i ante a produxit, cum dixit Heliam corui quondam pauere ministri, in dictione Zacharias, i ante a, corripit. Iuuencus, dicens, Zacharias vicibus, cui templum cura tueri Sed alia est lex carminis, alia solutae orationis. Item Michael Raphael, Israel, quamuis a producunt, ecclesiastici communiter eandem corripiunt, iam quae diphtongum habent in penultima non est dubium, quin sint producenda, vt Zachaeus Thadaeus, Mathaeus Zebedaeus, Maccabaeus.

Et quia huius nominis Maria, in sacris litteris saepe fit mentio, aliquid de eo dicamus oportet ex verbis et sententia [Picus. in marg.] Illustris Pici Mirandulae Qui alibi scribit Quanquam hoc nomen ad placitum poni dicatur, quia nec graecum nec latinum est. non secunda producta ponendum videtur, vt plerique fecere, sed correpta, non tamen propter analogiam, vtpote, quia Marius vnde deducunt, secunda breuis sit, quasi non antiquius habeat initium ab Hebraeis, qui Miriam dicunt, quod etiam num, in graeca euangelij pagina seruatum est. in quo pro Maria [Mariam] legitur vt illud Lucae primo, [kai onoma tes parthenou Mariam] et nomen virginis Mariam, neque enim Hebraei nomina declinant, Quare in graeca lingua, Lucas idipsum obseruauit nam in nominatiuo Mariam, posuit, sic in vocatiuo, cum ait, [me phobiu mariam] Ne timeas Mariam Quod autem [f.Bviijr] ad placitum ponitur, testis Sedulius qui mediam produxit, cum dixit. angelus intactae cecinit properata Mariae. tandem corripuit cum dixit, Quis fuit ille nitor Mariae cum Christus ab alto processit splendore nouo Et Claudianus formosus Mariam, tamen in canticis ecclesiasticis, consuetudo obtinuit vltimam produci.

Cautela.

Nunquam accentus grauis, immediate post grauem teneatur, nisi cogente necessitate, vtpote, si tam breuis foret oratio, aut sensus, vt alter accentus interuenire non possit, vt in his patet exemplis.

[Liban, De accentuum, f.Bviijr; text: Genesis I, factum est vespere et mane dies secundus Dixitque Deus Abraam Abraam at ille respondit assum ait illi tolle filium tuum et caetera. Genesis 22] [LIBDEA 05GF]

Sic omnes lectiones sunt incipiendae.

[f.Bviijv] [Liban, De accentuum, f.Bviijv,1; text: Iube domine benedicere.] [LIBDEA 05GF]

Concluduntur autem diuersimode omnes lectiones quae leguntur in vigilia paschae in vigilia pentecostes, et prophetiae in quatuor anni temporibus, Item in matutinis tenebrosis, et in vigilijs defunctorum, sub predictis accentibus quidem quatuor leguntur, sed sub differentia septimi toni concluduntur, similiter quae in offitio Missae prophetiae leguntur, in quibuscumque festiuitatibus seu diebus (vt vocant) ferialibus, sub differentia septimi toni concluduntur, ad habendam inter epistolam et prophetiam differentiam. Vbi vero epistolae loco prophetia legitur, epistolari accentu pronunctiatur et concluditur sic scilicet.

[Liban, De accentuum, f.Bviijv,2; text: Esaie. 4, A turbine et a pluuia a turbine et a pluuia, Genesis 2, Iob 14, Et habitauerunt ibi, Sed parce peccatis meis] [LIBDEA 05GF]

Quod si concludendo tertiam descendis, accentum lectionalem, cum epistolari confundis, epistolis terciam ante conclusionem descendere, magis proprium est quam lectionibus, propter seruandam differentiam Que tamen ipsa, in vna aliquando [f.Cir] nota sursum leuata, aut infra depressa, vltra prescriptum, ab ecclesiasticis animaduerti solet, vt patet in prefationibus, in quibus sursum corda, aut gratias agamus, et eorum responsa suam habent formulam, sed dato, quod tertiam descendas. in lectionibus, sub septimo tono conclusis, nunquam tamen aut raro concludendo non erras, nam sic concludis vt plurimum.

[Liban, De accentuum, f.Cir,1; text: Ait dominus omnipotens. cum nemo qui de manu tua possit eruere, Sicut vestimentum quod comeditur a tinea.] [LIBDEA 05GF]

In hunc modum lectiones ferme omnes concludere soles.

Quid autem absurdius, quam verum et natiuum accentum relinquere, et barbarum quendam inducere, quem si (vt certe debes) euitare volueris, hoc modo concludes: de descensu in tertiam, nihil praecipimus, aut definimus vltra quam diximus, fac vt lubet.

[Liban, De accentuum, f.Cir,2; text: ait dominus omnipotens. qui de manu tua possit] [LIBDEA 05GF]

[f.Civ] [Liban, De accentuum, f.Civ,1; text: eruere Sicut vestimentum quod comeditur a tinea quia complacuit domino in te que dominus, deus tuus dederit tibi. Esaie 62, Deuteronomium 26] [LIBDEA 06GF]

Has lectiones, ut interim breuitatis gratia de multis dissimulemus, secus (saltem regulariter) concludere non potes.

Lectiones autem matutinales, per totum annum, festis et dominicis diebus, quamuis sub praedictis accentibus leguntur tamen accentu graui concluduntur sic.

[Liban, De accentuum, f.Civ,2; text: Tu autem domine miserere nobis vel sic Tu autem domine miserere nobis] [LIBDEA 06GF]

His verbis (miserere nobis) concluduntur lectiones, sed prophetiae verba, per clausulam, haec dicit dominus, conuertimini ad me et salui eritis. Quare in lectionibus matutinalibus, quia semper, his tantum verbis, concluduntur oberrare non potes.

[f.Cijr] Sed nunc praebeamus. horum sermonum atque distinctionum aliquod specimen, in quo dicti legendi modi clarius nobis innotescant

[Liban, De accentuum, f.Cijr; text: Virgula, O foelicem Christi populum si passim contingat tales esse praesules quibus Christi gloria nihil sit antiquius qui auri fulgorem, qui argenti nitorem qui totum Aaronis ornatum moribus et vita referat si spectemus hunc quis dubitat, Comma, Colon, Moderatus.] [LIBDEA 06GF]

[f.Cijv] [Liban, De accentuum, f.Cijv; text: Comma. Interrogatiuus. Acutus. Virgula: Colon. quin reuera intelligit superegenum et pauperem nam pius et misericors est prudens, modestus, sobrius, Reuerendissimus pater Petrus gamratus cui etiam si pallium et pedum detrahas tamen Episcopum agnoscas. Tu autem domine miserere nobis] [LIBDEA 07GF]

Et hic est primus legendi modus, eorum videlicet, qui virgulam aequaliter pronunctiant, quem in nostris templis, Coenobijs exceptis) per Inclytum Poloniae Regnum tenemus. Alter legendi modus, eorum qui virgulam eleuant in nonnullis germaniae partibus frequentatur [f.Ciijr] quem hic breuitatis gratia omittimus.

De accentu epistolari.

Tota vis epistolaris et euangelici accentus, in quantitate syllabarum consistit, adeo, vt qui quantitatum vel modicam cognitionem habet (quam ex lectione poetarum discere oportebat) regulis non multum indiget, prope dixerim nihil, nam omnes regulae sequentes attenduntur circa penulimam breuem aut longam, Ei vero qui quantitatum ignarus est, ex finalibus dictionum syllabis, ad earundem numero, epistolarum et euangeliorum accentus, vtcumque addiscat oportet, id quod impresentiarum conamur ostendere, quamuis quantitas, hic non semper, sicut in metro locum habet, in epistolis enim et euangelijs, est sermo communis et prosaicus, a lege metrica omnino absolutus, ideo quantitatem non semper retinet, sed magis accentum consuetum attendit.

Praeterea notabis sicut accentus fit, ad designandam significationem in dictione, ita fit ad representandam expressionem sententiae in oratione, expressio vero sententiae maxime fit, et percipitur circa finem. Ideo accentus debet trahi ad finem orationis completae, quanto vicinius potest.

Tituli Epistolarum Beati Pauli Apostoli, et aliorum, cum suis accentibus.

[f.Ciijv] [Liban, De accentuum, f.Ciijv; text: Lectio epistolae beati Pauli apostoli ad Romanos ad Corinthios ad Ephesios fratres, Lectio epistolae beati Pauli apostoli ad Philippenses ad Collossenses ad Thessalonicenses ad Timotheum fratres ad Titum ad Philemonem ad Hebraeos] [LIBDEA 07GF]

Haec dictio Iacobus, quamuis habet penultimam longam, tamen accentum habet in antepenultima, quem impraesentiarum magis attendimus, quia de accentibus, non de syllabarum quantitatibus praecipimus, in communi sermone trium, in versu quatuor est syllabarum. sic Ioannes

[f.Ciiijr] [Liban, De accentuum, f.Ciiijr; text: beati Iacobi apostoli, beati Petri apostoli, beati Ioannis apostoli, Lectio libri sapientiae, actuum apostolorum, libri apocalipsis beati Ioannis, libri machabaeorum, apostoli, Esaie prophetae, Iohelis prophetae] [LIBDEA 08GF]

[f.Ciiijv] [Liban, De accentuum, f.Ciiijv,1; text: Danielis prophetae, Libri Hester, Libri Regum] [LIBDEA 08GF]

Post notam quae eleuatur in epistola ad sol nota immediate sequens, ad fa cadere potest, conuenientius tamen ad mi, nonnunquam autem ad re deprimi potest, sic.

[Liban, De accentuum, f.Ciiijv,2; text: II Corinthios XI, et ego non vror et ego non vror id quod sum, fa, mi, re] [LIBDEA 08GF]

Volens igitur epistolam legere, sciat totum illius accentum (vt supra diximus) quatuor notis contineri, scilicet sol fa mi re, et in fine orationis, hoc est in plena distinctione, dictionem ante literam capitalem diligenter attendat, Accentus enim variatur, secundum precedentium dictionum varietatem. vt indicant regulae sequentes.

[apostolos] grece, Silas hebraice, missus latine dicitur, nam sicut [hangeloi] graece, latine nunctij appellantur, ita graece [apostoloi], latine missi vocantur. Ipsos enim misit euangelizare, per vniuersum mundum, Sed [epistela apo tou epistellen] [f.Cvr] quod est mittere, quia ad absentes mittitur, sicut epistole apostolorum, quas absentibus mittebant, sic impresentiarum, qui mittitur. et ad legendam epistolam deputatur, curet, vt verbis etiam, regularis accentus respondeat.

Modus autem legendi epistolas et euangelia pro locorum diuersitate, varium habet accentum, Vbique tamen interrogatio, accentus moderatus, et acutus, vltimam notam eleuant similiter et finis epistolae et euangelij, vbique eleuatur, dempta prophetia, quae est oratio ex veteri testamento sumpta, cuius finis grauatur, seu deponitur quia illis terrena. infra posita, nobis vero coelestia, supra nos quaerenda promittuntur.

Quidam in fa claue lectionem continuant per totum vnisonum seruantes, vsque ad accentum, seu legitimam pausam, sic.

[Liban, De accentuum, f.Cvr; text: Et inimici hominis domestici eius, Mathei X] [LIBDEA 08GF]

Multo tamen melior lectio, suauior, et audientibus gratior erit, si tam in epistola quam in enangelio, in re, claue dsolre, inceperis, in mi continuaueris, et vbi respirare opus fuerit, ante accentum, de mi ad fa ascenderis. Nam varietas vbique delectat hoc modo.

[f.Cvv] [Liban, De accentuum, f.Cvv,1; text: Mathei 10, et inimici hominis domestici eius, Exemplum simile, Ecclesiasticus VII. noli amare mendatium aduersus fratrem tuum, Prouerbia 17, qui meditatur discordias diligit rixas] [LIBDEA 08GF]

Eodem modo et clausulae interrogationum pronunctiandae, presertim vbi longiores fuerint nisi quod finis (vt diximus) leuandus est hoc modo

[Liban, De accentuum, f.Cvv,2; text: domine si in tempore hoc restituis regnum Israhel? Exemplum simile, Actus I, et quomodo nos audimus linguam in qua nati sumus?] [LIBDEA 08GF]

[Actus II in marg.] Nunc ad regulas accentuum epistolares quanto poterimus compendiosius accedemus hoc praenotato, quod in epistolis singulae syllabae, singulas habent notas, syllaba tamen praedominante excepta, quae propter accentum, qui cadit in eam, non vnam, sed duas habet notas, a fa ad sol eleuatas.

[f.Cvir] De monosyllabis.

Prima regula si in epistola, in plena distinctione, id est ante literam capitalem, monosyllabam precesserit, alia monosyllaba, et ipsam tertia, prima videlicet eleuanda habet accentum de fa ad sol, in omnibus regulis sequentibus, vt in his patet exemplis.

[Liban, De accentuum, f.Cvir,1; text: domine mi tu scis aduersus huiusmodi non est lex, Apocalypsis 7, Gallatas V.] [LIBDEA 08GF]

Secunda regula,

Si in clausula epistolari, in perfecta distinctione. id est ante literam capitalem, duae monosyllabae fuerint, et eas dissyllaba praecesserit, prima illius dissyllabae erit eleuanda, siue sit longa siue breuis, vt in hoc exemplo.

[Liban, De accentuum, f.Cvir,2; text: et veritas in eo non est sicut dominus donauit vobis ita et vos, Ioannis VIII. breuis eleuatur, longa eleuatnr. Collossenses III.] [LIBDEA 08GF]

Memineris regulae supra dictae, quod non semper in fa claue, lectio continuanda sit, maxime cum plures notae, ante perfectam distinctionem occurrunt legendae vt in praedicto exemplo, sed partim in mi, partim ad fa eleuandae.

[f.Cviv] Tertia Regula.

Si duas monosyllabas, precesserit dictio polissillaba, illa aut habet penultimam longam, eandem eleuabit, aut breuem, sic antepenultimam eleuat. vt hic

[Liban, De accentuum, f.Cviv,1; text: Exemplum primi, Exemplum secundi. II Corinthios XII, nam finis illorum mors est vt discederet a me] [LIBDEA 09GF]

Quarta Regula.

Si monossyllaba precesserit dissyllabam, prima eiusdem disyllabae eleuatur, siue longa fuerit siue breuis, vt hic,

[Liban, De accentuum, f.Cviv,2; text: Romanos VII, sicut scriptum est consentio legi quam bona est, longa eleuatur. breuis eleuatur] [LIBDEA 09GF]

Quinta regula.

Si monosyllabam vnicam, precesserit polissyllaba, si habet penultimam, longam eleuabit eandem, si breuem, antepenultima venit eleuanda hoc modo.

Exemplum primi

[Liban, De accentuum, f.Cviv,3; text: Ioannis III. omnis qui oderit fratrem homicida est] [LIBDEA 09GF]

Exemplum secundi

[f.Cvijr] [Liban, De accentuum, f.Cvijr,1; text: benedicite persequentibus vos, Romanos XII.] [LIBDEA 09GF]

De dissyllabis.

Si in disyllabam terminata fuerit epistolae sententia, monosyllaba precedente, eadem monosyllaba erit eleuanda, sic scilicet.

[Liban, De accentuum, f.Cvijr,2; text: Prouerbia XIX, melior est pauper iustus quam vir mendax, Philippenses II. omnes quae sua sunt querunt.] [LIBDEA 09GF]

Secunda regula.

Si in dissyllabam terminata erit oratio, alia dissyllaba precedenti, eadem que precedit, eleuabit primam, siue longa siue breuis fuerit, vt his patet exemplis.

[Liban, De accentuum, f.Cvijr,3; text: Romanos VI. Serui autem facti deo, aperiens Petrus os suum dixit. longa eleuatur. breuis eleuatur, Actus I.II] [LIBDEA 09GF]

Tertia regula.

Quando dissyllabam, polissyllaba precedit, penultimam eleuat, si longa fuerit, si breuis antepenultimam, vt sequentia indicant exempla.

[f.Cvijv] [Liban, De accentuum, f.Cvijv,1; text: Romanos XII, I Ioannis 3. pro pecatis nostris rationabile sit obsequium verum, exemplum primi, exemplum secundi] [LIBDEA 09GF]

De trissyllabis

Si in clausula epistolari, ante literam capitalem posita fuerit trissyllaba penultima longa, et eam praecesserit monosyllaba, eadem eleuatur hoc modo.

[Liban, De accentuum, f.Cvijv,2; text: Gallatas V. vtinam, abscindantur qui vos conturbant.] [LIBDEA 09GF]

Secunda regula.

Si dictionem trissyllabam, habentem penultimam longam, praecesserit dictio disyllaba, eadem eleuat primam, vt hic

[Liban, De accentuum, f.Cvijv,3; text: Gallatas V. diliges proximum tuum sicut teipsum] [LIBDEA 09GF]

Tertia regula.

Cum dictionem trissyllabam, habentem penultimam longam praecesserit dictio polissyllaba, eadem eleuat penultimam, si longa fuerit, si breuis antepenultimam sic.

Exemplum de penultima longa

[Liban, De accentuum, f.Cvijv,4; text: Romanos XIII, qui potestati resistit dei ordinationi resistit] [LIBDEA 09GF]

[f.Cviijr] Exemplum de penultima breui

[Liban, De accentuum, f.Cviijr,1; text: Romanos XIII, vt possitis alterutrum monere] [LIBDEA 09GF]

Quarta regula.

Si clausula epistolaris terminatur in trissyllabam habente mediam breuem, duplici monosyllaba praecedente, prima illarum erit eleuanda, vt sequens indicat exemplum.

[Liban, De accentuum, f.Cviijr,2; text: Romanos VI: non enim sub lege estis sed sub gratia et in his qui pereunt] [LIBDEA 09GF]

Quinta regula

In clausula epistolari, in plena distinctione, ante literam capitalem, si ponitur dictio trissyllaba penultima breui, monosyllaba vnica praecedente, quam iterum disyllaba precesserit, eadem eleuat primam vt hic est videre.

[Liban, De accentuum, f.Cviijr,3; text: Romanos II. eadem enim agis quae iudicas. II Corinthios VI, Quae enim societas luci ad tenebras, Romanos V: Vix enim pro iusto quis moritur] [LIBDEA 09GF]

Sexta regula.

Si trissyllabam, habente penultimam longam, praecesserit alia trissyllaba, aut polissyllaba, eadem eleuat penultimam, si longa fuerit, si breuis antepenultimam sic,

[f.Cviijv] [Liban, De accentuum, f.Cviijv,1; text: Exemplum primi. Romanos 2, qui praedicas non furandum furaris. Exemplum secundi. Romanos 8, si spiritu carnis facta mortificaueritis viuetis.] [LIBDEA 10GF]

Septima regula.

Si trissyllabam habentem penultimam breuem praecedit dissyllaba, eadem eleuat primam, siue breuis, siue longa fuerit.

[Liban, De accentuum, f.Cviijv,2; text: II Corinthios XII, licet vos plus diligens minus diligor, breuis eleuatur, II Corinthios XI, periculis in falsis fratribus, longa eleuatur. Romanos XIII, Hora est iam nos de somno surgere] [LIBDEA 10GF]

Octaua regula.

Quoties dictionem trissyllabam, habente penultimam breuem, praecesserit trissyllaba aut polissyllaba, eadem eleuat penultimam, si longa fuerit, si breuis antepenultimam.

Exemplum primi.

[f.Dir] [Liban, De accentuum, f.Dir,1; text: sed per charitatem seruire inuicem. Gallatas V.] [LIBDEA 10GF]

Exemplum secundi.

[Liban, De accentuum, f.Dir,2; text: filius ancillae cum filio liberae. Gallatas IIII.] [LIBDEA 10GF]

De quatrissyllabis.

Quotiescumque in clausula epistolari, literam capitalem, praecedit dictio quatrissyllaba, habens penultimam longam primam eleuat, vt patet per exaempla sequentia.

[Liban, De accentuum, f.Dir,3; text: cum fatigatus desieris contemnere contemneris. Esaiae 33, Sic vt in die honeste ambulemus, Romanos 13, Homines pestilentes dissipant ciuitatem, Prouerbia 25, Et sanitas tua citius orietur. Esaiae 58.] [LIBDEA 10GF]

Secunda regula.

Cum ante literam capitalem ponitur dictio quatrissyllaba, habens penultimam breuem, si eam praecedit monossyllaba, eadem eleuatur vt in his exemplis.

[Liban, De accentuum, f.Dir,4; text: quid enim operor non intelligo, Romanos 8, Dextera eorum repleta est muneribus, Prouerbia 25, Tolle omnes principes populi et suspende eos, Numeri 15] [LIBDEA 10GF]

[f.Div] contra solem in patibulis.

Tertia regula.

Quando in clausula epistolari, ante tetrasyllabam, habente penultimam breuem, ponitur dictio dyssyllaba, eadem eleuatur, siue longa fuerit siue breuis, vt in his exemplis.

[Liban, De accentuum, f.Div,1; text: Romanos VI. Serui facti estis iustitiae, longa eleuatur, Sapientiae V. Cogitacio illorum apud altissimum, breuis eleuatur] [LIBDEA 10GF]

Quarta regula.

Si tetrasyllabam habentem penultimam breuem, praecesserit polissyllaba, eadem eleuat penultimam, si longa fuerit, si breuis, antepenultima venit eleuanda, hoc modo.

[Liban, De accentuum, f.Div,2; text: Exemplum primi. Ecclesiasticus 31, nec sperauit in thezauris pecuniae, 2 Corinthios 12, virtus in infirmitate perficitur, Exemplum secundi, I Corinthios 9, qui altario deseruiunt cum altario participant] [LIBDEA 10GF]

[f.Dijr] De pentasyllabis hexasyllabis et heptasyllabis.

Dictiones pentasyllabae hexasyllabae, siue deinceps, quae penultimam longam habent, quamuis variant, tamen vt plurimum tertiam, que penultimam praecedit, id est quartam a facie syllabam eleuant, sic scilicet.

[Liban, De accentuum, f.Dijr,1; text: Romanos XII. qui tribuit in simplicitate, Dilectio sine simulatione, Qui miseretur in hilaritate, honore inuicem praeuenientes, Necessitatibus sanctorum communicantes] [LIBDEA 10GF]

Si vero penultima breuis fuerit, quarta quae eandem praecedit, id est, quinta a fine syllaba, semper et infallibiliter eleuatur.

[Liban, De accentuum, f.Dijr,2; text: Gallatas V. quod si inuicem mordetis et comeditis videte ne ab inuicem consumamini, Romanos VIII, Gemitibus inenarrabilibus] [LIBDEA 10GF]

Sic iste dictiones, si capitalem literam praecesserit, vt similes, Abominationibus incorruptibilibus [f.Dijv] Inenarrabilibus, quintam a fine syllabam, eleuant aliquando breuis, aliquando longa eleuatur, non quod accentum grammaticum eadem syllaba teneat, sed quod in accentu ecclesiastico, qui alius est ita fieri oporteat et necesse sit Sic vides in omnibus regulis praedictis, et sequentibus, attendendam fore, syllabarum quantitatem, nempe penultimam breuem vel longam, (interdum numerum syllabarum) quae, qui negligit, legendo risum aut indignationem, magis quam deuotionem, auditoribus excitat. Penset igitur diligens lector. quam vtiliter scriptum sit [Psalmus 118 in marg.] Tunc non confundar cum prospero, in omnibus mandatis tuis.

De conclulione epistolarum.

Conclusio epistolarum, semper ex vnisono, cadit ad tertiam infra, scilicet de fa ad re, nota sequens eandem, ad proximam vel ad tertiam leuari potest, quae vero nota, aut quota a fine, deprimenda sit, lectoris iuditio aut discretioni relinquitur. Vbi lectorem valde cautum esse oportet, et magis quam in tota epistola solicitum, nam aliqui citius alij tardius quam oportet descendunt, quo fit vt epistolam raro bene concludunt. Reliquae vsque ad tertiam notam a fine, exclusiue, in fa vel mi pronunctiari possunt, Tertia a fine, semper et infallibiliter in re locatur, vltima in fa, penultima ad placitum, aut mi aut fa tenebit, exempli [f.Diijr] gratia aliquot accipe epistolarum conclusiones reliquas, secundum istas, tuipse elicito.

[Liban, De accentuum, f.Diijr,1; text: ipsi honor et gloria in secula saeculorum amen.] [LIBDEA 11GF]

In hoc exemplo, primae quinque notae, tenent vnisonum, in fa (possent et in mi) sexta nota deprimitur de fa ad re, sequens eandem ad mi, rursus ad fa ascenditur cum sequentibus notis, quae indifferenter in fa continuari, vel ad mi deprimi possunt, tertia nota a fine, seu antepenultima, in re, penultima ad placitum.

[Liban, De accentuum, f.Diijr,2; text: Aliud exemplum. et in plenitudine sanctorum detentio mea, Vel sic] [LIBDEA 11GF]

Haec est lectio multo quam prima placidior, hanc autem suauitatem, habent inter se, mi et fa, propinque notae, vicissim repetite.

Aliud exemplum.

[f.Diijv] [Liban, De accentuum, f.Diijv,1; text: Sed induimini dominum Iesum Christum, Sinceritatis et veritatis] [LIBDEA 11GF]

Tritum est sermone prouerbium, Dum finis bonus est totum laudibile fas est, Cum igitur a fine sunt omnia denominanda quantum poteris enitere, vt regulariter concludas, et finem ante quam principium, aut medium, lectionis cuiuslibet inspitias, vt si quid oberratum esset, aut in principio aut in medio, ne pudefias aut confundaris in fine, prospice.

Nunc demus aliquod epistolare paradigma.

[Liban, De accentuum, f.Diijv,2; text: Fratres rogemus deum optimum Maximum vt Illustrissimum Poloniae caput Serenissimum Regem nostrum Sigismundum cum inclyta prole sua diu nobis viuere faciat incolumem qui cum habeat] [LIBDEA 11GF]

[f.Diiijr] [Liban, De accentuum, f.Diiijr; text: dignitatem quolibet honore superiorem honorat super omnes quem se hoc honore dignatus est deum qui iuxta silitudinem caelestis regni tradidit sibi sceptrum terrenae potestatis qui saeuam tyrannidem exosus dura pectora mulcere didicit seditionum motus compescere sedare tumultus Regem inquam pacificum et nostre propugnatoraem] [LIBDEA 11GF]

[f.Diiijv] [Liban, De accentuum, f.Diiijv; text: libertatis, qui sicut ad mortales iuuandos atque ad prodessendum omnibus natus perspicitur ita ad reprimendas impias nationes atque nefarios barbarorum et improborum incursus nemo Regum fortunatior qui cum res exposcit diuinae virtutis sumit et scutum et gladium quo probe nouit parcere subiectis et debellare superbos vt tranquilla sint tempora secuera] [LIBDEA 12GF]

[f.Eir] [Liban, De accentuum, f.Eir; text: et tuta sint omnia et nequitia atque iniquitate sublata summa in pace viuatur Sic regnat rex perillustris Inclytus princeps Sigismundus quo in regibus non est alter in deum et religionem superior non rerum gerendarum prudentia excellentior clementia in subditos praestantior non bellica gloria foelitior. serua eum domine deus noster.] [LIBDEA 12GF]

[f.Eiv] De accentu euangelico.

[euangelion] euangelium id est bona nunctiatio, quoniam [eu] bonum. et [angello] nunctio, et angelus nominatus est, quoniam salutem omnium hominum nunctiauit. Quare autem bona sit nunctiatio Eusebius de preparatione euangelica ostendit

Cum autem legendum est Euangelium, ob reuerentiam sacrorum verborum, apponitur liber, nonnunquam serico villosa obductus, auro et argento decoratus. Stant incensis aeditui duo faculis, Diaconus Thimiaterium, siue accerram thurariam tenet, Thimiama incendit, suauissimos odores excitat, Interim assurgit clerus et omnis populus viri, aperto capite, omnes, cum his deuotus femineus sexus, pariter aures arrigunt, hoc tam salutarium verborum nunctium diligenter attendunt, Denique mos esse apud quosdam dicitur, vt princeps ipse, nudatum ensem manu tenens, adstet euangelicae lectioni, caeteri capulo manu admota, parati cum suo principe Euangelium defendere, Praeterea legenti euangelium diacono, bene praecatur praelatus aut sacrificus, dicens, Dominus sit in corde tuo, et caetera, Et hoc cum haec solemniter fiunt aut tuipse priusquam codicem euangelicum sumis in manum. praecaciuncula te praepara, ante lectionem ora, vt optimus ille Iesus, qui pro contemtissimis etiam hominibus mortuus est, impertire dignetur spiritum suum, qui non requiescit, nisi [f.Eijr] super humilem et mansuetum, ac trementem verba ipsius, Deinde dicas Dominus sit in corde meo, et in labijs meis, vt digne et competenter valeam pronunctiare, euangelium pacis, In nomine patris et filij et spiritus sancti. Digne autem pronunctians si quod legis euangelium summa fide complecteris, competenter pronunctias, si tenorem quem exposcit Euangelium, et accentum debitum teneas, de quo dantur sequentes regulae.

Tituli Euangeliorum cum accentibus eorum

[Liban, De accentuum, f.Eijr; text: Initium sancti euangeli secundum Matheum. Sequentia Ioannem. Vel sic. Secundum Lucam, Secundum Marcum, In illo tempore. Secundum quid exposcit, loci aut templi consuetudo.] [LIBDEA 13GF]

De Monossyllabis.

Si clausula euangelica, terminata fuerit in dictionem

[f.Eijv] monosyllabam (semper intellige ante literam capitalem vel in plena distinctione) et illam praecedit alia et ipsam tertia, eadem erit eleuanda.

[Liban, De accentuum, f.Eijv,1; text: Cor autem eorum longe est a me. Mathei 15, Da eis pro me et te, Mathei 17, Surrexit non est hic. Marci 16] [LIBDEA 13GF]

Secunda regula.

Si monosillabam dissyllaba praecedit, primam eiusdem eleuatur, siue longa fuerit siue breuis secunda deprimitur, tertia finitur, vt est cernere in his exemplis.

[Liban, De accentuum, f.Eijv,2; text: Marci 20, non ita erit inter vos. longa eleuatur. Mathei 25, ecce habes quod tuum est. breuis eleuatur. Mathei 5, mentientes propter me. Mathei 3, Sicut columbam descendentem super me.] [LIBDEA 13GF]

Tertia regula.

Si monosyllabam, ante literam capitalem praecedit polissyllaba, eleuabit penultimam, si longa fuerit, si breuis, antepenultima venit eleuanda, vt sequentia indicant exempla.

Exemplum primi.

[Liban, De accentuum, f.Eijv,3; text: Mathei 25, ecce alia quinque superlucratus sum.] [LIBDEA 13GF]

Exemplum secundi.

[f.Eiijr] [Liban, De accentuum, f.Eiijr,1; text: cum gladijs et fustibus comprehendere me, Mathei 26] [LIBDEA 13GF]

De Dissyllabis.

Si in clausula euangelica, dyssillabam, ante literam captialem, monosyllaba praecesserit, eadem deprimitur, et praecedens syllaba eleuatur vt est videre in his exemplis.

[Liban, De accentuum, f.Eiijr,2; text: Iesus confestim descendit de aqua Dixit Martha ad Iesum. Ioannis XI, Mathei III] [LIBDEA 13GF]

Secunda regula.

Quando vero dissyllabam dissyllaba praecedit, eadem quae praecedit eleuat primam, et deponit secundam, sic scilicet.

[Liban, De accentuum, f.Eiijr,3; text: Staret supra vbi erat puer. Quod scripsi scripsi. Ioannis XIX. Gauisi sunt gaudio magno valde.] [LIBDEA 13GF]

O sententiam egregiam et forti viro dignam, quamuis ab Ethnico et prophano homine prolatam, magis in Christiano principe laudabilem, immo, in quem magis competit, si vsu venit dicere, Quod scripsi scripsi, quam sententiam ante secula latam insuper a se iampridem renouatam, [f.Eiijv] Regio Sigillo munitam, paulopost tempore cassare, et irritam facere.

Tertia regula.

Cum dissyllabam ante literam capitalem polissyllaba precesserit, ipsam penultimam eleuat, si longa fuerit si breuis, eleuat antepenultimam. Exempli gratia.

[Liban, De accentuum, f.Eiijv,1; text: Mathei III. Confitentes peccata sua rectas facite semitas eius.] [LIBDEA 13GF]

De Trissyllabis penultimam breuem habentibus.

Si in perfecta distinctione ponitur trissyllaba penultima breui, monosyllaba precedente, eadem monosyllaba deprimitur, nota praecedens eandem eleuatur, hoc modo.

[Liban, De accentuum, f.Eiijv,2; text: Mathei X. Lucae. I, Non veni pacem mittere sed gladium. Dixit autem Maria ad angelum] [LIBDEA 13GF]

Tertia regula.

Si ante literam capitalem fuerit dictio trissillaba. habente penultimam breuem. et eam praecesserit dissyllaba, eadem primam eleuat, secundam deponit, sicut hic.

[f. Eiiijr] [Liban, De accentuum, f.Eiiijr,1, text: Ibi erit fletus et stridor dentium. Mathei VIII. XIII. XXII. XXIIII. XXV. Lucae XIII.] [LIBDEA 14GF]

Septies repetuntur haec verba, vt semper cordibus infixae sint nostris aeuangelicae minae Nam vt inquit apostolus. Horrendum est incidere in manus dei viuentis. [Hebraeos X. in marg.]

Tertia regula.

Quando dictionem trissyllabam, habentem penultimam breuem, precesserit polissyllaba, ipsa penultimam eleuat, si longa fuerit, Si breuis, antepenultima eleuatur, penultima et vltima deprimitur, vt hic videtur.

[Liban, De accentuum, f.Eiiijr,2; text: Exemplum primi, Domine si fuisses hic frater meus non fuisset mortuus. Ioannis XI, Exemplum secundi. Lucae VI, propter filium hominis] [LIBDEA 14GF]

De Trissyllabis penultimam longam habentibus.

Quandocunque clausula in trissyllabam penultimam longam desinit, primam deprimit, praecedens ea dictio, siue monossyllaba siue dissyllabam [f.Eiiijv] siue trissyllabam ante polissyllabam, vltimam eleuat

[Liban, De accentuum, f.Eiiijv,1; text: Mathei III, et mel siluestre, et in ignem mittetur. monosyllaba praecedit. dissyllaba praecedit. Prophetam dicente. Calceamenta portate. Trissyllaba precedit. Polissyllaba praecedit.] [LIBDEA 14GF]

De tetrasyllabis et pentasyllabis penultimam longam vel breuem habentibus

Quando clausula euangelica in dictionem plurium, quam trium sillabarum desinit, si longa fuerit penultima, antepenultima deponitur, et praecedens eam, scilicet quarta a fine eleuatur. Si vero penultima breuis fuerit praecedens eam a fine quarta syllaba, deprimitur et quinta a fine eleuatur.

[Liban, De accentuum, f.Eiiijv,2; text: Exempla de trissyllaba penultima longa. Mathei II, Secessit in partes Galilaeae Dixit Iesus turbis iudaeorum. Exempla de penultima breui. Mathei III. Paleas autem comburet igne inextinguibili. Lucae. X, Martha autem satagebat circa frequens misterium. Lncae XI. Omne regnum in se diuisum desolabitur.] [LIBDEA 14GF]

Concluditur autem Euangelium, eodem accentu [f.Evr] quo epistola, sicut, sequens ostendit paradigma.

[Liban, De accentuum, f.Evr; text: In illo tempore dixit apostolus discipulis suis Tito atque Timotheo, I Timotheum III, qualem episcopum esse oporteat. ad Titum dicens oportet Episcopum esse sine crimine, Titum .I. sicut dei dispensatorem non superbum non iracundum, non vinolentum, non percussorem, non turpis lucri auidum, sed hospitalem, benignum, sobrium, iustum, continentem, amplectentem eum qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem vt potens sit exhortari in doctrina sana, et eos qui] [LIBDEA 14GF]

[f.Evv] [Liban, De accentuum, f.Evv; text: contradicunt arguere quare non sine maximis rationibus, Reuerendissimus pater Petrus Gamratus tanto ministerio dignus habitus est ob summam integritatem precipuam virtutem agendarum rerum prudentiam diuinae legis notitiam et perfectam cunctis in rebus solertiam, quem pastorem, quem rectorem quem nostre religionis custodem dedit nobis dominus. qui nos dirigat in viam salutis.] [LIBDEA 15GF]

Hae sunt Regulae de accentu ecclesiastico, ad quas lectionales, epistolares, et euangelicae clausulae conuenienter applicari possunt, Quamuis nonnullae secundum dictas regulas applicate clausulae, [f.Evir] possent absolutae, conuenientius, quam nonnullae regulae docent, ad verum accentum reduci, ab his, qui quantitatem syllabarum, vel modicam cognitionem habet, vt sunt iste, et aliae multae clausulae.

[Liban, De accentuum, f.Evir; text: Ego hodiae genui te, Luce. III, Psalmus II, Sic de monosyllabis docet, secunda pars regulae, sic pronunctia sine regula. Ego hodie genui te, Sic prima regula docet de dissyllabis. Si quis in faciem vos caedit, II Corinthios X, Sic autem pronunctia, sine regula. Si quis in fatiem vos caedit. Et ego non vror. II Corinthios XI, Sic sine regula. Audeo et ego, ibidem.] [LIBDEA 15GF]

[f.Eviv] [Liban, De accentuum, f.Eviv; text: audeo et ego] [LIBDEA 15GF]

Audis? quod in his omnibus exemplis, et sexcentis alijs, vbique clausula secunda, nulli regulae subiecta, elegantior est prima, quae quae regulae subest? Quanquam predictae regulae vbique tollerabiles sunt Difficille est igitur, ad hunc modum dare regulas, artificiosas, et vniuersaliter veras, Quare omnibus epistolis et euangelijs, sine huiusmodi regulis et preceptiunculis, suos proprios accentus, adijcere maluimus, et longe minori negotio, quam haec fragmenta colligere, si calcographi accessisset imprimendi facultas, Nam quotusquisque reperitur, qui has regulas inspicit, antequam codicem euangelicum sumat in manus, mallunt nonnulli, decies labi et turpiter errare, quam hunc paruum sibi laborem desumere, Verum si nos tantum tedij, publicae vtilitatis respectu deuorauimus, par est nimirum, vt lector item, vel sue vtilitatis causa, non nihil molestiae decoquat, et eum animum quem nos iuuandis alijs praestitimus, ipse prestet sibi, suoque commodo.

Quod si quis zelat decorem domus dei, et voluerit que in missali continentur epistolas et euangelia, suis accentibus pernotare, et sub praelum mittere fiat secundum eam quam praescripsimus [f.Evijr] formam, lectionis in missali, quae paucae sunt, quatuor, epistolae tres, euangelia, duas tantum lineas requirunt, clauem vnicam, et semper eandem, Lectiones in vigilia paschae et pentecostes, quia plures sunt et prolixe, et tantum semel in anno leguntur, sic sine notis relinquantur collecte, Secreta, complendae (quorum haud paruus est aceruus) superflue, abijciantur, Abijciantur item superfluae rubricae, nonnullae plus curiosae quam necessariae et non excedet missale, iustam libri quantitatem addantur positurae, seu puncta, in contextu verborum, propria, apposita, et accentibus suis respondentia, Sic instructo missali, vniformiter cantabunt omnes plures etiam ad aram accedent, qui se hactenus altari committere et missam canere non audent Cessabit protinus (ni fallor) ad aram barbarismus, et inconcinnuus pronunctiandi modus, quasi vno ictu amputatus, quem alias, nulla precepta, nullae regulae nobis adiment, non quod regulas contemnamus, immo quas plurimum probamus, quas etiam nosse volunt omnes studium apponere nemo, quia non potando res agitur.

[f.Evijv] Eiusdem Magistri Georgij legnicensis ad lectores de nonnullis abusibus circa cantum et officium diuinum.

Habes optime lector, de ratione accentus ecclesiastici, libellum (vt opinor) non contennendum quo pacto scilicet, lectio, epistola et euangelium ad legittimum accentum reducenda, quo fit vt non omnino pretermittendus sit, illis praesertim, qui sacris iniciari cupiunt, aut iamiam iniciati sunt, immo vero, tanto diligentius expetendus, quanto se nouerunt in accentibus ecclesiasticis magis ignaros, nam pauci admodum inveniuntur, quibus legittimus accentus, non sit lapis offensionis et petra scandali, In syllabarum enim quantitatibus aberrare, et dictiones natura producendas, corripere, et rursus graui accentu proferendas syncopatim pronunctiare, est nobis in hac patria, familiare, ne dicam naturale, atque adeo, vt qui nostram pronunctiationem adamussim consyderat, quantitates syllabarum addiscere facile potest, aut certe magnam quantitatum vim eruet, si quas corripimus syllabas producet. vnde non mirum quod pauci bona carmina facimus, quia quantitatem syllabarum omnino perdidimus, in quibus ipsis aliquando de turpi amore scriptis carminibus, si vitium vel Minimum [f.Eviijr] admiseris, non dictu facile, quam anxie torqueris quod sunt qui continuo reclamant, versum esse vitiosum, nec vlla vania dignum, in sacris vero lectionibus epistolarum et euangeliorumi accentibus, si millies erraueris, nemo est qui percipit corde, aut inerte legentem reprehendit, a lego deriuatur lector (non lictor) pro eo qui legit, et lectio, ad lectores autem pertinet, lectiones, et ea quae prophetae vaticinauerunt, et apostoli scripserunt, pronunctiare palam, aperte et distincte legere et pronunctiare, sicut in veteti testamento hesdram fecisse legimus, vbi plura de lectoris offitio. Quare iuxta decretum Toletani concilij, lector cum ordinatur facit de illo verbum episcopus, ad populum, indicans eius fidem, vitam, atque ingenium, post hoc, spectante populo, tradit ei librum, in quo lecturus est, dicens. Accipe, et esto relator verbi dei, habiturus, si fideliter et vtiliter impleueris, lectoris offitium.

Sed hac tempestate nostra, nihil refert, sciant an ignorent, dummodo vtcumque barbare, aut pueriliter, offitium lectoris compleant, vt est audire legentes psalterium, in festis patronorum, aut scenopegiarum, aut in septimana poenosa, psalmos, in omnibus ecclesijs, quam absurde, quam inconcinne et barbare legunt, vt subulcos aut aratores, potius quam lectores aut psalmistas [f.Eviijv] iudicares, phich pudor, quociescunque syllabam longam corripiunt deum, si non vna syllaba, certe vno fraudant tempore, quandoquidem, iuxta grammaticorum leges, syllabae longae, bina sunt tempora, breui vnicum. neque vero sunt audiendi, qui dicere solent, minuta res est, syllabae tempusculum, cum magis spectandum sit, quem fraudes, quam quanto fraudes.

Sed dicunt fortasse, vt syllabas longas corripimus, sic rursum breues producimus, quo reddimus equiualens) Et id quidem manifestum quod dupliciter peccas, transeo, quod literas duplicandas, simplices scribimus et proferimus, simplices duplicamus, sit non solum in [prosodia] id est accentu, verum in [horthographia] id est recta scriptura labimur, cum reliquis duabus grammaticae partibus, etiam non satis belle nobis conuenit. Quid igitur prodest, varias vocabulorum significantias, cognoscem? quid easdem hinc et hinc artificiose per suos casus inflectere) et tandem ad sermonem congruum cogere? nisi etiam srecte scribantur, proferantur. et quantitatis ale condeantur?

Hic obiter annotandum, quod finis grammaticae est, nec peccare circa vnam literam, necque circa plures, circa vnam peccatum Barbarismus, circa plures Soloecismus appellatur, circa dictionem peccatum fit tripliciter, in literis Immutatione [f.Fir] literae v pro f, et econuerso, vt scribendo finum, pro vinum, vel o pro v, vt olli pro vlli, et cetera. Secundo abundantia literae, vt dilligo pro diligo Docillis pro docilis, Tertio defectu literae, vt tera pro terra, inteligo, pro intelligo, sylaba pro syllaba misa pro missa, (exempla adducimus, quae apud nostrates sic scripta inuenimus, et isti tres modi fiunt scripto, Quarto peccamus accentu de quo impraesentiarum dicere proposuimus, qui in latinis dictionibus, precipue, circa penultimam attenditur, in hac syllaba, tocies peccamus, quoties pro longa breuem proferimus, et econtra pro breui longam pronunctiamus, ideo tam in accentu ecclesiastico, quam in familiari sermone plurimum attendenda nobis syllaba penultima Poetae tamen necessitate carminis, modis his omnibus vtuntur, relligio pro religio Relliquias pro reliquias, olli pro vlli, saepe dixit Virgilius, longam pro breui, et econuerso. et cetera, quos tamen in soluta oratione, nobis imitari non licet, Soloecismus est, inconcinna dictionum compositio, et fit vndecim modis, sed nunc non est his locus.

Sed neque silentio praetereundum, quod in [kurie eleeson], quae verba tocies cotidie repetunt, in horis, in offitio missae, et cetera. diuinas aures, tribus syllabis fraudant: et pro septem, quatuor vix proferunt iam vero, cum id flagitij, singulis diebus, fortasse centies aliquando comittant, si quis rationem [f.Fiv] subducat, quadraginta aut quinquaginta annorum, non video satis fore, si quis solidum annum, nihil aliud iteret, quam [kurie eleeson] id que septem distinctis syllabis, neque vero conueuit eos, haec vt iocosa ridere, quae alijs in rebus, tam iudaice sunt anxij cum magis spectandum sit (vt supra diximus) quem fraudes, quam quantulo fraudes, Haec Erasmus, id quod sacrificorum euenit negligentia, qui sacra verba adeo truncate pronunctiant, quibus pueri ministrantes ad aram eodem modo respondent, et insuescunt, inde fit, vt inquit Horatius Quo semel imbuta est recens seruabit odorem, testa diu, kyrleyson dicunt, pro kyrie eleison, id est domine miserere vtrobique septem syllabas eloqui debes, siue grece siue latine dixeris.

Quid quod vigilias pro defunctis (sic enim appellare solent) etiam mercede conducti tam festinanter, confuse et negligenter, persoluunt, vt nec dictio a dictione, nec syllaba a syllaba, nec interdum per integrum psalmum, a versu versus discerni queat, tali vlulatu, tali murmure, et verborum confusione cui nulla deuotio subest Quo factum est. vt plerique scandalisati, amicis et benefactoribus, alloqui charissimis offitia veniarum fieri voluerunt, omnino nulla, immo ne sibi talia fierent obsequia, etiam in mortis articulo petiere, vnde haud paruus error [f.Fijr] exortus hac misera tempestate nostra, plerique enim, ab ecclesia instituta placationis offitia, vana et in vtilia blacteramenta contendunt, proch dolor Ethnicis deteriores, certe Simonides olim et poeta et philosophus, pius erga mortuum, quem ipse sepeliuit, proriam vitam lucrifecit, quam eo vidente perdiderunt ceteri, non eadem pietate affecti, et qui nunquam nouit Christianorum mysteria Cicero, sic tamen scribit in Laelio Plus apud me valet authoritas antiquorum,, qui mortuis tam religiosa iura tribuerunt, quod non fecissent profecto, si nihil ad eos pertinere arbitrarentur Et apud eundem De senectute inquit. Marcus Cato Ex vita ista discedo, tanquam ex hospitio, non tanquam e domo, commorandi enim natura diuersorium nobis, non habitandi dedit, O preclarum diem, cum ad illud animorum concilium coeteumque proficiscar, et cum ex hac turba coluuioneque discedam, proficiscar enim, non ad eos solum viros, de quibus ante dixi, sed etiam ad Catonem meum (filium) quo nemo vir melior, natus est, nemo pietate praestantior quod si in hoc erro, quod animos hominum immortales esse credam, libenter erro, nec mihi hunc errorem quo delector, dum viuo extorqueri volo.

Et apud Xenophontem moriens Cyrus maior, haec dicit Nolite arbitrari, mihi eharissimi [f.Fijv] filij, me, cum a vobis discessero, nusquam aut nullum fore, nec enim dum eram vobiscum, animum meum videbatis, sed cum essem in hoc corpore, ex his rebus quas gerebam intelligebatis, eundem igitur esse creditote, etiam se nullum videbitis.

Pudeat igitur innumerabiles Christianos, multis ethnicis inferiores, qui, si de futura vita et cura pro mortuis habenda, fidem aliquam haberent, vt viri de quibus modo diximus, iusta, piasque inferias, et sacra vota, pro defunctis faciendis, verbis non adeo truncatis, corruptis et barbaris, prosequerentur, Hec admonemus, vt e scholis, aut alias vndecumque, ad canendum vigilias, vocati scholares et sacerdotes, cautiores reddantur, sic psallant, sic orent, vt intelligant superstites, et sentiant, piae defunctorum, manes profuisse sibi apud deum Optimum Maximum pias ecclesiae preces.

Caeterum quid irreligiosius, quam ad altare dei sic clamare, vt praeconem potius forensem, quam sacerdotem agere videare, vocem naturalem contemnere, et beluinam quandam, affectatamque tanquam bouinam assumere, [3 Regum 18. in marg.] An nescis vnius Heliae orationem plus apud deum valuisse, quam ipsius Baal, quadringentorum, et quinquaginta prophetarum clamorem, qui a mane ad meridiem vsque clamauerunt ita cum omnes clamarent, nec quod volebant, assequerentur [f.Fiijr] assequerentur, illudebat illis Helias dicens clamate voce maiore, deus enim est. et forsitan loquitur, aut in diuersorio est, aut in itinere, aut certe dormit, vt excitetur, clamabant ergo voce magna Haec ibi. Hic palam audis deum detestare clamores abominare fastidire et execrari. Tamen (more suo) Stentorem imitari malunt nonnulli, quem clamosissimum inducit Homerus vt illius vox esset tanta, quanta quinquaginta hominum vnde Iliados sexto.

[Stentori eisamene megaletori chalkeophono

hos toson audesas hoson halloi pentekonta]

Id est, Stentori assimilis magnanimo, Aeneam vocem habenti qui tantum clamauit, quantum alij quinquaginta Vnde Iuuenalis clamas vt Stentora vincere possis, huiusmodi clamores inhumanos, si vsquam alibi, in ecclesijs cathedralibus audiuntur vbi non queritur, cantor quam doctus musicus sit, sed quantum clamore caeteros excellat, vt nobis olim pueris, Parthenopoli, alias Magdburgae in Saxonia, quendam referebant. etiam cum bobus asuetum, et in foro boario natum, sponsionem fecisse, se staturum in turri, et campanas ibidem, quae magnae sunt, prope dixerim maximae, dum compulsarentur, omnes clamore suo superaturum, et praestitit. Aderant tum qui ferebant eum clamantem ad primum lapidem auditum fuisse, in huiusmodi, recte competit, [f.Fiijv] hoc distichon.

Stentora clamantem pro quinquaginta, putaui

Esse quidem fictum, perstrepit iste magis.

Saepe nimirum id vitij clamorem inquam et accentum ineptum, (accentum inquam ineptum) prae caeteris nationibus nobis exprobrari indolui, Sed vt causam nostram, nonnihil, et quoad licet, adiuuem, ad excusandas excusationes in peccatis, nesciunt plerique, hunc patrium sermonem nostrum, id est polonum, magna ex parte, non a latinis modo, verumetiam a graecis deriuatum, quorum accentus, latino fere contrarius, nobis naturalis existit. omnes enim declinationum articuli, cum graecis sunt nobis cummunes, omnem insuper accusatiuum propriorum nominum, habemus in a, sicut quinte declinationis graeca, vt interim de diphthongis nonnullis taceam, vt patet in dictione [paulos], hinc est quod in dictionibus organum tympanum, psalterium, cythara cymbalum et sexcentis alijs, velis nolis, cum graecis, penultimam acuit polona iuuentus, et senectus prope dixerim, quarum dictionum accentus, in antepenultimam cadit apud latinos, sic in symbolo niceno, catholicam, apostolicam, eclesiam etiam antepenultimam acuunt, sic omnia graeca, pro latinis vsurpata, pronunctianda sunt, quorum est infinitus fere numerus episcopus oeconomus angelus qui nobis in hac patria naturale est [f.Fiiijr] quo fit vt multa verborum portenta, monstraque horrenda, latine loquentes admittimus, et nedum in sermone cotidiano, verum et in sacris ecclesiae lectionibus: epistolarum et euangeliorum accentibus, precipue tamen in psalmis, quos tam barbare tam imperite canimus, vt nonnunquam, alijs miserendi. alijs irridendi videamur Sunt plerique qui modis omnibus, id vitij a se excutere laborant, tamen est vbi peccant. Iuxta illud Horatij.

Naturam expellas furca tamen vsque recurret

Et male perrumpet furtim vestigia victrix.

Vnicum igitur et efficacissimum remedium, est mutare patriam, vt soles capessendarum bonarum literarum gratia, iuuenis nonnunquam aliena visere loca vbi proculdubio, absque labore, absque regulis, et sine huiusmodi praeceptiunculis, linguam facillime corriges, accentum emendes, adeo etiam, vt post paucos annos, vnum vel duos, rursum tua regna videns, aliorum censor et iudex esse facile poss s. id quod multorum in vtramque partem docet experientia, aut quod si nonnulli, olim iuuenes alicuius poete lectione, prolationemt sermonis emendassent, et tanquam lima, quanitate carminis, linguam correxissent, non tam crebro hoc vitio laborarent senes, teste Horatio. dicente

Os tenerum pueri balbumque poeta figurat

Torquet ab obscenis iam nunc sermonibus aures

[f.Fiiijv] Sermo satis obscenus imo ridiculus est, barbarus, et illegitimus seu irregularis accentus, itaque non male dixit, quicumque tandem is fuit, a veritate haud aberrauit.

Ambulat in tenebris errando clericus omnis

Qui sine metrorum lege, legenda legit.

Nam multo iocundius orat canit et psallit, qui quantitatem et genus carminis intelligit, quia deprauata ab emendatis facille secernit, literam aut syllabam non coherentem, illico cognoscit et sic sub debito numero et quantitate orationem perficit [Sapientiae XI. in marg.] (Nam omnia in numero et mensura et pondere disposuit deus) Sicut enim antiphone ([ex anti kai phone]) vox reciproca) quae dominico die dicuntur in matutinis horis, scilicet, pro fidei meritis vocitetur iure beatus legem qui domini meditatur nocte dieque.

Et que sequuntur antiphone, versus elegantissimi sunt omnes, vt interim taceam de multis sanctorum historys carmine scriptis, sic quicquid himnorum est in toto psalterio, carmen est melicum, a poetis legittime natum, immo et totum psalterium. Hinc in prologo Bibliae Hyeronimus sub nomine Simonidis, Dauid ipsum, poetam appellat, dicens, Dauid, Simonides noster, Sicut enim Simonides, lyrica carmina scripsit apud Graecos, sic Dauid lyrico carmine psalterium modulatus est apud Hebraeos.

[f.Fvr] Cum igitur ad prosodiam, siue accentum, quantitates syllabarum, intelligere, sit necessarium, vtilissimum existimo, omnibus in scholis, insignem aliquem poetam, vtpote Virgilium aut Horatium, iuuentuti quotidie prelegere, carmina illorum sub aliqua melodia canere, vnde grammaticam, vnde latinum sermonem, vnde denique quantitates syllabarum quas ad amussim poetae explanant, perdiscere possint, cuius crebra et frequenti lectione, debite recteque pronunctiare, cantando, ne dicam ludendo insuescerent, sicut nos in Boetio et Horatio fecimus sex et viginti elegantissima carminum genera, quadrissonis numeris, id est quatuor vocum melodijs adornauimus, cum eosdem, et alios nonnullos praelegeremus scholasticis, nostris.

Hic haeresim (vt soles) optimum socordiae tuae pallium pretexes, scio. Nisi enim poaete essent legendi, immo ediscendi, primum vnicum sacrarum literarum lumen, Augustinus, nunquam dixisset de Virgilio, in primo De ciuitate dei, propterea eum paruuli legant, [Augustinus in marg.] vt poeta magnus, et omnium preclarissimns atque optimus teneris imbibitus annis, non facile obliuione possit aboleri, [Hieronimus in marg.] Sic Hieronimus, altera ecclesiae christiane columna commedias legere, amatoria Buccolicorum versuum verba canere Virgilium vere esse necessarium pueris existimat.

[f.Fvv] Quod autem ad psalmos attinet, vt incorrupte decantentur, maxima, quae in libro psalmorum est vtilitas, nos inducere debet, de quibus dicit diuus Chrisostomus.

[Mallon sumpherein to kosmo sphesthenai ton hilion eper te ekklesia tauten hosemairai me psallesthai]

Magis conferre mundo, obscurari solem, quam ecclesiae hunc cotidie non can Quare curet omnino, qui praesidet, vt choris vicissim psallentibus altero canente choro, sit interim in altero, vel puer aliquis, qui versum stilo aut graphio indicet, eundem sub debito tenore et accentu succinat, fiat hoc primum, in psalmis vespertinalibus qui pauci sunt, si quid peccatum fuerit, non dissimulet aut silendo praetereat cantor qui regit, aut psallentibus praesidet, nonnihil subirascatur negligentibus corruptum accentum sub eodem tenore, exprobret, pudorem obijciat, locuum ipse repetendo recte, emendet obstrepentium murmura non curet, cum quinto maximo, non ponat rumores ante salutem, Dispeream, si hac adhibita diligentia, non multo post tempore, ab omnibus his vitijs totus emendabitur chorus, Deinde ad diuinas laudes, vtpote lectiones matutinales, hymnos psalmodiam, et tandem ad epistolarum, euangeliorum, et prefationum accentus, multo quam ante, paratiores, atque instructiores accedent qua quidem in re, dum hac in vrbe nostra Cracouiensi, [f.Fvir] scholarum diuae virginis Mariae, et templi eiusdem insignioris, annos duos supra viginti ante signanum ageremus, quantum opere laboris et diligentiae, vt veri accentus ratio seruaretur, impendimus, aliorum iuditium esto. Hic ridiculi cuiusdam cantoris mentionem faciamus oportet, qui cantare vicissim et pedere solebat. Talem cantorem vidimus illum, laetum et iocundum Cracouiae, in omnibus angulis notum, qui totos dies per tabernas errabat, ridens, et tanquam nouo canendi genere, sibi placens. Denique quot quot saltus fecit tot stlopos (notas) emisit quin eciam, ita maluit dulciter ineptire, et passim rideri, quam hac iucunda insania liberari, et sibi restitui, (vt arginus ille Horatianus) At ne hoc cuiquam, ex ano canere, impossibille videattur, De ciuitate dei probat Augustinus nonnulli (inquit) ab imo silne pudore vllo, [ibidem XIIII. capitulum XXIIII in marg.] ita numerosos, pro arbitrio sonons aedunt, vt ex illa etiam parte cantare videantur sic quidam (proh pudor) mallent si possent huiusmodi nugas et sycophantias instruere in sacris ecclesie canticis, et lectionibus, turpiter labi, a doctis irrideri et subsannari, quam accentuum regulas discere, error est suum emendare et regulariter canere.

Tot passim abusus in cantu ecclesiastico, magna ex parte, pastorum eueniunt, tum negligentia, tum perpetua ab ecclesijs eorum absentia in [f.Fviv] quos recte competet illud Prophetae O pastor et idolum derelinquens gregem, [Zacharias 9. in marg.] qui itaque gloriantur sibi commissum gregem domini, primum oportet eos meminisse, a Petro, ter exactum amorem erga Christum, diligis me plus his, vt intelligas, non quemlibet amorem, sed ardentiorem coeteris.

Deinde ter item commissam illi gregis dominici curam, pasce oues meas, illud nimirum significatum est, non esse dignum sacerdotio seu pastorali offitio, nisi qui neglectis omnibus, nihil amet nisi Christum, et gregem sibi commissum, Quidam autem ante dignitatis adeptionem, satis commendabiles extiterunt, sed super candelabrum ecclesiae constituti, lucem in tenebras, et famam in infamiam conuerterunt melius plerisque esset, adhuc latere sub modio, quam cum infamia candelabrum ascendisse, adhuc enim turpitudo eorundem, sub paupertatis obscuro lateret, nisi eam dignitas diuulgasset, Iuxta illud satirici Iuuenalis.

Omne animi vitium tanto cospectius in se crimen habet, quanto qui peccat maior habetur.

Quorum erat commissum sibi gregem, verbo domini pascere, in vinculo pacis et vnitatis, modis omnibus seruare, concordiam alere, fraternam charitatem, in ecclesia diu tentam retinere, non turbare, discordias excludem non seminare, Proh pudor, vnde tibi est tanta inconstantia mentis [f.Fvijr] Vnde haec tam fatui spicula cordis habes. Quid tales non audent? vltro, non vacati sese ingerunt fauores principum virorum, adulationibus suis sibi conciliant, vt pastores legittimos eijciant, vt sese contra innocentes tueantur et foueant, Hos immodice laudant, amplissimisque nugis extollunt his palam in concionibus gratias agunt.

Et ex porrecto trutinantur verba labello. [Persius in marg.]

Verbum dei antea semper alligatum, nunc tandem (ruptis retinaculis) factum esse liberum.

Assensere viri.

Vnde fit inquit Erasmus Roterodamus. Quoties accedit superbus doctor, facie, fastu turgida, fronte torua, supercilijs adductis, oculis elatis, ore procaci, multo literarum, multo legum et constitutionum apparatu instructus, sic vt vndique exuberet, clamitat non suffecturum tempus Gestit enim numeros in loculos dimittere, post hoc Securus, cadat an stat recto fabula talo)

Preterea contionem non esse capacem, rerum tam sublimium, sese obrui copia. Nonne fieri videmus, vt contio discedat famelica? tantum abest vt quicquam supersit, hec ille, Proinde nihil periculosius, quam suscipere ministerium verbi, quando dubitas in conscientia, an tua vocatio sit a deo, neque enim frustra dictum est, [Lucae in marg.] Rogate dominum messis (non huius seculi principes) [f.Fvijv] vt mittat operarios in messem suam. Proinde quid frontis est istis? qui principum fauore, non per ostium, vt pastores, sed aliunde, vt fures et latrones, ascendunt, quos dicere oportet, non que dei sunt, sed quae principibus huius saeculi pacent, [I. Corinthios II. in marg.] Paulus vero dicit, loquimur sapientiam non huius seculi, sed loquimur dei sapientiam, quam nemo principum huius seculi cognouit, tales vt plurimum, discordiam et seditiones, [Phillippenses I in marg.] excitant, teste apostolo, Quidam (inquit) propter iuuidiam, et propter contentionem praedicant, tales doctores multiplicant gentem, sed non magnificant laeticiam, verum oportet non aliter tolerare tales, quam Rome pasquillos, nisi quod pasquillus leuius insanit, et semel dumtaxat in anno, isti posthabitis rebus omnibus nihil aliud moliuntur, nouis syncophantijs cotidiae, quam nouis fraudibus proximum circumuenire, quamuis mentitatur plerumque iniquitas sibi

Hos in moralibus his verbis atguit Gregorius hoc (inquit) habet proprium doctrina arrogantium, [46. difti in marg.] vt humiliter nesciant inferre quae docent, et recta que sapiunt, etiam recte ministrare non possunt, in verbis enim illorum proditur, quod cum docent, quasi in quadam sibi videntur sumitatis culmine residere, eosque quos docent, vt longe infra se positos, velut in imo despiciunt, sed illud Pythagoricum [autos hephi] pro nihilo [f.Fviijr] pendis, quibus non consulendo loqui, sed vix dominando dignantur hec Gregorius, quis autem spiritus agitat illos parochos, qui suae quoque famae et authoritatis dispendio, tam pertinacibus studijs, nunc vbique locorum, alios e loco et a cathedra sua conantur expellere, ipsi viderint Quid domini facient audent cum talia fures. Tal s parochos et ecclesiastes, peperit nobis hoc saeculo Luterus.

Tales vt plurimum peccuniis nonnunquam adulationibus. et sceleratis principum obsequijs huc penetrant. Haec est enim (ad Bonifacium inquit Augustinus) adulatorum conditio, nam ipse semper pauidus apparet, semper attentus, ne dicat quod displiceat, humilitatem simulat, honestatem mentitur affabilitatem exhibet, benignitatem ostendit, cunctos honorare studet, vniuersis inclinat, frequentat curias, conuentus et festa visitat, optimatibus assurgit, et amplexatur diuersos, applaudit et adulatur, talis promptus est et feruidus, vbi placere cognouit, omnis adulator hypocrita est, remissus et tepidus, vbi putauerit displicere, improbat mala, detestatur iniqua, vt reputetur idoneus, vt laudetur ab omnibus, et a singulis approbetur, a talibus est cauendum, cogitantes, quia dominum non timent. Haec Augustinus.

His artibus mimicis et histrionicis adquiruntur [f.Fviijv] hoc saeculo pinguiora sacerdotia. Huiusmodi adulatoribus committitur gregis dominici cura, Quid putas sic affecti curant? si accentus, si cantus, si denique totus dei cultus pereat, immo, si templa vetustate confecta corruant, dummodo sibi census, et decimarum prouentus, integer et saluus sit, animarum salutem aut periculum, susque deque ferunt, tales moriones nunc tenent insigniores ecclesias, vix digni, quibus gregoriane taberne fundamenta credas.

Turpe qnidem nescire viam qua ducere pastor

Debebis pecudes, turpeque pastor iners.

Praeterea, non stamus vt decet in domo domini, in atrijs domus dei nostri ad templum, cum apparatu solemni, quando die festo venimus spectatum magis quam oratum venimus, sed spectemur, vt ipsi, cum longo ordine famulorum a latere stantium, totos in nos conuersos, tergo (aliter dicere volui) ad sacrarium aut sacramentum verso, cum fit eleuatio Diuinissimi corporis Christi, vix dignamur, vel alterum genu flectere, et creatorem nostrum, qui se totum pro nobis obtulit, post terga videre, sic lucet lux nostra coram hominibus, sic videntur exempla nostra bona, quod sumus lucerna supra candelabrum posita, et lucemus omnibus qui in domo sunt, hoc nimirum in re diuina Christiani facimus, quod etiam in re profana, moleste fert gentilis homo Persius

[f.Gir] Quid iuuat hos templis nostris inducere mores, quin potius ostendamus, si volumus domi nostrae magnificentiam, verum in templo dei cordis humilitatem et deuotionem, ne cum phariseo damnati, sedcum publicano mereamur de templo, descendere iustificati, nam omnis qui se exaltat humiliabitur. et cetera

Quapropter inquit propheta, O sacerdotes, [Malachias I. in marg.] qui despicitis nomen meum, offertis super altare meum panem pollutum, non est mihi voluntas in vobis, et munus non suscipiam de manu vestra, si nolueritis audire, et si nolueritis ponere super cor, [Capitulum II. in marg.] ecce ego proijciam vobis brachium et dispergam super vultum vestrum stercus solemnitatum vestrarum, vos recessistis de via et scandalisastis plurimos, irritum fecistis pactum meum, propter quod ego dedi vos, contemptibiles et humiles omnibus populis, sicut non seruastis vias meas.

Sacerdos autem qualis esse debeat, quamuis sacris et canonicis in litteris, de honestate clericorum, quae iam nulla est, satis abunde pateat, vtinam tamen Ethnicorum sacerdotum similitudinem aut imaginem saltem aliquam referremus, in sexto de legibus scribit Plato, oportet inquit [Plato. in marg.] qui recte magistratum accepturi sunt, ab adolescentia probatos fuisse, Sacerdos enim ille est comprobandus, qui integer sit atque legittimus [f.Giv] deinde a domo quam maxime munda, expers quoque caedis, omniumque huiusmodi, quae aduersus rem diuinam committuntur, cuius pater et mater similiter vixerunt, quae ad sacerdotum creationem attinent, deo committenda sunt, quemadmodum illi placet, ita diuina fortuna, cui tributum est (esse sacerdotem) fortiter ferat, Haec Plato Et Tibullus quamuis gentilis et poeta lasciuus, [Tibullus in marg.] pontifices tamen et sacerdotes pollutos, a sacrificijs reijcit in secundo sic dicens.

Vosquoque abesse procul iubeo discedat ab aris

Cui tulit hesterna gaudia nocte venus

Casta placent superis, pura cum veste venite

Et manibus puris sumite fontis aquas

Si apud gentiles sacerdotes, sacrificaturos, immundicia detestabilis fuit, quanto magis apud christianos, qui verum corpus Christi sumunt, sumus autem ethnicorum et schismaticorum sacerdotibus, vita et moribus, non solum non equales, sec heu longe inferiores.

Haec de accentibus ecclesiasticis, quantum ad propositum nostrum, impraesentiarum snfficiant, fortasse erunt, qui plura, si qua videbnntur a nobis omissa praedictis adijcient, aut vtiliora dabunt, sed ne quid curiosis desit, adiecimus Graecorum etiam et Hebraeorum accentus de his namque et numero illorum, nonnunquam questio fieri solet, etiam ab his, qui hos dialectos ignorant.

[f.Gijr] De accentibus Graecorum.

[Liban, De accentuum, f.Gijr; text: [makra, brachea, oxea, barea, perispomene, dasea, psile], tempus, tonus, spiritus, longum, breue, acutus, grauis, inflexus, asper, tenuis, [eros, theos, theou, elene]] [LIBDEA 16GF]

Alij, syllabae accidentibus passiones annumerant, lectionis adminicula, ad puncta proprie pertinent, Est autem [apostrphos], signum elisae vocalis vt [kuri eleison] pro [kurie eleeson], item [huphen] subunio [signum] syllabarum contrahendarum nota, vt qui cunque, item [hupodiastole], subdistinctio, sub externa dictione ponitur dictionem alteraem ab altera diducens [meden, agan, ho, ti] pro [hote]

Pauca de accentibus hebraicis.

Habent Hebrei in sua lingua triplicem accentum, videlicet grammaticum, quem [[Hebrew] t'm] rhetoricam, quem [[Hebrew] mtg] et musicam, quem [[Hebrew] bgybh] vocant.

Grammaticus est, quo dictio simplici pronunctiatur voce, et hunc cuiuslibet dictionis prolatio [f.Gijv] requirit, quo vox resonet eminentior.

Rhetoricus est quo dictio ornate pronunctiatur.

Musicus quo modulatione quadam et harmonia dictiones proferuntur.

Grammatici accentus non habent aliquam propriam figuram vel signum in Biblia, sed eorum loco successerunt accentus musici.

Versatur accentus rhetoricus circa dictiones, ornatus et suauitatis gratia, conducens ad id, vt sciatur, quae syllabae breues vel longae veniant pronunctiandae. Vnde ab Hebraeis meteg vocatur, id est retinaculum, est enim artificiosa spiritus retentio, debet nanque distincte et ornate, siue loquendo, siue legendo, syllaba longa produci, et vox ipsa aliquanto retineri.

Musicum accentum Hebraei vocant begina, hoc est sonum, vel graeco vocabulo tropum, vtuntur enim eo pro notis cantionum suarum, surrogantque in locum grammatici accentus.

Requirit autem omnis dictio vnum accentum siue fuerit rex siue minister, de musicis igitur accentibus, quidam dicuntur reges, qui scilicit sermonem distinguunt, et ad rectam intelligentiam quoslibet sententiae versus ordinant, Alij vero qui regem precendunt, ministri vocantur. Dominantur autem reges in omnibus Bibliae libris, praeterquam in Iob prouerbijs et Psalterio. Reges numero sunt duodeuiginti ministri decem.

[f.Giijr] Sequuntur nunc nomina et signa siue characteres regum

[Liban, De accentuum, f.Giijr; text: Primus. supra literam, [[Hebrew] shaleseleh], Secundus. [[Hebrew] segulah], Tertius. [[Hebrew] thelivsha'ghadholala], Quartus. [[Hebrew] pazer chatoz], Quintus. [[Hebrew] pazer ghadhol], Sextus. [[Hebrew] therass], Septimus. [[Hebrew] tharesiviwm], Octauus. [[Hebrew] whewb], infra literam, Nonus. [[Hebrew] pashetha'], Decimus. [[Hebrew] zahethhatod], Vndecimus. [[Hebrew] zachethgarol], Duodecimus. [[Hebrew] 'athbachechae'], Tredecimus. [[Hebrew] zarecha'], Decimus quartus. [[Hebrew] legaremiv], ad latus, Decimus quintus. [[Hebrew] rekey"a], Decimus sextus. [[Hebrew] tekiyr], Decimus septimus. [[Hebrew] tipecha'], infra literam] [LIBDEA 16GF]

[f.Giijv] [Liban, De accentuum, f.Giijv; text: Decimus octauus. infra literam, [[Hebrew] sochphasiuch], Nomina et signa ministrorum. Primus. supra literam, [[Hebrew] 'ayila'], Secundus. infra literam, [[Hebrew] terekha'], Tertius. [[Hebrew] te'aleya'], Quartus. [[Hebrew] dharera'], Quintus. [[Hebrew] galigal], Sextus. [[Hebrew] tilaysha' chitabhah], Septimus. [[Hebrew] shophar mubach], Octauus. [[Hebrew] shophar mehipak], Nonus. [[Hebrew] shophar"eyluy], Decimus. [[Hebrew] shophar mekharibel], Schalscheles. Thelischo godola. Segu, Pazer caton] [LIBDEA 17GF]

[f.Giiijr] [Liban, De accentuum, f.Giiijr,1; text: Regesch. Carne para. Pazer caton.] [LIBDEA 17GF]

Has ergo melodias ecclesia catholica (ni fallor) sumpsit ab Hebraeis cum in septimana poenosa, Threnis seu lamentationibus Hieremiae prophetae, iudeorum perfidiam, subuersionem vrbis Hierusasem, et iudaeae captiuitatem deflet.

[Liban, De accentuum, f.Giiijr,2; text: Alleph] [LIBDEA 17GF]

Oratio pro Principe adolescente ex oratione Salomonis III Regum III iuxta formam supra praescriptam [f.Giiijv] per Commata et Cola distincta.

[membrum in marg.] Omnipotens sempiterne deus

Tu regnare fecisti seruum pro patre meo

[membrum in marg.] Ego autem sum puer paruulus

Ignorans egressus et introitum meum

[membrum in marg.] Et seruus in medio populi quem elegisti

populi infiniti, qui numerari non possunt prae multitudine

[membrum in marg.] Da igitur seruo tuo cor docile,

Vt populum tuum iudicare possit,

[comma solitarium in marg.] Et discernere inter bonum et malum,

[membrum in marg.] Et enim quis erit consumatus intaer filios hominum

Si abfuerit ab illo tua sapientia,

[membrum in marg.] In nihilum computabitur

Nisi tua sapientia dirigat eum,

Sequitur coronis.

Haec praecatio ad Diuum Stanislaum quam anno 1501 in aduentu nostro Craccouiam composuimus, et quadrisonis numeris donauimus, finem opusculi nostri statuat.

Exurgat omnis populus Christi inuocare martyrem qui belliger in acie duxit triumphum nobilem Stanislaus dum corripit Boleslai facinora laureatus in sanguine Christo litatur hostia. Pater diue Stanislae defensor noster inclytae, a telis malignantium nos tueare sedule, caulas tuas incursantes frange tua potentia, consolare nos iugiter hostis remouens taedia.

[f.Hir] Antistes o pijssime nos serua tuos famulos, truces tortores deprime nostros confortans animos, dextera tua nos releuet, nobis ferens auxilium, contra nequam sacrilegos, presta hoc Redemptor gentium.

O gloriose pontifex tua per clara merita, casus laeua tuae gentis, tuorum probra vindica, triumphare plebem tuam contra sectam gentilicam, da quaesumus vt sumamus ex his laetam victoriam.

Praesul dei sanctissime nostris faue praecatibus crudeles que carnifices, a nostris arce finibus Christi fidem impugnantes, radicitus extermina, vt cum Christo te laudemus in saeculorum saecula. AMEN.

Melodia huius, vt Gaude mater Polonia. et caetera

[f.Hiv] [Liban, De accentuum, f.Hiv; text: DISCANTVS. TENOR. Ortus de Polonia Stanislaus studia legit puerilia studiosa mente.] [LIBDEA 18GF]

[f.Hijr] [Liban, De accentuum, f.Hijr; text: ALTVS. CONTRATENOR. Ortus de Polonia Stanislaus studia legit puerilia studiosa mente.] [LIBDEA 18GF]

[f.Hijv] [Liban, De accentuum, f.Hijv; text: DISCANTVS. TENOr. Tandem Christi vernula sublimatus infula fit virtutum formula domino fauente Alleluia.] [LIBDEA 19GF]

[f.Hiijr] [Liban, De accentuum, f.Hiijr; text: ALTVS. CONTRATENOR. Tandem Christi vernula sublimatus infula fit virtutum formula domino fauente Alleluia.] [LIBDEA 19GF]

[f.Hiijv] Ad Lectorem.

Habes charissime lector, quae nobis impraesentiarum, de legittimo accentu, et de nonnullis abusibus, tecum agere digna visa sunt, in quibus noster tibi desudauit qualiscunque labor, quem, vt nos in rem tuam suscepimus, sic te eundem aequi bonique consulere speramus, quod si putas hic nonnulla ex stomacho, vel probro dicta, falleris, non haec loquimur, vt quenquam taxemus vtinam nulli sint, [Prouerbia 27 in marg.] in quos haec vere competant Sed memineris, quod alibi dicit sapiens, meliora esse vulnera diligentis, quam fraudulenta oscula odientis, quod si tecum expendes, errata emendes, et proculdubio intelliges, nos ex animo tibi fauere, et rebus tuis bene voluisse consulere. Bene vale et his interim fruere.

Cautelae nonnullae circa accentum attendendae.

Memineris quam vtiliter scriptum sit, cum prospexero non confundar, [Psalmus 118 in marg.] Quare ad aram cantaturus, antea sume librum, et vide, epistola et euangelium, [f.Hiiijr] quoties poscit accentum, id quod ex capitali litera facile cognosces, dictionem quae eandem capitalem literam praecedit, consydera, monosyllaba sit, an disyllaba aut trisyllaba, Quod si regulam memoriter non tenes, libellum in promptu habeas. qui te, quem quaeris accentum docebit, hoc si saepicule feceris regulas facile memoriae commendabis.

Attendat epistolam aut euangelium legens, quantitatum regulas communes, vocales scilicet positione longas, item diphthongos scilicet ae oe au eu, vbicunque positas esse longas, item vocalem ante vocalem in latinis dictionibus esse breuem supra annotauimus.

Quantitas penultime sillabae, quae in omnibus praedictis regulis attenditur, si ignoretur. quanta sit, requirantur regulae, in gramatica, de medijs syllabis tantum, monosyllabae de vltimis querantur.

Nota quod vnus, et diminutiuum eius vllus et compositum nullus, solus totus, alius, ipse ipsius vt dicit Seruius, penultimam genitiui natura producunt, sed quando opus est, videlicet in versu, corripiunt, Alterius semper penultimam corripit, alius semper producit i in genitiuo.

Meminerit lector, verborum infinitiuorum vnde opus erit, verbi coniugationem respicere, amare, docere, legere, audire, pueris olim nobis in [f.Hiiijv] scholis praelecta, et quae verba penultimam aut producunt, aut corripiunt, non facies igitur, ex infinitiuo, gaudere dactilum pedem, (vt soles) gaudere, in collecta de domina. Sed antibachium gaudere. qui primas duas longas habet.

Item haec dictio omnipotens quae millies fere in collectis occurrit, antepenultimam, non penultimam acuit, id est in i litera, quamuis breuis sit, accentum habet, non in o litera penultima.

In dictione virtutes, in praefatione communi, cotidiae erras, nam dactilum semper pronunctias, cum tres syllabas longas habeat (molossum pedem) secunda accentum habet, eandem eleua.

Regula etiam in latinis de accentibus datur, quod in trissyllabis dictionibus et tetrasyllabis, siue deinceps, si penultima breuis fuerit, antepenultima acuitur.

[Apocalypsis 7 in marg.] Item in epistola, quae legitur in die omnium sanctorum: duodeties repetitur haec dictio signati, quae accentum habet in penultima, audiuimus qui epistolam eo die et per totam octauam publice cantauit, et huius verbi, primas duas syllabas tocies corripuit, nec deinceps emendari voluit, quo se prebuit, alijs ridendum, alijs miserendum, fortasse, vt prophetia impleretur, quia [Psalmus 101 in marg.] tempus miserendi eius, quia venit tempus.

Item in euangelio quod legitur in die natiuitatis Marie, [Mathei I in marg.] et per totam eiusdem festi octauam [f.Hvr] hoc verbum, genuit, fere quadragies repetitur, Dupliciter legere potes si pronunctiabis anapestum, primis duabus breuibus et vltimam longam eleuando, non reprehendimus, etiam aliter in carmine stare non potest, et quia accentum habet in ante penultima seu prima syllaba, potes legere quasi dactilum, anapesto contrarium, vbi verborum exigit ratio, vtrumque est bene tolerabile.

Etiam vbi idem accentus, saepe est et continue repetendus, cautus sis. vt in epistola in die sancti Andreae, corde creditur ad iustitiam, [Romanos X in marg.] vbi interrogatiuus iterum atque iterum est repetendus Sic in euangelio dominica quarta aduentus Miserunt iudei ab Hierosolimis et caetera [Ioannis I. in marg.] etiam interrogatiuus saepe venit iterandus, et. alia multa huiusmodi,

Item notas breuiauimus aliquas, non ob id tantum, quod breues syllabas indicant, et quod easdem breuiare conueniat, aut oporteat, verum ne lector easdem producat, quare, si legens epistolam aut euangelium easdem breuiare, aut cum alijs equaliter legere voluerit, arbitrio suo relinquimus saltem non producat.

Item de notis, quae in epistola et in euangelio clausulam praecedunt, an omnes in vnisono tenendae, an alique in mi, et aliquae in fa canenijd, supra diximus, id quoniam iuditio lectoris requimus, [f.Hvv] non est: quod nimium de hoc solicitus sis, vbique tamen magis grata varietas, omnem igitur clausulam, tam epistolarem quam euangelicam, a re incipi, sed per fa et mi continuari amoenam et iocundam facit pronunctiationem

Lectionalis accentus, in fa claue, vnisonum semper obseruat, absque varietate, de mi ad fa, ad tertiam descendit, et fit accentus medius, vbi consuetum est, et hoc in imperfecta sententia, aut vbi respirare oportet, in clausula vero perfecta vbique ad quintam descendit.

Finis Accentuum

[f.Hviv] Impressum Craccouiae per Matthiam Scharffenberg Impensis eius proprijs.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2018
Creative Commons Attribution License