Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[f.Air] DE MVSICAE LAVDIBVS ORAtio seu adhortatio quaedam, ad musicae studiosos: cui annexa est, quae in scalis et musica tractantur, multorum vocabulorum graecorum interpretatio, cum octo tonorum proprietatibus, et totidem eorum melodijs, tetraphonis haud inconcinnis Atque alia nonnulla, quae sequens ostendit paginula. His octo tonis, tanquam auctarium additur Peregrinus, quasi post liminio reuersus, qui cum coeteris tonis fratribus suis, in pristinam redit noticiam.

[f.Aiv] De diuisione Toni. Caput primum.

De tribus modulandi generibus Caput secundum.

Caput tertium, in quo demonstratur esse, inter Fa bmolle, et mi [sqb] duri semitonium maiorem.

De Consonantia et Dissonantia. Caput quartum.

Consonantiam non fieri sine sono et caetera. quintum.

De modo audiendi seu formandi vocem. Caput Sextum.

De proportionum inuestigatione. septimum.

De Concodantijs et dissonantijs. Caput octauum.

Scire loqui decus est, decus est et scire tacere.

Haec duo si poteris scire, peritus eris.

[f.Aijr] Magister Georgius Libanus Legnicensis Ingenuo adolescenti Ioanni Valassio Graccouiensi, in celebri Academia Lypsensi, bonis litteris operam nauanti. Salutem Dicit.

MAgnus orator et eloquentiae parens Cicero [<en> arche ton protou ton kathekon]. his verbis alloquitur filium suum: Quanquam te Marce fili, annum iam audientem Cratippum, idque Athenis, abundare oportet preceptis institutisque philosophiae propter summam et Doctoris auctoritatem, et Vrbis, quorum alter te scientia augere potest, altera exemplis. haec ille. Atque vtinam id vere de te mihi polliceri possem, quod ille sibi de filio, quod posset accidere mihi gratius, esset omnino nihil: Tametsi de te spem concepi non modicam, cum videam nonnullos [hekiliotais], tuos, his duobus annis, quibus tu Lypsiae degis, nobiscum interim eousque profecisse, vt non sint omnino in postremos [f.Aijv] reijciendi: Nempe Vuenceslaum a Teschin, Paulum a Crossen [summathetais] tuos, in quibus natura quicquid potuit ornamenti collocauit: tot autem corporis et animi dotes, non vt plerique [iuthi mataio], sese accepisse testantur: Nam, vt iampridem inter pueros symphonicos, coeteris vocaliores [kai mousikoteroi] sic animum quoque doctrina, linguam eloquentia, corpus vniuersa morum honestate, cottidie satagunt exornare: Quorum vterque iam primam lauream, virtutis suae praemium adeptus, bonis adhuc litteris, strenue nauant operam. Sustines igitur et tu, inter doctos viros (qui Lypsiae cottidie circumsonant aures tuas) haud paruam expectationem Cura igitur (si nos amas) et quantum poteris, viribus enitere: vt, Deo bene adiuuante, multis olim litteris, et veste suffarcinatus, e pulchra Lypsia nobis rediens, etiam non [amousos] doctam Graccouiam, patriam tuam, reuisas: Quod vt praestare possis, praecaberis [f.Aiijr] cum diuo Augustino. Rex meus et Deus meus, tibi seruiat, quicquid vtile puer didici, tibi seruiat quod loquor, et scribo, et lego, et numero [kai to telos]: praestabit ille, diligentia tua comite: qui laborantibus non otio marcescentibus adest. Huius rei gratia, paesentem de musicae laudibus orationem, tanquam ad musicae studium [paraklesim] tibi dicauimus, atque eisdem, quibus eam verbis olim protulimus, etiam typis excudendam instituimus, stili humilitate nihil offensi, quod si quis velit dare meliora, fauebimus vtroque pollice. His addidimus, quae a musicis tractantur, paulo maiora quod generalia musices elementa, et quae ad discendum cantum, vocemque exercendam conducunt, iam olim publice praelegi, quae te (ni fallor) abunde imbibisse puto. Bene vale, et sic viue, vt vulgo et in doctis ociosus appareas. Summum virum Magistrum Caspar Bornerum, nunc incylti Gymnasij Lypsensis Rectorem meritissimum, [f.Aiijv] praeceptorem et mecoenatem tuum officiosissime mihi salutato, quem te volo ipsum, iusti discipuli obseruantia, cultusque venerari.

DE MVSICAE LAVDIBVS ORAtio, habita Graccouiae Anno M. D. XX VIII. per Magistrum Georgium Libanum Legnicensem, dum vtriusque Musices elementa, tyronibus eiusdem negotij studiosis, praelegeret.

ANimaduerti quam plurimos iam pridem Adolescentulos, iucundissimae Musices cupiditate teneri, imo inexplebili quadam siti flagari, haud aliter atque ouiculas sub meridiano sole, per agros hinc inde palantes, [f.Aiiijr] quae diuturnnam fontis cuiuspiam desiderio sitim explere cupiunt: e quibus nonnulli, volentes me iterum antiquo (cui iampridem terga dederam) includere ludo, praecibus adiere quam maximis, fonticulum seu riuum aliquem ostenderem, vtpote Musices amore languidus, ne tandem desiderio illius intabescerent: Ego, vt hoc me fasce leuarent, omnem labidem moui atque vt moeris ille Virgilianus, obliuionem praetexui, quin potius aetatem obtendi, quam haec iuuenilia musices studia minime decerent,

Omnia fert aetas (inquam) animum quoque saepe ego longos,

Cantando puerum memini me dicere soles

Nunc oblita mihi tot carmina vox quoque moerim,

Iam fuget ipsa moerim lupi videre priores.

Tamen adeo tum erant in musicam feruidi, ne dicam conspirati, et nisi annuerem, periculum esset, quin cum Sileno, quasi spe carminis delusi mihi quandoque vincula inijcerent: Quare [f.Aiiijv] tum oportune succurrebat Mercurij illius Trismegisti, nobilis sententia, scilicet Musarum chorum, in hominum coetum, a summa diuinitate demissum, ne terrenus hic mundus, videretur incultior, si modulorum dulcedine caruisset: Praeterea venit in mentem, musicam hactenus a paucis cultam, a multis etiam neglectam, haud aliter atque citharoedum illum, quem (vt ait Laertius) ab omnibus auditoribus desertum, solus sic salutabat Cynicus ille Diogines, Salue galle: Illo autem dicente, quur ita? quia canens (inquit) omnes excitas. Sic Musica, quae oscitantes excitat, ipsa oscitans, neminem leuantem habet, eleuantes quam plurimos. Non igitur ab re Olimpiodorus, grauis philosophus, de musica, illum Homeri versum usurpauit. [hemeis men kleos esthlon akouomen oude ti'idmen]. Idest, nos clarum audimus nomen, nihil inde tenemus. Vnde, dolui profecto, plus iniuriae accidisse Musicae, quod in ea sero sapimus Phryges. His [f.Avr] ego rationibus, cum rei vtilitate, tum etiam natura ad id impellente, cui non facile obsistimus, permotus, cum animum iam ab ineunte aetate, ad hanc vsque disciplinam appulissem, quae praesertim vt peritissimis placet, ante alias, haud parum moribus conferret, et a professione mea non abhorreret, honestis quorundam praecibus expugnatus, et Parthis iuuentus mendatior, rudem, iam ante aliquot lustra positam, redassumpsi, et Musices vtriusque elementa: studiosae iuuentuti praelegere decreui, nephas esse pensitans, muti tenacitate silentij, cum nullo partiri: quod diuini muneris largitate, quantulum licet, donatum accepi: ne vnius talenti, dum creditam quantitatem accuratius custodirem, culpa defossae peccuniae non carerem. Inuidiae siquidem maculam de se non abluit, qui alteri conferre denegat, quod cum dederit, non ammittit: nam Ennius, quem primo de offitijs citat Tullius, dicit. Homo qui erranti comiti viam monstrat, quasi qui [f.Avv] de suo lumine lumen accendit, facit nihilominus vt sibi luceat, cum illi accenderit. Quid enim litterato homini turpius? aut ab humanitate alienius, quam si aut scisse, aut didicisse frustra videatur? frustra autem et scit et didicit, qui nec commentando, nec docendo, cuiquam prodest. Sicut enim in animantibus, proprium ac naturale est, maxime opus esse censetur, procreare aliquid tale quale ipsum est, si integrum absolutumque sit: ita erudito homini, nihil conuenire magis dixeris, quam efficere, relinquereque post se sui simillimos, in studijs ac disciplinis, si aut homo fuisse videre vult, aut non indoctus homo: hominem enim hominis causa natum, credi par est. Quare neque inuideri cuiquam litteris fas iudico, neque supprimere quicquam, quod vtile futurum existimes, aut viuentibus aut posteris. Haec autem Musices studia, non minus decent ingenuos adolescentes, quam coetera bonarum artium fundamina Nam Plato, quem in De legibus [f.Avir] citat Marcus Tullius Cicero. Nihil tam facile in animos teneros mollesque influere dicit, quam varios canendi sonos: qua re, vt in polliticis praecipit Aristoteles, ad disciplinam puerorum est adhibenda: Nam pueri propter aetatem, nihil sponte ferunt, quod non habeat in se iucunditatem. Musica autem ex his est, quae sunt iucunda secundum naturam: Inde infantes, vt videmus, dulcis cantilena oblectat. Quippe, qui ad illam exultando sponte conuertuntur, motumque corporis, vt aliquem auditae cantilenae similem, effingant, gestiunt: Quare clare patet, Musicam nobis esse naturalem, vt ne etiam, si velimus, ea carere possimus: Nam quicquid loquimur, vel intrinsecus venarum pulsibus, commouetur, per musicos rithmos, harmoniae virtutibus, probatur esse sociatum: Id quod ad Marcellinum diuus Anastasius, his fere verbis expressit dicens, [kalos psallon rhuthmize ten psuchen heautou, kai hosper ex anisotetos eis isoteta agei] [f.Aviv] pulchre psallans, regulat animam suam, et quodam modo ex inequalitate ad aeqnalitatem redigit. Idcirco, intendenda vis meutis est, vt id quod naturaliter insitum habemus, scientia quoque possit comprehensum teneri: Nam actio musices, motus quidam sonorum est (teste Franchino) consonantias ac melodiam efficiens: quos quidem sonos, frustra, scientia ac ratione colligimus, nisi fuerint vsu et exercitatione comprehensi. Musica enim, non vt coeterae matheseos disciplinae, speculationi tantum vacat, sed exit in opus moralitatique coniungitur. Itaque non absurde prisci illi graeci, maxime omnium gentium eruditioni musicae studuere, nempe qui putarent, iuuenum animos conuenienti musica, ad decorem honestatemque fingi oportere. Satis autem, tum meo, tum vestro voto, hac luce fecisse videbor: dum primo breuis admodum laudator Musices, et tandem ad ipsius fontem, non tediosus exhortator accedam. Inuitantis enim est, non [f.Avijr] tepide agere, sed rem ad quam inuitat vltro monstrare. Antiquissimam igitur illam, atque omnium artium liberalium, longe primariam Musicam alumnam nostram, priscis illis temporibus, in summa veneratione fuisse, memoria proditum est. Nam quemadmodum philosophia olim, sic musica sua dulcedine, vtilitate, et amplitudine nunc cuncta moderatur, amplectitur, et comprehendit: quae primum mundi concentum effecit: humanae fabricae harmoniam componit, mox ad neruorum vocumque translata modulos, magnum cum sapientia et rerum diuinarum cognitione, videtur habere commertium: Interponebatur enim, non modo sacris, sed omnibus solennibus, omnibusque laetis, tristioribusque rebus Sicut enim in veneratione Diuina hymni, sic in nuptijs hymenaei, et in funeribus threni, et ad tibias quidem lamenta canebantur: In conuiuijs autem, vel cithara vel lyra circumferebatur, et accubantibus singulis, conuiuiale genus [f.Avijv] carminis ordinabatur: quod magnum profecto ad virtutis studium fuit incitamentum, scilicet superiorum opera aut clara facinora, lyra vel cithara modulari, Nimirum, vt non sine caussa, Sapiens dixerit, Ecclesiasticus XLIX. Vt musica in conuiuio vini: Nam vinum, inquit, et musica letificant cor. Ideo Mantuanus ille Vates in Didonis et Aeneae Phrygij conuiuio Iopam Crinitum introducit, errantem lunam, solisque labores decantantem. Sic Epaminundas Dux Graeciae fidibus praeclare cecinisse dicitur. At vero Themistocles alioquin clarus Imperator, aliquot ante annis, cum in epulis recusasset lyram, habitus est indoctior. Quare Cymonem scribunt hystorici, apud Laomedontem in coena non inuitum decantasse, ex quo laudatus est praepositusque Themistocli, quod ille neque cantare, neque fidibus didicisset.

Ergo in Graecia, musici floruerunt, discebantque id omnes: nec qui nesciebat satis excultus doctrina putabatur, vt in [f.Aviijr] proemio Tusculanarum quaestionum scribit Cicero. Tantum enim antiquis illis temporibus apud Graecos Musicen, non studij modo, verum etiam venerationis habuisse quis ignorat? vt (authore Quintiliano) idem musici et vates, et sapientes iudicarentur.

Non igitur parua res est Musica, quae nedum sapientissimos homines, et principes orbis terrarum, verumetiam deos habuit authores: Nam Appollinem lyra, Mercurium cithara, Palladem vero sapientiae deam, tybijs vsam fuisse poetae commemorant, qui Linum Orpheumque, dijs genitos, quoniam quorumdam hominum duram agrestemque vitam, ad mitiorem cultum reduxerint syluas saxaque duxisse finxerunt, teste Virgilio. Orpheaque in medio posuit syluasque sequentes.

Quare, quae deos habuit authores, proculdubio de coelo descendit musica: Nam mundus ipse, quadam harmonia sonorum fertur esse compositus: et coelum ipsum sub harmoniae modulatione reuolui, [f.Aviijv] eam ob rem, non sine caussa Theologi, nouem musas, octo sphaerarum musicos cantus, et vnam maximam concinentiam, quae fit ex omnibus, esse voluerunt, ac illarum ratione, totum mundum rectum et compositum, hanc esse harmoniam voluerunt: quae veluti nouem modis et chordis, sic totidem sphaeris, totum vniuersum constare affirmantes: cui sententiae adstipulatur diuus Gregorius Naziansenus Theologus et Episcopus, dicens. Quis tibi hoc dedit? vt videas coeli pulchritudinem, solis cursum, lunae orbem, syderum numerositatem, inque illis omnibus consonantissimam proportionem et ordinem, neutiquam aberrantem. Hinc etiam est illud Ciceronis, in de somnio Scipionis. Quis hic? quis inquit est, qui pulsat aures meas, tantus et tam dulcis sonus? Hic est, inquit ille, qui interuallis coniunctus imparibus, sed tamen pro rata portione distinctis, impulsu et motu ipsorum orbium efficitur, qui acuta cum grauibus temperans, aequaliter [f.Bir] concentus efficit: et subdit. Nec enim silentio tanti motus concitari possunt, et natura fert, vt extrema, ex altera parte grauiter, ex altera autem acute sonent. haec Cicero. Aliorum etiam plurimi, non modo concentum orbium astruunt, sed ex proportionibus ipsorum omnem Musicae vim venantur. Vnde inter firmamentum et Saturnum, tria semitonia: Inter Saturnum et Iouem, semitonium: Inter Iouem et Martem, semitonium: Inter Martem et Solem, tonum Inter Solem et Venerem, tria semitonia: Inter Venerem et Mercurium, semitonium: Inter Mercurium et Lunam, semitonium: et a Luna ad orbem terrae tonum constituunt: sic a terra ad firmamentum, septem tonos colligunt, qui est vniuersitatis numerus Dominum in testem adducunt, qui dicit ad Iob 38. Concentum coeli dormire quis faciet? sic et hominem, qui est [mikrokosmos] quattuor elementa, cum tribus animae viribus perficiunt. Indeque permotus [f.Biv] fuisse pythagoricos, qui similiter concentus quosdam delectabilissimos, insensibiles quamuis, propter maximam illarum a centro distantiam, in orbibus coelestibus posuere. Vnde omne genus pecudum atque volantum, quodque sub lunari giro degat, sua ac syderea harmonia motum, mellifluas voces profunderet. Inde pictos volucres in aere, sic squammosos pisces in aequore, sic maris monstra colludere, in que suas voces (veluti conditori suo, digna redditura obsequia) prosilire experimur. Hinc dixit Plato ille Academicus: Cum sensum nostrum coelesti arce traximus, ille per sphaeras illas sydereas, earumque sonos suauissimos iter faciens, in imaque corporis, summi Iouis imperio demersus, illarum iucunditate, nonnunquam memor ex cantu sonoro proportioneque blanda, mouetur, et tanquam naturali instinctu, aliorsumue concepto, recreatur, consolidatur, et ad omnia subeunda vel difficillima, redditur paratior. Praeterea, cum omnia [f.Bijr] viuentia atque creata sua subsistunt harmonia, compositionisque et humorum viuunt aequalitate: illisque deficientibus illa deficere et interire necessum est: Sic contra, audita quacumque vocis molli consonantia, subito aures erigunt, pulsantur praecordia, mouentur animi, et nonnunquam in aera hilares emittunt voces. Ita videmus, cum omnibus in rebus, Musicam conducere, tum praecipue, bellicis in periculis plurimum valere: ad quae obeunda, primum omnium a Musica petimus auxilium. Hinc cernimus equos ad pugnam, cantu clangoreque tubarum plus solito laetiores, hinc suos insessores, ad mortem etiam paratissimam, et effundendum sanguinem animosiores. Sic Romanas legiones, saepe alacres ad ea loca profectas, vnde se nunquam redituras sperarent. Primo Tusculanarum quaestionum libro scribit Cicero apud quem Leonidas inquit. Pergite animo forti Lacedemonij, hodie fortassis apud inferos coenabimus: e quibus vnus: Hodie solem prae multitudine [f.BIIv] iaculorum non videbimus: Igitur sub vmbra (respondet alter) pugnabimus. Tam fortia, tamque animosa, bellicis in rebus pectora, fiunt duce Musica. Magnam igitur vim commouendi auditorum animos musicus cantus habet: siquidem aures mulcet mentes erigit: praeliaturos ad bellum incitat: lapsos et desperantes reuocat viatores confortat, latrones exarmat iracundos mitigat, tristes et anxios laetificat: discordes pacificat: vanas cogittationes eliminat: freneticorum rabiem temperat: vt in libro Regum de Rege Saul, qui a demonio correptus Dauid in cithara canente mitigabatur, cessante vero, nihilominus vexabatur. Quae omnia pulcherrime et summatim complexus est Cannius tibicen apud Philostratum sic dicens. Musicae tanta vis est, vt moerentibus adimat moerorem hilares facit hilariores, amatorem calidiorem: religiosos item ad laudandum Deum paratiores: Musica tristes curas abigit: morbos fugat: pestes [f.Biijr] medetur: furores cunctis animantibus exuit: et quaecunque vel corpori vel animo nociua intollerabiliaque fuerint, facit leuiora. Cassiodorus item in quadam epistola sic. Musica, tristiciam iucundat noxiam: tumidos attenuat furores: cruentam saeuitiem efficit blandam: excitat soporantem languore ignauiam: vigilantibus reddit saluberrimam quietem: viciatum turpi amore, ad honestum reuocat studium castitatis: sanat mentis tedium: bonis cogittationibus semper aduersum pernitiosa odia, conuertit ad auxiliatricem gratiam: et quod beatum genus curationis est, per dulcissimas voluptates, expedit animi passiones.

Nihil efficatius inuentum, ad permouendum animos, quam grauis citharae blanda resultatio. Hinc appellatam existimamus chordam, quod facile corda moueat. haec ille. Isto permotus ille moralissimus Socrates, iam multo aeuo languidus, grauescentique senio confectus, institui tamen lyra non erubuit, [f.Biijv] nec veritus venerabilem caniciem suam, cum melodijs sapienter coniungere et terminare. Hoc modo Marcum Catonem, extremae senectutis hominem voce gloriatum, in Catone maiore sic loquentem inducit Cicero. Omnino canorum illud in voce (inquit) splendescit, etiam nescio quo pacto, in senectute, quod equidem non amisi adhuc, et tamen videtis canos meos. Idcirco quantae olim, non solum authoritatis, sed et venerationis extiterit ipsa Musica, facile edocemur, et aliorum summorum virorum exemplis, qui se iam senes ad hanc disciplinam, veluti in ea summam studiorum suorum manum imposituri, contulerunt. Ideo saeuerissimarum rerum publicarum rectores, qui cum summa diligentia, quicquid moribus publice officeret, circumcidi curassent: hanc tamen scientiam, non modo non eiecerunt, sed etiam veluti morum parentem altricemque, summo studio excoluerunt, apud quos, nihil vnquam fuit ipsa musica, maiore cura [f.Biiijr] celebratum. Quae enim alia disciplina? tanto mortalium assensu, tantaque omnis vel aetatis, vel sexus conspiratione recepta est? vt nullius conditionis vllus sit adhuc inuentus, qui molestias suas, vel rudi saltem modulatione, consolari non studeat. Nam pene omnes artifices manu operantes, vocis modulatione labores suos, facilius tolerare, experientia docet: qui licet suis actibus disturbati sunt, vna tamen vocis modulatione coniuncti. Et qui suauiter canere non potest, sibi tamen aliquid, non quod eum aliqua voluptate, id quod canit, afficiat, sed quod quandam intrinsecam dulcedinem ex animo proferentes, inter operandum, quomodocunque proferant, delectantur, et ita singulorum operum imo singulorum animantium fatigationem, modulatio vocis solatur: id quod in [eidullio] idest versiculis aliquot probat Theocritus: qui, quoniam festiui sunt, impraesentiarum duximus non ommittendos.

[Tettix men tettigi philos, murmaki de murmax.

[f.Biiijv] [irekes d' trexin emin d' hamosa kai oda

Tas moi pas eie pleios domos, oute gar hupnos.

Out' ear exapinas glukeroteron, oute melissans.

anthea. hosson emin mosai philai, hous gar horosai,

Gatheusin, tos d' onti poto delesato kirka,]

Cicada cicadae cara, formicae formica

Accipitres accipitribus. mihi vero musa et cantio.

Qua mihi omnis sit plena domus. Neque enim somnus,

Neque ver subitum suauius: neque apibus

Flores, quam mihi musae sunt charae: illae quos tuentur,

Ii gaudent, eos neque potione laeserit Circe

Ita non immerito in polliticis, scribit Arestotiles Musicam inter disciplinas ingenuas collocatam, quam, vna cum litteris et gymnastica, adolescentes priscis illis temporibus, discere consueuerunt. Adde quod Musica nihil erroris admittit: in ea nullus fallor, nulla, veluti [f.Bvr] in alijs disciplinis liberalibus opinio, sed summa veritas ipsam vendicat, protegit et tuetur. Nihil item dissonantiarum secum fouet, quod non statim auribus audientium innotescat ad vnguem (vt est in prouerbio) singula dirigens atque mensurans. Vnde a nonnullis philosophis in summo certitudinis gradu collocatur. Adde etiam quod nullum studium sic optime congruit, sic apte conuenit humanae conditioni, sicut mathematicae diciplinae, cuius Musica pars est: Nam quemadmodum hominis intellectus, est iunctus corpori secundum esse, seiunctus vero opere: sic entia mathematicalia materiam concipiunt, quam tamen a sua ratione omnino excludunt Adde tandem, quod superi dij atque inferi, carminis resonantia permulcentur Orpheum hoc loco consulto praetereo qui (vt est in fabulis) perditam vxorem Euridicen, apud Plutonem Ditem detentam requirens, sic illum tartareum Iouem, sic manes, sic inferorum portenta deflexit citharae suae dulcedine, vt, [f.Bvv] veluti omnes stupefacti, tantae harmoniae apud inferos nouitate, omnium vmbrarum poenae, commescerent: Cessauit Ixionis rota: cessauit vultur Sisyphij iecur corrodens: cessauit famelicus Tantalus, vndarum aspergine sitim restinguens: cessarunt trium sororum supplicia, parique iudicum stygis decreto, Thraicius vates et cantor, Euridicen vxorem sibi fidissimam recuperauit: in quem distichon hoc Homeri Odisseae primo optime quadrare videtur.

[epei tad' kalon akouemen estin aoidou

toin d' hoios hod' esti theois enalingkios auden.]

Idest, honestum est, audire cantorem, qualis hic est similis dijs. Haec satis concinne Flaccus Horatius vno carmine complectitur dicens. Carmine Dij superi placantur carmine manes. Sed quomodo Dij superi? Extat apud eundem venusinum carmen saeculare, quo semper de centesimo in centesimum annum, pueri, castis immixti puellis in templo, aeris temperiem, imbres salubres, frugum [f.Bvir] crescentiam, morborum periculorumque expulsionem, a Dijs immortalibus deprecabantur: quae vni et si fere omnibus carminibus inest, mage tamen lyricis consonantijs: quibus plerunque Dij irati, et iam prope fulmina vibrantes, permolliuntur, et ad solitam pietatem reducti erga mortales, mitissimos vultus estendunt. Hinc Dauid ille eclesiasticus Pindarus. Hinc Salomon sapientissimus. Hinc Iob patientissimus Hinc Esaias omnium vatum difficillimus sua scripta haebraicis tamen litteris, hexametris et lyricis versibus, nobis posteris legenda reliquerunt, quibus Deum optimum maximum Christicolae laudamus, veneramur, et obsecramus. Ideoque in tympano et choro, in chordis et organo, in sono tubae, in psalterio et cithara, in que cymbalis bene sonantibus, et in cymbalis iubilationis, omnem spiritum, vniuersi rectorem, in psalmis laudare propheta iubet. Diuus igitur [chrisostomos] psalmorum vtilitatem commendans dicit, [mallon sumpherein] [f.Bviv] [to kosmo sbesthenai ton helion huper te eklesia tauten hosemerai me psallesthai]

Hoc est, magis conferre mundo, obscurari solem, quam ecclesiae hunc cottidie non legi: Quod attendens idem propheta diuino spiritu afflatus, inquit Psallam Deo meo quam diu fuero: Nos quoque psallere iubet. Psallite Deo in citara, in cithara et voce psalmi, in tubis ducti libus, et voce tubae corneae: et iterum. Sumite psalmum, date tympanum, psalterium iucundum cum cithara, buccinate in neomenia tuba in insigni die solennitatis vestrae: Nam, Beatus, inquit est populus, qui scit iubilationem. Vnde Nabuchodonozor Rex Babylonis statuam illam auream mirae magnitudinis quam construi fecerat, omnibus instrumentis musicis venerari voluit: vt in prophetijs Danielis est legere, ex qua diuersa carminum genera fluxerunt.

Vnde Poetae diuersa sortita sunt nomina: Nam alij Heroici, alij Elegiographi, alij Satyrici, alij Epigrammatographi, [f.Bvijr] Comici, Thragici, Iambici, Asmatographi, Hymnographi: alij fabulosi, alij morales sunt appellati.

Vulgatum insuper est, quam saepe iracundias cantilena represserit, quam multa in corporum vel animorum affectionibus miranda perfecerit: Cui enim, vel illud Pythagorae ignotum est (vt referamus orationem nostram ad clarorum virorum exempla) qui ebrium adolescentem Taurominitanum sub Phrygij modi sono incitatum, spondeo succinente, reddiderit mitiorem? atque sui compotem Nam cum scortum esset domo clausum, atque ille furens vellet incendere: cumque Pythagoras stellarum cursus (vt ei mos erat nocturnus) inspiceret, vbi intellexit sono Phrygij modi, incitatum, et multis amicorum monitionibus, a furore noluisse desistere, mutari modum praecepit, atque ita furentis animum adolescentis, ad statum mentis pacatissime temperauit. Sic Empedocles, cum eius hospitem quidam gladio furibundus inuaderet, quod eius ille patrem accusatione [f.Bvijv] damnasset, inflexisse dicitur canendi modum, itaque iracundiam adolescentis temperasse. Intantum vero priscis philosophiae studiosis, vis Musicae artis innotuit: vt Pythagorici, cum diurnas in somno curas resoluerent, quibusdam cantilenis vterentur, vt eis leuius et quietius sopor irreperet: ita experrecti, alijs quibusdam modis stuporem somni confusionemque purgabant: id nimirum scientes, quod totus nostrae animae corporisque status, eisdem quodammodo proportionibus videtur esse compositus, qui Musicae variatis modulis, in diuersos trahitur affectus: ad quos incitandos remittendosque, nihil ipsa Musica efficatius: Id quod in Alexandro magno assecutus est Timotheus, musicus ille longe praestantissimus, cui tantum supererat artis (autore venerabili Basilio) vt quoties libuisset, animos hominum, et vehementi accenderet harmonia, et rursum molli placidaque leniret: Quippe, cum aliquando in Alexandri conuiuio, eum cantum, quem [f.Bviijr] [phrigion] appellant, modularetur, vsque adeo Regem excitasse dicitur, vt ad arma capienda prosiliret, atque iterum, ad commessationes epulasque reduxisse modulatione mutata. Tantas habet vires in musicis gymnicisque exercitationibus, ad suum finem debita exercitatio. haec Basilius. Non igitur iniuria Regem Scytharum Ateam rident vt ineptum et barbarum, qui captiuum Ismeniam, tibicinem illum optimum, qui Boetiorum plures ischiadico morbo laborantes suaui modulorum curatione liberauit: vbi tibia vti iussisset Ismeniam, et illum coeteri admirarentur, et laudibus ferrent in coelum, iurauit Ateas, equestrum hinnitum, sibi longe iucundiorem videri Et ne id mirum quidem, quippe, qui adeo equestri delectaretur, vt ipse equum peteret: et tanquam iactabundus, Phillippi Regis legatos aliquando interrogaret, num idem Phillippus faceret: O barbarum hominem, fustuario potius quam corona aut purpura dignum. Quoniam vero prisca illa, virilis et mascula musica, [f.Bviijv] delicatos, mollesque, deterreat, ab eiusmodi omnibus, indignis libero homini animi perturbationibus Agamemnonis ostenditur exemplo, qui ad bellum Troianum profecturus, poetam reliquit domi, qui vxorem Clytemnestram per muliebrium virtutum laudes, ad pudicitiam probitatemque coniugalem hortaretur: Quare non prius ab Aegistho, viciatam Clytemnestram. quam is e medio musicum (qui adulterium moniti suis impediebat) impie sustulisset. Sunt insuper effectus supra modum varij, nimirum, vt hos ad laeticiam inanem, hos ad sanctum et deuotum gaudium, piasque nonnunquam lachrimas moueat. Quae varietas, in diuersas sententias, maxima traxit ingenia: Nempe Anastasius vanitates fugitans, canendi vsum in eclesijs interdixit: Ambrosius pietatis appetens, vt caneretur, instituit: Augustinus vtrunque se passum difficile, hinc similiter dubietatis negotium, vt inter confessiones suas pie meminit, Exortum est. Gregorius cantica [f.Cir] fecit, et in duo volumina, graduale scilicet et antiphonarium collegit.

Quid nos in tanta rerum varietate dicemus? cum alij suadeant hanc disciplinam amplectendam, alij contra disuadeant. Sed certe non res ipsa despicitur, nec eius contemnitur vsus, sed nimius vsus excludendus: Vt si quis optimus esset musicus, et ad id natura aptissimus tamen si esset nimius et profusus in cantu, profecto decorum non seruaret.

Itaque Neroni et Augusto principibus orbis terrarum, probro datum est, quod musicam nimis studiose sectarentur, Quare Augustus sibi temperauit, Nero peramplius insecutus est artem: quantum igitur citharae studio deditus fuerit, et quantum operae corrigendae vocis habuerit (teste Tranquillo) incredibile dictu: Nocte vero suprema, cum e vita decederet, querebatur, non quod tantus princeps, sed quod tantus musicus periret. Postremo haec disciplina mirabilis, vt semper de ipsa aliquid dicendum superesset: vt inter delphinos [f.Civ] Arion (teste Virgilio) modulatus dicitur, tam dulciter, vt citharae beneficio, nauitarum insidias subterfugeret: quippe, quem delphinus dorso suo exceptum, saluum ad littus perueheret de quo latissime secundo Fastorum Ouidius.

Quod mare non nouit? quae nescit Ariona tellus?

Carmine currentes ille tenebat aquas.

Protinus in medias, ornatus desilit vndas

Spargitur impulsa caerula puppis aqua.

Inde fide maius, tergo delphina recuruo

Se memorant oneri supposuisse nouo.

Ille sedet, citharamque tenens praeciumque vehendi,

Cantat, et aequoreas carmine mulcet aquas.

Haec a Plinio libro nono Gellio libri quintidecimi capitulo vltimo, sed latissime ab Herodoto circa principium primi libri describuntur: Sed partius mihi alioqui de ipsa dicendum est, etiam ob hoc fortasse, ne ipse placere mihi, studijsque meis videar, mollius esse blandiens.

Tantae igitur, tamque bonae artis memores, [f.Cijr] optimi iuuenes, musicale studium quaeso, ante oculos vestros ponite, Musices ipsius iucunditatem simul et vtilitatem cernite: quae non solum superos, sed et infernum Plutona ligat, oro perpendite: Haec sola nostro aeuo, Regibus Principibusque placet: Haec sola Regias aulas ingreditur: Haec ab omni aetate, conditione, atque genere hominum obseruatur: Haec eadem tetricas curas, mordacesque pellit, efferos animos mansuescit, lentas torpentesque mentes excitat: dura quaeque adamantinaque pectora mollescit et frangit: omnem feritatem domat: pacem parit: bella sedat: et suos amatores plerunque ad summos honores extollit. Quisquis igitur honestum diligis et vtile, qui phas atque pium religionis nostrae colis, qui tuae patriae, tuisque amicis et ciuibus consultum velis, iucundum quoque te exhibere alumnum: Musicam ama, Musicam disce, Musicam in suis penetralibus quaere, qua non minus quam alijs liberalibus disciplinis, honorem diuitiasque tibi comparabis. Dixi.

[f.Cijv] DE DIVISIONE TONI

Caput Primum.

TOnus, authore Franchino, Est legittimum sesquioctauae dimensionis spacium, duobus sonis circumscriptum. Vel dicitur, vnius soni inercapedo. Et sunt quattuor in manu Guidonis denominatione differentes, scilicet Vt re re mi fa sol sol la. Haec enim maneries toni, vt Boecius omnes quoque alij musici referunt, non solum in maiorem et minorem semitonium, tanquam in partes suas integrales, diuisibilis est verumetiam in nouem commata diuidi potest: non quod vnumquodque eiusdem sit quantitatis, cum comma praecedens, suum immediate sequens in aliquo excedat, quemadmodum tonus praecedens, suum immediate sequentes, vno commate excedit quod in monochordo, per commata bene diuiso, manifeste patet. Semitonus vero minor (vt Franchinus dicit) Est, qui duabus sesquioctauis appositus, sesquitertiam ducit proportionem. Vel est distantia a sono ad sonum sibi propinquum in [f.Ciijr] quattuor commata diuisibilis, propriam habens formam, consonantiamque faciens, terminis ordinata: Veluti mi fa, hic semitonus minor dicitur, non quod toni diuisi sit dimidium, sed quod ad integritatem dimidij non peruenit: Nam qui quaerit tonum in aequales partes diuidere, quaerit diametrum costae commensurare, [signa] sed id est impossibile: Ipsa autem semitoni imperfectio a practicis cantoribus parum consideratur, quoniam maxime est speculatiua, et ideo ab eis valde aliena. Sed sicut illis est laboriosa, et intellectu difficilis: ita Theoricae vtilis iucundaque est.

Semitonus autem maior, est quoddam interuallum, a sono ad sonum sibi proximum quinque commata virtualiter continens, suam formam habens, dissonantiamque ob eius maioritatem faciens: hic semitonus maior, per se et proprie minime cantatur Qualiter autem, et quibus dimensionibus, nouem commata in tono, in semitono minore quattuor, in maiore vero quinque inueniantur: quomodoue vnumquodque [f.Ciijv] praecedens, suum immediate sequens in aliquo excedat, rudibus interim vtcunque ostendemus: vt qui abaci, numerique imperiti fuerint, in lineis et spacijs ipsius toni diuisionem accipiant.

Agamus igitur, vt aiunt, pingui Minerua.

[Liban, De musicae laudibus oratio, f.Ciijv; text: vt, Re. Tonus in sesquioctaua ratione. [APOTOME, dieses, Diaschisma, schisma, komma]] [LIBDEM 01GF]

[f.Ciiijr] Diesis, idest semitonium minus (vt Philolaus inquit) Est spacium, quo maior est sesquitertia proportio (idest diatessaron) duobus tonis. Comma vero, est spacium, quo maior est sesquioctaua proportio, tonus duabus diesibus idest duobus hemitonijs minoribus. Schisma, est dimidium commatis. Diaschisma, dimidium dieseos. Aduertendum tamen dieseos appellationem hic non conuenire cum ea, qua enharmonicum genus diesi ac diesi, et ditono constat: illic enim diesis pro hemitonij minoris medietate accipitur, quod diaschisma vocatur, hic vero a Philolao, pro ipso hemitonio minore ponitur.

DE TRIBVS MODVLANdi generibus. Caput II.

APud priscos, tria fuerunt modulandi genera, Diatonicum, Chromaticum, et Enharmonicum.

Diatonicum, quod hemitonio minore, tono ac tono incedit: In hoc genere, [f.Ciiijv] omnis cantus ecclesiasticus compositus est, simul et tota musica, quae in humana voce consistit, conscripta hinc diatonicum a duobus tonis nominatur, et perfectam diatessaron consonantiam implet. Chromaticum genus est, quod ab illa intensione remittitur, idest in molle cadit, quoniam nullum integrum tonum in se comprehendit, sed semitonio minore, semitonio maiore, ac tribus semitonijs, siue quod idem est, semiditono progreditur, similiter diatessaron includit. Enharmonicum genus, durius est et excellentius, et vltra haec duo genera ascendit, quia vltimus neruus ad primum comparatus, diatessaron consonantiam excedit in vna diesi: Nam ex diesi et diesi, et duobus tonis constituitur (sed diesis hoc loco pro hemitonij minoris mediate ponitur quod diaschisma vocatur) Et ita genus Chromaticum, propter nimiam molliciem Enharmonicum, propter eius duriciem solo instrumento, et nulla voce humana, nisi cum maxima exercitatione et [f.Cvr] labore modulari possunt: Diatonicum vero, naturale omnibus, et gratum omnibus existit, et a cunctis etiam rudibus modulatur.

[Liban, De musicae laudibus oratio, f.Cvr; text: [Gamma], A, [sqb], C, Diatonicum, tonus, semitonium, Chromaticum, tria hemitonia, semitonium, Enharmonicum, Ditonus, diesis] [LIBDEM 01GF]

CAPVT TERTIVM.

In quo demonstratur, esse inter fa b mollis, et mi [sqb] duri semitonum maiorem. Omnes musicos ante clauium compositionem, vocum conuenientiam inspexisse legimus, vt scilicet quaelibet vox alterae coniuncta claui, conuenientiam naturae seruaret. Quod autem illa quantitas inter fa et mi, in b fa [sqb] mi constituta, maior sit semitonus, impraesentiarum ostendere decreuimus. Constat enim in manu Guidonis, illas tres voces, de a lamire, esse aequales, hoc est sub eadem [f.Cvv] littera, eodemque in puncto locatas. In b fa [sqb] mi vero duae litterae, cum prima, quae mollis dicitur, fa iungitur cum secunda vero mi collocatur. Illae tres in c sol fa ut, etiam aequales sunt, sed sic est, quod nota mi in a la mire, et fa in bmolli, semitonum faciunt minorem, quia mi fa, quattuor commata virtualiter continentem: re vero in eodem a la mi re et mi in b fa [sqb] mi (vt notum est) tonum constituunt, quia re mi, nouem commata virtualiter continentem: sequitur ergo ipsam notam mi in [sqb] duro, altiorem esse quinque commatibus, ipsa nota fa in bmolli existente: Similiter fa b mollis et sol in c sol fa ut tonum faciunt, quia fa sol. mi vero in [sqb] duro, et fa in c sol fa ut semitonum faciunt minorem: Ergo fa bmollis, et mi [sqb] duri, semitonum maiorem, quinque commata habentem, constituunt. Patet ergo notam fa b mollis, inter duo mi esse locatam, facientem semitonum minorem, cum mi inferiori, eiusdem proprietatis: cum superiori vero mi alterius proprietatis, semitonum maiorem. [f.Cvir] mi autem [sqb] duri, inter duo fa, locatam esse videmus, quoniam cum inferiori fa, alterius proprietatis, maiorem semitonum constituit: cum superiori vero fa, eiusdem proprietatis, semitonum minorem.

Sed breuius secundum Franchinum sic. In b fa [sqb] mi (inquit) quod ambae syllabae non sint eiusdem soni, nullam posse fieri mutationem, plerique consentiunt: maiore enim semitonio ab inuicem sunt disiunctae Nam cum b fa a mi de a la mi re, minore sit semitonio disiuncta in acutum, ac [sqb] mi, quam re eiusdem a la mi re, sit tono acutior. Cunque tonus, minus semitonium, maiore semitonio vincat: constat [sqb] mi, maiore semitonio, quoniam fa, esse acutiorem.

[Liban, De musicae laudibus oratio, f.Cvir; text: c, sol, fa, vt, b, mi, la, re] [LIBDEM 02GF]

DE CONSONANTIA ET Dissonantia. Caput IIII.

[f.Cviv] COnsonantia (authore Seuerino) Est acuti soni, grauisque mixtura suauiter, vniformiterque auribus accidens. Vel est (vt idem inquit) dissimilium inter se vocum, in vnum redacta concordia. Neque enim similium consonantiam esse, arbitratur Nicomachus sed dissimilium potius, in vnam eandemque consonantiam venientium. Grauis vero, graui si misceatur, nullam facere consonantiam, quoniam hanc phtongorum concordiam, similitudo non efficit, sed dissimilitudo. At sic ipse, consonantiarum naturam inuestigat. Si nanque duo nerui similes pulsantur, soni illi sibi obuiam fiunt: quod si commensurabiles fuerint, haec ipsa commensuratio sibimet miscetur, vnamque vocum consonantiam facit. Dum vero incommensurabiles et simul pulsi, sibi quisque ire cupit, tum dissonantiam fieri necesse est.

Est igitur dissonatia, secundum eundem Seuerinum, duorum sonorum, sibimet permixtorum, ad aurem veniens, aspera et iniucunda percussio. Nam dum [f.Cvijr] sibimet permisceri volunt, et quodammodo integre vterque ad sensum nititur peruenire, cumque alter alteri officit, ad sensum vterque insuauiter transmittitur.

CAPVT V.

COnsonantia, quae omnem musicae modulationem regit, praeter sonum fieri non potest. Sonus vero praeter quendam pulsum percussionemque non redditur Pulsus vero atque percussio, nullomodo esse potest, nisi praecesserit motus. Si enim cuncta fiunt immobilia, poterit alterum altero concurrere, vt alterum impellatur ab altero: sed cunctis stantibus, motuque carentibus, nullum necesse fieri est sonum: Idcirco definitur sonus ita.

Sonus est percussio aeris indissoluta, vsque ad auditum.

DE MODO AVDIENDI seu formandi Vocem. CAPVT VI.

NVnc quis modus audiendi sit, differamus. Tale enim quiddam fieri consueuit, in vocibus, quale cum paludibus, [f.Cvijv] uel quietis aquis, iactum eminus mergitur faxum: prius enim in paruissimam orbem colligit vndam, deinde maioribus orbibus, vndarum globos spargit, atque eousque, dum defatigatus motus, ab eliciendis fluctibus conquiescat, semper posterior et maior vndula, pulsu debiliore diffunditur.

Quod si quid sit, quod crescentes vndulas possit offendere, statim motus ille reuertitur, et quasi ad centrum, vnde profectus fuerat, eisdem vndulis retundatur. Ita igitur cum aer pulsus fecerit sonum, pellit alium proximum, itaque diffunditur, et omnium circumstantium simul ferit auditum, atque illi est obscurior vox, qui longius steterit, quoniam ad eum debilior, pulsi aeris, vnda peruenit.

DE CONCORDANTIIS et Dissonantijs. Caput VII.

COncordantiarum, Aliae sunt Simplices et Primariae, Vnisonus tertia quinta et sexta. Replicatae et secundariae, [f.Cviijr] octaua, decima, duodecima, decimatertia. Triplicatae et tertiariae, quindecima, decimaseptima, decimanona, et vigesima.

[Liban, De musicae laudibus oratio, f.Cviijr; text: Gamma, Sex concordantiae perfectae. 1, 5, 8, 12, 15, 19, Sex imperfectae. 20, 17, 13, 10, 6, 3, Octo dissonantiae. 2, 4, 7, 9, 11, 14, 16, 18] [LIBDEM 02GF]

Prisca vero obseruatio, cum casta essent omnia, nec tot adulterinis iucunditatibus, dixissem libentius leuitatibus, obuoluta, quoniam paucis consonantijs [f.Cviijv] vsa sit, vel ex hoc potissimum conijcimus, quod vix vltra sex consonantias vnam inuenies, apud celebres scriptores, nominatam: et cum illi de consonantiarum ordine disceptant, non nisi quinque enumerant, vt videre quis poterit apud Seuerinum libri secundi capitulo sextodecimo. et duobus sequentibus capitibus, vtcumque de his ita proponimus. Non vt omne iudicium sensibus demus: quanquam a sensu aurium, huius artis sumatur omne principium: Nam si nullus esset auditus, nulla omino disputatio de vocibus extitisset: sed principium quodammodo, et quasi ammonitionis vim tenet auditus: postrema vero perfectio, agnitionisque vis in ratione consistit, quae certis regulis sese tenens, nullo vnquam errore perlabitur: Nam licet omnes pene arteis, occasione sensuum productae sunt, nullum tamen in his iudicium certum nulla veri comprehensio, si arbitrium rationis abscedat. Ipse enim sensus, aeque maximis minimisque corrumpitur: Nam neque minima sentire, propter ipsorum [f.Dir] sensibilium paruitatem potest, et a maximis saepe confunditur: vt in vocibus, quas, si minimae sunt, difficilius captat auditus: et si sint maximae, ipsius sonitus intensione surdescit.

Haec igitur maxima causa fuit, quare relicto aurium iudicio Pithagoras, ad regularum momenta migrauerit, qui nullis humanis auribus credens, quae partim natura, partim etiam extrinsecus accidentibus permutantur, partim ipsis variantur aetatibus, nullis etiam deditus instrumentis, penes quae saepe multa varietas atque inconstantia nasceretur: dum nunc quidem, si neruos velis aspicere, vel aer humidior pulsos obtunderet, vel siccior excitaret, vel magnitudo chordae grauiorem redderet sonum, vel acutum subtilior tenuaret. Haec dum secum reputaret Pithagoras, nutu quodam Diuino, fabrorum officinas praeteriens (quod plerique ipsi Tubal ascribunt) consonantias in quattuor malleis inuenit.

[f.Div] DE PROPORTIONVM inuestigatione. Caput VIII.

SInt itaque proposito hij mallei certis signati ponderibus, vt primus sex secundus octo, tertius nouem, quartus duodecim vncias contineat, et experientia patebit, malleum quartum ad primum, diapason sonare, quia ad eum duplus est: Et rursum malleus secundus ad malleum primum, et malleus quartus et tertium, diatessaron resonabit, quia vtrinque est proportio sesquitertia: vnde et Epitritus dicitur, quia super totum tertiam continet partem eiusdem. Malleus vero quartus ad malleum secundum: et malleus tertius ad malleum primum, diapente tonabit, quia vtrinque proportio sesquialtera, et hemioli possidet rationem: continet enim totum et eius insuper medietatem. Malleus vero tertius ad malleum secundum, tonum in sesquioctaua proportione, Epogdea distantia, tonum resonabit. Et cum quinque essent mallei, quintus dissonans est eiectus, grandem licet dederit occasionem, per sui dissonantiam, de consonantijs [f.Dijr] iudicandis: Nam positis iuxta se contrarijs, peiora prae alijs, aut meliora facile discernuntur: Hoc clarius patet in monochordo: Sit A graue primus malleus, D graue secundus, E graue tertius, et a acuta quartus, vt patet lucide in typo sequenti.

[Liban, De musicae laudibus oratio, f.Dijr; text: Malleorum Pondera. DIAPASON IN DVPLA PROPORTIONE. DIAPENTE, RATIO sesquialtera. DIATESSARON. Ratio sesquitercia. RATIO SESQVIOCTAVA. Tonus. A, D, E, a, 6, 8, 9, 12, 2, 4, 3, 1, Dupla, Sesquialtera, Sesquitertia, Sesquioctaua] [LIBDEM 03GF]

[f.Dijv] Illud cognitum esse, quod omnes musicae consonantiae, aut in dupla, aut in tripla, aut in quadrupla, aut in sesquialtera, aut in sesquitertia proportione consistunt: Et vocatur quidem, quae in numeris sesquitertia est, diatessaron in sonis, quae in numeris sesquialtera, diapente appellatur in vocibus. Quae vero in proportionibus dupla est, diapason in consonantijs. Tripla vero diapente et diapason, Quadrupla autem bis diapason. Ergo nunc lectoris fidei quae proponimus, commendamus: vt arbitretur diapason in dupla, diapente in sesquialtera, diatessaron in sesquitertia, diapente ac diapason in tripla bis diapason in quadrupla proportione consistere, et tonum, sesquioctauam facere proportionem, eumque in duo aequalia diuidi non posse, sicut nullam eiusdem generis proportionem idest superparticularis diatessaron etiam consonantiam, duobus tonis, semitonioque consistere. Semitonia vero esse duo, maius ac minus, supra monstrauimus. Diapente [f.Diijr] autem tribus tonis, ac minore semitonio contineri. Diapason autem quinque tonis, ac duobus semitonijs minoribus expleri, neque ad sex tonos vllo modo peruenire. Sed huius negotij is est typus

[Liban, De musicae laudibus oratio, f.Diijr; text: Diapente cum diapason. Ratio tripla. [Diapente], Ratio sesquialtera. 6, 8, 9, 12, 16, 18, 24, [Diatessaron.], ratio sesquitercia, Tonus, ratio sesquioctaua, [Diapason], ratio dupla, [Dis diapason], systema maximum, Ratio quadrupla] [LIBDEM 04GF]

Veteres Musici, propter compendium scriptionis, ne integra semper nomina necessarium esset apponere, excogittauere notulas quasdam, quibus neruorum vocabula notarentur. De quibus [f.Diijv] musicae suae libri quarti capitulo tertio Boetius ne lectori forent incognitae, easdem hic vtcunque depingere decreuimus: Nam minus emendate, imo corruptissime apud endem in antiquo exemplari, Venetijs olim impressae, conspiciuntur: quod tamen hic, aliud non habentes, secuti sumus.

Pro quorum declaratione est aduertendum, quod apud Graecos A littera vocatur [proslabanomenos] Proslambanomenos, idest assumpta, ad opus musicae quia vetustissimi eam non ponebant, sed [sqb] primam locauerunt, vt scilicet vocum dispositio, a minino interuallo idest a semitonio inciperet, quod est inter [sqb] et C, sicut omnia tetrachorda, primo loco semitonium habent, secundo medium [signum] et [Gamma] hunc primum neruum indicant sic. [signum] [sqb] vocatur [hypate hypaton] Hypatehypaton idest principalis principalium, quia apud antiquissimos prima fuit principalium idest grauium: et non potius A littera quae est prima grauium: ad quod dicimus quod non ideo [sqb] vocatur principalis principalium, [f.Diiijr] quod sit prima in ordine aliarum, sed quod prima inter principales diuersum sonum gignit A enim in principio monochordi locata, nullam soni diuersitatem, facit, hanc format [Gamma] rectum et [Gamma] conuersum, sic. [signum]

C vocatur [par' hypate hypaton] Parahyaptehypaton, idest iuxta principalem principalium, quia iuxta [sqb], quam hae litterae duae componunt [Beta] non integrum et [Gamma] iacens sic. [signum]

D vocatur [lichanos hypaton] Lichanos hypaton idest digitalis principalium. [lichanos] enim digittus dicitur, qui in tangendis neruis seu chordis tertius est. Et dicitur digittalis, quasi discretius quia discernit et segregat principales a medijs, et componitur ex [Phi] et digammon F duplici gamma [signum] vel sic [signum]

E vocatur [ypate meson] Hypatemeson idest principalis mediarum. Mediae autem dictae, quod per eas tanquam mediatrices [f.Diiijv] cantus a grauibus ad acutas progreditur et regreditur, et componitur ex 6 littera dnplicata [signum]

ff vocatur [par' hypate meson] Parhypatemeson idest iuxta principalem mediarum, facta ex D et C sic [signum]

G vocatur [lichanos meson] Lichanos meson idest digitalis mediarum: quia ipsa vna ex medijs, discernit capitales seu graues notas a minutis, et formatur ex littera [Pi] et c conuerso. sic. [signum]

a vocatur [mese] mesi idest media scilicet inter A capitale, et aa duplicatum: nulla enim littera apud vetustiores ter repetebatur, ista duntaxat excepta, hanc lambda iacens et iota componunt [signum]

[sqb] quadrum vocatur [paramese] Paramesi idest iuxta mediam scilicet a, ex litteris [Pi] et [Nu] iacens compositum, sic scilicet. [signum]

c vocatur [trite diezeugmenon] Tritediezeugmenon [f.Dvr] idest tertia disiumctorum, quod nomen habet per praeposterum numerandi ordinem: Cum enim post c sit d et post d sit e, si dicas e primam d secundam, c erit tertia. Quod autem c diximus tertiam disiunctarum, tantum valet ac si diceremus, vna de tribus, quae dicuntur disiunctae, et componitur ex [Epsilon] et [Pi] conuerso [signum]

d vocatur [paranete diezeugmenon] Paranetediezeugmenon idest iuxta vltimam disiunctarum, et constituitur ex litteris [Phi] et [Nu] vtraque iacente seu inuersa sic [signum]

f vocatur [trite hyperbolaion] Trite hyperboleon idest tertia exellentium praepostere numerando: de quo nomine idem sentiendum est, quod de c diximus: et formatur ex [Gamma] et [Alpha] imperfectum, tali charactere. [signum]

g vocatur [paranete hyperbolaion] Paranetehyperboleon idest iuxta vltimam excllentium, et figuratur hic neruus ex [f.Dvv] litteris [Mu] et [Pi] sic. [signum]

aa dicitur [nete hyperbolaion] Nete hyperboleon idest vltima exellentium, et formatur hic neruus ex i idest iota, et [Alpha] idest alpha iacente, tali signo. [signum]

Habes lector, quibus characteribus seu notis, neruorum vocabula notarent musici veteres, Quae, si quando nactus exemplar emendatius, ad studiosorum communem vtilitatem, exactius describe, et tua manu corrige. Haec interim vero boni consule.

Vnum pene exciderat, magnopere ad rem pertinens, quod quicquid huius scientiae est, Latinos totum a Groecis mutuo accepisse (vt interim de alijs studijs liberalibus taceamus) Hoc nanque confessum, omnia instrumenta, sonos, proportiones, consonantias, neruos et caetera graecam habere appellationem. Quamuis tam rude quondam erat, huius scientiae principium, vt quattuor neruis [f.Dvir] constaret, totum harmoniae corpus idque, tetrachordon appellabant, postea Chorebus Rex Lydorum, quintum addidit neruum: Hiagnis sextum: Terpander Lesbius, septimum (et factum est heptachordon syneunemnon idest coniunctorum) Samios, Lychaon octauum, Prophrastus nonum addidit neruum: Estracus Colophonius, decimum: Timotheus Millesius, vndecimum. Sic ex tetrachordo paulatim in hexachordon heptachordon, octochordon, enneachordon, decachordon, endeachordon et denique in decem et quattour chordas excreuit. Postremus vero proslambanomenos acceptus est neruus, quem Ptolomeo Aegyptiorum Regi tribuunt authores nouissime a latinis philosophis additum est [Gamma] ut, neruorum vltimus, vt nemo tantam obliuionem animo induceret suo, aut nemo tam esset ingratus, graecis musis, vt hanc scientiam ab illis esse nesciret, vt sequentia declarant.

[mousike] Musica.

[f.Dviv] [mousikos] Musicus.

[mousourgos] Cantor.

[psaltes] Psaltes, cantor.

[psaltria] Psaltria, Fidicina.

[psallo] Psallo.

[psalmos] Psalmus.

[hymnos] Hymnus.

[psalterion] Psalterium.

[kithara] Cithara.

[kitharistes] Citharista.

[kitharodos] Citharoedus.

[lyra] Lyra, graeci enim [luguron] vocum varietatem dicunt: vnde lyram vocatam existimant, in qua, quot fides sunt, tot resonant voces: vel [apo tou luein] quod est canere: Hinc poetae lyrici dicti quod varijs carminibus vtuntur, et ad lyram canunt, et carmen ipsum lyricum nominatur, eandem [chelun] idest citharam vocant, [apo tes chelones] hoc est a testudine.

[kumbalon] Cymbalum.

[horganon] Organum.

[monaulos] Monaulus, genus tibiae quam inuenerunt Aegiptij.

[monos] solus [aulos] tibia. Czingk.

[f.Dvijr] [tumpanon] Tympanum.

[tumpanistria] Tympanistria. Psalmo 67.

[chorde] Chorda. Fides, genus citharae sic dicta, quod tantum inter se chordae eius, quantum inter homines fides concordet, vel chorda, quia corda moueat.

[Nete] Nete, dicitur fides acuti soni.

[hypate] Hypate, chorda inferior.

[monochordon tetrachordon hexachordon] vnius quattuor, sex chordarum. et caetera.

[plektron] Plectrum, instrumentum, quo fides pulsantur. [plekte] res plicata dicitur, vt chorda. [plektes] percussor. Martialis. Feruida ne trito tibi pollice postula surgat: Excauant docilem garrula plectra lyram.

[Tonos] Tonus, vnius soni intercapedo hoc modo inter modos musicales numeratur. Etiam octo modos [tonous] tonus vocant, quasi ex tonis, eorumque partibus idest semitonijs, tonis, et caetera compositos

[tropos] Tropus idest modus in eadem significatione dicitur, propter accidentalem vnius in alterum conuersionem, intensione vel remissione deductam.

[f.Dvijv] [autentos] Autentus idest clamosus: Nam [auteo] resono dicunt Graeci, vel etiam [authentas] nominant idest duces: Nam [hauthentes] dominus seu ductor dicitur.

[authentia] Potestas.

[plagios] Plagius, obliquus, transuersus. vnde plagalis dictus est.

[protos] protus idest primus.

[deuteros] Deuterus idest secundus.

[tritos] Tritus idest tertius.

[tetrtos] Tetartus idest quartus.

A gentibus modi nomen acceperunt quo enim quasi tono, vnaquaeque gens gaudet, eodem modus ipse vocabulo nuncupatur: vt Lydius modus, Dorius, Phrigius, Mixolidius, quod Lydio facilime commisceatur.

[Dorios] Dorius primus.

[hypodorios] Hypodorius secundus.

[Dorion] Cantilena ad virtutem incitans

[phrygios] Phrygius tertius.

[hypophrygios] Hypophrygius quartus.

[phrygion] Cantilena incitans ad arma.

[lydios] Lydius quintus.

[f.Dviijr] [hypolydios] Hypolydius sextus.

[muxolydios] Mixolydius septimus:

[hypomuxolydio] Hypomixolydius octauus

[choros] Chorus, conuentum et multitudinem significat, Nam multorum vocibus et concentu constat, et a [chora] secundum Platonem in secundo de legibus, quae est laeticia, deducitur.

[antiphonon] Antiphona, quod aequalem cum psalmodia modulationem teneat, siue quod vnius eiusdemque soni symphoniam in ipso cantico et eius psalmo dispositam habeat. Vel secundum alios vox reciproca, duobus choris alternatim psallentibus Antiphonas Graeci primi composuerunt, et apud Latinos diuus Ambrosius, extunc in cunctis regionibus occiduis, vsus increbuit: producit autem penultimam. non corripit, quoniam est omega, ex [anti kai phone] vox contra communem vsum, sic [mammona]

[sumphonia] Symphonia, penultima corripitur idest consonantia, concentus musicus, in qua est optimum modulationis temperamentum, ex graui et acuto concordantibus [f.Dviijv] sonis, siue in voce, siue in flatu siue in pulsu, [a sen] idest con, et [phone] vox, Inde symphoniaci pueri a Cicerone dicti sunt, qui ad modulationes musicas concentusque faciendos comparantur: Hieronymus vero ad Damasum sic habet. Symphonia, non est genus organi, vt male quidam de latinis putant, cum sit chorus in laude Dei concinens, et hoc vocabulo significetur. [harmonia] penultima corripitur, latine compositio, concordia, conuenientia, concentus, sine vlla offensione factus. Augustinus. Harmonia, concentus est ex dissimilium vocum moderatione, sicut ex summis et medijs et infimis ab [harmozo] coapto.

[pauomai] pauso, vnde pausa figura est, artificiosam a cantu quietem, seu desistentiam monstrans.

[apotome] Apotome, semitonium maius quod ob eius maioritatem, dissonantiamque minime cantatur: a Graecis sic dictum [apotomos] enim violentus et durus dicitur [Diesis] Diesis siue limma, semitonium [f.Eir] minus dicitur: Est autem Diesis (vt apud Seuerinum Philolaus inquit) spacium, quo maior est sesquitertia proportio duobus tonis.

[schisma] Schisma, dimidium commatis.

[diaschisma] Diaschisma dimidium dieseos idest semitonij minoris.

[komma] Comma, toni ipsius nona pars exessus enim maioris semitonij, supra minus, comma dicitur.

Tria genera Meli:

[diatonikon] Diatonicum est, cuius omnia tetrachorda, per tonum et tonum, ac semitonium progrediuntur. Hinc et diatonicum a duobus tonis nominatur.

[chromatikon] Chromaticum idest coloratum, est, cuius tetrachorda, non per tonum et tonum et semitonium, sed per semitonium et semitonium et per tria semitonia cantantur. [enarmonion] Enarmonium, quod in omnibus tetrachordis, per diesim et diesim et ditonum cantatur: Ex his autem solo diatonico vtimur, alia duo genera a cantu nostro abijciuntur. Cromaticum, quia mollius. Enarmonium, [f.Eiv] quia durius et difficilius sit. Cromaticum a solis eruditis. Enarmonium a solis eruditissimis, cantari potest, nec facile in vsum perducitur. Diatonicum vero naturalius, et auribus gratum, et a cunctis etiam rudibus modulatur.

[arsis] Arsis eleuatio.

[thesis] Thesis depositio.

[sustema] Sustema, perfectum modulationis corpus, ex consonantiarum coniunctione consistens, vt est diapason diapente, diatessaron.

[Diastema] Diastima, penultima producta spacium, interuallum.

[Diapason] Diapason idest per omnes: de qua Augustinus de Trinitate libri quarti capitulo secundo. Diapason (inquit) omnium consonantiarum est iucundissima, perfectissima et iudicio auris facilima, nobis insita naturaliter, ab eo qui nos creauit, vt nec imperiti, possunt eam non sentire siue ipsi cantantes, siue alios audientes.

[diapente] Diapente, de quinque.

[diatessaron] Diatessaron, de 4.

[f.Eijr] [melos] Melos, cantus suauis.

[emmeles] Eumelis, concinnus.

[ekmeles] Ecmelis, inconcinnus.

[emmeles] quod ad melos mouetur. Plato hanc honestam saltationem vocat.

[phthongos] Phtongus, sonus nota.

[gramme] Grammi linea.

[hemiolios] Hemiolius, cum ex duobus numeris, maior habet totum minorem, et praetera eius medietatem, vt 3 ad 2, proportio sesquialtera.

[epitritos] Epitritus sesquitertia. numerus, qui continet totum aliquem numerum, et eius partem tertiam. vt 4 ad 3

[epogdoos] Epogdous, numerus qui continet totum aliquem numerum et octauam insuper eius partem: vt sunt 9 ad 8, sesquioctaua.

[f.Eijv] DE PROPRIETATIBVS et potentijs Tonorum, vt sunt diuersorum effectuum (aut si mauis affectuum) inductiui.

Quattuor Toni, Protus, Deuterus, Tritus, atque Tetartus, quattuor complexionum dominium tenent: Protus phlegmati, Deuterus colerae, Tritus sanguini, Tetartus autem melancholiae dominatur.

Non impedias Musicam. Ecclesiastici 32.

[mousiken eros Didaskei]

Musicam amor docet.

[f.Eiijr] DE PRIMO TONO.

DOrius itaque Authenticorum primus, phlegma mouet, et a somno excitat: viris ingeniosis praeclarisque competit: qui cum ex cibi, aut alterius accidentis inductione, phlegmate grauantur, primo tono concrepante, alleuiantur: Quo fit, vt perpetuam constantiam seueritatemque adamantes, neque quicquam aut versutum, aut occultum, sed omnia simplicia apertaque probantes, Dorium quam aut Lydium, aut Phrigium malunt. Quare in omnibus grauioribus rebus, prisci, Dorium non Lydium neque Phrygium admittebant.

Hic tonus luminoso soli comparatur, et ab eo regitur, cum inter omnes tonos principatum teneat: velud sol inter planetas: Quemadmodum enim sol, humida exsiccat, et noctis tenebras fugat: ita hic tonus, pigriciam, tristiciam, stuporem, confusionemque somni, quae ex tristitia, ob phlegmatis motionem prouenit celeriter expellit. Viros igitur fortes temperatissimosque decet. Verba igitur [f.Eiijv] iocosa lepida et faceta huic tono maxime conueniunt.

[Liban, De musicae laudibus oratio, f.Eiijv; text: Descantus, Magnificat anima mea Dominum. Altus, Tenor, Bassus] [LIBDEM 04GF]

Psalmo 88.

Beatus populus, qui scit iubilationem.

[f.Eiiijr] DE SECVNDO TONO.

SEcundus Tonus, qui Hypodorus dicitur, contrario modo se habet, quoniam somnum placidum et quietum inducit: Nam mos erat Pythagoricis hypodorio continuas curas, in somnum conuertere, vt eis quietius et leuius sopor irreperet: Nam tota (Boetio authore) humani corporis compago, musica coaptatione composita est, qui dicit Tauromitanum iuuenem, tertio tono fuisse incitatum, et secundo sedatum. Moestis enim hic tonus et pigris proprie conuenit.

Praetera lunae comparatur, et ab ea regitur: quoniam sicut luna humida, et omnibus planetis inferior existit, ita hic tonus flebilis et grauis, et omnibus alijs tonis submissior: specialiter vero est placabilis, depraecatiuus. Et quoniam depraecatio cum humilitate, et saepenumero cum fletu fit. Verba igitur ad moesticiam et fletum inducentia, huic tono conuenienter sunt attribuenda.

Ezechielis 32.

Cane carmen lugubre.

[f.Eiiijv] [Liban, De musicae laudibus oratio, f.Eiiijv; text: Descantus, Magnificat anima mea Dominum. Altus, Tenor, Bassus] [LIBDEM 05GF]

[f.Evr] DE TERTIO TONO.

TErtius Tonus, qui coleram mouet et ad iracundiam incitat, Phrygius dicitur: de quo Boetius: Qui asperiores Getharum sunt (inquit) durioribus delectantur modis: Qui vero mansueti, mitioribus. Marti autem attribuitur, et ab eo regitur, quoniam totus seuerus et incitatiuus est, velut Mars qui, sicut omnia bona, iracundia sua destruere conatur: ita hic tonus, superbos, elatos, et crudeles, et praecipue colericos, qui hoc tono vel maxime gaudeant, ad iracundiam et rixam celeriter inducit. Propterea, quod fortes et duras in sua progressione saltus habet. Verba igitur aspera, siue de praelijs temporalibus tractantia, huic tono rationabiliter sunt assignanda.

Esaiae 23.

Cane bene, frequenta canticum.

Ne claudas ora canentium. Hester 13.

[f.Evv] [Liban, De musicae laudibus oratio, f.Evv; text: Descantus, Magnificat anima mea Dominum. Altus, Tenor, Bassus] [LIBDEM 05GF]

[f.Evir] DE QVARTO TONO.

QVartus Tonus, qui Hypophrygius dicitur, Phrygio contrariatur: quoniam coleram, quam ille excitat, hic suo modulo mitigat: Mercurius enim hunc tonum regit: Quare proprius adulatorum est, tonus, qui bonos et malos aequos et iniquos, compendij sui causa laudant: Sic tonus iste, ad lamentum et laeticiam, ad incitandos sedandosque animos, faciliter conuertitur, qualis est natura Mercurij, qui cum bonis bonus et cum malis est pessimus: iunctus enim cum Marte, aeque malus est vt ipse Mars qui est deus belli, ense vulnerat: Mercurius vero (quod proprie adulatorum est) lingua: Ita hic tonus, iunctus cum tertio, aeque durus et seuerus aestimatur sicut tertius. Verba igitur, blanditias, deceptiones, et detractiones significantia, huic tono merito sunt ascribenda.

Deuteronomij 31.

Scribite vobis canticum istud.

Cantabitur canticum cum suauitate. Michaeas 2

[f.Eviv] [Liban, De musicae laudibus oratio, f.Eviv; text: Descantus, Magnificat anima mea Dominum. Altus, Tenor, Bassus] [LIBDEM 06GF]

[f.Evijr] DE QVINTO TONO.

QVintus Tonus, qui Lydius vocatur, sanguinis dominium obtinet, et Ioui comparatur: nempe qui sanguineos, beneuolos, mites, et iucundos homines sua influentia facit, cum gaudium semper amat et laeticiam.

Quare haud immerito, a diuo Augustino dicitur hic tonus, delectabilis, hilaris et modestus, tristes et anxios laetificans, lapsos et desperatos reuocans De hoc dicit Boetius, quod Lydi a natura iucundi, hoc tono vel maxime delectantur Qui coeteris igitur humaniores, facilioresque praestant, non tam Dorio aut Phrygio, quam Lydio delectantur. Verba igitur gaudium siue laeticiam denotantia, et alicuius victoriae narratiua, huic tono sunt condonanda. Huic sententiae, est illa Platonis in tertio de Republica valde contraria, qui dicit, primam huius toni constitutionem, fletus, lamentationisque causa factam esse: Quod Aristoxenus in primo de musica olympum tradit, in Pythonis sepultura cecinisse tibia secundum Lydium modum funeralia. Haec ille. Quo [f.Evijv] fit optime lector, vt vno eodemque tono, non omnes afficimur eodem modo.

Cantate et exultate et psallite. Psalmo 97.

[Liban, De musicae laudibus oratio, f.Evijv; text: Descantus, Magnificat anima mea Dominum. Altus, Tenor, Bassus] [LIBDEM 06GF]

[f.Eviijr] DE SEXTO TONO.

SExtus Tonus, qui Hypolydius appelatur, Veneri tribuitur, quae homines pios, et de facili ad lachrimandum, prouocabiles, sua influentia facit Ita hic tonus, ad pijas nonnunquam lachrimas, ex deuotione et laeticia exortas, inducit: Nam habent, gaudium et pietas etiam suas lachrimas. Et in hoc a secundo satis differe dinoscitur, qui fletus amaros, ex angustia et dolore causatos, peculiares habet. Differt praeterea a suo authento, qui laetus est iucundus: hic vero moestus et lachrimabilis: suauior enim acuta, quam vox grauis existit. Verba igitur pia et deuota, ob deuotionem et compassionem, ad lachrimas et spiritualem laeticiam inducentia, huic tono valde sunt propria

Ecclesiastici 22.

Musica in luctu importuna.

Psalmo 68.

Laudabo nomen Dei cum cantico.

[f.Eviijv] [Liban, De musicae laudibus oratio, f.Eviijv; text: Descantus, Magnificat anima mea Dominum. Altus, Tenor, Bassus] [LIBDEM 07GF]

[f.Fir] DE SEPTIMO TONO.

SEptimus Tonus, qui Myxolydius dicitur, melancholiam mouet suo modulo: Nam homines, quos Saturnus (cui hic tonus adscribitur) sua influentia, tristes, remissos, lentos et difficiles facit: hic tonus sua harmonia admodum incitat, et ad vehementiam quandam adducit. Mixolydium autem appellatum aiunt, quod lydio, qui iucundus est, facilime commisceatur. Habet igitur, partem incitationis et iucunditatis varios habens saltus, mores fere adolescentiae repraesentans. Verba igitur dura et aspera, atque vehementiam quandam significantia, huic tono (quae etiam tertio) valde sunt consentanea. Sed quod antea nos praeterit, cum de tonis in generali et inuentoribus eorum dicemus. Pythoclydem tibicinem, aliqui protulere qui mixolydium repererit: At lysis, Atheniensem Lamproclem, huius toni authorem affirmat.

Ecclesiastici XI.

Vinum et musica laetificant cor.

[f.Fiv] [Liban, De musicae laudibus oratio, f.Fiv; text: Descantus, Magnificat anima mea Dominum. Altus, Tenor, Bassus] [LIBDEM 07GF]

[f.Fijr] DE OCTAVO TONO.

OCtauus Tonus, qui Hypomixolydius nuncupatus, est authento suo fere contrarius: Nam ex melancholia tristes atque lentos, ad mediocrem laeticiam adducit. Praeterea stellato coelo siue firmamento appropriatur: quoniam super omnes tonos, dulcedinem quandam insitam habet, cum venustate, immunis ab omnibus viciosis qualitatibus, omni negotio conueniens: nempe, quem et gloriam nonnulli representare ferunt: Ideo a beato Ambrosio, suauis et moratus appellatur: viris discretis et subtili ingenio profunda speculantibus, valde consentaneus, in quo cum primo, magnam affinitatem habet. Dicitur enim deprecatiuus, et exoratiuus, cum aliquam gloriam seu foelicitatem cum lachrimis obtinere cupimus.

Psalmo 88.

Misericordias Domini in aeternum cantabo.

[f.Fijv] [Liban, De musicae laudibus oratio, f.Fijv; text: Descantus, Magnificat anima mea Dominum. Altus, Tenor, Bassus] [LIBDEM 08GF]

[f.Fiijr] DE PEREGRINO.

HVnc Tonum Peregrinum vocant propter raritatem eius, quia raro in psalmodia canitur: Secundum hunc tonum canimus psalmum, In exitu Israel de Aegypto, paschali tempore tantum: propter laetam huius toni resonantiam, et propter iucundam Paschalis festiuitatis solennitatem: quo tempore Domino resurgenti, ad suae sacratissimae Resurrectionis reuerentiam et gloriam, psallunt et iubilant vniuersa. Neque enim fas est, vt a nobis aliqua his diebus tristia recitentur: Sed sicut filijs Chorae datum est, vt semper laeta canerent et prophetarent: et omnes psalmi, eorum attitulati nominibus, gaudia praedicant, nec aliqua minantur aduersa: ita nos ad Christum pertinentes, hoc psalmo laetamur et delectamur in Domino: eius magnalia, quae fecit in mari rubro, praedicantes.

Franchinus, qui aetate nostra, inter Musicos facile principes extitit: Peregrinum septimo tono (cum Ambrosianis [f.Fiijv] suis adscripsit. Hugo sacerdos Reutlingensis, natione Germanus, qui ante duo saecula, et aliquot insuper annos, egregie atque praeclare, de musica et sensit et scripsit, octauo tono, peregrinum applicat: Nam Ambrosiani eius toni antiphonam, scilicet Nos qui viuimus, in G graui incipiunt: Nos ve- Gregoriani in C graui. Quare, aliorum pace, hunc tonum magis referre primum et primam eius differentiam, quam aut septimum aut octauum dixerim. Qui habet aures audiendi, audiat.

DE PEREGRINO Figmentum.

PEregrinum, longam post peregrinationem, et quasi postliminio, ad aliorum sodalitium tonorum redeuntem, ex ordine coeteri sic aloquuntur toni.

PRIMVS.

Vnde te habemus peregrine? Peregrinus. De Aegypto, de populo barbaro. Primus. Quid nobis adfers noui? [f.Fiiijr] Peregrinus. Tu solus peregrinus es in Hierusalem, et non cognouisti quae facta sunt. Primus. Quae? Peregrinus. Percussit Dominus Aegyptios, et primogenita eorum, ab homine vsque ad pecus, sexcentos currus, equites quinquaginta milia, ducenta milia pariter armatorum, pharaonem et virtutem eius, submersit in mari rubro, vnus ex eis non remansit. Sic mihi retulit Iosephus. Huius tam insignis triumphi, canticum fecit Moses, iucundum nimis et laudibile valde libro secundo aut capitulo sextodecimo. Et Diuinus ille Pindarus Dauid. Deuteronomij 15.

Propheta et poeta Domini, in laudem triumphi, carmine lyrico, multa cecinit praeclara, perpetua memoria digna. Ipse denique In exitu Israel de Aegypto, psalmum, patribus, quae praestitit Deus beneficia, continentem, attuli, ad festa futura, peregrino quidem, si audires, sed festiuo multum et iucundo tono: sed nunc vado, reliquos, qui mihi sunt fratres, visitaturus.

SECVNDVS.

[f.Eiiijv <recte f.Fiiijv>] Ad quid venisti peregrine? Peregrinus. Rogas? Mense primo, quartadecima mensis, Phase Domini erit, et quintadecima die solennitas. Numeri 28. Secundus. Inertibus semper feriae. Peregrinus. peregrinus et aduena, si fuerint apud vos, faciant Phase Domino, iuxta ceremonias et iustificationes suas. Numeri 9.

TERTIVS TONVS.

Dic vnde venis peregrine? Peregrinus. de aduenis, qui peregrinantur in terra. Leuiticus 17. Tertius. probe narras, de aduenis qui praedantur in terra. Peregrinus. et hic non pepercit peregrinationi meae sed execratus est eam prae superbia. Ecclesiastici. 16.

QVARTVS.

Impostor mihi quispiam videris: egredere foras. Peregrinus. peregrinus foras non mansit. Iob. XIII. Si quis peregrinorum, in vestram voluerit transire coloniam, recipiatur. Exodus XII. Sic opprimunt peregrinos, nec timuerunt me. Dicit Dominus. Malachias III.

[f.Fvr] QVINTVS.

Quot annis peregrinatus es? Peregrinus. dies peregrinationis meae, centum triginta annorum. Genesis 47. Quintus. Amat bonus ocia Daphnis. Quur tanto tempore? Peregrinus. Cantabiles mihi erant iustificationes tuae, in loco peregrinationis meae. Psalmo 118.

SEXTVS.

Qui sectatur ocium, replebitur egestate. Prouerbia 28. Peregrinus. peregrino molestus non eris. Exodus 24. nec despicies fratrem tuum, in die peregrinationis eius. Abdias. Sed facies cuncta, pro quibus te inuocauerit peregrinus. 2. Paralipomenon 6.

SEPTIMVS.

Quare nostratum te nouit nemo? Peregrinus. tanto tempore vobiscum sum, et non cognouistis me. Ioannis 14. Septimus. Fratres mei, iste profecto peregrinus loquitur tanquam sermones Dei: Verumtamen doctrinis varijs et peregrinis, nolite abduci. Hebraeos XIII. Peregrinus. Improperium [f.Fvv] expectauit cor meum et miseriam. Psalmo 68.

OCTAVVS.

Labora, et improperium peregrinationis non audies. Ecclesiastici 29. Peregrinus. etiam tu laborem fingis in praecepto. Psalmo 93. Hen mihi extraneus factus sum fratribus meis, et peregrinus filijs matris meae. Psalmo 68. Septimus. Quos tandem inquis aut fratres aut parentes esse tuos? Peregrinus. tu cum collaterali, aut si mauis conthorali tuo me genuisti. Octauus. non refers faciem nostram. Si peregrinum agis, haud [amousos] es: fac nos a idire vocem tuam Id si commodem eleganterque praestiteris, nostrorum collegio tonorum adsocieris. Peregrinus. Stet sententia: sed quod iustum est, iudicate: siue ciuis sit ille, siue peregrinus. Deuteronomij 1. Tandem omnibus annuentibus, sic cecinit.

[f.Fvir] [Liban, De musicae laudibus oratio, f.Fvir; text: Descantus, In exitu Israel de Aegypto: domus Iacob de populo barbaro, Altus] [LIBDEM 08GF]

[f.Fviv] [Liban, De musicae laudibus oratio, f.Fviv; text: Tenor, In exitu Israel de Aegypto, domus Iacob de populo barbaro, Bassus] [LIBDEM 09GF]

[f.Fvijr] Hac iucunda et peregrina melodia et fratres et parentes placati, et exhilarati, porrectis vltro citroque manibus, dixere. Victum interim o peregrine, quis subministrauit tibi? Peregrinus. Prouidit ille, qui dicit, Deuteronomij 14. Peregrino, qui intra portas tuas est, da vt comedat. Sed amictus vnde tibi tam insignis et honestus? Peregrinus. Deus amat peregrinum, et dat ei victum et amictum. Et vos ergo, amate peregrinos, quia et ipsi fuistis aduenae. Deuteronomij X. Si post complures peregrinationis annos, in peregrina terra occubuisses, vbi sepeliri decreueras?

Peregrinus. in agro figuli, empto in sepulturam peregrinorum Matthei 27. Heu fili mi, vt quid te misimus peregrinari, lumen oculorum nostrorum, baculus senectutis nostrae, solatium vitae nostrae omnia in te vno habentes: non te debuimus dimittere a nobis Tobie X. Ecce quam bonum et quam iucundum, habitare fratres in vnum. Psalmo 132. Ingredere iam in locum exultationis et laeticiae sodalium tuorum.

[f.Fvijv] [[Hebrew] haleluhu khetoh umachol. haleluhu bemkygyem ve'gokh: haleluhu ketsilitseley shoma': haleluhu ketsiletselye teru'oh: kol hageshlomoh tehalel yahi haleluyah.]

[Aineite auton en ucho salpingos, aineite auton en psalterio kai kithara.

Aineite auton en tumpano kai choro, aineite auton en chordais kai organo.

Aineite auton en kumbalois suechois, aineite auton en kumbalois alalagmou pasa pnoe ainesatou ton kurion.]

LAudate eum in sono tubae: laudate eum in psalterio et cithara.

Laudate eum in tympano et choro laudate eum in chordis et organo.

Laudate eum in cymbalis bene sonantibus: laudate eum in cymbalis iubilationis: omnis spiritus laudet Dominum.

[f.Fviijr] Lobet yhn mit posaunen hall / Lobet vhn mit psalter vnd harffen.

Lobet yhn mit paucken vnd reygen / mit seytten vnd pfeyffen:

Lobt yhn mitt hellen zymbeln / Lobt yhn mitt zymbeln ym iauchtzen.

Alles was odem hat lobe den Herrn: Ha le lu ia.

[[Hebrew] barud hanuten leya'ef bcha.]

[makarios ho laos ho ginoskon alalagmon.]

Beatus populus, qui scit iubilationem.

Magister Georgius Libanus Legnicensis suis impensis haud immodicis aedidit ad Christi gloriam, et studiosorum vtilitatem.

Graccouiae Excusum, per Ioannem Halicz: Anno [[Domini]] incarnatae M. D. XXXX.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2018
Creative Commons Attribution License