Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[f.Air] DE PHILOSOPHIAE LAVDIBUS ORATIO IN QVA SINGVlarum artium fere liberalium, laus et decorum continetur et utilitas, a doctissimorum sententijs philosophorum, non abhorrens, eme, lege, et adficiere.

[f.Aiv] REVERENDO PATRI DOMINO MARCO A TVRRI Veneto Verae Theologiae Doctori Excellentissimo Poloniae, Boemiaeque Regnorum Ministro Generali, ac Serenissimae Dominae Dominae bonae, Inclytae Reginae Poloniae consiliario, Cracouiae, Coenobij Diui Francisci Antesignano, Patrono inter primarios primo. Magister Georgius Libanus Legnicens, Presbyter Salutem in Domino sempiternam.

CVM INDIES FERE MECVM animo reuoluerem Reuerende pater, pulcherrima illa tua a plusculis annis in me collata benefitia, me uero hactenus, ne tantillum quidem quo grati hominis offitium declararem, retulisse. Quare nunc tandem, oblata, quantula licet occasione. Cum Aristotelis Oeconomicorum libros, utriusque linguae studiosis, publice praelegere statuissem, quam de philosophiae laudibus orationem habui, Reverendae Paternitati Tuae dicare decreui. Non ut hoc offitio me liberem aere alieno, cum nulli debeam libentius, sed ut tester, pluribus nominibus obstrictum amplitudini tuae, quam ut soluendo me fore sperem Malueram autem aliquanto praestare serius, modo plenius Nunc quoniam uideo, me pluribus annis obrui, et indies (iuxta Varronis adagium) magis ac magis bullam fieri. Visum est interim donec maior dabitur occasio, hac, tum parua, tum exigua inuisere lucubraciuncula Reverendam Paternitatem tuam, quam subuereor, ne nunc etiam interpellem, grauioribus, [f.Aijr] Serenissimae Domine Domine Bonae, Inclytae Reginae Poloniae, occupatam negotijs, alijs denique curarum ponderibus, quae ex Poloniae, Boemiae, Morauiae, et Lituaniae Coenobijs accedunt uniuersis. Quare liquet, quod non sine maximis rationibus, tanto ministerio, dignus habitus sis, cum tot coenobiorum, tot patrum religiosorum agere coenobiarcham, praesertim his calamitosis temporibus, non minus sit, quam amplissimum fore Episcopum, ut interim domesticas solicitudines dissimulem, circa diui Francisci fabricam, Coenobium item et templum, quod ex ruinoso et prope collapso, haud paruis sumptibus instaurasti, magnifice extruxisti, supellectili quoque uaria, ad dei cultum spectante, locupletasti. Tot occupatus rerum molibus, tueri tamen non desistis, quos semel in tuam fidem recipis. Accipe igitur amplissime pater, qui orationibus meis semper es praesentissimus, aequi que ac boni facito hanc lucubraciunculam, qua uisum est fidem meam Reverendae Paternitati tuae obstrictam, aliqua saltem ex parte liberare, donec corrasero, unde summam quoque soluam. Ampliora sane merebatur uirtus tua, Sed quod, pro tot ac tantis beneficijs, quibus me cotidie, magis ac magis, adcumulare pergis, honeste quaeam rependere, praeter illiteratas literas, habeo nihil, Spes est autem fore, ut sicut Georgium semper, ita nunc et hanc ipsius opellam, serena fronte sis excepturus, cuius in sanctam dei ecclesiam, feruorem ignitum, et in hostes eiusdem zelum amarum, et in bonos omnis, praecipue autem studiosos ac ltteratos uiros, inter quos mihi (aliorum pace dixisse licet) primam arcem possidere uideris, Munificentissimam hospitalitatem, beneuolentiam ac liberalitatem, dudum exploratam habeo. Quippe qui non ad aliud quam ad iuuandos homines natus mihi uideris [f.Aijv] Vtinam hic animus coenobiarchis omnibus a deo contingat. Sic enim reflorescere tandem coenobia necesse fuerit, exeuntibus ultro discholis, ac perseuerantibus bonis in uocatione sua, usque ad tempus messis, quando iuste mercedis praemium, iuxta laborem suum quilibet est accepturus. Optime Vale Benignissime pater, et ut coenobio tuo, bonisque omnibus diu ualeas, cura. Cracouiae. 1537.

Paruula dona quidem sunt haec pater alme fatemur

Sunt tamen haec larga paruula missa manu

Corda Deos animique litant plus munere magno

Quum desit sanctae uictima magna preci.

[f.Aiijr] DE PHILOSOPHIAE LAVDIBVS ORATIO, DICTA CRACOVIAE A Magistro Georgio Libano Legnicense, Cum Aristotelis Oeconomicorum libros, eiusdem negotij studiosis, publicae praelegeret.

VEREOR NIMIRVM MAGNIfice domine Rector, Doctores Celebres, Magistri insignes, vosque ornatissimi iuuenes, vereor inquam, et quidem plurimum vereor, ne quis me, vel arrogantem nimis, vel forsan ineptum iudicet, qui minime omnium, praestans ingenio, et ab omni pene dicendi copia, ac rerum doctrina prorsus abhorrens, tantam hodierno die prouintiam susceperim, non me latebat, exigui ingenij mei imbecillitas, noueram ipse me, et meam simul imperitiam animo repetebam, nequaquam nescius, iustum ac par esse, vt aliquando, et aliorum sese proferrent ingenia, et illi in atiem descenderent, qui et graue onus sustinere possent, et magnis viribus freti, fortiter dimicare non dubitarent. Erant profecto plures, in hoc celeberrimo Gymnasio nostro, huius professionis, doctissimi viri, quos potius decebat, tantae rei maiestas, et huius grauissimi muneris amplitudo, sed cum illi professiones, quisque suas, quas publice profiteantur sibi desumserint Nephas esse pensabam, muti tenacitate silentij, cum nullo partiri, quod diuini muneris largitate donatum accepi. Ne vnius talenti, dum creditam quantitatem accuratius custodierem, culpa defosse pecuniae non carerem, Inuidiae siquidem maculam de se non abluit, qui alteri conferre denegat, quod cum dederit non amittit. Nam vt apud Ciceronem primo offitiorum inquit Ennius poeta antiquissimus, Homo qui erranti comiti viam monstrat, quasi, qui de suo lumine lumen accendit, facit nihilominus vt sibi luceat, etiam cum illi accenderit. Haec mihi animo reuoluenti diligentius, non sine beneuolentia quadam mihi succurrit atque in mentem venit, omnium virtutum mater et domina Philosophia, cuius in primis sacrum atque augustum nomem Res vero ipsa, tum grauis, tum splendida, tum frugifera maxime, et hominum generi salutaris. Quid est [f.Aiijv] enim philosophia? quam amor, quam studium sapientiae. Quid deinde sapientia? quam eximia et excellens quaedam, atque ammirabilis virtus quae virtutum omnium comitatum et societatem complexa est Quod si rationem querimus praeclare hanc graeci tradidere, a quibus omne initio studiorum genus, et omnes ingenue disciplinae fluxerunt. His enim verbis, huius praeclari, vel muneris vel inuenti, vim splendoremque demonstrant.

[philosophia esti gnosis theion te kai anthropinon pragmaton] id est Philosophia est cognitio diuinarum atque humanarum rerum Et iterum. [philosophia autes estin homoiosis to theo] Hoc est, philosophia est similitudo dei. Rursum vero.

[Philosphia esti techne technon, kai episteme epistemon, he gar philosphia, estin arche pases technes, diautes gar pasa techne euretai, kai pasa episteme] id est philosophia est ars artium, scientia scientiarum. Ipsa enim philosophia est principium omnis artis, per ipsam enim omnis ars inuenta est, et omnis scientia, Tria pro graecorum vera sententia, de philosophia produntur, quorum primum, diffusam vim eius patefacit, Alterum splendidissimum demonstrat effectum, Tertium philosophiae ostendit praestantiam, ac decus illustrat. Omnia nanque diuina et humana philosophia complectitur, atque eorum omnium altissimas inuestigat rationes, et causas diligenter inquirit, per hanc enim, veram illam dei imaginem ac similitudinem, expressam atque insignem reddimus, et ad diuinam sublimitatem, philosophia duce, propius accedit humana conditio, Fons enim est vberrimus atque inexhaustus, ex quo varij et pene innumerabiles, multiplicium bonorum riuuli manant. Omnium laudatissimarum arcium mater, ac liberalium studiorum procreatrix, ex qua, omnis, et scientiae et bene dicendi ratio profecta est. Hanc Socrates ille vir magnus: deuocauit e coelo. [Socrates Tusculanarum Disputationum libro quinto. Lactantius, totus Ciceronianus, libro tertio capitulo 13. hunc locum notat, et Ciceronem reprehendit. in marg.] Teste Cicerone in vrbibus collocauit, et in domos introduxit, quam idem Marcus Tullius orator magnus, laudat atque affatur his verbis O vitae philosophia dux indagatrix virtutum, expultrixque vitiorum, quomodo non modo nos, sed omnino vita hominum sine te esse potuisset, Tu vrbes peperisti, tu dissipatos homines in societatem vitae conuocasti, tu eos inter se, primo domicilijs, deinde coniugijs, tum literarum et vocum communi ore iunxisti, Tu inuentrix legum, tu magistra morum et disciplinae fuisti. Ad te confugimus, a te opem petimus, tibi nos, vt antea magna exparte, sic nunc penitus totosque tradimus Est enim vnus dies in te bene, et ex praeceptis tuis actus, pene toti [f.Aivr] immortalitati anteponendus. At philosophia quidem tantum abest, vt perinde de hominum vita merita laudetur, vt a plerisque neglecta, a multis etiam vituperetur. Vituperare quisquam vitae parentem, et hoc parricidio se inquinare audet? Et tam impie ingratus esse, vt eam accuset, quam vereri deberet, etiam si minus in ea proficere potuisset Sed hic error, et haec indoctorum animis offusa caligo est, quod tam longe retro aspicere non possunt, nec eos a quibus vita hominum instructa sit prius, philosophos fuisse arbitrentur, quam rem antiquissimam cum videamus, nomen tamen confitemur esse recens, haec Cicero. [Bias. Plutarchus. in marg.] Quamobrem, vrbane profecto, Biantem prieneum illum philosophum, e septem sapientibus vnum, solitum dicere scribit Plutarchus.

[hoti hosper hoi mnesteres te penelope plesiazein me dunamenoi, tais tautes emignunto therapainais, houto kai hoi philosophias me dunamenoi katatuchein, en tois allois paideumasi, tois oudenos axiois, eautous kataskeletenousi]. Quod latine sic sonat. Quemadmodum (inquit) proci, cum penelopis congressum habere nequirent, eius se ancillis immiscebant. Ita et qui philosophiam consequi non valent: per caeteras, nullius sane existimationis disciplinas aridi semper et tenues intabescunt, et subdit. Quam ob rem aliarum artium et scientiarum, veluti principem constituere oportebit philosophiam. Ad corporis quidem curam habendam duplicem scientiam, humana excogitauit industria. Medicinam dica, et gymnasticam, quarum altera sanitatem altera bonam importat habitudinem. Animorum autem aegritudines atque languores, sola est quae curat, medeaturque philosophia, per hanc enim et cum hac, scire licet, quid honestum, quid turpe, quid iustum, quid iniustum, et summatim, quid diligendum quid fugiendum. Quoniam parentibus, quomodo natu grandioribus, quomodo peregrinis. Magistratibus, amicis, vxoribus ac seruis vtendum. Vtque deos veneremur, parentes honoremus, seniores vereamur, legibus obtemperemus. Magistratibus cedendum sit. Amicos diligere oporteat, in mulieres seruare modestiam, charos habere liberos, minime seruire cum seruis, (quae omnia in his duobus oeconomicorum libris docet Aristoteles) Et quod omnium maximum est. In prosperis fortunae successibus, laeticia non effundi, nec in aduersis casibus, tristicia deprimi Nec omnino voluptatibus esse deditos, nec ita per iracundiam affici, vt beluarum animos induamus. Quae ex omnibus philosophiae bonis, antiquissima esse iudico. Haec Plutarchus.

Quod si tam ingentis corporis membra diligenter perspicere volumus, [f.Aivv] primum se nobis offert, eruditio literaria, sic dicta, quod literae suas voces costodiant et quasi depositum reddant Graece [grammatike] [GRAMMATICA. in marg.] Haec mater est et alitrix omnium aliarum scientiarum, cuius lacte, si quis depastus fuerit Ianuam iam inueniet patulam, ad omnes alias artes praeclaras. [Marcus Tullius. Quintilianus. in marg.] Vnde Marcus Tullius, vt etiam Quintilianus refert, artis grammaticae diligentissimus fuit, et in filio, vt in epistolis apparet, recte loquendi, asper exactor est, Nam Grammatica professio quaedam est, quae nisi futuri oratoris fundamenta diligenter iecerit, quicquid superstruxeris, corruet, necessaria pueris, iocunda senibus, et quae vel sola, omni studiorum genere, plus habet operis, quam ostentationis. Quare Critici, et authorum interpretes quondam hoc nomine fruebantur, quos Angelus Pollicianus, in lamia. [Angelus Pollicianus. in marg.] Grammaticos vocat, partes eorum esse inquiens, vt omne genus scriptorum Poetas. historicos, oratores, philosophos, medicos, iureconsultos excutiant atque enarrent. Sed nostra aetas parum perita rerum veterum, nimis breui giro Grammaticam sepsit, At apud antiquos olim tantum authoritatis hic ordo habuit, vt censores essent et iudices, scriptorum omnium, soli Grammatici, quos ob id etiam Criticos vocabant. Sic vt non versus modo (ita enim Quintilianus ait) Censoria quadam virgula notare. Sed libros etiam, qui falso viderentur inscripti, tanquam subditicios, submouere familia permiserint sibi. Quin authores alios in ordinem redigerent, alios omnino exemerint numero, haec illae. Hoc in Hieronymo, Augustino, Hilario, Cipriamo. et caetera. Et in epistolis Canonicis, hac tempestate nostra fecit, omnis bonae literaturae. Antistes. Dominus Erasmus Roterodamus quare idem sibi contigit, a quibusdam veteris inscitiae defensoribus, quod diuus Hieronymus, cum multis in locis, tum in prologo, in epistolas Canonicas conqueritur, quem falsarium, corruptoremque sanctarum pronunctiarunt literarum. Sic fere semper, pessimi quicque de optimis et doctissimis viris iudicant. [Horatius. in marg.] Quid mirum. Inquit Horatius.

Vrit enim fulgore suo qui praegrauat artes

Infra se positas, extinctus amabitur idem.

Sic Ouidius.

Pascitur in viuis liuor post fata quiescit

Tunc suos ex merito quenque tuebitur honor.

[Iulius Caesar. in marg.] Quocirca Iulius Caesar, adeo diligens huius artis extitit, vt emendatissimos de Analogia libros scripserit. [Octauianus Augustus. in marg.] Augustus quoque Octauianus, [f.Bir] quam peritus grammaticae fuerit, in epistolis ad ipsum Caesarem, scriptis manifestat. Non ergo nos pudeat discere, quod maximi orbis principes magno nancisci studio curauerunt.

[DIALECTICA. in marg.] Hanc sequitur dialectica, alias [logike] cum vniuersalibus, cum praedicamentis seu cathegorijs, cum diuersis propositionibus, cum argumentationibus suis, et cuiusque generis Sylogismis, Haec docet, rem vniuersam in partes distribuere, latentem explicare, definiendo, obscuram explanare interpraetando, ambiguam primum videri, deinde distinguere, postremo habere regulam, qua vera et falsa iudicantur: quae, quibus propositis, quaeque non sunt consequentia, quasi lumen eorum, quae ab alijs confuse, vel arguuntur vel respondentur. Ideo dialectica, latine disputatoria, a [dialegomai] disputo, [dia] enim per et [legomai] sermocinor, vel [apo tou dialegesthai] hoc est a disserendo.

[ELOquentia. in marg.] Dialecticam sequitur rerum Domina eloquentia, Graecae [agoretus he logiotes] res praeclara atque diuina, quae, vt lucilius stoicus vere inquit, primum effecit, vt quae nescimus discere, et quae scimus, alios docere possumus. Hac cohortamur, hac persuademus, Hac consolamur afflictos, hac deducimus a timore perterritos, hac gestientes compriminus, hac cupiditates iracundiasque restinguimus. Haec nos iuris legum vrbiumque societate deuinxit, haec a vita immani et fera segregauit, cuius offitium est, tenere coetus hominum, mentes allicere voluntates impellere quo velit, et vnde velit abducere populi motus, Iudicum religiones, grauitatem senatus conuertere, opem ferre supplicibus, excitare afflictos, dare Salutem, liberare a periculis, retinere homines in ciuitate. Itaque bene ad Alexandrum scribit philosophus. Quemadmodum imperator sui est seruator exercitus. Ita eloquentia, si sapientiae coniuncta sit, humanae vitae gubernatrix est.

[MVSICA. in marg.] Nunc de Musica alumna nostra, Graece [mousike] quae primum mundi concentum efficit. Humanae fabricae harmoniam componit, Mox ad neruorum vocumque, translata modulos, Magnum cum sapientia, et rerum diuinarum cognitione, videtur habere commertium, quae olim, quantae non solum authoritatis, sed et venerationis extiterit, facile edocemur, summorum grauissimorumque philosophorum authoritate et exemplis, qui se iam senes, ad hanc disciplinam, Veluti in ea, summam studiorum suorum manum imposituri contulerunt. Nec veriti sunt, venerabilem illam caniciem suam, cum melodijs sapienter coniungere. Quae enim (deum immortalem) alia disciplina, tanto mortalium assensu, tantaque omnis, vel aetatis vel sexus [f.Biv] conspiratione recepta est, vt nullius conditionis, ullus sit ad huc inuentus, qui molestias suas, vel rudi saltem modulatione, consolari non studeat. Sed partius mihi alioquin de ipsa dicendum est, etiam ab hoc fortasse, ne ipse placere mihi studijsque meis, videar mollius esse blanditus. De hac etiam ante quinquennium, cum Musicam publice profiteremur, fere plus aequo longiorem habuimus orationem. Quare nunc reliquae philosophiae membra breuiter et summatim perstringamus Est quaedam pars philosophiae actiua, quae eadem practice dicitur, et in agendo consistit, Tum Moralis Graece [ethike] quae singulorum hominum vitam instituit Tum domestica et familiaris Graece [oikonomike], quae rem familiarem gubernat, de qua in his duobus oeconomicorum libris dicere proposuimus, Tum Ciuilis, Graece [politike] quae populis moderatur, Et contemplatiua pariter, Graece [theorike], quae in cognoscenda veritate versatur Tum supernaturalis et diuina, Graecae [metaphisike kai theologike] Nam ea, quae de ijs supra naturam sunt, tractat, caret nomine Aristoteles [meta ta phusika] metaphisica pluraliter tantum, hoc est supernaturalia vocat. Quae ens et passiones entis, causa altissimas, substantias separatas, ac motores orbium contemplatur, Et pro Auicennae sententia, non modo prophetiam et ordines angelorum, Sed etiam excelsum et benedictum coelorum principem contemplatur, Tum naturalis graece physice, quae naturam speculatur et motum naturalium rerum principia, Causas et elementa, causarum genera, infinitum, vacuum, locum, tempus, multiplicicem speciem motus, creaturorum varietatem, diuersa animantium genera, simplicia corpora et mixta, animata atque inanima, supera atque infera, coelestia atque terrena, quae generationi et corruptioni subiacent, et ortum atque interitum paciuntur, praeterea [ta meteora] et sublimiora, non praetermittit, et quae prope terram fiunt, non tacet, Tum numeralis, graece [arithmetike] Tum dimensiua, Graece [geometria] Tum quae sydera speculatur et astra, Graece [astronomia] [Augustinus. in marg.] Haec enim non modo, non reprehendit Augustinus verum etiam Christiani hominis interesse putat, vt haec quam maxime scire curet, Logicen, Rhetoricen, Physicen, Arithmeticen, Geometriam, Astronomiam, Musicam, Historias. Denique et antiquitatis cognitionem. De grammatica quidem dilucidius est, quam vt in eo debeat disputari Porro quod ad Dialecticen attinet, libro de doctrina Christiana secundo, capite vigesimo, de dialecticis rationibus, de veritate, de falsitate connexionum, de consequenti et inconsequenti, [f.Bijr] de repugnanti, de definiendo, de parciendo, verbose et curiosiuscule suo more disputat, petitis etiam e diuo Paulo, connexionum formis, vt nos si dialecticen ignoremus, docere voluisse videatur, Disciplinam, inquit, disputationis, ad omnia genera questionum, quae in literis sanctis sunt penetranda et dissoluenda, plurimum valet, tamen cauenda est ibi libido rixandi, et puerilis quaedam ostentatio decipiendi aduersarium, de Musica, [MVSICA. in marg.] Et numerum, inquit, Et musicam plerisque in locis, in scripturis, honorabiliter posita inuenimus, [ARITHMETICA. in marg.] De Arithmetica, Et numerorum etiam, inquit imperitia, multa facit non intelligi, translate, ac mystice posita in scripturis. [Phisica. in marg.] Porro Physicen in primis ad sacrarum literarum cognitionem necessariam arbitratur, quod passim scateat vocabulis, tum animantium, tum herbarum, tum lapidum, quorum omnium, ni monstratrice physica, vim naturamque teneas, temerarius videberis, si ea conaberis interpretari. Et huius quidem loci, hoc est caput Rerum autem ignorantia, facit obscuras, figuratas locutiones, cum ignoramus, vel animantium, vel lapidum, vel herbarum naturas, aliarumue rerum, quae plerumque in scripturis similitudinis alicuius gratia ponuntur, [Philosophi. in marg.] Philosophi autem, inquit, qui vocantur, si qua forte vera, et fidei nostrae accomodata dixerunt, et maxime platonici, non solum formidanda non sunt, sed ab eis tanquam iniustis possessoribus, ad vsum nostrum vindicanda, Et quod sequitur iucundum de Aegiptia supellectile, legimus, inquit, in Exodo Hebraeos, cum duce Mose, ab Aegipcia seruitute, furtim fugam, molirentur plurimam omnis generis supellectilem, immensam vim signorum, vestium, vasorum, a suo quenque vicino commodato coepisse, Itaque spoliatis Aegiptijs, demigrasse clanculum, quam fugam, quod furtum, quia Deo Autore patratum nouimus, aliquid portendere creditur, sed iam tum diuiua prouidentia, quorundam trepidationi consulebat, qui fortasse Aegiptum spoliare, hoc est, ethnicorum sapientiam vsurpare, timuissent, nisi huius rei, tantum ducem, tantum exemplum habuissent [Festiuum exemplum. in marg.] Postremo festiuo exemplo, rem et confirmat et locupletat, Quoniam inquit, fecerunt, multi boni nostri fideles Nonne aspicimus, quanto argento et veste, suffarcinatus exierit de Aegipto Cyprianus, Doctor suauissimus, et Martyr Beatissimus? quanto Lactantius? quanto Victorinus? Optatus? Hilarius? vt de viuis taceam, quanto innumerabiles Graeci? Quod prior ipse fidelissimus dei famulus Moses fecerat, de quo scriptum est, quod eruditus fuerit, omni sapientia Aegiptiorum, [Basilius. in marg.] De quo Basilius Hoc fecisse aiunt Mosen illum summa [f.Bijv] prudentia virum, qui non prius ad dei contemplationem accessit, quam in Aegiptiorum disciplinis mentem exercuisset, Haec eadem ferunt de Daniele sapiente cum aput Babylonios, Chaldeorum sapientiam imbibisset, postea rerum diuinarum attigisse doctrinam. [AVGVSTINVS in marg.] Quibus omnibus viris, supersticiosa gentium consuetudo, et maxime illis temporidus, cum Christi recutiens iugum, persequebatur christia nos, disciplinas quas vtiles habebat, numquam commodaret, si eas in vsum colendi vnius dei, quo vanus idolorum cultus, excinderetur, conuersum iri suspicaretur.

[Sapientiae. septimo. Plato. in marg.] In eo libro qui dubio autore sapientiae inscribitur, quanta laus eruditionis, vt quod grauissime a Platone scriptum est, sapientiam incredibili esse spetie, quae si oculis videri queat, admirabiles sui sit excitatura amores, hic quisquis fuit scriptor non infacundus, sapientiae quasi quandam effigiem expressisse videatur, quo nos ad illius amorem accenderet, At negauerit quispiam, hic saecularem laudari sapientiam, verum aliam quandam, coelestem ac diuinam, imo certe eam, quae sit nostri temporis philosophiae pars difficilima, quae omnium rerum, tum diuinarum, tum humanarum cognitionem copularit. Mentior nisi id ipsa verba sonant. Deus inquit, dedit mihi horum, quae sunt, scientiam, vt sciam dispositiones orbis terrarum, et virtutem elementorum, initium et consumationem, et medietatem temporum, et eorum mutationes, diuisiones temporum anni cursus, et stellarum dispositiones, naturas animalium, et iras bestiarum, vim ventorum, et cogitationes hominum, differentias virgultorum, et virtutes radicum, et quaecunque sunt absconsa et improuisa didici, Sed quorsum tam multa de humana philosophia? vt intelligamus eam, a sacris literis non abhorrentem, sed potius cognatam fore.

[HISTORIA. in marg.] Historia vero, vt Cicero definit, testis est temporum, lux veritatis, magistra vitae, nunctia vetustatis, Haec homines ad virtutem inflammat, deterret a vitijs, iuuenesque senili prudentia imbuit, aetate vero maturis, ad vitae institutionem, vtilissima historia censenda est, quibus diuturna vita rerum experimeta subministrauit. Ideo Heroum sapientissimorum habitus est olim, is, qui saepius aduersam fortunam expertus, multorum vrbes ac mores conspexit. [Marsilius. Ficinus. Historiae. Vtilitas. in marg.] Historiae vtilitatem eleganter commemorat Marsilius Ficinus, vir eruditissimus ad Iacobum Barriolanum Poggij filium, paternae artis heredem, scribens libro primo epistolarum ait, Rogo te mi Barriolane, vt ab incepto historiarum studio non desistas, res ipsa est ad vitam non modo oblectandam, verumetiam moribus instituendam, summopere [f.Biijr] necessaria, siquidem quae semper per se mortalia sunt, immortalitatem ab historia consequuntur, quae absentia sunt, per eam presentia fiunt, vetera iuuenescunt Iuuenis cito maturitatem senis adequat. Ac si senex septuaginta annorum, ob ipsam rerum experientiam prudens habetur, quanto prudentior, qui annorum mille, et trium millium implet aetatem. Tot vero annorum millia, quisque vixisse videtur quot annorum acta didicit ab historia Haec Marsilius Ficinus Historia propter earum rerum est narratio, quibus gerendis, interfuerit, is, qui eas narrat, vnde nomen habet [historia] id est narratio [apo tou historein] quod spectare vel cognoscere significat,

[MEDICINA. in marg.] Sequitur medendi ars, ob praecipuam eius vtilitatem, deorum inuentioni et muneri consecratam. Quae vt agricultura sanis corporibus alimenta, sic ista sanitatem aegris, et bonam valitudinem pollicetur Cuius tanta vis est, vt non modo sospitatem tueri, morbos pellere, curare languores posse, sed etiam mortuos homines, nonnunquam ab extrema clade, et ab interitu quodammodo reuocare videatur, Et illa in tres partes diuisa est, vnam, quae victu, alteram, quae medicamentis, tertiam, quae manu medetur, et opera, quam Graeci [cheirourgian] chirurgian vocant.

[POETICA. in marg.] Poeticae vero disciplina est, quae vel conciliat auribus voluptatem, vel ad quandam virtutum speciem, mentem atque animum legentis hortatur, cuius id maxime proprium est, vt quae vere gesta sunt, in alias species, obliquis figurationibus, cum decore aliquo conuersa traducat, et decora quadam (vt ita dixerim) acctione, ad virtutis amorem cupiditatemque pelliceat.

[IVS PONTIFICIVM. in marg.] Sequuntur pontifica Iura, et Canonica Instituta, quae sacrorum ritum, constituunt Templorum Caeremonias componunt, Christiane Religionis pietatem erudiunt, Sacerdotum mores conformant, vt sobriae et iuste et pie viuentes, non minus exemplo quam verbo, reliquos homines, ad verum dei cultum, et ad rectum dirigant probitatis iter. [PHILOSOPHORVM ENCOMIVM. in marg.] Haec ipsa philosophiae membra presertim sapientibus, non sunt incognita, qui ipsi, in contemplatione rerum, mirifice delectantur, incredibilem suscipiunt voluptatem, Mirabili quodam (vt ait Plato) Sapientiae afficiuntur amore, supra modum laetantur, Et quod in metaphysicis Aristoteles prodit, gaudio quodam inenarrabili gaudent, Ipsa enim per se lucet Philosophia, amplitudine et dignitate, cuius professores, si forte arrogantius [sophoi] id est sapientes, At certe [philosophoi] id est amatores sapientiae, iure quodam optimo nuncupantur [f.Biijv] Hi sunt, maximarum et occultarum rerum scrutatores, Inuestigatores veritatis, Graece [phusiologoi] ars ipsa [phusiologia] Magistri vitae, Bene viuendi duces, Indagatores virtutum, vitiorum expulsores, qui cognitis, bonorum et malorum finibus, omnia ad veram foelicitatem et Beatitudinem referunt.

[THEOLOGIA. in marg.] Quid tandem commemorem, diuini eloquij sapientiam. Haec sublima tradit, atque ineffabile mysterium trinitatis, ammirabilia dei opera commendat, Incarnationis prodit incomparabile sacramentum salutis, viam monstrat, Rectum beatitudinis iter ostendit, Huius amore, et gustu suauissimo, [Psalmus. XVIIJ. in marg.] Diuinus vates pellectus ait [hos glukea to lalrungi mou ta logia sou, heper meli to stomati mou] Quam dulcia, faucibus meis eloquia tua, super mel ori meo. Haec vna illa docet in terris, quorum nobis scientia perseuerat in coelo, In hac velut dux quidam praecellit, Moses cuius Genesis mundi creationem, et humani generis primordia manifestat, Exodus decem plagas, ac totidem diua praecepta, Leuiticus sacrorum varietatem Numeri multarum rerum sacramenta, Deutero nomium Euangelicae legis praefigurationem, Extant iudicum monumenta. Regum historiae, Maccabeorum gesta, sanctarum rerum scriptores, Iosue, Ezras. Neemias, Tobias, Iudith, Hester, Iob, Dauid inclytus Vates. Sapientissimus Salomon. Accedit praeclara prophetarum cohors, Esaias, Hieremias, Baruch, Ezechiel, Daniel, Osee, Ioel, Amos, Abdias, Ionas, Micheas, Naum, Abbacuch, Sophonias, Aggeus, Zacharias, Malachias. Praeterea sancta quatuor animalia, quae prophetarum oracula, multo ante predixerant Matthaeus, Marcus, Lucas, Ioannes. Is cum supra pectus Domini in coena recubuit, Diuinae philosophiae, atque altissimorum et coelestium arcanorum factus est conscius, Cunque his Simon, Petrus. Iacobus, et Iudas. Postremo praeco virtutis et doctor gentium Paulus apostolus, qui cum, Romanos, Corinthios, Galatas, Ephesios, Philippenses, Colossenses. Thessalonicenses, Thimotheum, Titum, Philemonem Hebraeos instruxit, totius mundi gentes, ac nationes instituit, Romanos, rerum Dominos, Graecos, humanae sapientiae principes Hebraeos diuinae legis auctores. Hanc vero diuinam sapientiam, cum primis Hieronymus prodidit, enucleauit Augustinus, confirmauit Ambrosius, Gregorius illustrauit. O praeclaram atque immensam philosophiae laudem, que suo complexu, tam multa, tamque praestabilia continet ornamenta. O singularem, atque inenarrabilem diuini muneris amplitudinem, per quam humana elucescit praestantia. [f.Bivr] O faelicem, ac per beatam hominum fortem, quae tantae lucis claritatem, ac splendorem exceperit. Considerate quaeso viri praestantissimi, ac diligenter inspicite, amplissimam philosophiae gloriam, summum decus, multiplicem fructum, voluptatem incredibilem, praecipuas atque innumerabiles laudes, hanc capessite iuuenes, hanc diligite senes. Haec iuuentutem ornat, senectutem oblectat, omni aetati conuenit, vtramque fortunam iuuat. Ad hanc (ni fallor) nos inuitat sapiens poeta Horatius, dicens. Quod si,

Frigida curarum fomenta relinquere posses

Quo te coelestis sapientia duceret ires

Hoc opus hoc studium parui properemus et ampli

Si patriae volumus, si nobis viuere chari.

Eia igitur omnes philosophiam omni studio complectamur, vt ea nobis monstrante viam, possimus bene, sapienter, laudabiliter, ac Beate viuere. Quare, qui cuncta gubernat, immortalis Deus Is nobis vberrimum sapientiae fontem aperiat. Intercedentibus gloriosae virginis Mariae praecibus Et sanctorum Martyrum Georgij et Adalberti meritis omnium, Recte philosophancium vota secundet, dixi.

Impressum Cracouiae per Mathiam Scharffenberg. Anno. M. D. XXXVII.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2018
Creative Commons Attribution License