Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[62] Orationis vis. Operis argumentum. Musicae et poeticae necessitudo. Musicae laus. Mundus musices ratione compositus. Lacedemonii. Cretenses. Amazones ac Sybarites. Halyates, Lydiae rex. Romani. Musicae utilitas. Plato. Stoici. Lycurgus. Aristophanes. Alexander Macedo. Epaminondas. Alphonsus, rex Aragonum. Pius II, pontifex. Ferdinandus, Neapolitanorum rex. Laurentius Medicis. Ioannes Medicis, cardinalis. Hieronymus Donatus. Lyrici instrumenti dignitas. Mercurius. Chorebus, Hyaguis, Apollo, Terpander, Orpheus, Linus, Thamyris. Inveniendae lyrae rationes. Arion. Socrates. Pythagoras. David. Antiquus Lyrae mos. Iopas virgilianus. Musicae necessitas. C. Gracchus. Plato. Poeticae laudes. Ennius. Divus Augustinius. Poeticae origo. Poeticae fundamenta. Interpretata lunae allegoria. Enarrata solis reliquorumque planetarum figmenta. Cur Jovi fulmina assignent. Aeris figmenta. Iris interpretatio. Aquarum figmenta. Terrae figmenta, et cetera.

*     *     *     *     *     *     *     *     *     *     *

Patrum nostrorum memoria et Alphonsus, splendidissimus ille Aragonum rex et Borsus Estensis, quorum alter Neapoletanis regnum, alter Ferrariae ducatum (ut scis) laudatissime gessit, hac imprimis disciplina insignes viros faverunt ac et ornarunt. Nec multo post Pius II, Pontifex maximus usque adeo poeticis numeris ad lyram delectatus est, ut unum hoc voluptatis genus caeteris omnibus anteferret, lyramque non solum libenter audire sed jucundissime interim attigere non gravaretur. Ferdinandus vero qui neapolitanum regnum ab Alphonso patre acceptum septimum circiter ac tricesimum annum pacatissime gubernavit et privatim et publice musicam disciplinam tanto fuit studio prosecutus, ut non modo sese in eo privato otio saepenumero exerceret, sed ab universa Europa viros ejus disciplinae doctissimos, solertissimosque instrumentorum opifices summis ad se praemiis advocaret. Habebat enim (quod neminem latet) florentissimam cantorum frequentiam divinis tantum obeundis caerimoniis ac laudibus assignatam et eam e Gallia, Britannia, Hispania, Germaniaque lectissimam. Habebat Neapoli in eo [63] Sacello quod in arcis novae atrio conspicitur duo (licet dissimilia) dulcissimae tamen harmoniae organa, quibus non minus visendis quam audiendis propter operis praestantiam concentusque suavitatem vel severissimi cujusque oculus aurisque poterat oblectari. Sed haec publica; quid autem privata non commemoro publicis his nec magnitudine, nec suavitate inferiora; nam, praeter domesticos complures quos a privatis vocum nervorumque solatiis delinimentisque cubicularios musicos apellabat, aulam quamdam picturis sculpturisque ornatissimam, a suis cubiculis ad quam subito diverteret, non longe habebat, in qua nullum musicis instrumentum quod manu, pectine, ore pulsari posset desiderabatur. Erant enim e ferula telis, buxo, arundine ac marmore (quod mirabile dictu est) organa. Erant et alia nervorum instrumenta quibus experimendis quum satis accomodatas voces minime reperiam, nec dignissimae voluptatis in perpetuum amissae queam summo sine dolore memoriam revocare, in ea diutius non commorabor; sed spectarunt haec omnia cum alii complures et regum et nationum ad Ferdinandum legati, tum vero Antonius Stanga gentilis tuus; spectasti et tu pulcherrimarum rerum vestigia, quae si quis florentibus rebus conferre velis non minimam in eo rege domesticarum externarumqne rerum factam esse jacturam plane intelliges. Hunc aemulatus Laurentius Mediceus ne nihil patriae dignitatis ornamentique non praestaret, neve ullum ab eo regem quem ipse ad privatam conficiendam bibliothecam inflammarat, accepisse beneficium non videretur, Divi Joannis aedem suavissimo vocum concentu ad divinas laudes pulcherrime decoravit. Cujus et exemplo Joannes, diaconus cardinalis, nulla quidem animi atque ingenii dote Laurentio parente dignissimum se filium non ostendens, et musicam artem tanto studio olim perdidicit ut nunc praestantissimis ejus doctoribus antecellat et sic ea successivis temporibus delectatur, ut cum lectissimis cantoribus, ipse interim canat, canentes quandoque alios attentissime audiat, adhibita nonnumquam varia jucundaque fidium harmonia. Hieronymus Donatus, Patricius venetus, rarissimum et disciplinarum omnium peritiae exemplum, et juvenis musices disciplinam recepit ac laudatissime retinuit, et nunc annis maturus, difficillimisque suae reipublicae negotiis circumventus ejus quandoque studium non aspernatur.

*     *     *     *     *     *     *     *     *     *     *

[64] Sed si hunc percipiendae voluptatis ritum damnas, quam obsecro probaveris? Scurrasne al Mimos? An tympana et cymbala? An tubas et cornua? An nihil horum, sed meretricios cantus atque illecebras quae hodiernis conviviis frequentissime adhibentur? De teque optime instituto mihi non fit verisimile: sunt enim profusionis, improbitatis, ebrietatis ac libidinis incitamenta et lubricos mores non quatiunt modos, ed confirmatos evertunt. Atqui nullo temporis momento servandae sunt diligentius continentiae, fores ne a libidine perfringantur quam inter vina et epulas quum liberius animis evagamur, quum uberrimam cibo potuque percepimus voluptatem, quum solutis curis genio indulgemus. Itaque id delectationis genus est adhibendum quod appetitum refrenet, luxuriam compescat, animi motus cohibeat et sub rationis jugum mittat.... Lyricum igitur melos in epulis discurrentes animi motus compescit, non secus ac ille tibiarum concentus apud Lacedaemonios praeliorum initiis adhibitus, furorem impetumque permulcebat.

*     *     *     *     *     *     *     *     *     *     *

Cum mirifica publicarum privatarumque rerum peritia, tum salibus atque facetiis, tum maxime vernaculis ac prejucundis canendis ex tempore ad lyram versibus et Laurentii Medicis elegantissimi ingeniorum spectatoris animum sibi devinxit, et Alphonsi secundi, Neapolitanorum regis, benevolentiam et gratiam usque adeo inivit ut Cajetani ab eo promeruerit praesulatum.

*     *     *     *     *     *     *     *     *     *     *

[65] De cujus instituto ac progressu liceat mihi (citra fraterni amoris affectum) paucissima recensere, ut quibus maxime de causis ego fraternam artem diu secutus jampridem illam intermiserim praesentibus posterisque innotescat. Is igitur annum circiter duodevigesimum agens, primum vernaculos mox et romanos numeros aggressus est. Tantumque assiduitate et commendatione Neapoli perfecit, ut dum apud Ferdinandum primum, Neapolitanorum regem, apud Antonellum Petrutium intimum illius regis a secretis ministrum, apud Julium Aquavivium comitem ac Andream filium marchionem, apud plerosque regni proceres summo et animo et ingenio adornatos, heroicas laudes extemporali carmine celebraret, plurimum et laudis et gratiae reportavit. Profectus deinde Romam, ubi meliorem apud amplissimos fortunatissimosque sacerdotes, apud Sixtum quartum Pontificem Maximum, virumque doctissimum sortem sibi sperabat fore, nullum in eo exercitationis genere privatim ac publice periculum non inivit. Cecinit et tam saepe et tam familiariter, et tam diverse apud pontificem ipsum, ut quotidie in intimo cubiculo, nunc pontificis laudes, modo gravissimas philosophiae questiones, nonnumquam sacras historias variato carmine enarraret. Cecinit in plurimis celeberrimisque et cardinalium et praesulum conviviis, honestissimisque doctissimorum hominum coronis; nihil tamen inde praeter communem laudem, praeter inanem caecitatis misericordiam, praeter vanam melioris fortunae spem adeptus est. Nec ea tempestate senatorius ordo virtute, doctrina, opulentia, autoritate non excellebat. Permansit hic quoque maximam Innocentiani pontificatus partem ut ab eo potissimum pontifice sublevaretur. Qui tametsi politiores litteras nec ipse multas haberet, nec in aliis sitas maxime diligeret, existimabat tamen ejus ita repente animum atque consilium non immutari quem et vita integerrimum et in mediocri fortuna sibi maxime propitium cognovisset. Nec is quidem usitatum oblivionis negligentiaeque vel morem vel naturam potius non servavit; solent enim plerique nostrae tempestatis homines ad supremum fortunae ac dignitatis apicem evecti, amicorum oblivionem dissimulare et eorum salutationes occursusque detractare: quodque ingratissimum omnium censeri potest, nomen recordationemque nedum vultum ac praesentiam aspernari. Audivit illum persaepe cum aliis in locis, tum vero in his epulis quibus Alphonsus Ferdinandi filium, Calabriae ducem, itemque Ferdinandum Alphonsi filium, Campaniae principem, lautissime splendidissimeque excepit, atque ita audivit ut illis ipsis regulis admirationi ac caeteris omnibus [65] stupori esset. Quam Romae aut sortem, aut ingratitudinem, aut bonorum artium negligentiam, aut revera immanitatem diu multumque expertus ad Mathiam Corvinum regem licet barbarum, virtutum tamen doctrinarumque maxime studiosus accitus, magnis laboribus, summis periculis, nec minimis sumptibus in Pannoniam concessit. Eam vix attigerat regionem, vix primam regis beneficentiam agnoverat, quum, illo de mortalium coetu sublato, desperatis rebus in Italiam remigrare necesse habuit, permansitque Florentiae integrum annum; ubi Laurentii Medicis, Florentinae tunc reipublicae principis, beneficentia non destitutus, acutissimis licet Politiani jaculis appeteretur, tamdiu publicum privatumque docendi munus exercerit, quoad annitente magistro Mariano Genasanense augustinianae vitae institutum in divi Galli coenobio professus est. Vides igitur quod praeclaris in locis, illustribusque personis quot quantisque periculis cum alia plurima eloquentiae munera, tum vel hoc ipsum quod erat rarum ac pene ignotum, vel minimis vel certe nullis praemiis exercuerit. Cujus exemplum utinam ipse pari fortuna non essem secutus. Qui primum Neapoli, Caroli octavi, Gallorum regis adventu, mox Romae Alexandro Sexto et Julio Secundo pontificibus, nec obscura, nec minima hujusce vel artis, vel observationis vel divinae (ut verius dicam) beneficentiae testimonia judicavi; nec certum adhuc vitae statum eo munere sum consecutus.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2018
Creative Commons Attribution License