Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[65] Practicae Musicae utriusque praecepta brevia eorumque exercitia valde commoda ex optimorum musicorum libris ea dumtaxat, quae hodie in usu sunt, studiose collecta

Duisseldorpii

Jacobus Bathenius excudebat

M. D. LVII

[66] Epistola dedicationis

Ornatissimo viro Joanni ab Hoengen Wassenbergensi, Illustrissimi Principis ac Domini D.Guilielmi Ducis Juliae, Cliviae et Montis et cetera consiliario quaestorique et prudentissimo et fidelissimo salus.

Obsecuti honestissimae, Tuae Honestatis, voluntati ac mandato, vir ornatissime, ad praelectionem Musicae, artis liberalissimae, nos libenter paravimus. Ne quid enim in nobili vestra schola, quae magnis sumptibus Illustrissimi Principis pridem aperta hactenus vestro consilio liberalissime et in ornamentum et emolumentum ditionum omnium conservatur, desiderari possit, tu inter multos eosque viros graves et prudentes non postremus fuisti auctor, ut cum ceteris disciplinis liberalibus in ea haec quoque ars imprimis floreret, ne generosis ac studiosis adolescentibus, qui doctrinae humanitatisque studio huc tamquam /pag.2/ ad Athenas alteras magno numero convolant, quidquam deesset. Collegimus itaque et, qua potuimus industria, tractavimus praecepta utriusque Musicae, brevia quidem illa et pauca, sed quae tamen artem totam comprehendant ac commode (nisi forte quid me fallit) doceant; quorum acerbitatem molestiamque (iis, quae vel supervacanea onerant discentium ingenia vel iam in usu nullo sunt, ut sine ullo artis detrimento recte omitti possint, praetermissis) exemplis exercitiisque plurimis subiectis, ita temperavimus, ut in iis magna cum voluptate se versari adolescentes sensuri sint. Ea autem in tuo potissimum nomine in usum publicum emittere tua freti humanitate ac benevolentia erga studiosos omnes singulari, nihil dubitavimus eo, quod et qualis quantusque toti nostro collegio Maecenas semper fueris, non obscuris indiciis abhinc brevi declaraveris et quod hanc artem ipse in pueritia ita perceperis, ut perlongo licet intervallo annorum interiecto et praecepta ipsa canendi adhuc recte meminieris et quaevis cantica prompte modulateque etiam cantare possis. Interea vero tanti [67] semper hanc ingenuam artem fecisti (neque id sane iniuria), ut in ea tuos liberos optima quidem indole /pag.3/ praeditos ac proinde Musis aptissimos, non minore cura et diligentia quam in reliquis humanitatis studiis informari velis et excellere. In quibus quidem profecto suorum praeceptorum (quos pro aetate diversaque discendi progressione diversos libenter attenteque audiunt) ea versantur spe, ut ipsos probe sui parentis expectationi honestissimae responsuros nihil fit dubii quam quidem, ut in Musica quoque pari diligentia addiscenda etiam vincant, nostra hac hieme erit cura nosterque labor deo bene iuvante. Interim hoc quidquid est laboris, quod his praeceptis colligendis ordineque apto disponendis suscepimus, aequi boni Tuae Honestatis, consulat, submisse oramus ac obtestamur. Maiora quidem tua meretur dignitas, scio, sed maiora hoc tempore dare non possumus; cum poterimus, prompti alacresque videbimur. Bene pieque quam diutissime et vive et vale, vir ornatissime, nostrumque collegium semel tuae fidei potestatique commissum eo, quo iampridem cepisti animo fovere, numquam desine. Quod quidem, ne nostra accidat culpa, summa semper a nobis dabitur opera.

Duisseldorpii XII. Calendas Novembris Anno M.D.LVI.

Tuae honestati dedititius

Joannes Oridryus.

[68] Musicae praecepta

/pag.4/ Ludovicus vives de corruptis artibus.

Musica hominibus a Deo tamquam muneri data est, non lasciviae vel deliciarum causa, sed ut labores assiduos, asperitatem vitae, austeriores mores hac quasi dulcedine molliant et contemperent.

Socrates, Plato Pythagoricique omnes iuvenes iuvenculasque in musicis erudiri communi lege sanxerunt, non ad lasciviae incitamenta, quibus ars ipsa vilescit, sed ad motus animi certa ratione moderandos.

/pag.5/ De definitione et divisione
Caput primum

Musica est liberalis ars certe ac scite canendi; idque quatenus ea ad sonos spectat.

Canitur autem tribus modis: voce humana, fistulis ac fidibus. Linguae vocem motu, fistuale sonum flatu, fides tinitum pulsu edunt.

Dicitur autem a Musis, quas veteres pro ingenuarum artium praesidibus coluerunt. Nimirum, quod illi hoc nomine quamdam animi humani divinitus infusam promptitudinem ac studii sedulitatem significarent, quibus in perdiscendis artibus liberalibus tamquam praesenti numine maxime opus habeatur. Atque id est, cur Musae Jovis et Memoriae filiae esse fingantur.

[Oridryus, Practicae musicae, 68; text: Divisio, Musica alia est: theorica, practica haec vel, poetica, vocalis, instrumentalis, usualis, regulata, choralis, figurata.] [ORIPRA 01GF]

[69] /pag.6/ Theorica sue inspectiva est, quae in ingenii comtemplatione ac rei cognitione tantum versatur, sonos non auribus, sed ingenio ac ratione perpendens cuius finis est scire. Hinc theoricus musicus, qui artem ipsam novit, verum hoc ipso contentus, neque canit neque ullam cantilenam componit.

Practica seu activa dicitur, quae circa sonorum ac consonantiarum praxin consistit et in opus ipsum prodit, nullo tamen post actum opere relicto, cuius finis est agere. Unde practicus musicus, qui praeter artis cognitionem alios docet in eaque se canendo exercet, quare et cantor dicitur vulgo.

Vocalis, quae humana voce melos efficit.

Usualis, quae caret principiis, quibus regi deberet estque imperitorum.

Regulata, quae certis legibus cantum producit qualis est peritorum.

Choralis, quae in suis notulis aequalem servat mensuram sine augmentatione ac diminutione prolationis. Haec alio nomine gregoriana, simplex, plana et vetus dicitur, de qua priore huius libelli parte, qua poterimus brevitate et perspicuitate agemus.

Figurata, quae mensuram et notarum /pag.7/ quantitatem variat pro signorum ac figurarum diversitate. Haec etiam mensuralis et nova appellatur quam in posteriore huius libelli parte ita, ut nunc maxime apud optimos artifices et auctores est usitata, tractabimus.

Poetica seu activa ea est, quae neque artis cognitione neque solo exercitio contenta, aliquid post laborem relinquit operis, nempe cum praecepta artis aut cantio aliqua a quopiam conscribitur, cuius finis est opus absolutum et perfectum.

[70] De scala et clavibus
Caput secundum

Scala imprimis est cognoscenda ob multiplicem eius usum in clavium ac vocum diversitate et cuiusque cantus natura perspecienda in vocum mutatione et earum progressione recte discenda.

Est autem scala linearum et spatiorum recte et aequaliter productorum constitutio, quibus omnis generis cantionum notulae sunt inscriptae. Nomen hoc sortita, ut videtur, a forma et usu scalarum portatilium.

Habet porro lineas quasi gradus decem, in quibus et quarum intervallis hae septem /pag.8/ litterae a, b, c, d, e, f, g triplici ordine singulatim notantur, quae claves dicuntur.

Clavis vero nihil est aliud quam littera, quae cuiusque lineae ac intervalli musicalem vocem indicat. Principium enim cuiusque clavis est littera, finis vero vox. Eleganti autem metaphora claves dicuntur. Nam ut claves seris insertae ac circumactae reclusis scriniis mox, quidquid ante latuerat, apparere faciunt, ita et per claves musicas totius scalae et cuiusque cantus vim ac naturam expedite cognoscimus. Porro recentiores musici uno consensu pro linearum et intervallorum multitudine viginti claves numerant, quas, si vel ascendendo vel descendendo contingat excedere (quod fit raro et non nisi in cantu mensurali) clavium et vocum inferioris ac superioris octavae habenda est ratio. Nam de octavis, quae similibus constant litteris, idem plane est iudicium. Ceterum, quae nomina et qui ordo clavium sit, haec sequens figura ob oculos ponit.

[71] /pag.9/

[Oridryus, Practicae musicae, 71; text: 1, 2, 3, 4, 5, 6, 7, 8, 9, 10, [Gamma], A, [sqb], C, D, E, F, G, a, b, c, d, e, f, g, aa, bb, cc, dd, ee, ut, re, mi, fa, sol, la] [ORIPRA 01GF]

Dividuntur autem claves a litterarum dispositione in:


  {capitales, 
  {minutas, 
  {duplices, 

quod partim grandiusculis, partim pusillis, partim duplicatis litteris scribantur.

Differunt etiam inter se sono dum aliae sunt:


  {graves, 
  {acutae, 
  {excellentes.

Graves, quod cantiones per eas deductae voce demissa et crassa cantari solent, quem sonum /pag.10/ gravem vulgo bassum vocant.

Acutae, quae et mediae, quod quamdam vocem mediam acutam tamen, inter gravem et intensam, exigant, qualem in concentu tenoris et alti, ut vocant, audimus.

Excellentes, quae intentissimam et acutissimam vocem edunt, quam discantum passim nominant. Sunt et finales quatuor: D-sol-re, E-la-mi, F-fa-ut, G-sol-re-ut, quod omnis cantus regularis in iis finiatur ac desistat.

[72] Typus clavium et syntagma et differentias continens:

[Oridryus, Practicae musicae, 72; text: Claves sunt triplices: Capitales octo, Finales 4, Graves 4, Minutae septem dividuntur in acutas et superacutas. Geminatae quinque; dicuntur etiam excellentes. [Gamma], A, [sqb], C, D, E, F, G, a, b, c, d, e, f, g, aa, bb, cc, dd, ee, 1, 2, 3, 4, 5, 6, 7, 8, 9, 10. /pag.11/] [ORIPRA 01GF]

Porro, quamobrem musici [Gamma]-graecum in pede clavium musicalium collocarint, ratio haec est, ut nemo nesciret hanc artem ut ceteras quidem omnes liberales a Graecis nos esse mutuatos. Ceterum usus clavium hoc modo gradatim lineis ac spatiis scalae intertextarum potissimus hic est, ut certa vocum intensionis et remissionis intervalla designent atque ita etiam ex ipso litterarum ordine cognoscatur, quid inter varias voces intersit. Tum, ut in ordine clavium, sic in tabellam redactarum tamquam in speculo cuiusvis cantionis situm, quam facillime ac certissime perspiciant pueri, quandoquidem lineae, quae quibusque cantilenis notantur et clavibus signatis agnoscuntur, sunt certa pars huius tabellae clavium praescriptae, quam scalam vocamus. Nam notulas certis lineis ac spatiis distingui et cantiones a fronte per characteristicas claves inscribi, /pag.12/ id equidem nihil aliud est, quam eas hoc modo ad situm et positionem scalae referri, ut confestim intelligatur, quae claves quibus notulis serviant.

[73] De clavibus characteristicis, quas alii signatas seu signandas appellant.

Eae sunt, quae solae in cantionum initiis per certas figuras praescribi solent, cum interim aliae omnes seu dissimulatae omissis ipsarum litteris mente, non oculis concipiantur. Harum quinque sunt in usu et necessario notantur: F-fa-ut, c-sol-fa-ut, g-sol-re-ut, b-fa-[sqb]mi. Propterea autem dicuntur characteristicae seu signandae, quod semper aliquae harum in quibusque cantilenis statim a principiis singulorum versuum certae lineae praescribi solent; praetereo hic [Gamma]-ut et dd-la-sol, quod earum praescriptione nusquam opus esse videatur.

Characteres clavium signatarum in utroque cantu:

[Oridryus, Practicae musicae, 73; text: [Gamma], F, c, g, dd] [ORIPRA 02GF]

/pag.13/ Quaelibet harum trium F, c, g in cantibus praescripta ilico locum scalae pueris ostendit. Siquidem linea, cui characteristica in cantione insidet, eadem ipsa semper est, quam et in scala clavis eadem occupat. Ceteraeque omnes claves et lineae infra supraque, eodem per omnia ordine, quo in scala digestae sunt, etiam in cantilenis repraesentantur. Rotundum vero b et [sqb] quadratum qualitatem cantilenae, b-mollis ne an [sqb] dura sit, ostendunt.

De clavium syllabis seu vocibus
Caput tertium

Claves constant litteris et syllabis. Littera cuiusque clavis initium est, syllabae eam subsequentes voces sunt, quae notularum nomenclaturas edunt. Sunt autem sex in usum omnium consensu receptae, quas Guido Aretinus ex hymno [74] illo Divi Joannis Baptistae "Ut queant laxis" et cetera invenisse dicitur, ut, re, mi, fa, sol, la.

Quomodo vero in hoc hymno comprehensae sint, tenor subsequentis exercitii et bassus indicabit:

/pag.14/-pag.15/

[Oridryus, Practicae musicae, 74; text: Discantus, Altus, Tenor, Bassus, Ut queant laxis, resonare fibris, mirae gestorum, famuli tuorum, solve polluti, labii reatum, Sancte Joannes.] [ORIPRA 02GF]

[75] [Oridryus, Practicae musicae, 75,1; text: /pag.16/ Dividuntur porro hae syllabae seu voces in: superiores, la, sol, fa, inferiores, mi, re, ut] [ORIPRA 03GF]

Debet autem hic ordo plane in promptu haberi, ut, si linea vel spatium intermittantur in cantione aliqua notis vacua, statim sciat puer et in ascensu et in descensu post intervallum illud subsequentem notam pronuntiare. In quo, ut se exerceat diligentius, libuit aliquot exercitia subjicere. Ceterum illud ignorandum non est, harum vocum triplicem esse differentiam quaedam enim resonant mollius, nempe: ut, fa; quaedam vero durius, veluti: mi, la; quaedam temperatum sonum duri et mollis edunt, ut: re, sol.

Atque isthuc quidem exemplis quoque subiectis illustrabitur.

/pag.16/-pag.17/

Fuga in subdiapente

[Oridryus, Practicae musicae, 75,2] [ORIPRA 03GF]

[76] /pag.17/-pag.18/

Aliud paradigma

[Oridryus, Practicae musicae, 76; text: Discantus, Altus, Tenor, Bassus] [ORIPRA 03GF]

[77] /pag.18/-pag.19/

Alia exercitatio

[Oridryus, Practicae musicae, 77,1; text: Discantus, Tenor, Bassus] [ORIPRA 04GF]

/pag.19/-pag.20/

Exemplum, quo vocum discrimen exercetur

[Oridryus, Practicae musicae, 77,2; text: Discantus, Tenor, Bassus] [ORIPRA 04GF]

[78] [Oridryus, Practicae musicae, 78,1] [ORIPRA 04GF]

/pag.20/-pag.21/

Aliud exemplum quatuor partium

[Oridryus, Practicae musicae, 78,2; text: Discantus, Altus, Tenor, Bassus] [ORIPRA 05GF]

[79] pag./-pag.26/

liud exercitium vocum earumque discriminis quatuor partium

[Oridryus, Practicae musicae, 79; text: Prior Discantus, Alter, Tenor, Bassus] [ORIPRA 05GF]

[80] [Oridryus, Practicae musicae, 80] [ORIPRA 06GF]

[81] [Oridryus, Practicae musicae, 81] [ORIPRA 06GF]

/pag.27/ De mutatione vocum ad solmisationem valde necessaria
Caput quartum

Quoniam vero hae sex voces Musicae ad cuiuslibet cantus ascensum et descensum non sufficiunt, eo plerumque ultra sextam ascendente vel descendente nec ulla alia vox sit vel supra la vel infra ut, necesse est, ut voces hae mutuo sese levent. Idque, ut fieri commode possit, sortitae sunt claves mediae scalae aut tres aut duas ut minimum voces, quarum superioribus descendendo utimur, inferioribus ascendendo. Est igitur mutatio Musica nihil aliud quam unius vocis in [82] aliam in eadem clave unisona variatio, propter vocum inopiam notularumque copiam excogitata. Omnis autem mutatio pendet ex clave b-fa-[sqb]mi. Quae, quod duplex sit, non una clavis ut ceterae ob molliorem sonum vocis fa, duriorem vero mi, duplicem quoque cantum nobis constituit [sqb] duralem scilicet et b-mollarem.

Cantus quidem [sqb] duralis is est, qui ab initio aut nullum b rotundum aut tale [sqb] quadratum habet praescriptum, quod indicat mi vocem esse canendam in b-fa-[sqb]mi, ut ex subiecta /pag.28/ scala, quae ab hoc cantu et [sqb] duralis est dicta, facile est cognoscere.

Mutatio autem (ut eo redeam) in hoc cantu [sqb] durali fit ascendendo in d et a, descendendo vero in e et a suisque octavis, quae omnia et sequens demonstrabit scala et quae post subjicientur exempla.

Scala cantus [sqb] duralis

[Oridryus, Practicae musicae, 82; text: [Gamma], c, g, dd, ut, re, mi, fa, sol, la, ascendendo, descendendo] [ORIPRA 07GF]

[83] Observatio I

Omnis mutatio ascendendo fit proprie per vocem /pag.29/ re, descendendo per la, improprie per viciniores, dum propriae suis locis absunt.

Observatio II

Notari debent claves et loca in quibus mutationes contingunt.

Observatio III

Ad haec, si vocem la notula quaepiam excesserit uno tantum intervallo, ea canenda est per fa sine mutatione. Si vero talis per tertiam sive quartam supra a-la-mi-re elevatur, tunc mi in b-fa-[sqb]mi necessario est canendum.

/pag.29/-pag.30/

Exempla mutationis in cantu [sqb] durali

[Oridryus, Practicae musicae, 83; text: Discantus, Altus, Tenor, Bassus] [ORIPRA 07GF]

[84] /pag.30/-pag.32/

Aliud exemplum

[Oridryus, Practicae musicae, 84,1; text: Discantus, Altus, Tenor, Bassus, Huc ades supremi, filus tonantis, virginisque partus, unicus puellae.] [ORIPRA 08GF]

Aliud /pag.32/-pag.34/

[Oridryus, Practicae musicae, 84,2; text: Discantus, Altus, Tenor, Bassus, Paschalis agnus inter] [ORIPRA 08GF]

[85] [Oridryus, Practicae musicae, 85,1; text: interit, se Christus agnus obtulit, qui corpus atque Sanguinem, suis fruendum praecipit.] [ORIPRA 08GF]

/pag.35/

Exemplum observationis tertiae

[Oridryus, Practicae musicae, 85,2] [ORIPRA 09GF]

De cantu et scala b-mollari

Cantus vero b-mollaris is est, qui ab initio b rotundum in suis locis habet asscriptum, quod significat fa vocem in b-fa-[sqb]mi esse canendam.

[86] Mutatio autem in hoc cantu fit ascendendo in d, g; descendendo in d, a et suis octavis, ut scala exemplaque sequentia docebunt:

/pag.36/

[Oridryus, Practicae musicae, 86; text: [Gamma], b, c, g, dd, ut, re, mi, fa, sol, la, ascendendo, descendendo] [ORIPRA 09GF]

Observatio I

Ne mirum sit tibi hic in [Gamma]-ut cani re et A re, mi. Ea ratio ex octavis earum clavium petenda est. De octavis enim idem semper est iudicium, quod et ad voces et cantus naturam referendum est. Quemadmodum enim in a-la-mi-re tres sunt voces, sic etiam in A re totidem sunt potentia non effectu. Idem de [Gamma]-ut et g-sol-re-ut /pag.37/ sentiendum.

Observatio II

Sub hac scala decurrunt duo toni, quintus videlicet et sextus, reliqui omnes ad durum referuntur.

[87] Observatio III

In cantu quidem plano nec infra [Gamma]-ut ulla descensio nec ultra ee-la ulla fit evagatio; ideoque tres supremae claves voces non habent inferiores, quibus altius ascenditur neque tres infimae superiores, quibus descendatur inferius.

/pag.37/-pag.39/

Exempla mutationis in cantu b-mollari

[Oridryus, Practicae musicae, 87; text: Discantus, Altus, Tenor, Bassus] [ORIPRA 09GF]

[88] /pag.39/-pag.41/

Aliud exemplum

[Oridryus, Practicae musicae, 88; text: Discantus, Altus, Tenor, Bassus, Quod Isaias dixerat intacta virgo concipit, ut semen illud conterens, caput draconis prodeat.] [ORIPRA 10GF]

[89] /pag.41/-pag.43/

Aliud exemplum

[Oridryus, Practicae musicae, 89; text: Discantus, Altus, Tenor, Bassus, Iam vox deficit et suo non lingu' officio fungitur amplius, torpent corda malis et lachrymas dat dolor aridas.] [ORIPRA 11GF]

[90] /pag.44/

Exemplum observationis tertiae

[Oridryus, Practicae musicae, 90,1; text: Discantus, Tenor] [ORIPRA 11GF]

Hic propter ascensionem ultra ee-la, in dd-la-sol sumitur vox re.

Aliud exemplum

/pag.45/

[Oridryus, Practicae musicae, 90,2; text: Tenor, Bassus] [ORIPRA 12GF]

Hic ob descensionem infra [Gamma]-ut vides in A-re vocem superiorem la quasi sit clavis a-la-mi-re.

/pag.45/-pag.47/

Aliud exemplum trium vocum per fugam in unisono

[Oridryus, Practicae musicae, 90,3; text: et cetera] [ORIPRA 12GF]

[91] [Oridryus, Practicae musicae, 91] [ORIPRA 12GF]

[92] [Oridryus, Practicae musicae, 92] [ORIPRA 13GF]

[93] [Oridryus, Practicae musicae, 93] [ORIPRA 13GF]

[94] /pag.48/ De cantu seu scala ficta

Porro ex hac scala b-mollari ducit originem et alia, quam fictam vocant. Nam si b praescriptum alienum non suum locum occupat, cantum fictum faciet, in quo tum neglectis regularibus vocibus scalae suppositiciae aliae fingendae sunt prout infra fa in b scripto mi, re, ut; supra autem sol, la congruit. Neque ad ullam aliam clavem, extra b, in talibus cantibus respectus est. Finguntur enim in quacumque clave quaecumque voces peregrinae contra clavis naturam et proprietatem. Atque ea est ratio, quare cantus fictus seu Musica vel scala ficta dicatur. Et quia omnino ex b praescripto pendet, a cantu b-mollari eum separare noluimus. Praeterea, cum non magnus sit eius usus, ne re supervacua onerentur adolescentes, satis esse putavimus, si exemplo uno aut altero, quae sit in eo cantu mutatio, ob oculos ponatur.

Exemplum scalae fictae

[Oridryus, Practicae musicae, 94,1; text: Discantus, Altus, Tenor, Bassus] [ORIPRA 14GF]

Aliud simplex exemplum

[Oridryus, Practicae musicae, 94,2] [ORIPRA 14GF]

[95] /pag.50/

Aliud simplex

[Oridryus, Practicae musicae, 95] [ORIPRA 14GF]

Observatio I

In cantu ficto praecipue debet observari fa in a et e et mi in F et c; sicque facile occurret tertia, in qua re vel la accipiatur.

Observatio II

Dubitari hoc loco non iniuria posset, quamobrem cantus naturalis a nobis hactenus nulla sit facta mentio; quandoquidem in tria genera omnem cantum certum est vulgo distribui: in cantum naturalem, b-mollem et [sqb]-durum. Nos in hac re commoditatem docendi sumus secuti, neglectus enim hic cantus et non animadversus longe commodiorem instituendi rationem praebet. Nam illius nomenclatione omissa tum multo evidentior et aptior divisio omnium cantionum per b ab initio /pag.51/ aut asscriptum aut non asscriptum efficitur. Deinde utriusque scalae mutationibus ex aequo servit, quas ex clave b-fa-[sqb]mi solum pendere diximus, quam hic cantus non attingit, dum intra suum senarium consistit. Habet enim suum ut in C, fa in F, la in a clavibus. Verum raro sic aliqua cantio constituitur, ut in his clavibus perficiatur et non aut in cantus #-duri aut b-mollis septa coincidat. Quod dum fit, etiam eorum leges sequitur ita, ut nihil novi sit praecipiendum.

Admonitio

Quae hactenus de clavibus, vocibus, scalis et mutationibus diximus, ad quemvis cantum solmisandum hoc est, syllabas ac vocum nomina canendo recte exprimendum non sufficiunt.

[96] Tria ergo ad eam rem perficiendam adhuc debent cognosci, nempe: clavium transpositio, modorum seu intervallorum comprehensio et tonorum vis et natura, de quibus ordine singulis capitibus paucis agemus.

De clavium transpositione
Caput quintum

Transpositio est clavis signatae ob inopiam linearum vel elevatio vel depressio, /pag.52/ quando scilicet cantus vel nimium ascendit vel descendit.

Observatio

Quantum clavis transposita ascendit vel descendit a suo loco, tantum et nota proxime sequens illam clavem transpositam ascendit vel descendit situ et positione, non cantu vel sono. Canendo enim nota tantum ascendit, quantum clavis descendit et contra, tantum descendit, quantum illa ascendit, quod sequens exemplum facile docebit.

/pag.52/-pag.54/

[Oridryus, Practicae musicae, 96; text: Discantus, Altus, Tenor, Bassus, Haec sunt convivi] [ORIPRA 14GF]

[97] [Oridryus, Practicae musicae, 97,1; text: via, quae tibi placent, o Patris sapientia.] [ORIPRA 14GF]

/pag.54/

Observatio

In cantu figurato rarius incidit haec clavium transpositio, tum, quod quinque lineis semper utuntur, tum, quod potius sextam adiciant lineam, ut in exemplo sequenti est videre.

/pag.54/-pag.55/

[Oridryus, Practicae musicae, 97,2; text: Discantus, Altus, Tenor, Bassus] [ORIPRA 15GF]

[98] [Oridryus, Practicae musicae, 98,1] [ORIPRA 15GF]

/pag.55/ De modis seu intervallis
Caput sextum

Modus seu intervallum est distantia certa vocis ad vocem, quando vox a /pag.56/ certo sono altius intenditur aut profundius remittitur. Numerantur autem hodie communi consensu novem: tonus, semitonium, ditonus, semiditonus, diatessarum, diapente, tonus diapente, semitonium diapente, diapason. Unisonum hoc numero excludimus, nam proprie non est intervallum, sed intervallorum aliorum quasi basis et fundamentum sicut unitas numerorum. Est autem vocis eiusdem idem ac perpetuus tenor, absque omni intensione aut remissione editus, qualem exhibent notulae omnes in eadem linea aut eodem spatio positae, hoc modo:

[Oridryus, Practicae musicae, 98,2] [ORIPRA 15GF]

Tonus

[Oridryus, Practicae musicae, 98,3] [ORIPRA 15GF]

Est perfecta secunda, cum vox deducitur a linea in proximum spatium aut a spatio in contiguam lineam, exceptis mi-fa, fa-mi.

[99] /pag.57/

Semitonium

[Oridryus, Practicae musicae, 99,1] [ORIPRA 15GF]

Est imperfecta secunda, cum vox a mi ad fa intenditur aut a fa ad mi remittitur.

Ditonus

[Oridryus, Practicae musicae, 99,2] [ORIPRA 15GF]

Est perfecta tertia et dura, ex duobus tonis conflata.

Semiditonus

[Oridryus, Practicae musicae, 99,3] [ORIPRA 15GF]

Est perfecta tertia adeoque mollis toni ac semitonii commixtio.

Diatessaron

[Oridryus, Practicae musicae, 99,4] [ORIPRA 15GF]

Est distantia vocum per quartam a quavis linea in alterum spatium aut a quolibet spatio ad alteram lineam.

/pag.58/

Diapente

[Oridryus, Practicae musicae, 99,5] [ORIPRA 15GF]

Est saltus vocis ad quintam ex tribus tonis et uno semitonio.

Tonus diapente

[Oridryus, Practicae musicae, 99,6] [ORIPRA 16GF]

Est distantia per sextam perfectam ex quatuor tonis et semitonio.

Semitonium diapente

[Oridryus, Practicae musicae, 99,7] [ORIPRA 16GF]

Est vocis transitio per sextam imperfectam ex tribus tonis et semitonio.

Diapason

[Oridryus, Practicae musicae, 99,8] [ORIPRA 16GF]

Est saltus a qualibet linea in quartum spacium et quolibet spatio in quartam lineam, hoc est per octavam.

[100] /pag.59/

Ut autem facilius hi modi memoriae a studiosis artis Musicae commendari queant, putavi esse consultum hanc cantionem veterem subicere, quam, canendo saepius si ediscant adolescentes, sine negotio quaevis intervalla, usitatiora dico, comprehendent.

/pag.59/-pag.61/

[Oridryus, Practicae musicae, 100; text: Ter trini sunt modi, quibus omnis cantilena contexitur, scilicet: Unisonus, Semitonium, Tonus, Semiditonus, Ditonus, Diatessaron, Diapente, Semitonium cum Diapente, tonus cum diapente, ad haec sonus Diapason, si quem delectat eius, hunc modum esse cognoscat. Cumque tam paucis modulis tota harmonia formetur, utilissimum est eas altae memoriae commendare, nec prius ab huius modi studio quiescere, donec vocum intervallis agnitis harmoniae totius facillime queat apprehendere notitiam. euouae.] [ORIPRA 16GF]

[101] /pag.62/ De vi ac natura tonorum
Caput septimum

Imprimis ad quemlibet cantum recte solmisandum (ut loquuntur) requiritur tonorum cognitio. Ea enim facit, ne voces et vocum sedes inepte confundamus durumque molli et molle duro commutemus ac misceamus. Tonus siquidem scalam cantusque naturam et ambitum indicat, quod ad boatum ineptumque screatum figiendum haud parum momenti habet.

Est enim tonus certa quaedam qualitas melodiae seu potius affectus cantionis. Ut enim affectuum animi alii alacres ac laeti, alii graves ac sedati, quidam tristes ac gemebundi, rursus iracundi alii ac impetuosi, ita et melodiae cantuum, quod aliae aliter afficiant, varie distinctae sunt a musicis.

Numerantur hodie toni octo, quibus omnem cantum Latini (nam Graeci tantum quatuor tonis utebantur) concluserunt; quemadmodum octo orationis partibus, omne id, quod dicitur, est comprehensum.

Dividuntur in [authentous], id est clamosos et [plagious], id est obliquos, quos plagales vocant.

Authenti sunt de numero impari, ut: primus, /pag.63/ tertius, quintus, septimus. Ideoque a clamore nomen habent, quod supra finalem ut plurimum ad octavam, nonnumquam ad decimam conscendunt, infra vero eam vix ad secundam quidem descendunt; atque id est, quod ambitum vulgo vocant, qui ex subiecto exemplo in primo tono non obscure cognosci potest.

[102] /pag.63/-pag.64/

[Oridryus, Practicae musicae, 102; text: Discantus, Altus, Tenor, Bassus] [ORIPRA 17GF]

[103] /pag.64/ Plagales porro eos vocaverunt, qui pares /pag.65/ sunt numero, ut: secundus, quartus, sextus, octavus. Horum ambitus omnino temperatus et paene aequalis est, si finalem spectes. Nam infra eam descendunt ad quartam vel quintam, supra vero ad quintam vel sextam pertingentes. Ceterum ascensus ille et descensus potentia magis quam actu est accipiendus. In multis enim cantilenis usu venit, ut nec authentus nec plagalis suum ambitum expleant.

/pag.65/-pag.66/

Exemplum ambitus plagalis in secundo tono

[Oridryus, Practicae musicae, 103; text: Discantus, Altus, Tenor, Bassus] [ORIPRA 17GF]

[104] /pag.66/ Habent et reliqui toni suos amibutus singuli /pag.67/ peculiares, qui usu potius quam praescriptione aliqua sunt cognoscendi. Ceterum, ut mox diximus, cantum quandoque suas metas non attingere authenticum videlicet ascensum et plagalem descensum, ita saepenumero contingit, ut in una cantilena duorum tonorum ambitus commisceatur. Quod dum fit et repercussiones in ea frequentiores et finis diligenter animadvertendus est. Ex iis enim ad quem tonum magis declinent, facile erit cognoscere. Nam, quae ex quinta in finalem descendit, authentica erit cantilena, sin vero ex tertia vel quarta in finem scandit, plagalis censebitur. Quod exemplo mox ostendemus, si prius, quas diximus repercussiones paucis ob oculos posuerimus.

/pag.67/-pag.68/

Repercussiones tonorum

[Oridryus, Practicae musicae, 104; text: Re, la, fit primi, Re, fa, norma secundi, Mi, si, dat tertius, Mi, la posuit sibi quartus. Ut, sol, quintus petit. Sextus fa, la, sibi quaerit. Ut, sol, hebdomus. Ut, fa postremus habebit.] [ORIPRA 18GF]

[105] /pag.68/-pag.70/

Exemplum toni mixti

[Oridryus, Practicae musicae, 105; text: Discantus, Altus, Tenor, Bassus] [ORIPRA 18GF]

Earum vero cantionum, quae metas suorum tonorum non attingunt, quas imperfectas vocant, hoc quoque exemplum ut praecedens ex Rhau subjicio.

[106] /pag.70/-pag.71/

Tenor toni imperfecti

[Oridryus, Practicae musicae, 106; text: Discantus, Altus, Tenor, Bassus] [ORIPRA 19GF]

[107] /pag.71/

Observatio I

Ut apte quaevis cantica auspicentur ac intonent cantores, meminisse imprimis debent authentica, ne sint an plagalia: illa enim submissiore voce, ne in rugitum vel hinnitum potius /pag.72/ exeant haec paulo altiore, ne murmur fiat tandem, sunt incipienda.

Observatio II

Tonum cuiusque cantionis tribus modis cognosci dicunt: principio, medio et fine. Cantus enim mox in principio supra finalem notam ad quintam ascendens authenti est toni. Qui vero infra finalem statim ad quintam vel quartam ceciderit, est plagalis. Verum hic cognoscendi modus non tam certus est.

Medio, si ascensus vel descensus expendatur, dum enim cantus circa medium octavam contigerit, is quoque ad authentum pertinebit sin secus ad plagalem.

Fine certissima est cognitio. Supra enim quatuor claves finales constituimus, in quas omnis cantus regularis desinat: D, E, F, G. In D-sol-re exit, qui primi vel secundi est toni; in E-la-mi, qui tertii vel quarti; in F-fa-ut, qui quinti vel sexti; in G-sol-re-ut, qui septimi vel octavi. Discrimen autem eorum, qui unius sunt clavis, facit ascensus et descensus supra vel infra finalem, ut ante diximus.

Observatio III

Est et cantus, qui transpositus et irregularis appellatur, videlicet, qui non terminatur in clavibus, quas finales vocamus, sed vel per /pag.73/ quartam vel per quintam transponitur atque hic [sqb]-duralis et ille b-mollis efficitur. Quod fit, ut vitentur voces fictae seu modi parum usitati. Sunt autem claves, in quas desinunt cantus transpositi: A-la-mi-re, B-fa-[sqb]mi, C-sol-fa-ut, quae propterea affinales dicuntur. [108] In A primi vel secundi toni cantus transponitur, in B tertii vel quarti, in C quinti vel sexti. In septimo vel octavo tono numquam vel raro fit transpositio.

Observatio IV

In cantu figurato non tam clavis habetur ratio quam vocis extremae. Censentur enim toni potissimum secundum has quatuor voces: re, mi, fa, sol. Omnis quippe cantus in re desinens, est primi vel secundi toni, in fa quinti vel sexti, in sol septimi vel octavi toni.

Observatio V

Est et rudis quaedam tonorum cognitio ex tropis seu differentiis eorundem, quae sunt breviusculi concentus ad repercussiones tonorum accommodati. Solent autem ad antiphonas (ut vocant) et introitus in fine notari hac dictione EVOVAE, quae vocales sunt duarum vocum "saeculorum Amen". Porro hae tonorum differentiae singulis paene non dico nationibus, /pag.74/ sed ecclesiis diversae sunt et propriae quae usu observari debent. Unam formam in singulis tonis hoc exemplo studiosi habeant.

/pag.74/-pag.77/

Fuga post tria tempora in hypodiapason

[Oridryus, Practicae musicae, 108; text: Discantus, Altus, Tenor (Resolutio), Bassus, Primi] [ORIPRA 19GF]

[109] [Oridryus, Practicae musicae, 109; text: mi, Secundi, Tertii, Quarti, Quinti] [ORIPRA 20GF]

[110] [Oridryus, Practicae musicae, 110; text: Quinti, Sexti, Septimi, Octavi] [ORIPRA 21GF]

[111] /pag.77/ Est praeter hos et tropus, qui peregrinus est dictus, cuius usus non nisi in uno psalmo "In exitu Israel de Aegypto" reperitur, dum ad antiphonam hanc praecinitur "Nos, qui vivimus".

Peregrinus tonus

[Oridryus, Practicae musicae, 111,1; text: domus Jacob de populo barbaro.] [ORIPRA 21GF]

Ne vero et iis desit quidquam, qui in ecclesiis latinis, adhuc versari et aliquando praecinere in animum suum induxerunt, ratio quaedam et modus intonandi seu praecinendi psalmos nequaquam est praetermittendus. Dividuntur autem psalmi a musicis bifariam, in /pag.78/ minores, qui a regio propheta Davide creduntur editi, et maiores, qui ex sacrosancto evangelio desumpti in matutinis et vespertinis horis decantantur, ut sunt Zachariae canticum "Benedictus Dominus Deus Israel", Mariae divae virginis canticum "Magnificat" et iusti Simeonis "Nunc dimittis servum". Ratio vero praecinendi in singulis tonis fere talis observatur, qualem sequentia ostendunt.

/pag.78/-pag.79/

[Oridryus, Practicae musicae, 111,2; text: Primi toni. Dixit dominus domino meo: sede a dextris meis. Magnificat anima mea Dominum. Benedictus Dominus Deus Israel.] [ORIPRA 22GF]

[112] /pag.79/-pag.81/

[Oridryus, Practicae musicae, 112; text: Secundi toni. Laudate pueri dominum, laudate nomen domini. Magnificat anima mea Dominum. Benedictus Dominus Deus Israel. Tertij toni. Laetatus sum in his, quae dicta sunt mihi, in domum domini ibimus, Quarti toni. De profundis clamavi ad te domine, exaudi vocem meam.] [ORIPRA 22GF]

[113] [Oridryus, Practicae musicae, 113,1; text: Quinti toni. Domine, dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra. Magnificat anima mea dominum. Benedictus dominus Deus Israel.] [ORIPRA 23GF]

/pag.82/-pag.83/

[Oridryus, Practicae musicae, 113,2; text: Sexti toni. Quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania. Magnificat anima mea Dominum. Benedictus dominus Deus Israel. Septimi toni. Deus meus, ad te de luce vigilo.] [ORIPRA 23GF]

[114] [Oridryus, Practicae musicae, 114; text: Octavi toni. Lauda Jerusalem dominum, lauda deum tuum Sion. Magnificat anima mea dominum. Benedictus dominus Deus Israel.] [ORIPRA 23GF]

/pag.84/ Unum restat, quod paucis est etiam attingendum ratio videlicet lectiones sacras apte recitandi. Haec observatur in virgula, commate, colo et interrogatione.

Virgulam nominant distinctionem, quae inter plures dictiones eiusdem membri orationis locatur, quas distincte legendas uno tamen spiritu seu continua pronuntiatione sine longa mora designat. Hanc quidem in fine attolunt quidam sine ulla elevatione vocis aequaliter pronuntiant. Hic usus sequendus est.

Comma semper per tertiam descendit; excipe dictiones monosyllabas (praeter encliticas: que, ve, ne). Item barbaras, graecas, hebraicas, quae latinam declinationem non admittunt. Hae enim acuuntur, ut: me, te, se, nos, vos, sum, est, Abraham, Ascaroth, Seneherib, Hierusalem et cetera.

Colon semper per quintam deprimitur quemadmodum et periodus.

Interrogatio, cuius tale est signum "?". Ultimam dictionis syllabam, cui iungitur, acuto accentu proferrendam demonstrat sive habeat in fine dictionem monosyllabam sive dissyllabam sive polysyllabam.

[115] [Oridryus, Practicae musicae, 115,1; text: Exemplum virgulae. Fructus autem spiritus est, caritas, gaudium, pax, patientia, bonitas, fides, mansuetudo, continentia, commatis. Gaudete igitur in vobis, sed volo vos sapientes esse in bono, et simplices in malo.] [ORIPRA 24GF]

/pag.86/-pag.87/

[Oridryus, Practicae musicae, 115,2; text: Exemplum coli. Si quid patimini propter justitiam, beati eritis. Timorem autem eorum ne timueritis neque conturbemini. interrogationis. Unde es tu? Quid est homo? Quot panes habetis.] [ORIPRA 24GF]

[116] Finiendae lectionis peculiaris quaedam clausula est, quae in eadem clavi, in qua fuit initium descendendo quiescit, hoc modo:

[Oridryus, Practicae musicae, 116; text: Sed induite dominum Jesum Christum.] [ORIPRA 24GF]

Verum de his prolixius praecipere, otiosi laboris est; quandoquidem cuiusque fere regionis ac dioeceseos suus hic mos et consuetudo est.

Finis Musicae planae

[117] /pag.88/ In alteram Musicam, nempe mensuralem praefatiuncula

Eorum, quae ad exactam prioris Musicae cognitionem visa sunt pertinere, nihil praetermissum esse putamus. Qui vero in hac altera, nempe mensurali, oleum et operam (ut dicitur) non velint perdere, quidquid hactenus est praeceptum, tam debent accurate novisse et in promptu habere, quam ea, quae peculiariter deinceps de hac altera praecipientur. Ne itaque illotis manibus huc ruant adolescentes, eos hoc unum moneo, ut in priore se diligenter aliquamdiu exerceant praeceptaque omnia sibi familiaria ita faciant, ne eorum hic repetitione habeant opus. Quod si facient, iis vicissim facilem in hac figurata progressionem polliceor. Nihil enim novi laboris excipient, nisi ut notularum figuris ac valore cognitis ad certam mensuram canere sese assuefaciant. In quo non tam praecepta quam /pag.89/ usus et exercitatio ad tempus assidua requiritur. Labyrinthum illum signorum non ingrediemur; nam de illis inter summos etiam artifices nondum satis convenit, hic musici certant et adhuc sub iudicelis est. Neque etiam hodie eorum ulla fere habetur ratio. In hoc magis, nunc incumbitur, ut suave melos in cantilenarum confectione, quod oblectet aures, habeatur, quam ut de industria variorum signorum excogitatio ne difficili obscruretur ars ipsa. Quod fere sibi studio habuerunt veteres plerique viri tamen praestantissimi, quo in maiorem, ut opinor, admirationem adducerent artem, si hac signorum difficultate obiecta, pauciores eam attingerent et ad cognoscendam animum applicarent. Vilescit enim quodammodo et in contemptum abit, quod in vulgum spargitur eique fit usitatum. Nunc vero longe aliam hac nostra aetate musici sequuntur rationem, qua mirifice illustrant, non obscurant artem, immo propemodum novam faciunt certe longe a superiori diversam. Quaerunt fugas ac subtilitatem, vitant pausas, amant compositiones, quae et concordantiarum et fugarum ubique plenae sint. Tales sunt imprimis: Nicolaus Gombert, [118] Josquini de Pratis, musicorum sua aetate facile principis discipulus: /pag.90/ Thomas Crequillon, Jacobus Clemens non Papa et plerique alii. Cum quibus equidem optimo iure numerandum censeo immo aequandum, suavissimum et candidissimum hominem, amicum meum integerrimum, M(agistrum) Martinum Peu d'argent, collegii musici in aula Illustrissimi Principis Guilielmi Ducis nostri clementissimi praefectum dignissimi. Qui mihi sub auspicium huius professionis Musicae pro suo in me candore animi ac benevolentia familiari, non semel auctor hortatorque fuit, ne iis, quae fere hodie in usu nullo sunt nec multum momenti habent, ingenia discipulorum onerarem, sed ea tantum, quae nunc excellentissimis musicis sunt usitata (quales paulo ante nominavi), exercitiis potius et exemplis quam praeceptis proponerem. Quod consilium a magistro tanto datum libenter sumus secuti. Qui quantum in hac arte valeat ingenio et iudicio, quisquis volet cognoscere, ne quid ipsius auribus me dare credat, in ipsius operibus, hoc est duobus suavissimarum cantionum libris iam brevi in lucem editis, periculum faciat, amplius aliquando facturus, dum in publicum prodibit ille libellus, in quo de componendi ratione certissima expeditissimaque praecepta mira luce et brevitate praescribit. /pag.91/ Huius itaque et iudicium et consilium secuti, prolixius ea ac subtilius, quae in nullo paene nunc usu esse diximus, tractare noluimus. Sed tamen ne, aut in veterum musicorum exercitiis aut recentiorum quorundam praeceptis forte haec visa nec intellecta, cum magna admiratione ac stupore inspicerent adolescentes ignari, putavimus iis non ingratum facturos, si ea, quae de signis, de augmentatione et diminutione vulgo praecipiuntur, parce mollique brachio attingeremus exemplisque potius quam praeceptis demonstraremus. Porro, ut viderent studiosi, quid in hac altera Musica, praeter ea, quae iam didicerunt, restet adhuc discendum, eius rei summam quamdam in certa capita redactam iis ob oculos ponere, visum fuit operae pretium. Quae quidem singula [119] vestigiis optimorum musicorum insistenes pro nostro ingenio breviter dilucideque persequemur.

/pag.92/ Capita Musicae mensuralis, quae subiecta continent

I. Notas earumque figuras
II. Ligaturas notarum
III. Pausarum signa
IV. Tactum et mensuram
V. Tres musicos gradus
VI. Signa graduum
VII. Augmentationem
VIII. Diminutionem
IX. Imperfectionem
X. Alterationem
XI. Puncta quadruplicia
XII. Syncopationem
XIII. Proportionem

Admonitio

Videtur quidem haec capitum distributio aliquam prae se ferre difficultatem, verum ea /pag.93/ est exigua (nam nullam esse religio est dicere), si, quae hodie sunt in iis usitata, spectemus. Nihilominus tamen usus exercitatioque aliqua, si in ceteris disciplinis liberalibus, in hac potissimum requiritur, donec hexis quaedam sit comparata.

De notis earumque figuris
Caput primum

Musica figurata varias habet notulas, quae, secundum varias figuras, colores ac varie praescripta signa, aliam subinde quantitatem accipiunt.

Sunt autem notulae certi characteres, quibus vocis sonive et [120] remissio et intensio demonstratur. Ad eas recte cognoscendas locus et figura requiruntur. Locus docet, quatenus vox intendi aut remitti debeat. Huc proprie pertinet, quidquid de solmisatione est ante dictum. Figura vero, quae habitus ac dispositio quaedam est notarum, quantitatem earundem in producenda ac corripienda voce significat. Atque huc pertinebunt, quaecumque porro de notularum valore, in reliquis capitibus pro variis accidentibus, tradentur.


Suntque notae aliae:   {simplices, 
                       {ligatae.

Figurae notarum simplicium sunt octo:

[Oridryus, Practicae musicae, 120; text: /pag.94/ Quarum nomina sunt, maxima, VIII, longa, IV, brevis, II, semibrevis, I, minima, semiminima, fusa, semifusa, XVI, Tactus valet, ad tactum conficiciendum] [ORIPRA 25GF]

/pag.95/

Observatio I

In simplicibus notarum figuris nihil refert, sive cauda ascendat sive ea descendat.

Observatio II

Duarum posteriorum usus magis in instrumentis musicis ob celeritatem nimiam quam humanis vocibus spectatur. Non enim tanta est linguae volubilitas, quanta digitorum in instrumentis, quae etiam plures species aculeatarum ferunt. Ceterum in augmentationem frequenter quoque incidunt, ut post vidibimus.

[121] /pag.95/-97/

Exercitia simplicium figuarum

[Oridryus, Practicae musicae, 121; text: Tenor, Bassus] [ORIPRA 25GF]

[122] /pag.97/-pag.98/

Aliud exemplum

[Oridryus, Practicae musicae, 122; text: Tenor, Bassus] [ORIPRA 26GF]

[123] De ligaturis
Caput secundum

/pag.99/ Ligatura est apta duarum vel plurium notarum simplicium in dextra vel sinistra parte per virgulam connexio. Huius colligationis causae videri possunt duae: prior, ut verborum contextus queat commodius applicari; altera, ut varietas in prolixa notularum serie delectet et exornet simul cantum.

Ligatura duplex est: recta et obliqua.

Recta, cuius notae quadrato pinguntur corpore. Obliqua, cuius notae obliquo et transverso corpore scribuntur.

Colligantur vero tantum quatuor: maxima, longa, brevis, semibrevis, quae pro varia connexione et formam et quantitatem immutant, praeter unam, maximam, quae ubique sui similis manet. Porro ligantur ex aequo omnes in principio, medio et fine. Unde ea initialis dicitur, a qua ligatura incipit. Media est, quaelibet inter primam et ultimam comprehensa. Finalis, quae ligaturam absolvit, ut alia nota non consequatur.

Pro valore ligaturarum cognoscendo et observando subiectae regulae sunt ediscendae:

Prima

/pag.100/ Omnis ligatura conscendens vel dependens quadro vel obliquo corpore, a fronte sinistram virgulam sursum protendens, primarias duas semibreves constituit, sic: [Oridryus, Practicae musicae, 123,1] [ORIPRA 26GF]

Secunda

Si prima virgulam seu caudam sinistra demiserit, ipsa sola brevis est.

[Oridryus, Practicae musicae, 123,2] [ORIPRA 26GF]

[124] Tertia

Ligatura conscendens quadro vel obliquo corpore, cuius primam notam nullam habet caudam, primam brevem efficit.

[Oridryus, Practicae musicae, 124,1] [ORIPRA 26GF]

Quarta

Prima carens cauda longa est, pendente secunda.

/pag.101/

[Oridryus, Practicae musicae, 124,2] [ORIPRA 26GF]

De mediis cognoscendis

Quinta

In mediis nulla valoris diversitas est. Omnia quippe media, quacumque forma fuerit expressa, brevis est, nisi quae praecedat forte caudam in sinistra parte surrigat. Longam in medio ligari nec veterum permittit auctoritas nec ulla exempla probant, licet hac nostra tempestate a quibusdam contra fiat.

De ultimis

Sexta

Ultima conscendens brevis est quaecumque ligata, excipitur, caudam tollens ex parte sinistra maxima cum longa hic similis fuerit sibi semper.

[Oridryus, Practicae musicae, 124,3] [ORIPRA 26GF]

Septima

Ultima dependens quadrangula sit tibi longa. Oblique vero descendens, haec brevis esto.

/pag.102/

[Oridryus, Practicae musicae, 124,4] [ORIPRA 26GF]

[125] Octava

Maxima, ut iam ante diximus, semper sui similis est quocumque loco fuerit posita, hoc est, valorem non immutat.

[Oridryus, Practicae musicae, 125,1] [ORIPRA 27GF]

Si harum regularum quaeris exempla, cantionis huius Georgii Rhaui diligenter tenorem inspice, ibi enim velut in unum acervum omnia sunt congesta.

/pag.102/-pag.104/

[Oridryus, Practicae musicae, 125,2; text: Tenor, Bassus, Primae, Secundae, Tertiae, Quartae et septimae] [ORIPRA 27GF]

[126] [Oridryus, Practicae musicae, 126; text: Quintae et Octavae, Sextae] [ORIPRA 27GF]

/pag.104/ De pausis
Caput tertium

Notis earumque figuris commodum pausae subjiciuntur; nam sicut canendo notulis, ita et tacendo utimur pausis, quarum totidem quot notularum sunt species. Singulae enim notulae suas peculiares pausas habent ita, ut quaeque tanti valeat, quanti nota ipsius in eodem cantu cantari solita. Quantisper enim canendo notam cernimus, tantisper etiam ad pausam eius silemus. Hinc eius definitio colligi potest, quod pausa sit virgula, certo tractu per lineas ac spatia transverse deducta, silentii index. Discernuntur autem per varios linearum attactus, pro quibus et valorem et ex eo nomina sunt sortitae.

Virgula, quae per integra quatuor spatia transverse protensa, quinque lineas contingit: ea vocatur pausa modi maioris sive perfectae maximae; verum huius nullus est usus, praeterquam in finibus cantuum.

/pag.105

Maxima perfecta [MX,MXP,MXP,MXcsdx on staff5]

Si qua vero ad quartam lineam pertingit pausa, modi minoris seu perfectae longae vocatur seu pausa modalis.

Longa perfecta [Lv,3LP,3LP,Bvcsdx on staff5]

Quae virgula tertiam lineam attingit, ea est pausae longae imperfectae.

Longa imperfecta [Lv,2LP,2LP,2LP,2LP,Bvcsdx on staff5]

Quae ad alteram pertingit lineam, brevis pausa est.

Brevis pausa [Bv,BP,BP,BP,BP,Bv,BP,BP,BP,BP on staff5]

Quae virgula a linea in medium tantum spatium dependet, semibrevis pausa dicitur. At ea aequaliter geminata temporis perfecti indicium habet.

[127] /pag.106/ Semibrevis pausa [Sv,SP,Sv,SP,Sv,SP,Sv,SP,Sv,SP,SP on staff3]

Quae vero a linea in medium spatium assurgit, eam pausam minimae seu suspirium vocant. Quae, si et ipsa aequaliter geminetur, prolationem perfectam designabit.

Minimae pausa [Mv,MP,Mv,MP,Mv,MP,Svcd,MP,Svcd,MP,MP on staff5]

Itidem in medium spatii erecta virgula, sed superne aculeum reflexum habens, pausa semiminimae est.

Semiminimae pausa [M,SMP,M,SMP,M,SMP,M,SMP,M,SMP on staff5]

At si geminum aculeum, fusae pausa appellatur. Si triplicem, tum semifusae.

Observatio I

Pausae per omnia suis notulis, quarum nomina referunt, aequantur, excepto, quod ipsae perfectae, ab omni imperfectione ac alteratione immunes, perfecti signi quatitatem, quoad ipsum durat, retinent.

Observatio II

/pag.107/ Pausas aeque ac notas proportionum diminutionibus subesse volunt musici.

Observatio III

Pausas instituerunt musici, cum ad vocis reparationem et anhelitus, ne ob cantus perpetuitatem deficiant, tum, ut suavitati ac dulcedini serviant et vitentur intervalla prohibita perfectaeque species concurrentes.

De tactu et mensura
Caput quartum

Notularum pausarumque figuris breviter explicatis deinceps de tactu musico esse agendum, ipsa monet necessitas. Quis enim illarum usus, si ad tactum non accommodentur? Quantum enim temporis cuique sit attribuendum, nulla ratione alia [128] quam tactu potest definiri. Immo plane nihil certi de notularum quantitate, perfectione, imperfectione, augmentatione et diminutione neque doceri neque percipi potest, nisi prius certum de tactu iudicium constituatur. Constituimus itaque hic talem tactum, cuius singulae vices aeque distantes, singulis semibrevibus notulis sub his signis [O], [C] aequali temporis quantitate /pag.108/ respondeant. Ad quam tactuum ac semibrevium notularum aequalitatem deinceps omnes aliae notulae, et maiores et minores, relative appendi debebunt. Est itaque tactus continua motio, praecentoris manu facta ad certam mensuram omnium notularum ac pausarum quantitates aptans. Ex hac definitione liquet, sine certa mensura tactum constare non posse. Est enim mensura certus quoque motus temporis ad cuius vices, per tactum aequaliter distinctas, omnium cantionum notulae et pausae pro diversis signis accommodantur. Ut autem rationem aliquam mensurae observare (quod initio quidem aliquid habet in se molestiae) consuescant pueri, melius consilium iis nequeo dare, quam ut saepius ac diligenter malleorum ictus animadvertant, quibus ex aedibus sacris fiunt horarum indicia. Hi enim ictus aequalibus intervallis audiuntur, eandem semper quantitatis rationem servant ita, ut numerandis horis sive plures syllabas usurpes, non tamen extendantur sive pauciores non contrahantur. Tam enim commode intra ictus numeras [to] duodecima, quae dictio est quinque syllabarum quam prima, quae est duarum. Sic etiam ad unum tactum /pag.109/ saepe plures notulae pronuntiari debent et absolvi, ut duae minimae ad alium quatuor semiminimae et cetera, quemadmodum et una semibrevis uno tactu canendo comprehenditur. Sunt, qui tria tactuum genera constituunt; quam et cantorum vulgus approbat sententiam. Verum si naturam ipsius artis et probatissimorum musicorum cantiones accuratius perspiciamus, comperiemus non nisi unicum tactus genus esse, quod omnis generis probatis cantilenis aptari et possit et debeat. Non enim, si omnino dividendus tactus sit, ex eo alius erit, si lentius aut concitatius [129] ipse moveatur, sed potius, si aut plures aut pauciores notulas absolvat. Quod vetustiores musici, si concitatiorem aut lentiorem cantum vellent, id non per celeriorem aut tardiorem tactum, sed per ipsarum notularum aut protractiorem aut contractiorem valorem praestiterunt. Nam ob eam solum causam signa diminuentia et proportiones generis multiplicis in Musicam venisse, nemo dubitare potest. Ut ita non tactuum, sed notularum quantitatem subinde pro variis signis prolationum, temporum, modorum ac proportionum distinguere operae pretium sit. Idem enim tactus in cantu perfecto non diminuto unicam semibrevem tanti facit, quanti /pag.110/ in diminuto aut proportione dupla duas, in tripla tres, in sesquialtera unam et semissem. Id, quod suis locis post exemplis demonstrabimus. Satis sit hoc loco pueros didicisse, in iam describendo valore notularum ac pausarum per numerum tactuum totidem semper semibreves notulas, quatenus eae non auctae diminutaeve sint, intelligi oportere. Est enim essentialis valor semibrevium notularum, ut singulae singulis tactibus valenat. At quod alio, qui pro variorum signorum asscriptione plus minusve valeant, id non est ipsarum essentiae, sed accidentis cuiusdam artificii.

De tribus Musicae gradibus
Caput quintum

In labyrinthum illum deinceps musicorum graduum ac signorum paulatim devolvimur, cuius in praefatiuncula memineramus. Labyrinthum non iniuria nomino, cum non tirones tantum, verum etiam insignes musicos de diversorum signorum collatione, non dico inepte contendere, sed penitus etiam addubitare saepius audiverim, nec id iniuria, cum inter componistas [130] (ut vulgo vocant) ea de re nondum satis conveniat. Si tamen eum /pag.111/ lustrare velint studiosi et ingenia sua vetustatis monumentis pascere, nec quidquam in hac arte incompertum praetermittere, una mecum ingrediantur. Speramus nos facilem, non tamen absque Theseo (ut aiunt) exitum inventuros.

Proximo capite mensuram attigeramus, quae tactuum quasi index est. Haec certa in singulis notulis et pausis constitui non potest pro usu veterum, nisi prius gradus eorumque signa, pro quibus mensura seu quantitas notularum plurimum variatur, cognita explorataque habeantur.


Numerantur itaque gradus     {modus, 
musici tres, scilicet:       {tempus, 
                             {prolatio.

Qui quidem, ut summatim dicam, nihil sunt aliud, quam indicium quoddam et documentum, quo cognoscimus mensuras seu valores notularum, quot videlicet tactus singulae valeant.

De modo

Modus est mensura, quae maximis longisque suam quantitatem certam praescribit estque duplex:


   {maior, 
   {minor. 

Maior habet mensuram longarum in maximis et est duplex:


   {perfectus, 
   {imperfectus.

/pag.112/ Modus maior perfectus est, quando maxima valet tres longas, hoc est, XXVII tactus conficit. Cuius signum est circulus perfectus cum numero ternario pone asscripto, sic:

[O3,MXv] 27 valet [Lv]9 [Lv]9 [Lv]9

[131] Modus maior imperfectus est, cum maxima duas longas complectitur mensuram suam XII tactibus absolvens. Cuius signum est semicirculus cum ternario numero, sic:

[C3,MXv] 12 valet [Lv]6 [Lv]6

Modus minor est mensura brevium in longis, qui etiam est duplex:


   {minor perfectus, 
   {minor imperfectus.

Modus minor perfectus est trium brevium in una longa dimensio, hoc est mensura VI tactuum. Cuius signum est circulus perfectus, binario numero sociatus, sic:

[O2,Lv] 6 valet [Bv]2 [Bv]2 [Bv]2

Modus minor imperfectus est, qui longam /pag.113/ duabus brevibus metitur, hoc est, tactibus quatuor. Cuius signum est semicirculus cum binario numero, sic:

[C2,Lv] 4 valet [Bv]2 [Bv]2

Non autem semper asscribuntur illa signa, sed interdum signis internis vel implicitis (ut vocant) graduum fit cognitio duobus videlicet modis, pausarum geminatione et colore notularum. Duae pausae modales simul iunctae modum maiorem perfectum signant vel tres coloratae maximae, quae tamen occurrunt rarissime.

[O,3LP,3LP,3LP,3LP,3LP,3LP; MXvcsdx,MXvcsdx,MX on staff5]

Unica pausa modalis vel tres denigratae longae aut duae longae et duae breves etiam coloratae modum minorem perfectum indicant, hoc pacto:

[O2,3LP,2LP,3LP; Bcsdx,Bcsdx,L; Bcsdx,L,B,B on staff5]

[132] /pag.114/

Observatio I

Modi maioris perfecti nulla propemodum extant exempla. Odiosa enim et intolerabilis est ista notularum in eo signo retardatio et mora. Nulla siquidem ibi concinna variatio concordantiarum et fugarum esse potest, ubi maximam viginti septem, longam vero novem tactibus metimur.

De tempore

Tempus est mensura, qua brevis notulae valor indicatur, prout ea nunc plures, nunc pauciores semibreves comprehendit.


Tempus est duplex:    {perfectum, 
                      {imperfectum.

Perfectum tempus est, quod brevem notulam tribus semibrevibus censet, hoc est, cuius mora trium est tactuum. Cuius signum est circulus perfectus, sic:

[O,Bv] 3 valet [Sv]1 [Sv]1 [Sv]1

Imperfectum tempus est, quando brevis duas semibreves complectitur, hoc est, duos tactus conficit. Cuius signum est semicirculus, sic:

/pag.115/

[C] [Bv] 2 valet [Sv]1 [Sv]1

Et hic interna signa quemadmodum et in modis locum habent. Nam duae pausae semibreves ex una linea dependentes vel tres breves denigratae, tempus quoque perfectum indicant, ad hunc modum:

[SP,SP,SP,SP,SP,SP,B,B,B,B,B,B on staff5]

[133] De prolatione

Prolatio est mensura, qua quantitas semibrevis notulae censetur, hoc est, quot minimas in se contineat, ostenditur.


Prolatio quoque duplex est:   {perfecta, 
                              {imperfecta.

Perfecta ea est, qua semibrevis notula tribus minimis, quarum singulae singulis tactibus valent, in cantu appenditur. Quemadmodum hoc videre est, quoties in cantu quopiam diversis signis aliarum vocum absque punctis, circulus cum puncto opponitur.

Cognoscitur autem prolatio perfecta per punctum integro circulo aut semicirculo inscriptum, /pag.116/ sic:

[Od,Cd,Sv] 3 valet [Mv]1 [Mv]1 [Mv]1

Nonnumquam etiam absque punctis per ternas semibreves denigratas aut per duas pausas minimas, aequaliter ab eadem linea assurgentes, cognoscitur, sic:

[S,S,S; MP,MP,MP,MP,MP,MP on staff5]

In quocumque itaque cantu aliquod horum signorum conspexerint pueri, prolationem perfectam esse sciant et quasque semibreves perfectas tribus tactibus, singulas vero minimas tactibus singulis cantent. Eumque utriusque harum valorem toties in maioribus notulis (nam in semiminima, fusa et semifusa his signis idem valor manet et idem numerus) ac pausis multiplicent, quoties illae has in se continent, quemadmodum haec figura demonstrat:

[Oridryus, Practicae musicae, 133; text: 1, 3, 6, 9, 12, 18, 24, 36, 1/2, et cetera.] [ORIPRA 27GF]

/pag.117/ Observabunt tamen hic pueri ea, quae post de imperfectione tradentur ac diligenter expendent, suamne perfectionem retineant notulae an aliquo forsan casu amittant.

[134] Prolatio imperfecta ea est, qua semibrevis notula par duabus minimis uno tactu perficitur. Atque ea est mensura semibrevis, ad quam tamquam ad certum scopum omnia signa graduum, proportionum, augmentationum et diminutionum referri ac iudicari debebunt. Haec cognoscitur, si circulis nulla puncta sunt inscripta, [O], [C]. Ut enim praesentia puncti perfectam, ita absentia imperfectam demonstrat prolationem.

Observatio

Numeri, quos in singulis gradibus post signa et notulas in demonstratione posuimus priores quidem post unicam notulam subiecti, quoties ea minores se subsequentes contineat, indicant. Posteriores vero singulis notulis subiecti, quot tactus illae conficiant, docebunt adolescentes studiosos.

De signis
Caput sextum

Signa hic repetere non valde erat necessarium propterea, quod de iis simul in singulis /pag.118/ gradibus explicandis docendi commoditatem secuti egimus. Verum cum adhuc restent quaedam minus principalia (ut vocant) signa, quae cum aliis commodum tractare non potuimus, nisi ordine nimis perturbato, visum nobis fuit consultum, ea hoc capite strictim persequi et tamquam in tabellam redacta ob oculos proponere unaque cum iis et graduum signa repetere, ut, sic per se posita, rectius et facilius cum in oculos tum in animos studiosorum incurrere queant. Itaque sic primum definiamus:

Signum est index musicorum graduum et quorumdam aliorum in cantu accidentium.


Signum est duplex:   {externum, 
                     {internum.

Externum, quod principio cantus expresse praefigitur, ex quo statim primo intuito musicos gradus extrinsecus cognoscimus. Signatur autem tribus modis: puncto, circulo [135] et numero.

Numerus additus circulo significat modum: ternarius maiorem, binarius minorem.

Circulus tempus designat, integer perfectum, semicirculus imperfectum.

Punctus inscriptus circulo aut semicirculo indicat prolationem perfectam seu maiorem /pag.119/ absentia puncti imperfectam seu minorem, quae nihil differt a tempore.

[Oridryus, Practicae musicae, 135; text: Signorum aliud est, modi, temporis, prolationis perfectae seu maioris, minoris, perfecti, imperfecti, 3, 2, in his semper est prolatio minor] [ORIPRA 28GF]

/pag.120/ Signa minus principalia sunt, quae ad cognitionem graduum parum aut nihil faciunt; ideoque hoc nomen sunt sortita, quae sic aut similiter pinguntur. Hoc signum repetitionis :||: dicitur, quod cantionum canendo repetendam esse demonstrat toties, ut quidam volunt, quot puncta illi ad utrumque latus affinguntur; verum istuc a praeclaris musicis non observatur.

[signum] In hoc signo fit mora aut est signum concordantiae vocum (ut vocant) cardinalis, ubi scilicet simul omnes voces aliquantisper quiescunt.

[signum] Signum est convenientiae, in quo voces conveniunt. Hoc in fugis praesertim sui usum praebet, dum sequentis vocis inceptionem, alterius vero cassationem indicat.

[136] [signum] Huius signi usu est in significanda voce dura in clave b-fa-[sqb]mi aut si forte alio aliquo in loco obiter ea vox inciderit. Haec breviter de signis et gradibus pueri observent ne ulterius se labore parum utili excrucient.

Commodum vero hic nunc videor exemplum aliquod subiecturus, in quo ea, quae de signis et gradibus sunt dicta, demonstrentur.

/pag.120/-pag.124/

[Oridryus, Practicae musicae, 136; text: Discantus, Altus, Tenor, Bassus, In prolatione perfecta seu maiore. Exemplum prolationis perfectae. Exemplum modi minoris perfecti. In Tempore perfecto.] [ORIPRA 28GF]

[137] [Oridryus, Practicae musicae, 137] [ORIPRA 29GF]

[138] [Oridryus, Practicae musicae, 138,1] [ORIPRA 29GF]

Exemplum ad tempus perfectum

[Oridryus, Practicae musicae, 138,2; text: (Discantus), Secundus Discantus, Altus, Tenor, Bassus, Resolutio, Fuga] [ORIPRA 30GF]

[139] [Oridryus, Practicae musicae, 139] [ORIPRA 30GF]

[140] [Oridryus, Practicae musicae, 140] [ORIPRA 31GF]

[141] [Oridryus, Practicae musicae, 141] [ORIPRA 31GF]

De augmentatione
Caput septimum

Usu venire frequenter videmus in probatis cantionibus, ut notularum et pausarum essentialis valor per alia signa aliis opposita, nunc augeatur, nunc diminuatur. Est /pag.130/ autem essentialis valor notularum, quo singulae semibreves singulos tactus sub his signis [O], [C] perficiunt. Unde, si unicae semibrevi duos aut tres aut quatuor tactus insumimus, auctam ipsam dicimus; si vero unico tactui duas, tres, quatuor aut plures etiam semibreves aptamus, diminutas vocamus. Hic duae observationes sunt animadvertendae.

[142] Prior observat

In omnis generis cantionibus, quod ad veram artem pertinet, non nisi unicum, adeoque simplicissimum modum tactuum observandum esse.

Altera

Omnia cantionum ac proportionum quatumlibet diversa signa tum augentia tum diminuentia ad essentialem semibrevis notulae valorem tamquam totius proportionabilitatis basim referri oportere.

Augmentatio

Est incrementum notarum, dum per certa signa vel canones communis seu essentialis valor augetur. Haec prolationi perfectae non admodum est dissimilis, quamobrem et illi non incommodum huius succedit tractatio. Communia enim et signa et notas habent, nempe haec [Od], [Cd]. Hoc tamen differunt, quod /pag.131/ prolatio in omnibus cantilenae partibus, augmentatio vero in una tantum parte locum habeat. Atque ibi per puncti inscriptionem semibrevem perfectam tribus metimur tactibus, imperfectam duobus, minimum unico.

Agnoscitur porro extrinsecus iis signis iam depictis, intrinsecus vero vel notularum paucitate in una aliqua cantionis parte sine repetitionis signo vel canonis asscriptione, ut brevis sit maxima, semibrevis longa et cetera vel crescit in duplo, triplo et cetera. Etiam per oppositionem signorum in diversis partibus non obscura fit cognitio.

/pag.131/-pag.132/

Exemplum augmentationis

[Oridryus, Practicae musicae, 142; text: Discantus, Tenor, Bassus] [ORIPRA 32GF]

[143] [Oridryus, Practicae musicae, 143] [ORIPRA 32GF]

/pag.132/ De diminutione
Caput octavum

Diminutio est contraria augmentationi. Est enim certum quoddam notularum /pag.133/ decrementum, quod ad mensuram seu valorem earum attinet. Significatur quoque plurimis modis.

Primo per canonicam inscriptionem iuxta cuiusque artificis arbitrium, ut maxima sit longa, longa sit brevis, item decrescit in duplo, triplo, quadruplo.

Secundo per virgulam medios circulos aut semicirculos intersecantem, hoc modo: [Odim] [Cdim] [Oddim] [Cddim]

Tertio per hemicycli inversionem, sic: [CL] [CLd]

Quarto per numerum circulis aut semicirculis ita pone asscriptum [O2], [C2], [Od2], [Cd2]. Item per numerum in proportionibus expressum, ut sunt: dupla 2/1, tripla 3/1, quadrupla 4/1.

Observationes tres

His omnibus modis diminutio aufert dimidiam partem notularum et pausarum, ut semibrevis tantum dimidio tactu, brevis imperfecta integro, longa duobus valeat. Excipe canonicam et proportionatam diminutionem, in quibus interdum plus, interdum minus aufertur, ut ipse canon et proportio praescripta significant.

[144] Secunda

/pag.134/ Plerumque evenit, ut in eodem signo plures diminutiones concurrant, quae deinceps diminutionis diminutio vocatur. Verum hac simplici, in quolibet signo bene cognita, facile de pluribus diminutionibus iudicari poterit.

Tertia

Ut discrimen aliquod inter modum, proportionem et diminutionem haberi possit, quidam censent numerum in modis asscribendum, in diminutionibus vero et proportionibus subscribendum, hoc pacto:


Signa modi    [O3], [O2], [C3], [C2]
diminutionis  [O/3] [O/2] [C/3] [C/2]

/pag.134/-pag.136/

Exemplum diminutionis

[Oridryus, Practicae musicae, 144; text: Discantus, Tenor diminutionis, Bassus] [ORIPRA 32GF]

[145] /pag.136/ De imperfectione
Caput nonum

Diminutioni valde est affinis imperfectio, quandoquidem ea nihil est aliud quam perfectarum notularum diminutio. Eas vero perfectas dicimus notulas, quae tres suarum minorum in se comprehendunt, quales sunt: maxima in modo maiori perfecto, longa in modo minori perfecto, brevis in tempore perfecto et semibrevis in prolatione maiori seu perfecta.

Fit autem imperfectio tribus modis: notula, pausa et colore.

Notula minor semper imperficit maiorem non ediverso.

Pausa quidem imperficit semper, at numquam imperficitur.

Color (quando videlicet duae vel tres notulae ordine denigratur) aufert in signis perfectis tertiam partem, in imperfectis quartam. Aliquando etiam hemioliam proportionem significat; de qua in capite ultimo. Interdum etiam alterationis causa amovendae fit denigratio.

/pag.137/ Imperfectio dividitur bifarium in:


   {totalem, 
   {partialem.

Totalis dicitur, cum maior notula aliqua in signo perfecto tertiam partem sui valoris amittit ob immediate sequentem suam minorem, ut: maxima ob longam, longa ob brevem et cetera aut pausas earundem aliasve notulas valore pares. Ut, si ad hunc modum in cantionibus collocatae, occurant.

[Oridryus, Practicae musicae, 145,1; text: In modo maiore. Modo minore. In signo temporis perfecti. In prolatione perfecta.] [ORIPRA 33GF]

Partialis est remotio non tertiae partis notulae, sed alicuius partis, ut:

[Oridryus, Practicae musicae, 145,2; text: vel sic] [ORIPRA 33GF]

[146] /pag.138/

Observationes

Quaedam notulae imperficiunt et imperficiuntur, diverso tamen respectu, ut: longa, brevis, semibrevis. Maxima tantum imperficitur, minima vero semper imperficit nec contra.

Observatio II

Quando inter duas breves in tempore perfecto duae semibreves fuerint positae et punctus divisionis his interponatur, utraque brevis imperficitur. Quod etiam post de punctis indicabitur.

Observatio III

Cum vero tres semibreves inter duas breves perfectas locantur nullo puncto adhibito, nulla quoque fit imperfectio. Si autem punctus divisionis vel alterationis interseratur, facile erit discernere, in quam notulam cadat imperfectio.

Observatio IV

Si semibrevis in tempore perfecto longam subsequatur vel antecedat, long illa imperficitur /pag.139/ partialiter per semibrevem antecedentem vel consequentem vel ex utraque parte, si interponatur longa.

Observatio V

Etsi pausa numquam imperficitur, sed (ut diximus) imperficit tamen, si duae semibreves contiguae brevem sequantur in tempore perfecto, tum nulla fit imperfectio.

Exempla observationum

[Oridryus, Practicae musicae, 146; text: Secundae, Tertiae, Quartae, Quintae] [ORIPRA 33GF]

Quaecumque vero hic diximus observanda in tempore perfecto, eadem etiam locum habent in aliis signis perfectis pro notarum et pausarum qualitate cuilibet signo convenientium.

[147] /pag.139/-pag.141/

Exemplum imperfectionis

[Oridryus, Practicae musicae, 147; text: Discantus, Tenor, Bassus] [ORIPRA 33GF]

De alteratione
Caput decimum

Imperfectioni quodammodo contraria est alteratio. Est enim valoris notularum longae, brevis, semibrevis et minimae duplicatio. Fit in signis perfectis ob defectum unius notulae, quae suppleri debet, ut ternaria expleatur perfectio. Alteratur autem, hoc est valet duas, longa in modo maiore perfecto; [148] brevis in minore perfecto; semibrevis in tempore perfecto; minima in prolatione perfecta, quando videlicet duae minores sequuntur suam maiorem post punctum, quem alterationis ab officio nominant; nam hic alterationis est index, ut capite proximo docebimus.

/pag.142/ Alteratur autem posterior semper non prior notula. Pausa quidem non alteratur, verum tamen, si cum sua notula post illum punctum sic collocetur, ut priorem locum obtineat, ipsa certe notula alterationem patietur.

Fit interdum et alteratio in posteriore parte ligaturae duarum semibrevium, quando inter duas breves in tempore perfecto conclusae sunt. Quae quidem omnia, ut studiosi rectius percipiant, in haec exempla convertant suos oculos.

[Oridryus, Practicae musicae, 148; text: Longae alteratio. Brevis in modo minori perfecto. Semibrevis in tempore perfecto. In ligatura. Minimae in prolatione perfecta.] [ORIPRA 34GF]

/pag.143/ Observa alterationem tolli denigratione notularum (quod et supra monuimus) ac puncto divisionis, de quo nunc iam agemus.

De punctis
Caput undecimum

Punctorum aliquoties mentionem fecimus, quare etiam nunc tempus postulat, ut eorum usum breviter ostendamus ac primum definitione aperiamus.

Est igitur punctus apex quidam minimus notulis adiectus vel ad augendum earum valorem vel ad dividenda tempora. Hunc a quadripartita functione non inepte quadruplicem statuerimus aliumque dixerimus

[149]


          {additionis, 
punctum   {perfectionis, 
          {divisionis, 
          {alterationis.

Punctus additionis is dicitur, qui notulis quibuslibet a tergo statim appositus ex unicis /pag.144/ sesquialteras facit, hoc est, dimidiam partem valoris eis addit. Apponitur vero imperfectis notulis, quae videlicet binario censentur numero, sic: [MXv,pt,MXvcsdx,Bv; Lv,pt,Bvcsdx,Bv; Sv,pt,Sv,Mv; Svcd,pt,Mv,M; Scd,pt,M,SM]

Punctus perfectionis est, qui notulae perfectae a tergo affigitur, non, ut eam augeat, sed tantum, ut in perfectione conservet, ne a minori notula imperficiatur, hoc modo:

[Oridryus, Practicae musicae, 149,1] [ORIPRA 34GF]

Punctus divisionis est, qui inter duas notulas in signo perfecto locatas eas neque auget neque minuit, sed, ne connumerentur, se iungit et discernit tempora. Notatur autem paulo altius a notula quam additionis punctus. Quando autem ad tertiam aut quartam notulam ponitur, significat illam notulam cui adhae ret esse transferendam ad tertiam aut quartam ac tum punctus transportationis dicitur. Huius usus est tantum in perfectis gradibus, quia /pag.145/ trinam perfectionem intendit conficere, ut hic:

[Oridryus, Practicae musicae, 149,2] [ORIPRA 34GF]

Punctus alterationis est, qui in suo valore duplicat secundam notulam in ordine sequentem illum punctum, hoc est, bis tantum valere facit, quantum simplex alias valebat. Huius usum [150] satis ostendimus eo capite, quo de alteratione agebamus. Exempla de punctis satis multa passim in cantilenis obvia sunt. Ubicumque enim tempus, prolatio et augmentatio visa fuerint, numquam fere ibi puncti deerunt. Unum tamen exemplum subjiciam in quo horum usum /pag.146/ observent tirones musici.

[Oridryus, Practicae musicae, 150; text: Tenor, Bassus, Perfectionis, Divisionis. Additionis] [ORIPRA 34GF]

/pag.147/ De syncopatione
Caput duodecimum

Multis saepe cantionibus notularum quemdam ductum quasi coactum usu venire videmus ita, ut aequabilitati tactus videatur quasi obstrepere ac repugnare. Hoc ubi fit, nihil debet tactus aequabilitati de notularum quantitate concedi, sed canendo fortiter obsisti, donec ipsae notulae cum tactu quasi gratiam redeant. Hanc autem discrepantiam appellarunt quondam huius artis magistri syncopationem. Cuius, si quis forte definitionem requirat, ea haec est.

Syncopatio est minoris unius notulae ultra maiorem ad aequalem sibi notam cui connumeratur, deductio, cum videlicet inter duas minimas una seu plures semibreves contra tactum canuntur, hunc in modum.

[151] /pag.147/-pag.148/

[Oridryus, Practicae musicae, 151; text: Discantus, Tenor, Bassus] [ORIPRA 34GF]

/pag.148/

Observatio

Minima notula ultra pausam brevem non est transferenda. Similiter semibrevis ultra pausam brevem raro, numquam vero ultra longae pausam debet deduci.

De proportione
Caput tredecimum

/pag.149/ Proportionum tanta est varietas, tam diversae sunt species, ut earum hic nomina recensere, nedum tractationem de omnibus aliquam instituere non libeat. Re ipsa enim [152] comperi, quantopere hinc abhorrere soleant artis huius studiosorum animi eo, quod ad theoricam magis ista pertineant, qua parum adolescentia solet affici; praxi magis et motu iisque, quibus externi sensus afficiuntur, delectatur. Omissis ergo iis, quae propter difficultatem in usum raro veniunt, duplam, triplam, sesquialteram et hemioliam proportiones satis fuerit proposuisse studiosis easque bene cognovisse.

Est igitur proportio quaedam collatio, qua diversi numeri notularum inter se et tactuum conferentur.

Observatio I

Proportio omnis tollitur, si statim contraria subjiciatur vel per temporis signum post proportionem positum vel per signorum inversionem.

Observatio II

Nonnumquam per canonis inscriptionem absque numeris innuitur proportio tentandi ingenii brevitatisque causa, dum dicitur decrescit in duplo, triplo, et cetera.

/pag.150/

Observatio III

Est autem imaginaria quaedam praeceptio, qua ex iis, quae posita sunt, pars cantilenae non posita vel expressa elicitur. Huius exempla supra visa sunt nonnulla.

De proportione dupla

Ea est quando maior notularum numerus, minori aequatur, ut brevis semibrevi, haec minimae, hoc est, quae omnis generis notulis ac pausis dimidium sui valoris adimit. Ut ita per eam duae eiusdem speciei notulae non pluris valeant, quam alias earundem una solebat.

Dupla autem dicitur respectu integrae semibrevis, quod unicae duas aequare faciat. Signatur vero haec proportio sic 2/1, 4/2 vel signis transversis, hoc modo: [CL] [C]

[153] /pag.150/-pag.151/

Exemplum duplae

[Oridryus, Practicae musicae, 153,1; text: Tenor, Bassus] [ORIPRA 35GF]

/pag.151/ De tripla proportione

Tripla est, cum maior notularum numerus minorem ter complexus, ipsi aequatur veluti cum tres notulae contra unam sibi specie similem collocantur et unico tactu comprehenduntur. Relinquitur itaque hic semibrevi tertia tantum pars sui essentialis valoris.

/pag.152 Signa habet haec 3/1, 6/2 vel [C3]

Exemplum triplae

[Oridryus, Practicae musicae, 153,2; text: Tenor, Bassus] [ORIPRA 35GF]

[154] [Oridryus, Practicae musicae, 154,1] [ORIPRA 35GF]

De sesquialtera

Haec proportio metitur minimas. In ea enim tres minimae aut semibrevis et minima uni tactui accinuntur. Signatur hoc modo: 3/2, 6/4. /pag.153/ Interdum etiam implectione notularum in una aliqua cantilenae parte citra ullam numerorum aut characterum asscriptionem agnoscitur. Verum, si ea denigratio in omnibus cantilenae partibus usu veniat uno eodemque tempore, tum potius tripla proportio aut, si mavis, hemiolia censebitur.

/pag.153/-pag.154/

Exemplum sesquialterae

[Oridryus, Practicae musicae, 154,2; text: Tenor, Bassus] [ORIPRA 35GF]

[155] [Oridryus, Practicae musicae, 155,1] [ORIPRA 35GF]

/pag.154/ De hemiolia proportione

Haec plane est eadem cum sesquialtera; nam hoc ipsum Graecis himiolion significat. Qua de causa vero hanc ab illa separatam esse voluerint musici, nihil equidem satis firmi video. Nisi forte hoc nigror notularum effecerit, quo solo ea ferme absque aliis signis proportionalibus in tempore tres semibreves, in prolatione tres minimas singulis tactibus accommodandas significat. Eius signum est circulus vel semicirculus subscripto numero ternario. Etiam notularum nigror.

Exemplum hemioliae proportionis

[Oridryus, Practicae musicae, 155,2; text: Discantus, Altus, Tenor, Bassus, Hemiolia Diminutiones, Tripla integra. Hemiolia prolationis] [ORIPRA 36GF]

[156] [Oridryus, Practicae musicae, 156] [ORIPRA 36GF]

/pag.156/ Haec sunt, quae vobis breviter collegi, quae vobis libenter cecini adolescentes studiosi, praecepta et exercitia utriusque Musicae, in quibus quidem (ut spero) nihil praetermissum /pag.157/ necessarii, nihil quoque adiectum supervacanei experiundo comperietis. Ea facilitate et commoditate in eorum tractatione nos usos esse putamus, ut, pari mecum diligentia in iis fueritis versati aliquamdiu ac interdum vestros animos oblectandi gratia, ubi gravioribus studiis fuerint defessi, aliquid operae ac temporis in iis praeceptis posueritis, pro certo polliceor vobis atque confirmo celerem ex expeditam huius artis quoque cum ceteris disciplinis liberalibus, quas avide amplectimini, cognitionem. [157] Unum hoc a vobis amice contendo, ut et aures et animi vestri semper a lascivis illis et ad voluptatem ciendam accommodatis cantilenis abhorreant. Nihil enim iis et ad viriles animos enervandos et pudica ingenia honestorum adolescentum effeminanda comparatum est magis.

Mihi quidem certe pro hoc meo qualicumque labore abunde gratiae fuerit relatum, si, ut in ceteris, ita etiam in hac arte suavissima addiscenda vestram videro alacritatem et progressionem aliquam. Valete, vestrumque Oridryum mutuo diligite.

Errata:

C IIII    fa.I, C-sol-fa-ut pro g-sol-re-ut,

G III    fa II, in prima regula ligatarum obliqua posita est sine cauda, quam habere debebat, ut sit semibrevis,

H II    in modo maiore et minore non debent occultari caudae.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License