Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

This is a multipart text     Next part   

Actions

Back to top

[f.Air] Musice Actiue

Micrologus Andree Ornitoparchi Ostrofranci Meyningensis, Artium Magistri, Libris Quattuor digestus. Omnibus Musicae studiosis non tam vtilis quam necessarius.

Laurentius Thurschenreutinus Ad studiosum

Musices Lectorem.

Musica: quam rursus mediatis purgauerit author:
Iam redit ante oculos: lector amice: tuos.
Iam redit ante oculos, Lypsick excussa Schumanni
Arte Valentini: qui bene pressit eam.
Arte Valentini facta est nitidissima tota:
Et tibi Arionios afferet illa sonos.

[Ornithoparchus, f.Air; text: ORPHEVS, EVRIDICE, DISCANTVS, TENOR] [ORNMUS1 01GF]

[f.Aiv] Nicolaus Marescalcus Thurius.

Utriusque Juris doctor, In Musicen Andree Ornithoparchi.

Attica si quid habet, vel si quid Romula musa,
Si quid Jessee: sacra camena lyre.
Ingenio clarus dedit Ornitoparchus et arte,
Connectens paruo: dogmata multa: libro.
Addidit ille Typos: ne res obscura moretur,
Auribus atque oculis: vtilis vsque placet.
Ergo age qui veras, facilesque ad neumata leges
Scire cupis, mox huc: empturienter ades.

Philippus Surus Miltenburgensis.

Artium Magister ad Lectorem Musice studiosum.

Si tua musarum, dignaris corpora cetu,
Atque scius Cytharis: semper adesse cupis,
Hunc pete: prebebit studiosa Pallade cunctos
Accessus, facilesque illius artis opes.
Nempe hec tellurem, pontum, volucresque, ferasque
Astra, deos, homines, Musica auerna rapit.
Aere quidem paruo venit hec charissime lector.
Ergo [luras] faxis neu videaris [ovos]

[f. Aijr] Spectabilibus preclarisque viris Lunenburgensis reipublice moderatoribus oculatissimis: Andreas Ornitoparchus

Meyningensis Liberalium disciplinarum Magister. Salutem

Socratem illum: quem Clarij oraculum dei sapientissimum predicauit: dicere solitum legimus. Pectora hominum fenestrata esse oportere: nec ocultos habere sensus. Quod si nobis hodie obtigisset: patres amplissimi profecto beneuolentiam erga vos, vestrosque, palam videretis meam. Sed quoniam sermo animorum sit index Nec nisi aut verbis, aut scriptis homines: abstrusos hominum conatus cognoscatis: Absentis scripta, non secus ac coram loquentis verba: equis animis suscipiatis queso. Nec mihi surgunt criste: Nec crescentem tumidis inflo sermonibus vtrem, Sed integritas vestra facit, Comitas facit, religio facit (qua pre ceteris borealibus: qui Baltica accolunt littora: clari estis) quod concinentie disciplinam: quam greci Musicen dicunt: Christiane religionis altricem, morum, probitatis, rerum publicarum denique: si Priscis fides vlla prestanda est: parentem, tractare tentauerim, Uela insanis vndis crediderim. [Arrogantie ac assentationis excusatio. in marg.] Zoilis atque Thersitis in me seuiendi copiam dederim. Uarias regiones: non citra rerum mearum iacturam: eius rei inquirende gratia accesserim, pro quiete lassitudinem, pro solatio tribulationem, pro gloria contumeliam, pro abundantia inopiam sepe (vt fit) sustinuerim. Sed hec omnia: viri maximates: leuia visa sunt. Ut dormitantibus ceteris: quos vestra respublica fouet: ipse inprimis vestre, et subinde toti Germane iuuentuti hac in re prodessem, mores componerem, atque per honesta musice solatia, ab illicitis conatibus reuocatos: ad seria paulatim studia adulescentes incitarem, Nam et Socrates, et Plato, Pythagoricique omnes iuuenes iuuenculasque in musicis erudiri: non ad lasciuie incitamenta: quibus ars ipsa vilescit: Sed ad motus animi sub regula, rationeque modurandos communi lege sanxerunt. [Socrates. Plato. Pythagorici. in marg.] Cum enim inquieta sit iuuenum natura, oblectamentorumque per omnia cupida, et ob id seueriorem non suscipiat disciplinam: sub honesta Musice voluptate, ad ea ducatur solatia: que honestam valeant oblectare senectutem. Sed inter ea, quibus se oblectare humanus solet animus, Quod maius, quod salubrius, quod honestius musica sit: inuenio nihil. Cuius tanta vis est: vt nec sexum repellat, nec etatem, Et: vt est apud Macrobium reconditissime scientie virum: nullum tam immite, tamque asperum pectus sit, quod non oblectamentorum eius moueatur affectu, Curas enim abigit, clementiam suadet, iras et reprimit et suggerit, arteis alit, [Macrobius. in marg.] concordiam nutrit, Heroum mentes ad facta fortia accendit, cohibet vitia virtutes et gignit, et ornat genitas, mores componit. Inter omnia enim que sensum patiuntur, id solum mores obtinet: quod auribus obuium est: quemadmondum in Musicis problematibus diffusius Arestotiles declarat. Hic Agamemnon [f.Aijv] imperator, ad bellum Troianum iterus, auctore Philelpho, musicum domi reliquit, qui Clitemnestram coniugem per muliebrium virtutum laudes, ad pudicitiam, probitatemque coniugalem cantu hortaretur. [Philelphus in conuiuijs. in marg.] Quare non prius illam ab Aegistho vicia tam ferunt: quam is e medio musicum: qui adulterium impediebat: impie sustulisset. [Quintilianus. in marg.] Sed et Licurgus: quamuis seuerissimarum legum Lacedemonijs suis Auctor esset: Musices studium egregie videtur amplexatus, scribit Quintilianus, Transeo veteres illos philosophos, ita enim quam sapientes dici maluerunt: qui in hac vna: tamquam Gazophilatio quodam: summam studiorum suorum reposuerunt. Transeo Reges et principes: qui ob mirandam artis huius dulcedinem, immensa auri pondera conterunt. [Aristoteles. in marg.] Transeo denique religiosissimos quosque: qui et si ab omnibus terrenis voluptatibus sint alieni: in hac tamen vna, tanquam diuino quodam oblectamento, iugiter persistunt. [Rostochium. in marg.] Que cum pia sit, iucunda sit, celestis sit: naturam habens et divinam, et pulchram, et beatam, libellum hunc: quo omnis actiue musice nodositas explicatur: apud Rostochium Baltice ore celebre Gymnasium, prima fetura natum: et iam in tribus preclaris Germanie Academijs: Tubingensi, Heydelbergensi ac Moguntino: maiorum censura emendatum, ac publice lectum: vestre vrbis ingenuis adulescentulis dicare statui. [Tubinga. Heydelberga. Moguntia. in marg.] Ut horum meritis posteritas adiuta, non mihi, sed ipsis tanquam mouentibus causis: iura gratiarum persoluat. Quamobrem: patres oculatissimi: prudentiam vestram oro (vos saltem, vt exorator siem finite) Ut et libellum hunc, pium magis quam iucundum, non temeritate sed pietate in lucem editum, vestrisque filijs dicatum: amicis oculis inspicere, et vt eundem pie ac humaniter fouere, digenemini. Styli humilitatem, ac libri paruitatem non dedignantes: ieiunis enim, non delicatis (licet et ipsi quod suo conducat stomacho, in eo inueniant) scriptus est. Insuper cum paruos parua, ac magnos magna deceant: paruus sum, parua do: maiora polliceor, quum factus fuero maior. Ualete felices viri tum ornatissimi tum prudentissimi.

Prefatio in operis diuisionem.

Quom sit vtilius multo, pauca idonea effundere, quam multis inutilibus pregrauari, [Justinianus in marg.] vt imperatoria scribit maiestas hoc Flacci Uenusini carmine commonefacta, Quicquid precipies esto breuis, vt cito dicta, Percipiant animi dociles teneantque fideles. [Horatius. in marg.] Hinc breuissimis quibusdam regulis, actiue musice precepta: et si non omnia, potissima tamen: ex varijs autorum libris: in vnum colligere decreuimus. Omnium enim habere notitiam ac in nullo penitus peccare, diuinitatis potius, quam humanitatis est indicium, Quos aut hac in re duces sectatus sum, et quorum patrocinio fretus potissimum, ij sunt.

Theorici
Boetius Romanus
Plutarchus Cheroneus
Diuus Augustinus
Franchinus Gafforus
Ualla Placentinus
Faber Stapulensis

Practici
Guido Aretinus
Joannes Pontifex romanus
Diuus Bernardus
Beatus Gregorius
Berno Abbas
Joannes Tinctoris

[f.Aiijr] Verborum igitur ambage postergata, breuitati studentes, que certitudinis est mater Omnem actiuam musicam libris quattuor (tot enim constat partibus) duximus enodandam. Quorum primus plani cantus principia declarabit, Mensuralem alter, Tertius accentum: At contra punctum (ceu partium aliarum moderatorem ac parentem) loco postremo liber quartus enodabit. Singulorum insuper capita librorum, prout ordo dederit: suis queque locis explicabuntur.

Musice Ornitoparchiane liber Primus

Plani cantus principia declarans.

Henrici Cotheri Brunopolitani.

Argumentum libri Primi.

Carmina pontificum monstrat: sua munera: primus.

Fac animum haud lateant lector amice tuum,

De Musice diffinitione/ diuisione.

vtilitate ac eius inuentoribus.

Caput Primum.

ARtem modulatoriam: qua nil dulcius in terris: scripturi: Ne ex paruo errore magnus consurgat, a diffinitione (qua omnium rerum natura cognoscitur) sumamus exordium, a facilioribus, vt conuenientior disciplina fiat, incipientes. [beatus Thomas. in marg.] Unde et a genere: potestate eius explicata, ad speciuoca magis progrediamur. Generaliter primum: inde facta diuisione: singulum eorum specialiter describendo.

Generalis musice descriptio.

Est autem musica (vt Franginus Gafforus Laudensis: libro primo capitulo tertio Theorice sue scribit) Modulationis peritia in sono cantuque consistens. [Franchinus in marg.] Sono dico: propter eam: quam celestium orbium motus efficiunt, musicam. Cantu vero, ne eam: qua nos vtimur, diffinitione secludam.

Musice diuisio

Musicam tripartitam esse, Boetius: [Boetius. in marg.] cui inter latinos Musice scriptores primi honores debentur: libro primo Musice sue, capitulo secundo ostendit: Mundanam scilicet, Humanam: ac Instrumentalem.

[f.Aiijv] De musica Mundana

Cum excogitasset deus: quem cuncta ad Harmoniam fabricasse Plutarchus [Plutarchus. in marg.] contendit: mundum hunc constituere mobilem: necessum fuit: vt anima agentem ac mouentem super adderet, non enim a seipsis, nisi animata mouentur corpora: [Franchinus. in marg.] inquit Franchinus libro primo. Theorice capitulo primo. Motus autem ille, quoniam velocissimus est, ac regularissimus, sine sono non fit. Ex ipso enim circumductu orbium: sonum fieri necesse est, scribit Macrobius libro secundo super Somnio Scipionis: [Macrobius. in marg.] Nec obmisit Boetius cum dixit. Qui fieri potest, vt tam velox mundi machina, tacito silentique cursu moueatur. Non potest ab hac celi vertigine ratus ordo modulationes absistere. Natura etiam fert: inquit Romane eloquentie princeps Cicero libro sexto de republica. [Boetius. in marg.] Ut extrema ex altera parte grauiter: ex altera vero acute sonent. Est igitur Musica mundana Harmonia, [Cicero. in marg.] syderum motu, atque sperarum impulsu, causata. Hanc ex celorum concentu, elementorum nexu, atque temporum varietate, deprehensam esse: Lodouicus Celius Rodiginus, lectionum antiquarum libro quinto capitulo vicesimo quinto scribit. [Celius Rodiginus. in marg.] Recte igitur Dorilaus philosophus mundum esse organum dei dixerit. Cur autem ad aures nostras non perneniat sonus illius. secundum Plinium causa est: quoniam immensus aurium sensum excedit sonitus. [Dorilaus. Plinius. in marg.]

De musica Humana.

Humana musica est: diversorum in vno composito elementorum concordantia, qua spiritualis natura corporee iungitur: ac rationalis cum irrationali concordia copulatur, que ex corporis et anime connexu procedit. Non enim ea, qua anima corpori iungitur amicitia, corporeis ligatur vinculis: sed virtualibus: ex humorum proportione causatis. Quid enim anime potestates, [Celius. in marg.] inquit Celius: tam dissentaneas ac compugnantes sepe conspirare facit: Quid corporis elementa conciliat, Que alia vis, spiritalem vigorem mentis compotem: mortali ac terrene compagi fermentat atque conglutinat: quam musica illa: quam vnusquisque in seipsum descendens deprehendit, Simile enim suo simili saluatur: dissimili vero perturbatur. Hinc est cur dissonos sonos perhorrescimus: concordem autem concentum audientes delectamur, quia similem in nobis concordiam esse cognoscimus.

De musica Instrumentali.

Musica instrumentalis est Harmonia, instrumentorum presidio causata. Et quoniam instrumenta aut artificialia sunt, aut naturalia: erit vna, que artificialibus instrumentis perficitur: alia que naturalibus. Hanc Harmonicam, illam vero Organicam, philosophi nominant.

[f.Aiiijr] De Organica Musica.

Organica musica, scribit Celius: ea est, que ad instrumenta spectat. Ut est peritia, concentum pulsu, manu, flatu, perficiens. Pulsu, vt Cymbala, sistra, et huiusmodi. Flatu, vt organa, tube, tibie, cornua. Manu vero, [Discapedinatio. in marg.] ea comprehenduntur instrumenta: que, vel digitorum discapedinatione, vel clauium articulatione, gubernantur. Ea tamen que voluptatibus defluunt instrumenta, a Celio Rodigino deiciuntur.

De musica Harmonica.

Harmonica musica est facultas: differentias acutorum, grauiumque sonorum, [Boetius. in marg.] sensu ac ratione perpendens: Boetius, Uel est peritia, humana voce sonos, naturalium instrumentorum presidio, producens, productos dijudicans. [Placentinus. in marg.] Hec vt Placentinus libro secundo, capitulo tertio musice sue scribit, duplex est: Inspectiua et actiua.

De musica Inspectiua.

Inspectiua musica est scientia: sonos naturalibus instrumentis formatos: non auribus, quarum sunt obtusa iudicia: sed ingenio rationeque perpendens.

De Actiua musica.

Actiua musica quam et practicam dicimus, vt diuus Augustinus libro primo musice sue refert, [Augustinus. in marg.] Est bene modulandi scientia. Uel secundum Guidonem in principio doctrinalis sui: est ars liberalis, veraciter candendi principia administrans. [Guido. in marg.] Hanc Franchinus libro primo capitulo tertio Theorice sic diffinit, Est scientia perfecte modulationis: sonis, verbis, ac numeris consistens, que pariformiter duplex est, scilicet Mensuralis ac Plana. [Franchinus in marg.]

De musica Mensurali.

Mensuralis musica est notarum diuersa quantitas, figurarum inequalitas. Quoniam augentur ac minuuntur iuxta modi, temporis, ac prolationis exigentiam, de qua latius in secundo huius.

De Plana musica.

Plana musica (vt diuus Bernhardus regularis ac vere concinentie singularis inquisitor: in principio Musice sue scribit) est regula, naturam ac formam cantuum regularium determinans. [Berhardus. in marg.] Natura quidem in dispositione, forma autem in progressione ac compositione consistit. Uel plana musica est: notarum simplex et vniformis prolatio: que nec augeri, nec minui potest,

De vtilitate huius artis.

[f.Aiiijv] Tanta est huius artis vtilitas: scribit Joannes eius nominis Papa XXII capitulo secundo musice sue, [Joannes papa XXII. in marg.] Ut si quis operam illi dederit: de cantus qualitate an vulgaris sit, an vrbanus, an verus, an falsus, iudicabit, Scit et falsum corrigere, et nouum componere. Non est igitur (inquit idem) parua laus, non modica vtilitas, non vilipendendus musice labor. Que sui cognitorem compositi cantus facit iudicem, falsi emendatorem, ac noui inuentorem.

De Musici et Cantoris distancia.

Concinnem facultatem, perfitentium, triplex est genus, inquit Franchinus libro primo capitulo quarto Theorice sue. Unum quod instrumentis agit: Aliud fingit carmina. [Triplex genus musicorum. in marg.] Tertium instrumentorum opus, carmenque dijudicat. Et primum quidem quod instrumentis agit, totam ibi consumit operam, vt Cytharedi, Organiste, et ceteri omnes, qui instrumentis artificium probant. A musice namque scientie intellectu seiuncti sunt: quoniam famulantur, nihil rationis afferentes: cum sint totius speculationis expertes, sensum sequuti. Etsi multa perite ac docte facere videantur: constat tamen eos non habere scientiam, Quoniam rem quam perfitentur, intellectus puritate non teneant. et ob hoc eis Musicen bene modulandi negamus scientiam. Est etenim scientia sine vsu, et maior plerumque, quam in eis qui vsu precellunt. Celeriorem enim digitorum mobilitatem non scientie, que soli animo insistit, attribuimus, sed vsui. Nam si aliter esset, vnusquisque quo esset artis peritior: eo esset digitis celerior, Nec tamen omnibus qui instrumentis concinunt, musices scientiam negamus. Quippe organista et qui in cytharis canit: musices scientiam habere poterit, Quod si sit, optimos tales artifices iudicamus.

Secundum genus poetarum est: Quod naturali instinctu potius: quam speculatione ducitur ad carmen. Hoc Boetius a musices speculatione segregat: Augustinus autem connumerat.

Tertium genus musicorum est, quod iudicandi peritiam assumit, et cantilenas bonas a malis discernit. [Boetius. Augustinus. in marg.] Quod cum totum in speculatione ac ratione sit positum, musice arti proprie conuenit.

Quis vere musicus dicatur.

Is igitur vere musicus est: cui adest speculationis rationisque facultas: non cui cantandi tantum practicabilis adest modus. [Boetius. in marg.] dicente Boetio libro primo capitulo tricesimo quarto. Musicus is dicitur: qui ratione perpensa, canendi scientiam, non operis seruitio, sed imperio speculationis assumit, et cui nihil et speculationis et operationis desit. Quare vsum consentaneum esse viro docto. Cheroneus ille Plutarchus in musica sua, Meonij Uatis auctoritate compulsus: ostendit, persuasione hac, Quoniam speculatio cognitionem solum gignit: vsus autem eandem ad opus reducit.

[f.Avr] Qui dicantur Cantores

Practicus huius discipline cantor dicitur. Qui ea pronunciat ac canit: que musicus dictante ratione proponit. Unde inutilis est concentus, quem cantor abiecta ratione pronunciare tentauerit: si idipsum quod pronunciat, intellectus puritate non tenuerit. Recte igitur Joannes papa .22. capitulo secundo inquit. Cui cantorem melius comparauero quam ebrio: qui domum quidem repetit, sed quo calle reuertatur, penitus ignorat. Est profecto Musicus ad cantorem, sicut pretor ad preconem, Quod Guidonis Aretini, ista probat sententia. [Joannes papa in marg.] Musicorum ac cantorum magna est distantia: Isti sciunt, illi dicunt que componit musica: Nam qui facit quod non sapit, diffinitur bestia: Uerum si tonantis vocis laudent acumina: superabit philomena vel vocalis asina. [Guido. Aretinus. in marg.] Speculatiuus itaque musicus practicum antecellit. Est enim prestantius multo, scire, quod quisque facit: quam id ipsum facere, quod scit. Inde edificiorum opera, ac triumphos cernimus attribui ijs: quorum imperio ac ratione constituta sunt: non quorum opere seruitioque sunt perfecta. Plurimum igitur interest, Musicus ne quis dicator, an cantor. Nam et Fabius Quintilianus, inter claros sapientia viros: Musicos vsque adeo celebratos commemorat, Ut undem musici et vates et sapientes iudicarentur. Cantores autem: qui musicam nec a limine salutauerint: Guido bestijs connumerat. [Quintilianus in marg.]

De Musice inuentoribus.

Musicam antiquissimam esse, clarissimi scriptores testimonio sunt: [Fabius. Quintilianus. in marg.] Nam et Orpheus et Linus, ambo dijs genit: Fabio teste: ea claruerunt. Cuius inuentionem alij, alijs attribuerunt. Tum, quod ob vetustissimam antiquitatem, humane inuentionis auctor incertior sit, Tum quod tante rei dignitas, tot tantosque in amorem sui trahat: Ut singuli (si fieri possit) auctores se dici velint. [Linus in marg.] Quare et alij Linum Thebeum, alij Orpheum Treicium, alij Amphionem Dirceum, alij Pythagoram Samium, artem hanc reperisse arbitrantur, [Amphion. in marg.] Insuper Eusebius Dionysium, Diodorus Mercurium, Polybius arcadum maiores. [Pythagoras. in marg.] Apud quos tanta est musice celebritas: Ut eius imperitiam illic fateri turpissimum sit. Nec id lasciuie causa vel delitiarum: [Eusebius. in marg.] Sed vt labores assiduos: preterea asperitatem: duriciem, ac austeriores mores: ex celi quadam tristicia peruenientes: hac: quasi dulcedine, remolliant atque contemperent: inquit Celius lectionum antiquarum libro quinto. [Diodorus. in marg.] Si tamen Josepho ac sacris libris: fides vlla prestanda est: Tubal filius Lamech, eius inuentor precipuus, [Arcades. in marg.] et antiquitate primus: ante diluuium duabus tabulis, lateritia scilicet et marmorea, posteris eam reliquit inscriptam, Quarum alteram: marmoream scilicet: [Josephus in marg.] vsque hodie in Syria esse: quidam prodiderunt. Sed ne ex inuentorum pluralitate error consurgat: [Tubal. in marg.] Constat Tubal ante diluuium, Mosen apud Hebreos, Orpheum, Amphionem, et ceteros tales apud gentiles, Pythagoram apud grecos: Boetium vero apud latinos: musica primum claruisse. [Celius. in marg.]

[f.Avv] Caput Secundum de vocibus.

[Moses. Boetius. in marg.] COnsonantia, que omnem musice regit modulationem, sine voce non fit, nec vox sine sono: inquit Boetius libro primo capitulo tertio. Vocis igitur descriptionem inuestigantes: Necessario duximus inquirendum: qui soni proprie voces dicantur. Notandum ergo est, quod solius animantis sonus, vox proprie dicitur. Inanimata enim vocalia non sunt: scribit Celius [Celius in marg.] antiquarum lectionum libro decimo capitulo quinquaginto tertio. Quod si fistulas aut fidiculas dicamus vocales: translaticium est, atque nominis abusio. Neque animantibus omnibus vox est: sanguine enim carentia, non vociferant. Neque pisces vocem emittunt: quia vox est aeris motus: ij autem aerem non recipiunt. Cum igitur animal tantum vocem emittat: et non omne, neque omni corporis parte: Manus enim attrite stridunt non vocem faciunt. Est igitur vox sonus ab ore animalis perfecti, consilio vel significatione prolatus. Consilio dico propter tussim: que vox non est. Significatione vero propter dentium stridorem. Sed quum hec vocis descriptio, voci viue tantum, non surde musicali (que imprimis cum sola syllaba sit, nisi exprimatur actualiter, surda est) conueniat: oportet aliam ipsi magis conuenientem inuestigare. Est igitur vox musicalis quedam syllaba, notarum tenores exprimens. Nota vero, Est figura qua cantus intensio vel remissio designatur.

Quis voces Musicas primo inuenit.

Quom autem omnis modulatio vocibus perficiatur: [Gafforus in marg.] et voces scribi non possint, sed memoria teneantur: vt Gafforus libro quinto Theorice. capitulo sexto et primi practice secundo capitulo refert, Quo ergo facilius memorie mandarentur, [Guido. in marg.] Guido ille monachus Aretinus, diuina inspiratione ductus: Hymnum diui Joannis baptiste deuote examinans: rythmorum sex capitales syllabas, scilicet. vt. re. mi. fa. sol. la. musicis consonantijs conuenire perpendit. Quare eas introductorij sui chordis applicauit: Quod Joannes .22. Romane vrbis pontifex approbauit. [Joannes papa in marg.]

De vocum diuisione.

Uocum diuisionem, qua in vnisonas, equisonas, consonas, emmeles et sic deinceps diuiduntur, in quarto huius discutiam, Hic solum quod ad presens sufficit ponderando. Uocum ergo.

[Ornithoparchus, f.Avv; text: Alie, molles, Naturalis, durales, dicuntur scilicet. vt, fa, re, sol, mi, la, quia. mollem, mediocre, durum, causant sonum.] [ORNMUS1 01GF]

Uocum insuper alie superiores, scilicet fa. sol. la. alie inferiores scilicet vt. re. mi.

[f.Avir] Regule de Uocibus.

Prima: vt: in Harmonico concentu, aliarum vocum caput est et principium.

Secunda: voces superiores in descensu, Inferiores in ascensu rite proferuntur. Huic tamen regule loci contra ire quattuor inueniuntur.

Primus in ffaut nunquam canitur vt, nisi sit cantandum fa in [rob] fa [sqb] mi.

Secundus, in [rob] fa [sqb] mi oportet super eam, quam Schala requirit canere vocem

Tertius, vna et eadem vox non debet repeti in secundis, licet idipsum in quartis, quintis, et octauis optime fieri possit.

Quartus, nec superiores in descensu, nec inferiores in ascensu cantentur: quando mutationem causant non necessariam.

[Ornithoparchus, f.Avir] [ORNMUS1 01GF]

Progressio sex musicalium vocum secundum Arsim et Thesim.

Caput tertium de Clauibus.

Latinorum prudentia musicorum: grecam sollertiam imitata (cum antea difficillimis quibusdam signis, chordas signarent cantores) [Latini musici. in marg.] musicale introductorium, primitus litteris insigniuit. Quibus postea Guido Aretinus, [Guido. in marg.] quas repperit voces, coniunxit: clavesque musicales per lineas ac spatia: vt in introductorio claret suo: primus omnium ordinauit, Est igitur Clauis: aggregatum ex littera et voce. Principium enim cuiusque clauis littera est, finis vero vox. Uoce dico, non vocibus, Tum quod omnes claues vocum pluralitatem non habeant, Tum quod generum, specierum, ac differentiarum: ex quibus diffinitio constituitur: nomina, pluraliter exprimi nequeant: animal enim, non animalia genus est: Homo species, non homines, Rationale differentia non rationales. Uel formalius: Clauis est reseratio cantus, eo quod similitudine clauis realis cantum aperiat.

De Clauium numero ac differentia.

Claues: vt Franchinus [Franchinus in marg.] libro primo practice capitulo primo scribit: sunt due et viginti numero. Licet Joannes papa .22. et Guido (quem ipse post Boetium in musica plurimum valuisse capitulo quinto fatetur) viginti tantum ponant. Hec autem viginti [f.Aviv] due claves, triplici comprehenduntur ordine. Quorum primus capitalium est, secundus minutarum, tertius geminatarum. Et iste claues omnes differunt inter se positione, figuratione, appellatione, quia vna aliter ponitur, figuratur, appellatur quam alia. Capitalium sunt octo scilicet. [Gamma]. A. [sqb]. C. D. E. F. G. Minutarum item octo scilicet a. [rob]. c. d. e. f. g. [rob] fa [sqb] mi enim non vna clauis est, sed due, Quod ex mutationibus, vocibus: ac instrumentis probatur. Idem de octaua eius superiore [rob][rob] fa [sqb][sqb] mi, sentiendum est. Geminatarum vero sex sunt, scilicet aa. [rob][rob]. [sqb][sqb]. cc. dd. et ee. Harum autem omnium seriem: decem lineis: ac spacijs totidem: subscripta declarat figura.

Guidonis Aretini: ordinis sancti Benedicti monachi, Musici acutissimi introductorium sequitur: qui post Boetium solus, apud latinos Musicam illustrauit, voces reperit: claues ordinauit, ac ex diuina quadam industria facillimum quendam practicandi modum inuenit, vt in sequenti pictasmate videre licet.

[Ornithoparchus, f.Aviv; text: Clauium quedam dicuntur, Geminate, Minute, Capitales, Excellentes, Acute, Affinales. Finales, Graues, ee, dd, cc bb, aa , g, f, e, d, c, b, a, G, F, E, D, C, [sqb], A, [Gamma], la, sol, fa, mi, re, vt, Sedes, 1, 2, 3, 4, 5, 6, 7, 8, regulares] [ORNMUS1 02GF]

[f.Bir] De clauibus signandis.

Clauium quedam signande, siue vt alij volunt signate, quedam vero non signate dicuntur, Signatarum quinque sunt principales, scilicet, [Gamma] ut, Ffaut: csolfaut: gsolreut, et ddlasol. Quas Ambrosiani: [Ambrosiani in marg.] vt Franchinus libro primo practice capitulo tertio refert: coloribus signabant. Ffaut rubro, csolfaut glauco. [rob].[rob]. vero geminatam celesti colore pingentes. Gregoriani autem: [Gregoriani. in marg.] quos Romana imitatur ecclesia: omnes lineas eodem colore signantes: quamlibet signatarum, initiali sua littera, aut alio quouis signo figurant hoc modo.

[Ornithoparchus, f.Bir; text: dd, ddlasol, g, gsolreut, c, csolfaut, f3, ffaut, [Gamma], [Gamma] ut, Signa clauium signatarum in cantu Plano. Signa earundem in mensurali.] [ORNMUS1 02GF]

Sed que minus principaliter signantur due sunt, scilicet [rob] rotundum, et [sqb] quadratum. Primum quidem vocem fa: secundum vero mi: eo in quo reperitur loco: cantandum demonstrat. Et nisi quis caute [rob] a [sqb] discernat, cantui confusionem facere videtur: inquit Berno, sicut vinum et aquam confundens: neutrum deinde discernere potest.

Ad Lectores.

Quom peccatum sit fieri per plura, quod paucioribus fieri potest: Candidissimi lectores: Neglecta igitur manu: qua tyronum ingenia impediuntur, seducuntur, distrahuntur, Schalam hanc suprascriptam, numerando ediscite. Hac enim cognita, voces, claues, omnes denique mutationes facilissime cognoscetis ex intuitu.

De Clauibus Regule.

Prima. Clauium signatarum, altera distat ab altera per quintam: dempta [Gamma] ut: que ab ffaut per septimam seiungitur.

Secunda, Claues de numero impari in lineis: pares vero in spacijs continentur.

Tertia, Omnes signate: a quibus [f.Biv] aliarum iudicium sumitur: in linea ponuntur.

Quarta, Greca littera in grauiori introductorij parte locatur, ob grecorum reuerentiam, a quibus musica defluxit ad nos: inquit enim Berno abbas libro primo musice sue. Grecam litteram maluerunt ponere moderni quam latinam, vt greci innuantur huius artis auctores.

Quinta, Omnes claues ab eadem littera incipientes, distant per octauam: inquit Guido micrologi sui quinto capitulo.

Sexta, De octauis idem est iuidicium.

Septima, non licet musico plano vltra [Gamma] ut descendere, nec supra eela ascendere. Hinc tres supreme claues, non habent voces inferiores: quia vltra eas non fit ascensus, Nec tres infime superiores, quia infra eas non fit descensus.

Octaua, Quoties in cantu fracto, vltra extremas claues proceditur (quod sepius fieri solet) sumantur voces ab octauis.

Caput quartum de Tonis in genere.

TOnos: [Guido. in marg.] vt Guido refert: est regula in fine cantum dijudicans: vel est cognitio principij, medij, ac finis cuiuslibet cantus: ascensum et descensum indicans.

De Tonorum numero.

Grecorum quattuor tantum tonos obseruat auctoritas: inquit Guido micrologi secundo capitulo. Prothum scilicet, Deutherum, Tritum et Tetrardum. Latini autem ascensum et descensum considerantes, atque quemuis grecorum in autentum et plagalem partientes: octo tonis omne quod canitur concludunt, instar octo partibus orationis. Nam non incongruum videtur, scribit Joannes pontifex capitulo decimo. [Joannes Papa in marg.] Ut octo tonis omne quod canitur moderetur: quemadmodum octo partibus orationis omne quod dicitur, hij autem octo Toni: vt Franchinus libro quinto Theorice, capitulo ultimo et primo practice. septimo capitulo declarat: [Franchinus in marg.] hijs apud auctores nominibus appellantur. Primus Dorius, secundus Hypodorius, tertius Phrygius: quem barbarum appellat Porphyrio: quartus Hypophrygius, quintus Lydius, sextus Hypolydius, septimus Mixolydius. octauum autem quidam Hypermixolydium dixerunt, alij proprium illi nomen denegauerunt.

De finalibus Tonorum.

[Bernhardus in marg.] Finales (vt diuus Bernhardus in musica sua non minus vere quam breuiter expressit) sunt littere Cantuum terminatiue. In his enim omnis cantus regularis et non transpositus terminari debet, et sunt numero quattuor: vt scribit dominus Guido in Dialogo doctrinalis sui.

[Ornithoparchus, f.Biv; text: Scilicet. Dsolre, Elami, Ffaut, Gsolreut, in qua finit omnis cantus. Primi, Tertij, Quinti, Septimi, et, Secundi, Quarti, Sexti, Octaui, tonorum regularium.] [ORNMUS1 01GF]

[f.Bijr] De Ambitibus Tonorum.

Unde ambitus est nihil aliud, quam circuitus, seu spacium tonis, per ascensu ac descensu, musicorum auctoritate, concessum. Conceduntur autem cuique tonorum non plusquam decem note seu voces, in quibus cursum suum habeat: inquit diuus Bernhardus in prologo musice sue. Cuius triplex ibidem ratio assignatur scilicet psalterij decachordi auctoritas, equalitatis dignitas, ac notandi necessitas. [Bernhardus. in marg.] Has decem voces aliter ordinant Autenti: et aliter Plagales. Autenti enim vnam finali supponunt, octo supraponunt. Plagales vero finem in medio locantes, quattuor supponunt, et quinque supraponunt, Licet nunc neotericorum luxurians licentia, vndecimam cuilibet superaddat, vt in subscripta figura claret.

[Ornithoparchus, f.Bijr,1; text: [Gamma], c, g, dd, 1, 2, 3, 4, 5, 6, 7, 8, 9, 10, Ambitus autentus, Ambitus plagale, Prothus. Deuterus, Tritus. Tetrardus] [ORNMUS1 03GF]

De repercussionibus Tonorum.

Unde repercussio: que et Tropus a Guidone dicitur: est cuiuslibet toni propria et adequata melodia. Uel est proprium cuiusque toni interuallum. vt in sequentibus patet exemplis.

[Ornithoparchus, f.Bijr,2; text: 3, c, Prothus, Re la sit Primi Re fa dat norma secundi] [ORNMUS1 03GF]

[f.Bijv] [Ornithoparchus, f.Bijv; text: c, 3, deuterus, Mi mi dat ternus Mi la poscit sibi quartus, Tritus, Ut sol quintus petit Sextus fa la sibi querit, Tetrardus, Ut sol impar tetradus Ut fa postremus habebit] [ORNMUS1 03GF]

Regule de Tonis.

Prima. Omnes toni impares autenti sunt, pares vero plagales, Hij, quia plus descendunt: isti vero: quia supra finalem plus ascendunt: sic dicti.

Secunda regula. Omnis cantus in principio vltra notam finalem mox scandens ad quintam, autenti est toni. Qui vero ad tertiam, vel quartam: infra finalem mox ceciderit: plagalis.

Tertia. Cantus in medio vltra finem ad octauam non scandens, etiam si in principio quintam habuerit, plagalis est toni, nisi repercussio autenti, ibi reperta, eum preseruet. vt Antiphona Exortum est: que octaui toni iudicatur: quia in medio ascensum autenti non habet, Sed repercussio septimi in principio mox apparens, eam vt autenti maneat, preseruat. Uide pontificem duodecimum capitulum.

Quot modis Toni cognoscantur.

Tonos tripliciter cognoscimus: principio scilicet, medio, et fine. Principio, nam cantus in principio, vltra finem mox scandens ad quintam, est autenti toni. vt supra in secunda regula dictum est. Medio, et quidem primo, penes ascensum, Nam cantus qui in medio octauam tetigerit, autenti est toni, qui vero non, plagalis. Secundo, penes repercussionem, quam quisque tonorum habet propriam, vt supra: ex qua, solo auditu, cuius toni sit cantus, quiuis dinoscitur. Fine, vt supra de finalibus claruit.

Certa [f.Biijr] insuper reperiuntur cantica, que vt autentus ascendunt, et vt plagalis descendunt, et illa neutralia dicuntur: siue mixta: licet diuo Bernhardo minus probata: Inquit enim. [Bernhardus. in marg.] Et que est illa execrabilis licentia, que opposita coniungit: metas naturales transgrediens, vt discontinuitatem iuncture, ita iniuriam irrogat nature. Plane igitur insaniunt qui et plagalem eleuare: et autentum deprimere: presumunt. Hec tamen cantica (me iudice) in fine diligenter sunt consideranda, ad quem tonum plus declinent: dum enim ex quinta in finalem descendunt, autentica sunt: [Joannes papa in marg.] Sin autem ex tertia vel quarta in finem scandunt. plagalia dicentur. Uide Pontificem duodecimum et sextum decimum capitulis.

Caput quintum de Solfizatione.

VNde Solfizatio est cuiuslibet cantus, per voces musicales, iuxta exigentiam mi et fa, regulata modulatio. [Gafforus in marg.] Est enim solfizare (teste Gafforo) sillabas ac nomina vocum exprimere.

De triplici canendi modo.

Omnis cantus tripliciter cantari potest, scilicet Solfizando: quod tyronum est, vt canere assuescant. Sonos tantum emittendo: quod instrumentistarum est, vt audientium atque consentientium animis, curas vel immittant, vel adimant. Textum applicando, quod Cantorum est, vt laudes deo depromant.

De Schalis.

Quoniam tonorum diuersitas, solfizandi diuersitatem causet, potissimum circa mi et fa. in [rob] fa [sqb] mi: quam superius non vnam, sed duas claues esse conclusimus. Ideo musicorum sollertia duas schalas: sub quibus omnis cantus regulatur, atque decurrit: ex cogitauit. Et primam quidem a [sqb] duro, [sqb] duralem. Secundam vero a [rob] molli, [rob] mollem nominari precepit.

Schale generalis descriptio.

Est itaque Schala in genere, nihil aliud, nisi cognitio mi et fa, in [rob] fa [sqb] mi, et octauis eius.

Quid sit schala [sqb] duralis.

Schala [sqb] duralis est vocum musicalium progressio, scandens ex a in [sqb] duriter, id est per vocem mi.

[f.Biijv] Quid sit schala [rob] mollis.

Schala veto [rob] mollis est vocum musicalium progressio, scandens ex a in [rob] molliter, id est per vocem fa. [rob] mollis igitur schala in [rob] fa [sqb] mi fa: [sqb] duralis vero semper mi requirit, vt in sequenti Paragraphia ad oculum licet videre.

[Ornithoparchus, f.Biijv; text: dd, g, c, f, [Gamma], Ascensus, Descensus, schale, bmollis, [sqb] duralis, Schala [sqb] duralis et que in ea fiunt mutationes, Schala bmollis et que sub ea fiunt mutationes, ut, re, mi, fa, sol, la] [ORNMUS1 04GF]

De Solfizatione regule.

Prima. Solfizans cantum aliquem, pre omnibus tonum respiciat, necesse est. Toni enim cognitio, est schale: sub qua cantus decurrit, inuentio.

Secunda. Omnes toni decurrunt sub schala [sqb] durali, preter quintum et sextum.

[f.Bivr] Tertia. Cantum sub schala [sqb] durali decurrere, est nihil aliud, quam in [rob] fa [sqb] mi mi canere, Sub schala autem [rob] molli, fa.

Quarta, Cantu currente sub schala [sqb] durali, cantande sunt voces infime, clauium sui generis. Sub schala vero [rob] molli supreme.

Quinta. Omni solfizanti videre erit necessarium, an cantus regularis existat, nec ne. Cantus enim transpositio, mutationis schale plerumque est occasio.

Sexta. Omnis cantus in finalibus terminatus, est regularis et non transpositus, inquit diuus Bernhardus in dyalogo suo. [Bernhardus. in marg.]

Septima. Quoties cantus ascendit ex Dsolre ad alamire per quintam mediate vel immediate, et vltra tantum ad secundam, cantandum est fa in [rob] fa [sqb] mi in omni tono, quo ad cantus iterum dsolre tetigerit, siue signetur siue non Cassatur autem hec regula quotiens cantus ad ffaut mox non reciderit vt in hymno Aue maris stella licet videre.

Octaua. In [rob] fa [sqb] mi et octauis eius, non licet canere mi pro fa, nec econtra, quia sunt voces dissone et repugnantes, Inquit Franchinus libro primo practice capitulo quarto.

Nona. [rob] in locis: vbi preter naturam signatur: respectus est mutationis

Decima. Uariata schala, variantur et mutationes cum ea, et in toto et in parte. In toto, vt in tranpositis canticis, In parte vt in coniunctosis.

Undecima. Quoties signatur fa vel mi, preter naturam, oportet solfizantem signaturam sequi, quo ad durauerit.

Duodecima, Cum de octauis idem sit iudicium: quare in eis eadem fiat solfizatio vocum.

Caput sextum de Mutationibus.

VNde mutatio (vt Georgius Ualla libro tertio capitulo quarto musice sue declarat) Est alterius pro altero positio, Sed hec diffinitio: [Georgius Ualla. in marg.] quoniam generalis est: Musico proprie non conuenit. Est igitur Mutatio (prout nostro conuenit propositio) vocis consone pro voce consona, in eadem claue positio. Et quia omnes voce consone non sunt, omnes mutationem inter se non recipiunt. Necessarium erit igitur videre: quibus mutatio vocibus: et quibus non conueniat: quoniam nec [sqb] durales in [rob] molles mutantur, nec ediuerso: Hoc autem licet videre in pictasmate subscripto.

Directorium mutationum Sequitur.

[f.Bivv] [Ornithoparchus, f.Bivv; text: Vt, Re, mi, Fa, Sol, la, Maxime sono coeunt, Minus, Minime, Quare magis opposita] [ORNMUS1 04GF]

Regule Mutationum.

Prima. Quoties defecerit sex musicalium vocum progressio, necessario fit mutatio.

Secunda. In claue vnam vocem habente: mutatio nulla fieri potest. quia vnica vox ibi in seipsam non mutatur, licet bene repetatur. Tertia. In clauibus duas voces habentibus, due mutationes fiunt, prima de inferiore in superiorem, secunda ediuerso. Ab hac regula excipiuntur claues, vnius generis voces habentes. vt ccsolfa, et ddlasol.

Quarta. Clauis tres habens voces, mutationes sex admittit, licet ibi schalam variari necesse sit.

Quinta. Nulla fiat mutatio, nisi necessitas ad eam nos impellat.

Sexta. Uoces [rob] molles in [sqb] durales mutari non possunt, nec econtra, quia dissonant.

Septima. Uoces naturales, et in [sqb] durales, et in [rob] molles mutantur, quia ancipites sunt, preter mi et sol, re et fa, que inter se non mutantur, quia in eadem claue habitare non inveniuntur.

Octaua. In cantus descensu inferior in superiorem vertatur, in ascensu autem ediuerso.

Nona. In claue vnam vocem habente, mutationes tot fieri possunt, quot in eius octaua, quoniam de hijs idem est iuditium.

[f.Cir] Decima, Mentalis, non vocalis mutatio facienda est, nisi due vel tres note ponantur in eodem loco mutabili.

Caput septimum de modis seu interuallis.

INteruallum (vt Boetius: cuius ingenium in musica nemo attigit vnquam: libro primo capitulo octauo scribit) Est soni acuti grauisque distantia. [Boetius. in marg.] Uel: vt Placentius libro secundo capitulo octauo refert: est via a grauitate in acumen, et ediuerso. Uel est distantia vocis a voce, penes ascensum et descensum considerata, [Placentinus. in marg.] Ex quo liquet vnisonum non esse modum, licet sit modorum principium, quemadmodum vnitas numerorum, dicente Boetio: [Boetius. in marg.] quemadmodum vnitas pluralitatis numerique principium est, ita equalitas proportionum.

Est autem vnisonus: secundum Georgium Uallam libro secundo capitulo secundo. [Ualla. in marg.] Status vocis, neque in acutum, neque in graue tendens. Uel est duarum vel plurium notarum, in eodem loco coniunctio: vt patet in exercitio.

De numero modorum.

Sunt autem vsitata interualla nonem numero, scilicet Semitonium. et est saltus de voce in vocem, per secundam imperfectam, molliter sonans et fit solum inter mi et fa voces. Et dicitur Semitonium, non quod dimidium sit toni: Tonus enim in duo equa diuidi non potest: sed dicitur. Semitonium, quasi imperfectus tonus: Semum enim dici solet, quod perfectum non est: inquit Boetius libro primo capitulo sexto decimo. [Boetius. in marg.] Quottuplex autem sit semitonium, in Theoricis olim discutiam.

Tonus: vt Faber Stapulensis scribit: est consonantiarum principium. Uel est consonantia, Epogdoo numero causata. Inquit enim Macrobius Epogdous est numerus, ex quo symphonia generatur, quam Greci tonon dicunt. [Macrobius. in marg.] Uel est vocis a voce, per secundam perfectam distantia, potenter sonans. dictus a tonando.

Tonare enim: scribit Joannes pontifex vicensimus secundus capitulo octauo est potenter sonare. [Joannes papa in marg.] Et fit tonus inter omnes voces preter mi et fa, constans ex duobus semitonijs minoribus et vno commate.

Semiditonus.

Quem Faber Stapulensis sesquitonium nominat, [Stapulensis. in marg.] Est interuallum vocis a voce, per tertiam imperfectam, Tono et Hemitonio constans secundum Placentinum. [Placentinus. in marg.] Species duas habet apud pontificem capitulo octauo. Prima est de re ad fa: secunda de mi ad sol: vt in exercitio clarebit.

[f.Civ] Ditonus.

Est perfecta tertia: sic dictus: quasi duos tonos in se habeat, Placentino ac pontifice testibus: Species habet pariformiter duas, Prima est de vt ad mi. Secunda de fa ad la.

Diatesseron.

[Boetius. in marg.] Apud Boetium libro primo capitulo septimo decimo. Est consonantia quattuor vocum, et trium interuallorum. Uel est saltus de voce in vocem per quartam: Constans duobus tonis et minore semitonio. Species habet tres, apud Boetium libro quarto capitulo tertio decimo et apud pontificem capitulo octauo. Prima est de vt ad fa: secunda de re ad sol: tertia de mi ad la.

Diapente.

[Joannes papa in marg.] Est consonantia quinque vocum et quattuor interuallorum: habet Boetius libro primo capitulo octavo decimo. Uel est saltus vocis a voce per quintam, constans tribus tonis et semitonio. Species habet quattuor apud Boetium libro quarto. capitulo tertio decimo. Quare pontifex ipsam Quadrimodum esse dicit. Prima est de vt ad sol: secunda de re ad la: tertia de mi ad mi: quarta de fa ad fa.

Semitoniumdiapente.

Est interuallum vocis a voce per sextam imperfectam, secundum Georgium Uallam libro tertio capitulo vicesimo primo tonis tribus ac duobus semitonijs constitutum.

Tonusdiapente.

Est vocis a voce per sextam perfectam distantia. [Stapulensis. in marg.] Quam Stapulensis ex quattuor tonis ac minore semitonio constare testatur.

Diapason.

Que sola a Guidone micrologi nono capitulo perfecta consonantia dicitur: [Guido. in marg.] secundum eundem capitulo quinto. Est interuallum in quo Diatesseron et Diapente iunguntur. Uel vt Franchinus libro primo practicis capitulo septimo scribit Est consonantia octo sonorum et septem interuallorum. Uel est consonantia: auctore Plutarcho dupla ratione perpensa. [Franchinus. in marg.] Conficient autem imaginis gratia, duplam rationem 6 et 12. Sed quibus hee descriptiones obscure videbuntur: hanc saltem capiant, Est vocis a voce per octauam digressio: [Boetius. in marg.] Tonis quinque et duobus minoribus Semitonijs constituta. Species apud Boetium et Guidonem celeberrimos musice scriptores: septem habet. A qualibet [f.Cijr] enim littera ad sibi similem, diapason est. [Guido in marg.] Omnis insuper modus, tot species habet vna minus: quot voces

Directorium modorum sequitur.

[Ornithoparchus, f.Cijr; text: Ter trini sunt modi quibus omnis cantilena contexitur scilicet Unisonus Semitonium Tonus Semiditonus Ditonus Diatesseron Diapente Semitonium cum diapente Tonus cum diapente adhuc modus diapason Si quem delectat eius hunc modum esse cognoscat cumque tam paucis modulis tota harmo-] [ORNMUS1 05GF]

[f.Cijv] [Ornithoparchus, f.Cijv,1; text: nia formetur vtilissimum est eam alte memorie commendare nec ab huiusmodi studio requiescere Donec vocum interuallis cognitis Harmonie totius facilime que at comprehendere noticiam] [ORNMUS1 06GF]

De interuallis prohibitis.

Sunt alia quedam interualla admodum rara, ac Tyronibus poni prohibita. Ut enim poetarum atque oratorum docta licentia, quedam emeritis suis militibus concedit: Tyronibus prohibet, ita et musicorum. Horum autem nomina sunt hec.

Tritonus.

Et est saltus de voce in vocem per quartam duram, tres integros tonos complectens absque semitonio, quare et Diatesseron maior est. [Stapulensisi in marg.] dicente Stapulense, Diatesseron consonantiam Tritonus transcendit, Et habetur hic modus in responsorio, Isti sunt dies, dominica iudica, et in responsorio: Uox tonitrui, in dictione euangelista, vt sic.

[Ornithoparchus, f.Cijv,2; text: Joannes est euangelista] [ORNMUS1 06GF]

[f.Ciijr] Semidiapente.

Est interuallum per quintam imperfectam: duos tonos cum duobus semitonijs concludens. Quod licet in plano non reperiatur cantu: conditoribus tamen: qui idipsum vitare tenentur: noticia eius confert plurimum.

Semiditonusdiapente.

Est per septimam imperfectam interuallum. [Georgius Placentinus. in marg.] Hoc apud Placentinum libro tertio capitulo vicesimo quarto tonus quatuor, ac semitonia duo comprehendit. Huius exemplum habetur in Antiphona. Cum inducerent puerum iesum, in dictione, Accepit.

[Ornithoparchus, f.Ciijr,1; text: Parentes eius accepit] [ORNMUS1 06GF]

Ditonusdiapente.

Est per septimam perfectam, vocis a voce distantia, Tonis quinque et vno semitonio constans: [Ualla. in marg.] secundum Georgium Uallam libro tertio capitulo vicesimo sexto offenditur autem in responsorio. Sancta legio, de sancto Mauritio, in dictione Aganensium.

[Ornithoparchus, f.Ciijr,2; text: Sancta legio Aganensium] [ORNMUS1 07GF]

Semidiapason.

Est imperfecta octaua, Tonis quattuor ac tribus semitonijs constituta, ab omni cantu plano reiecta, componistis tamen cognitu digna.

Semitoniumdiapason.

Est saltus per nonam imperfectam, quinque tonis ac tribus semitonijs constitutus Tonus autem cum diapason perfecta nona est, Tonis sex, semitonijs vero duobus, causata.

Semiditonusdiapason.

Interuallum est per decimam imperfectam, teste Ualla. capitulo tricensimus primus sex tonis ac tribus semitonijs creatum. Ditonus cum Diapason vero, perfecta decima est, septem tonis ac duobus semitonijs conflata.

[f.Ciijv] Diapasondiapente.

Consonantia est duodecim sonorum, interuallorum vndecim, constans tonis octo, Semitonijs autem tribus. Horum modorum exempla in musica plana admodum sunt rara, in mensurali vero frequentiora.

Bisdiapason.

Est per quindecimam interuallum, secundum Macrobium quadrupla proportione causatum. In quo antiquitas consistendum, nec vltra progrediendum esse censuit. [Ambrosius Nolanus. in marg.] vt Ambrosius Nolanus apud Erasmum alterum Germanie nostre lumen in Adagio Bisdiapason declarat. Tum quod humane vocis terminus naturalis (que vltra quindecim voces scandens gannitus: infra vero procedens screatus magis quam vox esse videtur) existat. [Erasmus in marg.] Tum quod Aristoteles musicam mere mathematicam esse neget. [Aristoteles in marg.] Ita enim temperatam esse oportet musicam, vt nec sensui ratio, nec sensus rationi reclamet.

Caput octauum de dimensione Monochordi.

MOnocordum, vnius chorde instrumentum, tali industria rite conficitur. Recipe lignum duarum vlnarum, vel placite longitudinis: duorum digitorum latitudinem: et totidem spissitudinem habens, atque idipsum caua per medium, extremitatibus omnibus manentibus illesis, et cooperiatur assere tenui leuigato ac fenestrato, ad modum lutine: per cuius medium linea vna occulta trahatur. et in illius principio punctus vnus littera F signetur. Erit enim prima instrumenti magada. Post totam lineam a puncto F, in nouem partes equas diuide, atque in primo diuisionis puncto [Gamma] vt pone, in secundo nihil, in tertio Cfaut, in quarto nihil, in quinto Gsolreut, in sexto csolfaut, in septimo gsolreut minutam, in octauo nihil, vltimo autem Cifram, que tenebit locum secunde magade. Hoc facto, spatium quod a [Gamma] ut, vsque ad secundam magadam est: iterum in partes uouem distingue. In quarum prima, A graue pone, in tertia Dsolre, in quinta alamire, in sexta dlasolre, in septima aalamire. Deinde ab Are in secundam magadam iterum fac partes nouem, et in prima pone [sqb] graue, in tertia Elami, in quinta [sqb] mi in minutis, in sexta elami acutam, in septima [sqb] mi, in geminatis. Quo facto, spacium hoc totum a prima magada in secundam per partes quattuor distingue, et in prima pone Bfa in grauibus, in secunda Ffaut finalem, in tertia ffaut acutam. Deinde incipe in Bfa graui et totam lineam conum versus, in quatuor partes partire, et in prima pone [f.Civr] [rob] semitonium inter D et E capitales, in secunda [rob] fa in minutis, in tertia [rob][rob]fa in excellentibus. Hoc facto, incipe in Semitonio, quod inter D et E est, et totam lineam in quattuor partes equas scinde, Et in prima signabis [rob] semitonium inter G capitalem et minutam, in secunda [rob] semitonium inter d et e acutas, in tertia [rob] fa inter dd et ee, excellentes. Et si tertiam in duas equas vlterius diuiseris, habebis semitonium inter g acutam et aa excellens. Postea fige pedem circini in csolfaut, et spacium versus secundam magadam in duas partes distingue, in cuius medio ccsolfa ponito. Similiter a dlasolre spacium versus conum in duo equalia partire, et in medio loca ddlasol. Postremum ab e acuta versus secundam magadam spacium diuide, et in medio habebis eela cum vera monochordi dimensione. His sic factis, in extremis magadarum punctis, pone parua ipsius chorde sustentacula: ne chorde sonus lignorum contactu obtundatur. Quibus paratis, affigatur atque superducatur vna chorda enea satis fortis, grossa, atque bene extensa, vt sonum audibilem reddat, et habebis monochordum perfectum. Cuius forma hec erit.

[Ornithoparcus, Micrologus, f.Civr; text: Chorda Monochordi. Prima magada, Secunda magada, Monocordvm] [ORNMUS1 07GF]

Caput nonum de diffinitione, vtilitate, ac vsu Monochordi.

Monochordum (vt dominus Guido in principio sui doctrinalis ostendit) Est lignum longum quadratum, intus concauum, [Guido in marg.] superducta chorda, cuius sonitu, vocum varietates apprehendimus. Uel est rudis magister, atque indoctus, doctos discipulos faciens. [Tetrachordum in marg.] Alijs enim ostendit: quod ipse non sapit, vera dicit, mentiri nescit, diligenter instruit, ac de sensus tarditate neminem corripit. [Decachordum in marg.] Dictum autem est Monochordum: a chorda vna sicut Tetrachordum a quattuor. Et decachordum a decem, Inquit Joannes pontifex. vicesimo secundo capitulo septimo musice sue.

[f.Civv] De monochordi vtilitate.

Ad hoc imprimis excogitatum Monochordum existit: vt iudex sit musicalium vocum atque interuallorum. Tum cantus verus ne sit an falsus, prebeat experimentum. Deinde vt Ceruicosis, ac falsis musicis, erroris semitam recludat, ac veritatis viam aperiat. Postremum, vt pueris ad musicam aspirantibus iter facile prebeat, Incipientes alliciat, progredientes dirigat, atque ita ex indoctis doctos faciat.

De monochordi vsu.

Monochordi vsus est: inquit Berno Cluniacensis abbas, libro secundo musice sue: [Berno. in marg] vt quantum vnaqueque vox altera sit grauior, subtiliorve cognoscamus. Cum igitur cantum et quidem grauissimum: te magistro, duce monochordo: discere volueris, Pone monochordum ante te ad mensam: Et in qua claue, prima nota illius cantus: quem scire desideras: posita sit, attende. Qua inuenta: eandem in monochordo cum plectro tange, et qui exit sonus, is erit quem queris. Hoc modo deinceps per singulas notas ipsius cantus discurre, et sit te magistro cantum grauissimum quemque facile et inuenies et addisces.

Caput decimum de musica ficta.

ESt autem musica ficta: quam greci Sinemenon vocant: cantus preter regularem schalarum exigentiam editus. Uel est cantus coniunctosus.

De coniunctis.

Coniunctas veteres adiunctas dixere, eo quod preter naturam canticis, vel euphonie, vel perficiendorum modorum causa, adantur, dicente diuo Bernhardo, [Bernhardus. in marg.] in qualibet maneria, vbi molliorem sonum fieri expedit, pro dura voce mollis ponatur: furtim tamen, ne cantus similitudinem alterius toni assumere videatur. Est autem coniuncta, canere vocem in claue, que non est in ea. Uel est toni in semitonium aut semitonij in tonum subita et improuisa mutatio.

De coniunctarum diuisione ac numero.

Sunt itaque duplices coniuncte: Tollerabiles scilicet, genere canitur vox in claue que in ea non est, reperitur tamen in eius octaua, vt cantando mi in Are, la in Dsolre. Intollerabiles: quando canitur vox in claue, que in ea non est, neque in eius octaua, vt cantando fa in Elami, mi in Ffaut. Harum autem [f.Cvr] coniunctarum duo sunt signa, scilicet [rob] rotundum et [sqb] quadratum. Primum in locis [sqb] duralibus. Secundum in [rob] mollibus coniunctam fieri demonstrat.

Sunt autem octo coniuncte magis vsitate, licet et vbilibet plures fieri possint, Prima in A graui, [rob] rotundo designatur. Secunda in E finali eodem quo et precedens signo denotatur. Tertia in Ffaut conspicitur, quam et [sqb] duro ibi notato dinoscitur. Quarta in a minuta fit, quam [rob] molle cogniscibilem reddit. Quinta in c affinali [sqb] duro notatur. Sexta in e acuta [rob] orbiculari deprehenditur. Septima in f acuta [sqb] quadrato indicatur. Octaua in aa geminata locum sibi vendicat, quam et [rob] rotundum ibi signatum demonstrat. Harum autem omnium exempla tum in plano, tum in mensurali copiosa inueniuntur.

Sequitur schala ficta.

Schala ficta priores et in acumine et in grauitate excedit. Infra [Gamma] graue enim (quoniam in A fa canit) ditonum addit. Ultra eela etiam (in ea enim fa profert) per duos gradus excrescit. Quare ad eius formationem, duodecim linee necessario requiruntur, vt claret in figura subscripta.

[Ornithoparchus, f.Cvr; text: Schala ficta seu Sinemenon et que sub ea fiunt Mutationes. dd, g, c, f, [Gamma], Loca coniunctorum schale ficte, Ascensus schala ficte, Mutationes schale ficte, [rob], la, sol, fa, mi, re, vt, Descensus schala ficte] [ORNMUS1 07GF]

[f.Cvv] Regule musices ficte.

Prima, Melius ac suauius est canere per tollerabiles coniunctas, quam proprias clauium voces.

Secunda, Tollerabiles coniuncte cantum non viciant sed intollerabiles.

Tertia, Musica ficta fingit in quacumque claue quamcunque vocem consonantie causa.

Quarta, Signato fa in [rob]fa[sqb]mi vel quouis alio loco, si cantus ex ea saltum immediatum fecerit ad quartam, quintam, vel octauam, et ibi fa necessario venit signandum, propter vitare Tritonum. Semidiapente ac Semidiapason modos inusitatos ac prohibitos, vt in infrascripto claret exemplo.

[Ornithoparchus, f. Cvv; text: Musices Ficte exercitium.] [ORNMUS1 08GF]

Caput undecimum de cantu ac transpositione.

VNde cantus, Est melodia ex sono, modo, tono, per vocem viuam formata. Sono dico propter notarum scripturam, quam improprie cantum dicimus. per modum, ascensum et descensum intelligo, propter preces nocturnas atque defunctorum, que in vnisono leguntur, Tono: propter auium garritum, qui nullo comprehenditur tono. Quod enim in sylogismo modus et figura, hoc in cantu tonus facit ac schala. Uocem viuam dico, propter musica instrumenta. Uel aliter, Cantus est viue vocis secundum arsim ac thesim coaptatio. [Gafforus in marg.] Uel vt Gafforus in Theoricis libro quinto capitulo sexto scribit, Est plurium vocum ab eodem principio deductio. Et hec descriptio proprie huic syllabarum progressioni (quam cantus non est) conuenit.

[f.Cvir] De deductionum Numero.

Tres igitur sunt huiusmodi deductiones: Prima [sqb] duralis dicitur, duriter modulanda. quia in [rob]fa[sqb]mi et octauis eius mi requirit.

Secunda [rob] mollis enim, que blando ac suaui concentu discurrit, in [rob]fa[sqb]mi nanque fa poscit.

Tertia naturalis quasi neutralis dicitur. In [rob]fa[sqb]mi enim nec mi, nec fa cupit: quia locum talem non attingit.

Deductionum Regule.

Prima, vbicunque ponitur vt, in schala, ibi est alicuius deductionis principium, vbi fa, ibi medium, et vbi la, ibi finis, vt in subscripta claret figura.

[Ornithoparchus, f. Cvir,1; text: C, F, g, Principium, In F natura, b, bmollis, c, que [sqb] dura, Medium, a, d, e, Finis] [ORNMUS1 08GF]

Secunda regula. Cuius deductionis hec vel illa nota existat, sic facile dinosces. Considera vocem ibi cantandam, cum qua descende vsque ad suum fundamentum, puta vt, et vbi tale repertum fuerit, videatur, que deductio ibi habeat initium Nam de tali erit nota de qua queris.

De Transpositione.

Unde transpositio Est cantus vel clauis a propria sede remotio. Est enim transponere cantum vel clauem a loco proprio remouere, et est duplex transpositio, scilicet cantus et clauis.

De transpositione Cantus.

Est coniunctarum euitatio. Dum enim coniunctas (quoniam viciosum reddunt cantum) vitare intendimus, cantum ex loco proprio sui finis sursum ad quintam eleuamus. vt in responsorio, Ite in orbem, lucide claret.

[Ornithoparchus, f. Cvir,2; text: Regulariter, Irregulariter, Ite in orbem] [ORNMUS1 08GF]

[f.Cviv] De clauibus affinalibus tonorum.

Claues: quas affinales dicimus: sunt littere cantuum irregularium terminatiue. [Guido. Berno. Gregorius. in marg.] Quarum secundum Guidonem, Bernonem, ac diuum Gregorium, tres sunt. Licet Ambrosiani plures ponant.

[Ornithoparchus, f.Cviv,1; text: Scilicet, Alamire, [rob]fa[sqb]mi, csolfaut, In qua finit omnis cantus. Primi, Tertij, Quinti, et, Secundi, Quarti, Sexti, tonorum transpositorum.] [ORNMUS1 08GF]

Fit autem ista cantuum illegalitas, vt scribit Pontifex decimo quarto capitulo musice sue, interdum venialiter, cantorum ignauia interdum, ex irrefutabili antiquitate nonnunquam, plerumque etiam contrapunctandi causa, vt Baritonus sub chorali Tenore locum descendendi habeat.

De transpositione regule.

Prima. Cantus septimi et octaui tonorum non transponitur. Non sursum ad dlasolre, vt Ambrosiani arbitrantur: [Ambrosiani. in marg.] quia tonus autentus non habet locum surgendi ad decimam, Nec infra ad Cfaut, quoniam plagalis non habet locum cadendi ad quintam neque enim vltra eela scandendum: neque infra [Gamma] ut descendendum est: vt supra claruit, Quare inquit Joannes pontifex. [Joannes papa in marg.] Oportet eum qui vicarium habere non potest, ipse suum per se officium administret.

Secunda regula, Cantus in dlasolre aut in Cfaut terminatus, aut Ambrosianus est, aut cantorum inscitia corruptus. dicente Pontifice, Quotiens in cantu Tetrardi vlla euenit aberratio, dicamus eam ex cantorum procedere inscitia, et corrigendam esse musicorum peritia, [Joannes papa, Gregoriani, in marg.] Gregorianorum enim, talem non admittit cantum, auctoritas.

Tertia, Unius vocis extranee in aliqua claue locatio, causa est cur totius cantus fiat transpositio.

Quarta, Transpositio est coniunctarum remedium atque excusatio.

Quinta, Omnis transpositio ex finali, ad quintam propriam affinalem fiat, nisi necessitate ad quartam fieri cogatur. Tunc autem ad quartam transponere compellimur: quando post quintariam transpositionem plures coniuncte, quam ante fuerant oriuntur: vt in responsorio Que est ista, sub tertio tonn licet videre hoc modo.

[Ornithoparchus, f.Cviv,2; text: Que est ista regulariter, Transpositio quintaria non valens, Transpositio quartaria bene valens] [ORNMUS1 08GF]

[f.Dir] Sexta Eedem voces post transpositionem cantande sunt, que canebantur ante.

Septima. In canticis irregularibus ad quintam transpositis, cantandum est mi in [rob]fa[sqb]mi in omni tono, nisi fa specialiter signetur.

Octaua, In canticis ad quartam transpositis, in [rob]fa[sqb]emi semper fa, profertur, nisi mi specialiter notetur.

Nona Transpositio ad quartam cognoscitur quando cantus per vocem sue schale non conuenientem terminatur. Uel quando in principio cantus transpositi fa signatum reperitur. Cui transpositioni diuus Bernhardus omnino reclamare videtur: cum inquit: dignum quidem est vt qui regulariter viuere proposuerunt, etiam recte candendi scientiam habeant: [Berhardus. in marg.] repudiatis eorum licentijs: qui similitudinem magis quam naturam in cantibus attendentes: coherentia disiungunt, coniungunt opposita, cantum: vt libet: non vt licet: incipiunt et terminant, deponunt, eleuant, componunt et ordinant. Per inconsultam enim huiusmodi transpositionem tanta in cantibus orta est confusio: vt plures alterius maneriei esse credantur.

Decima regula. Cantus in Gsolreut terminatus: signato fa in [rob]fa[sqb]mi, est primi vel secundi toni ad quartam transpositi. Et qui in alamire tertij vel quarti, vt Que est ista, et sic de alijs.

De Transpositione clauium.

Clauim transpositio est Clauis signate ob defectum linearum, vel eleuatio, vel depressio. de qua tales dantur regule.

Prima, Clauium transpositio cantum non irregularisat, quia regularem finem non variat.

Secunda, Quanto clauis transposita descendit a proxima precedente: tanto nota sequens clauem illam transpositam ascendit, et ediuerso. vt in infrascriptis claret exemplis.

[Ornithoparchus, f.Dir; text: Hec sunt conuiuia que tibi placent o patris sapientia] [ORNMUS1 09GF]

Caput duodecimum de tonis in specie.

QUom innatus sit nobis a generalioribus ad specialia magis processus: [Aristoteles in marg.] vt summus ille philosophorum omnium princeps, [f.Div] ac naturalis intelligentie lumen Aristoteles. primo de phisico auditu declarat. Congruo igitur ordine post generalem tonorum explanationem, ad speciuocam transeamus: vniuscuiusque naturam latius ac clarius enodando. Et primum quidem primi.

De Tono primo.

Primus tonus: vt diuus Bernhardus scribit: [Bernhardus. in marg.] est regula autentum prime manerie determinans. Uel est Prothi autentica progressio. Est autem progressio autentica, ascensus vltra finem ad octauam, nonam, et decimam. Et formatur primi toni progressio ex ea diapenthes specie. que est ex D in a, et ea diatesseron specie: que ab a in d acutam est, inquit Franchinus. libro primo pratice, capitulo octauo. [Franchinus. in marg.] Finalem sedem habet in Dsolre regularem, vel in alamire irregularem. Principia eius apud Guidonem sunt. C. D. E. F. G. et a, cuius forma capitalis est hec.

[Ornithoparchus, f.Div; text: Capitale Primi toni. Sacerdos in eternum, Gaudeamus] [ORNMUS1 09GF]

De Tonorum differentijs.

Differentie de tonorum essentia non sunt: sed pro indoctis tantum: vt in diuersis tonorum initijs facilius ordiantur, reperte. Inquit enim pontifex vicesimo tertio capitulo musice sue. [Joannes papa in marg] Ego nullam huius rei causam: nisi vsum: inuenio: nec ab vllo musicorum scriptam reperi. Neque diuus Bernbardus multum approbare videtur. Multarum enim confusionum errorumque occasionem dant differentie. Cum igitur obsequium nostrum: quod deo prestamus: rationabile esse debeat: relictis differentijs (quas nulla probat ratio) solum de capitalibus tonorum Tenoribus solliciti sint studiosi lectores: ne inutilibus superuacaneisque preceptis se inuoluant: noctis caliginem induant, ac rem facilem, obscurissimam reddant ac difficillimam, neque enim irrationabilibus flascis: sed bene moratis ac regulatis canticis gaudet deus, qui omnia ordine regulatissimo constituit. Quare et Psalmista dicit. [Psalmista in marg.] Laudate dominum in cymbalis bonesonantibus. Non enim bene sonantibus dixisset, si deum quouis boatu, screatu, ac strepitu laudari voluisset.

De diuisionibns Psalmorum.

Psalmos: quibus in diuinis vtimur laudibus: duplices inuenio. Maiores scilicet et minores. Minores omnes psalmi dicuntur, preter duo cantica, [f.Dijr] scilicet diue virginis et Zacharie. Canticum etiam Symeonis, in quibusdam dyocesibus pro maiore, in quibusdam pro minore psalmo reputatur, Ut ipse orbem terrarum lustrando expertussum.

De vero psallendi modo.

Quom psalmi concentu, magnum, magno in mysterio: prophetam vsum esse: [Quid sit psallere. in marg.] tum Celij Rodigini, tum Theologorum omnium testetur auctoritas, placuit non nihil de vero psallendi modo, scriptis nostris inserere. Unde psallere, est cum quodam iubilo laudes deo optimo maximo, decantare, Qua in re tanta est: Prohpudor: diuersitas, vt singuli singulos psallendi modos habere videantur, [Joannes papa in marg.] Nec statuta nec precepta patrum seruantes, sed quisque vt vult et psallit et canit. Unde tanta in ecclesia orta est dissensio, tanta discordia, tanta confusio, vt vix duo eundem psallendi ritum teneant. Hoc grauiter reprehendit pontifex capitulo vicesimo secundo musice sue: et quidem digne: cum inquit. Cum vnus dominus, vna fide, vno baptismate, et omnino morum vnitate oblectetur: quis non credat illumipsum cantorum multiplici discordia grauissime offendi: Quare nonnullas, de vero psallendi modo regulas tradidissem: Nisi eas iam a domino Michaele Galliculo de muris viro sane doctissimo, apud veterem Cellam Cistertij ordinis celeberrimum Cenobium: [Michael galliculus in marg.] et copiose et erudite conscriptas offendissem. Omnes igitur eius rei cupidos ad hunc remitto, solum me ijs, que intonationes psalmorum concernunt: intromittendo.

De intonationibus psalmorum regule.

Prima. Omnes psalmi maiores cum ascensu: minores vero absque ascensu sunt intonandi.

Secunda. Dictiones indeclinabiles, Hebraice, ac barbare, in medio accentu acuto sunt proferende.

Tertia. Intonatio psalmorum minorum primi toni ex alamire: maiorum vero ex Ffaut est hoc modo.

[Ornithoparchus, f.Dijr; text: Laudate pueri dominum laudate nomen domini, Memento domine dauid, Magnificat anima mea dominum] [ORNMUS1 09GF]

Melodia versuum in responsorijs, a musicis recentioribus iam ad placitum formatur, [f.Dijv] Introitum autem vsque hodie inuiolabiter seruatur, secundum Priscorum decreta hoc modo.

[Ornithoparchus, f.Dijv,1; text: Melodia versuum in responsorijs primi toni, Melodia versuum in introitibus primi toni] [ORNMUS1 09GF]

De Tono secundo.

Secundus tonus: vt diuus Bernhardus inquit: Est regula plagalem prime manerie determinans. Uel est plagalis Prothi progressio, Est autem plagalis progressio, descensus vltra finem ad quintam, vel saltem quartam, Initia eius secundum Guidonem sunt A. C. D. F. et G. octaui autenti fines rite occupat, quia miles Sui ducis castra iure gentium licite inhabitat. Formula autem secundi toni hec est.

[Ornithoparchus, f.Dijv,2; text: Capitale secundi toni, Miserator dominus, Hec mundum spernes] [ORNMUS1 10GF]

Intonatio psalmorum minornum ex Ffaut; maiorum vero ex Cfaut habetur hoc modo.

[Ornithoparchus, f.Dijv,3; text: Laudate pueri dominum, Laudate nomen domini]

[f.Diijr] [Ornithoparchus, f.Diijr,1; text: Memento domine dauid, Magnificat anima mea dominum, Melodia versuum in responsorijs secundi toni, Melodia versuum in introitibus secundi toni] [ORNMUS1 10GF]

De tercio Tono

Tertius tonus est Regula autentum secunde manerie determinans. Uel est autentica Deuteri progressio, sedem habens finalem in Elami regularem, Uel in [sqb]Mi irregularem: Initia eius secundum Guidonem sunt E. F. G. et c. Cuius formula capitalis est hec.

[Ornithoparchus, f.Diijr,2; text: Capitale tertij, O gloriosum, Fauus distillans] [ORNMUS1 10GF]

Intonatio psalmorum minorum ex csolfaut, maiorum vero ex Gsolreut est: huius modi.

[Ornithoparchus, f.Diijr,3; text: Laudate pueri dominum et cetera.] [ORNMUS1 11GF]

[f.Diijv] [Ornithoparchus, f.Diijv,1; text: Memento domine dauid, Magnificat anima mea dominum, Melodia versuum responsorium tertij toni. Melodia versuum introitualium tertij toni] [ORNMUS1 11GF]

De Tono quarto.

Quartus tonus, teste Bernhardo, Est regula plagalem secunde manerie, determinans, vel est plagalis deuteri progressio, eosdem quos suus autentus finem occupans. Initia illi accidunt sex, scilicet C. D. E. F. G. et a. Cuius tenor principalis est hic, vt sequitur.

[Ornithoparchus, f.Diijv,2; text: Capitale quarti, Tota pulchra es, Hec est dies] [ORNMUS1 11GF]

Intonatio psalmorum minorum ex alamire, maiorum vero ex Elami est hoc modo.

[Ornithoparchus, f.Diijv,3; text: Laudate pueri dominum laudate nomen domini] [ORNMUS1 11GF]

[f.Divr] [Ornithoparchus, f.Divr,1; text: Memento domine dauid, Magnificat anima mea dominum, Melodia versuum responsorium quarti toni, Melodia versuum in officijs diuinis, Quarti toni] [ORNMUS1 12GF]

De Tono quinto.

Quintus tonus est regula, autentum tertie manerie determinans, Uel est autentica Triti progressio. Cuius finis regularis in Ffaut est, irregularis autem in csolfaut. Principia eius (teste Franchino) quattuor sunt, scilicet F. a. c. et G. Cuius formula capitalis est hec.

[Ornithoparchus, f.Divr,2; text: Capitale quinti, Gaude dei genitrix, Gaudia] [ORNMUS1 12GF]

Intonatio psalmorum minorum ex csolfaut, maiorum vero ex Ffaut, et habetur et intonatur hoc modo.

[Ornithoparchus, f.Divr,3; text: Laudate pueri dominum et cetera.] [ORNMUS1 12GF]

[f.Divv] [Ornithoparchus, f.Divv,1; text: Memento domine dauid, Magnificat anima mea dominum, Harmonia versuum responsoriorum, quinti toni. Progressio versuum introitualium quinti toni] [ORNMUS1 13GF]

De Tono sexto.

Sextus tonus est regula, plagalem tertie manerie determinens. Uel est plagalis Triti progressio, cum suo autento in finalibus iuste participans. Cui initia quattuor accidunt scilicet C. D. F, et a: Inquit Franchinus. decimo tertio capitulo practice sue. Et Guido in dialogo doctrinali. Cuius formula capitalis est hec.

[Ornithoparchus, f.Divv,2; text: Capitale, Ueni electa mea, Diligebat eam] [ORNMUS1 13GF]

Intonatio psalmorum minorum ex alamire, maiorum ex ffaut procedit hoc modo.

[Ornithoparchus, f.Divv,3; text: Laudate pueri dominum Laudate nomem domini] [ORNMUS1 13GF]

[f.Eir] [Ornithoparchus, f.Eir,1; text: Memento domine dauid, Magnificat anima mea dominum, Melodia versuum in responsorijs Sexti ioni, Melodia versuum in introitibus Sexti] [ORNMUS1 14GF]

De Tono septimo.

Septimus tonus est regula, autentum quarte manerie determinans, Uel est autentica Tetrardi progressio. Finem habet in Gsolreut regulariter tantum. Cui initia quinque accidunt scilicet G, a, [sqb], c et d. Cuius formula capitalis est hec.

[Ornithoparchus, f.Eir,2; text: Capitale septimi, Exortum est, Clamauerunt] [ORNMUS1 14GF]

Intonatio psalmorum minorum ex dlasolre, maiorum autem ex [rob]fa[sqb]mi formatur hoc modo.

[Ornithoparchus, f.Eir,3; text: Laudate pueri dominum Laudate nomen domini] [ORNMUS1 14GF]

[f.Eiv] [Ornithoparchus, f.Eiv,1; text: Memento domine dauid, Magnificat anima mea dominum, Melodia versuum responsoriorum Septimi toni, Melodia versuum introitualium Septimi toni] [ORNMUS1 15GF]

De Tono octauo.

Octauus tonus est regula, plagalem quarte manerie determinans. Uel est plagalis Tetrardi progressio, eundem cum suo autento, finem possidens. Cuius initia sunt D. F. G. a et c. Formula autem principalis hec que sequitur.

[Ornithoparchus, f.Eiv,2; text: Capitale octaui, Dum ortus, Iusti confitebuntur] [ORNMUS1 15GF]

Intonatio psalmorum minorum ex csolfaut habetur, maiorum autem ex Gsolreut procedit modo quo sequitur.

[Ornithoparchus, f.Eiv,3; text: Laudate pueri dominum Laudate nomen domini] [ORNMUS1 15GF]

[f.Eijr] [Ornithoparchus, f.Eijr,1; text: Memento domine dauid, Magnificat anima mea dominum, Melodia versuum in responsorijs Octaui toni. Melodia in introitibus octaui toni.] [ORNMUS1 16GF]

De Tono peregrino.

Est alius tonus: quem nonnulli Peregrinum nominant, Non quod peregrinorum: sed quod in nostra concinnentia rarus admodum ac peregrinus sit, sit dictus. Nam non nisi ad vnam antiphonam. Nos qui viuimus, scilicet, et ad psalmos duos, puta. In exitu, et Benedicite, tenor eius, decantatur. In finali quoque septimi vltima eius terminatur, vt Franchinus ostendit. Cuius tenor est qui sequitur.

[Ornithoparchus, f.Eijr,2; text: Peregrinus tonus, In exitu israel de egypto domus Iacob de populo barbaro] [ORNMUS1 16GF]

Quod diuersi diuersis delectentur modis. Caput Tredecimum.

QUom non omnium ora eodem cibo capiantur, vt scribit Pontifex. sextodecimo capitulo musice sue, [Joannes papa in marg.] sed ille quidem acrioribus, iste vero lenioribus escis iuuetnr. Ideo non omnium aures eiusdem modi sono oblectantur. Alios namque morosa ac curialis primi vagatio [f.Eijv] delectat. Alios rauca secundi grauitas capit. Alios seuera ac quasi in dignitas tertij insultatio iuuat. Alios adulatorius quarti sonus attrahit. Alij modesta quinti petulantia mouentur. Alij lachrymosa sexti voce mulcentur. Alij inimicos septimi saltus libenter audiunt. [Guido. in marg.] Alij decentem et quasi matronalem octaui canorem diligunt. Nec mirum: inquit Guido. tertio decimo micrologi capitulo: si varietate sonorum delectatur auditus, cum varietate colorum gratuletur visus, odorum varietate foueatur olfactus, ac mutatis saporibus lingua congaudeat. Quapropter bene cautus sit musicus, vt cantum in eo tono disponat, in quo plurimum delectari auditores cognoscit. Ut si iuuenum rogatu cantum componere voluerit: iuuenilis sit ille et lasciuus. Si vero senum, morosus sit, et seueritatem exprimens. Quemadmodum enim comediarum scriptor: si partes iuuenis, seni: et luxuriosi, auaro mandauerit, derisui habetur. Ita et modulator, si in tristi re salientem modum adduxerit, et in leta lachrymabilem. Qua autem id fiat industria modorum proprietas declarat. [Cassiodorus. in marg.] Quoniam (vt scribit Cassiodorus in epistola ad Boetium, et resumit Celius antiquarum lectionum libro quinto capitulo vicesimo secundo) Dorius prudentie largitor est, ac castitatis effector. Phrygius pugnas excitat, et votum furoris inflammat. Eolius animi tempestates tranquillat, somnumque iam placatis tribuit. Lydius intellectum obtusis acuit: terreno desyderio grauatis, celestium appetentiam inducit, bonorum operator eximius. Lydium tamen. Plato libro de republico tertio: plurimum reprobat: tum quod flebilis: tum quod femineus sit. Dorium autem probat: tum quod virilis: tum quod viros fortes et delectet, et rei bellice repertor exiscat. Nostri autem cultioris seculi homines: modo Dorio, modo Phrygio, modo Lydio, modo alijs vtuntur modis. Quoniam in alio et alio negotio: alium sibi modum conuenire perpenduut. Nec mirum: omnis etenim animi habitus cantibus gubernatur: [Macrobius. in marg.] scribit Macrobius: nam dat cantus somnos, adimitque: nec non curas et immittit et retrahit, iram suggerit, clementiam suadet, morbis medetur, et effectus supra fidem varios producit: inquit Franciscus Pattacha. [Franciscus Petracha. in marg.] Hos ad leticiam inanem: hos ad deuotum et sanctum gaudium, piasque nonnunquam lachrymas, mouet. De quibus omnibus malo tacere, quam aliquid inconsulte determinare, ne puerorum ingenia inutilibus potius quam necessarijs preceptis videar grauare. Quoniam qui in exponendo plura quam necesse est superfundit, addit tenebras, non tollit densitatem: inquit Macrobius libro secundo super Somnio Scipionis. Dent igitur ijs paucis operam studiosi: atque ediscant precepta hec: quoniam ad sequentem tractatum necessario requiruntur intelligendum.

Libri Primi finis.

Sequitur Secundus.


Next part   



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License