Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

This is a multipart text     Previous part    Next part   

Actions

Back to top

[f.Iir] Perspicacis Ingenij Uiro Philippo Suro Myltenburgensi, bonarum disciplinarum Magistro, Musico argutissimo Sacelli Palatini principis, ac Bauarie ducis moderatori precipuo: Andreas Ornitoparchus Meyningensis, Salutem.

QUum homo dignissima creaturarum, animal deiforme, mansuetum natura, statura erectum, prouidum, sagax, memor, acutum, secundum rationem legis ac discipline susceptibile, ceteris insensatis animantibus prelatum, ac duobus potissimis: sermone scilicet ac ratione, conditoris sui beneficio decoratum existat, Philippe charissime: Ipsius ignorantia tanto est turpior, quanto ipsis homo bestijs existit dignior. Que cum alijs turpis sit, Clericis turpissima est. Quorum vite ad hoc ordinata est conditio: vt ceteris bene viuendo morum, doctrine, ac probitatis prebeant exemplum, fidei feruorem in populo augeant, Et quod potissimum eorum est officium: Hymnis et canticis deum laudando, deuotionem in fidelium cordibus excitent. Quemadmodum enim militaris disciplina, imperatorum decus existit: ita sacerdotum ac clericorum omnium concinentia. Cuius tanta est dignitas, reuerentia, atque maiestas, vt omnia diuina officia, non nisi per eam ordinantur, regantur, compleantur. [Imperatorum decus. in marg.] Sed vtinam bene: nam hac nostra tempestate: prohpudor, inter multos vix pauci reperiuntur artis huius periti, qui: ad que ordinati sunt officia: rite ac rationabiliter perficiunt. Quod an fortune: que sepe promouet indignos, an prelatorum incurie, ascribendum sit, nescio. Nam ij sepius, et si in alijs parum sapiant, ab ipsa modulationis disciplina: quam ex patrum decreto scire tenentur: penitus sunt alieni. Quare retrusis doctis: quos vt censores timent: similes sibi ceremonijs preficiunt, prebendis onerant, dignitatibus cumulant. Quofit: vt alij ere, dolo, fraude, alij munere, alij fauore, alij alijs citra canonicam constitutionem vijs: ad ecclesiasticas dignitates promoti: non se ecclesie: sed ecclesiam sibi seruire credunt. In choro stantes, aut vt asini ad lyram omnino obmutescunt, aut absque lege, modo, ratione, velut boues vlulando, concinnem cantum confundunt: fideles a deuotione impediunt, in risum et cachinnationem male canendo prouocantes: Et sic ex oratorio speluncam faciunt Theatralem: dum concinentie disciplinam, aut non didicerunt, aut: quia forte magni domini sunt: discere erubescunt. Et hos tales Commentator Christiane religionis: licet emulus: his verbis increpat dicens. Ue vobis hominibus qui de numero bestiarum computati estis: [Commentator. in marg.] Bonum quod in vobis est [f.Iiv] non cognoscentes: propter quod ad superiora ascenditis, et deo similes estis. Sed que sunt hec bona, que nos deo similes faciunt: Nisi ecclesiastici gradus ac sacerdotij dignitas, que omnem terrenam transilit dignitatem. Sacerdos enim, et regibus est celsior, et angelis sanctior. [Propheta. in marg.] Quare propheta Psalmo 81 ipsis loquitur dicens. Ego dixi dij estis, et filij excelsi omnes. Sed id gratia adoptante non natura generante apud diuum Augustinum conceditur. Bestijs autem connumerantur illi, dum neglecta ratione, qua cum angelis participamus, sensualitatem: que nos bestijs similimos efficit: sequuntur. Os suum, ad dei laudem non apperientes: Quibus et istud propheticum rite congruit: Os habent et non loquentur neque clamabunt in gutture suo. Insuper cum populus beatus dicatur: qui scit iubilationem. Constat tales a beatitudine longe alienos esse. Quoniam vt de iubilatione a cantu sileam: Uix quidem legere possunt. Sed vt ipse verum fatear, facilius legendo, quam cantando, errores incurrimus. quia cum alijs canimus, soli autem legimus. Quod cum attenderem: Uir humanissime, vt studiosos et hac in re iuuarem, Post concentum: quem superioribus duobus libris enodauimus: Accentum ecclesiasticum adire libuit. Rem sane difficilem, Tum quod et grammaticum requirat et musicum, Tum quod vsu potius quam scripto habeatur. Antea enim aut nulli, aut admodum pauci ecclesiasticum accentum tractauere. Ob id cum difficultate raritas, opus aliquamdiu: ne in lucem ederetur: impediuit, Editum autem iam atque perfectum, tue mando fidei, tue cure, tueque subijcio censure, Ut pro iudicio stetque cadetque tuo. Orans quatenus et a mendis exuas, et ab emulorum incursu defendas. Quoniam potis es, doctus es, pius es, Et preter cetera nature dona habes in dicendo elegantiam, in dictando venam suauitate scaturientem, in cantu: quo ceteris tuis commilitonibus prestas cum gratia peritiam, in peregrinos vt ipse: dum coepulo tuus essem: expertussum, cum hospitalitate liberalitatem. [Budorinum gymnasium in marg.] Quo fit, vt omnes Budorini gymnasij: quam Heydelbergam nominant, magistri: te vnice diligant, colant, venerentur. Uale felix vir prestantissime, et Andream tuum ab inuidorum liuore, redime, protege, defende.

Musice Ornithoparchiane Liber Tertius ecclesiasticum declarans Accentum.

Argumentum Magistri Cotheri In librum Tertium.

Tertius accentus: vt erunt ex arte tenendi

Pandit: vt ex ipso rite legenda legas.

[f.Iijr] Caput Primum de laude Accentus

MAgnam habet cum concentu accentus affinitatem: fraterna nanque cognatione coherent. Sonus nanque ecclesiastice harmonie rex: amborum pater: Alterum ex Grammatica, alterum ex musica nympha progenuit. Quos cum vidisset pater, pariter et corporis, et ingenij dotibus pollere, alterumque alteri, in omni genere scibili non inferiorem esse: sibique (quia grandeuus erat) mortem indies imminere, cogitare cepit: vtrum eorum regno suo perficeret: nunc hunc, nunc illum intuens: vtriusque mores contemplabatur. Erat enim accentus maior natu Grauis, facundus, sed seuerus, Ideo populo parum dilectus. Concentus autem hylaris, iucundus, amabilis, omnibus gratiosus, magis amari quam timeri studuit, Quare omnium animos: facile sibi conciliauit. Quod cum notasset pater: plus et plus indies angebatur: quem e duobus regem consecraret. Accentus enim frugalior, alter vero populo dilectior erat. Statuto igitur die, vocatis regni principibus: Quales sunt cantores, Poete, oratores, philosophi morales, preterea diuinorum rectores, qui in ecclesiastico regno: primum post regem locum tenebant. [Cantores Poete Oratores philosophi morales in marg.] His coram Sonus rex, eiusmodi orationem habuisse dicitur, Proceres mei, varia militie pericula, terra marique experti: dum me duce victritia signa, per vniuersum orbem tulistis, Ecce orbis paret immensus, hostis nullus, omnia vobis secunda sunt. Soli mihi mors accedit, vita recedit, corpus debilitatum laboribus: animus curis consumptus: Nihil mihi: nisi vt quam primum mortem experiar: expectandum. Quare statui vnum e duobus, quos genui, filijs: quem communi consilio elegeritis: vobis regem constituere, qui vos, qui regnum hoc vestro sanguine partum ab iniuria, et hostium incursione defendat. [Pontifices in marg.] His dictis, proceres consultare, atque turmatim de communi salute tractare, diffentientes tamen, alij alium sibi regem postulare. Oratores enim et poete accentum: Cantores vero et morales, Concentum regem postulabant. Rectores autem diuinorum: apud quos iura regni erant: altius speculati: neutrum reijciendum, sed regnum illis diuidendum sanxerunt. Quorum sententia, et apud regem preualuit. Diuisum est regnum. Ita vt Concentus omnium cantabilium: vt sunt Hymni, Sequentie, Antiphone: Responsoria: Introitus: Tropi et huiusmodi. Accentus vero eorum que leguntnr: vt sunt Euangelia: Lectiones: Epistole: Orationes: Prophetie: dux atque moderator existeret. Neque enim sine Concentu: neque sine Accentu: ecclesiastici regni: rite peraguntur officia. His partes composite cum regibus suis abierunt. Et non modo Concentum: verum et Accentum: ob omnibus ecclesiasticis personis reuerendum concluserunt. [Leo. decimus maximilianus. in marg.] Quam rem Sanctissimus in Christo pater: ac dominus: dominus Leo papa decimus: et diuus Maximilianus Romanorum [f.Iijv] imperator gloriosissimus, Ambo dij terreni, Ambo Christiane reipublice culmina, Ambo bonarum disciplinarum ac precipue Musice artis precipua luminaria: generali patrum ac principum consensu approbarunt, priuilegijs dotarunt, atque omnes contradicentes, tanquam lese maiestatis reos, hic corpore, anima ille damnarunt. Hinc ego, attento quod multi sacerdotes (quod doctorum pace dixerim) tam scrupulose, tam monstruose, adeo mendose, legenda legant: vt non solum fideles a deuotione impediant, Uerum et in risum, et cachinnationes male legendo inducant. Statui post Concentum omnem de accentu: quantum musici est: nodositatem, regulis perstringere, vt vna cum Concentu, Accentus tanquam verus Heres in hoc ecclesiastico regno habeatur. Et laus summi regis: cui honor debetur, cui reuerentia: rite perficiatur

Caput secundum de diffinitione ac diuisione Accentus.

[Isidorus. in marg.] VNde Accentus: vt Isidorus libro primo ethimologiarum capitulo septimo decimo scribit: Est certa lex seu regula, ad eleuandam deprimendamue cuiusque dictionis syllabam. Uel est regula locutionis. Inepta enim est locutio, que non exornatur accentu. Et dicitur accentus, quasi sit ad idem iuxta cantum, secundum Isidorum: vt enim aduerbium verbum, ita accentus concentum determinat. Sed quom prescripte descriptiones, grammatico potius, quam musico accentui conueniant: necessarium erit indagare, quo nam pacto ecclesiasticus rite describatur accentus. Est igitur accentus, prout ecclesiasticis competit, Melodia quarumlibet dictionum syllabas, iuxta accentus sui naturalis exigentiam, regulate pronuntians.

De diuisione.

Accentus.

[Priscianus. Isidorus. in marg.] Est autem accentus Tripartitus: Prisciano et Isidoro testibus: Grauis scilicet, acutus et circumflexus. Grauis est. quo syllaba deprimitur, Sed musice loquendo. Est finalium dictionum, secundum ecclesie ritum, regulata depressio. Cuius due sunt species: Una que dictionem finalem vel quamlibet eius syllabam deprimit per quintam. Et hec proprio vocabulo Grauis dicitur. Alia: que dictionem finalem, vel syllabam eius, non per quintam sed tertiam tantum grauat. Que a musicis accentus vocatur medius [Grammatiste. in marg.] Nec succenseant Grammatiste, si suis legibus contrarium quid hic offenderint: Quoniam non grammaticum: quem Priscianus et alij abunde tractauerunt. Sed ecclesiasticum tractare tentabimus accentum, vt in sequenti exemplo licet videre.

[f.Iiijr] [Ornithoparchus, f.Iiijr,1; text: Medius, Parce mihi domine, Grauis, Nihil enim sunt dies mei] [ORNMUS3 01GF]

Acutus accentus grammatice, Est quo syllaba eleuatur. Sed musice: est finalium dictionum, syllabarum ve secundum ecclesie ritum, regulata eleuatio. Cuius pariter due species reperiuntnr. Una que syllabam, vel dictionem finalem reducit ad locum sui descensus, retinens acuti nomen. Alia que non ad priorem sui descensus locum: sed in proximam secundam infra: syllabam leuat Qui et moderatus appellatur, eo quod moderate syllabam ducat in altum: vt in subscripto claret exemplo.

[Ornithoparchus, f.Iiijr,2; text: Moderatus, Illuminare hierusalem. Acutus, quia gloria domini super te orta est] [ORNMUS3 01GF]

Circumflexus est quo syllaba eleuata deprimitur, Est enim teste Isidoro, contrarius acuto circumflexus, ab acuto nanque incipit et in grauem desinit. [Isidorus. in marg.] Ecclesiasticus incognitus. Cenobite tamen, et potissimum Cisterciensis ordinis: Circumflexum habent accentum: Ut apud veterem cellam eiusdem ordinis regale Cenobium expertussum. In quo vno: que vere religionis sunt: inuenio ornamenta, disciplinam, obedientiam, obseruantiam, vitam regularem, et sine qua monasteria tartara sunt: charitatem, bybliothecam preclarissimam, Cellam pigmentariam preciosam, patrum multitudinem et piam et deuotam, illuminatissimorum virorum turbam copiosam, Artium magistros duodecim, Sacre Theologie. [Uetus Cella et laus eius. in marg.] Baccalaureos tres, Domino Martino de Lochen Abbate, Sacre pagine eximio doctore, Ac domino Michaele Geitano priore eiusdem pagine baccalaureo: rem ita administrantibus, vt et facultatum, et bonarum disciplinarum copia: apud eos inueniatur, Nec inter ceteros artium diuersarum professo: es desunt musici. Nec preter planum cantum: quem regulatissimum habent: mensuralem aspernantur. Quippe Dominus prior imprimis: deinde frater Michael Galliculus vtriusque musice studiosissimi sunt. Quorum alter organice, alter harmonice musice tantam peritiam assecutus est: vt summis musice principibus connumerari non immerito possint. Transeo alios plerosque qui non minus mensuraliter, quam si a cunabulis in sacellis principum vixissent, canunt. Transeo denique preciosissimum cantilenarum thesaurum: quem tantum habent vt nec principi cuique cedant. Ualeant nunc qui musicen religiosis [f.Iiijv] interdicunt. [Cantus honestum in marg.] Qui, preter cantum: solatium nec vllum habere possunt salubrius: nec honestius, Dum enim solatiose canitur: omnis sollicitudo prauarum cogitationum: preterea oblocutio: detractio, crapula insuper et ebrietas deuitatur. Cantus igitur tum planus tum mensuralis decet religiosissimos quosque, vt et laudes deo decantare, ac seipsos, solatij tempore exhylarare valeant. [Cenobitarum solatium. in marg.] Sed dimissis ijs, ad materiam vnde digressi sumus, reuertamur: atque de circumflexo accentu sollicitos ad fratrem Michaelem galliculum prenominatum remittimus. Qui rem tanta breuitate expressit: vt alterius elucidatione non egeat.

Caput tertium. generales regulas accentus depromens.

QUom a facilioribus, ad difficiliora innatus sit nobis processus, Primum igitur generales accentuationis regulas, et subinde speciales congruo ordine placuit enodare.

Prima, Omnis dictio monosyllaba, indelinabilis vel barbara, acutum exigit accentum: vt Astarot, Senacherib, me, te, sum.

Secunda, Dictiones grece et Hebree in latinis terminationibus latinum retinent accentum: vt Parthenopolis, Nazarenus, Hierosolyma.

Tertia Dictiones grece et Hebree, latinam inflexionem non habentes acuuntur, vt Crison, Argyrion, Effraym, Hierusalem.

Quarta Grauis accentus in fine complete sententie, acutus pariter, Moderatus autem, ac medius, non nisi in fine incomplete sententie proferuntur.

Quinta. Grauis accentus non debet repeti nullo alio interueniente, nisi oratio adeo breuis existat, vt alius interuenire non possit, vt hic.

[Ornithoparchus, f.Iiijv; text: Factum est vespere et mane dies secundus, Dixit quoque deus] [ORNMUS3 01GF]

Caput quartum de regulis specialibus.

PPrima: Dictio monosyllaba, indeclinabilis, barbara, vel hebrea: quas acuto accentu proferendas diximus: [Aristoteles in marg.] aut ponitur in fine complete sententie: fic acuitur: aut incomplete et sic moderatur. Hinc excipiuntur Encletice coniunctiones que grauantur, vt sic

[f.Iivr] [Ornithoparchus, f.Iivr,1; text: Dominus locutus est, Clamate ad me et ego exaudiam vos, Deus dominusque] [ORNMUS3 01GF]

Secunda: Prima dissyllabe dictionis, semper accentum recipit: siue breuis: siue longa sit: hoc modo.

[Ornithoparchus, f.Iivr,2; text: Et fugit velut vmbra, Et in amaritudinibus morabitur oculos meus] [ORNMUS3 01GF]

Tertia: Dictio polisyllaba in fine orationis posita: aut habet penultimam longam: aut breuem. Si longam: accentus cadit in eam. Si breuem: tunc ante penultima accentum recipiet.

[Ornithoparchus, f.Iivr,3; text: Lignum si precisum fuerit rursum virescit. Et rami eius pullulant] [ORNMUS3 01GF]

Quarta: Oratio interrogatoria, siue habeat in fine dictionem monosyllabam siue dissyllabam: siue polissyllabam: accentus semper cadit super vltimam eius: et illa debet acui. Signa autem quesitiue orationis sunt: quis: que: quod cum natis: Cur: quare: quando: quamobrem: quomodo: qualiter: quorsum: quousque: quoad. Quo: qua: vnde: vbi. Cuius cuia cuium: Utrum: an: ne: nonne: nunquid. Et similes.

[Ornithoparchus, f.Iivr,4; text: Unde tu? Quid est homo? Quantas habeo iniquitates et peccata?] [ORNMUS3 02GF]

His iunguntur verba quesitiua: vt quero: interrogo: rogo: postulo: inuestigo: Scrutor: insuper audio: video: et similia.

Caput quintum de Punctis.

QUoniam ecclesiasticus accentus, plerumque punctis cognoscitur: necessarium videtur: quorundam: nostro proposito seruientium: punctorum naturam regulis aperire.

Prima: Punctus quem virgulam nominant: si inter plures dictiones: eiusdem partis orationis locatur eas distincte legendas designat.

Secunda Geminus punctus, [f.Iivv] vel punctus prescise ad medium lateris dextri locatus: medium signat accentum: qui per tertiam descendit.

Tertia, Punctus in fine alicuius orationis vltra medium aliquantulum eleuatus: accentum, aut acutum, aut moderatum secundum sententie tenorem representat.

Quarta, punctus vltra dictionis medium aliquantulum depressus: grauis accentus existit indicium.

Sexta, Punctus interrogatorius qui sic formatur: alicubi locorum repertus: vltimam syllabam dictionis: cui iungitur, acuto accentu proferendam demonstrat. Quorum omnium euidentia, sequenti elucescit exemplo,

[Ornithoparchus, f.Iivv; text: Hesterna luce cum equitassem in campum, virentem, herbosum, floridum, spaciaturus in eo: occurrit mihi lepusculus cum genitore suo. Insequens eum catellis meis sex Apprehendi dumtaxat pusillum in valle montis Oreb. Deliberans autem cui amicorum leporias istas carnes essem condonaturus: interrogans comitem meum quod esset suasurus? Sano mihi consilio dixit. Hortor cum fiducia eas donodari consuli de Brunschuick. Tu autem domine. Miserere nobis] [ORNMUS3 02GF]

[f.Kir] Caput sextum de accentu epistolarum.

Epistolarum accentus totalis, diuersificatur, secundum diocesium ac religionum diuersitatem. Partialis tamen idem est apud omnes, quoniam et syllabarum quantitatibus procedit. vt ex infrascriptis regulis declaratur

Prima, Omnis et epistolarum et euangeliorum accentus, ex finalium dictionum syllabis, ac earundem numero comprehenditur.

Secunda. Quando in fine orationis dictio monosyllaba collocatur. Accentus variatur secundum precedentium dictionum varietatem.

Tertia, Si monosyllabam finalem precedit alia monosillaba, et ipsam tertia, prima venit eleuanda. Hoc modo.

[Ornithoparchus, f.Kir,1; text: Sic inflati sunt quidam tanquam non venturus sit ad nos] [ORNMUS3 02GF]

Quo autem Pacto Cenobitarum more accentus ille distinguatur, frater Michael Muris Galliculus in Tractatu suo: [Michael Muris. in marg.] quem de hac re scripsit: et vere et perite non sine magna laude sua discussit.

Quarta, Si monosyllabam finalem precedit dissyllaba, prima eius est eleuanda, siue sit longa, fiue breuis: vt sic.

[Ornithoparchus, f.Kir,2; text: Omnia enim vestra sunt Si quis diligit deum ex eo est] [ORNMUS3 03GF]

Quinta, Si monosyllabam finalem, trisyllaba precesserit, Tunc si penultimam longam habuerit eleuetur. Sin autem breuem. accentus in ante penultimam transferatur.

[Ornithoparchus, f.Kir,3; text: In pace deus vocauit vos Dispensati o mihi credita est] [ORNMUS3 03GF]

Sexta, Si in fine orationis dissillaba locatur. tunc penultima precedentis dictionis debet eleuari, si longa sit. Sed si breuis, antepenultima, hoc modo.

[f.Kiv] [Ornithoparchus, f.Kiv,1; text: Et dixit mihi, Et in plenitudine sanctorum detentio mea] [ORNMUS3 03GF]

Septima: Si in fine orationis Trissyllaba posita fuerit: et eam precedit monosyllaba: tunc illa est eleuanda. Sin autem dissyllaba eleuetur prima illius: siue longa: siue breuis sit. Et si Trisyllabam trissyllaba precesserit: ea penultimam eleuat: si sit longa: Et si breuis: eleuatio in antepenultimam illius transferatur. vt sic.

[Ornithoparchus, f.Kiv,2; text: Tu scis omnia, Nonne dixit dominus, Cantantes deo gloriam, At illi dixerunt domino, Nouit omnia dominus] [ORNMUS3 03GF]

Octaua: Si in fine orationis ponitur dictio plurium syllabarum quam trium: tunc prima eius debet eleuari: si longa sit. Sin autem breuis: accentus cadit in precedentem dictionem: hoc quo sequitur modo.

[Ornithoparchus, f.Kiv,3; text: Dixit dominus omnipotens, In templo solomonis sunt aurei parietes] [ORNMUS3 03GF]

Caput septimum de accentu Euangeliorum.

EUangeliorum accentus totalis, alius est in alia diocesi, ac religione. Partialis tamen qui vnus est apud omnes infrascriptis regulis notificatur.

Prima, Si oratio terminata fuerit in dictionem monosyllabam, et illam precedit alia. et ipsam tertia, Accentus a prima recipitur hoc modo.

Secunda, si monosyllaba finalem dissyllaba precesserit, Prima eius accentum recipit, siue longa fuerit siue breuis hoc modo.

[Ornithoparchus, f.Kiv,4; text: Surrexit non est hic] [ORNMUS3 03GF]

[f.Kijr] [Ornithoparchus, f.Kijr,1; text: Omnia verba hec, Dominus dedit hoc] [ORNMUS3 04GF]

Tertia, Si monosyllabam finalem, polisyllaba precedit: accentus cadit in antepenultimam illius, si longa sit. Sin autem breuis antepenultima accentum recipiet.

[Ornithoparchus, f.Kijr,2; text: Dolentes querebamus te, Nonne dixit omnia hec] [ORNMUS3 04GF]

Quarta, Si oratio terminatur in dissillabam: penultima precedentis dictionis eleuetur: si longa sit. Quod si correpta fuerit, antepenultima, hoc modo.

[Ornithoparchus, f.Kijr,3; text: Ut describeretur vniuersus orbis, Abraham autem genuit Jacob] [ORNMUS3 04GF]

Quinta. Si oratio in trissyllabam desierit, habentem penultimam longam: Tunc accentus cadit super vltimam precedentis dictionis. Quod si breuis fuerit, penultima illius accentum recipiet, hoc modo.

[Ornithoparchus, f.Kijr,4; text: Ex ea que fuit Urie, Et clausa est ianua] [ORNMUS3 04GF]

Sexta, Si finalis dictio orationis, plurium syllabarum quam trium extiterit, accentus cadit in primam illius: si longa sit, sed si breuis, vltima precedentis eleuetur.

[Ornithoparchus, f.Kijr,5; text: In transmigratione Babilonis, Et filius altissimi vocabitur] [ORNMUS3 04GF]

De accentu prophetiarum.

Prophetiarum accentuandi duplex est modus. Quedam enim epistolarum more leguntur: Quemadmodum diebus festiuitatum diue virginis, Epiphanie, natiuitatis domini, et similes. Et ille epistolarum retinent accentum. Quedam vero more matutinalium lectionum decantantur: vt nocte Christi, et in Ieiunijs quattuor temporum: et hee accentum illarum lectionum. [f.Kijv] [Magdeburgensi ecclesie. Panno. Sarma. Boemia. Dacia. Germania. Mare balticum Mare magnum. in marg.] Sed nec latere vos volo: quod in accentuatione plerumque mos ac ritus patrie seruatur et loci: Sicuti in maiori ecclesia Magdeburgensi: Tu autem domine, media producta legitur, ex consuetudine illius ecclesie: vbi alie nationes mediam corripiunt ex regula. Dent igitur veniam lectores, Si aliquando diocesi: in qua sunt: scripta etiam nostra aliquo modo contraire videbuntur. Quod licet in paucis fiat, in plurimis tamen concordiam habebunt. Experientia etenim ductus, non preceptis: vt librum hunc in lucem ederem. Et si citra iactantiam loqui prophetas sit, eius rei causa, varias mundi regiones: et in ijs varias ecclesias: tam Metropolitanas quam Cathedrales: non sine graui iactura rerum omnium conspeximus, vt posteritati prodessemus. In qua peregrinatione nostra, quique regna Pannonie, Sarmatie, Boemie, Datie. ac vtriusque Germanie. Dioceses sexagintatres: Urbes ter centum quadraginta: populorum ac diuersarum hominum mores pene infinitos vidimus: Maria duo, Balticum scilicet atque Oceanum magnum, nauigauimus, non vt merces arctoi syderis: sed palladios fructus cumularemus. Que omnia dixisse volo: Ut experientia potius quam preceptis, hunc de ecclesiastico accentu librum in lucem prodijsse, studiosi Lectores cognoscant

Explicit liber Tertius.

Sequitur Quartus.


Previous part    Next part   



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License