Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[297] [fol. 84r] Licet musica ipsa magnis possit efferri laudibus adeoque inter caeteras disciplinas haud infimum noscatur habere locum, ut de ea libenter dixerit Jsidorus nullam disciplinarum sine musica perfectam esse posse, cantorum tamen petulantia et lasciuia, Patres Jllustrissimi ac Reuerendissimi, eam in reprobum sensum et vsum praecipitem abiisse comperimus atque in ecclesiasticis praesertim officiis contra honestatem et antiqua patrum decreta passim id quidem videmus. Quod attendens Joannes Romanus Pontifex ejus nominis XXII, ut tanto medicaretur malo et errori, maturo patrum Romanorum habito consilio extrauagantem edidit. Quam non modo non secuti cantores, sed in deterius quotidie irruentes aut forte, quid facto esset opus, ignorantes omnino contempserunt et posteris etiam musicis contemnendi errandique ansam praebuerunt. Atque eapropter, quoniam non satis promulgatam aut intellectam arbitramur, libuit quidem, quantum ad musicae artis attinet considerationem et vsum, eam nostris quibusdam paraphrasibus seu scholiis exponere et vobis offerre, ut inde, quid in ecclesia dei sequi fierique debeat, consulto proferatis. Ea igitur est in primis a nobis in tres partes diuidenda, in quarum prima tum denuo excogitata nouis notulis cantorum melodia taxatur ac reprehenditur. Secunda, quid prohibitum sit, ostendit, quidque sit permissum, continet vltima. Et sic maiore quidem caractere [fol. 84v] atque sub hujusmodi signo .*. paraphrasibus exaratis ea ipsa in medium prodit.

De vita et honestate clericorum Joannes XXII.

Docta sanctorum patrum decreuit autoritas, ut [in] diuinae laudis officiis, quae debitae seruitutis obsequio exhibentur, cunctorum mens vigilet, sermo non cespitet et modesta psallentium grauitas placida modulatione decantet. Nam in ore eorum [dulcis] resonabat sonus, dulcis quippe omnino sonus in ore psallentium resonat, [298] cum deum corde suscipiunt, dum loquuntur verbis, in ipsum quoque cantibus deuotionem accendunt; inde etenim in ecclesiis dei psalmodia cantanda praecipitur, ut fidelium deuotio excitetur, in hoc nocturnum diurnumque officium et missarum celebritates assidue clero et populo sub maturo tenore distinctaque gradatione cantantur, ut [fol. 85r] eadem distinctione collibeant et maturitate delectent.

Sed nonnulli nouellae scholae discipuli .*. Hinc sumitur exordium primae partis hujus extrauagantis, qua carpitur psallentium temeritas ob nouam in ecclesias introductam vocum et consonantiarum modulationem. Sed quis tandem fuerit primus hujusce rei autor, non est, vnde perspicuum fuerit. Jllud vero non ambigendum patet ex variis Franchini musici clarissimi scriptis et opusculis et ex verbis hujus extrauagantis ante hos ducentos quinquaginta plus minus annos nullam prorsus fuisse consonantiae vocumque in ecclesiis cantilenam, quam isti cantum appellant mensurabilem siue organicum, eo quod ab organis fuerit sumptus. Non enim diceret nouellam scholam, nisi tum recens esset ille cantandi modus a musicis excogitatus paulo ante tempora Joannis Romani pontificis, cujus narrantur gesta circa annum domini i334 testibus Onuphrio Panuinio atque Platina. Jpsam itaque musicam mensurabilem, quae fidibus antea, neruis et organis versabatur, ab eo ferme tempore in ecclesiis ac diuinis officiis coeptum est cantari. Et qui tum voce, simul et musicae artis peritia pollere videbantur, cantum ipsum ecclesiasticum paruipendentes discerpere, lacerare ac proscindere sunt aggressi, dum temporibus mensurandis inuigilant [fol. 85v] .*. Tempora sunt, quantum ad figurarum rationem, elementa illa, quibus cantus explicatur et scribitur, quae breues vulgo seu punctos appellant, quibusque cantus Gregorianus nulla adhibita mensurabili proportione, sed aequa simplicique quantitate, hodierno etiam more, pronunciari constat. His igitur temporibus, hoc est his elementis siue figuris cantus plani ceu lentis aut tarde currentibus, nonnulli hujus disciplinae professores alias velociores addidere figuras, et sic excogitatis nouis notis intendunt. Fingere suas, quam antiquas cantare malunt .*. Antiquas dicit, quia notae seu figurae ipsius cantus plani, ut fertur, a magno illo ecclesiae doctore Gregorio sunt institutae. Sed ipsis iam pene a cantoribus rescis[s]is in semibreues et minimas ecclesiastica cantantur .*. En tibi cantum ecclesiasticum adhuc immaculatum et integrum a diuo illo Gregorio, Augustino, Ambrosio caeterisque viris sanctissimis, quibus mens inerat sanctissima, in diuinis officiis concinendis institutum iam, proh dolor, a cantoribus procaciter laceratum et in semibreues et minimas, hoc est in notulas minutiores, partitum. Semibreuis enim dimidium breuis, minima vero dimidium semibreuis est, quod est breuem in duas secare semibreues aut in quatuor partiri minimas, et sic ecclesiastica diuersis notulis percutiuntur. Nam melodias hoquetis intersecant .*. [299] hoc est figuris longe diminutioribus. Hoquetae enim [fol. 86r] sunt apud exteros, quae a nostris semiminimae dici solent. Et ne ignotum per ignotius exponamus: Hoqueta siue semiminima est quaedam figura seu elementum in cantu mensurabili, quae mediam efficit minimam, id est octauam temporis particulam continens. Discantibus lubricant .*. Discantus accipi solet in compositis et mensurabilibus cantilenis pro voce aut parte superiore, sed hic pro diuersis cantibus intelligendum arbitror. Nam ita sane vsu venit, ut in diuersa cantantes lubricam reddant et obscuram cantilenam. Triplis et motetis vulgaribus nonnunquam inculcant .*. Triplam hic taxat musicam, hoc est trium vocum compositionem, quia nondum erat illa tempestate quadrupla. Sed cur non inueheretur aut stomachum faceret, si hujus nostri temporis turbulentam tumultuariamque inspiceret musicam non solum quinque aut sex vocum, sed et quadraginta, ut vidimus, et vix canendam confecimus? Taxat etiam moteta: verbo quippe gallico et cantoribus aliquot iam seculis vsitato et recepto significantur diuinae scripturae fragmenta seu centones in cantilenarum vsum ab ipsis electi, sed qui ad diuinum officium minime fuerint oportuni. Verum mihi hoc loco non moteta modo sacrarum literarum, sed et carmina aut canticula iocularia materno composita sermone videntur significari, quia dixit motetis vulgaribus, indigna illa quidem, ut diuinis commisceantur officiis, et quae psallentium nullam prae se ferant modestiam, cum illud musicae genus Theatrale potius aut [fol. 86v] genethliacum, hymenaeum, aulicum et conuiuiale fuerit quam ecclesiasticum et ab ecclesiasticis certe, velis omnibus et remis, fugiendum personis, si Franchino credere velimus. Qui primo introductorii sui ad musicam libro, de variis musicorum generibus agens, ita inquit: Et his, qui ad vocis imitationem gestibus corporis commouentur ut saltationibus et choreis, quibus Theophrastus probatam in voce et corporis motu musicam adscripsit. Sed cum ceremoniis nostris haec obscoenitas non conueniat, ad ea, quae diuinas laudes concernunt, animum conuertimus. Cautum quoque ac prohibitum est, cum in plurimis conciliorum actionibus, tum vel maxime in Concilio Toletano Tertio, Jrreligiosa consuetudo, de consecratione distinctione tertia, ne in ecclesiis infra missarum et officiorum solemnia fiant saltationes aut improba modulentur cantica. Non enim longe profecto absunt a saltationibus et choreis rithmica illa quaedam vulgaria, quae delectationis et voluptatis gratia magis quam spiritus deuotione quibusdam festis concinuntur, licet eorum subiecta materia et oratio hinc pia sit indeque musicae delectabilis concentus audientium aures demulceat. Sed quantum a se deuotionis haec inferant audientibus, ego non video, imo eorum causa multa in ecclesiis obscoena et longe impudentissima perpetrari cernuntur, [300] maxime cum eorum subiectum prope semper fuerit prophanum et impurum. Attamen horum vsus carminum iam nonnullis in locis adeo increbuit, ut pro offertoriis et responsionibus ad ite missa est et in matutinis pro lectionibus similia cantentur, et propterea ita inquit, ut interdum antiphonarii et gradualis fundamenta despiciant [fol. 87r] .*. id plane est, quod spretis et omissis quae in ecclesiasticis fundata sunt officiis, ad sua se conuertunt diliramenta cantilenarum et motetorum. An non quotidie ferme in missis apud nostrates moteta cantantur, quando post trinam illam percelebrem angelorum acclamationem Sanctus, Sanctus, Sanctus dominus et caetera dici continuo deberent Pleni sunt coeli et caetera et Benedictus qui venit? Quorum loco alia quantumvis sacra ac pia, sed ab ecclesia eo loci minime statuta concinuntur, et quasi nesciant et ignorent super quo aedificant .*. Jta isthaec super arenam aedificata suo genio ac voluptate tantummodo ducti magis quam ecclesiae instituto concrepitant et plura in dies a se inuenta proponunt atque suis nouis compositionibus eo tandem currunt, ut tonos nesciant, quos non discernunt, imo confundunt .*. Tonos, quos octo cantandi modos recens appellat vniversa cantorum schola, quoad simpliciter cantandum parum refert agnoscere, quamquam succentoribus ecclesiarum ad psalmodiam per tonos antiphonarum moderandam sit perquam necessarium, et etiam cantilenarum concinnatoribus, ut eorum proprium et proprietates regulariter exacteque iuxta sensum subiectae orationis exprimant, longe vtilissimum et oportunum negari non possit; eorum tamen cognitio et obseruatio nulli non anceps et incerta prorsus ostenditur in mensurabilibus [fol. 87v] ob temeritatem concinnantium. Qui transgredientes modestae artis praecepta suas magnificant fimbrias philateriaque differunt, et protendunt cantiones vltra priscorum systema musicorum, quod est inferne superneque humanas distendere voces vltra illam vetustissimam quindecim cordarum metam et mensuram. Non enim mos erat antiquis, Guillelmo Podiensi teste, vltra bisdiapason musicam ipsam protendere. Quod etiam Jacobus Faber Stapulensis libro tertio de musicis elementis abunde satis ostendit: Pythagorici, inquiens, et priores musici omnes concentuum modum in terminis quadruplae atque in finibus consonantiae bisdiapason perstrinxerunt, non temere longius progressi, aut quod inter illos terminos vnicuique factus a natura reperitur suae vocis modus, aut quod stridulus ille canor illis visus est quodue seriam iam relinquunt mediocritatem, aut quod hactenus contemplatio satis [ipsis] esse visa est ad musicam institutionem. Posteritas autem ad terdiapason vel [et] amplius adauxit ad terminos vsque octuplae longius euagata, de quibus necessaria speculatio non incumbere videtur, sed pauca paucis strinxisse satis erit. Haec hactenus Stapulensis, quamquam [301] ille alibi de tonis antiquioribus agens maiore cum stomacho in neotericos inuehitur propter tonos, quos modos aliqui appellari debere contendunt, inuersos, cujus etiam verba recensere non fastidiendum existimo. Et modi, inquit, quos adiecere recentiores [...], ab hac modorum aniquitate recedunt et pleraque alia, quae posteriores musici [fol. 88r] inculcauerunt et quae ab illis facile requiras; et nostra quoque tempestate musicum modulamen atque omnem concinentiam ad celeritatem quandam praecipitemque leuitatem reducere conantur, modestam, grauem seriamque ac decoram concentuum moderationem perparum attendentes [...], parum item attendentes priscum musices honestatis grauitatisque decus, qua amentes arrepticiosque soluebant, sanitates inducebant, feros hominum mores [...] ad mansuetos et virtutis callem reuocabant et ex sensibilium harmonia ad coelestis harmoniae desiderium captiuas animas tamquam sui iam memores exilii vbertim fluentibus oculis euocabant. Hoc enim [modorum] accommoda mediocritate Pythagorae discipuli faciebant. Sed quo pergo, cum Stapulensis ille tot adeo pro hac re tradat peroportuna, ut, si a me forent recensenda, maximus profecto mihi codex esset scribendus? Caeterum, ut in summa dicam, omnia illa eo tendunt, ut recentiorum ille temeritatem petulantiamque compescat, modestum priscumque suadeat moderamen. Quod quidem antiquis et nostris etiam Hispanis certo quodam modo, ut illa ferebat aetas et ingenium, ante hos quadraginta non plus annos, ut eorum constat monumentis, obseruatum perspicimus. Atque ita modesta succinctaque musicae ratione contenti intra bisdiapason, hoc est intra idipsum systema quindecim cordarum, omnia complectebantur. Quod non ita eueniet hodie, nam externorum imitati compositiones, haud [fol. 88v] sobrie voces ipsas extendentes instar symiarum, quae quidquid viderint fecisse, tentare conantur, ita illorum temulentam compositionem ad nostram Hispaniam non sine salutis iactura cantantium traiecere. Vnde tonos ipsos ob maximam sui confusionem penitus ignorare necesse est. Neque enim fas est vlli recentiorum autenticos a plagalibus siue, ut istorum more loquamur, magistros a discipulis discernere, nisi in iis, qui positionem (seculorum ipsi vocant) notissimam habuerint aut cantus plani propositam vocem. Neque id tum fiet regulis aut natura ipsius cantus, sed ratione notissimae positionis, cum ex earum multitudine notarum ascensiones pudicae descensionesque temperatae plani cantus, quibus toni ipsi secernuntur ad inuicem, obfuscentur .*. Hoc hactenus in tonorum compositores dictum puta, quorum ignorantia et confusio non iniuria taxatur. Quod vero sequitur, in cantores ipsos merito proponitur neque ulla indiget explanatione, nisi prolixiorem velimus commentationem facere, qua nos operae praetium esset eorum vitia detegere, quos, ne maledictis lacessere videamur, nullis nostris, sed ipsius extrauagantis verbis animaduertimus. Currunt enim, inquit, et non quiescunt, aures inebriant et non medentur, gestibus [fol. 89r] simulant quod depromunt; quibus deuotio quaerenda contemnitur, vitanda lasciuia propalatur. Non enim inquit frustra ipse Boetius: Lasciuus animus vel lasciuioribus [302] delectatur modis vel eosdem saepe audiens emollitur et frangitur .*. Poterant sane hoc loco multo plura in medium prodire testimonia, ipsius Boetii et extrauagantis sententiam comprobantia. Quibus interim omissis, utpote innumeris, illud tamen ejusdem Franchini praetereundum non censeo, quod is tradit vltimo capitulo tertii libri, cui titulus est Quomodo se regere debeat cantor dum cantat: Postremo, inquit, nouis cantoribus institutionis admonitionisque causa duximus proponendum, ne insolito et inhonesto oris hiatu aut ridiculo forte cachinno voces proferant modulando, quum potissime in diuinis mysteriis modulos assecuntur. Reiiciant insuper et voces tremebundas atque perstrepentes; sunt enim sibi ipsis eadem extensione dissimiles, quare caeteris vocibus proportionabiliter propter continuam ipsarum instabilitatem concordes esse non possunt. Sed quid moror? Oportebat legere totum illud Franchini caput, vbi cantorum certe vitia ad vnguem exprimuntur et quae hujus nostri temporis passim videri queant. Verum ex [fol. 89v] multis illius capitis a me consulto praetermissis duo tantum illius verba referam, quibus ingenia moresque eorum lepidissime depinguntur. Insolens quoque, ait, et indecorus capitis manuumue motus cantorem declarat insanum. Non enim manus aut caput concordem sonitum efficiunt, sed vox bene modulata. Displicent plerumque imprudenter cantantes, quibus se existimant placituros. Haec etenim potissima fuit causa, cur relicto florido ac mensurabili cantu Guido ipse ad ecclesiasticam se contulit modulationem. Js enim (quod aegre refero) de eis inquit: temporibus nostris inter omnes homines fatui sunt cantores. Hucvsque Franchinus, cujus me quandoque verba legentem, ut ingenue fatear, musicae disciplinae saepissime pigebat, non certe, quod illiberalis aut absurda inter disciplinas haberetur, sed quod illiberaliter omni posthabito pudore ab impuris et nullius literaturae homuncionibus tractaretur. Quod etiam saepe sum admiratus, quantum a suis ea primordiis degenerarit, quae olim apud philosophos comiter vrbaneque versata nunc ab imperitis pessundata procaciter dilaceratur et in dies magis magisque corrumpitur. Nunquam tamen, ut ex praemissis colligo, defuere, qui vitia erroresque eorum carperent, ut a leuitate, qua tandiu vbique locorum adnotantur, resipiscerent. Jnter quos mihi potissimus occurrit ille censor, qui hanc nostram edidit extrauagantem sua eos praeuia admonitione ac censura demum ecclesiastica coercens, cum dicit: Hoc ideo dudum nos et fratres nostri correctione indigere percepimus; hoc relegare, imo prorsus [fol. 90r] abiicere et ab ecclesia dei profligare efficatius properamus.

Quocirca de ipsorum fratrum consilio districte praecipimus .*. Eccam hujus extrauagantis partem secundam, qua musici praecipiuntur, ut nullus deinceps talia vel his similia in dictis officiis, praesertim horis canonicis, vel cum missarum solemnia celebrantur, [303] attentare praesumat .*. Talia et similia sunt neotericorum ferme omnes compositiones, ut ipsi vocant, ita diffusae et irretitae, ut facile inordinatae dici possint. Quod cautum est in concilio Constantinopolitano sexto, ne cantores ecclesiastici inordinata modulatione vtantur. Jnordinata sunt haud dubie, quae incerta et confusa ratione inter se cursitant et quae proferentium aut psallentium verba, ne ab audientibus intelligantur, confundunt. Quo fit, ut minime quid cantetur percipiatur; idque duabus de causis euenisse certo scimus: altera ex vocum multitudine, quam summopere amant moderni concinnatores, ut aliis videantur ingenio praestare optimamque et sonoram concinnasse musicam; altera ex varietate vocum ipsarum inter se vltro citroque certantium. Nam quod in summo est praetio et studio apud musicos, id plane ipsius musicae grauitati officere perspicuum est. Jpsi namque componendis motetis seu aliis quibusvis hujusmodi grauitati aut spiritui, quem ipsius musicae animam appellamus, minime attendentes obnixe curant, [fol. 90v] ut nouis fugarum inuentionibus (quibus etiam iam olim vehementer delectati sumus) voces ipsas veluti bellorum praeludiis aut montanis venationibus concertent. Quantum vero temporis his repetendis fugis et contentionibus, importunis coactisque passibus insumatur, non est ita facile dictu. Lepidissimum id quidem genus componendi et festiuissimum, sed ecclesiasticae modulationi neutiquam expediens propter vocum improbam confusionem et verborum insanam repetitionem, ne dixerim procacem, lasciuum et petulantem canendi modum. Cujus generis opuscula, quando tanta est cantantium et componentium libido, priuatis exercitationibus certe quam diuino cultui commodiora sambucistisque et organistis sedulo concesserim, modo eorum subiecta prophana, ut solet, aut venerea non fuerint in ecclesia pulsanda. Mitto nunc sambucistas et cornicines, quorum recentissimus vsus in ecclesiasticis officiis neque adeo antiquior organis neque probatior, quod ego legerim, ita iam ingruit inter cantores, ut ipsis perinde exequendum diuinum officium putes atque cantoribus, quibus corde simul et ore, non per fistulas deus ipse optimus maximusque neque sambucis, sed cantibus laudari debet. Cantus igitur ecclesiasticus cum ad commouendam populi deuotionem et audientium compunctionem excitandam fuerit institutus, ut habetur 21. distinctione Cleros et de consecratione distinctione 5 Non mediocriter, quid faciunt, quid commouent sine verborum prolatione fictae tibiarum et sambucarum voces in ecclesia? Vide, obsecro, sacerdoti in altari dominus vobiscum et [fol. 91r] similia dicenti, quid ipsi respondeant sambucistae. At fortasse dices, caeteris cantoribus, quod expedit, respondentibus et cantantibus optimo esse consonantiarum adiumento, quod ego haud facile concesserim, cum non ita exacte et punctim vsquequaque [304] cum vocibus humanis conueniant, sed neque naturaliter, nisi data inter se opera conuenire possint. Et hoc propter humanae vocis instabilitatem et illarum artificiosam constantiam. Quod si forte vtrique a principio cohereant tono, sambucistas vtique aut deficere medio in itinere aut delicatiores tum aures ostendere necesse est. Sed his iam tandem omissis ad verborum repetitiones, de quibus obiter supra diximus, redire cogimur. Nam id musici putant leporis et facetiarum habere plurimum, quod auditores merito fastidire comperimus. Et licet eis omnia secundum litem contingant aut per fugas, quas vocant, seu certaminis praeludia incedentibus vocum repetitiones quandoque nequeant euitari, meminerint tamen, si sapiant, frustra fieri per plura, quae fieri possunt per pauciora, ut Aristoteli placet, neque iterare verbum in oratione aequum esse, ut Ecclesiastici admonentur praecepto. Repetitiones itaque verborum tum componendo, tum modulando ita concentum ipsum fugarum celeritate et vocum sequentium fugientiumue causa lubricum parumque modestum reddunt, ut prorsus ab omni grauitate et honestate secedere dignoscatur. Verum ne in immensum processisse incusemur: sunt denique multa tum scripta, tum a musicis ipsis citra artem excogitata, ut de eis non incongrue dixerit Guillelmus Podiensis. Et quia, inquit, [fol. 91v] hoc tempore plura sunt in hac disciplina, de quibus Boetius ipse nunquam meminit, et paulo inferius, quae a modernis ipsis, de quibus dictum est, insipienter descripta fuere, conabor equidem ita illa summopere confutare, ut quasi sentibus quibusdam ab horto nostrae musices amputatis reliqua tamquam veritatem obtinentia quam clarissime elucescant. Vnde manifestissime patet in arte musica permulta esse ignauia musicorum deprauata aut certe abusu quodam et ignorantia corruptissima. Quae quidem maiori indigerent censura, quam quae ita delinquentibus indicitur in hac extrauagante. Nam si Timotheus quidam Milesius apud Lacedemonios iuuentutis instituendae gratia diu moratus, qui, ut Boetius ipse autor est, super eas, quas ante repererat cordas, quia vnum addidit neruum, et multipliciorem musicam fecit, a suis ciuibus alioquin de se optime merentibus exulauit vel, ut alii tradunt, ob genus Chromaticum, quod mollius et effoeminatum intellige, a se tum denuo inuentum et inductum tamquam iuuenum moribus euertendis aptissimum solemni ciuium decreto punitus fuit, is vero, qui apud ecclesiasticos et in easdem ecclesias hujusmodi Chromata et corruptissima quaeque alia induxerit, non erit merito maiori poena plectendus, maxime quando iam omnes ferme diatonico, id est naturali abiecto musicae genere in chromaticum prolabuntur? Vnde non iniuria cautum legimus in concilio Tridentino, [305] ut quae alias a summis pontificibus et a sacris conciliis de clericorum vita et honestate [...] sancita fuere, eadem in posterum iisdem poenis vel maioribus obseruentur. Nemo igitur posthac [fol. 92r] contemnendam putare debet hujus canonis censuram, Tridentini etiam concilii autoritate roboratam, cum dicat: Si quis vero contra fecerit, per ordinarios locorum, vbi ista commissa fuerint, vel deputandos ab eis in non exemptis, in exemptis vero per praepositos seu praelatos suos, ad quos alias correctio et punitio culparum et excessuum hujusmodi vel similium pertinere dignoscitur, vel deputandos ab eisdem per suspensionem ab officio per octo dies autoritate hujus canonis puniatur.

Per hoc autem non intendimus prohibere .*. Hinc absolutis iam duabus partibus in tertiam et vltimam declinat, qua non ab ecclesiasticis diuinisque officiis mensurabilis ipsius musicae vsum omnino repellit, cum ipsis etiam cantoribus eumdem non interdicit vsum nec prohibet, quin interdum diebus festis praecipue siue solemnibus in missis et praefatis diuinis officiis aliquae consonantiae, quae melodiam sapiunt, puta octauae, quintae, quartae [fol. 92v] et hujusmodi .*. Perspicuum est ex consonantiis perfectis effici melodiam, non autem ex imperfectis ut tertia et sexta, licet his vna cum perfectis fieri contingat iamque a concinnatoribus promiscue ac tumultuarie vtraeque in compositionem tradantur. Verum quia de perfectione aut imperfectione earum nihil ad propositum attinet in praesenti, vlterius procedere non oportet. Mirabitur tamen quisquam fortasse interim, cur has, quas nunc perfectas consonantias esse diximus et in extrauagan[te] expressas, puta octauam, quintam et quartam, praepostero ordine et numero computauerit; sed non iniuria id factum intelliget, si octauam ipsam, quam diapason appellamus, perfectissimam consonantiarum nouerit ac dignissimam et quae omnem in se contineat cantus perfectionem et vniuersitatem, ut ex Pythagora refert Plinius, quam eo supputationis gradu et ordine secundo ab ea loco sequitur diapente, hoc est quinta, tertio vero diatesseron. Caeterum his tribus explicatis consonantiis, quae simplices a Jacobo Fabro referuntur, simplicem in ecclesia dei musicam versari oportere intelligo, non fucci plenam aut nimium habentem celeritatis et peruicaciae. Posse etiam [306] musicam ecclesiasticam non his tantum, sed omnibus vti consonantiarum speciebus tam simplicibus quam compositis, pro dispositione cantorum insinuat. Nam cum dicit octauae, quintae, quartae et hujusmodi, nullam videtur excludere consonantiam ab ipsa compositione aut cantilena, modo ipsaemet consonantiae supra cantum ecclesiasticum simplicem proferantur .*. Visus est mihi hoc loco hujus canonis [fol. 93r] autor non satis probare, imo reiicere et explodere compositiones, quae sola fiunt ipsius concinnatoris phantasia et arbitrio (sunt enim permultae), et eas maxime, quibus cantus ecclesiasticus non adfuerit. Hae sunt nempe, quae hodie typis excussae aut scriptae et in lucem aeditae manibus teruntur musicorum et eis in ecclesiis canendae apponuntur. Quibus profecto hujus canonis tenore improbatis, si simplici careant modulatione, ad ea inclinatur, quae cantorum arbitrio et soluto consonantiarum documento (contrapunctum ipsi vocant) libere concinuntur. Sed cum ab eisdem cantoribus saepissime contingat perperam et inepte contrapunctum ordinari et cantari, imo pro sua libidine et imperitia diuaricatis vocibus inculcari, visum propterea fuit concinnatoribus, ut cantorum labia paulatim compescerent (quamquam id frustra tentarint), contrapunctum ipsum in compositionem scriptam redigere. Vnde permissis contrapuncti speciebus compositionem ipsam prohiberi non existimo, cum nihil aliud sit ipsa cantus mensurabilis compositio, quam contrapuncti apta vocum et consonantiarum ordinatio. Sed compositio ipsa siue contrapunctus sine cantu ecclesiastico in eisdem ecclesiis nullo debet esse modo. Est enim illi cantus ecclesiasticus velut viuens anima, qua noster etiam animus praestantiore affectu quodam refocillatur et ad coelestem erigitur meditationem, ut id plane fatetur diuus Augustinus. Consuetudinem, inquit, canendi probat ecclesia, ut per oblectamenta aurium infirmior animus ad affectum pietatis assurgat. Sed rursus ad illa me confero recensenda, quae a praestantissimis autoribus super cantum [fol. 93v] simplicem composita reperiuntur, ut inde sibi cantores eligant, quae hujus canonis permissu cantari debeant. Missae videlicet nonnullae ac moteta Jusquini musicorum omnium facile principis. Nonnulla quoque opera Joannis Mouton, Febini, Noelis valduini, Loysethi et ejusdem classis aliorum. Sed quidni recenseam psalmos ipsos, quos fabordones vocant, et hymnos? Qui quantum habeant grauitatis et sobrietatis, aliorum esto iudicium. Mihi sane nulla praestantior neque iucundior musica. Nam si vnius hymni, nempe Pange lingua a Joanne Vrrede compositi, a multis postea neotericorum etiam artificiosius attentati, periculum facere quis velit, non herese [307] inficiari aut negare mihi poterit eum ipsum et omnia alia superius memorata ac similia nescio quid habere, ut cum Hieronimo dicam, latentis energiae viuae vocis. Erit igitur posthac cantus ipse ecclesiasticus quantumvis deprauatus, corruptus et conspurcatus aut ex monochordo in pentachordum male versus, ut alibi diximus, non temere negligendus, sed obseruandus, sic tamen, ut ipsius cantus integritas illibata permaneat et nihil ex hoc de bene morata musica immutetur .*. His verbis apparet Platonis assentire sententias. Maxime ille cauendum existimat, ut asserit Boetius, ne in bene morata musica aliquid permutetur. Negat enim esse vllam tantam morum in re publica labem quam aliquid paulatim de pudenti ac modesta musica inuertere. Jdque plane Boetius asseuerat in eadem praefatione, quamquam ipse Boetius mensurabilem [fol. 94r] etiam nostri temporis musicam comprehendens vniuersam illius rationem complectitur. Fuit vero, inquit, pudens ac modesta musica, dum simplici[ori]bus organis ageretur; vbi vero varie permixteque tractata est, amisit grauitatis atque virtutis modum et pene in turpitudinem prolapsa minime antiquam speciem seruat. Haec Boetius, cujus institutum secutus Joannes Romanus pontifex simplicem cantoribus praecipit musicam tractandam necnon et simplicium consonantiarum modum esse tenendum, maxime cum huiusmodi consonantiae auditum demulceant, deuotionem prouocent, et psallentium deo .*. Non seculo, non hominibus aut principibus hujus seculi, non filiis hominum, in quibus non est salus, sed illi soli canendum, in quo est salus, vita et resurrectio nostra, per quem saluati et liberati sumus; neque voce tantum, sed corde cantandum et psallendum domino docet Paulus, ut habetur etiam 92. distinctione Cantantes. Cujus epistolae sensum aperiens Diuus Hieronimus ita inquit: Audiant hi, quibus in ecclesia est psallendi officium: deo non voce sed corde cantandum, nec in tragoedorum modum guttur et fauces [dulci] medicamine liniendae sunt. De hujusmodi medicaminibus in praesenti non est nobis habenda mentio, cum haec si contingant clam fieri et absque audientium offensione et scandalo, nisi sui possint damno ac detrimento. Verum de gestibus, gutture et faucibus, quibus nonnulli musicorum, dum illecebris capitisque aut cerebri dementiis liquefacti, et maxime dum singuli, bini, terni aut quaterni modulantur, quasi garrire videntur, an non quicquam dicere licebit, praesertim cum illa citra cantantium deuotionem [fol. 94v] et audientium compunctionem, nisi ad cachinnum [308] aut stomachum fortasse euenire sit compertum? Idque maximo cum dedecore et eorum opprobrio fieri declarat cujusdam sequens epigramma:

Extendunt fauces necnon et guttura soluunt,

Dum cantant ipsi carmina sacra dei.

Sed valeat nunc epigrammatarius ille lasciuiantque musici et cantores quantum velint, modo illud Prophetae ob oculos habeant: Jn te cantatio mea semper: et tu, domine, quo minus vocis dulcedine vincar, adiutor fortis; multos enim vocis dulcedo tabescere ac dementari facit. Vnde non immerito diuus Bernardus ait: Quid prodest dulcedo vocis sine dulcedine cordis? Frangis vocem, frange et voluntatem; seruas consonantiam vocum, serua [et] concordiam morum, ut per exemplum concordes proximo, per voluntatem deo. Jtem et Gregorius, ut habes etiam eadem 92. distinctione in Sancta. Plerumque in sacro, inquit, ministerio, dum blanda vox queritur, congrua vita negligitur, et cantor [minister] deum moribus stimulat, cum populum vocibus delectat. Erit igitur nostri hujus commentarioli, qualiscumque ille est, finis et conclusio, ut ex mente autoris concepimus illud admonendum, ut his vtantur musici cantilenarum modis, compositionibus et consonantiis, ut se primum deo psallentes aedificent et aliorum animos torpere non sinant.

Actum et datum

et caetera



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - https://chmtl.indiana.edu/tml - 2024
Creative Commons Attribution License